de :: en
Permalink: PURL

Search

View as: XML :: Print

Beschreibung der Handschrift Lübeck, Stadtbibliothek, Ms. philol. 8° 22
Franz Weber, Catalogus codicum manuscriptorium Philologicorum, Lübeck 1937, 85r89r. Bearbeitet von Anne Harnisch, 2018.
Gefördert durch die Alfried Krupp von Bohlen und Halbach-Stiftung.
Manuscript title: [Poetische Sammelhandschrift]
Remark: 13 x 7,5 cm -- 281 Bl. -- 8° — 17. Jh.
Former shelfmark: 233

Chartaceus, ab una manu lineis plenis exaratus. Tegumentum e ligno cum coopertorio membraneo (e codice liturgico quodam). Insunt:

Contents:
  1. In operculi anterioris parte postica et fol. 1r: Sequentes Versus de vitae miseria, contra Theologos, Juridicos, Medicos [Oweni Epigrammata]:
    • Horologium vitae. Latus ad occasum, nunquam rediturus ad ortum Vivo hodie: moriar cras: heri natus eram.
    • Miseria Vitae: Vivere quisque diu, quamvis et egenus et aeger, Optat; id est miserum, se cupit esse diu. Invitus moritur miser et miserabilis Irus; Hoc est, invitus desinit esse miser.
    • De hominum intemperantia. Qui fragilem longe cupimus producere vitam, Luxuria vitae, cur breviamus iter? Nolumus et volumus produci tempora vitae; Nolumus à nobis, malumus a Medicis.
    • Adami lapsus Theologis animam subiecit lapsus Adami, Et corpus Medicis, et bona Juridicis.
    • Saturni tres filij. Theologi ambigui, Juristae lenti et iniqui Immundi Medici, mundus ab his regitur.
    • Ac Medicina et Jurisprudentia Vivere naturae si convenienter amarent Mortales, medica nil opus esset ope. Si saperent homines, rixis avidisque carerent Litibus, et queruli garrulitate fori. Tunc incompositus post scrinia Bartolus iret, Et mus illectum roderet Hippocratem.
    Sequuntur in calce paginae sententia quaedam atque nomen et chronogramma: Eruditio, quae modestiam habet, non amore tantum, sed admiratione digna. Vicentius Frisius. Anno: AMICI tVI VItIa noVerIs ad Ista non oDerIs. △[εο]μαι = 1623. fol. 1v vacat.
  2. 2r Hymnus in Deum omnituentem, omnipraesentem, omnipollentem. M[arcus]. H[ieronymus]. V[ida]. α & ω. Omnia scis et cuncta vides, tibi lumina mille. Mille acies, at parva loquor: tu lumina totus … — … Quod si adeo non sit, subito passim omnia casu Cernere erit ruere, in nihilumque redacta referri. fol. 2v vacat.
  3. 3–18 DICTA TERENTiana. Finis Dictorum selectorum ex Terentio. fol. 19 vocat.
  4. 20–54v DICTA PLAUTI Selectissima. Finis Sententiarum ex Plauto.
  5. 55–122 Sequitur DISPOSITIO REGULARUM UTRIUSQUE IN LOCOS COMMUNES INSTAR ENCHIRIDII CONCINNATARUM. A. J. R. Anno, octorum novem multiplicando et per tria dividendo; in fronte Jani loca fuere SEDATA = 1624. In fine: Finis Locorum communium Regularum utriusque juris. fol. 123v vacat.
  6. 124–132 DE PRAESUMTIONIBUS. Probationes proprie sic vocatae expediuntur per testes … — … his sit praesumtionis effectus, ob illam ferri sententiam definitivam. fol. 133–281 vacant.

Herzog August Bibliothek Wolfenbüttel (copyright information)