Transkription

Rittmeier, Christoph Heinrich: Memoriam Gloriosam Serenissimi Atque Potentissimi Principis.
[Inhaltsverzeichnis]
|| [ID00001]

MEMORIAM GLORIOSAM SE RENISSIMI ATQVE POTENTISSIMI PRINCIPIS AC DOMINI
[arrow up]

DN. ANTONII VLRICI
[arrow up]

DVCIS BRVNSVICENSIVM ET LVNEBVRGENSIVM PRINCIPIS QVOND AM AC DOMINI NOSTRI MVLTVM CLEMENTISSIMI
[arrow up]

PARENTALI ORATIONE PVBLICO NOMINE CELEBRANDAM INDICIT ACADEMIAE IVLIAE PRORECTOR
[arrow up]

CHRIS TOPHORVS HENRICVS RITMEIER THEOL. D. EIVSDEM AC LING. GR. PROF. P. ORD.
[arrow up]

HELMSTADII, LITTERIS HAMMIANIS.
[arrow up]

|| [ID00002]
|| [ID00003]
INgentem vim moeroris attulit magna, quae patienti Christo sacra nuper, hebdomas, atquein communem gravissimumque omnes conjecit luctum, simulac optimum Patriae Parentem, quo uno nomine omnia continentur, Serenissimum Principem ac Dominum DN. ANTONIVM VLRICVM, Ducem Brunsvicensium ac Luneburgensium, Dominum nostrum clementissimum, acerbo nobis funere subtraxit. Plenus annorum vixit, satis naturae, satis sibi, satis gloriae. Rara felicitate ad longaevitatem gloriosae memoriae AVGVSTI Parentis sui prope venit. Singulari indultu divino prorogati fuerunt ipsi dies annorum, ultra numerum & terminum quem sacra pagina, ex communi etiam robustiorum ratione, supputat, cum octogenario major decessit. Veruntamen non possunt non intempestivi ac properi semper videri, summorum
|| [ID00004]
morumque Principum obitus. Quanto plura enim ac majora vivi spirantesque gesserunt, ac in publicam rem contulerunt, tanto tenerius desiderantur vita functi, tanto dolentius amariusque deflentur. Et quem nostrum tam gravis non afficiat intime percellatque jactura, quam in Herois maximi, Nestoris sapientissimi, Capitis sacratissimi, indulgentissimique Principis excessu fecimus? Quis sibi temperet a planctu? occasum intuens splendidissimi pariter ac benignissimi sideris, quod patriam hucusque recreavit, & ab integro ferme seculo orbem collustravit; qvod corus cantibus & late splendentibus radiis suis, non Patriae modo, sed Germaniae totique Imperio imo & Europae universae exterisque, praeluxit. Subducto jam conspectui nostro illius astri fulgore, ordo omnis, aetas omnis, luget graviter; afflictantur singuli, tam salutarem, tam beneficum ac propitium juste prolugentes Dominum. Quotquotsapientiam ac virtutem tanto fastigio dignam, maximaque ac immortalia Principis nostri merita venerabundi suspiciunt, summo jure hic in doloris societatem veniunt. Quas inter luctus maximi significationes publicas, num IVLIA nostra Academiaconticescat? & conceptum alte dolorem intra praecordia cohibeat ac recondat? ut non erumpat in questus, ultimumque pietatis offi
|| [ID00005]
cium erga tam benignum Pindi hujus Praesidem quondam, Nutritium ac Musagetam testetur? Verum non luctu solo ac moerore absolvi, debiti hujus officii partes, religio poscit. Qvanquam enim justas habemus ac innumeras moerendi causas, ferendum tamen aequo est animo, quod mutari per naturae conditionem nequit. Immensum possedimus thesaurum, quem recuperare haud possumus. Ereptus is nobis fato irrevocabili, sed sancto & divino, hoc est, arbitrio ac voluntate Dei, cui refragari nefas. Unum insuper solatium suppetit, in quo se erigat magnaque fiducia reficiat animus noster, & a boni amissi conspectu revocet. Superest certissimum publicae salutis pignus, quod efficacissimum solamen haud tantum, sed & pensationem praestet uberrimam: excipiente Parentis Imperium FILIO Maximo. Obversatur animo, beatissime defuncti Principis nostri Parentem, AVGVSTVM Ducem Brunsvicensium ac Luneburgensium gloriosissimae recordationis, hoc delectum verbum e Nicephoro, Albis studiosorum Juvenum sua manu augusta solitum inscribere: OPTIMVM DECEDENTIS PRINCIPIS EPITAPHIVM SVCCESSOR BONVS. Quae felicitas summa, quod in praesenti casu fatali nobis divinitus obtigerit, allevationem dolorishaud tantum, sed & ingentem nobis
|| [ID00006]
gaudii cumulum adfert. Ideoque gratulantes inter & ovantes Serenissimo Principi ac Domino DN. AVGVSTO GVILIELMO Brunsvicensium ac Luneburgensium Duci, Domino nostro clementissimo advolvimur, excelsisque Natalibus istis ac dotibus dignam successionem Patriaeque regimen, gratantibus festisque vocibus devotissime excipimus. DEVM immortalem, regnorum omnium & publicorum statuum auctorem atque custodem, precibus piis obsecrantes, ut cuncta Serenissimi nunc regentis Principis nostri clementissimi consilia, dicta & coepta, fauste ac Feliciter procedere sinat, eorumque exitus prosperitatem omnibus votis nostris cumulatiorem praestet. Jubeat supremum Numen, ut cedant perpetuo in sui nominis gloriam, in commodum ac emolumentum Patriae universae, in bonum Academiae, ut illa sub auspiciis & tutela tanti Herois, tanquam Hectoris Guelphici, Principis pii, felicis & magnanimi, procul noxis omnibusque corruptelis, vigeat floreatque indesinenter; ut ingenti numero exinde prodeant in patriae emolumenta, saluberrimis doctrinis atque disciplinis innutriti atque exornati. Adnuat DEVS votis ardentissimis, quibus ipsi salutem Tuam, Serenissime AVGVSTE GVILIELME, religioso pectorecommendamus, faxitque ut competat in Te plenissime ac Iongum, quod ALEXANDRO SEV. Imperatori Rom. a Senatu acclamatum: IN TE SALVS, IN TEVITA, VTVIVERE
|| [ID00007]
DELECTET. IN TEOMNIA. PER TEOMNIA. DEVS TE SERVET! Restat nunc ut sanctissimis manibus defuncti Principis Opt. Max. ANTONII VLRICI debitum adhuc pietatis studium exhibeamus. Quomodo Graecis olim & Romanis, ubi Principes functi statione mortali decederent, hoc est consecratio & relatio inter divos, magno solennium caeremoniarum apparatu fuerit adhibita, prolatu hic opus non est. Linquimus profanum illum morem, qui religiosius nobis colendum ac venerandum Principem statuimus: tali nimirum consecrationis genere, quod salvo pietatis officio fieri potest, nec, nisi eodem violato, praetermitti. Quantum erit partium sive virium nostrarum faciemus, & aeternitati memoriam tanti Principis consecrabimus: de quo jure optimo dicere possumus, quod de Imperatore M. ANTONINO Philosopho, veteres tam graeci quam latini scriptores fassi sunt: facilius esse illum admirari, quam laudare. Igitur mentibus subjiciemus assidue & cum admiratione ac reverentia contemplabimur, maximarum, quibus fulsit, virtutum imaginem, & gloriosa facta ejus famamque, perpetua recordatione justisque prosequemur praeconiis. Edurabit celsissimum nomen ac memoria ejus ad omnem, quae futura est, posteritatem; nec ulla tam incuriosa aut ingrata erit aetas, ut de laudibus ejus conticescat. Quod itaque omnibus ac singulis faciendum, publico no
|| [ID00008]
mine praeibit & perficiet Vir Maxime Reverendus D. IVSTVS CHRISTOPHORVS BöHMER, Theol. & Eloq. Professor Publicus Ordinarius, Collega noster honoratissimus, & cras, post horam III. pomeridianam, in magno IVLEO parentalem orationem recitabit. Quam panegyrin & frequentem & illustrem fore, sicut minime dubitamus, ita rogare multis atque invitare Academiae membra, Proceres ac Cives, Hospitesque, necessum haud erit. Facient omnes sponte ac sedulo supremum, quod pietas jubet, officium; memores benignitatis illius & clementiae prorsus incomparabilis, qua in litteratos inprimis ac studiis doctrinisque deditos beatissime defunctus PRINCEPS eminuit. Quandoquidem vero ita solemne est, & pro muneris, quod in praesenti sustinemus, ratione, hoc indicimus, & summopere censemus. P. P. in Academia Julia. a. d. V. Maji, anno recuperatae gratiae MDCCXIV.


XML: http://diglib.hab.de/drucke/11-helmst-dr-54s/tei-transcript.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/rules/styles/projekte/oberhofprediger/tei-transcript.xsl