de :: en
Permalink: PURL

Suche

Anzeigen als: XML :: Print

Beschreibung der Handschrift Lübeck, Stadtbibliothek, Ms. philol. 35
Franz Weber, Catalogus codicum manuscriptorium Philologicorum, Lübeck 1937, 103r105r. Bearbeitet von Anne Harnisch, 2018.
Gefördert durch die Alfried Krupp von Bohlen und Halbach-Stiftung.
Handschriftentitel: [Aeneas Silvius Piccolomini (Pius II., Papst)]
Bemerkung: Derzeit nicht im Bestand der Stadtbibliothek Lübeck vorhanden. [GW M34988]
Iur. I. m 2° 1475all
Katalognummer: I.-K. 1091

[Ausgelagert] In imo margine pagine ultimae tractatus de Singularibus Ludovici Pontani, quem Venetiis impresserunt Johannes de Colonia et Johannes Manthe n anno 1475, a manu s. 15 exaratum legetur sequens Epitaphium Lodovici Romani ab Aenea Silvio compositum:

Inhalt:
Aeneas Silvius Piccolomini (Pius II., Papst): [Epitaphium]. ‚Eneas Silvius poeta laureatus Senensis pro laude clarissumi viri domini Ludovici de Roma Juris utriusque consulti. Qui Eneas factus Papa appellatus fuit Pius ijus; EPITAPHIUM.
(SI) mille, aut totidem rapuisses usque virorum
Pestis! adhuc poteram parcere seva tibi.
Vivens quo nusquam fuerat prestantior alter!
Extinctum pocius que vis[sic] iniqua lues,
Quem fletis leges, quem fletis Jura, sacrique
Nunc canones, obijt, quem coluistis, herus.
Hic vos ornarat, vestras ubicumque fuerunt,
Solverat ambages, nunc sine voce iacet.
Heu voces, heu verba viri divina memoror [sic, corr. supa lin: memorque]
Ingenium quo vis nunc tua muta loco est.
Heu romane iaces, quo nec romanior ullus
Ante fuit, quo nec forte futurus erit.
Te pater et carus, retur modo vivere frater
Heu quantos gemitus, ille, vel ille dabit
Te Roma, atque omnis plorabit Etruria, teque
Tota petit lacrimis ytalia[sic] terra pijs
Te nunc concilium, te nunc ululatibus unum
Ipsa quoque extinctum queritat ecclesia.
Heu vanas hominum mentes, heu pectora ceca
Cuique dies (certum est) fata dedisse suos.
Et nos, cum superi statuent, veniemus ad illos
Nemo parum vixit, cui bona vita fuit.
Explicit Epitaphium Ludovici de Roma ’
Impressum invenies hoc carmen in editione Singularium Ludovici de Roma Lubecae a Bartholomaeo Ghotan excusa.

Herzog August Bibliothek Wolfenbüttel (copyright information)