|| [ID00001]
PRORECTOR ACADEMIAE IVLIAE IOHANNES HEDERICVS S. THEOLOGIAE D. ET CAEteri
Professores Lecturis S.
DEVS omnium conditor, indidit pectoribus hominum vt sint
amoris naturale in illis incendium, quo parentes liberos suos, fratres &
cognatos tanquam suae naturae partem diligunt, & ad curationis,
nutricationis, aliorumque beneficiorum communicationem vel sponte sua
exuscitantur. Hoc autem naturale amoris incendium condidit Deus non solum vt
fons esset mutuae dilectionis, & nexus seu vinculum humanae societatis,
vtque curas, labores & molestias parentum in educatione sobolis leuaret,
sicut Nazianzeni versus habent, : Sed vt essent quoque
commonefactiones de ardenti amore aeterni Patris, erga filium coęternum, &
erga nos homines. Nam de eo disertè vox de coelo sonans testatur: Hic est Filius
meus dilectus, quo delector, hoc est, quem intuens verâ & ingenti laeticia
afficior, vt Melanthon declarat. Huc & illud Psalmi referatur: Sicut pater
miseretur filiorum, ita dominus miseretur timentium se. Quoniam ipse nouit
figmentum suum, recordatur, quia puluis sumus. Ex his igitur vt ex alijs
scripturae dictis & exemplis, admodum euidentibus, satis certum est,
Stoicorum sicut & phanaticorum quorundam ,
commenticiam, falsam & reijciendam esse. Nam cùm & Deo ipsi affectus
boni tribuantur, licet non satis quales sint hi motus in essentia Dei
placidissima, in hac caligine perspiciamus: & lex diuina etiam praecipiat
dilectionem Dei & proximi, ipseque Deus instrumenta affectuum in homine
condiderit: denique cum in filio Dei, Domino nostro Iesu Christo, nato ex
virgine, etiam in hac mortali vita verum huiusmodi affectuum incendium fuerit,
manifestum est, nec debere nec posse ex hominum natura
tolli. Non autem est dubium, comprobante ipso rerum vsu, ipsas in naturis
praestantioribus esse expressiores, quàm in caeteris, easque inprimis sese
exerere, aut maximè sentiri in periculis, calamitatibus, morbis, & tandem
morte liberorum. Ad quem modum non potest acerbior concitari in parentum
pectoribus dolor, quàm vbi citius opinione dulcissimi nati, quos suauissimus
eorum detinebat complexus, à latere ipsorum veluti ilico abrepti, rebus humanis
eximuntur. Quare hinc facilè colligere licet, in quo luctu & dolore nunc
versetur Clarissimus vir, Collega noster carissimus D. M. REINERVS REINECCIVS,
eximius nostri temporis historicus, cuius filiola MARIA ab auia materna,
Theologi olim celebris, Erasmi Sarcerij filia, sic nominata, heri hora quarta
matutina, extremum vitae diem morte confecit, cum aetatis ageret annum tertium.
Morbi quibus afflicta occubuit, fuerunt varij, potissimum lumbrici, tussis, nausea, sitis ingens, vomitus continui. Durarunt
autem ad totos quindecim dies, sic vt interea omnem cibum respuerit, potum
vomitu egesserit. Indoles alioqui in ea praeclara apparebat, pietatis rudimenta
facile addiscebat, sermo balbutiens singulari suauitate commendabatur. Quae
omnia vt magnam spem parentibus fecêre, ita maiorem nunc dolorem pariunt, a quo
tamen illi animum diligenti meditatione oraculorum coelestium, diuini Spiritus
ope abducere debent. Nouerunt enim hanc suam filiolam, ipsi Christo iubenti ad
se venire paruulos, in baptismo in prima institutione & precibus, adductam,
numeroque sanctorum Dei filiorum ascriptam esse. Cogitent etiam eam non amissam,
sed praemissam in morte tantum esse, in locum coelestis beatorum omnium
Ecclesiae, eiusque mortem (quod Cyprianus de mortalitate, inter alia
consolationis plena asserit) non esse exitum sed transitum, & temporali
itinere decurso, ad aeterna transgressum. Quis non ad meliora festinet &c.
Cum autem & nos merito afficiamur societate quodammodo doloris, quem vir
optimus ex domestico mortis casu concepit, decet omnino publicam nostrae erga
ipsum affectionissignificationem edere. Quare cum hodie post concionem
pomeridianam hora tertia, deductio funeris instituta sit, Clarissimos &
ornatissimos viros officiosè rogamus, studiosos verò adolescentes hortamur, vt
horâ nominatâ ante ędes ipsius frequentes conueniant, funus ad locum sepulturae
destinatum deducant, & se ipsos ac vitam suam conditori ac reparatori summo
Deo, vera ac seria precatione commendent. P. P. in Academia IVLIA 7. Nouembris
anno 1591.
|| [ID00002]