de :: en
Permalink: PURL

Suche

Anzeigen als: OAI :: XML :: Print :: Faksimile in der WDB

Beschreibung von Cod. Guelf. 64 Weiss.

PRAEFATIO - II. IN GALENI LIBROS QUI DE ALIMENTORUM FACULTATIBUS INSCRIBUNTUR PRAEFATIO - W

Pergament — 108 — Bobbio — VIII. Jh., 1. H. Die Datierung der palimpsestierten Teile s. u.

librum primum a vocabulis τουτο τινων ακουση huius editionis p.205,27 et alterum cum indice tredecim capitulorum libri tertii. Desiderantur igitur totus liber tertius, praeterea primo quaternione amisso libri primi initium usque ad p. 205,27, deinde singulis foliis sublatis p. 207, 25 - 208, 23; 210, 26 - 211, 27; 257, 4 - 258, 11; libri secundi p. 266, 2 - 267, 5. Cum codex W multis locis legi iam non possit, e silentio apparatus critici moneo ne quid praepropere de scriptura eius concludatur. Quod olim codicis Wissenburgensis fuisse particulam, et membranae modus ac forma et litterarum ductus illi consimiles evidentissime ostendunt. Codex Guelferbytanus una manu diligenter scriptus est litteris uncialibus scriptione continua accentus et spiritus notis omissis foliis singulis in binas columnas divisis. In singulis foliis sunt viceni singuli versus. Scripturae compendia non adhibentur nisi syllabarum μαι, σαι, σθαι, και et litterae ν, quae lineola vocali praecedenti superscripta designari solet. Itacismi vestigia multa inveniuntur, veluti ακρειβως, λιψανον, εκκριθιη, ημειν, οικιαν pro οικειαν, ειδιοις, της pro τις, ιθ pro ειθ', χρια, ειδεαν, πειλησιν pro πιλησιν, κεινησεις, εισχομενος, ειεναι, aliaque plurima eiusdem generis; rarius αι et ε confunduntur, ut στες exstet pro σταις, εαυται pro αι αυται, αυσταις pro εσταις; at semper scribitur αιδεσμα pro εδεσμα, αισθιειν pro εσθιειν, οιονται pro οιον τε. Solita litterarum in vocalibus compositis immutatio saepius neglegitur, ut in ενψυχοντα, ενκειμενου, ενφαινων, συνφυτον, πανπολυ, ενβαλλοις. Fides atque auctoritas codicis omnium antiquissimi est longe maxima. Qui quantopere ceteris praestet, inde apparet, quod interpolationibus, quibus illi corrupti sunt, vacat et numerum bonarum lectionum haud parvum solus praestat. Exempla talium interpolationum sunt (...) Sed ne hinc quidem codes, etsi ut aetate ita lectionum bonitate ceteros superat, corruptelis caret; mendosus enim est vocabulis aut temere omissis aut imprudenter additis aut transpositis aut alio modo corruptis. Omissa sunt exempli gratia: (...). Auctoritas igitur codicis W non tanta est, ut eum o,nibus locis ducem sequi possimus, sed lectiones eius eadem qua ceterorum diligentia examinandae sunt, antequam in textum recipiantur. W ubicumque in apparatu non apparet, cum textus lectione consentit ant tantopere pessumdatus est, ut legi iam nequeat.

Herkunft: Ac primum quidem locum obtinet a ceteris 'longe longeque remotus' codex rescriptus Wissenburgensis 64 bibliothecae Guelferbytanae, saeculi VI, de quo qui primus eum contulit, K. Koch Isenacensis, acute et subtiliter disseruit in Actis Academiae litterarum Borussicae 1907, 103 - 111.H 2° 279 Wolfenbüttel — Sed detrimentum, quod ultimo loco enumeravi, folio tricesimo Cf. H.Schoene, Ein Palimpsestblatt aus Bibbio, in Actis Academiae litterarum Borussicae 1902, 442 - 446. H 2° 279 Wolfenbüttel codicis Vaticani latini 5763 compensatur, quod textum a verbis ελλοβα θεοφραστος (p. 266, 2) usque ad ου μην επι γε (p. 267, 5) exhibet.

fol. 43 - 58., 67-74., 82-89., 98-105., 114-137., 146-153., 162-169., 186-193., 218-225., 268-270., 273-275., 305-310. Galen. griechisch.


Korrekturen, Ergänzungen:
  • Lizenzangaben korrigiert (schassan, 2020-04-17)
  • Normdaten ergänzt oder korrigiert. (schassan, 2015-09-07)

  • Weitere Literaturnachweise im OPAC suchen.
  • Weitere Literaturnachweise suchen (ehem. Handschriftendokumentation)
Dieses Dokument steht unter einer Creative Commons Namensnennung-Weitergabe unter gleichen Bedingungen 3.0 Deutschland Lizenz (CC BY-SA). Für die Nutzung weiterer Daten wie Digitalisaten gelten gegebenenfalls andere Lizenzen. Vgl. die Nutzungshinweise der Herzog August Bibliothek Wolfenbüttel.