|| [titlepage]
ORATIO CONSOLATORIA
IORDANI BRVNI NOLANI ITALI D.
HABITA IN ILLVSTRI celeberrimaque Academia Iulia. In fine
solemnißimarum exequiarum in obitum Illustrissimi potentißimique Principis
IV LII, Ducis Brunsuicensium, Lunaeburgensium, &c.
Prima mensis Iulij Anni M. D. LXXXIX.
HELMSTADII Excusa per Iacobum Lucium.
|| [ID00002]
|| [ID00003]
ILlud principio (Magnificentiss. Reuerendiss. excellentissimeque Domine
Prorector; Doctorum magistrorumque omni virtutum doctrinaeque genere
insignitorum Senatus amplissime; & nobilissima, ingeniosiss.
cultissimaque studiosorum corona) me maxima sollicitudine, atque anxia cura
vexat, quod summopere vercor, ne quis minus libertatis & simplicitatis
ingenii mei gnarus, hoc ipsum leuiore iudicii lance perpendens, in deteriorem
partem interpretetur quod homo peregrinus, ignotus, & cui praecipuus
finis quo inter vos commoror, est latere: ita me mea sponte, à nullo (qui
appareat) ascitus, vel adhortatus vl???rò vestris luctibus immiscear, &
ad thragicum veluti symposium minimè lacessitus accedam. Subindè ne audaciae
temeritatisque synthoma atque effectum suspicemini, quia post vsque adeò
eloquentissimos, & in dicendi facultate apprimè insignes; post auditam
(inquam) amaenissimam & dulcissimam, quantumuis lugubrem harmoniam,
quasi pro colophone appingendo hoc crudo indigestoque dicendi genere stomachum
veluti delicatioribus auribus atque palatis facturus, intrudar. Decuisset sanè
post gustatos in Germanica Latiaque facu̅dia torrentes, è quorum
pollentis ingenii fonte aurea illa fluenta manare vberrime audiuistis, &
quorum pectora facilè Charitum esse triclinia iudicarem, vt ex Italia nobis
aliquis Tullius resurrexisset, qui (oportunè siue sit, siue importunè) tantae
funebri orator accederet solemnitati; vt ad ipsos eloquii patres in Italia,
Graecia, & AEgypto defunctos, & in hac Academia viuentes
aduentasse me videtis hominem à lepidae orationis studio prorsus alienum, hoc
hyspido, insuaui, ieiuno, illepidoque
|| [ID00004]
stylo balbutientem: à
quo quaerere videmini vnde prodam? quid noui adferam? quas agam partes? Horum si
excusationem, causam, principium atque finem audire cupiatis (rogo) attendite.
Vt à capite propositum ipsum adoriar (auditores celeberrimi) non casu, sed
prouidentia quadam factum esse censeo; vt nescio quo vento, seu tempestate ad
regionem hanc, hisce compulsus fuerim diebus, quib. funeri celsitudinis
eminentissimi, potentissimi, famosissimique vestri principis interessem. Vidi
vniuersos ciuilitatis humanae gradus lugubri habitu, luctuoso vultu, languido
incessu, inclinati demissique animi signis aggrauatos, heroas principes,
comites, barones, generosos, nobiles, senatores, ciues, plebeos. Inde artes
omnes, & celebres facultates, atque virtutes Relligionem, Ius diuinum,
Theologiam, Ciuiles leges, Medicinam Poesin, Oratoriam facultatem, &
alias quae ad ingenii culturam, & conuersationis humanae perfectionem
plurimum co̅ferre creduntur: quas omnes atque singulas earum
productor, enutritor, promotor, atque defensor illustrissimus, & in
tota Europa (cultissima mundi parte) nominatissimus Princeps ille Iulius in
coelum auocatus, sua dulcissima desiderabilissimaque praesentia viduatas
reliquerat. Hîc nihil ab humano alienum vidisse statu potui vel audisse. Quinimò
illam quoque notaui generationis istius mirabilem, & suprà exterorum
fidem insignem erga proprium Principem atque Dominum, cultum, obseruantiam,
obsequentissimique affectus notas. Cuius officii grauissimas rationes non
solum excultiorum generationum & populorum antiqua consuetudine; verum
quoque diuino quodam approbante antiquae relligionis vsu atque sanctione, per
doctissimos Theolo
|| [ID00005]
gos, & Hystoricos, ex
vtroque testamento confirmatas audiui. Mirum vt omnes foeliciter, proque
neruorum suorum virili, accuratissimè in sui muneris obeundi studio sese
gesserint. Tunc nescio an ego mecum metipse co̅siderans, dixi, an
aliquis peregrinus spiritus intimiorib. auribus meis insusurrauit. Viden, ô
Itale aduena, vt ex omni genere eorum, de quibus optimus Princeps benemeritus
est, pro parte solemnitatis, extraemi, atque possibilis officii, quod eidem
praestare tene̅tur, vltimum propriarum virium exprimunt, &
effundunt? Tu quid somnias? quid ociaris? quid torpes? quid moraris, ne statum
quoque tuum tu ipse consideres, & illud animo aduertas, quam tibi nullo
alio minus conueniat munus illud obire, quod certè omni ratione à te inter
praecipuos exigitur; vtpotè quidquid ab aliis praestitum esse vides, atque
praestandum? Peregrinus sum (inquis) & extraneus. Quid ita Nolane? Imò
hac potissimum ratione gerendum tuum requiritur hîc ab omni lege negocium quod
extraneus, quod peregrinus es, & quod ad nullum ordinem spectas, nulla
pars. An ignoras tantum fuisse generosissimae & superhumanae humanitatis
illustrissimi Principis Iulii inter virtutes alias splendorem; vt decreuerit,
ordinauerit, & sanciuerit quo in Iulia Academia non solum non
haberentur, sed neque essent peregrini & extranei, ij quorum possibilis
est honesta conuersatio, quorum professio vel studium circa Musas, &
optimas disciplinas versaretur? An non summoperè cauit, ne vlla bona ars, atque
scientia, quae humano generi vsui esse possit, quaeque ad diuinam cognitionem,
atque cultu̅ gradus esset, vel ab illa saltem non alienaret, hoc
in loco non se ciuem, patritiam, & domesticam agnosceret; vbi nil aliud
peregrinum, & extraneum intelligi voluit (quod
|| [ID00006]
etia̅ longissime abesse & exulare percupiuit) quam
turpe̅ ignorantiam, feram barbariem, atque cyclopicam illam
inhospitalitatem: quod faxit Deus, vt illi plenius perpetuò pro voto succedat,
ne vsquam Gaetica illa toruitas loco grauitatis, & oscitantis
ignorantiae species sub titulo doctrinae venditetur. In mentem ergo in mentem
(Itale) reuocato te à tua patria honestis tuis rationibus, atque studiis pro
veritate exulem, hîc ciuem. Ibi gulae & voracitati lupi Romani
expositum, hîc liberum. Ibi superstitioso insanissimoqueue cultui adstrictum,
hîc ad reformatiores ritus adhortatum. Illic tyrannorum violentia mortuum, hîc
optimi Principis amaenitate, atque iustitia viuum, & quatenus te capacem
efficis & ostendis, officiis etiam, & honoribus, saltem pro
eiusdem votis & intentione, cumulatum. Musae enim illae ordine naturae,
iure gentium, ciuilibusque legibus non immeritò liberae, quae in Italia
& Hispania vilium praesbiterorum pedibus conculcantur, in Gallia
discrimina extraema ciuili bello patiuntur, crebris in Belgia concutiuntur
fluctibus, & in quibusdam Germaniae regionibus infoelicissime torpent:
hîc solidantur, eriguntur, tranquillissimè degunt, atque cum suis studiosis
optimè pro principis arbitrio vigescunt. Illi ergo tu tanquam tuo vero principi,
susceptori, atque fautori gratitudinis officia debes, sub quo non exul, non
coactus, non formidinis infernalis expunctus, atque confossus aculeis; sed
ciuis, liber, atque securus viuis. Perage igitur peragas alacri, &
maiori qua potes diligentia, atque efficacia quod tibi munus incumbit: hoc enim
sub grauissimae turpissimaeque (pro ingratitudine) infamiae nota, si
praetermiseris, peregrinae peregrino tibi Musae iniungunt: vt hîc suo omnium
nomine, in funebri saltem erga charissimum Principem obsequio, si non
|| [ID]
quantum pro ipsis atque pro ipso debes, saltem quantum per
te potes exequare. Illud enim tibi certissimè persuadeas volunt: vt quodcunque
& quantumcunque futurum est officium tuum, & bono animi
profectum affectu, gratissimu̅ ab immortali illo diuinoque
magnamini Principis Genio excipiendum, vbi viderit, atque compertum habuerit
suum votum, ingenium, atque suffragium ita ab externis gratum accipi,
quemadmodum à celsitudine sua gratiosissime est illis & omnibus aliis
oblatum atque concessum. Ex hisce clarius (doctissimi auditores) con ijcere
potestis, vnde non solum motus, sed etiam impulsus, atque coactus peregrinus
ego pro mea parte, me met non vti partem, sed veluti quoddam extrinsecus
adijciendum apposui.
Quod subindè reuera vrget, & de meo humillimo & incultissimo
dicendi genere non immeritò inculcatur, quia praeuiis adeo disertissimus
Rhetoribus atque Oratoribus ingenio tardissimus, doctrina tenuis, &
lingua vltro me crassissimus offeram, ne vos (rogo) grauius afficiat auditores:
ne (inquam) temeritati, arrogantiae, atque animi in folentiae adscribatis
Neque enim ad tantum stultitiae sum adactus, vt ipsum quod verum est ignore̅: nempe à me nihil non modò melius, vel aequale, sed ne quidem
simile vestris candidissimis luculentissimisque Musis adduci posse, ac ideò
meas ineptias illarum culturae atque splendori velut admiscere consortesue
facere non sum aufus. Quippe etiam facilè videre potestis, vt nunc ad sepulcrum
diuini Daphnidis istius, quemadmodum olim etiam ad illum de quo Mantuanus Poeta
meminit, TARDI VENERE BVBVLCI. Itaque postquam suos ordines, ritus, ceremonias,
pietatis finalisque ministerij
|| [ID00008]
actus edidere louii currus,
Iunonii spiritus, Phaebeae lampades, Palladiae musae, facundi Mercurii, Charites
amaenissime, coelestia nempe numina: permittite (quaeso uos) permittite accessum
patere, & aduentare vitimos seorsim, atque solos; è montibus, syluis,
desertisque campis, acrestes, villosos, & hispidos, Faunos,
Syluanosatque Satyros cum eorum qualibuscunque lingua, idiomate, atque (ex
sincero cordis affectu) ceremoniis: vbi non se pro rei maiestate atque
dignitate, sed pro sui muneris gratique animi officio, atque cultu adesse
protestantur. Siquidem non soli coelo, sed & terrae omniparenti; non
magnis diis modo, sed etiam ex omni genere sacratis bonisque laribus, heroibus;
non solum domesticis, ciuibus, & vrbanis; verum quoque extraneis,
peregrinis, & barbaris, tantus illustrissimi Iulii splendor illuxisse
potuit. Ego igitur qui Musarum (si quis alius) amantissimus, pro quibus
patria̅, domum, facultates, honores, & quiduis aliud
extra ipsas amabile, appetibile, atque desiderabile, contempsi, dimisi, perdidi;
nunc non eas verè, & ex puro pectore amare dici possem, si
illustrissimum Principem, tantum talemque ipsorum patronum, tutorem, &
defensorem, non colerem, & ab extremo hoc effectu quod mortali parti
solet atque debet consecrari, desidiosus absisterem & abstinerem. Non
desint ergo etiam peregrino, si domestico officio musae compleuere. Si
coelestibus sydereisque cultibus apparuere, comparea̅t etiam
campestribus hisce atque rusticanis. Magna enim & parua fecit Deus,
& ab omnibus iuxtà propriam facultatem atque captum, primitias, atque
decimas cultus exigit & honoris. Adsumus ergo nocturno, & velut
extraordinarii temporis accessu Satyri, Fauni, Syluani, quamuis lacrimas nullas
& luctus
|| [ID00009]
nullos supra funere nobilissimo emittim???,
& exprimimus. Si enim lacrimae super tumulo tuo requiruntur, &
illas quibus inspergantur sacratissimi cineres tui sitiunt (ô Principum optime)
non defuere tibi, quas non paucas, non pictas, non fictas, non theatricas, non
hypocriticas, qualibus tyrannorum corpora etiam abluuntur: sed sacratissimi
amoris igne excussas profuderunt oculi illustrissimi Principis primogeniti, ac
successoris tui Henrici Iulii aliorumque illustrissimorum libcrorum, heroinae
co̅iugis, consanguineorum, affiniumque heroum, domesticae
generositatis, nobilissimae curiae, ministrorum, populorum, ipsius denique
coeli, quod ab eo tempore quo animam superis reddidisti, & magnis
immortalibusque heroibus aggregatus es, ad hunc vsque vltimum funeralium
honorum terminu̅ & vltra, lacrymas suaslacrymis populorum
tuorum admiscuit. Quid enim (per Deum immortalem) credere possumus ab illa eâdem
die intempestiuas, & extraordinarias istas pluuias, ventos, &
tonitrua, praeter lacrymas, suspiria, & querelas quibus concelebrando
tuum funus singuli quique dies non intermissis vicibus obtulere? Sic ergo potius
modum lacrymis vestris (si quid possumus) posituri, rusticorum numinum personae
sine lacrymis adsumus, & ad celsitudine̅ tumuli huius
adducimus Sabaeorum aromatum fumos; spargimusque flores, rosas, violas,
frondes, suaueolentia naturae matris dona, etenim haec consueta grataque sunt
sepulcro. Haec sunt quae nostrae campestres montanaeque deae Nymphae, Naiades,
Dryades, Hamadriades, & Napaeae nostras per manus cumulatissimè in
amoris, cultus, & obseruantiae signum offerenda tradere, priusquam ipsis
à multitudinis abhorrentibus concursu, secretior accedendi, &
conueniendi tempus offeratur; vt
|| [ID00010]
muneribus hisce addant pro
coronando sepulcro earum manibus contextas corollas, non quidem ex tristi taxo,
vel cypresso: has enim tanto heroi immortali minus co̅uenientes
existimant, quem non obiisse, sed à vobis abiisse credere debetis; at
veròcoronas, atque thiaras exfloridis roremarino, myrtho, hedera, pampino,
palma, oliua, atque lauro, typis Prudentiae, Sapientiae, Fidei, Patientiae,
Victoriae, Pacis, atque Tryumphi.
Moxque illud vobis earum nomine significatum esse volumus, quemadmodum quas pro
actu effectuque pietatis lacrymas effudistis, improbare non possunt illas,
quibus coelum ipsum non solum adstipulatorem, sed & consortem atque
comitem habuistis. Caeterum ne lacrymae alicuius desperatioris effusiorisque
tristitiae locum admittant; néue superflui extraque legem positi meroris signa
à prudentibus oculis atque vultibus exprimi videantur; illud menti omniu̅ obiectum esse volunt, vt peractis hisce funeralium solemnitatum
muneribus, cumpia foelicissimaque illustrissimi Ducis Iulii recordatione
tranquillo vniuersi degamus animo; neque enim turbido illi merori porta vlla
pateat oportet, quando intelligentiae oculis illud aduertatur; nempè si citrà
perfunctos actus campus ploratui vllus vacare debeat; eum ipsum contingat vt ad
vnam de tribus causis referamus, Aut ad illustrissimi Ducis Iulii persona̅, Aut ad ducatus amplissimi incommodum, Aut ad tuum tandem
(Academia Iulia) detrimentum.
Verum (ô doctissimi, ô sapientissimi auditores) qui nam ex prima causa locus esse
queat, vbi Princeps optimus omnia summa cum benedictione, coelique singulari
fauore perfunctus, pleno fuso, è manibus Fortunae euasit atque Parcarum? Ab hac
videlicet lacrymarum val
|| [ID00011]
le, ad beatitudinis monte̅ illum; ex hac infernali AEgypto, ad coelestem illam Hierusalem;
de caeca tenebrarum abysso, ad lucis inaccessibilis plenitudinem; à torrente
calamitatum, ad consolationis immensae flumina; à carcere temporis, in
amplissimum aeternitatis sinum; De vicissitudinali, velutique momentaneo
principatu, ad illius aeterni regni (cuius heredem illum constituit optimus
maximus) adeptionem euolauit? Postquam ergo ob eiusdem absentiam debitas
lacrymas profundistis, (eas enim patitur, atque ordinat naturalis &
humana quaedam sanguinis lex) iam apud vos illius foelicissimo statu coram
oculis exposito, merori nullus amplius locus esto. Quis enim iure plorabit pro
parente, amico, beneficóve domino quando ille peracta vitae huius molestissima
nauigatione, cum propriorum laborum mercede, praemio, atque corona portum
salutis attingit, atque quietis?
Num verò (quod secundo statuebatur loco) pro populis vniuersis qui sub illius
ducatu & gubernatione vigebant, aliqua sit ratione dolendum, hoc nobis
ipsisque omnibus maturius considerandum relinquo. An non illustrissimus
atque prouidissimus dux diu antè cauit, ne ob istam causam subditis
amantissimis suis aliqua pro ipsius absentia tristitia accederet? An non
euidentissimè constat, quam luculenter diuina potentia atque miseratio illi
vsque in finem adstiterit, quem sicut olim à millibus inuidiae, malignitatis,
& fortunae insultibus liberauit; sicut ipsum in celsitudinis huius
gradum euexit; vt eum in eodem aliquandiu foeliciter conseruauit: ita etiam
effecit, vt peracto huius vitae cursu, instanteque eiusdem emigratione, posset
populis suis celsitudine̅ primogeniti, & successoris sui
Illustriss. Henrici Iulii tanto
|| [ID00012]
animi splendore, prudentia,
fortitudine, doctrina, atque magnanimitate praeditam & patrem patriae
loco suo optimè meritum committere: cuius eminentissimae virtutis fulgorem post
Halberstadensis aepiscopatus, huius illustris Academiae rectoratus, &
aliorum titulorum administrationes quas illustissimo Duce parente superstite
adolescens summa cum laude, & omnium satisfactione exercuit; nunc certè
firmata aetate vltrò, atque vltro, amplius atque amplius cum latiore
amplioreque dominio atque moderatione tanto magis illustrabitur, enitescet,
propagabatur. Vt certè videre possitis illud illustriss. Ducis Iulii
prudentissimo studio esse factum; vt pluribus post ipsius funera seculis, eius
vobiscum praesentiam melius, atque melius agnoscatis.
Praetereo recensere quanta diligentia in populorum suorum vtilitatem, vsum,
fauorem, atque gratiam illustrissimos liberos suos curarit educandos. Illud vnum
tantum mihi è memoria nulla aetas & obliuio delebit, quod hisce meis
oculis videre, & auribus hisce audire licuit heroas pueros binos
principes filios sinui & educationi vestrae commissos, certisque
temporibus arctissimo adstrictos examini, à communibus nuptiis, baccanalibus,
& compotationibus prorsus alienos & auersos, quemadmodum neque
studio feritatis intentos post carnificinam fugacium leporum, atque ceruorum
nemo vmquam aspexit, sed tantum scolasticis & Ecclesiasticis iugi
frequentia conuentibus interesse. Et maximè illud memoria seculorum (quod volo
dicere) dignum; quam magnificè, animosè, & (non minus quam aetas
pateretur) doctè in theses sub magno I urisconsulto Borcholto disputatas ambos
propositis grauibus argumentis opposuisse nouimus. Vt (bone Deus) tunc mihi pro
multiplici af
|| [ID00013]
fectu pectus subsultabat? Vt mirè
desiderabam illic pro exemplo vniuersos Europae principes, & principum
filios interfuisse? O quam certè plerosque ex hisce puduisset ipsis
proadultiores stupiditate silentibus, & in auribus totum ingenium
habentibus, tenellos pro iisde̅ pueros sapere, loqui, audiri. Vt
didicissent quemadmodum non semper, ita etiam nostra hac aetate omnium
infoelicissima non vbique commune atque proprium principibus est alieno tantum
ingenio, iudicio, lingua sapere, consultare, loqui?
Non minori cura atque sedulitate plenissima fama & euidentia est educatam
esse primogenitae indolis illustrissimi Principis Henrici Iulii celsitudinem,
quae incremento capiente aetate, diu ante praematurum nacta iudicium, linguarum
omnium, doctrinarum, atque virtutum (quantum cuicunque optimo principi atque
moderatori opus est) culmen attigisse potuit. Qui nam igitur (si mentis oculos
in altum efferatis) ex dicta caussa moestitiam populis vllam enasci posse
videbitis? Vbi foelicissimus inter Heroas collatus ille animus coelum tenens,
conuersisque in terram oculis videat ex vna parte in Duce Illustrissimo Henrico
Iulio tum mirum in eius exequiis celebrandis gratitudinis, & amoris
iudicium; tum etiam pro populis gubernandis illas in multis principum
desideratissimas animi, mentis, atque corporis virtutes eximias: ex altera vero
parte (pro coelesti gratia, diuinoque illi adsistente fauore) sub tanto,
talique duce omnia vt reliquit, pacata, tranquilla, incolumique statu,
vtpotè propter reformatiorem relligionem, iustitiam, beneuolentiam, atque
gratitudinem, populorum tanquam fortissimis vinculis obstrictorum firmissimum
obsequium?
|| [ID00014]
Num tua tandem caussa dolere debeas, & quali ratione erga Illustrissimum
fundatorem tuum hoc tempore affecta esse debeas (Academia amplissima) non meis
sed ipsius verbis, immò factis recensebo. Ipsam igitur beatissimam celsitudinem
praesentem coram agnosce, & iis quibus te alloqui consueuit voce, vultu,
atque affectu, animi tui intima pulsantem audito.
Iulius ille Caesar ad cuius celsum fortunae gradum superattingere non potui (quia
per vim patriae visceribus illatam, atque crudelem illam tyrannidem numquam
voluissem neque vellem) cuius tamen animum & illustres virtutes
exaequare studui, & (si pro moribus patriis possibile esset) superare;
vt illi aliqua propria ratione & facto comparari possem, cui
proprionomine & atauorum regum splendore compar eram: totum attamen,
& fortasse amplius à superis fecisse censeor. NIHIL ENIM PRAETERMISIT
QVI QVANTVM POTVIT EFFECIT. Ille cum è Pharii tyranni manibus, non sine mirabili
diuino fauore, mediante propriae sedulitatis, atque solertiae virtute
elaberctur; quando de extremo vitae suae discrimine agebatur, in illa propè
desperata, imò verè desperatissima cura, non magis sui recordatus est, quàm
Musarum suarum, libellorum suorum.
Molis in exiguae spacio stipantibus armis Dux Latius tota subito formidine belli Cingitur, hinc densae praetexunt littor a classes, A tergo insultant pedites; via nulla salutis; Non fuga, non virtus, vix spes quoque mortis honestae. Captus sorte loci pendet dubius ne timeret, Optarétue mori: prohibent fata. Ipsa salutis Ostendit Fortuna viam; Tunc puppe relicta
|| [ID00015]
Prosilit in pontum; Siccos fert laeua libellos,
Dextra secat fluctus; Tandemque illaesus amico
Excipitur plausu clamantis ad aethera turbae.
Ita & tuus Iulius (Iulia) in omni casuum extremitate quos multos subiisse
potui, salutem tuam (propter eas quas quantum potui colui Musas) cum salute mea
co̅posui. Te (vt scias) à primis aetatis meae annis meditatus
sum atque dilexi: cum aduersum me vndique vastissimi maris huius, atque
turbulenti saeculi fluctus efferuescerent, & aestuarent; cum ex omni
latere procellae nequissimae illius relligionis, & violentae tyra̅nidis Tyberinae bestiaeme fluctuante̅ propulsare̅t; vt ab ipso materno sinu, paternis vlnis, & totius
natalis domus amore & gratia diuulsum; expositumque inuidiae, liuori,
& maledictis sibilantium serpentum, canum latratibus, sannis aprorum
spumantibus, rugitibus, dentibus, & vnguibus leonum, acerrimè maligna
fortuna concuteret. Hisce inquam afflictantibus, cum ex omni latere circumdatus
essem, & cominus mortem minitantibus, & intentantibus vallatus
premerer, & vix in mortis honestae spem ociosorum praesbyterorum
sententia adactus: tunc cum velut vnica pro meae virtutis suffragio, naufragii
tabella superesset, te tamquam dimidium animae meae, sub vexillo relligionis,
pietatis, & doctrinę (quae pro parte Iuminis à coelo mihi irradiantis
optima videbatur) hac manu consta̅tissimè sustinui, ne ab vndis
peruersitatis non solum mergereris, sed ne vel saltem contaminareris. Dextram
mihi tantum (adhuc fauori, & saluti tuae intentam) quae reliquos labores
susciperet, pro scopusis euitandis, fluctibus superandis, & vt ad tutum
portum mei tuique communia viscera perducerem, reliqui. Itaque è duabus
manibus altera tota tuae, altera verò partim tuae, partim meae
|| [ID00016]
vitę administrabat. Hac ergo dextera in agone positus nimiu̅
asperas atque longas calamitates (in seculi nempè huius pelague immissus)
subiui, peruasi, reppuli, oppugnaui, expugnaui, calcaui, superaui; tandemque
me auitissimo coelestis curiae plausu exceptum video; teque in optimo portu
collocatam relinquo, immo habeo.
Memento ergo tui Iulii, mea Iulia, quam velut vnum è meis liberis à coelis
aspicio, cui ideò nomé meum indidi & communicaui, vt mei amoris pignus
perpetuò in tuo corde consisteret. Ego te animo meorum liberorum insculpsi;
quorum vt amor erga te esset indelebilis, eosde̅ tibi educa̅dos tradidi: vt cum lacte relligionis, pietatis, doctrinae è tui
pectoris vberib. exsucto, amorem tui in visceribus propriae substantiae iniectum
conciperent; quo te tandem tamqua̅ propria viscera diligerent,
proindeque ipsi te vicissim adultiores alerent, regerent, promouerent,
& tutarentur. mea Iulia. Te ego Iuliam appello, quae antequam appareres
in cultu lapidum, fundamentorum, parietum, columnarum, tectique istius
sensibilis me nascente nata, me lactente enutrita, me adolente adulta, me
fugiente fugiens, salua me saluo. Vt verò eo tempore Iulia nata quo Iulius
natus, & cum Iulio viue̅te Iulia viuens, optime caui ne
& esset defuncto Iulio defuncta. Viuit tibi Iulius, viuit tibi. Caro de
carne mea, sanguis de meo sanguine, (in quo & per que̅
adhuc viuo, & viuam tecum) primogenitus meus Henricus Iulius, spiritu
nihilominus heroico, & Dei beneficiis exornatus, sicut diuino tibi
munere me viuente Rector astitit: ita etiam multiplici pleniorique gratia
atque suffragiorum officio, nunc ille te ex toto è manibus meis suscipiet
charissimam. Siquidem vt meum nomen, ita & vultum, & animum in
te meum contemplabitur, & agnoscet. Ille te
|| [ID00017]
amplius
atque amplius fouebit, augebit, ditabit, exaltabit, atque defendet. Vale ergo
(mea Iulia) vale, aeternum vale; & hoc vnum tibi quantum praecipere
possum praecipio; teque quantum rogare possum rogo. ME AMA. & si me
vicissim quo ego te complexus sum amore prosequeris, quos amaui ama, quos
recepissem recipe, quos honorassem honora, protege quos protexissem.
O beatissime heroum, principum sapientissime, ducum celeberrime, en vbi erat cor
tuum, spiritus tuus, animus tuus; en vbi totum, en vbi tantum studium. Non
antiquorum more templum idolorum erexisti, Non aras immundis daemonibus, atque
mysanthropis spiritibus consecrasti, Non coenum seu coenobium, vel dormitorium
monachorum (glirium nempè desidiosorum nidum) fabricasti. Non superfusis multa
arcium propugnacula expensis, passimque munitissima architecta quibus violentum
populis rebellaturis fraenum immitteres extruxisti. Illud enim (ô ducum
sapientissime) cognouisti, quam vires huiusmodi non minus possint contra
Principem, quam pro Principe comparari, quibus paratis non solum contingat
tyrannis illorum caussa, sed etiam adeoque magis ab illis sibi metuere. Optimè
considerasti populos pace, prudentia, longanimitate, benignitate, atque iustitia
maximè detineri, & in aeternum sub eodem regimine conseruari. Talibus
compedibus, manicis, iugis, muris, propugnaculis, vallis, atque turribus
imperasti, regnasti, regnas adhuc & imperas. Sic hostes tuos sola animi
prudentia & inuicti spiritus robore perterruisti. Considerasti
sapientiam atque rerum peritiam omnibus propugnaculis & oppugnaculis
praeualere. Quapropter tum populorum salutem, tum principum magnitudinem atque
potentiam, bona item
|| [ID00018]
omnia in vno Musarum cultu sita esse
conspiciens Iulia̅ hanc tuam, nomen tuum, & affectu̅ tuum Musis consecrasti.
At nunc quid tibi vicissim pro tanto munere Musae? Ipsae tibi in aeternitatis
templo statuam auream erexere, cuius dexterae ensem cum lancibus Astraea
porrexit & applicuit. Leuae Minerua sapientiae & legis librum
co̅cessit apertum. Pallas pectori fortitudinis atque
magnanimitatis thoracem adiecit. Capiti corona prudentiae, atque consilii, quam
tibi magnus Apollo pertexuit, est immissa. Sub pedibus innumerorum
variorumque monstrorum simulacra videre licet inuidiae fraudis, Irae, Gulae,
Impietatis, Superstitionis, Ignora̅tiae, Ocii, Luxus,
Detractionis, Auariciae, Tyrannidis, Violentię, aliorumque millium. Ibi
circum ex candidissimo solidoque argento proprias singulae statuas apposuere.
Vbi Clio praeteritarum rerum memoriam ante oculos praesentis aeternique saeculi
reuocans, rerum gestarum tuarum gloriam decantat. Melpomene thragica grauitate
insignis, funebres augustissimasque pompas, quibus homines, dii, coeli
& elementa foelicissimum exitum tuum decorarunt. Comica Thalia lepidis,
blandisque iocis congaudens, iis qui olim temerè tuis heroicis consiliis
& facinorib. sese opposuerunt, vel etia̅ nunc liuore
insano aegrotantes altissimis laudibus tuis detrahere contenderent, in Aenea
tabella inscriptis hisce carminibus insultat.
En super astra manens sannas contemnit inanes Materiam nostris liuide tolle iocis. Calliope heroicis carminibus tuos, atauorumque regum gestus decantante:
Terpsicore affectus cythara mouet, imperat, auget: Plectra gerens Erato saltat pede carmine, vultu; Signat cuncta manu loquitur Polyhimnia gestu.
|| [ID00019]
Vranie in celsis mundani templi laqueariis, solido auro, atque hiacintho
vtriusque hemisphaerii coelestis imagines vniuersas viuo proprioque colore
expressas co̅tinentibus, nomen illustrissimum tuum circa Erigones
fulgentem spicam coelatum ostendit.
Ibi ad septrentionales imagines oculis intendentibus aspicere primo licebit.
Helicem, Cynosuram, Draconem, Bootem, Coronam Ariadnae, Herculem, AEsculapium
seu Serpentaurum, Lyram, Cycnum, Aquilam, Sagittam, Delphinem. quorum singulae
singulas virtutes tuas insinuant, propriisque notis describere intelliguntur.
Delphin philantropiam & humanitatem, Thessalica sagitta post maturum
consilium foelicem in peragendo celeritatem. Aquila amplioris dominii
dignitatem, Cycnus puritatem, Lyra suauitatem, AEsculapius prudentiam, Hercules
fortitudinem, Corona maiestatem, Bootes custodiam & Vigilantiam,
Cynosura sublimitatem atque firmitatem, Elice inocciduum illustrissimae
serenissimaeque prosapiae tuae splendorem.
Secundo in formas illas quae magis inter Tropicum Boreum & cingulum primi
mobilis incumbunt perspiciendae veniunt Falx adamantina seu ensis incuruus,
Caput Algolis seu Medusae, Capra cum haedis, Crines Be renices, Delthoto̅ seu Triangulus, Auriga seu Ericthonius, Perseus, Andromeda,
Cassiopea, Cepheus, Equiculus, Pegasus seu Bellerophontis equus. Vbi Pegasus
alatus fuseque per aethera cursum explie a̅s, famam tua̅ vniuersum orbem peruadentem designat, Equiculus Libertatem,
Cepheus (qui & Cheicus, id est inflammatus) ardentem erga Musas,
relligionem atque iustitiam zelum. Cassiopea illustrissimae heroinae coniugium.
Andromeda manicis atque cathenis alligata, Dei timorem, atque pie
|| [ID]
tatem, quibus ita tui affectus atque opera
deuinciebantur: vt nihil praeter diuinam & naturalem moralemque
iusticiam tibi licere arbitrareris, neque committeres. Perseus triumphator
strenuae sedulitatis, atque illaboratae virtutis tuae index & testis
est. Crinis Berenicis facilitatem & ornamentum aperit. Auriga
Erichtonius, qui carmine quercus adtraxisse fertur, natiuum eloquium &
gratiam, qua durissimas gentes in proprium obsequiu̅ emolluisti.
Triangulus, virtutum ternarium, Prudentiam qua negocia omnia es adorsus,
Strenuitate̅ qua eadem perfecisti, & eam qua facta
defendisti Vitilitatem. Capra cum haedis (ex vi syderali) sollicitudinem,
digniorumque rerum curam. Caput illud Gorgonis recisus, cui pro crinibus
venenosissimi angues implantantur, monstrum illud peruersissime Tyrannidis
Papalis, cui supra capillorum numerum adsistunt & administrant vniuersae
contra Deum, naturam, & homines blasphemae linguae, quaeque pessimo
ignorantiae, & nequitiae veneno mundum inficiunt, quod à regionibus
istis tua virtute detruncatum, & avulsum experimur. Gladius ille
adamantinus monstri caede rubens, mentis invictae co̅stantiam, qua
horrendissimam illam feram confecisti.
Tertio orbis obliqui sydera respicientibus occurrunt Pisces illi Dionei, Phrygius
Ephebus Ganimedes quem Aquarium appellant, Hispida species AEgocerotis seu
Capricorni. Chiron centaurus, Scorpius, Libra, Astrea virgo, Lco, Cancer,
Geminorum Castoris & Pollucis simulacrum, Taurus, Aries. Vbi Aries
aurato vellere effulgens, notat aureum & pacificum, auctumque seculum
post ferreum, & turbidum ducatui isti per te inductum atque confirmatum.
Taurus Europaeus vector, constantiam, grauitatem, & maturitatem. Castor
|| [ID00021]
atque Pollux inuiolatam in amando & reamando
legem, quam iustus atque gratus, in distribuendo & retribuendo Eros
exigit verus & Anteros. Cancer feruens, ardens, & adustus, miram
laborum tolerantiam. Leo cuius cor instar inflammantis solis, latissimo radiorum
ordine scintillat, inuictissimum magnanimitatis vigorem, quo turbas &
bella ne mota superares, antequam mouerentur oppressisti. Astrea, naturalis
continentiae & castitatis specimen. Libra quanto cuncta moderaminetum in
aliena, tum in propria persona gesseris. Scorpius contracta cauda formidolosus,
atque vndique ramosa brachia recuruans; fraudulentum atque subdolorum
temeritatem atque audaciam quam repressisti. Chiron superiore parte tantum
homo, quosdam è tuis populis, quos à barbarie & feritate in humanitatis
veram speciem euexisti; super plantatis pietatis, artium, atque musarum studiis.
AEgoceros in quo ab inferis partibus ad superna solis cursus inflectitur,
apertam ampliationem dominii, atque amplius futuram exaltationem. Phrygius puer
de Iouis cellariis tibi nectar effundens rationem adducit, qua dignè Musae tibi
in templo famae sacellum hoc extruxerint, vtpote numero beatissimorum numinum de
vino aeternae fruitionis participantum, adscripto. Pisces in alta coeli parte
constituti; ob eam causam, quia Venere̅ atque filium à Typhonis
gigantis furore liberarint, ostendunt celsitudinem tuameadem ratione coelestis
incolatus esse participem, nam legem illam geminae dilectionis Euangelicam, ne
temeraretur à saeuissimo atque truculentissimo tyranno, intra proprios lares
tranfugam suscepisti, susceptamque tuendam defendendamque confirmasti.
Vltimo ad inclinantem, infernamque coeli partem tibi
|| [ID00022]
subiacentem admirabiles offeruntur imagines Orion, Procrinis & Syrius
canis, Lepus, Argonauis, Hydra, Coruus, Cratera, Centaurus, Lupus, Ara, Piscis
Austrinus, Coetus, Eridanus, Corona. Vbi Corona (quam Vraniscum appellant)
superbiam, & vanam ambitionem Tyrannidemque significat, Eridanus,
profusam & indiscretam elargitionem seu prodigalitatem. Caetus
immoderatam concupiscentiam. Piscis mutam ignorantiam. Ara superstitiosum cultum
& idolatriam. Lupus rapacitatem, & saeuitiam. Centaurus
duplicitatem cordis & affectus. Cratera temulentiam, helluositatem
& ebritatem, Coruus loquacitatem & scurrilitatem. Hydra
multiplicem mordacitatem, atque maledicentiam. Argonauis auaritiam, &
fraudulentam vsurpationem. Lepus pusillanimitatem, & luxum. Canes duo
terras imodicis ignibus concoquentes, iram & inuidiam. Orion tempestosus
& horribilis, crudelitatam atque feritatem. Hisce significantur vitia,
quae non minore virtutum numero conculcasti, subiecisti, domuisti. Feritatem
atque crudelitatem admirabili clementia. Iram & inuidiam pacientia
& longanimitate. Detractionem, grauis eloquii maturitate. Loquacitatem
circumspectissimo sermone. Helluositatem & ebrietatem, abstinentia
& sobrietate. Duplicitatem cordis, veritate atque sinceritate.
Rapacitatem atque saeuitiam, mitissimo tractabilissimoque ingenio.
Superstitionem & idololatriam, relligione atque pietate. Mutam
ignorantiam, sapientia atque doctrina. Immoderatam concupiscentiam, modo in
affectibus temperandis. Rerum dilapidationem, parsimonia & frugalitate.
Superfluam ambitionem atque tyrannidem, patriae paternitate.
O foelicem ergo, ô terque quaterque tanto fundatore
|| [ID00023]
Iulio
beatam Iuliam Academiam. Viue, egredere, vade, incede, consiste, sede
gloriosissima inter oe̅s mundi academias. Augustissima,
illustrissima, celsissima Princeps, principis filia, principum soror, &
quam longo ordine illustrissimorum nepotum manet cathalogus amplissimus. Quam
generosè orta, quam magnificè educata, quam gloriosè adolescis. Viue, &
pro hoc funebri habitu, quem vt portares digna effecta es, pro lacrymis hisce,
quas sub titulo filiae fundere meruisti, gaude etiam: in ipso inquam luctu
gloriare; quia digniores pro simili tantoque obiccto academia nulla fudit, vel
fundet vmquam. Fundator tuus, princeps tuus, dominus tuus, parens tuus tenet
coelu̅, de coelo te respicit. Inde tibi aderit. Ibi Deo optimo
maximo votis oblatis (vtpotè illi gratissimus) quidquid pro te volet impetrabit
ille, qui in meliori statu non est verisimile vt tibi possit esse deterior.
DIXI.