|| [ID00001]
ORATIO PANEGYRICA REVERENDISSIMO SERENISSIMO AC
POTENTISSIMO PRINCIPI AC DO MINO DNO. ERNESTO AVGVSTO Episcopo
Osnabruggensi ac Duci Brunsvicensium & Luneburgensium Dicta publicè in
ILLUSTRIS AC ADEMIAE JULIAE NOVI JVLEI AVDITORIO
MAJORI ANNO MDC LXXXII die XIV. Septemb. ejusque Serenitati Humillimè Oblata à JOHANNE DITERICO Salder
Hannoverano.
HELMESTADI,
Typis GEORGII WOLFGANGI HAMMII, Acad. Typogr.
|| [ID00002]
|| [ID00003]
Decanus Facultatis Philosophicae in Acad. Julia
JOHAN. Eisenhart Philos. & J. U. D. hujusque extraord. &
Moralium P. P. Ordinarius
Civibus Academicis S. D.
Etsi ea nuc sit temporum indoles & forma judiciorum, ut in forensibus
quidem causis haudquaquam tantum apud nos valeat eloquentia quantum apud Graecos
valuit ac Romanos donec liberâ gavisi sunt Republica; ut maximus ille eloquii
splendor quo foraac tribunalia eorum illustrabantur, nostrâ quidem aetate
maximam partem inumbratus esse videatur, id quod suo jam tempore in judiciis
Romanis observavit eruditus auctor dialogi quo vetustioris ac recentioris aevi oratores inter se
conferuntur; Primus, ait, tertio(d. Dial. cap. 38. n. 1.)
Consulatu Cn. Pompejus adstrinxit imposuitque frenos
eloquentiae; ita tamen ut omnia in foro, omnia in legibus, omnia apud
Praetores gererentur; Postea quoque alia ad explicandam eloquentiae vim
subsidia sunt abolita, cum ex foro in auditoria ac tabularia perduceretur causarum(cap. 39. n 2.) cognitio; cum à litigantibus
& eorum patronis solis causae essent agendae, nec amplius clientelae, & tribus,
& municipiorum legationes, &
par
|| [ID00004]
tes
(cap. 39. n. 6.)
Italiaepericlitentibus adsistere permitterentur;
quaeres hodie à tumultu ac seditione parum remota existimar etur; &
turbulentiorem illam democratici status eloquentiam cumprimis quoque pacavit
prohibita in oratione judiciali affectuum commotio, & sola fides
argumentis seu probationibus facta in causis forensibus dominari jussa:
Haudquaquam tamen ex judiciis & foro plane ejecta & exulare
jussa est bene appositeque dicendi scientia, sed tantummodo luxuriantia,
utsicloquar, ejus folia sunt amputata; & genio temporum, indoli Rerum
publicarum & nativae suae integritati ea restituta, & à vitiis
nonnullis quae in corruptiori Statu Reipublicae maximarum ejus virtutum nomen
invaserant, vindicata ac liberata est. Sapienter judicat Aristoteles de
instituto Arcopagitarum, qui prohibebant (. Rhetor.
1. n, 9. 10.) extra rem dicere; Recte, inquit,
sic statuentes: Non enim oportet judicem pervertere, ad
iram excitando, vel invidiam, vel misericordiam; quia id perinde esset ac si
quis qua usurus sit regula eam vellet incurvare ac distortam reddere:
Sed ejus quidem qui causam velagit (d. cap. n.
11.) vel defendit unicum munus in eo situm est, ut
demonstret factum aut esse aut non esse; Tametsi permissum quoque sit
allegare jura ad factum in zctis deductum pertinentia; id quod in Imperio nostro
publicis Constitutionibus cautum. Revera igitur multo jam angustioribus quàm
apud veteres Romanos terminis definitus est forensis Oratoris (Quintilian. Inst. Orat. lib, XI. ???.) campus; ac
longe plus nitoris & cultus demonstrativae materiae,
ut ad delectationem audientium compositae, quam quae sunt in actu &
contentione, svasoriae judicialesque permittunt; Et svasoriae quoque
plus quaesiti ornatus & verborum amplitudinis recipiunt quam judiciales,
quae ex institutis nostrorum temporum sine excursionibus, sine prolixo verborum
ornatu, sine affectuum commotione, ad veritatem facti demonstrandam unice debent
esse comparatae: Quanquam & in hoc apparatu deductionum forensium, ita
enim fere jam vocantur Orationes judiciales, arcanam suam vim habeat dicendi
prudentia, exigatque ut tali advocatus utatur dicendi genere quale postulat
gravitas Senatoria & reverendum judicis tribunal; & ea
|| [ID00005]
quoque quae ad rem pertinent nativo quodam ornatu &
dicendi impetu quem gravioris causae indoles sibi deposcit cum omnibus ad causae
merita pertinentibus circumstantiis plene dilucideque proponantur. In summâ,
judicialis oratio plus forensis ac legalis peritiae quam ornatûs ex dicentis
ingenio depromti habere debet; licet si utrumque adsit, concinneque alterum cum
altero temperetur, nescio quid praeclari atque inusitatiinde soleat existere.
Atque ex hoc numero fuerunt ii quos Justinianus Imperator nunc clarißima eloquentiae(l. 6. l.
7. Cod. de advocat. diversor. judicum l. 5. d. t. 1-14. Cod. de advoc.
diversor. judicior.)
lumina, nunc facundiae studiis
eruditos, nunc viros disertißimos vocat, qui,
ut alii Imperatores de iis sentiunt, gloriosae vocis confisi
munimine laborantium spem, vitam & posteros defendunt: Omnes
verò futuros causarum forensium patronos non ad solius legum scientiae, sed
& facundiae, qua seu voce seu scriptis dextre utantur, studia vel tacite
exhortantur jura civilia quae in honorariis advocatorum ita
versari judicem(l. 1. §. 10. Digest. de
extraord. cognition.) debere statuunt, ut pro modo
litis, proque ADVO CATI FACVNDIA, & fori consvetudine, &
judicii in quo sunt acturi, aestimationem adhibeat. Praeclaram illam
forensis eloquentiae laudem in superioribus Ducatus
Brunsvico-Luneburgico-Calenbergici Judiciis quae Hannoverae exercentur jam
plures abhine annosinter pauciores adeptus est Vir Consultissimus Dn. JOHANN.
VALENTINUS Salder J. U. L. qua tamen haud contentus Oeconomicae quoque
prudentiae campum ingressus Ducalem Praefecturam Coldingensem jam in duodecimum
annum dexterrime administrat. Misit is ante duos fere annos ad nos in Acad.
Juliam filium natu majorem JOHANNEM DIETERICUM, ut studia sua sub domesticis
aliisque praeceptoribus feliciter inchoata uberiorem ad maturitatem perduceret.
Hic igitur cum Philosophiae Practicae cumprimis & Jurisprudentiae
studiis pari ardore incumberet, non omisit tamen & eloquentiae cultum
dicendique exercitationem, domestico paternoque exemplo admonitus: Cumque
svasoriae orationes & judiciales, quae quidem non fictam sed veram
causam tractant, viris longa experientia maturoque judicio sapientibus magis
quam junioribus conveni
|| [ID00006]
ant, ipse delegit mateiiam suae
aetati & personae convenientissimam, in qua non effingeret &
quasi in speciem expoliret laudes & virtutum splendorem, sed ex vivo
eoque eminentissimo exemplari atque archetypo desumeret, & Principem
suum verissimis laudibus celebraret ac veneraretur. Et sane omnes laudum titulos
jamdu dum supergressus est REVERENDISSIMUS AC SERENISSIMUS PRINCEPS AC DOMINUS,
DOMINUS ERNESTUS AUGUSTUS, Episcopus Osnabruggensis, Dux Brunsvicensis &
Luneburgensis, Academiae suae Juliae hodie Director Magnificentissimus, Princeps
ac Dominus noster clementissimus, in cujus gloriam celebrandam totus defixus est
noster hic Orator, quem crastini hora X. in publica cathedra orantem
conspicietis. Vestrum erit, cives Academici, non tantum frequentia &
attentione consueta praesto esse dicenti commilitoni vestro, sed &
imitari egregium ejus exemplum in conjungendis scientiarum & eloquentiae
studiis; cum priora illa recte sapere vos doceant, posteriora autem sapienter
eloqui; quorum neutrum citra ignominiam quandam deesse potest homini in
literarum studiis aetatem exigenti, sibique & aliis profuturo. P. P. in
Academiâ Juliá d. XIIX. Septembr. Anno MDC XXCII.
|| [ID00007]
Magnifice Domine Vice-Rector,
Maxime Reverendi, Nobilissimi, Consultissimi,
Experientissimi, Amplissimi, omnium ordinum Professores Celeberrimi,
Praeceptores devener andi, Reverendi Domini Pastores, Hospites, Fautores
summè honor andi,
Tuque lectissimorum Juvenum in Reipublicae spem accrescens
florentissima Corona.
Quamvis sapientissima rerum fabricatrix Natura omnibus omnino hominibus eam
sentiendi vim, quem alias auditum vocamus, hunc in finem indidisse videatur, ut
nemini bono qualiscunque ille sit aures praecluderent, sed quocunque etiam
tempore & loco benevolas, easdemque faciles praeberent; Nihilo tamen
minus ea est mortalium indoles, ut non facile aliquem dicentem paulò diutius cum
voluptate audiant, nisi certo commendationis ge
|| [ID00008]
nere
auditores sibi devinxerit: Etenim qui in publico literatissimorum quoque virorum
consessu verbafacere sibi proposuerunt, illos benevolentiam audientium non uno,
sed triplici potissimum nomine promereri debere nemini non potest esse
notissimum: Vel enim vi eloquentiae eandem conseqvuntur, quâ & ducunt
Auditores volentes, & nolentes trahunt: Vel persona eorum ita grata est,
tantaeque auctoritatis, ut quam svadâ suâ & sermonis elegantiâ obtinere
nequeunt, nihilominus apud Auditores inveniant gratiam, non attendentes quid
dicatur, sed quis dicat; cùm multum intersit
— — Davusne loquatur, an herus, Maturusne senex, an adhuc florente juventa Fervidus? Vel denique argumentô ipsô, quod sibi sum serunt, qui dicunt, haud raro videntur id impetrare, ut ab omnibus non tantum sinetaedio audiantur, verùm etiam singulorum favorem ac benevolentiam attrahant, sibique concilient. Ego verò, quiprima vice in publicum ad Vos, Auditores omnium ordinum honoratissimi, dicendi causa prodire nunc audeo, obmutesco fermè haec considerans, & qua ratione tandem favorem vestrum, meque benevolè audiendi patientiam sperare & impetrare possim non satis video: Nam primâ viâ, dicendi scilicet vi, me
|| [ID00009]
gratiam nullam habiturum facile intelligo, quùm nemo
melius me ipso quàm in dicendo sim imperitus sciat, meoque me pede metiri dudum
didicerim. Sed nec persona mea ullam mihi spondet audientium favorem:
Auctoritate certè valeo nullâ, nec per aetatem valere possum. In amore igiturac
benevolentia tum venerabilium Dominorum Praeceptorum, tum quoque svavissimorum
Commilitonum unicam spem meam colloco, & hâc singulari fiduciâ fretus
alacrior ad dicendum consurgo: Elegi tamen quoque argumentum, quod, quin sit
placiturum omnibus, displiciturum nemini in hoc quidem illustris Academiae
Juliae Professorum, fautorum ac Civium consessu, & hoc splendidissimo
Musarum theatro planè dignum, nullus certè dubito. Dicam scilicet de summis
virtutibus atque inusitata felicitate & gloria Reverendissirni,
Serenissimi Principis ac Domini, Dn. ERNESTI AUGUSTI, Episcopi Osnabruggensis,
& Ducis Brunsvicensium ac Luneburgensium potentissimi, Domini nostri
clementissimi; Ad cujus solum nomen toties in hoc Juleo prolatum exultare ac
laetitiae sensum prae se ferre ipsa haec cathedra videtur, vestrûm verö omnium
vultus jam quodammodo magis benevolos intueor. Dicam autem paucis multa,
& quae per natales fortuna, propria deinde vir
|| [ID00010]
tus & prudentia tanto Principi uberrimè contulerint exponere
nitar; Novam tamen iterum sentio difficultatem, & celeberrimi quondam
Ecclesiae Doctoris Hieronymi praeclarum dictum, Grandes
materias ingenia parva non sustinere, & in ipso Conatu ultra vires
ausa succumbere, animum mihi mentemque percellit: Meae enim mihi
tenuitatis probè sum conscius, & tamen grandia me conari, &
talia, quae vix quisquam eruditissimorum rectè praestare potest, facilè
intelligo. Siquidem materia hujus meae orationis tanta est, dicendi autem vis
tantilla, ut eam pro dignitate pertractare non dicam inmeam ingenii
mediocritate̅, sed vix in quenquam hominem eruditorum de fe
judicia extimescentem cadere posse vìdeatur. De summis enim terrarum divinae
majestati proximis Capitibus, Regibus, Principibus dicere si quisquam est, qui
exiguum putet, eum necesse est in maximarum, earundemque toto orbe notissimarum
rerum ignoratione versari. Haec mecum reputanti & prae magnitudine
dicendorum titubanti animum tamen mihi addiderunt cùm optimi parentis mei
voluntas, quae mihí pro sanctissima lege est, tum spes de aequitate Dominorum
Auditorum, quibus pium hunc conatum me facile probaturum confido; utique cùm in
magnis voluisse sat esse sapientes existimare soleant.
|| [ID00011]
Quapropter seposito metu omniid explicare nunc aggredior, cujus causa in hunc
amplissimum locum descendi, non dubitansfore, ut si non omni ex parte mea Vobis
approbata fuerit oratio, non tamen me temeritatis accusandum, sed potius
pietatis nomine excusandum putetis. Quisquis igitur Vestrûm, Auditores
honoratissimi, Reverissimus ac Ser??? Principem nostrum ac Dominum, Dn. ERNESTUM
AUGUSTUM piè amat, submissè colit ac reveretur, auditorem se mihi, quamvis
balbutienti verius, quàm dicenti, ut spero, lubentissimè praestabit, &,
dum orationis meae vilitatem ipsius argumenti praestantia illustrabit, non
benevolum tantum se mihi exhibebit, sed laetum simul & in finu
gaudentem, cúm intellexerit, Deum pro infinita sua bonitate hoc nostro quoque
seculo rebus humanis largiri Principes, qui sola bona, quae
honesta sunt, judicant, & familiae suae gloria subditorumque
salute ac securitate nil prius, nil antiquius arbitrantur. Itaque benevolam per
breve temporis spacium attentionem Vestram, Auditores omnium ordinum
honoratissimi, obnixè peto, simulque sanctè profiteor, me operam daturum sedulo,
ne prolixiori, quàm temporis ratio exigit, sermone patientià Vestrâ abuti
voluisse videar.
|| [ID00012]
Si quis fortè in conclave quoddam non precioso tantum & variegato marmore
incristatum, sed praeterea auro, argento, variisque gemmis adornatum ducatur,
adeò, ut quocunque verteret oculorum aciem, nil nisi admirabilem
preciosissimarum rerum copiam adspiceret, quid, quaeso, Auditores honoratissimi,
huic animi esse crederetis? Nonne attonitus is haereret animique incertus,
& quid primum, quid secundum, quid postremum admiretur oculisque
perlustret nescius? Pari modo mecum jam comparatum esse sentio, dum virtutes ac
laudes tanti Herois Vobis propofiturus amplissimum earundem campum titubanti
vestigio ingredior, ubi quae ex tanto numero seligendae & primo loco
celebrandae sint vix invenio. Quod autem plerique facere consveverunt, ut in
recen sendis alicujus laudibus generis splendorem primo statim loco ponant, idem
& mihi faciendum, indeque meam orationem exordiendam esse arbitror.
Etenim inter felicitatis humanae partes & privatï homines merito
computamus incunabula & nascendi conditionem; In Principum tamen ordine
tanto magis id fieri par esse, quis est, qui negare possit? Cum in aprico sit
positum, illis non gloriam tantum & decus, verùm etiam
|| [ID00013]
auctoritatem & potentiam, magnarumque rerum gerendarum nervos
& instrumenta hinc accedere longe opulentissima: Non autem alius
Princeps est, qui magis splendidos nostro jactare natales possit. Si alibi, quàm
in hoc illustri Auditorio, alia in Academia, ad alios auditores dicerem,
pluribus exponerem Serenissimus Domus Brunsvico-Luneburgicae per plura secula in
Imperio auctoritatem & potentiam inconcussam: Narrarem ab ultima memoria
à Ludovico Pio & Witichindo repetitam originem: Ponerem ante oculos tot
maximos belli Duces seculi sui fortissimos: Dicerem de matrimoniis
splendidissimis, quibus magna saepe terrarum spatia lucrati sunt: Dicerem
denique à quot jam seculis ducalis dignitas post regiam maximi semper habita in
hac Serenissimus Familia haeserit, & quinam ex ea ad augustissimum in
Imperio Romano-Germanico dignitatis apicem, Imperatoriumque titulum adscen
derint. Ast cùm neminem in patria adeò hospitem adeoque rerum nostrarum
ignarum esse opiner, cui haec non sint notissima, non tantum videor inanem me
navaturum esse operam, sed etiam Athenas quasi apud Athenienses laudaturum, si
hujus illustris generis laudes coacervare, easque Vobis maximè
|| [ID00014]
audientibus plenius depraedicare conarer. Nullus enim, ut equidem arbitror,
tam in accessus, tamque ab omni hominum consortio remotus erit in terris locus,
quô non illustris Serenissimorum Ducum Brunsvicensium & Luneburgensium
fama pervaserit. Quis populus, quae gens in Europaeo nostro orbe est, quae
nesciat ex Illustrissima Ducum Brunsvicensium & Luneburgensium Domo non
Reges modò, sed etiam Imperatores Romanos prodiisse? Cui denique ignota sunt
illustria nomina Magnorum, Victorum, Leonum, Fortium, Largorum, Sapientum,
Piorum? quae sane ad omnem posteritatis memoriam inclyta Heroibus illis ob raram
ac divinae proximam virtutem assignata inter illustres illustrium virorum
titulos ipsa aeternitas semper intuebitur & celebratura est. Quum autem
nullius fermè illustris familiae in hoc vasto mundi theatro à prima origine
constantem & illibatam felicitatem nobis historiae memorent, quae
scilicet non interdum quidem excelsa, mox iterum declinans, imò nonnunquam planè
ad res angustas redacta, ab interitu haud multum remota fuerit; Hujus tamen
Serenissimus Domus Brunsvico-Luneburgicae fata fortunasque intuenti mihi occurrunt
quidem nonnullae, ut in rebus humanis fieri solet, vicisitudines, deprehendoque
dum per plura secula oculos cir
|| [ID00015]
cumvolvo Henrici Leonis
immensam potentiam ab invidiae dentibus admorsam & potentioribus
succumbere minitantem; quae tamen brevi spatio sese recollegit, atque ex illo
continuo tempore vires infractas & supra fortunae casus erectas
excelsasque conservavit. Haec igitur est singularis & domestica
felicitas Reverissimus Ser??? Principis nostri ac Domini, Dn. ERNESTI AUGUSTI, quod
ejus Serenitatem Deus T. O. M. ea ex familia nasci voluerit, quae per complura
jam secula regnandi felicitate, opibus, auctoritate, gloriâ quàm maximè floruit;
quamque hodie (faxit Deus, ut usque in finem seculorum) in toto Imperio inter
primarias florere, & potentia opibusque (quod tamen praefiscini dixerim)
prae multis aliis, tanquam lenta inter viburna cupressus, eminere uno quasi ore
mecum consentiunt omnes: Quis enim nescit, quantis intra seculi decursum
potentiae accessionibus hae florentissimae Brunsvico-Luneburgicae ditiones
auctae fuerint, dum non tantum unus alterque opulentior Comitatus legitimo
sucessionis jure iísaccrevit, sed etiam volentibus ita fatis (cùm inter plures
divisa Principes multum imminuta videretur universae domus potentia)
Grubenhagica primum, tandem Henriciana à Magno Torquato descendens stirps planè
extincta Bernhardinae, quae nunc sublimi ferit side
|| [ID00016]
ra
vertice, omnia bona & tam amplos terrarum tractus haereditario jure
transmisit. Quis nescit, Urbes longa Principum suorum indulgentia penè in
contumaciam efferatas armis cominus ostensis ad obsequium reductas, exstructa in
finibus provinciarum munimenta, conscriptos eductosque ad patriae tutamen
exercitus, hostes ex finitimis regionibus ejectos, subditos verô ab exterorum
rapinis & invasionibus immunes assertos, & Serenissimus
Brunsvico-Luneburgicam domum immortali pacis & belli artium gloriâ longè
latèque nobilitatam? Vlterius si progredior, natalesque Reverissimus &
Serenissimus Principis nostri ac Domini, Dn. ERNESTI AUGUSTI aliquanto propius
intueor, non minorem felicitatem Reverissimus Serenissimoque Principi & indè
accedere deprehendo, quod eos debeat gloriosae memoriae GEORGIO, Principi suo
aevo in tantum laudando, in quantum virtus heroica intelligi potest, de quo
nihil tam magnifice dici potest, quin id illius singularis fortitudo, amor
pietatis, fervor in religionis cura, prudentia in regenda Republica superet.
Merito Cellis epitaphio ipsius marmoreo ad omnem aeternitatem insculptum
legimus, quod labantem penè libertatem & religionem
avitam invicto animo ac armis sustinuerit, multis adoreis inclytus. O
quanti nominis Princeps, verè
|| [ID00017]
seculi nostri Camillus! Hîc, si
quod Poëtae facere solent, idem & mihi liceret, optarem sanè, ut
Nestoreum aut Tullianum quoddam mihi hodierno die à Deo immortali concederetur
eloquentiae flumen, quô hujus Principis ad omnem aeternitatem commendata facta
digno encomio parique verborum gravitate & elegantia exornare possim:
Tantae enim humanitatis fuit, ut nemini neque in belli expeditionibus, neque
pacatis temporibus aditus ad eum praecluderetur: Tantae fortitudinis ac
felicitatis Princeps fuit, ut quaecunque modò in rebus bellicis aggressus,
plurima autem exstant bellicae fortitudinis illius documenta, ea ad voluntatem
semper ac feliciter fluxerint; Vt suorum amor, ita terror hostium, quibus haud
tergo, sed fronte ac pectore notus. Ab hac illustri prosapia, ab hoc tanti
nominis Parente omnium heroicarum virtutum semina ceu titulo quoda̅ haereditario accepit ERNESTUS AUGUSTUS; Cui fata eandem in propaganda
Serenissima stirpe pollicentur felicitatis praerogativam, quam gloriosae
recordationis Parenti ejus GEORGIO quondam concesserunt: Cum enim WILHELMO
Juniori Ducis GEORGII patri ex foecunda matre DOROTHEA CHRISTIANI III. Daniae
Regis filia nati essent septem
|| [ID00018]
filii, uni Georgio fingulari
fortunae felicitate obtigit consentientibus fratribus, ut ductâ uxore familiam
solus propagaret; Quod & feliciter factum: Acceptâ enim sibi in uxorem
Anna Eleonorâ Hassiae Landgraviâ quatuor Principes filios suscepit, quorum duo
CHRISTIANUS LUDOVICUS & JOHANNES FRID ERICUS gloriosae memoriae,
postquam Brunsvicensium ac Luneburgensium terras summa cum laude sub imperio suo
per complures annos tenuerunt, Seren??? Parentis uti ditionum sic &
gloriae haeredes extremum vitae diem gloriosè obierunt, & ad superstites
Serenissimos fratres Dominum GEORGIUM WILHELMUM heroicae virtutis vivum
exemplar, & Dominum ERNESTUM AUGUSTUM, quorum supremum diem utinam
nescirent fata! tres ducatus Luneburgensem, Calenbergicum &
Grubenhagensem cum Comitatibus, terris ac dominiis iisdem incorporatis
transmiserunt; Sed hoc quoque nomine felicissimus judicari meretur Reverissimus
Ser??? Princeps noster, quod inter Seren??? Dominos Fratres suos minor natu ad
illustrissimam hanc familiam propagandam solus toties laudati Patris exemplô non
sorte, sed à Deo electus videatur: Ex quo
|| [ID00019]
enim felicissimum
conjugium cum Regii sanguinis Principe Palatina SOPHIA iniit, foecunda Mater
Patri & Patriae, sex Principes dedit in spem seculorum &
felicitatem temporum; A quibus ad finem hujus universi propagatum iri Ducum
Brunsvicensium nomen, & Atestinorum, Guelphorum, Billingorum,
Witichindeum Stemma, simulque omnium illorum Heroum illustrem famam &
gloriam aeternitati commendandam speramus pariter & optamus omnes.
Quodsi jam porrò ea consideramus quae post inclytos natales & hinc
suspensa luccessionis jura, benficio tamen ortus sui obtigerunt Reverissimus Ser???
Principi nostro, uberrimam quoque admirationis & gloriae messem
deprehendemus: Percurrite, quaeso, mecum Auditores humanissimihistorias;
Perlustrate oculo mentis tempora anteacta, certis ad posteritatem traditum
monumentis reperietis, à longo jam temporeé Ser??? Ducum nostrorum familia
sacros antistites vicinis Episcopatibus Bremensi, Osnabruggensi, Mindensi,
Halberstadensi aliisque praefuisse, nec temerè videbitis ex ulla Domo
frequentius ad sacram infulam fuisse electos; Cùm tamen ante hos triginta
quatuor annos ad pacem diu desideratam in Imperio stabiliendam tum alia magni
|| [ID00020]
momenti, tum & circa Episcopatus complures
memorabilia multa constituerentur; in Episcopatu Osnabruggensi planè singularis
ratio successionis pragmatica illa Instrumenti pacis sanctione definita est,
nempe ut perpetuo ibi admitteretur alternativa successio inter Catholicos
Episcopos ê gremio Capituli electos, vel aliundè postulatos, atque Augustanae
Confessioni addictos, sed non alios, quàm ex familia Ducum Brunsvicensium ac
Luneburgensium, & in specie Ducis GEORGII descendentes; Et nominatim
prima ex Serenissima hac familia successio delata est ERNESTO AUGUSTO Duci
Brunsvicensi ac Luneburgensi. Hinc ergò factu̅, ut vacante
Episcopatu Osnabruggensi ante proximos viginti annos episcopali hac
dignitatenoster Dux solennissimè inauguratus hujus Episcopatus regimen
difficiles inter viciniae turbas in hunc usque diem, & faxit Deus, ut
quam diutissimè fortiter feliciterque administret; Tandem etiam mortuo
Serenissimo ac Generosissimo Principe JOHANNE FRIDERICO gloriosae memoriae, ad
duorum amplissimorum Ducatuum Calenbergensis scilicet & Grubenhagici
regimen summo subditorum applausu pervenit: Hac itaque singulari felicitate Deus
Prin
|| [ID00021]
cipem nostrum dignatus est; In hanc gloriam
nasci eum voluit, ut uno eodemque tempore trium in Imperio Romano Germanico
principatuum regimen gereret, atque hoc nomine in comitiis Imperii universalibus
trium Principum personam ac suffragia unus obtineret. Ast dicat aliquis,
felicitatem interdum quoque improbos comitari, nec semper eam virtutis esse
beneficium: Verum enim verò licet ejusmodi fortunae ludibria rebus humanis
quandoque ostententur; ex actionibus tamen suis illa sese statim produnt,
& ut sapienter ille dixit, Principatus ostendit
virum. Omnis etiam aevi monumenta satis superque testantur, magnis
Principibus, & quos suae potentiae vicarios rebus humanis praefecit
Deus, per quos nationum ac populorum salutem & tranquillitatem
procurarivult, his etiam plerumque inditam mentem divini humanique juris
intelligentem ac tenacem, ut pro sua & familiae suae gloria, pro sua
& subditorum suorum salute optima consilia & capere &
exequitum velint, tum quoque possint. Non multum laborabo, Auditores
honoratissimi, hanc & nunquam satis depraedicandam felicitatem Reverissimus
& Ser??? Principis nostri heroicae ejus indoli planè geminam &
optimè congruentem pluribus hac vice Vobis ostendere; sed relictâ nunceâ,
tanqua̅ ex dictis meis satis cognita & tali
|| [ID00022]
qualem praestare sibi nemo potest derelictus à Deo, videamus
& perspiciamus paululum divinam indolem, heroicam virtutem &
incredibilem prudentiam Reverissimus Ser??? Principis nostriac Domini, Dn. ERNESTI
AUGUSTI; In quem optimè quadrat illud, quod non malè dixit quisquis dixit; suae
quemque fortunae esse fabrum: Quos enim ad excelsum felicitatis gradum provehere
vult Deus, iis vigorem animi incredibilem, summam ac propè divinam ingenii vim
& sapientiam admirandam instillat, ut fortunam postmodum non tam
accepisse, quàm facere sibi ipsis videantur. Ast bone Deus'! qualis hic lux
oculos meos perstringit, quantus fulgor virtutum, quàm inexhaustus sapientiae
thesaurus! Vtinam aliquis ex senioribus, ex numero sapientum aliquis hanc sibi
provinciam sumsisset, prudens aestimator virtutum, earumque disertissimus
praeco: Non me committam vasto huic Oceano ne naufragium patiar, littora saltem
legam, nec diducam vela, pictorum industriam imitando, qui ingentes militum
copias delineaturi summa saltem summorum virorum capita depingunt, reliquas verò
corporis partes judiciis & cogitationibus spectatorum relinquunt: Neque
enim credibile est, aut me, aut alium quenquam mei similem de Reverissimus Ser???
Principis nostri maximis virtutibus pro digni
|| [ID00023]
tate
Vobiscum, Auditores spectatissimi, melius aut copiosius, quam unumquemque
vestrûm secum loqui posse; Pro cynosura verò mihi est illud, quod Reverissimus
Ser??? Princeps noster non sinè causa sibi elegit symbolum, Sola bona, quae honesta: Ostendam itaque, nullam ei posse deesse
virtutem, qui sola bona esse judicat, quae honesta. Bonum sane appetimus omnes,
& hoc usque adeò verum, ut vera quoque mala sub falsa tamen specie boni
expetantur: Qui igitur sola, quae honesta sunt, judicat esse bona, sola etiam
honesta appetit. Ast quid honestum est, & quaenam res pulchro atque
amabili hoc nomine indigitatur? Ab omnibus intelligi vocem puto, quamvis vim
ejus genuinam diversi diversimodè explicent; & eos quoque, qui
eruditionis nomine celebres fuerunt, in diversissimas de ea abiisse videmus
sententias; Simplicior mihi residet sententia, & iis accedere malo, qui
justum, pium, religiosum, caeteraque his similia
honesto complectuntur: Atque idem de genuina honestatis indole sensisse
deprehendo Aristotelem, qui nullam actione̅ neque unius hominis
neque civitatis honestam pronunciat, nisi quae ex virtute & prudentia
proficiscitur. Nec alia mens fuit gravissimi scriptoris Cornelii Taciti, qui
Helvidium Priscum Doctores sapientiae secutum, & sola bona, quae
honesta, censuisse
|| [ID00024]
narrat; Alio quoque loco vera bona in
virtutibus esse sita idem testatur. Solemus difficillimas etiam res per
contraria sua explicare, nec etiam melius patebit honestatis pulchritudo, quàm
si turpitudinis deformitatem ante oculos collocemus, eosque Principes cum nostro
conferamus, qui non sola bona, quae honesta, sed quae utilia, quae jucunda, quae
externum splendorem praese ferunt, crediderunt esse bona, & absque ullo
verae honestatis respectu pravos illos fines actionibus suis proposuerunt:
Temperamentum quidem admittere videtur Cornelius Tacitus, laudatque socerum suum
Agricolam, quod eruditus fuerit utilia honestis miscere; Verùm nostro Rev???
Ser??? Principi sola bona sunt, quae honesta. Fuit hoc quondam etiam symbolum
Ludovici IV. ex Bavarica familia Imperatoris Magni & Cordati, quique
longè major futurus erat, si per Pontifices licuislet; Ast longe diversa atque à
vera honestate multum remota fuit indoles plurium Regum ac Principum, quorum
imaginem vetusta ac recens historia vivis quasi coloribus expreslam exhibet; Ex
quorum mente olim Euripides dixit: Laudato justa, caeterum
lucro haereas. Qui ad quaestum tantum callidi sunt,
|| [ID00025]
quibus cum Vespasiano Caesare lucri bonus odor ex re qualibet, illis non sola
bona sunt, quae honesta, sed quae lucrosa, quam vis sint turpia; Qui cum
Tiridate apud Tacitum sua retinere privatae domus, de alienis
certare Regiam laudem esse credidit, qui cum alio, si violandum est
jus, regnandi causa violandum esse statuit, is utique utilia honestis &
justis anteponit. Non eandem Reverissimus Serenissimus Principi nostro mentem esse ex
actionibus ejus sapienter & praeclare gestis satis patescit, dum toto
regiminis sui tempore de gloria & auctoritate familiae suae, de tutanda
patria, aris, focis & asserenda libertate Imperii, non de invadendis
acquirendisque alienis fuit sollicitus; Domestica hujus rei exempla habemus in
recenti & tribus ab hinc annis felicibus auspiciis suscepto regimine
avitarum ditionum, quarum proventibus Ille non abutitur in luxum, in
ostentationem potentiae & gloriae; sed in tributis indicendis tantum
sibi licere credit, quantum praesens necessitas exigit, & quantum à
subditis praestari potest, ne ad extremam paupertatem redigantur exactionum
immanitate, verùm ut supersit iis unde subitis atque improvisis necessitatibus
occurratur. Itaque videre licet in aula
|| [ID00026]
exoptatissimi
Principis svavissimum Magnificentiae, liberalitatis & frugalitatis
consortium; Videre licet inter regnandi artes, quibus sapientissimus Princeps
noster se aeternitati commendat, obnixa molimina contra ignaviam &
socordiam subjectorum ad privatos singulorum reditus augendos, ad uberiores
proventus rerum, ad frugalitatem & parsimoniam, quaelongè maximum
vectigal est subditis, instillandam; quam, (quod in Principe miraculum est) ipse
suo exemplo subditos suos docet. Non tamen usque ad minutias & sordida
rei quaerendae comparcendaeve compendia se demittit excelsi Principis ingenium,
ut magnificentiae ac liberalitati renunciasse videri queat: Testantur insignem
magnificentiam admissi receptique hospites, missio legatorum, qui regium in
locis, ad quae destinati sunt, jussu Principis sui splendorem representant; Ipsa
quoque arx ducalis, quam voce usu jam recepta Residentiam vocamus, sub hoc demum Principe augustiore quàm olim forma
sese conspiciendam exhibet: Vivum Magnificentiae exemplar representat ipsa
denique aula nostri Principis, quae summa admiratione complet omnes quotquot
ejus faciem habitumque cominus intuentur; Tantus est hujus aulae
|| [ID00027]
nitor, tantum decus, tot ornamenta, talis harmo nia, ut
paucas per Germaniam invenire detur, quae huic palmam praeripiant, quae verò cum
ea comparari non mereantur quamplurimas. Quodsi verò inter praecipua
magnificentiae opera numerari demum debent sumtus magni in Ecclesiae &
Reipublicae ornamenta & emolumenta sapienter facti, fatendum sane est
& res ipsa loquitur, Rev??? Ser??? Principem nostrum in his quoque
operibus curandis ornandisque haudquaquam recedere à magnificentissimis
antecessorum suorum & ad omnis posteritatis memoriam illustribus
vestigiis: Fundatae quidem Academiae, quae verissimum & Ecclesiae
& Reipublicae antistitum seminarium, gloriam omnibus suis antessoribus
& successoribus praeripuit Divus IULIUS; Cujus immortale nomen inclyta
haec Academia Julia per totum terrarum orbem longè lateque dudum propagavit,
& donec literae & literarum ac sapientiae studia florebunt
propagatura est: Sed non minor est virtus magnifica & splendida opera
conservare & tueri, quàm inchoare & componere: Totigitur Julii, tot Academiae Juliae Conditores in Serenissima
familia Ducum Brunsvicensium ac Luneburgen
|| [ID00028]
sium in hunc
usque diem extitisse & extituri imposterum censeri debent, quotquot
liretariam hanc Rempublicam & divinae humanaeque sapientiae officinam
suâ magnificentia sustentabunt & quasi alumnam Ducalis familiae
Brunsvico-Luneburgicae paterno amore fovebunt. Inter hos vero suos Nutritores
Magnificentissimos Academia Julia jam quoque suspicit ac veneratur Reverissimus ac
Ser??? Principem ac Dominum suum Dn. ERNESTUM AUGUSTUM, cui eo nomine annos
Nestoreos & felicitatem nullo unquam adversae fortunae impetu delibatam
ex animo humillimè exoptat. Atque in hoc pacis artium sapientiaeque praecepta
docentium ac discentium universitatem conservandi fovendique flagrantissimo
studio Reverissimus ac Ser??? Princeps noster ad mentem atque indolem suam Musis
& Musarum cultoribus amicissimam planè comparatos habet primarios suos
ministros & Consiliarios status, quorum sapientissima & gloriae
principis sui plane devota mens inter arduas & quasi concatenatas
regiminis curas nunquam non intenta est, & ad statum Academiae Juliae
conservandum, ut sapientiae. studia in hoc Musarum theatro semper magis
|| [ID00029]
magisque ex colantur & in emolumenta Ecclesiae atque
Reipublicae floreant & adolescant. Sed ne ultra limites progrediatur
oratio mea, eò revertar undè paululum digressus sum: Satis proindè, ut equidem
arbitror, patet, honestatem esse Lydium quasi lapidem, ad quem omnes suas
actiones Rev??? & Ser??? Princeps noster examinet atque exigat. Gloriae
quidem cupido in eo flagransest, ut par est in magno Principe, sed quae non nisi
honestè factis paratur; necà bellis est alienus, sed quae pro Patriae salute,
pro Imperii libertate, pro avitis terris & familiae gloria gerantur:
Patuit hoc ipsum intra viginti proximos annos exemplo non uno, sed multiplici
& ad omnem posteritatem memorabili; Quam primum enimad Visurgim, ad
Amasum, ad Rhenum, deinde ad Mosellam & Mosam turbae exortae, unde
& his regionibus provinciisque & communi patriae damnum
& ruina metuenda, nil intermisit eorum quae compescere in ipso ortu
flammam possent, & rebus ita exigentibus parti oppressae libertatem non
tantum auctoritate sua, sed viribus qvoque & armorum suorum terrore
procuravit: Sapientibus quidem semper melior bello pax visa est, quia honestior;
pax una triumphis innumeris potior; Ideoque noster Princeps, ut illa
procuraretur, tandem se inclinari passus est, & quamvis uberior gloriae
messis in
|| [ID00030]
bello ipsi parata foret, pacem tamen maluit, quàm
cruenta bella, quae si diuturniora sint haud rarò ipsis quoque victoribus plus
splendoris, quàm utilitatis adferunt. Opraeclara fortitudo mirâ quadam conjunctâ
prudentiâ! Optandum sanè, imo calidis à Deo votis expetendum est, ut omnes
Principes pari à bello ad pacem alacritate (quoad tamen absque Reipublicae
detrimento fieri potest) studio sese componerent, tunc nullus dubitarem, quin
aureum illud seculum, de quo Poëtae pariter ac Oratores tam multa fabulantur,
& quo nihil aliud indicare volunt, quam felicissimam omnium rerum
faciem, brevi spatio terras sit revisurum. Rarum hoc alias inter summos pariter
acinfimos, & à bello nisi quod necessitas & patriae salus
imperat alienum pacis studium crescit, quotquot eunt dies, in Rev??? &
Ser??? Principe nostro ac Domino, Dn. ERNESTO AUGUSTO, altaque mente repostum
habet id quod olim curiae Romanae foribus insculptum erat; Magistratum debere curam agere, ne Respublica aliquid detrimenti
capiat. In hoc cardine vertitur omnis cogitatio & cura Principis
nostri, ne Respublica Imperii Romano-Germanici, ne auctoritas S. Caesareae
Majestatis, ne jura libertatesque Ordinum Imperii, ne Serenissima Domus
Brunsvico-Luneburgica & Episcopatus Osnabruggensis &
|| [ID00031]
amplissimarum harum ditionum incolae ac subditi aliquid
detrimenti capiant: Hosce fines sibi propositos habuerunt bellici sudores Rev???
Ser??? Principis nostri, de quibus paulo ante dixi: Hos fines sibi propositos
habent pacisartes, quibus nunc est intentus; ita tamen intentus est, ut à latere
haud dimittat instructos exercitus tanquam pacis tutamina & ubi opus,
belli instrumenta. Quodsi praeterea examines ipsam regiminis indolem, attentoque
animo perlustres Collegia tam sacra, quam secularia, in iis summo studio
promoveri religionem & quicquid ad illius sinceritatem cultumque
pertinere ullo modo potest enixè procurari satis superque videas: Alii Senatus
ad negotia status tractanda congregati sunt; Alii ad consilia bellica; Alii ad
reditus Principis prudenter administrandos, ad parandos nervos rerum gerendarum,
sine quibus vana est armorum ostentatio, utpote brevi in ludibrium vertenda,
nisi perpetuis subsidiis instrui ac reparari possit, qui vento vivere &
se ipsum exhibere nescit exercitus. Quid dicam de Collegiis, in quibus incolis
pariter & extraneis contra subditos querelam moventibus justitia
exactissimè administratur: Haec est illa virtus, quâ belli non minus, quàm pacis
tempora rectè gubernantur, quae exercitus non minus, quàm civitates connectit
inque officio continet: Nullum quippe efficacius est reme
|| [ID00032]
dium militares pariter & pacis artibus adsvetos animos intra
officii limites continendi, quàm poenarum & praemiorum justa
distributio, quarum utraque à justitia proficiscitur. Et haec quidem virtus si
domi forisque sanctè colatur, status regnorum, principatuum & civitatum,
vero scilicet fundamento suo insistens, non potest non esse &
firmissimus & florentissimus: Ecquid enim ad firmitatem & florem
deesse potest illi Reipublicae statui, in quo exteris pariter & civibus
jus suum tribuitur; ita, ut exteri injuriis non irritentur, eorum verò injuriae
fortiter repellantur & generosè vindicentur: Ipsae quoque civitates,
principatus, regna & imperia non alium ob finem coaluerunt, quam juris
& justitiae fruendae, injuriaeque avertendae & repellendae
gratia, & in jure ac legibus praecipuum suae perfectionis &
salutis momentum collocarunt: Usque adeo jus & justitia nihil aliud
sunt, quàm anima civitatis; Quemadmodum verò anima hominis non nisi ex suis
operationibus sese prodit, & ubi eae planè cessant, animam ipsam
& hominem defecisse judicamus; sic quoque quamdiu jus & justitia
in Civili societate exercetur, tamdiu ipsa civitas permanet; ubi autem nec leges
sunt,
|| [ID00033]
nec judicia, vix simulacrum aliquod ac vestigium
civitatis superest: In hoc autem regiminis articulo omnia pulcherrimè constituta
sunt à Rev??? Seren??? Principe, qui cum ipse summam totius regiminis divina
mente sua libret atque constituat, singulas per provincias
—— Cunctasque per urbes Edoctos in jure viros, verique sequaces Imposuit, medio qui cuncta negotia juris Limite discuterent; Hi verò justitiae antistites jus suum cuique tribuere jussi sunt ex scriptis legibus; non verò permissum ipsis administrare justitiam ex proprio arbitratu, & adhibere aequitatem cerebrinam, quae privatis affectibus plerumque contaminata est. In summis Principatuum suorum dicasteriis Princeps noster accuratissimè observari curat Ordinationes Judiciorum Divi GEORGII Patris & Serenissimi GEORGII WILHELMI Fratris auspiciis promulgatas: Et his quoque justitiae Oraculis admonentur subditi sola bona ducere ea, quae honesta; ea verò honesta esse, quae jure ac legibus jussa ac praescripta sunt; Haec verò omnes quoque vitae commoditates, omnia publica privataque
|| [ID00034]
emolumenta secum ferunt, &
cultoribus suis largissimè conferunt. Infinita sunt, quae Tibi Ser??? Dux
Patria debet, majora autem sunt beneficia Tua, quàm ut exprimere illa possim;
Quapropter ea sicco pede praeterire malo, quàm in transcursu delibare,
tantasque res culpà ingenii digno defraudare encomio: Mirari tenemur, quae non
intelligimus; Tuspicere quae supra captu̅ nostru̅
sunt: Ast Deo immortali immortales nos gratias agere par est, quod Illum
Principem nobis clementer concesserit, qui imperavit antequam ad Nos venit, nec
prima rudimenta imperii in patria nostra posuit, sed maturae robustaeque
prudentiae suae experimentis nos gaudere fecit. Jure meritoque Reverendissimum
Serenissimum que Principem eodem nomine salutamus, quô olim Cives Romani
Octavium Augustum Imperatore̅ ob defensam patriam & maxima
in Rempubl. Romanam collata beneficia appellarunt: Salve
Pater Patriae, Optime Princeps ERNESTE AUGUSTE, omnium virtutum
exemplar, quod subditi exterique non sine admiratione maxima intuentur,
& quod sera etiam posteritas grata recordatione exosculabitur. Nec
minora debemus Serenissimae Conjugi Principis
|| [ID00035]
nostri Dominae
SOPHIAE, Principi ac Dominae nostrae clementissimae, quae in amore erga subditos
suos nunquam non cum Serenissimo marito certare & vinci nescia
deprehenditur: O admirabile & subditis omnibus salutare certamen! O
exoptabilem victoriam, quae nulla nec suditorum, nec hostium clade constat, sed
plusquam paterni maternique amoris flagrantissimo affectu conciliatur! Quam
firma Principatus munimenta, quantae subditorum spes in mascula progenie
Principum suorum positae sint, intelligunt omnes quotquot rerum humanarum
vicissitudines intelligunt. Quo igitur orationis charactere TE celebrabo
foecundissima Mater, quae Patriae nostrae sex jam dedisti ERNESTOS AUGUSTOS,
heroicarum Serenissimi Patris virtutum & actionum ex asse haeredes:
Quid, quaeso, de tantorum heroum heroica prole sibi non promittat Patria? Imò
quare promittat sibi, quae jam tum vidit praeclara specimina cum aetate
invalescentium virtutum? Praeluxit Serenissimorum Principum major natu GEORGIUS
LUDOVICUS futurae operum suorum magnitudini, cùm anno hujus seculi septuagesimo
quinto in praelio ad Mosellam contra
|| [ID00036]
Crequium Gallicarum
copiarum Ducem à Ser??? Parentis fortissimè dimicantis latere non recederet,
donec parta esset victoria & hostis cum maxima suorum clade in fugam
conjectus; Quâ animi praesentia & generosae indolis impetu Augustissimus
Caesar LEOPOLDUS in admirationem conversus literis ad juniorem hunc Principem
datis virtutem ejus commendavit, & invictum animi vigorem digno
exornavit elogio. Domestica haec heroicae virtutis exempla imitaturos se
pollicentur reliqui Principes natu minores FRIDERICUS WILHELMUS, CAROLUS
PHILIPPUS, CHRISTIANUS & ERNESTUS AUGUSTUS, quorum igneus vigor in flore
aetatis & partim in teneris adhuc annìs tanquam in herbis significat,
quae virtutis maturitas maturiorem eorum aetatem comitatura sit; Verissimum
quippe est illud Venusini Poëtae effatum;
Fortes creantur fortibus & bonis, Est in juvencis, est in equis patrum Virtus; Nec imbellem feroces Progenerant aquilae columbam. Quae cum ita sint, quid magis in officio pii subditi continebitur, quam supplices ad Deum O. M. preces fundere pro salute, pro incolumitate & glo
|| [ID00037]
ria optimi Principis & familiae illius
Serenissimae diuturno maximè & ad finem seculorum florentissimo statu
& felicitate nullis temporum vicissitudinibus obnoxia. Serva Deus
Reverissimus ac Ser??? Principem nostrum ac Dominum, Dn. ERNESTUM AUGVSTUM; Serva
Patrem Patriae ac Ducatus Brunsvico-Luneburgico-Calenbergensis &
Grubenhagensis columnam & fulcrum coelesti auxilio semper protege,
& perpetuam serenitatem, perpetua halcyonia Seren??? Domui
Brunsvico-Luneburgicae ejusque provinciis largire coelitus: Serva Maxime Deus
Seren??? Conjugem Dominam SOPHIAM, verè Sophiam, & sapientia animique
magnitudine supra sexus sui indolem longè eminentissimam: Serva Seren???
progeniem sex Filios Principes in spem patriae, in firmamentum &
immortale decus totius familiae Serenissimae & Imperii Romano-Germanici
pulcherrimè efflorescentes. Vestra salus, Serenissimi Principes, subditorum
vestrorum salus: Vestra gloria & triumphi subditorum vestrorum
felicitas. Vivat Serenissimus Princeps ac Dominus Dn. ERNESTUS AUGUSTUS,
floreatque cum Serenissima conjuge atque Serenissimis Principibus Filiis! Vivant
floreantque omnes quam diutisfime! Ego in voto desino & quod verbis
exprimere non potui devotisfimo suppleo affectu.
|| [ID00038]
Ergo etiam blandae perculsus imagine laudis Niteris eximiis posse placere Viris, Et promtum ingenium nostro, SALDERE, Lycéo, Et culti eloquii dona probare cupis? Sic bene! sed fallor. Non haec tibi dicere causa, Quamvis haec etiam dicere causa fuit. In laudes pietas tibi PRINCIPIS Ora resolvit. Non res obsequio dignior ulla tuo. In Patriae Patrem, Saturnia secla ferentem, Non os, non penna est officiosa satis. Hujus Iher memorat, nec nescit Celta triumphos. Notus hic Eois, notus hic Occiduis. Sed meritos verbis ne spera attingere honores, Nil DEUS ad laudes fama quod addat, habet. Fac modo vota pia, ut coelo dignis simus ILLE In coelum tamen hinc non nisi serus eat. Henricus Meibomius, D. Med. & Histor. P. P.
SPlendida dum celebras paribus praeconia verbis Principis AUGUSTI, nulli virtute secundi
|| [ID00039]
Candida seu pacis praesto sint tempora, sive Concitet
horrendos belli Bellona tumultus, Guelphorumque Domum multis arcessis ab annis,
Innuis haud tacitè quanto, SALDERE, labore Hactenus & veterum
pervolveris atque recentum Scripta, statum cuncti clarè testantia secli.
Laudibus hoc pacto laudes Tibi ritè parantur, Quas Tibi vel teter gaudet
decernere Momus. Euge! bonis avibus mentem sic perge rigare Fonte Caballino
Sophies arcana resolvens, Auguror, haud longo succedet tempore laudi Magnus
honos, magnumque decus nomenque celebre.
Paucis hisce Domino Fautori atque amico suo singulari,
JOHANNI DITERICO SALDERO, egregiae suae indolis egregium specimen gratulari
debuit prosperrimum studiorum successum apprecatus
Johan Fridrich Belhudt.
R. R.
Heroum cantare genus, celebrare per Orbem Nomina magna Ducum, Salderii labor est. Ardua coepta juvant, labor arduus, arduanamque Semita commonstrat Pallas, ad astra ferens.
|| [ID00040]
Hoc Flacci tentant; hoc dulcia plectra Maronis; Hoc ursit
Livii, Valeriique manus. Gramondi hoc redolent, & Magni scripta
Thuani, Nostra quibus clarent secula nominibus, Perstat honor queis ipse
suus, dum gloria mansit, Heroum scriptis, dumque
remansit opus. Idem fructus, Amice, Tibi dumnomina
florent, AUGUSTI, niveus dum superabit equus. Devotè AUGUSTUM veneratur
Julia P ATREM Inclyta, Te Gnatum Julia condecorat.
His Nobilissimo Domino Saldero, Commensali &
Amico integerrimo, de egregio tum historiarum, cum eloquentiae edito specimine
gratulatur
Christianus Uldaricus Blume Hildesheimensis.