Transkription

Kirchner, Timotheus/Selnecker, Nikolaus/Chemnitz, Martin: Refutatio examinis M. Christophori Irenaei, quod adversus primum caput libri christianae concordiae, de peccato Originis.
[Inhaltsverzeichnis]

AD LECTOREM CHRISTIANVM PRAEFATIO.
[arrow up]

CVM ADVERSVS PRIMVM CAPVT Libri Christianae Concordiae, quod est de peccato originis, M. Christophorus Irenaeus ingens volumen publicis typis Anno 1581. ediderit: & in vniuersam Rempublicam Christianam propagarit: in quo caput illud, si no̅funditus euertere, in suspicionem tamen saltem & dubium vocare conatur apud simpliciores, vt illos, qui de hoc certamine informati satis & instituti nondum sunt cúmque etiam volumen illud horrendis & hactenus inauditis calumnijs, conuitijs, verbisque iniuriarum plenis, resperserit: & omni proiecto pudore, omnibus sinceris Doctoribus, vbicunque occasionem arripere potuit, ignominiae maculam inurere, vniuersamque Ecclesia̅ Christi inuoluere & perturbare, oper am dederit: extrema Ecclesiarum nostrarum, ac libri etiam Concordiae Christianae neceßitas requisiuit & exegit: vt librum etiam illum, non tantùm in timore Domini perlegeremus, singuláque eius momenta diligenter expenderemus: sed hanc solidam etiam refutationem conscriberemus, & in lucem publicè emitteremus. Multis enim ex locis nunciatum & ad nos perscriptum est, simpliciores quosdam Christianorum, qui his & istiusmodi scriptis facilè per turbantur & inficiuntur, Christianam eius refutationem expetere, & ad nostram veritatem accedere exoptare. Quia igitur minimè nos latet, quae cum ab isto, tum ab alijs isti consimilibus inquietis ingenijs, turbae datae, & in multis benè constitutis Ecclesijs, hinc inde sparsis libellis, scandala ab illis, multo iam tempore excitata, quàm etiam in omnes occasiones intenti sint, quo erroneam suam opinionem, & conceptum virus longiùs semper atque longiùs propagent: eò magis necessarium & salutare fore iudicauimus, refutatio
|| [ID00004]
nem hanc, seu solidam & firmam sententiae nostrae declarationem, pro veritatis defensione, in libro Concordiae, quo ad caput de peccato originis, traditae, publicè typis edendam esse. Profitemur igitur publicè coram vniuersa Christi Ecclesia, librum Irenaei, Examen inscriptum, quem aduersus librum Christianae Concordiae anno 81. edidit, & reliquos, quos de hac co̅trouersia conscripsit ac promulgauit, refertos esse horrendis blasphemijs & furoribus pugnantibus cum articulis fidei nostrae Christianae de creatione, incarnatione, sanctificatione & resurrectione carnis: quemadmodum idsolidè & ad oculum in hac refutatione comprobatum est & demonstratum. Quos etiam errores, omnes piae mentes, tanquam praesentißimum animae venenum fugere & vitare decet. Testamur praeterea coràm DEO & vniuersa Christi Ecclesia, consimili nos ratione Flacci Illyrici libros, Nosce te ipsum, Demonstrationes, Confeßionem maiorem, & quae de hac materia in claue Scripturae & alijs libris scripsit, & in orbem Christianum diuulgauit, (quibus Irenaeus, ipsiúsque Asseclae primùm in hunc perniciosum errorem inducti & seducti sunt) toto pectore improbare, cùm manifestis & perniciosis erroribus & blasphemijs sint pleni, ideóque tanquam libri erroribus polluti, infecti & inquinati, repudiandi & vitandi sint. Similiter omnes Christianos, quibus salus ipsorum curae & cordi est, monemus, vt sibi caueant, à blasphemis & erroneis libris M. Cyriaci Spangenbergij, quos pro confirmatione & propagatione Manichaei furoris, peccatum originis esse substantiam, seu ipsam corruptam humanam naturam, edidit: veluti in quibus articulis de peccato originis horrendè contra verbum DEI est deprauatus: & D. Lutheri monumenta turpiter sunt violata. Multa quide̅ scribere conatur de caecitate Germaniae, cùm ipse talpa sit caecior, ac in tenebris sic oberret, vt quid ipse dicat aut asser at non intelligat. De eo vnicè laborat, ne Ecclesia Christi intelligat, quàm proculà vero aberrarit, & quàm foedè multas pias & simplices mentes seduxerit. Ne quis igitur apertis oculis videat, qua coecitate laboret, conatur secum alios excoecare, & à clarißima veritatis luce in
|| [ID00005]
borrendas tenebras inducere: vt lux illi tenebrae & tenebrae lux sint & nominentur. DEVM omnipotentem & misericordem precamur, vt turbatos & seductos in viam reducere, veritatem suam, contra scripturientium istorum perniciosos libellos clementer tueri & defendere velit. Editus est etiam libellus inscriptus formula veritatis, cuius authores furorem Manichaeum, & erroneam atque falsam doctrinam Flacci Illyrici contra librum Christianae Concordiae suffulcire conantur. Cùm autem eade̅ omnia in illo libello argumenta tradantur & tractentur, quibus Irenaeus in magno illo suo volumine est vsus: non necessarium esse visum est: illa seorsim & in specie esse refutanda. Penes quem admonitioni aliquis est locus, is, DEI beneficio, in hac refutatione pro sui informatione, fundamentorum habebit satis. Nonnullis locis in refutatione examinis Irenaei rescindi multa potuissent, cùm rem eandem decies & saepiùs in libro suo repetat. Ne autem obijcere posset, sibi ad ea non esse responsum, & responderi etiam non potuisse: quemadmodum istorum hominum ingenium fert & consuetudo: singula vt sese obtulerunt, dijudicata sunt, idque ob simpliciores, qui crebris istiusmodi repetitionibus facilè turbantur, difficulter se explicare, & inter veritatem atque mendacium distinguere possunt, nisi plenè de tota controuer sia sint informati. Licèt autem Irenaeus praecipuorum Ecclesiae Doctorum, qui adhuc in viuis sunt, labores quàm calumniosißimè traducat, eoru̅que nomina turpißimè exagitet: in hoc tamen scripto id potißimu̅ egimus, vt ad ea, quae in genere contra librum Christianae Concordiae scrif sit, certis & solidis fundamentis responderemus. Coetera, quae priuatas personas corúmque seripta attinent, suis authoril us reseruauimus, qui procul dubio, si neceßitatem ita postulare iudicabunt, sese ipsa veritate, aduersus calumniatorem istum tueri & defendere poterunt. Lectorem Christianum rogamus, vt in optimam partem sing ula accipiat: & monstratae veritati locum esse patiatur, Amen.
|| [ID00006]

INDEX PRAECIPVORVM HVIVS LIBRI CAPITVM.
[arrow up]

CAP. I.
[arrow up]


COnfirmatio, peccatum originis non esse hominis totam corruptam naturam & essentiam, corpus, animam, cor, rationem, mentem seu voluntatem, vt aduersarij contendunt: Et refutatio fundamentorum, quibus erroneam suam opinionem confirmare conantur.

CAP. II.
[arrow up]


Refutatio fundamentorum, quibus aduersarius probare conatur, nullum esse discrimen, inter corruptam naturam & peccatum originis: Et demonstrationes orthodoxae, discrimen illud in Ecclesia Christi iuxta normam verbi diuini, necessariò firmum & solidum retinendum esse, folio 6. & deinceps.
Defensio contra accusationem, in libro Concordiae malè ex articulo creationis discrimen statui, inter naturam & peccatum originis: Et Christiana demonstratio, fundamentum libri Concordiae ex articulo creationis desumptum adhuc solidum & firmum esse. fol. 14.
Solida responsio adaccusationem, Librum Concordiae malè ex articulo Redemptionis probare, discrimen esse inter corruptam naturam ipsam & peccatum: Et Christiana demonstratio, fundamentum illud firmu̅ esse. fol. 23. & sic consequenter.
Demonstrationes, Christum peccatum originis non redemisse. fol. 25.
Defensio fundamenti extructi è tertio fidei articulo de sanctificatione, peccatum originis non esse ipsam corruptam humanam naturam, sed profundam & tetram corruptionem eiusdem: à qua purgamur & emundamur. fol. 32.
Demonstratio, DEVM peccato originis non esse propitium. fol. 38.
Demonstratio, peccatum originis, nec baptizari, nec saluari fol. 44.
Defensio confirmationis, qua liber Christianae Concordiae ex articulo de Resurrectione carnis est vsus. fol. 47.
Discrimen inter corruptam naturam & peccatum originis, in Theologia nihil incommodare. fol. 54.

CAP. III.
[arrow up]


Defensio fundamentorum, quibus demonstratum est, peccatum originis esse accidens malum in homine. fol. 57. & deinceps.

CAP. IIII.
[arrow up]


Solida & vera defensio libri Concordiae, nec Pelagianos, nec Manichaeos errores in eo traditos aut defensos esse. fol. 91.
|| [ID00007]

Errata.
[arrow up]

Pag. 1 fac. 2. li. 1. pro praemoniatur, lege, promoneatur. p. 2. f. 1. l. 28. creauit, adde, Deus. p. 8. f. 2. l. 22. Christus, adde, non. p. 32. f. 2. l. 8. pro loquatur, loquamur. p. 34. f. 2. l. 34. Spiritus, adde, Sanctus. p. 35. f. 2. l. 6. pro aut, autem. p. 37. f. 2. l. 24. properpicit, perspicit. p. 38. f. 1. l. 9. criginis, adde, & peccatis actualibus sanari: Verùm sic potius scripsisset, & scribere omninò debuisset, ipsum peccatum seu malum originis, p. 47. f. 1. l. 14. pro 15. 13. p. 52. f. 2. l. 21. pro retenturus, retenturos, p. 53. f. 1. l. 16. pro iusta, iustam. p. 55. f. 1. l. 10. pro perfecto, profectò. p. 59. f. 2. l. 21. Ps. 14. adde, in lingua sancta. p. 60. f. 2. l. 3. doctrina, adde, de peccato originis. p. 63. f. 1. l. 4. carne, adde, siue natura. p. 64. f. 1. l. 7. humanae) adde, nec pars sit creatae substantiae aut naturae seu essentiae hominis. p. 66. f. 1. l. 33. pro haec, hac. f. 2. l. 13. creaturae, adde, Dei. l. 21. , adde, perinobedientiam & . l. 19. pro malae, mali. p. 70. f. 1. l. 2. pro 25. 45. p. 71. f. 2. l. 36. pro annectit, annectunt. p. 82. f. 2. l. 28. pro aduersarij, aduersari. l. 3. pro nullo, omni. l. 6. scribit, adde. Corruptio non est in seipsa, sedin aliqua substantia, quam corrumpit. Non enim sul stantia est ipsa corruptio. p. 83. f. 1. l. 3. bonas, adde, vires. p. 84. f. 1. l. 8. pro renouatat, renouata. p. 84. f. 2. l. 15. pro qualiter, quale. p. 93. f. 2. l. 2. pro illiniatur, illinatur. p. 94. f. 2, l. 32. pro 34. 43. p. 99. f. 2. l. 25. pro, subsistentem essentiam, subsistente essentia. p. 100. f. 2. l. 2. pro 42. 43. p. 101. f. 1. l. 7. lapsum, adde, sed. p. 105. f. 1. l. 14. pro 341. 431. l. 24. pro reparaturum, separaturum. f. 2. l. 24. pro separandum, separandam, pro sanandum, sanandam.
|| [ID00008]
|| [1]

SOLID A RESPONSIO AD EXAMEN, (HOC EST, SPIRITVM VER TIGINIS) M. CHR IS TOPHORIIRENAEI: QVOD ANNO M. D. LXXXI. CONTRA PRIMVM ARTICVLVM LIBRI CHRIstianae Concordiae, de peccato Originis, publicè typis edidit: Et firma demonstratio, illius articuli veritatem, in verbo DEI esse immotam.
[arrow up]

QVOTIDIANA testatur experientia, nullum errorem proh dolor, tam absurdum & horrendum moueri & spargi posse, qui in Ecclesia Christi, non suos quosdam applausores & defensores nanciscatur. Eadem hactenus conditio fuit, blasphemi illius furoris, peccatum Originis, ipsam esse totam corruptam hominis naturam et essentiam, corpus, animam, cor, rationem, mentem, voluntatem. Quamprimùm enim ille ab inquietis ingenijs sparsus fuit: multi extiterunt, qui contra etiam suam priorem confessionem & doctrinam, illi se addixerunt, & tanquam coelestem veritatem, quae fallere non potest, amplexi sunt, & propugnandum sumpserunt, apud quos nihil quicquam, quaecunque contra eum è verbo Dei, & secundum illius normam scripta fuere, promouere potuerunt. Licèt etiam in Formula Concordiae Ecclesia Christi, contra Manichaeorum illum errorem fideliter fuerit praemonita, & veritas de illa controuersia expressè & distinctè tradita: frustra tamen in eo elaboratu̅ fuit: Nec defuerunt homines contentiosi, qui conati sunt, manifestaese opponere veritati, & quo ad ipsos, lucem in tenebras commutare.
|| [ID00010]
Quò igitur dilecta Christi Ecclesia diligenter praemoniatur, nemoque habeat, quo excusare se possit, manifestam veritatem sibi non fuisse monstratam: denuò Ecclesiarum nostrarum doctrinam de peccato repetemus originis, & quae huic ab aduersarijs opposita sunt, immotis veritatis fundamentis refutabimus. Deus Opt. Max. suam nobis gratiam ad hunc laborem largiatur, ne singulari suo in perturbata Ecclesia fructu careat: verùm plurimorum seductorum emendationi inseruiat, Amen. Cumque Irenaeus in libro suo praecipuè, insequentia quatuor capita in hoc negotio, contra librum Concordiae tractet, videlicet: I. Peccatum originis ipsam esse hominis corruptam naturam & essentiam, corpus, animam, cor, rationem, mentem, voluntatem, &c. II. Nullum esse discrimen, inter hominis penitus corruptam naturam & essentiam, & inter ipsum peccatum originis. III. Peccatum originis, non esse accidens malum, in natura & essentia hominis. IIII. Christianam Concordiam Pelagianos & Manichaeos errores tueri. &c. Ad ea ordine, solidè & perspicuè respondebimus: vt Christianus Lector intelligat, quàm longè aduersarij, à veritate in verbo Dei reuelata, recedant, & quàm horrendos & blasphemos errores in Ecclesiam Christi, sub praetextu zeli pietatis, in Ecclesiam Dei introducant. (Psal. 94.) Misericors Dominus, hominum istorum oculos illuminet, quo orthodoxam veritatem videant, illique adhaereant. AMEN.
|| [2]

CAPVT I. CONFIRMATIO PECCATVM ORIGINIS non esse hominis totam corruptam natur am & essentiam, corpus, animam, cor, rationem, mentem seu voluntatem, vt aduersarij contendunt: Et refutatio fundamentorum, quibus erroneam suam opinionem confirmare conantur.
[arrow up]

BENE & rectè factum est, quòd in libro Christianae Concordiae expressè & disertè negatur, peccatum originis, propriè loquendo, esse corruptam hominis naturam,(Irenaeus in examine. B. iij. fa. 2.) substantiam, seu essentiam, corpus & ipsam animam rationalem, &c. quidcunque tandem aduersarij contra hanc sententiam fingant, dicant & scribant. Tota enim sacra scriptura illam nos docet: quam hac in parte meritò sequimur: Roman. 3. Omnes enim peccauerunt, & egent gloria Dei: Quo in loco non inquit Apostolus, Omnes ipsum peccatum sunt originis, sed sumus peccatores: Appellat etiam peccatum originis, defectum, non naturam aut essentiam ipsam hominis. Peccatum igitur & non sunt substantia aut essentia, sed defectus aut deprauatio, qua essentia hominis horribiliter est corrupta. Quòd si etiam vocabulum peccati & sic exp licentur, quòd peccatum originis sit insita quaedam malitia in homine, & non tantùm defectus seu , non tamen sequitur, esse eam ipsam hominis essentiam, sed desectum & deprauationem, in ipso homine reuerà inexistentem. Rom. 5. inquit Apostolus: Peccatum per vnum hominem in mundum introijt. Mundum appellat totum genus humanum, seu omnes homines. De his omnibus scribit, in eos in troijsse peccatum per Adamum. Quod igitur in homine non creauit, sed demum post creationem accessit, eumque penitus corrupit, id non ipsa hominis est essentia, corpus & anima, sed accidens quoddam. Peccatum autem, quemadmodum Paulus docet, in hominem post creationem demum introijt. Quare non est ipsa hominis substantia, essentia, natura, corpus & anima. Hoc euertere aduersarij, licèt omnibus viribus conentur, nequeunt.
|| [ID00012]
Id autem non hoc pacto intelligimus, quod peccatum originis, tanquam singularis substantia vel essentia, quemadmodum veteres docuerunt Manichaei, in hominem peruenerit: verùm quasi iniustitia, seductio, corruptio, & extremum malum, quo humana natura iam tota horribiliter est deprauata. Rom. 7. totum ferè caputeò directum est, peccatum originis non esse ipsam corruptam essentiam hominis, sed accidens potiùs malum, seu horrendam corruptionem. Sic enim scribit Apostolus: Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem erant, operabantur in membris nostris, vt fructificarent morti. Passiones, inquit, peccatorum, operabantur in membris nostris. Necessè igitur est, peccatum originis, non esse ipsam hominis essentiam, seu corruptam naturam, sed istiusmodi malum, quod efficax est in membris hominis, & quod ad peccandum vehementer nos impellit. Intelligit autem per vocabulum (membrorum) non manus tantùm & pedes: sed animam in omnibus suis viribus, intellectu & voluntate. Item. Nunc autem iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Scio enim, quia non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum. Quod dictum expressè iterum inter essentiam seu naturam hominis, & peccatum originis distinguit: ita, vt qui hoc dicto erudiri se non patitur: is sciens & volens seducatur. Paulus enim seipsum nominat tanquam subiectum, item carnem suam, & asserit in se, & in carne sua, nihil habitare boni, hoc est, peccatum. Necesse igitur est, aliud esse ipsum Paulum, seu essentiam, carnem & naturam eius: Et aliud malum, quod in ea habitat, illamque tàm horrendè corrumpit. Et iterum: Peccatum non cognoui nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex dixisset, Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum, per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Status controuersiae est, An peccatum originis, corrupti hominis natura & anima ipsa sit, an verò corruptio animę. Iam autem extra controuersiam est, quando Paulus inquit: Peccatum non cognoscebam, nisi per legem, eum non intellexisse, quòd per legem cognouerit, se, animam seu naturam & essentiam habere humanam, sed de corruptione loquitur, quę animae seu essentię humanae inerat, qua̅ non intellexerit sine lege. Peccatum etiam co̅cupiscentiam nominat. Omnes igitur facilè intelligunt, substantiam naturae humanae seu animę, & prauam concupiscentiam, non esse eadem. Substantia enim animę est à Deo, praua autem concupiscentia à Diabolo: Sic ibidem ait: Scimus enim, quòd lex spiritualis est, ego autem carnalis sum venundatus subpeccato.
|| [3]
Si D. Pauli doctrina esset, peccatum originis corruptam hominis naturam & animam ipsam esse: sic ei scribendum fuisset: Anima & corpore, sub animam seu essentiam venundatus sum: id quod absurdum auditu. Roman. 8. inquit: Sapientia enim carnis, inimicitia est in DEVM. Vocabulis inimicitae aduersus DEVM, intelligit procul dubio peccatum originis. Inimicitia autem aduersus DEVM, non est ipsa corrupta hominis natura & essentia, sed praua est inclinatio & corruptio in corde, anima, essentia & natura hominis. Quare peccatum originis non est hominis ipsa natura & essentia: sed horrenda est corruptio, quae eidem inhaeret. 1. Iohan. 1. inquit Iohannes: Sanguis Iesu Christi filij eius emundat nos ab omni peccato: etiam de peccato originis, quia dicit ab omni peccato. Necessariò inde concluditur, id peccatum originis non esse, vnde sanguis Christi hominem seu naturam & essentiam eius emundat. Manifestum enim est, filium Dei non apparuisse, vt substantiam seu essentiam animae & corporis aboleret: sed potiùs vt illam emundaret, sanaret & saluaret: Peccatum autem originis est illud malum, à quo nos sanguis Christi emundat: Quare non est ipsa hominis natura & essentia: sed accidens quoddam malum. 1. Ioh. 3. Peccatum dicitur, . Non autem verbis opus est: quin potius omnibus patet, seu iniquitatem vel potiùs iniustitiam, non esse substantiam aut essentiam: seu non idem significare, quod ipsa hominis natura & essentia: sed accidens aliquod malum. Quod obijciunt, , idem denotare, quod corrupta hominis natura & essentia ipsa, horrenda est deprauatio, quam quiuis facilè intelligere potest. Iohannes etiam dicto illo 3. cap. inquit, Christus apparuit, vt peccata nostra tolleret. Quod autem tollit Christus, & aufert ab homine, non est substantia & essentia ipsa, seu corpus, anima, & ratio ipsa: sed est adhaerens quoddam vitium seu malum. Filius enim Dei non venit, vt substantiam & essentiam hominis tolleret, aut aboleret: sed vt corpus & animam nostram saluaret: non igitur potest corrupta hominis natura, ipsum esse peccatum originis, in quascunque tandem se formas transmutent. Dauid Psalm. 51. orans: Dele iniquitates meas secundùm magnam tuam misericordiam, non orat, vt corpus & animam suam DEVS deleat: sed vt adhaerens peccatum, (quo vocabulo Lutherus, Heb. 13. est vsus) sui corporis & animae deleat: sibique gratuitò remittat.
|| [ID00014]
Ps. 25. orat Dauid: Delicta iuuentutis meae, & ignorantias meas ne memineris: quo loco sanè etiam de peccato originis agit. Distincta verò omninò sunt, & quorum meminisse, & quorum non meminisse debet. Dauidis recordari Dominum, delictorum autem iuuentutis suae, hoc est, peccati originis non meminisse petit. Quare peccatum originis hominis essentia, corpus & anima ipsa esse non potest. Sic Psal. 38. inquit. Iniquitates meae supergressae sunt caput meum: & sicut onus graue grauatę sunt super me. Quo loco de omnibus peccatis, & sic etiam de peccato originis loquitur. Quòd si igitur peccatum originis, hominis essentia, natura, corpus & anima ipsa esset, non diceret, peccata supergressa esse super caput suum: & sicut onus graue grauata esse: sed dicendum ei fuisset, corrupta mea natura & essentia, quae est ipsum peccatum originis, ipsam meam essentiam supergressa est: & corrupta mea essentia & natura grauata est super essentiam meam corruptam. Quae absurda omninò foret loquendi ratio. Quare peccatum originis, hominis natura & essentia ipsa esse non potest: sed malum est & horrenda calamitas, quae totam naturam peruasit: & tanquam graue onus, quàm grauissimè premit & onerat. Matth. 1. declarat Angelus, peccatum originis non esse corruptam hominis naturam & essentiam ipsam: Expressè enim dicit, Iesum saluaturum esse populum suum à peccatis suis. Peccata, inquit, filius Dei auferet: homines autem à peccatis saluabit. Vnde Augustinus de natura & gratia, cap. 20. rectè colligit: Peccata quippe, à quibus dicit Euangelion saluum faciendum populum Christi, substantia non sunt. 1. Timoth. 1. inquit Apostolus, Christum Iesum ideo in mundum venisse, vt peccatores saluos faceret. Non inquit, vt peccatum saluum faceret: quod omninò ei faciendum fuisset, si statuisset, peccatum originis, hominis esse essentiam, naturam seu corpus & animam ipsam. Horum testimoniorum plura tàm è veteri quàm è nouo Testamento, contra absurdam illam doctrinam, peccatum originis esse ipsam corruptam hominis naturam & essentiam, allegari possent: hoc autem loco, his enumeratis contenti erimus: Lector enim Christianus ex praecedentibus abundè cognoscere potest, quid de aduersariorum doctrina sentire debeat, nisi sciens & volens seduci & decipi malit.
|| [4]
Accusant autem aduersarij librum Christianae Concordiae mox ab initio, quod expressam descriptionem peccati originis, secundùm legem Dei non proposuerit: Sed demùm in sexto articulo, de tertio vsu legis declararet,(Examen Irenaei, B. 2. fac. 2.) quid sit peccatum originis. Non autem haec calumnia prolixa eget refutatione: Articulo enim de peccato originis, ita peccatum originis, quid propriè sit, ex verbo Dei describitur, vt in tanta breuitate, magis dilucidè describi non potuerit. Pagina enim 259. fac. 1. haec ponitur descriptio. Peccatum originis esse horrendam intimam atque ineffabilem humanaenaturae, corporis, animae, & omnium virium corruptionem, ita vt homo ea iustitia, in qua initiò creatus erat, penitus spoliatus, atque in peccatis, in rebus spiritualibus prorsus sit mortuus: ad omne verò malum totus planè sit conuersus, & quòd propter hanc naturae corruptionem & insitum ac innatum peccatum, quod in ipsa natura haeret, è corde humano omnis generis actualia peccata promanent. Et ibidem, fac. 2. & pag. 260. per partes ex Apologia Augustanae Confessionis enumeratur, quid sit peccatum originis, quemadmodum ibidem Lector Christianus cognoscere id potest. Inprimis verò aduersarius reprehendit in libro Concordiae, in articulo depeccato originis, haec verba, Iohan. 3. non esse citata: Peccatum est , seu peccatum est omne id, quod repugnat legi diuinae: & obijcit, ex hoc dicto tantùm rectè intelligi posse, quid sit peccatum originis propriè, videlicet, naturam, essentiam, seu corpus & animam ipsam corrupti hominis, illa enim legi repugnat: Quaedam etiam dicta Lutheri allegat, in quibus testatur, Peccatum esse & dici, quicquid legi, seu decem pręceptis non conforme est, sed repugnat. Concedit autem liber Concordiae, omne id esse peccatum, quod legi Dei repugnat, Item, corruptam naturam legi diuinae repugnare. Non autem rectè concluditur: Peccatu̅ est omne, quod legi diuinę repugnat. Corrupta natura repupnat legi diuinę. Ergò corrupta natura est ipsum peccatum originis. Ratio haec est, maior enim huius argumenti, no̅ est vera cum signo vniuersali. Corrupta enim essentia in homine repugnat quide̅ legi diuinae, non tamen est ipsum peccatu̅ originis: quemadmodu̅ paulò post fusiùs id declarabitur. Hoc etiam neque in Apostoli, neque in Lutheri verbis continetur. Quod si etiam D. Lutheri allegatis verbis, vel minima ex re esset com prehensum: aduersarius nequaquam silentio praeterijsset: sed maiusculis literis adscripsisset, & magnificis verbis vrsisset.
|| [ID00016]
Initiò autem in hac sophistica notandum est, in graeco textu haberi vocem , quae idem significat, quod iniquitas: secundu̅ quae verba hic esset sensus: Peccatu̅ est iniquitas, quae interpretatio omnium est euidentissima. Illorum quidem interpretationem lubenter admittimus, videlicet, peccatum esse id omne, quod legi diuinae repugnat: eadem etiam ipsi vtimur, hoc tamen seruato discrimine, ne contra verba & mentem Apostoli, quod isti faciunt, quis ea abutatur. Quod si etiam D. Lutherus, dictum illud Iohannis, ita in germanicum sermonem transtulisset, quemadmodum aduersarij illud allegant: Deus bone, quanta confidentia illis insisterent, illudque vrgerent. Cùm autem non pro ipsorum sententiae confirmatione illud interpretatus sit, verùm hoc pacto, peccatum est ipsa iniquitas: silentio id praetereunt, & talem vsurpant versionem, quae illorum opinioni quàm commodissimè inseruire possit. Denique quid verbis opus est? Constat vocabulum per se & expressè docere, peccatum originis, ipsam hominis substantiam non esse: sed deprauatam illam naturae corruptionem seu iniustitiam, malas inclinationes, concupiscentiam, cognitionis DEI, tenebras in intellectu, deprauationem voluntatis, & horrendam affectuum cordis confusionem. Quare contra Pontificios rectè & benè vrgemus, peccatum non tantùm esse malam actionem, sed etiam, vt diximus, omnem iniustitiam, impietatem, caecitatem, defectum, concupiscentiam prauam in homine, quae legi aduersatur. His autem aduersarij non acquiescunt, sed vrgent haec verba: Quicquid repugnat seu aduersatur legi, id est peccatum: atque inde colligunt, essentia humana legi aduersatur seu repugnat: Ergò est ipsum peccatum originale. Scire autem meritò debebant, maiorem huius argumenti cum signo vniuersali, quemadmodum paulò ante dictum est, nequaquam concedi. Palàm igitur confundunt & fraudulenter permiscent, ipsam humanam naturam, quatenus iam etiam post lapsum, opus & creatura Dei est: atque peccatum originis, quo corrupta est: & cuius causa legi diuinae aduersatur, eidemque repugnat. Apostolus autem clarè & perspicuè distinguit, inter corruptam naturam, & iniustitiam: in qua illa inde ab Adamo concipitur & nascitur. Non inquit: Peccatum est quiddam : quemadmodum omninò scribendum ei fuisset, si doctrinam partis aduersariae confirmare voluisset: sed appellat, seu iniqui
|| [5]
tatem. Et nemo verè Christianorum asserere potest, , seu iniquitatem, quiddam essentiale significare, seu de ipsa corrupta essentia hominis, necessariò esse accipiendam. Sic Lutheri verba, quibus scribit, peccatum magis propriè nominari non posse, quàm id, quod pugnat cum Lege DEI, libenter admittimus.(Tom. 1. Ienensi fol. 300. & alibi.) Consequentiam verò, quam Lutherus ipse non adiungit, sed quam D. Lutheri verbis isti affingunt, nequaquam concedimus. Etenim si propriè quis explicare velit, quid peccatum originis sit, nequaquam affirmari potest, corruptam eam esse hominis naturam & essentiam ipsam: sed dicendum potiùs est, esse corruptionem naturae, seu essentiae humanae, corrupta enim essentia seu natura & corruptio, non sunt eadem, sed diuersa, quod pueri etiam in Scholis norunt & intelligunt: qui adiectiua à Substantiuis discernere didicerunt, vt deplorandum omninò sit, istos homines huic fundamento, quod omninò nullum est, adeò vehementer inniti: & tot praestantes viros eo sibi imponi & se circumduci, pati. Imò inquiunt aduersarij, Concordia largitur, & necesse habet, vt fateatur nostram naturam & essentiam corruptam esse, & hostiliter Legi diuinae repugnare: eius etiam nonnulla ex eadem producunt testimonia: Quare necesse est, vt concedat, corruptam nostram naturam ipsum esse peccatum. Sciendum verò est, libenter illa nos verba dare & largiri, humanam naturam & essentiam esse corruptam: Non immeritò autem conquerimur, inde eos adeò stolidas & ineptas conclusiones connectere: Quae enim illa quaeso est conclusio: Natura & essentia humana est corrupta. Ergò est ipsa corruptio, seu ipsum peccatum originale. Pueri in Scholis, qui principia degustarunt Dialectices, animaduertunt, hanc conclusionem falsam esse & ridiculam. Norunt enim, quemadmodu̅ paulò antè dictum, in hac conclusione adiectiuum & substantiuum, hoc est, naturam seu essentiam ipsam, quae corrupta est, & corruptionem eiusdem, seu naturam & corruptionem, turpiter permisceri & confundi, quae tamen necessariò à se inuicem distinguenda sunt, nisi petulantia quadam Babylonicam verborum & linguarum confusionem introducere placeat, & atra permutare albis. Pari modo, dicta quaedam ex Concordia allegat, cor nostrum in summis fuis viribus simpliciter DEO repugnare: Item naturalis hominis(C. ij. fac. 1. & sequent.) cor, non tantùm à DEO esse auersum: verùm etiam aduersus DBVM ad omnem malitiam esse deprauatum: & quae his sunt similia alia, ac inde euincere conatur. Ergo cor corruptum, esse ipsum peccatum originis.
|| [ID00018]
Omnes hîc intelligunt, quàm inepta illa sit conclusio: Cor homini srepugnare DEO, esse à DEO auersum, & contra ipsum pro malitia mil itare, libenter concedimus, ipsáque est veritas: Eam verò ob causam illud esse ipsum peccatum originis, nequaquam his hominibus largiri possumus: Ratio est. Diuersaenim prorsus sunt, corruptum & deprauatum esse: & corruptionem atque deprauationem ipsam esse. Cor humanum peccato originis corruptum est & deprauatum, Genes. 6. Psal. 14. Non tamen ipsa est deprauatio. Praedicandi enim ratio & Scriptura sacra, ipsáque veritas, hoc, quod piae mentes facilè intelligunt, non fert. Sic forma Concordiae asserit, peccatum originis verè esse peccatum, imò praecipuum ac summum peccatum, fontem & radicem omnium actualium peccatorum: Item, ex deprauato corde omnia actualia peccata dimanare. Item, rationem, intellectum in homine, priuatum esse scientia & luce, planè esse corruptum: Inde verò, vt aduersarij praetendunt, nullo modo concluditur. Ergò corrupta natura, cor deprauatum, intellectus coecus, &c. ipsum est peccatum originis. Perpetuò enim discrimen manet, inter id, quod corruptum est per peccatum, hoc est, inter hominis deprauatum cor & intellectum, & inter corruptionem ipsam. Essentia cordis est corrupta: non autem ipsa est corruptio. Etenim si ipsa esset corruptio, de ea verè praedicari non posset, esse eam corruptam. Quemadmodum rectè praedicari non posset, natura seu corpus hominis, peste est infectum, & periculosè veneno occupatum & corruptum: Si natura & essentia eius ipsa pestis esset essentialiter. Verùm ad pias & Christianas mentes verbis non est opus: & omninò rationis expertem esse necesse est: qui discrimen illud non intelligat, quod tamen isti homines vanitatis & mendacij arguunt. Quam calumniam, suo tempore, DEVS iudicabit. Aduersarij obijciunt: Cui tribuitur propria definitio, ei etiam tribuitur definitum & contra. Qui concedit hominis totam corruptam & deprauatam naturam Legi DEI repugnare, huic etiam dandum esse, totam illam, corruptam, & Legi diuinae repugnantem naturam & essentiam hominis, esse peccatum. Et arbitrantur, hoc fundamentum nullo modo euerti posse. Facilè autem est ad illud respondere: propositionem primam veram esse, videlicet hominis totam corruptam naturam Legi diuinae aduersari: alteram verò propositionem, quam inde colligere conantur, esse falsam. Ratio est. Natura enim seu essentia hominis, quatenus à DEO est creata, per se non repugnat Legi DEI: sed propter horrendam
|| [6]
corruptionem: qua post lapsum Adae inquinata est, & aggrauata. Si natura, quatenus creatura DEI, in & per se, legi diuinae repugnaret: vera esset conclusio, esse eam ipsum peccatum originis. Hoc autem cùm minimè verum sit, (indeenim ac ideò legi diuinae aduersatur, quia per peccatum originis corrupta est) non etiam rectè concluditur, esse eam ipsum peccatum originis. Aduersarij autem hoc nec videre nec intelligere volunt. Coeci igitur in sua coecitate relinquendi sunt: donec visum illis DEVS aliquando largiatur. Benè igitur & rectè facimus, quòd sano in intellectu concedimus: Quicquid repugnat Legi DEI, peccatum esse, subintellige, quatenus in & per se Legi diuinae repugnat: nec tamen largimur, essentiam humanam, seu corruptam naturam, ipsum esse peccatum originis: cùm natura non simpliciter & per se, quatenus natura & creatura, legi diuinae repugnet, verùm eam ob causam, quia peccato originis tota est corrupta. Ideóque discrimen inter corruptam naturam, & corruptionem, qua inquinata est, quaque, vt legi diuinae repugnet, impellitur, est & manet. Et merum est figmentum: nos antecedens bonae consequentiae dare, consequens autem antecedentis in bona consequentia negare. Immotis enim fundamentis demonstrauimus, Antecedens, siquidem firmi fundamentiloco huius argumentationis statuendum sit, sic informandum esse: Quicquid in & per se legi diuinae repugnat, hoc esse peccatum, & hac posita propositione inferendum esse: Natura hominis, in & per se, quatenus natura, legi diuinae repugnat. Ergò est ipsum peccatum. Cuiuis autem patet minorem falsam esse, natura enim hominis non in & per se, quatenus natura, aut substantia & creatura DEI, legi diuinae repugnat, sed propter deprauationem, qua corrupta est. Ad hoc qui attendit, aduersariorum Spiritum vertiginis, & fraudem facilè agnoscere & intelligere potest. Atque haec quo ad Caput primum.
|| [ID00020]

CAPVT II. REFVTATIO FVNDAMENTORVM, quibus aduersarius probare conatur, nullum esse discrimen, inter corruptam naturam, & peccatum Originis: & demonstrationes Orthodoxae, discrimen illud in Ecclesia Christi iuxta normam Verbi diuini, necessariò firmum & solidum retinendum esse.
[arrow up]

(D. 4. fac. 1. & se juent.) ADVERSARIVS denuò conatur, (verùm frustra) ex ipso libro Concordiae euincere, humanam naturam, seu corruptam essentiam, & peccatum originis, rem eandem esse, & nequaquam discernendam. Initiò hoc vtitur fundamento: Liber Concordiae concedit hominem initio ad imaginem DEI, hoc est, sanctum, mundum & iustum esse conditum. Hinc autem colligi, non aliquid separatum & distinctum in homine, sed totum hominem, cum corpore & anima, ad DEI imaginem, hoc est, essentialiter sanctum esse conditum. Ex quo porrò consequatur, ipsum totum hominem, seu totam naturam & essentiam eius, ante lapsum, DEI imaginem, seu Iustitiam originalem, hoc est, totum omni ex parte essentialiter, &c. sanctum fuisse. Applicationem omittit, videlicet cùm homo ante lapsum essentialiter, quo ad corpus & animam, ipsa imago DEI fuerit, Iam etiam post lapsum hominem necessariò, secundùm essentiam, essentialem quoque imaginem esse Sathanae, & sic ipsum peccatum originale. Hoc fundamentum nobis paucis examinandum est. Hominem initiò ad imaginem DEI, hoc est, totum, integrum, & iustum conditum esse, nullum est dubium. Scriptura enim Genes. 1. & 2. id testatur. Eadem etiam Scriptura Ephes. 4. asserit, non hominis naturam aut essentiam, seu cor hominis, animam, intellectum, voluntatem, quae essentiales sunt partes hominis, ipsam imaginem DEI essentialiter fuisse: sed imaginem DEI fuisse iustitiam & sanctitatem veram, in qua homo fuit conditus.
|| [7]
Per se autem manifestum est, aliud esse, secundùm imaginem DEI conditum esse: & essentialiter, quo ad corpus & animam, ipsam DEI imaginem esse: Homo quidem, secundùm imaginem DEI totus sanctus, integer & iustus fuit conditus, non tamen sanctitas, integritas & iustitia ipsa essentialittr fuit. Sanctum, integrum & iustum esse: & sanctitatem, integritatem & iustitiam ipsam essentialiter esse, non sunt eadem, sed res sunt distinctae. Sanctitas, integritas & iustitia, in homine, seu in anima eius tanquam in subiecto fuerunt: non autem natura fuerunt ipsa animae & corporis. Hominem esse, secundùm imaginem DEI conditum esse, sanctum, integrum, iustum, & omnibus numeris absolutè bonum esse, seu in iustitia & sanctitate vera conditum esse, distinguenda sunt, nec pro ijsdem accipienda. Licèt igitur, Scriptura seu Moyses Genes. 1. non dicat, aliquid distinctum in homine, sanctum & integrum à DEO conditum esse: sed totum homine̅, &c. quiuis tamen facilè intelligit, ex verbis Moysis Genes. 1. cùm inquit, DEVM hominem ad imaginem suam condidisse, &c. eum distinguere inter hominem, quo ad essentiam, corpus & animam eiusdem: & imaginem DEI, ad quam est conditus. Quamobrem duo exprimit, hominem cum corpore & anima, tanquam subiectum, quod secundùm imaginem DEI est conditum, & imaginem DEI, ad quam est conditus homo. Quemadmodum id etiam ex horrenda illa priuatione imaginis DEI colligi potest: in qua aliud est homo, qui imaginem DEI amisit: & aliud imago DEI, quam homo amisit. Paulus ad huc clariùs id ipsum explicat, Ephes. 4. quemadmodum diximus: De imagine DEI non asserit, quòd sit intellectus animae seu ipsa voluntas essentialiter: Sed iustitiam & sanctitatem veram, secundùm quam, nouus homo à DEO est conditus. Quibus verbis clarè testatur: hominem, quo ad naturam & essentiam suam, non esse imaginem DEI ipsam: sed imaginem DEI, quae est iustitia & Sanctitas vera, in homine esse, & hominem in ea & secundùm eam esse conditum. Quare non vera est conclusio. Homo secundùm imaginem DEI initiò integer & sanctus est conditus: Ergò ipsa essentialis Imago DEI fuit. Aliud enim est homo secundùm imaginem DEI conditus: & aliud imago DEI secundùm quam est conditus: Quemadmodum aliud etiam est, integrum seu sanctum, & omnibus numeris absolutè bonum conditum esse, & integritatem atque sanctitatem esse ipsam. Integrum & sanctum esse, subiectum nobis monstrant, in quo integritas & san
|| [ID00022]
ctitas inest: non autem ipsam integritatem & sanctitatem denotant: quod cuiuis patet. Aduersariorum igitur fundamentum, si firmum esse deberet, hoc pacto extruendum esset. Ad quod, initiò homo est conditus, id ipsum etiam est essentialiter. Homo initiò ad imaginem DEI est conditus. Ergò etiam imago DEI est essentialiter, Vel: Ergò imagò DEI est essentia humana, ipsum corpus & anima. Prima autem Propositio, non est sim plicitcr & absolutè vera, hominem id esse essentialiter, ad quod est co̅ditus. Hoc enim si verum esset: necessariò omninò, homo, & illud, secundùm quod conditus est, per omnia vnum essent: hoc autem falsum est & vitiosum: quam ob causam Moyses etiam, hominem & imaginem DEI, ad quam est conditus, discernit: dum hominem & imaginem, secundùm quam est conditus, distinctè exprimit. Item, Si haec propositio firma esset, necessariò sequeretur, sanctitatem & iustitiam, quae sunt imago DEI & creatam hominis naturam atque essentiam, seu corpus & animam ipsam, sine discrimine, eadem esse, quod non per omnia est verum. Verba enim essentia & sanctitas, nullam essentiam denotant, verùm aliquid, quod in essentia seu in homine & natura aut anima eius inest. Fundamentum igitur aduersarij nullo modo subsistere potest, sed necesse habet, vt corruat: quemadmodum ipse etiam semet prodit, dum concludit, inquiens: Vnde patet, ipsum hominem totum, seu totam naturam & essentiam eius, ante lapsum imaginem DEI seu iustitiam originalem, hoc est, omnibus numeris absolutè bonum, essentialiter sanctum, iustum, voluntati & legi diuinae co̅formem & immortalem fuisse. Cùm longè aliter informanda esset conclusio: siquidem nugis illorum dandus aliquis locus. Inde sequitur, totum hominem, seu totam naturam & essentiam eius ante lapsum, essentialiter DEI imaginem ipsam fuisse. Non autem eo modo, quo est informata: Omni enim ex parte integrum & bonum esse, iustum & sanctum esse: & essentialiter integritatem, bonitatem iustitiam & sanctitatem ipsam esse, magno discrimine sunt distincta: & nunquam eadem fiunt: Id quod tam apertum est & verum, vt vel coecus, quod dicitur, in pariete illud palpare possit. Alterum fundamentum, quod aduersarius noster ponit, hoc est:
|| [8]
Liber Concordiae multis locis concedit, hominis natura̅ & essentiam vsque adeò totam corruptam esse, vt in rebus spiritualibus, nihil boni, nihil sani, imò ne scintilla quidem alicuius boni in ea amplius sit reliqua, &c. Ergò necesse est, vt concedat, nullum esse discrimen, inter corruptam naturam & ipsum peccatum originis. Flagitium autem & dedecus est, in conspectu DEI, in re tam ardua, sic ludere. Palàm enim & notum est omnibus, res esse distinctas, totum corruptum esse, & corruptionem ipsam esse humanam naturam: Totam, omni ex parte corruptam esse, docemus & profitemur in libro Concordiae, idque constanter & toto pectore. Quòd autem eam ob causam, cum istis hominibus concludamus & nugemur, totam corruptam naturam esse corruptionem, seu ipsum peccatum originale, minimè facimus, nec facere possumus, nisi apertae & manifestae veritati contradicere, & mendacium veritatem appellare velimus. Similiter libenter fatemur, totum hominem, in primo suo lapsu, & corpore & anima sua peccasse, item, totum hominem spiritualiter ad bonum esse emortuum: Lapsu Adae, naturam & essentiam humanam totam corruptam esse: Inde autem nnllo modo sequitur, quemadmodum inde aduersarij libenter concluderent, corruptum essentiam vel corruptam naturam hominis, corruptionem seu peccatum originis ipsum esse. Id quidem sequitur, Totus homo peccauit: Ergò totus est peccator, immundus, corruptus, no̅ autem peccatum, immunditia & corruptio ipsa essentialiter. Diuersa enim sunt totum cum corpore & anima peccare: & essentialiter totumpeccatum seu immunditiem ipsam esse. Illa quidem propositio vera est, totum hominem spiritualiter ad bonum esse emortuum: inde autem non sequitur. Ergò, Homo essentialiter ipsum peccatum est factus. Ad bonum esse emortuum, & essentialiter peccatum originis factum esse, tanto inter de discrimine distant, quanto interuallo Oriens ab Occidente. Quemadmodum haec etiam vera est & orthodoxa propositio. La psu Adae naturam & essentiam humanam, totam corruptam esse. Inde autem consequi: Ergò corrupta hominis natura & essentia ipsa corruptio est & deprauatio, tam ad propositum facit, quàm nix ad feruentissimum ignis calorem eliciendum. Totius naturae, quemadmodum Lutherus in Genesi loquitur, per lapsum Adae, factam esse immutationem, rectè dictum est: Integritatem
|| [ID00024]
enim sanctitatem & iustitiam naturae, subsequutae sunt immundicies, iniustitia: & natura, quae ante lapsum fuit integra, sancta & iusta: post lapsum immunda, & iniusta facta est: non immundities , & iniustitia ipsa. Ipse enim D. Lutherus Genes. cap. 3. scribit: Manet natura, manent eadem membra, sed multis modis vitiata. Natura autem per lapsum essentialiter in immundiciem & iniustitiam transmutatam esse, figmentum merum est aduersariorum, quod in aeternum probare non poterunt. Sic verum etiam est, quod Lutherus in praefatione Epistolae ad Rom. scribit: Peccatum appellantur non tantùm externae illae operationes corporis, sed omnes etiam actiones, quae cum externo opere mouentur & & concurrunt: videlicet cor ipsum cum omnibus intimis suis viribus, &c. Verum id nondum est, cor esse ipsum peccatum originis essentialiter. Aliud enim est cor, & quod in corde propter corruptionem mouet, & cuius causa cor ad malum inclinatum est, & actualia peccata producit. Eadem est ratio Scholij marginalis D. Luth. Rom. 3. scribentis: Omneid peccatum esse, quod sanguine Christi non sit redemptum. Lutherus enim ibi vocabulo peccati vtitur pro peccatorem esse, aut reu̅ aeternae condemnationis. Quemadmodum etiam verum est, omne quod sanguine Christi non est redemptum, peccatum, hoc est, peccato inquinatum, corruptum & aeternae damnationi subiectum esse. Inde autem rectè concludi: Id omne est peccatum, quod sanguine Christi est redemptum: Ergò corrupti hominis natura, essentia, corpus & anima est ipsum peccatum: Id D. Luthcrus non asserit: verùm aduersarij falsò hoc ei affingunt. Genesis enim 38. explicat sese disertè, peccatum & mortem in homine, mala esse separabilia, quod nequaquam asseruisset, siquidem statuisset, peccatum originis ipsam corruptam hominis naturam atque essentia̅ esse. Quòd D. Lutherus Psal. 51. inquit, Peccatum esse omne, quod à Patre & Matre generatur. Item, Peccatum est tota mea natura & essentia, eodem ab ipso sensu dicitur, quem paulò antè exposuimus, totam naturam esse peccatricem, hoc est, peccato corruptam, irae DEI, tyrannidi Sathanae, maledictioni legis, morti & aeternae condemnationi, subiectam. Et hanc D. Lutheri sententiam esse inde apparet, quòd mox dicto loco, haec verba subiungit: Tota natura primùm per peccatum corrupta, & aeternae morti subiecta est. Vnde colligitur, D. Lutherum, quando scribit Omne id peccatum esse, quod à Patre & Matre generatur, & peccatum
|| [9]
esse ipsius totam naturam, nihil aliud eum intelligere, quàm quòd in sequentibus verbis dicit: Tota mea natura est peccato originis corrupta: Et quod iterum dicto loco scribit: Dauid sic definit peccatum, vt significet peccatum efse corruptionem omnium virium, interiorum & exteriorum, adeò vt nullum membrum ita officium suum nunc faciat, sicut in Paradiso ante peccatum. Eadem est ratio testimoniorum, quae aduersarij è D. Lutheri postilla Ecclesiastica, Psal. 51. 1. Tom. Isleb. pag. 470. Et è postilla Oeconomica festo Iohannis Baptistae allegant. Eò enim omnia respiciunt, humanam naturam omni ex parte esse peccatrice̅, seu peccato corruptam. Hominis autem naturam & essentiam, reipsa & essentia sua esse peccatum ipsum, hoc D. Lutherus nec asserit, nec mens haec eius est. Verùm cùm scholastici sub pontificatu peccatum originis extenuarint, & leue ac commune malum inde effinxerint, quo naturalia seu naturae vires non sint corruptae, sed saluae manserint & integrae: D. Lutherus his emphaticis verbis est vsus, naturamque ipsam peccatum appellauit, non quòd statueret, propriè loquendo eam ipsum peccatum esse: verùm vt indicaret, eam peccato totam & omni ex parte esse corruptam, & non tantùm actualia peccata, esse peccata: sed etiam illud malum, & ea noxa, quae omnibus nobis ab Adamo est congenita, & qua natura ipsa tota vndique est corrupta: cuius etiam vitio peccat, & actualia peccata committit. Prorsus eadem sententia est verborum D. Lutheri, quae ex cap. 3. ad Gal. Tom. 4. citantur. Homo, non tantùm adiectiuè & concretiuè est peccator, sed etiam substantiuè & abstractiuè peccatum ipsum, hoc est, vndique & omni ex parte plenus peccatis. Lutherus enim ibi non propriè loquitur, quid peccatum sit: non etiam docet, hominem seu humanam naturam, propriè loquendo, peccatum ipsum esse: verùm figuratè, seu vt in scholis loquuntur, per epitasin: quemadmodum id ex proprijs ipsius verbis videre est, quae haec sunt: Cum peccator reuerà venit in notitiam sui, non solùm sentit se peccatorem concretiuè seu adiectiuè, sed etiam abstractiuè seu substantiuè, hoc est, non solùm videtur sibi calamitosus, sed ipsa calamitas, non solùm peccator & maledictus, sed ipsum peccatum & maledictum. Vt & in latina lingua, cum excellenter volumus aliquem significare scelestum, vocamus eum scelus. Duo in his Lutheri verbis insunt, è quibus, quo pacto verba sua intelligi velit, facilè cognosci potest. Primum est, quod inquit. Cùm peccator reuera venit in cognitionem sui, sentit, hoc est, videtur sibi, sic arbitra
|| [ID00026]
tur, non tantùm se peccatorem esse, verùm propter magnitudinem moeroris & tentationis, quam in corde suo sentit, statuit se esse ipsum peccatum. Alterum quod ait, quando hominem ipsum peccatum appellamus, id nonfieri propriè: quòd asseramus esse eum ipsum peccatum: verùm id fieri hoc vel illo modo, quo in lingua latina, cùm excellenter volumus ali quem significarescelestum, vocamuseum scelus. Haec duo si expendantur, facilè est iudicare, Lutherum hîc non propriè, sed figuratè seu per Epitasin, hominem peccatorem, peccatum ipsum appellasse, pro pterea quia in summis tentationibus sic statuit, se non tantùm peccatorem, sed ipsum etiam esse peccatum: non quòd propriè loquendo, ipsum sit peccatum. Concinna etiam, scilicet, illa similitudo in medium adducitur, si quis praetendat, soleam ferream esse omni ex parte ferrum: & tamen distinguere vellet, inter soleam ferream & ferru̅, malè eum facere: eandem esse rationem peccati originalis, cùm fateamur, naturam peccato totam & omni ex parte esse corruptam: nec tamen concedere velimus, esse eam isam corruptam naturam, id etiam locum habere non posse, & quas huius generis similitudines alias, de olla testacea, de pectine, de laqueo &c. allegant. Ad eas solida haec nostra est responsio, soleam ferream & ferrum eiusdem esse materiae, quamobrem qui fatetur soleam ferream omni ex parte esse ferrum, is quo ad materiam, discrimen nullum facere potest, inter soleam ferream & ferrum. Verùm inepta haec similitudo, quemadmodum & reliquae, ad hanc controuersiam, de peccato originis, accommodari nullo modo potest. Ratio est. Hominis enim corrupta natura, & corruptio, seu peccatum originis, non sunt eiusdem materiae, substantiae & essentiae, quemadmodum solea ferrea, & ferrum. Sed sunt distincta. Faber è ferro soleam ferream fabricat: peccatum autem originis non ex nostra natura substantia aut essentia, tanquam materia, est fabricatum: sed in eam venit, Rom. 5. Et nequaquam eiusdem cum illa est materiae, substantiae aut essentiae, quemad modum ferrea solea cum ferro. Qualis autem haec est similitudo: tales etiam res sunt ipsae, quas insulsi isti homines tuentur. Non etiam nos praeterit, DEI beneficio, vanitatem & coecitatem cordis, cuius mentio fit Ephes. 4. non esse mediam, truncatam & diuisam coecitatem: sed integram. Quo pacto verò id sequitur, quod inde concludere volunt: Ergò corrupta natura, seu anima est vanitas, coecitas
|| [10]
& ipsae tenebrae. Ratio enim seu cor hominis, & vanitas seu coecitas, quae illi inest, sanè non sunt eadem sed distincta. Ratio seu intellectus est essentialis pars animae rationalis, & est quidem, vt Apostolus verè loquitur, vana atque tenebris obscurata: non autem ipsa est vanitas aut tenebrae, vt hi fictores fingunt. Liber quidem Concordiae hac etiam loquendi forma vtitur, p. 259.(F. 2. fac. 1.) Hominis natura & persona est peccatrix: verùm pag. 263. 264. è D. Luthero explicat, quid per eam intelligat: videlicet non tantùm sermones, cogitationes & actiones in homine esse peccatum, sed etiam totam naturampersonam ac essentiam hominis, peccato originis, totaliter esse corruptam. Eadem ratione, illam quoque loquendi formam retinet. Ipsi sumus peccatores: inde autem nullo modo sequitur, (quemadmodum aduersarij vrgent. Ergò essentialiter ipsum sumus peccatum. Peccatorem enim esse, & peccatum esse essentialiter, non sunt eadem. Liber etiam Concordiae, pag. 262. naturam nostram, appellat massam peccatricem, verùm non eo sensu, quem inde aduersarij elicere volunt, videlicet naturam nostram essentialiter ipsum peccatum esse. Peccatricem enim seu peccato corruptam massam esse, & peccatum ipsum esse essentialiter, perpetuò distincta manent, & nunquam fiunt eadem. Par est ratio verborum libri Concordiae, pag. 260. fac. 1. nos natura tale cor, rationem & intellectum, trahere ex Adamo, quod summis suis viribus, simpliciter DEO aduersetur. Vnde aduersarij nostri concludere, conantur, cor nostrum naturaliter seu essentialiter ipsum peccatum esse. Vocabula enim illa: Indoles & natura, non id sibi volunt, naturam & essentiam nostram, esse ipsum peccatum originis: verùm nobis propter corruptionem, quae nobis ab Adamo est ingenita, illam vitiositatem in corde & natura nostra inesse, vt DEO repugnemus. Non, quemadmodu̅ dictum est, quòd natura nostra, ipsum sit peccatum originis: & quòd voces (Indoles & natura) tantundem significent, quod essentia ipsa naturae nostrae: sed vitiositatem, quae post lapsum in natura nostra latet: vt quemadmodum à parentibus nostris, naturam & essentiam nostram accipimus: sic vitiositatem illam peccandi simul nos consequi, qua natura propter lapsum Adae infecta & corrupta est. Quemadmodum id, pag. 263. fac. 2. expressè in libro Concordiae declaratum est. Obijcit aduersarius, Mosem & Christum non appellare distinctam(F. 3. fac. 1. Deut. 32. Matth. 12.) quandam vitiositatem in homine infideli: sed ipsos homines infideles,
|| [ID00028]
progeniem, adulteram, maculam. Negari autem non potest, in his testimonijs scripturae, concretum seu subiectum, hoc est, homine̅ ipsum cum anima & corpore, in quo peccatum seu corruptio inest, appellari. Et de toto homine id rectè & verè dici, propter corruptionem, qua natura humana contaminata est. Homines enim nationem esse peruersam, quae à Deo desciuerit, esse progeniem adu Iteram, non est inditium, humanam naturam, essentialiter corruptionem & maculam ipsam esse: sed quòd propter ingeneratam corruptionem, vitiositatem, maculam, corrupta sit, defecerit, & adultera existat. Imò, quod amplius est, Moses & Christus vocabulo (naturae) non vtuntur, sed voce generationis: quae vox de hominis essentia & natura, quatenus essentia & natura est, nullo scripturae loco intelligitur. Apostoli Petri verba, 2. Pet. 2. labes sunt & maculae, : nullo modo id sibi volunt, incredulos essentialiter labem & maculam esse: verùm, quemadmodum Ephes. 5. videre est, in qua phrasis eadem habetur, , non habentem maculam, quòd labe & macula sint defoedati. Psalm. 116. non dicitur, Homines ipsum esse mendacium, quemadmodum (F. 3. fa. 2.) aduersarij falsò ex hebraeo textu id allegant: verùm id habetur: Omnes homines esse mendaces. Et permagnum omninò est discrimen, inter duas illas voces Cazab, mendacium, & Cozeb, mendacem: quemadmodum 70. etiam interpretes, in Graeco eam reddiderunt, : omnis homo mendax, Non omnis homo , mendacium. Sic Salomon Prouerb. 21. non impios peccatum appellat, sed superbiam impiorum, peccatum nominat: Iob, 25. Hominem non appellat corruptionem & abominationem ipsam: sed vermiculum, filium hominis, vermem. Dauid Psal. 51. Non se peccatum ipsum appellat, verùm in lingua sancta, haec verborum significatio est, Tibi soli peccaui: quemadmodum & 70 Interpretes & D. Lutherus eadem verba interpretati sunt. Testimoniorum Augustini & Chrysostomi: Totus homo est peccatum, eadem est ratio, quae supra in verbis Lutheri est exposita: videlicet quòd ijs docere voluerunt: hominem, per peccatum peccatorem esse effectum, hoc est, omni ex parte corruptum, deprauatum, irae Dei & aeternae morti subiectum.
|| [11]
Quantum etiam verba libri Concordiae, pag. 161. Nequid aliud aut peregrinum in homine peccet, &c. attinet, non hic est illorum sensus, corruptam naturam, ipsum esse peccatum originis: verùm directa sunt contra Manichaeos, qui nugati sunt, peregrinum quiddam in natura hominis esse, (quemadmodum id Augustinus refert) quod peccet: non autem ipsam naturam. Liberè profitemur, naturam ipsam peccare: verùm non quatenus creata natura & opus DEI est: verùm quia per peccatum originis, tota infecta & corrupta est. Immotae igitur est veritatis, peccatum originis non esse ipsam corruptam naturam: sed corruptionem eiusdem. In rebus etiam spiritualibus, nullum statuimus discrimen. Non dicimus, in ijs aliquid boni in corrupta natura esse reliquum, (ad bonum enim tota est emortua:) verùm id inde verè concludi non potest: eam ob causam corruptam essentia̅, seu naturamhumanam, ipsum esse peccatum. Tertium fundamentum. Librum Concordiae concedere, legem totam(G. 1. fac. 1.) naturam accusare. Ergò totam naturam necessariò esse ipsum peccatum originis. Legem totam naturam propter peccatum accusare, extra controuersiam est: inde autem certo veritatis fundamento concludi posse: Ergò tota natura est ipsum peccatum, merum figmentum est partis aduersariae: Lex enim non totam naturam accusat, quatenus natura, seu quatenus creatura DEI in & per se est: verùm eam ob causam, quia peccato infecta & mala est. In summa, Lex DEI accusat & condemnat naturam & essentiam hominis etiam post lapsum, non eatenus, quatenus opus & creatura DEI est: verùm eam ob causam, & quatenus peccato infecta & corrupta est. Ideò Rom. 1. expressum est: Iram DEI coelitus (per legem) reuelari super omnem iniustitiam & impietatem hominum, eorum, qui veritatem in iniustitiadetinent. Quibus verbis clarè ostenditur, homines à lege accusari, non eam ob causam, quòd homines & DEI creatura sunt: sed ideò, quia impij & iniusti seu peccatores: & quòd impietas & iniustitia illorum naturae & essentiae inest. Et Rom. 7. Peccatum occasione accepta, per mandatum, seduxit me, & per illud occidit. Quibus verbis denuò Apostolus clarè indicat, Legem in se peccatum excitasse, seu viuificasse, seque occidisse: & simul monstrat, legem hominem accusare & occidere: non quia homo & creatura DEI, sed tanquam corruptum peccatorem, seu hominem peccatorem, propter peccatum, quod in ipso seu in carne eius habitat.
|| [ID00030]
Acculat igitur Lex in homine non aliquid distinctum, verùm totum hominem, quo ad corpus & animam, eam verò id facit ob causam, quia totus homo, seu tota natura humana, peccato infecta est & corrupta. Verum igitur & Orthodoxum est, quod Luth. Tomo 2. Ienensi. pag. 497. scribit, nos ex lege addiscere, omnia nostra merè peccatum esse, quicquid & sumus & agimus: cùm lex totam naturam, vtpote quae per peccatum corrupta est, accuset, & nos homines eò adigat, vt naturam nostram peccatricem, & peccata actualia rectè agnoscere & deplorare discamus, Rom. 3. per legem agnitio est peccati, seu gloriae illius, quam coram DEO habere debebamus. Quando autem Paulus Ephes. 2. Naturà nos filios irae appellat, non is eius est sensus, naturam nostram, iram seu peccatum ipsum esse: sed nostram naturam omni ex parte esse corruptam propter peccatum originis: & corruptam naturam ex vtero matris nobiscum nasci: propter quam corruptionem nos naturà simus filij irae, hoc est, irae DEI subiecti, nisi per & propter Christum in gratiam recipiamur. Deut. 27. Galat. 3. Maledictioni subijcit lex totum hominem, verùm non eam ob causam, quia homo est, seu naturam habet humanam: verùm ideò, quia est sub peccato: Rom. 3. quia carnalis est, venditus sub peccatum, quia in carne eius malum habitat. Rom. 7. Denique quia peccato totus corruptus est: nec manet in omnibus ijs, quae scripta sunt in Lege, vt faciat ea. Ex quibus liquet & manifestum est, è Legis accusatione non demonstrari, corruptam naturam seu essentiam hominis & peccatum originale, rem vnam esse & eandem: verùm, quemadmodum diximus, humanam naturam ideò à Lege DEI accusari, quia funditus corrupta & peccato est inquinata. Nulláque ratione sequitur, si corrupta natura non est ipsum peccatum, legem etiam illam accusare non posse: & nisi in & per se peccatum sit, non indigere mediatore, &c. Paulò enim ante, ex verbis Apostoli Pauli contrarium demonstrauimus. Rom. 1. 7. Rom. etiam 8. haec ipsa causa monstratur, ob quam DEVS miserit filium suum, & Legi eum subiecerit, quia impossibile erat Legi, &c. eò quòd infirmabatur per carnem. Nec Apostolus ait, DEVM filium suum, Legi subdidisse: quòd corrupta natura nostra, seu ipsum peccatum originis erat: seu eò quòd Lex infirmabatur per carnem, sed quòd infirmae carni, corruptae naturae humanae impos
|| [12]
sibileerat, illam adimplere. Ex quo manifestò constat: quòd licèt natura peccatum originis ipsum essentialiter non est: & aliud sit, infirmitas, qua caro seu natura infirmatur: nihil ominus tamen Mediatore illam egere: Deúmque eam ob causam filium suum misisse, quo naturam humanam, ab illa infirmitate, redimeret. Huc referendum est, quòd Ecclesia Christi canit, suae recordatus misericordiae: se mihi opitulaturum esse. Et quod D. Luth. Tom. 6. Germ. pag. 260. scribit: DEVS non naturae est inimicus. Sed docet, se ei venturum in auxilium. Item: In eum vindicare, tanquam in proprium suum hostem, decreuit, qui opus hoc suum inquinauit & corrupit. Et quod Augustinus de peccato originis cap. 40. scribit: Ac per hoc DEVS hominem damnat, propter vitium, quo natura dehonestatur: non propter naturam, quae vitio non aufertur. Item, Hypognost. 5. Ipsi enim quòd homines, opus DEI sunt: Quòd verò in ipsis est peccatum, opus Diaboli est, hocest, quod in illis odit DEVS, non ipsos opus suum. Equibus testimonijs manifestò constat, DEVM naturam per peccatum non arguere & condemnare, quatenus natura est: Verùm ideo, quia peccato corrupta est. Hócque discrimine, natura nullo modo bona pronunciatur, aut ab horrenda labe, qua infecta est, immunis perhibetur: sed DEI tantùm opus, & peccatum, quo natura corrupta est, discernuntur. Quartum fundamentum, aduersarius desumit ex Articulis(G. 3. fac. 2) Schmalkaldicis: in quibus haec D. Lutheri verba habentur. Haec poenitentia docet nos agnolcere peccatum, videlicet de nobis omnibus planè actum esse, & intus & in cute, nihil boni in nobis esse, & simpliciter fieri nos alios & nouos homines oportere. Haec poenitentia non est partialis & mutilata, qualis est ista actualium peccatorum, nec etiam est incerta, qualis ista est. Non enim disputat, vtrum sit peccatum, vel non peccatum, sed totum prosternit & affirmat, vniuersum & merum esse peccatum, quoad nos, & nihil esse in nobis, quod non sit peccatum siue reum. Quid enim diu quaerere, partiri, & distinguere volumus? Quamobrem contritio etiam hîc, non est dubia aut incerta. Nihil enim remanet, quo aliquid boni cogitare possimus ad expiandum peccata: sed abijcienda nobis est omnis spes de omnibus, quicquid sumus, quicquid cogitamus, loquimur & facimus, &c. Similiter Confessio quoque non potest esse falsa, incerta, manca aut mutila. Qui enim confitetur, totum in se merum esse peccatum: is com
|| [ID00032]
prehendit omnia peccata, nullum excludit, nullius obliuiscitur. Sic & satisfactio, non potest esse incerta, quia non est nostrum incertum, & peccato contaminatum opus. Sed est passio & sanguis immaculati & innocentis agni DEI, qui tollit peccata mundi. De hac poenitentia concionatur Iohannes, deinde Christus in Euangelio, & nos etiam. Et hac poenitentiae concione, destruimus Papam & omnia, quae nituntur nostris bonis operibus, omnia enim fundamento putri & vano insistunt, quod appellatur bonum opus siue lex, cùm tamen nullum bonum opus adsit: sed tantùm mala opera, & nemo faciat legem (vt Christus Iohan. 7. testatur:) sed omnes eam transgrediantur. Quare aedificium, quod superstruitur, tantummodò mendacium & hypocrisis est, etiam qua in parte sanctissimum & formosissimum est. Et ex citatis modòverbis conatur demonstrare, discrimen inter corruptam naturam & ipsum peccatum originis esse falsum: Multis etiam verbis de eo litigat. Quae autem vera sententia sit verborum D. Lutheri, inde colligi potest: quòd videlicet D. Lutherus eo loco pugnat contra Pontificios, qui varias contritiones, varias Confessiones, varias satisfactiones pro hoc illóve delicto excogitarunt: consternatásque mentes cum peccatis suis eò adegerunt: vt omnia ipsis peccata enumeranda, diuidenda & partienda essent: quemadmodum inter caetera in illorum canonibus extat: Cuiuis peccato mortali, semptem annos integros pro poenitentia designandos esse: dum interea verorum peccatorum contra DEI mandata, nulla fuerit ratio habita, multò minùs verè fuerintagnita. Econtrà nonnulli poenitentiarij eius fuerunt confidentiae: vt professi sint, tantum sibi esse bonorum operum, quibus non tantùm per se sine peccato sancti sint: sed etiam alijs opera supererogationis communicare & vendere possint. Hîc exurgit angelus ille igneus, teste Luthero, B. Iohannes, preco verus verae poenitentiae, & tonitru ac fulmine vno ferit ambos, inquiens, Agite poenitentiam. Postea concludit, & ostendit, quae ad veram poenitentiam requirantur, vt homo seipsum totum corruptum, malum, peruersum, omniáque sua opera perdita, & coram iudicio DEI nullius valoris & ponderis agnoscat. Haec poenitentia porrò, inquit, non est partialis & mutilata, quemadmodum illa, quę de peccatis tantùm actualibus poenitentiam agit: non
|| [13]
est etiam incerta, quemadmodum illa. Nec enim disputat, quid peccatum, quid non peccatum sit, sed totum prosternit, & affirmat, vniuersum merum esse peccatum. Quid ergò diu quaerere, partiri & distinguere volumus? Vnde manifestò iam apparet, D. Lutherum in dictis verbis, nullo modo de discrimine inter naturam & eius corruptionem seu peccatum originis loqui (quod discrimen alibi diligentervrget:) sed quemadmodum dictum est, de otiosa & frustranea peccatorum distributione, quemadmodum illa à Pontificijs excogitata, & consternatis mentibus inculcata, & in partiali atque mutilata eorum poenitentia est comprehensa: quam reijcit. Quid verò hoc ad controuersiam facit, in qua de discrimine, inter corruptam naturam hominis, & peccatum originis ipsum, agitur? Nos cum Articulis Schmalkaldicis asserimus, Intus & in cute, nihil nobis inesse boni: omnia esse corrupta & deprauata. Id autem non idem est, quod nullum discrimen est inter peccatum originis & corruptam naturam. Diuersum enim omninò est, distinguere inter corruptam naturam & peccatum, quo est corrupta: & inter peccata, in vera poenitentia & conuersionead DEVM, more Pontificio, discernere. De qua D. Lutherus propriè loquitur. Confitemur etiam omnia nostra & merum peccatum esse, & in poenitentia non diu cum Pontificijs inter peccata esse discernendum, &c. Quid verò ad Quaestionem hanc, peccatum originis & corruptam naturam hominis, rem vnam esse & eandem, facit? Longè aliud est, agnoscere, omnia nostra merum peccatum esse, & statuere corruptam naturam ipsum esse peccatum originis. Clarèenim Lutherus distinguit, in nobis omnia esse & merè peccata. Inde verò nequaquam sequitur, eam ob causam, corruptam naturam & peccatum rem eandem esse, & non discernendam: sed contrarium potiùs. Articulos Schmalkaldicos contritionem non ad discrimen naturae humanae referre: sed ad Pontificiam peccatorum partitionem, patet. Lutherus enim discrimen inter peccatum originis, & corruptam naturam, quod alibi in scriptis suis vrget, disertè confirmat, non oppugnat, verùm, quemadmodum dictum est, Pontificiam illam, partialem & mutilatam poenitentiam, de qua eo loco agit. Impudentia igitur & temeritas aduersarij admirationem meretur, quòd istiusmodi sensum verbis Lutheri affingereconatur: qui tamen in illis nullo modo continetur.
|| [ID00034]
Quód autem D. Lutherus discrimen, inter naturam eiúsquecorruptionem expressè doceat & tradat, insequentia confirmant testimonia, è monumentis illius deducta. Genes. 3. Hoc venenum sic latè per carnem, corpus, animam, neruos, sanguinem, per ossa & medullas ipsas, in voluntate, in intellectu, in ratione diffusum est, vt non solùm eximi plenè non possit, sed ne quidem agnoscaturpeccatum esse. Hoc sanè clarè est & expressè corpus, animam, voluntatem, intellectum, & quicquid in homine est, à peccato originis discernere. Ibid. Manet quidem natura, sed multis modis corrupta, siquidem fiducia erga DEVM amissa est, & cor plenum diffidentia, metu, pudore. Sic manent quidem in natura membra eadem, sed quae antea nuda & cum gloria conspiciebantur, nunc tanquam turpia & inhonesta velantur, propter interiorem defectum, quòd natura fiduciam in DEVM per peccatum amisit. Si enim crederemus, non erubesceremus. Denuò asserit, naturam mansisse: multis autem modis eam fuisse corruptam: Quo pacto igitur verum esse potest, corruptam naturam & corruptionem seu peccatum originis rem eandem eum statuisse. Genes. 1. cap. scribit: Manserunt intellectus & voluntas, sed valdè vitiata vtraque. Haec verba Lutheri expressè discernunt inter intellectum & voluntatem, & inter corruptionem, qua sunt inquinatae. Genes. 2. Corpus concupiscentia defoedatum est: In anima amissa est cognitio DEI, quae verba iterum clarè discrimen statuunt inter hominis corpus & animam, & prauam concupiscentiam, coecitatem, & defectum qui accessit. Et Genes. 3. Habemus voluntatem quoque & rationem, sed quàm multipliciter vitiatam. Item, Natura violata est. Naturalia corrupta sunt per peccatum. Voluntas & ratio per peccatum vitiata est. Ibidem: Hîc ea corruptio describitur, quae successit originali iustitiae. Item, Peccatum ipsum naturam non solùm deformauit turpissimè, sed etiam pessimè corrupit. Hîc sanè quiuis discrimen, quod est inter corruptam naturam & corruptionem ipsam, videre potest, & perspicuè intelligere, Lutherum corruptam naturam & peccatum originis non habuisse pro re vna & eadem. Genes. cap. 4. his verbis vtitur: Spirituales homines debent distin
|| [14]
guere inter peccatum originale & naturam. Opus generationis est creatura DEI bona & sancta, est enim ex DEO benedicente. Quaeso qua ratione discrimen inter corruptam naturam hominis, & inter corruptionem, seu ipsum peccatum originis, maiori perspicuitate declarari posset, quàm his ipsis modò enumeratis D. Lutheri verbis est expositum. Genes. cap. 38. inquit: Peccatum & mors sunt mala separabilia. Quòd si D. Lutherus statuisset, corruptam naturam, & peccatum originis rem vnam esse, non peccatum malum separabile, hoc est, istiusmodi malum, quod naturà separari possit, appellasset. Psal. 90. Peccatum originis appellat qualitatem, verba illius, quemadmodum in libro Concordiae allegata etiam sunt, haec sunt: Siue igitur peccatum originis qualitatem, siue morbum vocauerimus, profectò extremum malum est, &c. Vnde iterum constat, nequaquam eum asseruisse, peccatum originis corruptam hominis essentiam ipsam esse, sed malam qualitatem, vitiositatem, seu horrendum & ineffabilem morbum, in natura & essentia humana. Augustinus Psal. 68. tradit & retinet etiam hoc discrimen, inquiens, Iniquitas quippe ipsa non est substantia. Non enim iniquitas est natura, quam fecit DEVS, sed iniquitas est peruersitas, quam fecit homo. De nuptijs & concupiscentia lib. 1. cap. 17. Carnis autem pudenda concupiscentia non est nuptijs imputanda, sed toleranda. Non est enim ex naturali connubio veniens bonum, sed ex antiquo peccato accidens malum. Ambrosius in Hexaem lib. 1. cap. 8. Non enim malas arbitror intelligendum potestates, quòd Dominus earum malitiam creauerit, cùm vtique non substantialis sed accidens sit malitia, quae à naturae bonitate deflexit. Iohannes Maxentius in Catholica professione: Quapropter anathematisamus eos, qui naturale aut substantiam aliquam dicunt esse peccatum. Huiusmodi testimonia orthodoxae Antiquitatis de discrimine inter naturam, & peccatum originis plura allegari possent: si id huius laboris ferret ratio: Alibi autem collecta sunt, vbi ea lector Christianus & veritatis amans inquirere poterit. Manet igitur discrimen inter peccatum originis & naturam, contra omnes odiosissimas aduersarij obiectiones, firmum & immotum, &c.
|| [ID00036]

DEFENSIO CONTRA ACCVS ATIONEM in libro Concordiae malè ex articulo creationis discrimen statui, inter natur am & peccatum Originis: Et Christiana demonstratio, Fundamentum libri Concordiae ex articulo creationis desumptum adhuc solidum esse & firmum, &c.
[arrow up]

(H. 2. & deinceps per aliquot pagellas.) SPIRITVS vertiginis, quo aduersaria pars agitatur, in hoc capite tam crassè impingit: vt etiam Catechumeni illius errorem animaduertant. Initiò enim in genere obijcit, quid peccatum sit, id ex lege esse addiscendum, non exarticulis fidei, qui doctrinam Euangelij tradant. Malè itáque facere librum Concordiae, qui ex articulis fidei doceat, discrimen esse inter corruptam naturam, & peccatum originis. Liber autem Concordiae non docet, ex Euangelio, propriè loquendo, quid peccatum sit, addiscendum esse: verùm cùm aduersarij hactenus semper vrserint, & adhuc vrgeant, nullum esse discrimen, inter naturam hominis & peccatum originis, statuendum: nostri necessariò ex articulis fidei de creatione, redemptione, sanctificatione, resurrectione carnis, &c. demonstrare coacti sunt, eum, qui discrimen inter corruptam naturam hominis & inter peccatum originis, in vniuersum tollat, illum simul etiam fidei articulos euertere, in quibus discrimen illud clarè & manifestè traditur, & omnibus Christianis ob oculos ponitur. Et nullo pacto eadem sunt, ex lege propriè monstrare, quid sit peccatum, & ex articulis fidei, quae Euangelium annunciant, demonstrare, corruptam naturam hominis & peccatum originis, non esse eadem sed distincta. Quamobrem libro Concordiae, nulla confusio doctrinae Legis & Euangelij imputari & obijci potest, cùm diuersum sit, propriè ex Lege monstrare & docere, quid peccatum sit, & aliud, ex articulis fidei euincere, naturam & peccatum non eadem, sed distincta esse. Deinde pars aduersaria multa verba facit, (quae tamen ad huius controuersiae decisionem planè aliena sunt) de duabus illis phrasibus. Naturam hominis & essentiam esse per peccatum originis corruptam: & naturam atque essentiam hominis esse per lapsum Adae corruptam. Lapsum enim Adae & peccatum originis non esse eadem: cùm lapsus Adae sit pec
|| [15]
catum actuale. Peccatum verò originis non sit actuale peccatum, sed hominis tota corrupta natura & essentia. Praesefert, se discrimen facere inter lapsum Adae & peccatum originis: illud verò discrimen negare, quod liber Concordiae statuit, inter peccatum originis & hominis corruptam naturam & essentiam: & quae huius generis ineptiae & nugae suntaliae. Lector autem Christianus in ipso mox limine animaduertit, partem aduersariam malè sibi consciam & mente conturbatam esse: cúmque alia ratione sese euoluere, & fundatae veritati contradicere nequeat: ideò has latebras & subter fugia quaerere, quae tamen ad rem nihil faciunt. Vtraque enim propositio vera est & Orthodoxa, diuerso respectu, si vna quaeque earum secundùm suam proprietatem explicetur. Prior propositio, de homine, qualis nunc est, & à Parentibus in peccatis concipitur & nascitur. In qua verum est, naturam eius, per peccatum originis, quod à parentibus in ipsum est deriuatum, & in quo conceptus est & natus, corruptam esse. Altera propositio etiam vera est, quando consideratur homo, vnde prima origine defectus ille & corruptio naturae sit contracta. In ea enim quaestione verùm est, per lapsum Adae essentiam & naturam humanam esse corruptam. Quare propositiones illae modò commemoratae, sibi mutuò non aduersantur: discrimen etiam illud inter lapsum Adae, & peccatum originis, in quo omnes homines concepti sunt & nati, non euertunt. Aduersaria igitur pars hac inani futilitate, qua nulla de causa hoc loco vtitur, facilè supersedere potuisset. Quòd autem asserit, discrimen inter lapsum Adae & peccatum originis sese facilè concedere: non autem discrimen inter peccatum originis & naturam, &c. verba sunt. In eorum enim non est situm poteltate, quid concedant, & quid non largiantur. Sed in Verbo DEI, quid nam illud asserat, quid concedat & statuat. Suprà autem ex Verbo DEI, quod immota est veritas, dictum discrimen, inter corruptam natùram & peccatum originis ita demonstrauimus, vt refutari nullo modo possit: Sententiáqueilla firma manebit, siue in eam aduersaria pars consentiat, siue minùs. Verbum enim Domini manet in aeternum, siue in illud homines co̅sentiant, siue minùs: siue acceptent, siue repudient. Repetit autem, hoc loco denuò ineptam suam de solea ferrea similitudinem, & alias huius generis plures. Cùm autem suprà suo loco eum, cum insulsis suis similitudinibus, amandauerimus: illi responso etiamnum inhaeremus.
|| [ID00038]
Tertiò, quò tamen videantur, quòd fundamentum libri Concordiae ex articulo creationis desumptum, validè euerterint, prolixum & incomptum sermonem texit, de discrimine naturae ante & post lapsum: interea nec videt, nec intelligit, omnem illum laborem, meras esse praestigias, ad rem ipsam nihil omninò facientes. De natura enim humana in & per se quando quaeritur, ante & post lapsum eadém ne sit, an distincta? Immotae veritatis est, hominem iam quo ad naturam, in & per se tanquam creaturam DEI consideratam, eandem illam & nullam aliam essentiam & naturam obtinere, quam Adam habuit ante lapsum. Quemadmodu̅ enim Lutherus Gen. 3. & alibi multis in locis scribit, manet natura manet intellectus, manet voluntas, sed corrupta & vitiata &c. Adam in & per lapsum, non aliam natura̅ aut essentiam obtinuit, quàm ante habuit: sed eandem cum priore naturam retinuit: natura eius per lapsum non in aliam & à priori diuersam naturam, (quoad essentiam) est transmutata: sed corrupta est & deprauata. Merum itáque figmentum est & fabula, quod aduersarius de discrimine naturae hominis in se, seu quoad essentiam, antè & post lapsum in medium profert. Licèt enim Adae natura, quae ante lapsum, iusta, sancta, integra, legi diuinae conformis, & omnibus numeris absolutè bona fuit, horrendo illo lapsu iniusta, , immunda, legíque diuinae repugnatrix facta sit, & sic longè alias proprietates in se receperit, quàm ante lapsum habuit: essentialiter tamen, in aliam naturam non est transmutata: veluti, si sanus homo peste corripiatur, natura quidem eius debilitatur, infirmatur, & periculosè inficitur: manet tamen, quo ad essentiam prior natura, & non essentialiter mutatur in aliam naturam (intellige secundùm essentiam) Ita quod Adami natura bona, per lapsum corrupta est, non est in aliam naturam essentialiter transmutata: sed vitiositatem & horrendos defectus, quibus antea non fuit subiecta, contraxit: quorum causa iam corrupta, peccatrix, , iniusta, immunda, reprehensioni & condemnationi subiecta est natura. Per se autem patet, diuersum & aliud esse: Integritatem, sanctitatem, iustitiam, & his similia amittere: & in eorum locum, immundum, , iniustum fieri, seu immundiciem, & iniustitiam contrahere: Et in aliam naturam transmutari, seu ipsam immundiciem, , iniustitiam essentialiter transformari: & sic immundiciem, , iniustitiam ipsam essentialiter fieri.
|| [16]
Singulari etiam diligentia est notandum, aduersarium nostrum, in prolixo suo volumine saepiùs illa verba repetere: Humanam naturam peccatum, hoc est, iniustam esse factam, veluti I. i. fac. 2, K. i. fac. 2. K. ij. fac. 2. K. iiij. fac. 1. L. iij. fac. 1. L. iiij. fac. 2, & pluribus locis alijs: quibus verbis satis docet, se in conscientia sua sauciatum & victum esse: se illam phrasin, peccatum est essentia, seu corrupta natura est ipsum peccatu̅, non posse tueri. Etenim, si sententia & doctrina eius, nullum esse discrime̅, inter peccatum & corruptam essentiam, seu naturam hominis, certa immota & vera esset, non opus esset, vt illam phrasi suae adderet limitationem, essentia seu natura humana peccatum, id est, iniusta est effecta. Si enim corrupta natura hominis, peccatum ipsum esset, (quemadmodum id sine fine ac modo vrget) non dicendum foret, humana natura peccatum, hoc est, iniusta est facta, sed absolutè dicendum esset, humanam naturam peccatum, hoc est, iniustitiam ipsam esse effectam. Permagnum enim est discrimen, inter vocabula iniustus & iniustitia. Et vocabulum peccati, in eo sensu, quo ipsi vtuntur, quando discrimen inter corruptam naturam & peccatum originis tollunt, nequaqua̅ idem signisicat, quod iniustus, sed quod iniustitia ipsa essentialiter. Quòd si igitur erroneam sua̅ opinionem constanter tueri volunt, necesse est, vt alterutrum faciant: vel vt liberè fateantur, hominem peccatum, id est, iniustitiam ipsam factum essentialiter: aut vocabulum peccati, pervocem iniusti, ipsis non est declarandum. Fieri enim peccatum, secundùm falsam illorum opinionem, non est fieri iniustum, sed iniustitiam ipsam fieri. Quare necesse est, vt vel liberè profiteantur: & errorem suum disertis verbis confiteantur: vel si id facere recusant, vt Glossam suam, (peccatum, id est, iniusta facta est), abijciant: cùm in ipso fundamento consistere simul nequeant. Est autem haec Glossa euidens documentum, quód de causa ipsimet dubitent, & sibi metuant: aliàs aequè liberè & apertè id profiterentur, quemadmodum sentiunt: quàm quòd ore ipso occultant: assererevolunt, hominem, peccatum & iniustitiam ipsam esse̅tialiter esse effectum: & tamen in ipso ore verba mutilant, & detruncant, & quod voce vna largiuntur, altera adimunt: quod in more ijs positum, qui malam causam tuentur. Permagnum igitur in homine discrimen est, ante & post lapsum, verùm non quo ad naturam hominis ipsam: quatenus DEI creatura & opus est: sed quo ad integritatem, sanctitatem, iustitiam, & his similia, quibus natura ante lapsum in Adamo decorata & exornata fuit: iam verò o
|| [ID00040]
mnibus illis spoliata est: in eorúmque locum immundiciem, , & iniustitiam contraxit: & sic iniusta facta est. A DEO enim se auertere, impium & iniustum euadere, potestati Diaboli subiectum esse, reum fieri & esse irae DEI, sceleratum esse, condemnari & abijci, quemadmodum D. Lutherus hominem peccatorem describit, non eò diriguntur, hominis post lapsum aliam esse naturam, secundùm essentiam, quàm habuit ante lapsum: verùm eò, quòd natura ipsius corrupta & deprauata est, impia est & peruersa, ty rannidi Diaboli subiecta, &c. seu quòd in natura ipsius, loco timoris DEI, impietas, loco bonitatis malitia, loco libertatisseruitus, loco gaudij ira DEI, loco iustitiae, sanctitatis, & integritatis, iniustitia, , immundicies subsequuta sit. Hoc autem non est, aliam naturam essentialiter fieri: sed in natura à DEO condita, alias proprietates, vitiositates, defectus, corruptione̅, deprauationem, & quae his sunt similia, acquirere Manet itáque natura hominis: tantùm, quòd horribiliter & miserè vitiata est & corrupta. Esse igitur haec corrupta natura nostra omninò potest, radix, fons, scaturigo & effectrix omnium peccatorum, propter horrendam corruptionem, qua inquinata est: non autem propterea necesse est, ipsam peccatum, seu peccatum originis, seu iniustitiam ipsam esse, quemadmodum aduersarius, I. iij. fac. 2. & alibi sine fine id vrget. Quartò deuenit aduersarius ad duplicem considerationem hominis, Physicam & Theologicam, quid scilicet homo sit, si naturali ratione consideretur: & quid sit, quando spirituali modo, & secundùm verbum DEI examinetur: & ex ea arbitratur se posse euincere, corruptam naturam hominis & peccatum, rem vnam esse: sed nihil proficit. Quando enim de essentia seu natura hominis loquimur, siue Philosophus sit, siue Theologus, siue quiscunque tandem, vna tamen eadémque natura est, & essentia: & consideratio illa nullam introducit essentiae mutationem. Id quidem verum est, Philosophum, qui verbum DEI non intuetur & sequitur, longè aliter de homine loqui & iudicare: quàm facere debebat, & quàm facit Theologus, qui verbum DEI in conspectu habet. Quod autem propterea mutatio essentiae sequatur, seu quod discrimen nullum sit, inter corruptam naturam & peccatum, merum est figmentum aduersariorum, quod ex distincta consideratione hominis nunquam edoceri potest. Et rectè Lutherus dixit: Si homo Metaphysicè, secundùm essen
|| [17]
tiam suam, consideratur, multa in illo deprehendo laude digna: Si autem Theologicè & qualis in conspectu DEI est, examinatur, secundùm Scripturae iudicium, dedecus quasi esse, hominem appellari. Verum enim omninò est, etiam post lapsum, multa homini inesse, secundùm essentiam suam considerato, quaelaudem merentur: veluti quòd ratione est praeditus, quòd iustum ab iniusto discernere potest, quòd memoria, oculis, auribus & huiusmodi est ornatus, &c. quòd loqui nouit. Quemadmodum id etiam verum est, hominem, si Theologicè seu spiritualiter in iudicio DEI examinetur, in rebus spiritualibus, nihil boni ineo deprehendi: quin potiùs ad bonum eum emortuum esse, liberum eius arbitrium iudicium DEI odisse: rationem inimicam esse DEO, eúmque odio prosequi, &c. & quòd propterea meritò, nominis sui, quo homo dicitur, pudere eum debeat. Licèt enim sit homo, coram iudicio tamen DEI, malus, immundus, , iniustus, impius, corruptus peccator & condemnatus est homo, irae DEI & aeternae morti propter sui corruptione̅ subiectus. Hoc tamen non efficit, ideò inter corruptam eius naturam & peccatum ipsum nullum esse discrimen: sed suo loco discrimen illud relinquit: accusat verò interim eum ob horrendam corruptionem, qua totus omni ex parte scatet, & minatur eiaeternam condemnationem, nisi poenitentiam agat. Hoc istis hominibus, qui Spiritu vertiginis aguntur, considerandum esset: sed coeci videre nequeunt. DEVS mentis illorum oculos, propter Christi gloriam, illuminet, Amen. Obijciunt verò, quando hoc pacto de natura hominis loquimini, eámque discernitis, iustam eam statuitis, &c. Est ne verò id naturam iustam statuere, quando dicimus, totam naturam hominis, omni ex parte, corruptam esse, & in rebus spiritualibus, post lapsum, nihil in ea boni esse reliquum. D. Lutherus Genes. 3. & alibi, scribens naturam manere, tantùm quòd horribiliter deprauata sit, naturam sanè non statuit bonam: sed illi attribuit, quod secundùm verbum DEI illi asscribendum est. Interea tamen naturam illi relinquit, quae creatura DEI est, eámque peccatum seu corruptionem ipsam non efficit. Id etiam nos pronunciamus. Quòd autem in Augustana Confessione contineatur, qui naturam post lapsum, peccatum originis esse non concedat, hunc derogare passioni & merito Christi, &c. tam impudens est mendacium, vt vix illo aliud impudentius excogitari possit: ac certum indicium, aduersarios mala conscientia hanc causam agere. Quemadmodum id ex Augustana Con
|| [ID00042]
fessione, ne minimoquidem verbo, edocere possunt, cuius causa etiam eos prouocamus. Quintò progreditur aduersarius ad discrimen, inter primam creationem hominis ante lapsum: & inter propagationem hominis post lapsum: eáque ita inuoluit, vt inde seipsum expedire non possit. Hominem non esse peccatorem, ratione primae creationis, sed propter lapsum & corruptione̅, non eget disputatione: similiter, quòd ad huc hodiè DEVS hominem creet. Id enim nemo nostrum negat. Verùm hoc pacto nihil adhuc ad fundamentum libri Concordiae est responsum, DEVM peccatum ipsum non creare: quod tamen ipsi faciendum esset, siquidem corrupta natura, peccatum ipsum: & nullum discrimen, inter corruptam naturam & peccatum esset: cùm conditor sit humanae naturae & essentiae. Etad rem prorsus nihil facit, quòd aduersarius multa testimonia Doctoris Lutheri de peccato originis, & totali corruptione homi nis accumulat & conscribit. Propriè enim illa hîc est controuersia & quaestio: an DEVS peccatumipsum creet nec ne: Aduersarij igitur doctrina si subsisteret, corruptam naturam, ipsum esse peccatu̅, necessariò ex erronea opinione aduersarij sequeretur, DEVM peccatum ipsum creare: cùm naturam & essentiam nostram creet, quae secundùm aduersariorum sententiam, peccatum ipsum est. Id igitur liber Concordiae, & nos cum illo meritò vrgemus. Et hac se blasphemia aduersarij liberare non possunt, si pertinaciter opinionem suam tueri conantur, corruptam essentiam & naturam hominis, esse ipsum peccatum, & nullum discrimen esse inter corruptam naturam ipsam, & peccatum originis. Quòd si infinitos maximè libros scribant, omnis tamen labor frustrà ab ipsis suscipitur, praeterire nequeunt, necesse est, vt se victos fateantur: & vel blasphemiam illam abijciant, vel palàm & liberè horrendam illam blasphemiam defendant, DEVM ipsum peccatum creare: quae cum primo articulo, qui creationis est, pugnat. Quae ex Luthero & Philippo, de propagatione & conseruatione naturae, qualis iam est, videlicet corrupta, allegant: ipsorum blasphemias in veritatem non transformant. Licèt enim verum sit, quemadmodum Lutherus & Philippus rectè scripserunt, DEVM naturam, qualis iam est post lapsum, sustentare & propagare, non tamen inde sequitur, corruptam naturam ipsum esse peccatum. Lutherus etiam & Philippus, id non asseruerunt. Id enim si sequeretur, DEVS peccatum etiam ipsum crearet &
|| [18]
sustentaret: quod auditu est horrendum, & neque Luthero, neque Philippo in mentem vnquam venit, taceo quòd sic docuerint. Nihil etiam hoc ad rem facit, quòd aduersarij praetendunt, licèt DEVS corruptam naturam, quae peccatum ipsum est, conseruet & propaget, non tamen causam eum esse peccati: Propagare enim eum illam, qualis nunc est. DEVM corruptam naturam sustentare & propagare, extra controuersiam est, quemadmodum illud etiam, propter illam propagationem, non esse eum causam peccati: corruptam autem naturam, peccatum ipsum esse, in controuersia versatur. Et eam assertionem nos negamus. Si enim verum esset, quemadmodum aduersarij vrgent, etiam illud necessariò verum esset, DEVM creatorem esse ipsius peccati, cùm corruptam naturam creet. Hoc aduersarij eludere non possunt, in quascunque tandem formas se transmutent. Et sanè D. Lutherus hac in parte abundè satis suam pfaemuniuit doctrinam, dum in libro de seruo arbitrio scribit, DEVS creat Pharaonem, non quidem formando in eo malitiam, sed ex malo semine formando eum & regendo, Item: Licèt DEVS peccatum non faciat, tamen naturam, peccato (subtracto Spiritu) vitiatam non cessat formare & multiplicare, tanquam si faber ex ligno corrupto statuas faciat. E quibus duo notanda sunt: Primùm D. Luth. corruptam naturam & peccatum, non rem vnam statuere: sed clarè eam distinguere. Secundò, Licèt concedat, DEVM corruptam naturam condere & conseruare: non tamen concedere, DEVM peccatum ipsum creare: sed creare hominem ex corrupto semine, tanquam si faber ex ligno corrupto statuas faciat. Quod tamen cum istis hominibus concedendum omninò ei esset, siquidem statueret, corruptam naturam peccatum ipsum esse, & nullum discrimen esse, inter ipsam corruptam naturam & peccatum. Si enim corrupta natura, peccatum ipsum esset, & in confesso ponitur, DEVM naturam creare: necessariò sequeretur, DEVM peccatum etiam creare. Quareomnia illa, quae aduersarius prolixè multis paginis hoc loco obijcit, non tantùm fundamentum nostrum non euertunt: sed illud etiam confirmant & corroborant. Cùm enim faber, qui ex corrupto ligno statuas facit, non sit causa corruptionis ligni: nulla etiam ei eius culpa imputari potest. Si autem lignum ipsa esset putredo, & artifex lignum crearet, omnes sanè necessariò faterentur, artificem causam esse putredinis. Eadem est ratio huius controuersiae: cùm DEVS non sit causa peccati in corrupta natura humana, nec potest, nec debet etiam haec illi as
|| [ID00044]
signari. Si autem humana corrupta natura, seu corru pta essentia hominis, ipsum peccatum esset, quemadmodum perpetuo clamore contendit aduersarius, Deúsque illam creasset, subterfugere non possemus. Sed dandum omninò esset, DEVM creatorem esse ipsius peccati, cùm hominis naturam, quae ipsum est peccatum, condiderit. Qui igitur ab hac blasphemia alienus essecupit, huic discrimen, inter corruptam naturam & peccatum est retinendum. Sin minùs necesse est, vt in dictam blasphemiam (DEVM peccatum ipsum creare) turpissimè impingat. Aliter fieri non potest. Longè alia est phrasis: In humana natura est peccatum: Humana natura est corrupta, ad quas Lutheri & Philippi testimonia se referunt: quàm si dicatur, corrupta natura est ipsum peccatum. Ex prioribus nullo modo sequitur, DEVM causam esse peccati, licèt corruptam hominis naturam creet & sustentet: quemadmodum id ex similitudine D. Lutheri, de artifice & ligno putrido manifestò & clarè constat. Ex altera autem phrasi, necessariò sequitur, DEVM causam, creatorem, & conseruatorem esse peccati. Si enim iuxta illorum figmentum, corrupta natura ipsum est peccatum, Deúsque creat & efficit illam: necesse est, vt fateantur, DEVM peccatum ipsum creare & conseruare: verùm id homines vel coecitate, vel petulantia prohibiti intelligere nolunt. Aduersarij fatentur, DEVM etiam post lapsum, hominis esse creatorem: & eum non esse creatorem & causam peccati: & tamen negare conantur, discrimen esse inter ipsam corruptam naturam & peccatum: Quę nulla ratione inter se conueniunt, quemadmodum ad oculum hactenus est demonstratum. Id verò omninò prodigiosum est, quòd abijcit, si dicamus corruptam naturam non esse ipsum peccatum, tantundem esse, ac si dicamus, corruptus homo, non potest sine discrimine, iniustus & legi diuinae esse contrarius: cùm hae duae phrases tam procul à se inuicem, quàm coelum à terra, mendacium à veritate sint distinctae. Id enim simpliciter & absolutè falsum est, corruptam naturam esse ipsum peccatum: & hanc phrasin necesse est improbari: nisi horrendam blasphemiam, contra articulum creationis, confirmare velimus: DEVM peccatum ipsum creare, cùm naturam nostram corruptam creet. Altera autem phrasis, si rectè explicetur, tolerari potest. Homo enim (propter congenitam corruptionem) sine omni discrimine iniustus est: Sed non iniustitia aut peccatum ipsum. Sine etiam discrimine, in rebus spiritualibus legi diuinae aduersatur: Interea autem illud perpetuò verum manet, eum propterea, ratione naturae & es
|| [19]
sentiae suae, non esse ipsum peccatum. Vel si id concedendum, illud quoque dandum: DEVM peccatum ipsum creare, cùm naturam creet. Quòd etiam obijcitur, D. Lutherum dixisse, nullum esse medium inter iustitiam & peccatum: Ergò necessarium esse corruptam naturam esse ipsum peccatum, merae sunt nugae. D. enim Lutherus non inquit, nullum esse medium, inter corruptam naturam humanam & inter peccatum, sed nullum esse medium, inter iustitiam & peccatum seu iniustitiam. Potest igitur natura humana iniusta esse: nec tamen necesse est, esse eam iniustitiam & peccatum ipsum. Si Lutherus diceret, nullum esse medium, inter corruptam naturam hominis & inter peccatum: aliquid haberent, quod pro se dicerent. Hoc autem non facit: sed loquitur de iustitia & peccato. Quo igitur ad haec etiam verba Lutheri, discrimen inter corruptam naturam ipsam, & peccatum immotum manet: & aduersarij frustra Lutheri se verbis iactitant, quae de hac controuersia non agunt. Quando etiam dicitur, hominem esse peccatorem, peccati reum, & iniustum: non autem peccatum & iniustitiam ipsam, non negatur, hominem esse peccatorem & iniustum coràm DEO. Aliud enim est, esse peccatorem, peccati reum, iniustum coràm DEO: quae vera sunt: & aliud peccatum & iniustitiam ipsam esse essentialiter. Prima propositio vera est & orthodoxa. Posterior erronea falsa & blasphema. Non igitur patimur aduersariorum clamoribus nos in errorem induci: sed agnitae & professae veritati constanter insistimus. Nullo etiam Aristotelico vel Nicodemico opus nobis est , naturam per se essentialiter neque bonam esse, neque malam: Natura enim est mala, hoc est, corrupta, infecta, contaminata per peccatum, & tamen non est malitia ipsa, quemadmodum hactenus saepiùs declaratum est & demonstratum. Libenter aduersarius hoc argumentum dilueret. Quidquid DEVS creat, hoc non est ipsum peccatum: DEVS creat corpus & animam hominis. Ergò corpus & anima hominis ipsum peccatum esse non possunt. Denuò autem redit ad propagationem naturae, de qua ante etiam tot verba frustrà fecerat: argumentum verò ipsum non adoritur. Si enim corpus & anima hominis ipsum peccatum sunt, quemadmodum pugnant, necessariò sequitur, DEVM peccatum creare: Creat enim corpus & anima̅: & necesse est, vt fateantur, quod aliàs pernegant: DEVM peccatum ipsum non creare. Si autem creat corpus & animam, non autem creat peccatum,
|| [ID00046]
effugere non possunt, necesse est, vt fateantur corpus & animam non esse ipsum peccatum, de quo aliàs contendunt. Denique vertant se, quocúnque tandem velint: capti & irretiti tenentur. Ludit etiam vocabulis, Peccati & peccatoris, eáque pro ijsdem sumit: Quiuis autem intelligit, vocabulum peccatoris de toto homine, eiúsque corruptione, in concreto simulloqui. Vocabulum autem peccati, de iniustitia & malo in abstracto, vt in Scholis loquuntur, quo humana natura corrupta est: & cuius causa homo peccator est & appellatur. Aduersarius etiam inuersione libenter vteretur, & nostris ex verbis, sententiam nostram veram, in falsam transformaret. Conceditis, inquit, in libro Concordiae, semen, ex quo homo formatur, peccato infectum & corruptum esse. Hoc si verum est, ex vestra propria Confessione necessariò sequitur, DEVM creatorem esse peccati, cuius vos erroris nos arguitis, &c. Non autem vident id, quod suprà est demonstratum, longè aliud esse, fateri, semen, ex quo homo est formatus, peccato infectum & corruptum esse: & aliud peccatum & corruptionem ipsam esse. Quando dicimus, DEVM ex semine peccato infecto naturam nostram creare, non sequitur, creatorem illum esse peccati, cùm discrimen sit interipsum semen & vitiositatem, seu corruptionem, qua semen est infectum. Creat igitur DEVS hominem quidem, ex semine peccato infecto: cùm autem semen non sit ipsum peccatum, etiam nec peccarum creat: quemadmodum in praecedentibus satis clarè idem est explicatum. Si autem cum aduersario nugaremur, semen esse ipsum peccatum, necessariò sequeretur, DEVM creatorem esse peccati, verùm de hoc suprà abundè dictum. Nullius igitur ponderis omnia illa sunt, quaecunque hoc loco pluribus verbis agunt. Quod attinet libellum, formam baptizandi continentem, quòd ille libro Concordiae non est insertus, non eam ob causam factum est, quòd planè exclusus sit, aut quòd doctrinam de peccato originis, hoc pacto cupiamus extenuatam. Concordia non ad Ceremonias (quae hinc inde in Ecclesijs, quae libro Concordiae subscripserunt, variant) est directa: sed ad ipsam doctrinam: & eam ob causam libro Concordiae non est insertus. Neminem enim ad ceremonias, in illo libro comprehensas allegandum esse, visum fuit: Sed singulis Ecclesijs suae ceremoniae liberae fuerunt permissae. Liberum etiam est omnibus Ecclesijs, quae antehac illo libello &
|| [20]
ceremonijs vsae sunt, & in posterum vti cogitant, sine vllius Ecclesiae contradictione, illo vti. Ad Dilemma illud, DEVS cum natura createtiam qualitates & accidentia. Cùm autem dicamus, esse qualitatem accidens, vitiositatem quandam & morbum: Ergò dandum nobis esse, vel peccatum etiam originis eum creare: vel siquidem peccatum originis opus est Diaboli, Diabolum illud creare: Respondemus. Primam propositione̅ distinguimus, DEVM bonas qualitates & vires, in & cum natura creare & conseruare: non autem peccatum originis, quod mala est qualitas, morbus & accidens malum, quod non à DEO est aut creatur, sed à Diabolo & voluntate hominis originem suam habet, & in creatam humanam naturam, Rom. 5. venit. Summatim, quemadmodum suprà dictum est, DEVS quidem creat corruptam naturam, verùm peccatum in ea, quae mala qualitas est seu morbus, non creat. Quemadmodum artifex putredinem in ligno non creat, sed in ea inuenit: sic DEVS peccatum, quod in natura est, & quo corrupta existit, non creat: sed in ea illud inuenit. Et licèt ex malo & corrupto semine hominem creet: malitiam tamen & corruptionem ipsam non creat, quae sine ipsius opere & creatione illi inest. Quare concidit illud Dilemma in eo ipso loco, è quo desumptum. Et licèt peccatum originis opus Diaboli nominetur: opus tamen in hac phrasi non significat creaturam, siue substantiam, siue accidens appelles: Nihil enim huius Diabolus creare potest: verùm ideò nomen illud ei tribuitur: quia author & causa illius est. Malitiosa igitur est Sophistica, qua aduersarius hoc loco vtitur, quae nullo pacto est probanda. Quòd si aduersarijs par pari referre placeret, non difficile foret, ex illorum scriptis demonstrare, Diabolum eos creatorem constituere. Verùm de his suo loco. Quomodo Philippi & D. Lutheri verba, (quae hoc loco ex libro eius de seruo arbitrio allegant. Licèt DEVS peccatum non creet, &c. quorum etiam suprà meminimus,) falsam eorum & erroneam opinionem, corruptam naturam ipsum peccatum esse refutent, suprà solidè monstratum est: nec necesse pluribus hoc loco ad illam respondere. Obijcit verò aduersarius, DEVS peccata peccatis punit: nec tamen causa est peccati. Ergò non sequitur, licèt dicamus corruptam naturam ipsum peccatum esse, ideò eum causam esse peccatorum.
|| [ID00048]
Respondemus per distinctionem, DEVS punit peccata peccatis, non quatenus peccata, sed quatenus peccatorum poenae sunt. DEVS enim non est peccati causa, sed poenarum: quare obiectio illa huc non quadrat. Sextò aduersarius etiam libenter se purgaret, è doctrina sua non consequi, Diabolum esse creatorem corruptae naturae: Eámque actionem libenter in nos, & librum Concordiae deriuaret. Cum ratione autem hac in parte ita insanit, (vt ipsiúsmet verbis vtamur) vt quiuis, qui saltem illa legit, palpare possit, non mentis satis eum compotemesse: adeóque ipsúmmet, quae dicat aut asserat, non intelligere. Discrimen inter opus DEI & Sathanae concedit, (animaduertitenim se elabi non posse) & conatur tamen illud eludere & conuellere. Quando per vocabulum (peccatum) lapsus Adae intelligitur, inquitaduersarius, verum esse, quòd discrimen sit, inter DEI & Sathanae opus: & creationem tantùm DEI, & nullo pacto Diaboli opus esse. Quae autem quaeso ista est confusio? Quídque id est dicere? Etest ne hoc fundamenta libri Concordiae euertere? Vel purgare & tueri se, quòd non doceat, Diabolum conditorem essecorruptae naturae? Iudicium huius, omnibus pijs mentibus committimus. Quaestio non est, an prima creatio Adae, DEI aut Diaboli opus sit proprium: verùm de eo controuertitur, cùm doceant, corruptam naturam ipsum peccatum esse: in confesso autem sit, peccatum ipsum non DEI, sed Diaboliopus esse, & ab illo primo authore proficisci, an non necessariò inde sequatur, si corrupta natura ipsum peccatum sit, Diaboli etiam eam, & non DEI opus esse: cùm DEVS peccatum ipsum non creet: vel cum peccatum DEVM authorem non habeat, sed Diabolum, &c. Ad hunc statum categoricè esset aduersario respondendum, ibi ille obgannit, primam creationem Adae non esse opus Diaboli. Cùm itáque aduersarius directè respondere vel non velit, vel non possit: solidum nostrum fundamentum vrgemus & repetimus. Induant quamcunque faciem velint: necesse est, vt fateantur, Diabolum creatorem essecorruptae naturae, siquidem hanc phrasin propugnare non desinant, videlicet corruptam naturam peccatum ipsum esse, nullúmque discrimen esse inter corruptam naturam & peccatum. Quandiu enim id statuitur, corruptam naturam ipsum peccatum esse, & nullum discrimen esse, inter corruptam naturam & peccatum: tandiu etiam illud asserendum est, Diabolum esse creatorem corruptae naturae. Certò enim & verè
|| [21]
nunquam affirmari potest, DEVM peccatum ipsum creare. Cùm igitur peccatum ipsum Diabolum, & non DEVM, Patrem & authorem habeat, & perpetuo isti clamore contendant, corruptam naturam peccatum ipsum esse, transilire non possunt, sed necesse liabent, vt fateantur & dicant, Diabolum huius naturae, quae secundùm illorum opinionem & figmentum, peccatum ipsum est, creasse, eiúsque conditorem esse. Haec arena est, in hanc descendant, hîc manus conserant: non euagentur, & sicco pede statum disputationis transiliant. Fieri autem non potest, vt hincse explicent: seque illa blasphemia liberent. Siquidem, in concepto errore, corruptam naturam ipsum peccatum esse, persistant. Quòd obijciunt, Diabolum, qui mendax est & homicida, naturam Adami interemisse: & naturam humanam opus Diabolinominari, quo ad seductionem, corruptionem, destructionem eiusdem, quòd eum, vt laberetur, impulerit & interfecerit, nullius ponderis est: nec ad hanc quaestionem pertinet. Ratio est: Initiò enim minimè verum est, ob corruptionem & peruersionem, cui humanam naturam Sathanas subiecit, humanam naturam opus Sathanae appellari. Longè enim aliud est, opus DEI in homine destruere, corrumpere, & vt isti loquuntur, interimere: & Diaboli ipsius opus esse. Homo seu humana natura semper manet opus DEI, & nunquam verè opus Diaboli vllo modo appellari potest: quantumuis miserè Sathan id tractarit, & quàm horribiliter illud, per lapsum seu peccatum corruperit. Non igitur admiratione caret, quòd istiusmodi blasphemias, isti homines propugnare non verentur. Non etiam verum est, Elegans vitrum, quod homo nequam comminuit, ob illam comminutionnm, illius hominis nequam opus rectè & verè appellari posse. Destruere enim & opus alicuius esse, tam à se sunt, propriè loquendo, distincta, quantum distat oriens ab occidente. Destructor operis, quod à vitrario factum est, appellari quidem talis nequam potest: corruptum autem vitrum nequaquam illius opus est: nullóque etiam modo propriè & verè illius opus dici potest. Sic Diabolum corruptorem quidem & destructorem operis DEI, hoc est, humanae naturae appellare possumus: Propter autem illam corruptionem & destructionem, corruptam humanam naturam ipsam, verè & rectè opus Diaboli appellari posse, in aeternum probari & certo fundamento demonstrari non potest.
|| [ID00050]
Hacratione conqueritur quidem D. Lutherus, hominem per lapsum, turpissimam imaginem Sathanae factum: quòd autem corruptam humanam naturam ideò Diaboli opus appellet, nequaquam facit, nec nobis etiam id facere constitutum est: aduersarijs, quantumuis & quandiu libuerit, cum ratione insanientibus. Deinde, in verbo (Interimendi) hic error latet, quòd humana natura per Diabolum sic sit deprauata, vt essentialiter etiam transmutata & Diaboli imago facta sit: ita vt iam post lapsum, corrupta natura ipsa essentialiter sit peccatum. Hic error supra certis & immotis fundamentis refutatus & inuersus est. Quòd si etiam hic aduersariorum error locum habere deberet, necesse esset, Sathanam istiusmodi Dominum esse, qui à DEO creatas naturas essentialiter transmutare, & alias naturas efficere, seu in alias naturas transformare posset. Quod non minùs DEO soli adscribendum est, quàm ipsa creatio. Quare denuò necessariò concedendum est, Diabolum creatorem esse, & diuina omnipotentia praeditum: cùm nemo, DEO solo excepto, naturas hac ratione, essentialiter ex vna natura in aliam transformare possit. Nihil etiam huius habet, aut tradit sacra Scriptura, de istiusmodi essentiali transmutatione integrae naturae humanae, qualis in Adamofuit, in aliam essentialem malam naturam, quae peccatum ipsum sit. Absit vt hoc somnium & figmentum vnico Scripturae testimonio, rectè allegato, confirment, & verum euincant: multa quidem hactenus confinxerunt & nugati sunt: reuera autem nihil probarunt, nec probare etiam vnquam poterunt. Tertiò, Immotum semper manet fundamentum libri Concordiae, fi corrupta natura ipsum esset peccatum, necessariò, omni contradictione excepta, consequi, Diabolum corruptae naturae creatorem esse: cùm DEVS peccatum ipse non creet: & peccatum Diaboli, non DEI opus sit. Licètenim multum de destructione, corruptione, & homicidio disputent, nullo tamen modo aut ratione corrupta natura opus Diaboli verè nominari potest. Non etiam quaestio est de destructione & corruptione naturae, qua ratione DEVS primò eam condidit: verùm de eo, an corrupta natura peccatum ipsum sit: & siquidem peccatum ipsum sit, an non necessariò sequatur, cùm DEVS peccatum ipsum non creet: verùm à Sathana originem suam habeat: Diabolum quoque eius conditorem esse: quod omninò & ex necessitate sequitur, siquidem aduersariorum erroneę opinioni, corruptam naturam ipsum peccatum esse, locus esse debeat.
|| [22]
Quartò, Nullius etiam ponderis sunt praestigiae illae, quibus hoc loco vtitur, praetendens, nos opus Diaboli cum creatione permiscere, illísque postea imputare, quòd doceant, Diabolum creatorem esse huius naturae, cùm tamen expressè tradant, DEVM hominem condidisse & conseruare, non autem Diabolum. Respondemus, nos nullo modo opus Diaboli cum creatione permiscere: Verùm multò magis de ipsis conqueri, eósque conuincere, quod hoc faciant: Qui enim docet, corruptam naturam ipsum peccatum esse, is omninò creationem & opus Diaboli permiscet & confundit: Aduersarius hoc facit. Ergò: Minorem veram esse, inde constat, quòd immotae veritatis, si corrupta natura ipsum peccatum est, (necessariò autem conceditur, DEVM non ipsum peccatum creare, verùm illud Diabolum authorem habere) simul etiam dandum esse, Diabolum corruptae naturae, quae secundùm illorum figmentum, ipsum peccatum est, creatorem & propagatorem esse. Hoc negare nequeunt, si vel maximè, instar Chamaeleontis & Prothei, multarum rerum formas iuduere possent. Aduersarij fraus in eo latet: quòd arbitratur se abundè satis respondisse, si dicat, Humanam naturam in Adamo, non esse opus Diaboli, & Diabolum illam non condidisse: sed DEVM solum, &c. Hoc verò est controuersiae statum mutare, & ad illum non categoricè respondere. Status enim controuersiae non est de humana natura, quemadmodum DEVS illam in Adamo condidit: verùm de eo, an verum sit, corruptam naturam ipsum peccatum esse, cuius propositionis affirmatiuam aduersarius, nos negatiuam tuemur. Quare ad rem nihil respondet, etiamsi multum garriat, Diabolum non esse conditorem humanae naturae, sed DEVM. De eo enim nulla est controuersia, sed quemadmodum dictum, de proposita quaestione, qua docent, corruptam naturam esse ipsum peccatum: & nullum esse discrimen, inter corruptam naturam ipsam & peccatum. Quòd si respondere ipsis placet, longè aliter necesse est, vt rem aggrediantur, non ita latè euagari. Nos non ita argumentamur: Diabolus Adamum, vt laberetur, impulit, eundem corrupit & interemit: ideò Diabolus eius est creator: Tam stolidi, DEI beneficio, non sumus: ideóque insultatione ea, qua hoc loco aduersus nos vtitur, opus non erat: verùm sic aduersum illos argumentamur. Qui docet corruptam naturam, ipsum peccatum esse: hunc necesse
|| [ID00052]
etiam est fateri & docere, Sathanam corruptae naturae, quaeipsum peccatu̅ est, creatorem esse: cùm DEVS peccatum ipsum non creet. Aduersarij sic docent, corruptam naturam esse ipsum peccatum. Ergò, &c. Item, qui tradit, corruptam naturam ipsum peccatum esse, & non admittit aliquod discrimen inter corruptam naturam ipsam, & peccatum, is effugere non potest, quin simul etiam fateatur, Sathanam corruptae hominis naturae, quae ipsum peccatum est, esse creatorem. Principium enim hoc immotum est, DEVM peccatum ipsum non creare. Aduersarij autem hoc asserunt, & omnibus modis propugnant. Ergo. Si DEVS peccatum ipsum non creat, & corrupta natura est ipsum peccatum: In confesso autem est, illam à se ipsa esse non posse, sed necesse est, eius aliquem esse creatorem: is autem non est DEVS: (DEVS enim peccatum ipsum non creat) sanè secundùm aduersarij errorem, necesse est, Diabolum illius creatorem esse, à quo peccatum originem suam habet. Et in hunc ipsum finem contradicimus doctrinae aduersarij, quòd DEI & Diaboli opus sibi inuicem permisceri nolumus. Quamobrem & illorum Inuersio, qua nobis confusionem illam libenter imputarent, merae nugae sunt. Septimò, aduersarius noster obijcit, non omnia illa testimonia, quae libro Concordiae, ad demonstrandum, etiam post lapsum, humanam naturam creaturam & DEI opus esse, allegantur, propriè de eo loqui: sed quaedam de regeneratione hominis accipi posse. Quid autem id ad decisionem praesentis controuersiae facit, an corrupta natura sit ipsum peccacatum? Etsi enim quaedam testimonia, veluti, Esai. 54 & 64. de regeneratione explicentur & explicari possint: explicatio tamen illa, ipsorum errori non patrocinatur, corruptam naturam peccatum ipsum esse: & nullum discrimen esse, inter corruptam naturam ipsam & peccatum. Garrulitate igitur inani sua, hoc loco supersedere etiam potuisset. Octauò, Id verò demum ridiculum est, quod aduersarius obijcit, Absurdum esse rationis non fidei, si doceatur corruptam naturam esse ipsum peccatum: vel DEVM statui authorem peccati, vel Diabolum creatorem naturae. Nullum enim horum sequi: Quis vnquam pueriles magis nugas proposuit. Omninò certè fidei absurdum est, & simpliciter repugnat articulo fidei de creatione, qua̅do docetur, corruptam natura̅ ipsum esse peccatum: & nullum discrimen esse, inter corruptam naturam & inter peccatum. Hoc enim si verum esset, necessariò sequeretur, cùm corru
|| [23]
pram naturam DEVS creet: peccatum etiam ipsum eum creare: cùm secundùm illorum doctrinam, corrupta natura ipsum peccatum sit. Vel, siquide̅ illud verum non est, nec sequi potest: cùm DEVS peccatum ipsum non creet: alterum necesse est, vt consequatur: cum corrupta natura sine creatore esse nequeat, in confesso autem sit, peccatum à Diabolo originem suam habere: Diabolum corruptae naturae creatorem esse, quae secundùm ipsorum opinionem, ipsum peccatum est. Pari modo sequitur id, quod ex doctrina nostra concludere conantur. Si corrupta nostra natura non est peccatum vel peccatum originis: non est iniusta nec Legi DEI repugnat. Flagitium est, talia absurda, tam inepta audere in lucem proferre, & mentes simplicioru̅ implicare. Nullo modo id ex nostra sequitur doctrina. Quando enim negamus, corruptam naturam non ipsum esse peccatum: de nulla re alia pugnamus, quàm necessarium & verum discrimen, inter corruptam naturam, quae etiamnum DEI & non Diaboli opus est, manere, &c: Vtque nec DEVM conditorem peccati, nec Diabolum creatorem corruptae naturae efficiamus. Quòd autem natura corrupta, iniusta, & immunda sit, fatemur & toto pectore firmiter docemus: illi verò sententiae, cum priori opinione nihil est commune. Manet igitur fundamentum libri Concordiae ex articulo creationis desumptum, contra omnes Sophisticas & elusiones aduersarij firmum & immotum.

SOLIDA RESPONSIO AD ACCVSATIOnem, librum Concordiae malè ex articulo redemptionis probare, diserim enesse inter corruptam natur am ipsam & peccatum: Et Christiana demonstratio, fundamentum illud firmum esse.
[arrow up]

LIBRI Concordiae fundamentum & argumentum hoc est. Quod Christus assumpsit, id non est ipsum peccatum. Christus humanam nostram naturam assumpsit.
|| [ID00054]
Ergò non est ipsum peccatum: sed discrimen est inter naturam ipsam & peccatum. Hoc immotum fundamentum, aduersarius hac Sophistica conatur conuellere. Christi humanam naturam non esse ipsum peccatum, hoc est, iniustam: Filium enim DEI non peccatum originis, hoc est, totam corruptam naturam assumpsisse. Est neverò hoc aliquid respondere: & an non potiùs hoc est crassam ignorantiam & petulantissimam imposturam prodere? Quaestio enim non est, An filius DEI iniustam naturam humanam assumpserit, verùm an nostram naturam, sine peccato assumpserit. Ad hoc si Christianus Lectorattendat, deprehendet, aduersarij multiplicem excusationem meras praestigias esse, qua ne minima quidem in re, ad statum controuersiae in hac causa respondet. Nostram humanam naturam filius DEI assumpsit, iniustitiam autem, qua corrupta est, non assumpsit: verùm in Incarnatione velut malum separabile, quemadmodum id Luth. Genes. 38. rectè appellat, ab ea separauit. Vnde necessariò sequitur, ipsam humanam naturam, & corruptionem, quae illi inest, nequaquam eadem, sed distincta esse. Quantum igitur ad obiectionem aduersarij, de essentiali discrimine inter Christi & nostram humanam naturam attinet, quam aliquot paginis vrget, tanta est tamque horrenda, vt vno verbo respo̅deamus, blasphemia: vt si aduersario concedenda esset, vno impetu fundamentum fidei Christianae, & sic aeternae etiam salutis penitùs ac funditùs euerteret & destrueret Nos sequuti verbum DEI, quod immota est veritas, asserimus, nullum esse discrimen inter assumptam humanam naturam Christi, & nostram naturam, quo ad essentiam ipsius naturae: quemadmodum mox id ostendemus. Extra quidem substantiam, in alijs rebus est discrimen: non autem quoad essentiam: Secundùm enim essentiam, eiusdem nobiscum fratribus suis est essentię, & per omnia similis, solo peccato excepto. Heb. 4. Vnde Ioh. 1. inquit, Verbum caro factum est, hoc est, veram nostram humanam naturam assumpsit. Et Luc. 1. Quod ex te nascetur. Et Heb. 2. Quoniam igitur pueri participes sunt carnis & sanguinis, ipse quoque similiter particeps factus est eorundem. Item: Non Angelos assumpsit, sed seme̅ Abrahae. Rom. 1. Qui natus est ex semine Dauid secundùm carnem. Esa. 9. Puer natus est nobis: & Filius datus est nobis. Idem confitetur vniuersa Ecclesia Christi in Symbolo Nyceno: Qui propter nos homines nostramque salutem, homo factus est.
|| [24]
Item Symbolum Athanasij. Perfectus DEVS, perfectus homo: ex anima rationali & humana carne subsistens. AEqualis patri secundùm diuinitatem: minor patre secundùm humanitatem. Et quemadmodum orthodoxa Ecclesia rectè loquuta est, Christum secundùm assumptam humanam naturam eiusdem esse cum fratribus suis essentiae. Contrarium qui docet aut statuit, is sit Anathema. Aduersarius quinque colligit discrimina, inter Christi & nostram humanam naturam: nullum autem eorum eò directum est, nullum etiam euincit, in essentia ipsa discrimen aliquod esse, inter Christi & nostram humanam naturam: quemadmodum etiam reuera, quo ad essentiam naturae, nullum omninò est, sed omnia eò tendunt, Christi assumptam humanam naturam, quae ratione essentiae nobis per omnia est similis, multis praerogatiuis exornatam, quibus natura nostra non est praedita: quae praerogatiuae id non sibi volunt, ideò naturam ipsam, secundùm essentiam, ab humana natura nostra, essentialiter esse distinctam. Verùm ad rem. Discrimina, quibus aduersarius innititur, haec sunt: I. Christi naturam humanam à nostra distinctam esse, quo ad parentes, è quibus Christus natus est, & nos nascimur. II. Christum sine commixtione maris conceptum esse. III. Personaliter eam diuinae naturae filij DEI esse vnitam. IIII. Christum humana sua natura, non quemadmodum nos à DEO defecisse, & inutilem factum. V. Christum secundùm assumptam humanam naturam, non quemadmodum nos omnes, filium esse irae. Haec discrimina omnia facilè largimur: quòd autem Christi & nostram naturam humanam, quo ad essentiam, discernant, nullo pacto concedimus: nec vnquam etiam concedere possumus aut debemus. I. Filius quidem DEI ex virgine est natus, Esa. 7. nos autem è patre & matre, secundùm naturae ordinem nascimur. Hoc autem quid facit ad discrimen humanae naturae per se? Nihil omninò. Etsi enim ex virgine sit natus: humana tamen eius natura, eam ob causam, à nostra non est distincta: vel essentialiter alia quaedam à nostra natura. II. Etsi sine commixtione maris, obumbratione Spiritus sancti, humanam natura̅ assumpsit: nec hoc tamen aliquod discrimen facit naturae & essentię, quoad Christi & nostram natura̅. Sed omnia eò diriguntur, quòd sine peccato verus homo conceptus & natus sit: quod de nobis minimè
|| [ID00056]
verum est: cùm ex peccatoribus paren tibus, & ex semine peccato infecto: non autem obum bratione Spiritus sancti concipiamur & nascamur. Lutheri dictum, quod aduersarij hoc loco allegant: Christus per omnia nobis factus est fimilis, eadémque illa caro & sanguis, quae nos sumus: verùm eo differimus, quòd nos non è Spiritu sancto, sed ex peccatrice carne & sanguine nati sumus, &c. nequaquam confirmat, inter Christi & nostram humanam naturam, discrimen esse: verùm id docet, semen seu sanguinem, è quo Christus secundùm humanam naturam assum ptam conceptus, per Spiritum sanctum mundatum esse, vt sine peccato homo concipi & nasci potuerit. Quare aduersariorum errorem, non nostram veram confessionem euertit. III. Personalis vnio nullum etiam discrimen efficit, inter Christi & nostram humanam naturam, quo ad essentiam ipsius naturae. Verùm exaltat humanam naturam, quae nostrae naturae, quo ad essentiam, per omnia est similis (excepto peccato) vltra omnium aliorum hominum naturam, vt nullus omninò reperiatur, cuius naturam, filius DEI sibi personaliter & inseparabiliter vnierit, quàm naturam istam solam. IIII. Sic Christi assumptam humanam naturam, per omnia sanctam, mundam, iustam, Legi DEI conformem esse, nunquam peccasse, siimiliter, aequalitatem humanae naturae Christi & nostrae naturae, quo ad essentiam, non tollit. Iustitia enim, mundicies, sanctitas, conformitas cum lege essentiam humanae naturae Christi non mutat, vel ab essentia naturae nostrae discernit: verùm id tantùm indicat, Christi humanam natura̅, quae secundùm essentiam nostrae naturae conformis est, prae natura nostra, quae in peccatis concepta est, illam praerogatiuam obtinere, quòd iusta, munda, sancta, Legi DEI conformis sit: cùm nostra natura iniusta, immunda, sit, legíque DEI repugnet. Haec autem iustitia & sanctitas, nullum constituit discrimen naturarum, ratione essentiae, sed ratione donorum. Similiter, nec illud discernit substantiam naturae, quòd Christi natura imagine DEI fuit praedita, quòd omnes Prophetae & Apostoli testimonium ei innocentiae & iustitiae perhibuerunt: cùm imago DEI, innocentia & iustitia, non sint essentia ipsius naturae: sed dona, quae naturae hominis ante lapsum exgratia indita fuerunt. V. Christum, secundùm assumptam humanam naturam, non esse filium irae & condemnationis, quemadmodum nos sumus, non probat di
|| [25]
scrimen esse inter Christi & nostram humanam naturam, quoad essentiam ipsius naturae: verùm id tantùm testatur, Christum, cùm secundùm assumptam humanam naturam, non in peccatis, quemadmodum nos, conceptus sit & natus, etiam irae DEI & aeternae condemnationi non esse subiectum. Quid verò id ad discrimen facit naturae ipsius, quod aduersarius inde elicere & euincere conatur. Postea transit aduersarius ad nostrum fundamentum, quod lubenter euerteret: nihil autem aliud proficit, quàm quòd seipsum magis atque magis confundit. I. Christum peccatum originis non condidisse, concedit verum esse, videlicet peccatum originis per se, separatam, distinctam, seipsa subsistentem essentiam in homine esse. Hoc verò proprium illoru̅ est figmentum. Simpliciter enim negamus, peccatum originis in homine esse separatam, distinctam, seipsa subsistentem essentiam. Ita quidem veteres Manichaei olim nugati sunt: nos verò istiusmodi errorem toto pectore condemnamus. Quamobrem hac etiam sua calumnia nihil quicquam proficiunt. Quae hoc loco obijciuntur, carnem, veterem Adamum, & peccatum originis esse eadem: ad rem nihil faciunt. Caro enim non tantùm significat in Scriptura peccatum originis: sed duo simul complectitur, videlicet essentiam hominis, & malitiam, quae illi inest, Iohan. 3. 6. Essentiam carnis Christus assumpsit: non prauitatem & vitiositatem carnis. Caro enim ipsius in conceptione, ab omni prauitate, immundicie & peccato per Spiritum sanctum emundata & sanctificatafuit, Luc. 1. Phrasis etiam illa, vetus homo, Rom. 6. licèt de toto homine & de inueterata malitia, quae ei inhaeret, vsurpetur: propriè tamen loquendo, non ipsam humanam naturam denotat: Sed inueteratam malitiam & corruptionem, qua humana natura, quoad corpus & animam, inquinata est. Et Christus quidem humanam naturam assumpsit, sed non veterem Adamum seu prauitatem, qua humana natura infecta & onerata est. II. Christum peccatum originis non assumpsisse, paulò antè satis est probatum. III. Christum peccatum originis, in Electis non esse resuscitaturum, suo loco explicabitur in sequentibus. IIII. Christum peccatum originis non redemisse, id iam demonstrabitur.
|| [ID00058]

DEMONSTRATIONES, CHRISTVM peccatum originis non redemisse.
[arrow up]

ADVERSARIVS quatuor argumentis euincere conatur, Christum peccatum originis redemisse. 1. ex verbo DEI. 2. ex Apologia Augustanae Confessionis. 3. ex Catechismo. 4. ex Testimonijs Lutheri. Quae argumenta breuiter ordine in timore Domini examinabimus. (Mundum) Ioh. 3. idem significare, quod peccatum originis. merum est figmentum, hominem significat, seu corruptum hominem, non ipsum peccatum. Christusvenit in mundum, vt mundum saluum faceret, hoc est, vt perditum genus humanum à peccato liberaret, redimeret, & saluum faceret. Si idem significaret, quod peccatum ipsum, sequeretur, Christum venisse, vt peccatum saluum faceret: cùm propter nos homines & non propter peccatum homo factus sit, vt in Symbolo dicitur. Si Christus, obijciunt, mundum seu homines, qui sunt corrupta natura, redemit, &c. etiam peccatum originis redemit: verùm distingue, & expedita tibi erit responsio: cortupti homines & peccatum originis non sunt eadem, quem admodum suprà probatum. Quare licèt verum sit, Christum venisse, vt mundum seu perditum hominem redimeret, non tamen verum est, quòd ipsum peccatum originis redemerit. Perditus enim homo & peccatum originis non sunt eadem. Matth. 18. habetur, Filium hominis venisse, vt seruaret quod perierat. Hîc denuò permiscent perditum genus humanum, & peccatum originis. Non inquit Christus peccatum perijsse, & quòd venerit, vt illud saluum faciat: sed homines, qui per & propter peccatum originis perierant, & condemnationi subiecti erant. Eadem est ratio testimoniorum, Ephes. 1. Coloss. 1. In quo habemus redemptionem, per sanguinem eius, rem issionem peccatorum. Si Paulus statueret, corruptam naturam & peccatum eadem esse, non fuisset illi scribendum. Redemptionem habemus per sanguinem ipsius: sed ipsum peccatum originis redemptionem habet per ipsius sanguinem, videlicet remissionem peccatorum. Sic 1. Tim. 1. Christus venit peccatores saluos facere, peccator & peccatum sunt distincta, Christus venit peccatores à peccato saluos facere, non autem ipsum peccatum: Et haec sententia est omnium etiam reliquorum testimonioru̅, quę aduersarius, pro confirmatione erroneae suae opinionis, in medium producit.
|| [26]
II. Ex articulo tertio Augustanae Confessionis allegant, Christum non tantùm hostiam factum pro culpa originis, sed etiam pro omnibus actualibus peccatis. Redemisse ergò eum peccatum originis. Pro peccato quidem originis hostia factus est, verùm non vt illud redimeret, de eo enim nihil Scriptura nouit, ne litera quidem in Augustana Confessione vel Apologia habetur: verùm vt nos deprauatos & perditos homines, à peccato originis & actualibus redimeret, quo salui reddamur. III. Catechismus docet, Christum nos ab omnibus peccatis redemisse. Ergò peccatum originis redemit. Hoc sanè est probare? Catechismus distinguit, & non inquit, Christus peccatum originis redemit: sed me perditum & damnatum hominem ab omnibus peccatis redemit. Me perditum hominem redimere ab omnibus peccatis, & peccatum originis ipsum redimere, nec eadem sunt, nec vnquam eadem sunt futura. Verùm ita euenire solet, vt manifesta coecitate percutiamur, quando veritatis studium reijcimus. IIII. D. Lutherus inquit in explicatione dicti ad Tit. 2. in Postilla Ecclesiastica, Christus seipsum tradidit pro nobis: inde sequitur, totam essentiam tuam nihil aliud, quàm immundiciem esse extra Christum. Ergò tantundem est, ac si diceret, Christus peccatum originis redemit. Respondemus, Lutherus eo loco loquitur de impuritate vitae, & nullitate liberi Arbitrij: id aduersarius refert ad peccatum originis, & ex eo concludit, Christum peccatum originis redemisse: hoc verò egregiè sanè est concludere: seu stolidè potiùs nugari. Item, Lutherus inquit in Postilla Oeconomica, in die Purificationis: Omne quod extra Christum est, merè peccatum est: Ergò, Christus peccatum originis redemit. . Extra Christum omnia merè peccatum esse, extra controuersiam est: inde autem sequi, Christum peccatum originis redemisse, fabulae sunt. Item, Christus non pro accidente malo, seu accidente morbo, in mortem se tradidit: sed ob perditum hominem. Ergò peccatum originis redemit. Scriptura inquit, Rom. 8. DEVM proprio suo filio non pepercisse: sed eum pro nobis tradidisse, vt nos à peccato redimeret. Non igitur pro mero tantùm accidente se tradidit, sed pro nobis perditis & damnatis hominibus, vt nos à noxio illo & calamitosissimo peccatoru̅ accidente redimeret.
|| [ID00060]
Indeverò non sequitur: Peccatum eum originis redemisse, sed nos homines à peccato redemit. Scriptura etiam non inquit, DEVM filium suum pro peccato originis dedisse, vt illud redimeret: sed pro nobis dedisse filium suum, vt nos redimeret. Item 2. Corinth 5. DEVS Christum pro nobis peccatum facit: Ergò necesse est, nos peccatum ipsum esse essentialiter. Respondemus, Peccatum eo loco hostiam significat pro peccato, quemadmodum liquet ex 8. cap. Epistolae ad Rom. non verò quòd Christus pro nobis essentialiter factus sit peccatum: Christus enim neque peccatum originis neque actuale, factus est. Quare dictum hoc, ad intentionem aduersarij confirmandam, nihil quicquam facit. Non etiam inde concluditur, nos ipsum peccatum esse. Quemadmodum Christus etiam pro nobis, non ipsum peccatum factus est, vt in ipso essentialis fieremus iustitia, sed vt per imputationem, ipsius iustitia nobis imputaretur. Sic corrupta nostra natura non est essentialiter ipsum peccatum, sed per peccatum corrupta, à qua corruptione vt nos liberaret, Christus pro nobis peccatum, id est, victima pro peccato factus est, vt per fidem nobis iustitia eius imputaretur. Nobis etiam non aduersatur, vt aduersarij falsò calumniantur, peccatum nos appellari, in vero tamen & sano sensu: peccatum sumus, hoc est, peccatores, corrupti, iniusti, , immundi, &c. Et in hoc sano sensu, vocabulum peccati nobis non aduersatur. In eo aute̅ blasphemo sensu, quòd idem significet, ac peccatum ipsum esse, ad mittere id non possumus, nisi articulos fidei, de creatione, incarnatione, redemptione & sanctificatione, abijcere & annihilare vellemus. Ad ineptam obiectionem, Si natura nostra & essentia, non ipsum peccatum seu peccatum originis esset, necesse esset, sanctam illam esse & iustam: suprà solidè respondimus. Lutherus, inquit aduersarius, in Genesi & de seruo arbitrio vrget, si hominis natura & essentia post lapsum, non peccatum, hoc est, iniusta sit, Christum frustrà esse redemptorem. Respondemus: Lutheri doctrina in hac parte, vera est & orthodoxa: Siquidem homo, non peccatum, hoc est, non iniustus esset, Christus frustrà factus esset redem ptor. Hoc verò quomodo probat, corruptam naturam, ipsum peccatum esse: & Christum ipsum peccatum originis redemisse: id quod aduersarius sibi probandum sumpsit. Peccatum enim, hoc
|| [27]
est, iniustum esse, id nequaquam idem denotat, quòd iniustitiam & peccatum ipsum esse: quemadmodum nunc saepiùs dictum. Aduersarius prolixam instituit narrationem, nos post lapsum opus(V. 3. fac. 2.) esse corruptum: id quod nemo Christianorum seu Doctorum orthodoxorum vnquam negauit. Illo autem propositionem suam, ne minimò quidem confirmat, ex eo necessariò consequi, Christum peccatum originis redemisse. Quae enim ista quaeso est conclusio: Nos post lapsum opus sumus corruptum: Ergò Christus peccatum originis redemit. Nos opus corruptum esse post lapsum, nimis proh dolor est verum: ex eo autem rectè concludi: Ergò, Christus peccatum originis redemit, iudicet, qui iudicare potest, veram hanc & legitimam esse conclusionem, ex prioribus collectam. Scripturae & Lutheri testimonia, quae aduersarius hoc loco allegat, vera quidem sunt, & testantur, nos horribiliter, peccati causa, omni ex parte corruptos esse, nihil autem instituto inseruiunt, cuius causa ab aduersario allegantur, videlicet ad confirmationem illius propositionis, Christum redemisse peccatum originis. Tandem aduersarius non ampliùs in limine impingit, sed planè(X. 3. fac. 2.) concidit, dum grauissimis verbis contendit, non tantùm accidentale, sed etiam essentiale discrimen esse, inter Christi & nostram humanam naturam, & ad priorem redit cantilenam, Christi naturam non corruptam esse, quemadmodum nostram naturam: sed per omnia, naturà seu essentialiter iustam, & legi diuinae conformem esse. Ad haec necesse est, vt distinctè respondeamus. Et initiò, perperam dici, humanam naturam essentialiter iustam esse, quod aduersarij perpetuò vrgent. Essentialiter enim iustum esse, tantundem est, ac ipsam esse iustitiam. Hoc autem humanae naturae in & per se, neque in Adamo, neque in Christo, neque in nobis asscribi potest. Soli enim DEO competit & proprium, per essentiam iustum esse. Et DEVM atque iustitiam esse, termini sunt, vt in Scholis loquuntur, conuertibiles. In DEVM enim non cadit accidens: Et si DEVS iniustus esset, aut esse posset, ne DEVS quidem esset. Creaturas autem quod attinet, quae extra essentiam diuinam sunt, in ijs aliud est essentia, aliud bonitas, seu iustitia essentiae. Et hac ratione in rebus conditis seu creaturis, nequaquam eadem sunt, essentia ipsa, & bonitas seu iustitia essentiae. In summa, bonitas & iustitia non sunt de essentia hominis, propriè loquendo, alioquin malus homo, ne homo quidem esset: sed sunt in essentia boni hominis. Bonum autem com
|| [ID00062]
plectitur rem, bonitatem in se continentem, quae ab illo separari potest, Secundò, nullum esse essen tiale discrimen, inter Christi & nostram humanam naturam, supra testimonijs sacrae Scripturae, inuictè est comprobatum. Quod si humana nostra natura, ratione essentiae, Christi assumptae humanae naturae esset dissimilis, frater noster appellari non posset. Siquidem etiam ratione essentiae, naturae nostrae inaequalis: necessariò sequeretur, nostram eum naturam, veluti quae ratione essentiae illi dissimilis, non redemisse. Nam, vt Nazianzenus rectè loquitur, quod non assumpsit, id etiam non redemit. Si nobis, quoad essentiam, est dissimilis, carnem nostram & sanguinem non assumpsit: & sic etiam non est redempta nostra caro & sanguis. Si non est redempta, adhuc sub peccato sumus & morte, & omnis praedicatio ac fides nostra Christiana est inanis, 1. Corinth. 15. Promissio etiam Euangelij nihil ad nos, siquidem discrimen est inter Christi & nostram humanam naturam: Euangelium enim illis gratiam offert, quorum carnem & sanguinem Christus in incarnatione sua assumpsit: quorumfrater est, Psal. 22. Iohan. 20. & non alijs. Huiusmodi blasphemia à nullo orthodoxorum Doctorum in Ecclesia Christi hactenus est audita: essentiale discrimen esse inter Christi & nostram humanam naturam: aduersarij etiam nullo solido fundamento edocere possunt, orthodoxam antiquitatem aut etiam saniores nostri temporis Doctores, ea tradisse, quae hi inculcant. Corruptio, quam aduersarius vrget, nullum discrimen constituit, inter essentiam Christi & nostram humanam naturam, sed simpliciter se refert ad iustitiam, sanctitatem, integritatem, bonitatem, videlicet quòd Christi humana natura, citra iniustitiam, immundiciem, & malitiam concepta: nostra verò contra in peccato, iniustitia, im mundicia facta, quemadmodum paulò antè diximus. Hoc verò non discernit naturas, secundùm essentiam, sed secundùm dona, defectus & . Angelum Luc. 1. non dicere, Accidens quod ex te nascetur, sanctum erit: sed totus Christus anima & corpore sanctus & iustus erit: nihil in hac causa probat. Hîc enim non agitur, an Christus secundùm humanam naturam totus sanctus & iustus sit: quod omnes piae mentes fatentur: sed de eo, num verum sit, Christi humanam naturam, nostrae naturae, secundùm essentiam, dissimilem esse, de quo in dicto Angeli Luc. 1. ne verbum quidem habetur.
|| [28]
Christum iustum germen Dauidis, ob essentialem suam iustam naturam Ier. 23. nominari, partim discrimen illud non probat, quod aduersarius probandum sibi sumpsit: partim non rectè & propriè dictum est, Christi humanam naturam essentialiter iustam esse. Vt enim suprà ostendimus, essen tialiter iustum esse, tantùm competit diuinitati, nulli creaturae. Iusta est humana natura Christi, seu iustitia est praedita: per essentiam autem iusta non est, alioquin ipsa iustitia esset essentialiter, & sic ipse Deus. Augustini dictum contra 2. Epistolas Pelag. cap. 2. quod aduersarius noster contra doctrinam nostram allegat: Manichaei carnem Christi exhonorant, partum virginis blasphemando: Pelagianiautem carnem redimendorum redemptoris aequando: ad illorum propositum nihil facit. Adde, quòd Augustini verba non integrè, sed truncatim pro sua parte allegent. Augustinus enim non pugnat aduersus Pelagianos, falsum esse & blasphemum, nullum discrimen inter Christi & nostram humanam naturam statuere, quo ad essentiam: verùm id oppugnat, quòd Pelagiani in eo exaequent humanam naturam, cum Christi seruatoris assumpta humana natura, quod quemadmodum caro Christi, seu humana natura, sine peccato originis concepta, & sic per omnia sancta sit & iusta: sic quoque carnem nostram sine peccato originis concipi, & sic non tantùm ratione essentiae, sed etiam ratione sanctitatis, iustitiae & bonitatis, humanae Christi sanctissimae naturae esse aequalem. Hanc Augustinus dicit falsam esse & erroneam doctrinam: quemadmodum id etiam nos asserimus: & hoc testantur ipsiúsmet verba, quibus hoc loco vtitur, & quae priora mox sequuntur: Propterea quippe natus est Christus, non vtique in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati, quia caeterorum hominum nascitur caro peccati. Manichaei ergò omnem carnem penitùs detestantes, auferunt carni Christi perspicua̅ veritatem: Pelagiani verò nullam carnem peccati nasci asseuerantes, auferunt carni Christi propria̅ dignitate̅, quam prae omnibus alijs hominibus obtinet: videlicet, quòd sola sine peccato co̅cepta est. Vnde quiuis intelligit, Augustinu̅ Pelagianos non ideò arguere, quòd doceant, carnem Christi & nostram carnem secundùm essentiam aequales, vel eiusdem essentiae esse: sed quia fingebant, omnium reliquorum hominum carnem, hac etiam ex parte, carni Christi aequalem esse, quod non minùs sine peccato concepta, quàm Christi caro: Et sic carnem Christi, dignitate sua, quam prae reliquorum omnium hominum carne accepit, quod scilicet sine peccato concepta est, spoliârunt. Aduersarius obijcit, Christum non posse seruatorem nostrum esse,(Y. 1. fac. 1.)
|| [ID00064]
siquidem quoad naturalem essentiam nostram in rebus spiritualibus, humanae eius naturae per omnia similes simus & aequales. Quis verò nostrum hoc asserit? Ipsius figmentum hoc est proprium. Nos non docemus, carnem nostram in rebus spiritualibus carni Christi esse aequalem: Imò contrarium cum Scriptura & Augustino docemus: inaequalitatem in eo ipso inesse: non quod ratione essentiae caro Christi alia sit à nostra carne: hoc enim si verum esset, redemptor esse non posset (quod enim no̅ assumpsit, hoc etiam non redemit) sed quòd caro nostra peccatrix, immunda, corrupta & mala caro est: Christi verò caro munda, sancta & iusta caro est, sine peccato concepta. Magnae igitur petulantiae est, quòd aduersarius talia confingere & obijcere audet. Licèt etiam post lapsum immundae creaturae factae simus: caro tamen nostra non est essentialiter in ipsum peccatum transmutata: quod suo aduersarius contendit clamore: sed peccatrix & immunda facta est. Etenim si essentialiter in aliam carnem transmutata, & peccatum effecta esset: sequeretur, quatuor fuisse Adamos, qui ratione essentiae fuerint distincti: & sic Adam, qui ad imaginem DEI fuit conditus, non idem ille Adam post lapsum, qui antequa̅lapsuserat, foret: & alius essentialiter à priore distinctus. Posteaquam verò conuersus & regeneratus, necessarium esset, in alium eum Adamum denuò transformatum esse, qui secundùm essentiam, essentialiter à priore esset distinctus: siquidem verum, lapsum & regeneratum hominem essentia & forma substantiali differre: Non etiam mortuus Adam resuscitaretur, siquidem verum, aliam essentiam esse à mortuis resufcitati Adae: & aliam mortui Adae. In tot & tam horrendos errores incidunt isti homines, qui ex Verbo DEI sese moneri & in viam reduci non patiuntur: sed simpliciter semel conceptae opinioni mordicùs inhaerent. Aduerfarius etiam allegat D. Lutheri dictum è Postilla Ecclesiastica 18. Trinitat. Dominica. Christus vnicus est homo, qui legem seruare potuit & adimplere, reliquis omnibus hominibus secundùm naturam est similis, solo reatu excepto, &c. Quomodo verò inde probat, Christi humanam natura̅, secundùm essentiam, à nostra natura esse distinctam? Id docet Lutherus in citatis verbis, Christum vnicum esse hominem, qui legem seruare possit: nec esse alium: id nos etiam constanter docemus, indeverò nullum sequitur naturarum discrimen secundùm essentiam. Id enim si rectè inde concludi posset, Lutherus non mox subiunxisset, omnibus hominibus secundùm naturam est similis, quae nostra quoque
|| [29]
est confessio: solummodò quod non subiectus est maledictioni Legis, quemadmodum nostra natura, non etiam sic corruptus est secundùm naturam humanam, quemadmodum nostra humana natura corrupta est. Eo ipso igitur, quo aduersarius errorem suum confirmare conatur, eundem euertit: contrarium enim omninò D. Lutherus docet. Concedit aduersarius, Christum verum hominem, eiusdem nobiscum(Y. 2. fac. 1.) generis & speciei Physicè, non autem eiusdem nobiscum speciei, Theologicè consideratum. Respondemus, istos homines diuino iudicio sic excoecatos esse: vt ipsi quid asserant, non videant. Hoc enim si verum est, Christi carnem cum nostra eiusdem generis esse & speciei Physicè, qualis etiamnum est, necesse est falsa esse omnia ea, quae aduersarius hactenus de essentiali discrimine inter Christi & nostram humana̅ natura̅, euincere voluit: vtraque simul vera esse nequeunt: id quod omnes piae mentes facilè intelligunt. Aduersarius etiam facilè animaduertit, se hîc succumbere, & malam causam tueri: sed perfricta fronte erubescere nescit: & in gloriam DEI, veritatem profiteri. Qua ratione aliàs hoc loco concederet, Christi & nostram humanam naturam, secundùm essentiam naturâ, aequales esse: id quod mox, & passim alibi, disertè negat: Hoc verò est seipsum mendacij arguere. Si aduersarij nullus esset error alius, quàm hic vnicus, carnem Christi, cum nostra carne vnius non esse essentiae, pijs mentibus satis esset causae & indicij, vitandi omnes illorum conciones, libros, tanquam praesentissimum venenum. Hic enim error fundamentum euertit fidei nostrae Christianae. Si caro Christi carni nostrae secundùm essentiam non est similis seu eiusdem cum illa essentiae, quemadmodum summis id aduersarius contendit viribus: Christus non est frater noster, non etiam gloriari possumus, carnem nostram & sanguinem sedere à dextris DEI. Theologica & spiritualis consideratio carnis Christi, de qua cùm hîc, tùm alibi multa verba facit aduersarius, ad rem nihil facit, nihil etiam probat: sed merum est figmentum, quo aduersarius seipsum & alios decipit & seducit. Caro enim Christi, siue naturaliter, siue spiritualiter consideretur: consideratio illa essentiam ipsam non mutat. Siue Philosophus siue Theologus hominem consideret, vnus idémque homo manet secundùm essentiam, nec consideratio haec geminam eius constituit essentiam: Philosophus quidem aliter ac Theologus eum considerat: qui ex
|| [ID00066]
verbo DEI horrendam corruptionem humanae naturae aliquo modo intelligit, quę Philosophum latet: qui illud tantùm sequitur principium, hominem esse animal rationale. Ex hac autem distincta consideratione, non alia hominis oritur substantia, licèt Philosophus corruptionem eius ignoret, quam perspectam habet Theologus. Sic in Christo etiam Theologica, seu spiritualis consideratio, non aliam essentiam humanae naturae Christi constituit, qua à nostra natura sit distincta: sed carnem illam nostrae carni relinquit simile̅, vt Ecclesia canit: Carne nobis similis, peccato sed dissimi lis: vnico illo excepto, quòd Theologica, prae Philosophica consideratione id animaduertit, carnem Christi, quae carni nostrae secundùm essentiam similis, iustam, sanctam, mundam, & sine peccato conceptam esse & nata̅: nostram aute̅ carnem immundam esse, in peccato concepta̅ & natam, maledictioni Legis & condemnationi subiecta̅, nisi per Christu̅ redimatur. Lutheri dictum è Psal. 45. de spirituali pulchritudine corporis Christi, aequalitatem humanae naturae Christi & nostrae naturae, quo ad essentia̅, non euertit: sed eandem confirmat. Id tantùm asserit, carnem Christi sine peccato esse: carnem nostram contrà corruptam & peccato pollutam esse, id quod etiam nos asserimus. Quare dictum illud nihil aduersus nos concludit. Et quid verbis opus est. An non Luth. Genes. 38. scribit: Humanitatem Christi, de semine & carne maledicta, perdita, damnata summorum peccatorum ortam & desumptam, à Spiritu sancto aute̅ esse mundatam? Qua ratione igitur aduersariorum horrendas blasphemias, de discrimine Christi & humanae nostrae naturae, quo ad essentiam, confirmasset? Verba eius hęc sunt: Hîc describitur semen benedictum, quod de semine & carne maledicta, perdita, damnata ortum est, ipsum tamen sine peccato & corruptione: secundùm naturam eadem est Christi caro cum nostra: sed in conceptione eius accessit Spiritus sanctus, obumbrans & purificans illam massam, quam accepit de virgine, vt co̅iungeretur cum diuina natura. In Christo igitur sanctissima, purissima, mundissima caro est, in nobis aute̅ & omnibus hominibus corruptissima, nisi quantu̅ in Christo reparatur. Haec sanè plana & perspicua est erroris aduersarij nostri improbatio: & illius tamen istius hominis est audacia, vt Lutherum pro confirmatione suae opinions allegare non vereatur. Similiter, hoc etiam aduersarij est figmentum, quòd quemadmodum inter bonos & malos angelos, secundùm naturam & essentiam discrimen est: sic etiam esse discrimen, ratione essentię & naturae, inter Adamum, qui
|| [30]
fuit ante lapsum, & Adamum, qui est post lapsum. Non enim Angeli mali post lapsum & suam à DEO defectionem, in aliam naturam aut essentiam, essentialiter à priori, quam ante lapsum habuerunt, distinctam sunt mutati: sed malam tantùm & deprauatam habent naturam, & ratione malitiae atque impuritatis à bonis angelis sunt distincti. De hac quaestione notanda sunt verba Augustini lib. 1. Hypognost. Diabolus naturà est Angelus: sed quod naturà est, opus DEI est, quòd verò Diabolus, vitio suo est, vtendo malè naturae suae bono. Quemadmodum & Adam ante lapsum, ab eo, qui fuit post lapsum, ratione essentiae & naturae, non est alius atque diuersus. Id enim si verum esset, Adamus post lapsum, non idem fuisset & mansisset secundùm essentiam numero, sed in aliam omninò speciem atque essentiam fuisset transmutatus. Ratione quidem bonitatis, sanctitatis & iustitiae, non est idem Adam: Malus enim est & corruptus, & malitia, im mundicies, & iniustitia ipsi seu naturae eius corruptae inest: verùm quo ad essentiam & naturam ipsam, idem omninò est Adam & non alius. In summa, Scriptura sacra nullum essentiale discrimen spiritualis, essen tialis formae seu naturae seu speciei nouit, quod aduersarius tanto clamore, sed frustrà vrget. D. Luth. Psal. 45. cùm alias vtatur vocabulo forma, non appellat essentialem forma̅, sed pulchritudinem spiritualem, secundùm quam Christus à nobis est distinctus, videlicet, quòd spiritualiter in assum pta humana natura, purus, pulcher, sanctus, iustus, legi conformis: cùm contrà nos in nostra carne & natura impuri, deformes, immundi, iniusti, legi diuinae non conformes simus Id autem nullo modo discrimen humanae naturae Christi, & nostrae naturae, secundùm essentiam constituit, verùm eius relinquit: distinguitautem, ratione iustitiae & iniustitiae, sanctitatis & , mundiciae & immundiciae, quae acciden tia sunt, & non essentia ipsius naturae, sed quae ab illa separari possunt. Horrenda est Sophistica, qua aduersarius vtitur in allegatione dicti(Z. 3. fac. 3.) Pauli Rom. 8. DEVS misit filium suum, in fimilitudine carnis peccatricis: dum praetendit, Christi carnem secundùm essentiam aliam esse à nostra carne: cùm Apostolus citato loco non dicat, Christi carne̅ nostrę carni, secundùm naturam & essentiam, non esse similem, sed secundùm peccatu̅: quod non est caro peccatrix, qualis nostra, quemadmodu̅ id supra ex verbis Augustini, contra 2. Epistolas Pelagianorum cap. 2. audiuimus. Longè aliud est, ratione essentiae distinguere: quod aduersarius facir, non Paulus: & ratione peccati discernere: quod Paulus facit. Propter quam causam
|| [ID00068]
etiam inquit: In similitudine carnis peccati, hoc est, Christus nostram carnem & sanguinem verè assumpsit: quae hominibus illam considerantibus, aliter quàm caro peccatrix habita & iudicata non fuit: reuera autem peccatrix non fuit, cùm sine peccato concepta sit, per obumbrationem Spiritus sancti. Et vocabulum similitudinis seu speciei, quemadmodum D. Lutherus eam reddidit, non significat imaginem aut , quem admodum olim Valentiniani, Marcionitae & Manichaei, id vocabulu̅ declarârunt: & ex eo euincere voluerunt, Christum non veram, sed speciem tantùm & carnis assumpsisse: sed veram significat carnem, quae coram oculis humanis, qui conceptionem sine peccato, & interiorem eiusdem mundiciem, per se videre & intelligere non potuerunt, nostrae carni aequalis visa sit: cùm Christus tem pore exinanitionis, in infirma specie carnis nostrae versatus sit, suamque maiestatem occultârit. Quemadmodum etiam Tertull. de carne Christi contra Marcionitas hoc vocabulum sic explicat, carnem Christi nostrae carni similem esse genere, non vitio Adae. Quare huius dicti allegatio & deprauatio, quam aduersarius sub ea occultat, nihil omninò ad confirmationem intentionis suae, contra carnis Christi & nostrae, facit. Quod praeterea obijcit, rectè dici posse, Christum secundùm humanam naturam, nostrae naturae similem esse, sed non eiusdem essentiae, quia vocabulum consubstantialis, tantùm de tribus personis sacrosanctae Trinitatis, rectè & propriè dicatur: non autem de Christi & nostra humana natura. Et Scripturam Philip. 2. & Heb. 4. affirmare, Christum quidem nobis similem factum, sed non secundùm humanam naturam eiusdem nobiscum essentiae factum: eo omnia tendunt, quo Marcionitarum & Manichaeorum furores paulatim suffulciantur, & clàm subintroducantur, Christum veram humanam naturam non habere, sed merum esse . Haeretici enim isti olim, quemadmodum ex Patribus id colligere licet, qui illorum errores refutârunt, illis ipsis testimonijs, ad negandam humanam Christi naturam suntvsi, quibus aduersarius vtitur: & vocem eadem ratione, quemadmodum iste, explicârunt. Videat igitur, quorsum tandem euadat. Cauillatio, quae ex vocabulo , coëssentialis, quo in articulo de Sacrosancta trinitate vtimur, deducta est: non tantùm pro aduersario non facit, sed eundem quàm vehementissimè oppugnat. Etsi enim in sa
|| [31]
crosancta Trinitate coëssentialitas, , longè arctior est, minúsque explicari & effari potest, quàm si de Christi & humana nostra natura loquamur: Christi tamen caro, verè est caro de carne nostra, & os de ossibus nostris. Vnde Tertullianus de carne Christi rectè dixit, esse illam nostrae parem, naturae genere, sed non vitio Adae. Christus enim similis factus est fratribus suis, citra tamen peccatum, Heb. 2. 4. In hoc enim articulo, in quo de Christi assumpta humana natura agit, voca bulum consubstantialis, propriè loquendo, tantundem significat, quòd caro Christi nostrae carni, secundùm essentiam & naturam, quemadmodum à DEO est condita, per omnia similis est: & nullum est discrimen inter illas, quo ad naturam & essentiam. Si enim discrimen aliquod esset, secundùm essentiam, Christus nec esset, nec dici posset caro & sanguis nostra. Voca bulum etiam similis, Philip. 2. Heb. 4. non est oppositum vocabulo consubstantialis, ita vt discrimen aliquod inter Christi & nostram humanam naturam, quo ad essentiam, constituat, aut indicet: Absit: sed eò directum est, vt ostendat, Christum secundùm assumptam humanam naturam non tantùm, quo ad essentiam ipsius naturae, nobis similem, verum hominem natum: sed etiam omnes eum infirmitates, quae humanae naturae, propter peccatum adhaerent, liberrima voluntate assumpsisse, & habitu inuentum, vt hominem, defatigatum, contristatum, turbatum fuisse, sine tamen peccato. Heb. 4. Idque eum in finem, quo nos ab istiusmodi infirmitatibus, quae nobis hominibus, seu nostrae humanae naturae incumbunt, redimeret & liberaret. Quid verò hoc facit ad euertendum discrimen inter Christi & nostram naturam, quo ad essentiam: cùm de eo dictis in locis Apostolus non agat, imò contrarium doceat? Ita dictum illud Augustini contra Iulianum Arrianum. (Totus homo transgrediendo peccauit, & si totus transgrediendo peccauit, totus peccati sui vitio perijt, &c. Si autem totus perijt, totus beneficio Saluatoris indiguit, totum Christus veniendo saluauit, non corpus aut animam, sed corpus & animam, quibus constat totus homo, & quibus peccasse ante videtur, assumpsit) doctrinam nostram, & Confessionem Ecclesiarum nostrarum de hoc articulo non oppugnat, sed confirmat. Confitemur enim totum hominem, cum corpore & anima peccasse & perijsse: non tamen ea ratione, qua aduersarij illud interpretantur, videlicet, quod per peccatum ita corruptus, vt humana natura in nouam speciem, per illam corruptionem sit transmutata: hac ratione, vt nullum
|| [ID00070]
omninò discrimen ampliùs reliquum, inter peccatum & corruptam naturam. Nam si vocabulum corruptionis eo sensu accipi deberet, necessariò sequeretur, Adamum per peccatum totum abolitum, & nouam à priori planè diuersam essentiam accepisse: quod omninò falsum est & impium. Verùm hac ratione, totam naturam hominis per omnia corruptam esse, peccatricem, iniustam, immundam, impuram & pessimam effectam: non autem iniustitiam, immundiciem, impuritatem, & malitiam ipsam essentialiter. Quemadmodum enim iustitia, sanctitas, mundicies & bonitas, in humana natura ante lapsum essentialiter natura ipsa non fuit: sed in natura creata, tanquam summa & excellentissima dona refulserunt, quibus homo, maximè quoad animam rationalem seu mentem, exornatus fuit: sic humana etia̅ natura, post lapsum, per quem istiusmodi summa dona, seu imago DEI in rebus spiritualibus deperdita est, non peccatum aut iniustitia ipsa effecta, sed impura, iniusta, immunda: quemadmodum ante lapsum, iusta, sancta & pura fuit. Hoc si ab aduersario in timore Domini consideraretur, certamen illud facilè tolleretur: verùm in pertinacibus ingenijs nihil ista proficiunt. Iudicio etiam DEI manifesta & palpabili coecitate sunt percuisi: vt nec videre, nec intelligere velint, aliud esse, peccatorem, immundum, iniustum, legi DEI inconformem esse: & peccatum, immudiciem & iniustitiam ipsam effectum esse. Immundum esse & iniustum duo complectitur, subiectum, seu humanam naturam: & immundiciem, qua & per quam inquinata & corrupta est. Sic verum etiam & rectum est, quòd Augustinus scribit, totum hominem per peccatum esse corruptum: hoc est, totum impurum & iniustum effectum: non autem impuritatem & iniustitiam ipsam. Nam quemadmodum ante lapsum seu corruptionem, natura Adae, iusta, sancta & pura fuit: non autem iustitia, sanctitas & puritas ipsa: Sic etiam post lapsum, natura eius quidem impura, iniusta, immunda, quod ad corpus & animam effecta est: non autem impuritas, immundicies, iniustitia ipsa: quod omninò necesse esset fieri, siquidem aduersariorum opinio firma & vera. Simili ratione hanc nostram Confessionem confirmat D. Augustinus expressè & rotundè scribens: Christum totam humanam naturam, qua homo peccarat, assumpsisse, & totam redemisse: si humanam naturam, qua homo peccarat, assumpsit, eamque totam redemit: qua ratione verum est, Christum assumptam humanam naturam, quo ad essentiam,
|| [32]
nostrae humanae naturae dissimilem, & ab ea essentialiter, & non tantùm ratione peccati, distinctam esse? Quod si etiam discrimen nullum inter peccatum & humanam naturam ipsam, quo pacto verum esset, quod Augustinus scribit & docet, Dominum Christum corpus & animam nostram, quibus peccaueramus, quae etiam assumpserat, redemisse? Libenter fatemur, Christum corruptam, iniustam, & omninò humana̅ natura̅ redemisse & saluasse: Id enim tota Scriptura sacra docet. Inde verò no̅ sequitur, ipsum peccatu̅ eum redemisse, quod contendit aduersarius noster: naturam redemit & peccato, quo redempta natura saluaretur: peccatum verò ipsum non redemit. Peccatricem naturam, immundam naturam, & peccatum atque immundiciem ipsam esse, non sunt eadem. Si enim essent eadem, non liceret nobis sic loqui. Humanam naturam à peccato & immundicie redemit, quo posset saluari: sed ita esset dicendum, peccatum & immundiciem ipsam redemit, quo possit salua fieri. Quo verò loco illud esset, quod tota sacra Scriptura docet, Christum propter nos homines, nostrámque salutem, hominem factum. Item, quòd venerit, vt peccatores à peccatis suis saluos faceret, peccatores nominat, non peccatum. Denique D. Lutheri Genes. 3. verba quod attinet, peccatum originis esse de essentia hominis, seipsum ibidem explicat, quòd vocabulum essentiae intelligi velit, scilicet, non de eo, quod peccatum originis corrupta hominis essentia & natura ipsa sit, quemadmodum aduersarius verba ipsius interpretatur: sed intimam esse & horrendam corruptionem, totius naturae & essentiae humanae. Sic enim dicto loco scribit: Hoc venenum sic latè per carnem, corpus, animam, neruos, sanguinem, per ossa & medullas ipsas in voluntate, in intellectu, in ratione diffusum est, vt non solùm eximi plenè non possit, sed ne quidem agnoscatur peccatum esse. Et iterum: Manet quidem natura, sed multis modis corrupta. Et Genes 1. Manserunt quidem intellectus & voluntas, sed valde vitiata vtraque. Cuiusmodi dicta complura suprà ex Luthero fuerunt adducta. Sic enim & in 1. Tom. Ienensi: Essentiale voco, quia per naturam contrahimus, nec cessat aliquando, sicut actuale. Ex quibus abundè constat, Lutherum vocabulo (essentiale) intelligere noluisse, peccatum scilicet originis, corrupti hominis naturam &
|| [ID00072]
essentiam esse ipsam: sed hominem in ipsa conceptione & natiuitate peccatum originis in ipsa essentia contrahere: illúdque nunquam cessare, quemadmodnm peccata actualia interdum cohibentur, ne in perpetuo actu versentur, Firmum igitur & immotum manet, Christum peccatum originis ipsum non redemisse: sed corruptam nostram naturam à peccato originis redemisse: & si secundùm Scripturam distinctè de peccato originis, & de redemptione naturae humanae à peccato originis loquatur, Christo debitum tribui honorem. Et graue procul dubio homines isti subituri sunt iudicium: nisi in tempore gratiae poenitentiam egerint, quòd horrendas adeò blasphemias, Christum peccatum originis ipsum redemisse, adeò pertinaciter, sine vllo veritatis fundamento defenderint.

DEFENSIO FVNDAMENTI, EXTRVcti è tertio fidei articulo, de Sanctificatione, peccatum originis non esse ipsam corruptam humanam naturam: sed profundam & tetram corruptionem eiusdem: à qua purgamur & emundamur.
[arrow up]

NOSTRVM, seu libri Christianae Concordiae fundamentum hoc est: A quo DEVS hominem abluit, emundat, sanctificat: id non est ipse homo. A peccato originis abluit nos Spiritus sanctus, emundat & sanctificat nos. Quare peccatum originis non est ipse homo. Hoc argumentum est, & refutari non potest, quemadmodum pluribus paulò pòst monstrabitur. Aduersarius etiam fatetur, conclusionem hanc legitimam esse, siquidem verùm sit, discrimen aliquod esse inter corruptam naturam & ipsum peccatum originis: Illud quia nullum esse arbitratur: ideò nullum etiam argumenti esse pondus statuit. Esse autem discrimen, hactenus illis fundamentis est demonstratum, & in posterum similiratione confirmabitur, vt animus modò sit veritatis studiosus & amans, facilè, quiuis id deprehendere possit. Puerile itaque admodum est, aduersarium, veluti parta iam horrendi erroris sui victoria, exultare, nostrámque firmam conclusionem hac argumentatione euertere conari.
|| [33]
Quod baptizatur & sanctificatur, id aliud nec est, nec esse potest, quàm ipsum peccatum, seu peccatum originale, hoc est, iniustum, legique diuinae repugnans, extra Christum ante regenerationem. Totus homo, seu totius hominis repugnans natura baptizatur, sanctificatur. Nihiligitur aliud, quàm peccatum esse potest. Initiò enim frustrà pro confirmato & concesso sumit, quod reipsa merum figmentum est, & prorsus nihil. Si libri Concordiae argum entum reijciendum esset, priùs certis & immotis fundamentis refutandum fuisset: priusquam hac inuersione, quae nullius est ponderis, vterentur. Prorsus verò & quàm longissimè aberrant, idque nec hactenus praestiterunt, nec praestare in posterum vnquam poterunt. Deinde, quantum ad primam proposi tionem argumenti aduersarij: est illa planè falsa: nunquam etiam solido fundamento veritatis è sacris literis confirmari potest. Sacra enim Scriptura, nullo loco, vllo verbo dicit aut docet, id quod baptizatur aut sanctificatur, ipsum peccatum originis esse: verùm id asserit, omnes gentes, seu quod idem est, omnes homines esse baptizandos & sanctificandos Matth. 28. Et Iohan. 3. non inquit Christus, Nisi peccatum originis renatum fuerit, non poterit ingredi regnum coelorum: verùm, nisi quis (loquitur de creatis hominibus) ex aqua & Spiritu renatus fuerit, non poterit introire regnum coelorum. Acto. 2. inquit Petrus: Baptizetur vnusquisque vestrum in remissionem peccatorum. Hoc sanè omnes piae mentes intelligunt, non idem sibi velle quod illa propositio: vniuscuiúsque vestrum peccatu̅ originis baptizetur in, remissione̅ peccatorum. Et Paulus Galat. 3. inquit. Quotquot vestrum baptizati sunt, Christum induerunt. Phrasis illa, Quotquot vestrum baptizati sunt, nunquam sic explicari potest: Quotquot peccata originis baptizata sunt, Christum induerunt: nisi quis de industria & ex proposito illam inuertere voluerit. Tertiò, aduersarius propositionem suam primam sic informat: vt satis indicet, se ipsum non intelligere, quid dicat, aut statuat. Haec enim propositio eius est maior: Quod baptizatur, sanctificatur, à peccatis abluitur, emundatur, & saluandum est, id nihil aliud quàm peccatum, seu peccatum originis, hoc est, iniustum, repugnans legi, perditum & damnatum esse potest, extra Christum, ante regenerationem & iustificationem.
|| [ID00074]
Verbum enim abluendi, necessariò praesuppo nit subiectum, quod abluitur in baptismo: & aliud id à quo subiectum seu homo, qui baptizatur, abluitur: quemadmodum hoc omnibus constat. Eandem sententiam nobis subministrat verbum emundandi: in quo sanè permagnum discrimen est, inter subiectum seu hominem, qui in baptismo à peccato emundandus est: & inter peccatum, à quo homo est emundandus. Ita etiam phrasis saluandi à peccato, aliter explicari non potest, quàm de homine, qui in baptismo à peccato abluendus & emundandus est, quo saluus fiat. Inprimis autem id notandum est, quòd aduersarius verba sua sic explicat, quod baptizatur & à peccatis abluitur, id peccatum est, seu originis peccatum, hoc est, iniustum, legíque diuinae repugnans. Quam ob causamvel ipse non intelligit, quid dicat: vel animaduertit se victum esse, & tamen contra dictamen conscientiae, erroneam suam opinionem tuetur. Nam si corrupta essentia hominis est ipsum peccatu̅ originis, nihilque aliud esse potest (quemadmodum magno alibi id clamore contendit) locum no̅ habet glossa & interpretatio illa, qua̅ suis verbis hoc loco assuit: videlicet. Quod baptizatur, est peccatu̅, hoc est, iniustu̅ legique diuinae repugnans. Ipsum enim peccatu̅ esse & iniustu̅ esse, atque legi repugnare, non sunt, & nunqua̅ erunt eadem, quemadmodu̅ abundè hactenus demonstratum: Quod si igitur erroneam suam opinionem, nullum esse discrimen inter peccatum & corruptam humanam naturam, tueri voluerit, necesse est, vt glossam, (quicquid baptizatur, peccatum est, hoc est, iniustum est, & legi DEI aduersatur) planè reijciat & repudiet: aut necesse est, vt fateatur, peccatum originis & hominem, qui baptizatur, non idem esse. Si homo corruptus peccatum seu corruptio ipsa est, glossa locum non habet, (homo est iniustus, hoc est, peccatum) Vocabulum enim iniusti, duo complectitur, corrupti & iniusti hominis naturam, & corruptionem seu iniustitiam, quae corruptae naturae inest. Iniustum esse & iniustitia̅ ipsam essentialiter esse, res sunt distinctae. Quod si glossa (Baptizatus homo est peccatu̅ seu peccatum originis, hoc est, iniustus) firma est & vera, concidit opinio illoru̅ falsa, qua co̅tendunt, nullu̅ esse discrimen inter peccatu̅ & corrupta̅ hominis natura̅ Item peccatum originis baptizari & à peccato ablui. Nam, vt dictu̅ modò est, peccatum ipsum, seu iniustitiam ipsam esse, & iniustum esse, perpetuò sunt distincta: & nunquam eadem futura: quod summis tamen probare conantur viribus.
|| [34]
Quare argumentum illorum nihil concludit. Si enim inhaerent errori, cuius causa tantas hactenus turbas dederunt, peccatum originis & corruptam naturam eadem esse, & non posse discerni, necesse est, vt propositionem maiorem mutent & glossam, quod baptizatur, est peccatum, hoc est, iniustum, abijciant. Sin glossam illam retinere cupiunt, necesse est, vt fateantur dogma suum, quo negant discrimen esse, inter peccatum originis & corruptam naturam, falsum esse & erroneum. Vtraque simul vera esse nequit, quocunque tandem pacto eam informent. Insuper ipse aduersarius scribit, hominem seu corruptam eius naturam(C. 1 fac. 2.) baptizari, & à Spiritu sancto regenerari. Hoc si verum est, illud falsum esse & impium, peccatum seu peccatum originis ipsum baptizari, & à Spiritu sancto regenerari: cùm peccatum originis, homo seu corrupta eius natura, diuersa sint & non eadem. Eò pergit aduersarius, vt probandum sibi sumat, librum Concordiae(C. 2. fac. 2.) phrases Scripturae non rectè explicare. Quando Scriptura dicit, DEVS abluit & emundat hominem à peccato. Sic enim eam exponere, DEVM in baptismo peccatum originis, tanquam accidens quoddam malum, à corrupta natura abluere & emundare. Et tamen eodem in loco concedendum ei est, verum esse, abluere & emundare à peccatis idem esse, quod peccata propter Christum ex gratia remittere, tegere, non imputare: verùm iustitiam Christi imputare per fidem, quae ipsissima etiam est veritas. Hîc meritò quaeritur, Si à peccatis emundare idem est, quod peccata propter Christum ex gratia remittere, tegere, non imputare, verùm iustitiam Christi imputare per fidem, &c. cui propter Christum peccata ex gratia remittantur, tegantur, non imputentur, &c. Si dixerint, ea bona contingere & quasi donari ipsi peccato originis, quod ex illorum sententia baptizatur, peccatum originis vtique ipsum foret subiectum, cui peccatum ex gratia remitteretur, sequeretur: peccatum originis tanquam subiectum manere: peccata verò illi remitti, & propter Christum non imputari. Et sic peccato originis, peccata actualia, propter Christum, ex gratia non imputarentur. Hac ratione, vt diximus, peccatum originis integrum maneret: & tantùm peccata actualia tanquam fructus dimitterentur. Et secundùm hanc tandem opinionem, peccatum originis ipsum salutem aeternam consequeretur: Cui enim peccata remittuntur, hic etiam salutem consequitur aeternam. Iuxta opinionem aduersarij, obtinet & consequitur ipsum peccatum
|| [ID00076]
originis propter Christum remissionem peccatorum. Ergò, Saluatur & possidet vitam aeternam. Hoc etiam sequeretur: Cui iustitia Christi per fidem imputatur, id DEO gratum est, & donatur haereditate vitae aeternae: Peccato originis iustitia Christi, secundùm falsam istorum hominum opinionem, per fidem imputatur. Ergo, DEO est gratum & haereditate donabitur vitae aeternae. Quod si obijciunt, corrupta natura, quae iniusta, peccatrix & immunda est, baptizatur in remissionem peccatorum, eíque propter Christum ex gratia peccata remitti, tegi, & iustitiam Christi per fidem imputari: praeterire non possunt, necesse est, vt discrimen inter corruptam humanam naturam & peccatum originis admittant, & nobiscum fateantur: non ipsum peccatum originis, sed corruptam naturam subiectum esse, quod in remissionem peccatorum baptizatur, cui peccata propter Christum non imputantur. Necesse praeterea est, vt tanquam blasphema reijciant & repudient, quòd docent, peccatum originis ipsum baptizari in remissionem peccatorum: nullúmque esse discrimen, inter corruptam naturam & peccatum originis. Quare, quando Propheta Zacharias cap. 13. dicit: Baptismum esse fontem patentem in ablutionem peccatoris, de hominibus loquitur, in quorum salutem fons ille salutaris, contra peccatum in nouo Testamento, erigi & institui dicitur: & nequaquam docet, corruptam humana̅ naturam & peccatum originis eadem esse: sed quòd sacrosancto baptismate homo corruptus, seu humana natura emundetur à peccato. Homini eam offert & promittit consolationem aduersus peccatum originis, non ipsi peccato originis. Aliàs consolaretur DEVS per Zachariam, non ipsum peccatorem, cuius salutem & felicitatem aeternam DEVS promotam vult, sed ipsum peccatum: quod horrendum est auditu. Eadem est ratio reliquorum quoque testimoniorum, Luc. 3. Quo loco Baptismus lauacrum dicitur in remissionem peccatorum, Et Act 2. Baptizamini in remissionem peccatorum: Et quae his plura sunt alia. In quibus omnes piae, Spiritúque DEI illustratae mentes vident, Baptismum institutum esse in remissionem peccatorum. Quaeso in cuius gratiam institutus est? Num peccati originis causa? Nullo modo. Spiritus enim non inquit, Baptismum, peccati originis causa, aut propter peccatum originis institutum esse, in remissionem peccatorum: sed corrupti hominis, vt illi peccatum, in & per baptismum, tanquam lauacrum regenerationis, remittatur. Quod si etiam aduersa
|| [35]
rij inepta interpretatio est vera: peccato originis, in baptismo peccata remitterentur. Si enim peccatum originis in remissionem peccatorum baptizaretur, necessariò sequeretur, peccatum originis, in baptismo consequi remissionem peccatorum, quae horrenda est blasphemia & contumelia aduersus Baptismum, quae homini peccatori, qui baptizatur in remissionem peccatorum, omnem adimit & eripit consolationem. Denique verba illa Scripturae: Baptizamini in remissionem peccatorum, & qui baptizatur, saluatur, &c. nullo modo admittunt, adeò turpiter se & blasphemè deprauari, quòd tantundem significent, quod peccatum originis ipsum baptizatur in remissionem peccatorum. Item, quod peccatum originis baptizatur, id etiam saluatur. Haec enim forma esse deberet testimoniorum Scripturae, siquidem aduersarij opinio certo fundamento niteretur. Phrasis illa: Quilibet vestrum baptizetur, nequaquam aequipollet illi, ipsum peccatum originis baptizetur. Spiritus sanctus enim expressè loquitur de miseris peccatoribus, qui in remissionem peccatorum, seu vt remissionem peccatorum consequantur, sunt baptizandi: & non de peccato originis ipso, quod illis in baptismo remittitur. Haec cùm ita se habeant, necessariò verum est & manet, discrimen esse inter hominem peccatorem, cui peccatorum remissio necessaria est: & inter peccatum, quod in baptismo remittitur. Haec vsque adeò clara & euidentia sunt, vt nullo veritatis fundamento euerti possint. Sic illae voces (Qui Baptizatur) non notant ipsum peccatum originis, sed loquuntur de hominibus, qui peccato originis corrupti sunt, & siquidem saluari volunt, remissione peccatorum & salute, quae per baptismum, tanquam medium & instrumentum DEI, ad hoc ipsum ordinatum, confertur, opus habent. Meritò igitur deplorandum est hos coecos, coecorúmque duces, seipsos & alios, turpissima hac impostura & seducere & circumducere. Verùm mentes piae, id facilè animaduertent. Posteaquam verò aduersarius satis animaduertit, figmentum suum, nullo subsistere fundamento, pergit & conatur demonstrare, regenerationem hominis essentialem regenerationem esse, qua homo, qui ante baptismum essentiale peccatum, seu peccatum originis ipsum fuit, essentialiter regeneretur & essentialiter nouus homo fiat, cuius natura essentialiter à priori distincta sit. Quae denuò Diabolica blasphemia est, quae neque sacra Scriptura, neque vllo alio fundamento demonstrari potest.
|| [ID00078]
Id cum tota sacra Scriptura & omnibus orthodoxis Doctoribus fatemur, totum hominem, qui iniustus, peccator, corruptus, foedatus est, quoad totam naturam & essentiam, corpore & anima, per sacrum baptismum, tanquam medium regenerari & à peccatis emundari: & sacro baptismate totum hominem, quo ad corpus & animam, regenerari. Quod aut in baptismo sic regeneretur, vt essentia & natura ipsius transmutetur, & in nouam atque aliam, à priori distinctam essentiam transformetur, id simpliciter & disertè negamus. Hoc enim figmentu̅ est ingeniorum istorum pertinacium, extra & sine verbo DEI, quod in aeternum etiam inde probare non poterunt. Dauid Psal. 51. orans, Crea in me DEVS cor mundum, & Spiritum firmum innoua in me: non simpliciter & sine discrimine creationem noui cordis petit, quod essentialiter à priori distinctum est, sed cor mundum, seu quod tantundem est, mundiciem & puritatem cordis sui, peccato corrupti & inquinati: Cor enim esse, & cor mundum esse, distincta sunt: quemadmodum in sequentibus etiam, inquiens, & Spiritum rectu̅ innoua invisceribus meis, sese explicat, Spiritum firmum, inquit, donato mihi, intelligens corpus & animam suam, & petens illa spiritualiter renouari, & spiritualibus donis ornari. Huc referenda est sententia Basilij contra Eunomium lib. 4. Dauid inquiens: Cor mundum crea in me DEVS, non aliud cor petit, sed vt id, quod iam esset, purgaret. Dicta est etiam creatura noua, non velut alia fieret creatura, sed quòd hi, qui illuminantur, ad meliora opera praeparantur. Et iterum in sermone, quòd DEVS non sit author malorum, sic scribit: Non alium occidit, alium viuificat, sed eundem, per id quod occidit, viuificat, & percutiendo sanat. Quemadmodum & Lutheri testimonium in tertium caput Ioëlis, quod hoc loco aduersarius allegat, contrarium docet. Dauid petit, in se cor nouum creari. Haec publica est confessio, cor sibi esse immundum, hoc est, non conforme, sed repugnans legi DEI. Orat autem Dauid, hoc cor mutari & nouum creari, ita vt non ampliùs immundum sit, sed vt immundicies ex gratia condonetur. Hîc enim manifestè Lutherus discernit, Dauidem fateri, sibi cor esse: verùm illud immundum, legique DEI contrarium esse, & petit cor illud mutari, & nouum creari, hoc est, immundiciem illam sibi ex gratia remitti & aboleri. Aduersarius contendit, Dauidem petere essentialem creationem seu mutationem cordis, in essentiale cor nouum, & hanc quoquevult esse men
|| [36]
tem D. Lutheri. Lector autem Christianus facilè & sua sponte videt, eam falsam esse & contortam interpretationem, si quaeris quid sit cor nouum? Respondet D. Lutherus verbis Dauidis, idem esse, quod impuritatem peccati, quae inest cordi, & cuius causa cor immundum est & nominatur, ex gratia remittere, ne ampliùs immundum sit. Quiuis hîc animaduertere potest, Lutherum Dauidis verba, non ex sententia aduersarij, de creationesecundùm ipsam essentiam noui cordis, sed tantùm de mundicia eius vsurpasse. Idem confirmat vox Hebraea, Chiddesch, quae restaurationem denotat, quemadmodum D. Lutherus eam Psal. 57. declarat. Negari autem non potest, restaurare cor, & secundùm essentiam cor aliud nouum creare, tam longè à se remota esse, quàm oriens distat ab occasu. Id etiam comprobant voces, (In me: da mihi) quae citra disputationem, Dauidis cor, secundùm essentiam, & mutationem seu renouationem, quae in illo fit, aut fieri debet, discernunt. Hoc ipsum confirmant Lutheri verba Psal. 51. Tom. 4. Ienensi, fol. 397. Non est in potestate nostra tale cor assumere, sed est creationis diuinae. Tale cor, inquit, quo manifesto docet, sese non secundùm essentiam cor nouum intelligere, quod essentialiter à priori distinctum sit: sed de puritate & sanctitate, verùm, quaecunque tandem sese offerunt, ea isti homines, pro confirmatione erroneae suae opinionis arripiunt. Sic verborum Ezech. 11. Et dabo illis cor vnum, & Spiritum nouum tribuam in visceribus eorum, & auferam cor lapideum de carne eorum, & dabo eis cor carneum. Et cap. 36. Dabo vobis cor nouum, & Spiritum nouum ponam in medio vestri, & aufera̅ cor lapideum de carne vestra, & dabo vobis cor carneum: & Spiritum meum pona̅ in medio vestri, &c. non ea est sententia, quam heteroclyta ista ingenia verbis DEI affingunt, videlicet, in regeneratione hominis cor, secundùm essentiam, essentiale eximi: & secundùm essentiam cor ei aliud nouum donari. Phrasis enim, auferre cor lapideum, & dare cor carneum, nihil aliud significat, quàm mundum, bonum & istiusmodi cor donare, quod DEO fidat, credat, secundùm mandata eius ambulet: seu immundiciem, prauitatem, duricie̅ & pertinaciam cordis humani auferre, & in eius locum in corde, mundiciem, sanctitate̅, &c. creare, seuvera̅ fidem in Christu̅ donare, qua postea in pręceptis eius ambulare possimus. Haec etia̅ sententia est Ier. cap. 31. scribe̅tis. Legem meam pona̅ in visceribus eoru̅, & in corde eorum scriba̅ eam, quod pię mentes facilè vident & intelligunt. Qua̅diu enim cor seu anima,
|| [ID00080]
velut Rex & Imperator, non est bona, alterum etiam non consequitur: quando autem cor seu anima bona per fidem emundatur & sanctificatur, tum certè obedientia erga DEVM, & dilectio proximi sequitur. Non est autem necessarium, secundùm essentiam, cor essentialiter nouum creari, quemadmodum aduersarius nugatur: sed priorem immundiciem remitti, & cor per Spiritum sanctum emundari & fide donari. Sic cor quidem secundùm essentiam manet: quo ad interiorem autem & spiritualem mundiciem seu renouationem mutatur, hoc est, pura efficitur, cùm ante fuisset immunda, DEVM diligere incipit, quem antea oderat. Haec autem emundatio, in aeterna demum vita perficitur. Aduersarius allegat dictum Iohan. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua & Spiritu, &c. & in de euincere conatur, regenerationem fieri essentialiter, & peccatum originis ipsum, seu corruptam naturam, quae ex illius sententia, peccatum originis ipsum est essentialiter, baptizari, emundari & regenerari. Quis autam non videt, quàm crassè & palpabiliter quasi verborum Christi peruersione seipsos confundant? Expressè enim Christus inquit: Nisi homo renatus fuerit. Homo autem in his verbis non idem significat, quod ipsum peccatum originis. Verùm haec est Christi intentio, corruptum hominem corpore & animo regenerandum esse, siquidem introire velit in regnum DEI. Quorsum autem directa est regeneratio? Eo ne & in illum finem directa est, vt hominis totam naturam, secundùm essentiam, planè aboleat: & nouam essentiam à priori essentia hominis non baptizati esse̅tialiter distinctam, introducat? Nequaquam: verùm eò, vt damnata, iniusta, peccatrix, humana natura à peccato, per remissionem in gratiam recipiatur, per fidem emundetur & sanctificetur: & per Spiritum sanctum, noua lux, vita & obedientia in renati hominis corde accendatur & creetur: quo in praeceptis DEI ambulare possit. Licèt etiam Christus non expressè dicat: Nisi separatum quoddam accidens seu accessoria corruptio regeneretur: ad causam nihil facit. Totus enim homo, quo ad corpus & animam, regenerandus est, non autem, vt aduersarius fingit, essentiam veteris hominis, quae ipsum peccatum originis est, abolendam, & nouam essentiam, quae essentialiter à priori distincta sit, creandam esse. Hoc enim in verbo suo Dominus non docuit: Verùm id docuit, corrupto veteri homini, qui peccato, quo ad corpus & animam, pollutus est, immundiciem illa̅ & corruptionem, ex gratia propter Christum remitti, & non imputari, & Spiritum sanctum cor renouare, fidem, agnitionem DEI, inuocationem, pacem, gaudium, consola
|| [37]
tionem, patientiam, spem, dilectionem DEI & proximi in eo creare, quo vera obedientia, quae DEO grata sit, eum colere possit, donec in futura vita, perfectè pura & sancta efficiatur. Eadem est ratio dicti illius Pauli Tit. 3. Perlauacrum regenerationis. Expressè enim inquit, DEVM nos saluare per lauacrum regenerationis. Quid intelligit per pronomen (Nos) Certè non peccatum originis, sed nos homines. A qua autem re saluat nos per lauacrum regenerationis, saluát ne nos per regenerationem, vt essentia veteris hominis essentialiter deleatur & aboleatur, & noua essentia à priori, secundùm essentiam, diuersa creetur: & homo sic essentialiter nouus homo fiat: & essentialem nouam naturam, secundùm substantiam acquirat, quemadmodum aduersarius contendit? Nequaquam. Verùm nos homines saluat, inquit Apostolus, nos homines regenerat. A qua verò re nos saluat? Respondet Angelus Matth. 1 Saluum faciet populum suum à peccatis suis. Hoc satis perspicuè & clarè estdocere, in regeneratione, seu iustificatione hominis peccatoris coràm DEO, hominem non essentialiter in nouam creaturam transmutari: sed veterem, malam & corruptam naturamà peccatis, quibus infecta & corrupta est, mundari & saluari. Hoc qui intelligere non vult: is coecus est, & de industria vult decipi. Hanc veram & orthodoxam explicationem confirmant Lutheri testimonia, quae aduersarius hoc loco allegat. Veluti cum dicit: Paulum asserere, hominem necesse esse, nouam fieri creaturam, rectè dictum est: & idem nos asserimus. Lutherus autem non dicit, Peccatum originis necesse esse regenerari, & nouam creaturam fieri. In summa, homo & peccatum originis non sunt eadem, quemadmodum hactenus saepiùs est demonstratum. Quare dictum Lutheri non pro ipsis contra nos, sed pro nobis contra ipsos facit. Item, Tom 5. Ienensi, pag. 248. inquiens, Homini esse renascendum, è peccato ad iustitiam, è reatu & condemnatione ad innocentiam & gratiam. His enim verbis expressè declarat, se regenerationem non intelligere, de essentiali mutatione corruptae naturae in nouam & aliam essentiam, quae priori, quo ad essentiam, sit dissimilis, sed de eo, quod homo regeneretur è peccato ad iustitiam, ex reatu & condemnatione, ad innocentiam & gratiam. Manet igitur homo, quo ad naturam & essentiam, idem homo: loco autem peccati, acquirit per regenerationem, iustitiam, loco reatus & condemnationis, innocentiam & gratiam,
|| [ID00082]
& sic regeneratur. Homo, inquit Lutherus, ista acquirit, non ipsum peccatum originis. (E. 2. fac. 1.) Aduersarius singulariter allegat dictum Lutheri è secundo Tomo latino: in quo his verbis aduersus Latomum eum scripsisse perhibent: Gratia DEI renouat, mutat, & in nouos homines transformat de die in diem, & res ista seriò agitur, non respectibus tollendis, sed substantia & vita mutandis. Non extat verò hoc dictum in libro illo Lutheri, contra Latomum, è quo allegatur. Quòd si verò maximè in eo extaret, nihil decederet veritati. Verum enim est, DEVM nostram essentiam & vitam, sua gratia mutare, dum corda fidelium de die in diem renouat, & dona, quae in illis accendit, adauget. Quòd autem cor essentialiter, in aliud cor secundùm essentiam transmutet: id Lutherus non asserit, verùm istorum hominum proprium est figmentum. Sic etiam scribit Hieronymus in 13. cap. Matth. In ista non mutatur substantia, sed voluntas, subintellige, in nouam voluntatem, quae nouas habet vires. (E. 4. fac. 2. & sequent.) Non etiam quaestio est, de virtute sacri Baptismatos, de qua multis etiam verbis agit aduersarius: quam nos non negamus, sed toto pectore fatemur: verùm id in quaestionem venit, an peccatum originis ipsum, in remissionem peccatorum baptizetur & regeneretur. Et controuersiam illam vel sola verba illa Lutheri decidere possunt, quae aduersarius pro se, verùm falsò allegat.
O cellus vt fit aspicit Effusio liquoris: Sed Spiritu vim perpicit CHRISTI fides cruoris. Fluenta sanguinis rubra Videntur hac tuente. Quae cunctasanant vulnera, Accepta de parente, Et quolibet patrante. In his enim verbis D. Lutherus disertè se explicat, in Baptismo homines regenerari: & sacrosanctum Baptismum omnem morbum curare, quo & ab Adamo hęreditario malo & nostra culpa contracto laboramus. Intelliguntautem omnes piae & veritatis amantes mentes, D. Lutherum initiò inter peccatum originis, quod morbum appellat, ab Adamo hae
|| [38]
reditario malo contractum, & inter nos homines, qui in sacro baptismate ab istiusmodi malo sanandi sumus, discernere: Deinde sacrum Baptismum, hominem baptizandum, secundùm essentiam non mutare, seu in aliam essentiam essentialiter transformare, sed morbum, quo humana natura & essentia correpta est & laborat, sanare, & ex gratia condonare & tollere. Tertiò, Luthero ne in mentem quidem venisse, statuere, corruptam naturam esse peccatum originis ipsum essentialiter. Haec enim illius doctrina & opinio si fuisset, non scripsisset, hominem in Baptismo, à morbo peccati originis, à suo ipsius morbo, qui ab Adamo ipsi ingenitus, sanari. Haecautem & absurda & blasphema doctrina foret. DEVM precamur, vt simpliciorum oculos aperiat, quò manifestam veritatem videre queant, nec ab insanis istis hominibus diutiùs se circumduci patiantur. Quo pacto etiam quaeso illa inter se cohaerent, quòd aduersarius scribit,(F. 1. fac. 2.) si quis dicat, Homo non potest ipsum peccatum esse, idem esse ac si quis dicat, Homo non potest esse iniustus & legi diuinae repugnare. Quis vnquam ineptiora magísque puerilia audiuit? Peccatum enim ipsum esse, & iniustum esse & DEI legi repugnare: nec sunt, nec erunt aequipollentes res & phrases. Asserere, hominem peccatum ipsum esse, blasphemia est, & mendacium: docere autem, hominem ipsum iniustum esse, & Legi diuinae repugnare, veritas est. Vtramqueautem phrasin eiusdem sententiae esse, quando dicitur, hominem esse peccatum ipsum: & hominem ipsum esse iniustum, id in aeternum probari non poterit, quod pueri etiam in Scholis norunt, qui tantùm didicerunt, vtsciant, quod discrimen sit, inter substantiuum & adiectiuum. Iniustitiam esse, substantiuum est, iniustum esse, adiectiuum est, quod duo complectitur, iniustum hominem, tanquam subiectum, & iniustitiam, quae homini seu humanae naturae, tanquam accidens quoddam corrumpénsque malum inest. Quod si etiam sequeretur, peccatum & iniustitiam ipsam esse, & iniustum esse, eadem esse, & non distincta: necesse esset, ante lapsum, iustum Adamum, non hominem, sed DEVM ipsum fuisse. In solo enim DEO, & aliàs in nulla creatura, neque angelo neque homine, iustum esse & iustitiam esse eadem sunt: cùm DEVS iustitia sit ipsa, & iustitia in DEO nihil aliud sit, quàm diuina ipsius essentia ipsa. Si autem antelapsum iustitia non fuitipsa Adami essentia, sed aliquid in natura ipsius & essentia, quemadmodum id verum est & manet in aeternum: (nisi in istum furorem incidere placeat, vt fingamus, Adamum antelapsum, DEVM fuisse) necessariò sequetur, iniustitiam,
|| [ID00084]
malitiam, immundiciem & peccatum in Adamo & omnibus hominibus, post lapsum, nequaquam Adae corruptam naturam, seu hominis corruptam naturam ipsam esse, sed ab ea distinctam: id quod certissimò verum.

DEVM PECCATO ORIGINIS non esse propitium.
[arrow up]

(H. 1. fac. 2. & sequent.) POSTEA transitaduersarius ad illam etiam horrendam blasphemiam, quemadmodum vna exaltera semper consequitur: DEVM ipsi peccato propitium esse: peccatum ipsum in gratiam recipere: eámque aliquot paginis defendit. Nosautem breuibus, sed firmis fundamentis ad singulas respondebimus. Initiò, quòd dicta D. Lutheri attinet, quibus se peccatum ipsum nominat, hancveram opponimus declarationem, quam Lutherus ipse nobis suppeditat Tom. 4. Ienensi, ad Gal. cap. 3. quo loco scribit: Si hominem peccatum appellamus, tantundem esse, quòd fi quem lingua latina maximè improbum & scelestum notare volumus, scelus appellamus. Vnde apparet, vocabulum peccati, in istiusmodi testimonijs non accipi propriè, ipsum esse peccatum: sed significare, peccato horribiliter corruptum esse. Cùm igitur D. Lutherus passim in suis libris se peccatum ipsum nominet, ex ipsius proprijs verbis veram habes declarationem, quomodo ea intelligenda tibi sint, videlicet, non quòd essentialiter, secundùm naturam & essentiam ipsam peccatum sit: sed quia natura ipsius tota immunda, per peccatu̅ omni ex parte corrupta, & irae DEI rea est. Et haec ipsi abstractiua loquendi ratio est, quemadmodum verba ipsius se habent ad Galat. cap. 3. quo loco sic scribit: Cùm peccator venit reuera in noticiam sui, non solùm sentit se peccatorem concretiuè seu adiectiuè, sed etiam abstractiuè, hoc est, non solùm videtur sibi calamitosus, sed ipsa calamitas, non solùm peccator & maledictus, sed ipsum peccatum & maledictum. Vt in lingua latina, cùm excellenter volumus aliquem fignificare scelestum, vocamus eum scelus. Qui ad haecattendit, facilèomnia dicta D. Lutheri, quae in hoc certamine perperam allegantur, respondere, & erroneam opinionem, quam sub Lutheri phrasibus, quae in concreto de peccatore & peccato loquun
|| [39]
tur, subintroducunt, à se repellere, & alios etiam, vt sibi caueant, praemonere potest. Deinde, quantum aduersariorum temeritatem attinet, qua nos arguunt, quòd de peccato originis more Manichaeorum doceamus, esse illud separatam essentiam à natura humana, & extrinsecus in eam peruenire, &c. Et DEVM huiusmodi peccato non esse propitium, &c. ad ea in quarta parte solidis fundamentis respondebimus. Hoc loco de reipsa acturi: aduersariorúmque probationes, quibus demonstrare conantur, DEVM peccato originis propitium esse, examinaturi. Prolixum illud commentum, DEVM peccato quidem non esse propitium secundùm legem, verùm secundùm Euangelium. Item, secundùm Euangelium, DEVM non in aeternum peccatum odisse, sed illud in gratiam recipere: istiusmodi scatet blasphemijs & horrenda confusione Legis atque Euangelij, vt ne tetrior quidem excogitari & in lucem proferri potuisset. Disertè asserimus, nec Legem, nec Euangelium ipsi peccato propitium esse aut fore in aeternum. Lex peccato reconciliari non potest, cùm lata sit, vt monstret peccatum Rom. 3. vt in conscientia augeat peccatum Rom. 7. vt iram operetur in corde peccatoris. Rom. 4. Imò vthominem occidat Rom. 7. 2. Corinth. 3. Euangelium verò, licèt gratiam & remissionem peccatorum annunciet: praedicatio tamen illa in eum finem non est directa, vt ipsi peccato DEVS propitius sit aut fiat: sed peccatori. Christus Matth. 9. non inquit: Veni vt peccatum ad poenitentiam vocarem, illi popitius essem, aut illud saluarem: verùm peccatores. Iohan. 3. non inquit, DEVM filium suum misisse, vt peccato esset propitius, illúdque saluaret: verùm mundo, quo peccatores saluentur. Angelus Matth. 1. non dicit, IESVS vocabitur, vt peccatum saluet, aut illi sit propitius: sed vt populum suum saluum saciatà peccatis suis. Similiter Paulus 1. Timoth. 1. non asserit, CHRISTVM IESVM venisse in mundum, vt peccatum in gratiam recipiat: eiúsque misereatur: sed ego, inquit, misericordiam sum consequutus. Item, non dicit, CHRISTVM IESVM venisse in mundum, vt peccatum, sed vtpeccatores seruaret. Horrenda igitur est blasphemia fingere, Euangelium peccato annunciare gratiam: vel DEVM ipsi peccato propitium esse aut fore, ad
|| [ID00086]
quam omnes pias mentes cohorrescere decet, eamque, instar praesentissimi veneni, fugere & vitare. Testimonia Scripturae, quae aduersarius pro confirmatione huius blasphemiae producit, nullum ad probandum pondus habent. Psal. 25. orat quidem Dauid, inquiens (vt D. Lutherus reddidit) propitiaberis peccato meo, multum est enim. Quod si quis certus esse desideret, num Dauidis & Lutheri sententia sit, DEVM ipsi peccato propitium esse, an verò, vt homini, qui gratiam implorat, peccatum remittat, cùm ex fontibus ipsis sacrae linguae, tum ex versione D. Lutheri, talis certior fieri potest. Verbum enim Vesalachta, co̅donabis peccatum meu̅, quod Hebraeo in textu habetur, non idem propriè significat, quod ipsi peccato propitium esse: sed homini peccatori, qui multis peccatis oneratus est, gratiam conferre, illius misereri: cùm ratione peccati, reus sit aliàs irae & poenae. In versione autem Lutheri, licèt illa habeantur verba: propitiaberis peccato meo, multum est enim: non de ipso tamen hoc intelligit peccato, DEVM illi propitium fore: sed de Dauide, deque omnibus contritis mentibus, quae remissionem peccatorum seriò implorant: ne DEVS peccata illis sua imputet ad condemnationem: sed vt mera ex gratia & misericordia recipiat. Nihil igitur aliud sibi vult phrasis illa, propitiaberis peccato meo, quàm, ne imputato mihi peccata mea: sed remittito ex gratia illa mihi. Dauid enim implorat gratiam & remissionem peccatorum, non ipsum peccatum. Praeterea Lutherus Psal. 103. quo loco idem verbum habetur, hoc modo id reddidit: Qui omnia tibi peccata remittit. Et Psal. 130. Apud te enim est remissio. Vnde manifestò patet, nec Dauidem nec Lutherum statuisse, DEVM ipsi peccato propitium esse. Et quidem Dauidem non docuisse, DEVM ipsi peccato propitium esse aut fore, abundè ex eodem 25. Psal. constat. In eo enim expressis verbis distinguit, inter peccatorem & peccatum, inquiens: Delicta iuuentutis meae & ignorantias meas ne memineris: Secundùm misericordíam tuam memento mei, propter bonitatem tuam. Similiter Psal. 51. dum petit: Miserere mei DEVS, secundùm magnam misericordiam tuam: & secundùm multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Precatur DEVM, sui peccatoris scilicet misereri: iniquitatem autem suam secundùm multitudinem mise
|| [40]
tationum eius petit deleri. Hoc sanè non est, docere, DEVM peccato, seu originis peccato ipsi, propitium esse. Exod. 32. Haec verba habentur: Auertere à furore irae tuae & poeniteat te mali huius, contra populum tuum. Et iterum, obsecro, peccauit populus iste, peccatum grande: fecerunt enim sibi DEOS aureos. Et nuncaut dimitte peccatum eorum, &c. Haephrases, secundùm aduersarij opinionem, idem fignificant, quod DEVS peccato est propitius. Vbi exarserit furor Domini, nisi in tempore poenitentiam egerint, deprauatores isti Scripturae miserè peribunt. Vt vno verbo ad deprauationem ipsam respondeamus, certum est, primum, apud Mosen, dictum, non agere de malo culpae, sed de malo poenae: quemadmodum id euidens est ex ipsis vocabulis, quibus eo loco lingua sancta vtitur. Haec enim illorum verborum propria est, ea in lingua significatio, poeniteat te mali huius contra populum tuum, hoc est, remitte poenam, quam populo tuo es comminatus. Quod omnibus constat, qui aliquam eius linguae habent cognitionem: quod etiam è mox sequentibus verbis facilè est colligere, dum Moses scribit: Poenituit Dominum mali, quod loquutus fuerat ad faciendum populo suo. In lingua enim sancta idem vocabulum habetur mali seu poenae: quod in Mosis oratione paulò ante expresserat: & quod D. Lutherus voce malitiae reddiderat. Propriè igitur loquendo, idem significat, quod remitte & condona populo tuo commeritam poenam, cuius, institutione & adoratione aureli vituli, sesereos fecerant. In alteta autem precatione, horum verborum, Et nunc remitte illis peccata, à turbulentis istis ingenijs, illam fingi interpretationem, idem significare, quod propitius esto peccatis ipsorum: & ex ea consequi, DEVM ipsi peccato esse propitium: animaduertunt & intelligunt omnes piae mentes, merum figmentum esse, & petulantissimam deprauatione̅ verbi diuini: quam DEVS impunitam non dimittet. Moses enim, vt Lutherus reddidit, clarè inquit, Remitte illis peccata ipsorum. Non verò, sis pecccato propitius. Pronomen etiam ipsorum, quo Lutherus in translatione sua vtitur, istiusmodi deprauationem non admittit. Adde quòd in lingua etiam sancta, citato in loco, haec verba habeantur: Thissa Chatthatham, hoc est, tolle seu aufer peccatum ipsorum. Exod. 34. nihil quicquam habetur, quod eò detorqueri posset, DEVM ipsi peccato esse propitium: sed eò verba illa directa sunt, DEVM,
|| [ID00088]
cùm sit misericors, clemens, patiens, & multae miserationis, atque verax, qui auferat iniquitate̅, & condonet peccata, propitium eum fore, & miseris nobis mortalibus peccata nostra non imputaturum. Hoc verò non est ipsi peccato propitium esse. Quòd autem aduersarius obijcit, DEVM ipsi etiam peccato originis, hoc est, veteri nostro Adamo, seu toti corruptę essentiae esse propitium, ipsiúsmet figmentum est: quo perpetuò corruptam humanam naturam, & corruptionem, seu peccatum originis ipsum, horrenda blasphemia confundit. DEVS corruptae naturae peccata remittit, quae illi ob veterem Adamum adhaeret, propter Christum. Peccato autem originis nihil remittit: non est etiam illi propitius: verùm illud abolet, & in nobis mortificat: donec in extremo iudicio, illo prorsus liberabimur. Dauid Psal. 143. non orat DEVM, vt peccato originis sit propitius, quemadmodum aduersarius nugatur: sed precatur, ne DEVS propter peccatum originis, aut alia actualia peccata se in iudicium vocet. Moysis verba Exodi 34. Domine obsecro, vt gradiaris nobiscum. Populus enim durae ceruicis est, & auferas iniquitates nostras atque peccata, nósque possideas: aduersarij blasphemias nullo modo co̅firmant. Moses enim in suísmet ipsius verbis seipsum explicat, quid intelligat, videlicet, DEVM peccatis filiorum Israël, velle propitium esse: illáque ab ijsdem auferre: Id quod vox Hebraea, Nasa, (v. 7.) qua dicto loco vtitur, clarè indicat. Item, quòd expressè inquit: Nósque possideas, seu in haereditatem accipias. Vnde manifestò sequitur, Moysis sententiam non fuisse, DEVM ipsi peccato esse propitium: sed vt homini, qui peccato pollutus est, sit propitius: illorúmque ipsis iniquitates remittat & auferat: quo ipsius haereditas esse & manere possint. Haec enim propriè sententia Moysis si fuisset, DEVM ipsi peccato esse propitium: ita orandum ei fuisset: DEVS ipsi peccato sis propitius: & omittendum fuisset pronomen (nostro) sic etiam precandum ei fuerat: sitque peccatum ipsum haereditas tua: non autem in haereditatem nos accipito. In summa, vocabulum (Iniquitas) non ibi de substantia, natura & essentia hominis intelligi potest, aliàs frustrà positum pronomen, (nostrae) item vocabulum (haereditatis) Nisi forte cum istis hominibus nugari placeret: Populum DEI esse, haereditatem eius esse: peccatum & iniquitatem esse, eadem, miniméque distincta esse: id quod, DEO nos iuuante, nunquam facturi sumus. Eiusdem cum prioribus sententiae est oratio Salomonis, 1. Reg. 8, Propitius esto peccato populi tui: hoc est, remitte populo tuo peccata
|| [41]
sua. Salomonis enim intentio si fuisset, DEVM ipsi peccato propitium fore: non pro peccatis populi instituenda ipsi fuisset deprecatio: sed cum hisce phanaticis, nugandum eifuisset, DEVS propitius esto peccato tuo: omittendaeque illae fuissent voces, populi tui. Ieremiae 31. Seipsum explicat Dominus, quid illis verbis intelligat, inquiens: Propitiabor iniquitati eorum: & peccatorum tuorum non memorabor ampliùs, videlicet, quòd fidelibus peccata ipsorum imputare nolit: sed ea ex gratia remittere velit. Sic enim propitius est peccato: non quòd peccatum ipsum in gratiam recipiat: id enim nunquam fit: sed quando fidelibus, vt diximus, ex gratia peccata remittit, eorúmque propter Christum non ampliùs meminit. Summa, voces illae (peccatorum illorum) clarè distinguunt, inter peccatum ipsum, cui DEVS nunquam fit propitius: sed quòd remittit, non imputat: & inter homines, quibus est propitius, & quibus peccata & iniquitates condonat. Quare immotae veritatis est, DEVM peccatores quidem in gratiam recipere: nequaquam aute̅ peccatum ipsum: sed peccato in ęternum irasci. Magnaeigitur peruersitatis est, aurea sacrae Scripturae testimonia, tàm turpiter deprauare, & falsò contra veritatem interpretari. Libenter cum D. Luthero, in Ienensi Postilla Ecclesiastica Tom. 3. in Festum Iohan. Baptistae, fatemur: Mundum per remissionem peccatorum esse seruandum. Inde verò propriè loqu endo aliud non sequitur, quàm mundum extra Christum iniustum esse: & peccatis plenum atque refertum. Si enim D. Lutheri sententia fuisset, mundum, propriè loquendo, peccatum ipsum esse: non dixisset: mundum per remissionem peccatorum saluandum esse. Vocabulum enim Mundi subiectum monstrat, quod per remissionem peccatorum est saluandum: non autem docet, peccatum esse recipiendum in gratiam & saluandum. Absurdè etiam diceretur. Peccatum per remissionem peccatorum est saluandum. Huncenim in modum necessariò instituenda foret oratio: si mundus & peccatum idem significarent: nullúmque discrimen esset inter mundum seu homines, atque inter ipsum peccatum. Aduersarius etiam ipse allegat Pauli verba Ephes. 2. Ex gratia vos saluati estis: & maiusculis literis notat pronomen Vos. Quaerit etiam, qui nam illi sint: & respondet, Vos, qui quondam mortui eratis in peccatis, His verbis opus non esset: modò aduersarijs oculi essent ad videndum, ad audiendum, qui ipsis, proh dolor, no̅ sunt: aliàs vel vnico hoc testimonio permouendi essent, vt à blasphema sua opinione recederent.
|| [ID00090]
Illud ipsum enim pronomen Vos, perspicuè & clarè discrimen inter corruptam & per peccatum ad bonum planè emortuam naturam humanam, atque ipsum peccatum originis indicat. Vos, inquit, saluamini, A quo malo? A peccato scilicet, Matth. 1. Necesse igitur est, aliud esse peccatum, à quo saluamur: & aliud nos homines, qui salutem per fidem in Christum exgratia consequimur. (I. 2. fac. 1.) Praetendit etiam aduersarius: rationi quidem absurdam esse propositionem, DEVM peccato esse propitium. Nos contrà dicimus, etiam fidei respectu propositionem illam esse absurdam: & per se planè basphemam: cùm in sacris literis non tantùm nullo nitatur fundamento: sed omnia etiam turpiter peruertat & inuoluat: quae verbum DEI expressè distinguit. Omnia testimonia de iustificatione hominis peccatoris coram DEO, quae magno numero aduersarius hoc loco allegat, Rom. 3. Omnes sumus peccatores, &c. Iustificamur autem gratis, Rom. 4. DEVS est, qui iustificat impiu̅, Rom. 5. Reconciliati sumus DEO, ab ira eius seruamur: Et quę his similia sunt alia, è diametro cum blasphemia aduersarij pugnant. Iustificamur, inquit Apostolus, non ipsum peccatum originis. Impium iustificat DEVS: non ipsam impietatem & peccatum. Sumus reconciliati DEO, non autem peccatum originis. Nos seruamur ab ira: non ipsum peccatum originis. (K. iij. fa. 2.) Disputat praeterea aduersarius de dicto illo Ioh. 3. Ideo apparuit Filius DEI, vt destruat opera Diaboli. Accusat nos, quòd perperàm doceamus appellando peccatum originis venenum Diaboli, seu, quod idem est, confere̅do illud lethali veneno, quo humana natura & essentia funditùs corrupta sit: interim verò non meminit, ipsum Spiritum sanctum, Rom. 3. quando probare conatur, omnes homines esse peccatores, & per peccatu̅ originis corruptos, peccatum veneno ex Psal. 140. conferre inquiens: Venenum aspidum sub labijs eorum. Quòd si igitur Spiritus sanctus per os Dauidis & Pauli, non est veritus peccatu̅ originis veneno aspidum comparare: quam ob causam eadem comparatione vti nobis non liceret: aut si ea vteremur, qua de causa malè faceremus? Peccatum originis est venenum aspidu̅ sub labijs: non igitur peccatum originis & labia eadem sunt. Peccati autem originis eadem est ratio sub omnibus membris, quae est sub vno. Totus enim homo, animo & corpore, peccato originis totus est corruptus. Quòd si labia non sunt ipsum peccatum originis, cor etiam, anima, ratio, intellectus, voluntas, & quae reliquae sunt & nominantur ho
|| [42]
minis partes, non sunt ipsum peccatum originis, sed peccatum originis illis omnibus inest, omnes venas, medullas, ossa, corpus, animam, vires, omniaque pertransijt: Si igitur corpus, anima, cor, intellectus, voluntas hominis, &c. peccatum originis ipsum non est: necesse est, peccatu̅ originis nullam esse in homine substantiam: extra etiam hominem non subsistit. Necessariò igitur sequitur, horrendum illud & calamitosissimum esse in homin eaccidens. D. Luth. etiam multis locis peccatum originis venenum appellat, quemadmodum suprà audiuimus: inprimis verò Genes. 42. inquit: Hoc autem capite memorabilis est descriptio, horribilis illius mali seu peccati, quod est profundum venenum in anima & corpore, ita vt etiam velit pro iustitia haberi. Et Genes. cap. 3. Homo peccati venenum à Sathana infusum hausit. Et tamen magno clamore aduerfarius hanc loquendi formam exagitare non erubescit. Obijciunt verò, venenum esse singularem substantiam seu essentiam. Quòd si peccatum originis est venenum, necesse est, separatam quandam illud esse essentiam seu substantiam, quae in hominis essentiam infusa sit: id quod olim Manichaei asseruerunt. Siquidem phanaticiisti homines intelligerent, quid Metaphoricae sint locutiones, hac non vterentur obiectione. In his enim phrasibus similitudines desumuntur à substantijs, & acco̅modantur ad accidentia: nulloque tamen modo sequitur accidentia propterea essentiam seu substantiam esse ipsam. Per similitudinem dicitur, quando peccatu̅ originis venenu̅ appellamus, no̅ simpliciter & propriè, id quod pię mentes omnes intelligu̅t. Olim eadem, simili modo Augustino obiecit Iulianus, quòd cum Manichaeis doceat, peccatum esse substantiam seu essentiam, quia illud conferat frutici, quae sit substantia: cùm tamen peccatum originis non sit substantia. Eleganter autem ipsi respondit Augustinus contra Iul. lib. 6. cap. 8. Propter quod ego vitio, quod generi humano Diabolus tanquam vulnus inflixit, quam uis nullo modo substantia sit, rectè tamen adhibui de substantia similitudinem, vt fruticem dicerem. Huiusmodi enim metaphorae seu similitudines admodum communes sunt & notae. Eadem ratione nobiscum & cum nostris Ecclesijs isti agunt homines, cùm peccatumoriginis venenum esse dicatur, quod substantia est, cui co̅fertur: quòd obijciunt, necessariò consequi, doceri peccatu̅ originis esse separata̅ substantia̅ in homine, quemadmodu̅ olim Manichaei blasphemârunt: cùm nostrae Ecclesiae metaphoricè tantùm & per similitudine̅, non propriè illud sic appellent.
|| [ID00092]
Quemadmodum igitur Augustinus, Iuliano, perspicuè & rotundè respondit, & hac solida vsus est declaratione, quare peccatum originis frutici, quae substantia est, compararit: & tamen certò statuat, peccatum originis, nullo modo esse substantiam: ita disertè etiam aduersarijs respondemus, nos quidem similitudine veneni, quod per se substantia est, vti: & tamen cum Augustino: inprimis verò cum tota sacra Scriptura veteris & noui Testamenti, statuere & docere, peccatum originis, nullo modo esse substantiam in homine, sed malum & calamitosissimum esse accidens, quod à natura & essentia hominis possit separari. Diaboli opus, quod filio DEI est destruendum, non est essentialis transmutatio hominis, aut animae, rationis, voluntatis, in summis suis gradibus, in aliam, malam essentiam, quę ipsum peccatum originis sit essentialiter. Hoc detestandum figmentum est aduersariorum: non verò doctrina verbi diuini. Diabolus enim nullam eiusmodi essentialem mutationem naturae humanae, seu animae, rationis & voluntatis, neque in summis neque intermedijs, neque infimis gradibus efficere potest. Essentialem enim formam efficere, seu essentialem transmutationem animae & corporis introducere, solius DEI est, non Diaboli. Quid ergo est? Respondemus: Est ipsum peccatum originis, seu tota corruptio in homine, quoad corpus & animam: cum omnibus fructibus peccati originalis, qui ex peccato originis, tanquam fonte promanant. Quorum malorum Diabolus suggerendo & instigando causa fuit: quod etiam malum ab Adamo in omnes homines est deriuatum. Si corrupta natura hominis, ipsum esset peccatum originis, quemadmodum aduersarij fingunt: necesse esset eam, filium DEI, velut opus Diaboli, cuius ille causa esset, destruere, abolere, & nouum hominem creare, qui essentialiter, & secundùm naturam à priori esset distinctus. Non autem venit, vt corruptam naturam hominis destrueret: & nouum hominem, essentialiter à priori homine distinctum, crearet: verùm vt illum ipsum hominem, & illam ipsam naturam, quam condiderat, à pecca to, cuius author & causa Diabolus, item ab ira DEI & aeterna condemnatione liberaret & saluaret. Quare necesse est, esse discrimen inter corruptam naturam, & inter corruptionem ipsam, cuius Diabolus causa & author. Nec potest corrupta natura ipsum esse peccatum originis, quod destruendum est filio DEI, & à quo corrupta natura est liberanda. Non etiam destruere, dissoluere, idem significat, quod substantiam
|| [43]
à Diabolo formatam, aut essentialiter transmutatam destruere: & exilla essentialiter, aliam substantiam efficere, quae DEO similis, & Legi conformis: Verùm, quemadmodum dictum est, significat peccatum originis, & quicquid illi affine & cognatum est, quo homo, quoad corpus & anima̅, corruptus est, ex gratia condonare, & propter Christum remittere: & per Spiritum sanctum crucifigere, expurgare, mortificare, donec homo fidelis in resurrectione mortuorum, omnimodo ab illo liberabitur: & plenè, quo ad corpus & animam omnésquevires, integer & sanctus erit. D. Lutheri dictum Dominica 12. Trinita. in Ienensi Postilla, quando inquit: Filius DEI distruit opus Diaboli, peccatum, mortem, infermum, nostram doctrinam, non figmentum aduersariorum, quod quiuis facilè intelligit, confirmat. Horrenda Scripturae deprauatio est, quòd aduersarius praetendit,(L. 2. fac. 2.) ęquipollentia esse vocabula, peccato esse propitium, peccatum abolere, in profundum maris abijcere, &c. Item, in gratiam illud recipere, peccatum remittere: maximè cùm sub istis phrasibus lethale venenum suum occultent, DEVM ipsi peccato esse propitium. De quibus phrasibus paulò antè diximus, nullo eas verbi DEI niti fundamento & certitudine: sed meram esse eiusdem deprauationem. Postea si verum esset, corruptam naturam, ipsum esse peccatum originis: testetur autem Scriptura, DEVM illud cum omnibus suis fructibus abolere, & in profundum maris abijcere: Secundùm opinionem aduersariorum blasphemam, necesse esset, corruptam naturam ipsam aboleri, & in profundum maris abijci. Haec sanè praeclara scilicet foret iustificatio & saluatio miseri peccatoris, à qua DEVS clementer nos protegat, Amen. Hoc etiam vtitur aduersarius argumento, quod saepius repetere solet,(L. 3. fac. 2.) ea spe fretus, fieri non posse, vt ad illud respondeamus. Peccatum est, quicquid legi diuinae repugnat (& hanc propositionem concedit liber Concordiae.) Corrupta humana natura legi diuinae repugnat. Quare corrupta hominis & legi diuinae repugnans natura, seu, quod idem est, corruptus, seu legi diuinae repugnans homo est peccatum. Talis autem legi repugnans homo seu natura, non potest peccatum actuale esse, sed necesse est, esse eum peccatum originis, hoc est, radicem, fontem & authorem omnium peccatorum actualium.
|| [ID00094]
Suprà autem mox sub initium huius refutationis indicatum est, maiorem huius argumenti, addito signo vniuersali, non esse veram: & horrendam committi confusionem rerum distinctissimarum: quare totum etiam argumentum non habet locum. Et sanè, qui paulò accuratiùs argumentum hoc considerat, intelligit, nullius esse ponderis: cùm, vt in Scholis loquuntur, & iam dictum est, Maioraddito signo vniuersali nullo modo sit vera. Non enim omne, quod legi repugnat, sine discrimine ipsum peccatum est. Quare argumentum hoc nihil concludit. Si corrupta natura & peccatu̅ originis absque omni discrimine eadem essent, esset illius argumenti quaedam species. Hoc cùm ita se non habeat, nihil argumento isto euincere possunt. Quòd si obijciant, Legem DEI accusare totam naturam, id quod etiam nos asserimus, & non aliquid in natura immundum, tanquam accidens malum, &c. nihil etiam eos iuuat. Licèt enim Dominus DEVS per Legem totam naturam, idque meritò, accuset: non tamen illam accusat, quatenus natura, creatura & opus est eius: sed quia per peccatum originis, tota corrupta est. Ideò Esaias inquit Propheta, cap. 59. Iniquitates vestrae diuiserunt inter vos & DEVM vestrum: & peccata vestra absconderunt faciem eius à vobis, ne exaudiret. In his verbis expressè aliquid nominatur, quod nec DEVS est, nec homo: quodque nec de DEI, nec de hominis est essentia, videlicet, peccatum: & accusatur homo, non propter essentiam, sed propter peccatum, quod partim nostrae naturae humanae inhaeret: partim per illam sese exerit. Imò obijciunt, concedendum vobis est, Euangelium esse annunciationem gratiae & misericordiae DEI, & gratuitam promissionem remissionis peccatorum. Necesse est igitur, vt verum sit, DEVM peccato esse propitium. Respondemus, Euangelium esse praedicationem gratiae DEI, & gratuitam promissionem de remissione peccatorum, verum est: Ex eo autem non rectè consequitur: Necesse igitur est, verum esse, DEVM peccato propitium esse. Euangelium enimhominibus annunciat misericordiam & gratiam DEI, Marc. 16. Annunciate Euangelion omni creaturae: & non peccato originis. Rom. 1. Euangelium est virtus DEI ad salutem omni credenti, no̅ ipsi peccato. Promittit igitur remissionem peccati, homini peccatori, non autem ipsi peccato. Nusquam enim dicit Euangelion, Christum venisse peccati causa, vt illi sit propitius, vt illud seruet: sed propter peccatores, seu propter homines perditos, vt illos saluet. Antecedens igi
|| [44]
tur verum manet, Euangelium gratiam & remissionem peccatorum annunciare: consequens autem falsum est, DEVM ipsi peccato esse propitium: cùm Euangelium peccatoribus, non peccato gratiam offerat. Hoc pacto firma & immota manet consolatio Euangelij, de gratia DEI, turbatis conscientijs: cùm contra in dubium vocaretur, si Euangelium doceret, DEVM ipsi peccato esse propitium. In conscientijs enim haec dubitatio suboriretur. De me verò misero peccatore, quid fiet? Verùm quid verbis opus est, haec doctrina vsque adeò euidens & perspicua est, Euangelium non docere, DEVM peccato, sed peccatori esse propitium, illiusque peccata remittere: vt necesse fuerit aduersario, blasphemam suam vocem, DEVM peccato esse propitium, hoc loco sic explicare (seu peccatum illi propter Christum remittere) quo loco omnes intelligunt, diuersa esse, hominibus propter Christum propitium esse, & peccata illis remittere: atque ipsi peccato esse propitium. Haec etiam orthodoxa doctrina nisi retenta & custodita fuerit, tota(N. 4. fac. 2.) etiam doctrina Euangelij euertitur & turpissimè peruertitur. Praedicatio enim Euangelij, non propter ipsum peccatum, vt illud gratiam consequatur, instituta est: sed propter miseros peccatores, vt gratia illis conferatur, & peccata ipsis ex gratia propter Christum remittantur & co̅donentur. Omninò sanè palpabilis est coecitas, haec aduersariorum co̅clusio: DEVS propter Christum peccatum remittit, ipsum etiam peccatum originis: Ergò peccato est propitius. Hi enim homines, mera coecitate, qua laborant, im pediti videre nequeunt, nec intelligere, aliud esse peccatoribus propitium esse, omniaque peccata condonare: & aliud ipsi peccatopropitium esse. Miseris peccatoribus DEVS est propitius: remittit illis omnia peccata originis, & actualia, quo firma fruantur consolatione, & certi sint de aeterna salute. Peccato ipsi non est propitius, sed remittit illud peccatoribus, non imputat peccata ad condemnationem, quod omninò facere posset, si ratione seuerae iustitiae, & non secundùm magnitudinen misericordiae suae nobiscum ageret.

PECCATVM ORIGINIS NEC baptizari, nec saluari.
[arrow up]

POST haec conatur aduersarius demonstrare, Peccatum originis(M. 2. fac. 2. & consequenter per aliquot pagellas.) baptizari, sanctificari & saluari, & hoc vtitur argumento: Caro ex gratia baptizatur, ex aqua & Spiritu renouatur, sanctificatur, illustratur, viuificatur, & propter Christum per fidem saluatur.
|| [ID00096]
Caro & peccatum originis sunt & dicuntureadem, & pro ijsdem ponuntur & accipiuntur, quemadmodum ex Paulo & Luthero est videre. Quare peccatum originis ex gratia baptizatur, ex aqua & Spiritu renouatur, sanctificatur, illustratur, viuificatur, & propter Christum per fidem saluatur. Probationem Minoris considerabimus: & deprehendemus, minorem falsam esse & blasphemam. (N. iij. fa. 2.) Paulus, inquit aduersarius, Rom. 7. carnem & peccatum originis pro re eadem sumit, inquiens: Peccatum in me omnem excitat concupiscentiam: Et ad Gal. 5. Caro concupiscit aduersus Spiritu̅. Item, Rom. 6. inquit Paulus, desiderijs peccati no̅ esse obsequendum. Et ad Gal. 5. inquit: Opera carnis sunt, adulterium, scortatio, &c. Quare cùm caro & peccatum eadem sint, & caro baptizetur, necesse est, verum esse ipsum quoque peccatum originis baptizari. Intelliguntautem omnes piae & Christianae mentes, horrendam committi deprauationem in allegatis Pauli testimonijs. Rom. enim 7. no̅ pro ijsdem vtitur vocabulis, carnis & peccati originis, sed claris & perspicuis verbis distinguit, quemadmodum id ex allegatis verbis manifestò colligitur. Non enim inquit, caro & peccatum originis sunt eadem. Item, nullum est discrimen inter carnem & peccatum originis. Sed peccatum operabaturin meomnem concupiscentiam. In me, inquit, seu in carne mea (hac enim phrasi etiam vtitur Rom. 7.) operabatur peccatum omnem concupiscentiam. Necessariò igitur sequitur, carnem, eum, seu humanam naturam & peccatum originis, non pro ijsdem accipere: quemadmodum id falsò ei affingit aduersarius. Et sic vlteriùs etiam sequitur ex verbis Pauli, nequaquam demonstrari posse, peccatum originis baptizandum esse, quemadmodum aduersarius nugatur. Galat. 5. Caro concupiscitaduersus Spiritum: carnem hocloco Apostolus nominat totum hominem, cum omnibus suis viribus, & cum corruptione, seu concupiscentiae malo, quod carni ingenitum est: & sic carnem dicit concupiscereaduersus Spiritum. Concupiscit autem aduersus Spiritum, eam ob causam, non quia caro est, hoc est, homo seu humana natura: sed quia caro seu humana natura peccato orginis & concupiscentia est corrupta. Inde verò non sequitùr, carnem & peccatum originis, Paulo esse eadem: & nullum discrimen esse inter humanam natu
|| [45]
ram & peccatum originis, quod discrimen Paulus Rom. 7. vehementer, quemadmodum sub initium huius libri ostendimus, vrget. Quare ex his verbis Pauli nunquam edoceri potest, peccatum originis baptizari & saluari. Rom. 6. distinguit Paulus apertis verbis inter hominem seu essentiam eius, & inter concupiscentiam: ac hortatur baptizatos Christianos, ne peccatum seu prauam concupiscentiam in mortalibus corporibus suis dom inari patiantur: illíque sese subijciant & obediant. Haec enim sunt verba Apostoli. Non ergò regnet peccatum, in vestro mortali corpore, vt obediatis concupiscentijs eius, sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato. Et tamen haec Apostoli verba aduersarius detorquet, & ex ijs euincere conatur, carnem & peccatum originis esse rem eandem, cùm tamen Apostolus illis ipsis verbis contrarium doceat, & hoc dictum vnum ex praecipuis sit, quo aduersarij error solidè refutari & euerti potest. Quòd si igitur distinctae res sunt caro & peccatum originis, & nequaquam eadem, quemadmodum aduersarius contendit, necesse est falsum erroneum & blasphemum esse, quod ex deprauatione clarissimorum Pauli verborum euincere conantur, peccatum originis baptizari, sanctificari & saluari. O coecitas coecitas, DEVS seductorum istorum hominum misereatur, eósque conuertat, Amen. Gal. 5. Vtitur Paulus his verbis: Desideria carnis sunt, adulterium, &c. Comprehendit autem hominem cum corruptione, illíque opera haec, adulterium, &c. attribuit: idque meritò. Constat enim totam humanam naturam, ita peccato originis corruptam esse, vt nullosalios, quàm istiusmodi malos & damnatos fructus & opera ferre & edere possit: nisi regeneretur per aquam & Spiritum sanctum, &c. Non autem statuit, carnem & peccatum originis per omnia, & sine omni discrimine eadem esse: quomodo enim carnem seu humanam naturam & peccatum originis, quod in carne seu humana natura habitat, discernat, paulò antè audiuimus. Calumniosa igitur deprauatio est verborum Pauli, qua aduersarius vtitur, è quibus etiam in aeternum probare non poterit, id quod in minore argumenti sui quaerit & intendit: videlicet peccatum originis, secundùm doctrinam Pauli, baptizari & saluari. Minorem igitur huius argumenti, falsam & blasphemam, verba Pauli non excusant. Testimonia D. Lutheri quod attinet, in quibus explicat, quid propriè significet vox carnis, non etiam dicitur, carnem & peccatu̅ originis,
|| [ID00098]
per omnia eadem esse, quod aduersarius vrget. DEVS bone, quae futura esset aduersariorum co̅fidentia & audacia, si vspiam D. Luth. dixisset aut cripsisset, carne̅ & peccatum originis, per omnia & sine discrimine eade̅ esse: quibus id literis maiusculisnotarent, & qua̅ta vehementia vrgerent? Hoc quidem passim in suis scriptis, quemadmodum & in Ecclesiastica & domestica Postilla, similiter in praefatione Epist ad Rom. In explicatione Epistolae 1. Petri, cap. 4. Tom. 2. Germanic. Ienens. pag. 368. Totum hominem cum corpore & anima omnibúsque suis viribus appellari carnem. Mox autem hanc causam annectit, Ideo hominem carnem appellari, quòd omnibus viribus, interioribus & exterioribus, tantùm quęrit, quod carnale est, & quod carni gratum. Ex quo satis patet, Lutherum carnem & peccatum originis, non per omnia, pro re eadem accipere, quemadmodum vult aduersarius, sed complecti eum subiectum cum vitio, hoc est, humanam naturam cum peccato seu immundicia, qua est polluta. Quare nec ex testimonijs Lutheri concludi potest, asseruisse eum totum hominem esse carnem, &c. Ergò inter carnem & peccatum originis nullum statuere eum discrimen. Lutherus enim per vocabulum carnis plura complectitur, quàm peccatum originis, videlicet, vt diximus, corruptionem naturae, propter quam fit, carnem seu hominem, carnalem esse, seu carnaliter esse affectum, Rom. 7. 8. Summa, D. Lutherus nullo loco scribit, ideo totum hominem peccatum nominari, quòd ipsum sit peccatum originis: & carnem atque peccatum originis per omnia & sine discrimine, res easdem esse: verùm id docet, totum hominem ideò carnem dici, quia carnalibus tantùm affectibus, desiderijs, concupiscentijs est deditus: & nil nisi carnale ex se & per se quaerit. Vnde Genes. 4. quae verba eius suprà sunt allegata, inter opus DEI seu naturam, & inter peccatum originis, quo natura corrupta est, distinguit. Libenter damus, quòd Lutherus in Postilla domestica scribit, Chrîstum, Iohan. 3. conculcare naturam, rationem, liberum arbitrium, vires humanas, quoad salutem. Item in Postilla Ecclesiastica, ad diem inuentae crucis: Caro sum, caro damnata est, mortua, peccatum merum, cui nec Spiritus, nec DEVS, nec quicquam diuinae virtutis & vitae inest. Hoc autem idem denotare, caro sine Spiritu est ipsum peccatum originis, & nullum omninò est discrimen inter carnem & inter peccatum originis, &c. hoc nequaquam concedimus. Nec enim Lutheri haec est sententia: Verùm hic eius est sensus, Naturae & rationis suae in rebus diuinis nullas esse
|| [46]
vires. Item, se carnem esse, hoc est, quemadmodum Paulus Rom. 7. loquitur, carnalem & venditum sub peccato, carnaliter affectum Rom. 8. carnem suam peccati causa damnatam esse, mortuam esse propter peccatum in rebus spiritualibus, Ephes. 2. Coloss. 2. Merum peccatum, hoc est, omni ex parte peccatricem, immundam, iniustam, , legi DEI non conformem. Sic enim ipse explicat vocem peccati, concretiuè sum ptam, quemadmodum suprà ex proprijs ipsius verbis audiuimus. Manet igitur, quo ad Lutheri testimonia, minor huius argumenti falsa & blasphema: videlicet carne̅ & peccatum originis, propriè loquendo, esse & nominari eadem, & peccatum originis ipsum, in baptismo regenerari, sanctificari & saluari. Dictum Iohan. 3. Quod ex carne natum est, est caro: nihil etiam facit ad institutum phanatici istius Spiritus. Nequaquam enim verum est, carnem hoc loco idem significare, quod peccatum originis: Sed caro idem denotat, quod carnalis, quemadmodum Paulus Rom. 7. veram hanc declarationem monstrat. Ego carnalis sum, venditus sub peccatum. Quemadmodum etiam hoc ex ipsiúsmet Christi Iohan. 3. verbis constat, dicentis. Nisi quis renatus fuerit, &c. Pronomine quis non intelligitur ipsum peccatum originis, sed homo, qui peccato originis & per peccatum originis totus infectus & corruptus est. Quod si etiam vocabulum carnis eo loco per omnia sine discrimine, idem significat, quod ipsum peccatum originis, necessariò sequeretur, vocabulum Spiritus, dicente Christo: Quod è Spiritu natum est, Spiritus est, per omnia & sine discrimine denotare ipsum Spiritum. Ex quo porrò consequeretur, renatum hominem, secundùm essentiam, Spiritum, & ipsum quidem Spiritum, atque hoc pacto DEVM esse. Id quod falsum est & blasphemum. Hoc autem si non sequitur, nec prius locum habet, carnem per omnia, citra discrimen significare idem, quod peccatum originis ipsum. Caro enim & Spiritus hoc loco sibi opponuntur. Quare nec hoc dictum quicquam confirmat, peccatum originis ipsum baptizandum & sanctificandum esse. Quòd si obijcis, Caro omninò baptizatur, de qua Christus inquit, Omne quod ex carne natum est, &c. Respondemus carnem, seu hominem peccatorem baptizari: inde verò nequaquam sequitur, peccatum originis ipsum baptizari. Ratio est, vocabulum carnis duo complectitur, humanam naturam, & corruptionem eiusdem. Caro igitur seu homo baptizatur, Vt à carne, seu à carnali malitia & corruptione, qua natura ipsius polluta est, liberetur; seu, vt Peccatum orginis, & quicquid mali ab
|| [ID00100]
Adamo ipsi ingenitum est, ex gratia remittatur: nequaquam verò ipsum peccatum originis, sanctificari & saluari, sed hominem à peccato originis emundari sanctificari & saluari. Hoc qui non intelligit, nihil omninò intelligit: & in rebus spiritualibus & diuinis planè est coecus. Voces illae (vetus homo) paulò antè etiam sunt declaratae, Et sanè si nulla alia praestò esset declaratio, veri sensus horum vocabulorum, illa vel ex solis D. Lutheri verbis, quibus in sua Catechesi vtitur (vetus homo in nobis submergendus est & mortificandus) peti posset. Si submergendu̅ & moriendu̅ est veteri Adamo in nobis, vetus Adam certè no̅ ide̅ erit cum corrupta nostra natura. Etenim sivetus Adam & corrupta humana natura essent eadem, non diceretur, veteri Adamo in nobis moriendum esse & submergendum, sed ipsi homini, seu humanae naturae esset in baptismo & postea submergendum & moriendum. Negari autem non potest, voces (in nobis) discrimen monstrare, quod est inter corruptam hominis naturam, & inter veterem Adamum, seu peccatum originis propriè loquendo: de quo sacer baptismus testatur, illud submergendum & illi moriendum esse: humanam autem corruptam naturam spiritualiter esse renouatam. Quòd si etiam de toto homine intelligatur, quatenus non est renatus per Spiritum sanctum: hoc tamen discrimen est retinendum, duo illud complecti, videlicet corruptam humanam naturam & corruptionem eiusdem, quae homini in baptismo ex gratia, propter Christum remittitur, & quorum totalis abolitio in sacro quidem Baptismo inchoatur: in futura autem vita plenè perficietur. Quòd ex libello Baptizandi, D. Lutheri allegatur: Baptismum esse largissimam ablutionem omnium peccatorum, verum est & orthodoxum Indeautem verè concludi posse. Ergò peccatum originis largissimè ab omnibus peccatis abluitur, omnibus patet, ineptam conclusionem esse, cuius nullum sit fundamentum. Summarum, aduersarius quem volet, colorem addat huic propositioni, peccatum originis, in nomine sacrosanctae Trinitatis, baptizatur, sanctificatur, saluatur: vna eadémque ratione est & manet blasphemia & corruptela omnium testimoniorum Scripturae, quae de sacro baptismate loquuntur, seu hominem baptizandum volunt. Necsacra Scriptura, nec Lutherus docent, aut dicunt: Peccatum originis ipsum, in nomine sacrosanctae Trinitatis baptizari & saluari, nec aduersarius ea se ratione purgare poterit, in Ecclesia multa verba vsurpa
|| [47]
ri, quae in sacris literis non habeantur expressè, quale sit vocabulum , & huicsimilia. Illa enim fundamentum habent in sacris literis. & firmiter inde deduci possunt. Haec autem phrasis, peccatum originis in nomine sacrosanctae Trinitatis baptizandum esse & saluandum, non modo nullo nititur fundamento sacrarum literarum: sed eidem etiam è diametro repugnat: quemadmodum hactenus ad oculum & certis fundamentis hoc est demonstratum. Quare omnes piae mentes huiusmodi phrases, tanquam euidentissimam blasphemiam, & falsam atque erroneam doctrinam vitare & fugere debent. Econtraillae phrases, peccatum originis in Baptismo ablui, homini remitti, condonari, non imputari propter Christum, expressè habetur, Luc. 3. Iohannes praedicabat baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. Et Acto. 2. Vnusquisque vestrum baptizetur, in nomine IESV CRISTI, in remissionem peccatorum. Item Zach. 15. In die illa erit fons patens domui Dauid & habitantibus in Ierusalem in ablutionem peccatoris & menstruatae. In quibus verbis citra controuersiam Propheta de sacro baptismo loquitur, quem Christus in nouo Testamento, velut fontem salutis, in ablutionem peccatorum & immundiciae instituit. Lutherus etiam eadem vsus est, in elegantissimo illo hymno de baptismo, inquiens: Christum voluisse lauacrum condere, A labe nos lauare. Item quando in eodem Psalmo inquit: Baptismum esse fluenta sanguinis rubra: Quae cuncta sanentvulnera, Accepta deparente, Et quolibet patrante. Quae aduersarius à P. iij. fac. 1. vsque ad aa. ij. introducit, de phrasibus quorundam incommodis, quas alijs obijcit, cùm ad priuatas illę personas, & non ad librum ipsum Concordiae pertineant, hoc loco refutatione nulla egent, atque illi, quorum interest, si ita necessitas & aedificatio Ecclesiae id flagitare videbitur, sese ipsos facilè sunt defensuri.
|| [ID00102]

DEFENSIO CONFIRMATIONIS, qua liber Christianae Concordiae ex articulo de resurrectione carnis est vsus.
[arrow up]

(Aa. ij. fac. 2.) LIBRI Concordiae fundamentum & confirmatio haec est: Quod in extremo iudicioad vitam aeternam resurget, & quod in vita aeterna sine peccato possidebimus, id non est ipsum peccatum originale. Huius nostrae carnis substantia ad vitam aeternam resurget, & hanc nostram animam in vita aeterna recipiemus. Quare corpus & animahominis, non est ipsum peccatum originis, & necessariò discrimen est, inter hominis naturam & essentiam, corpus & animam, & inter peccatum originis. Hoc firmum fundamentum conatur quidem aduersarius sua Sophistica euertere, verùm (DEO sitlaus) frustrà: quemadmodum ordine id cognoscemus. Initiò, hac cauillatione fundamentum nostrum conuellere conantur, quòd obijciunt, non rectè dici, corpora & animam nostra̅ in resurrectione sine peccato, hoc est, sine originis vitio futura. Manichaeum enim esse furorem, de peccato, tanquam de distincto aliquo accidente loqui. Manichaeos enim olim sic docuisse. His autem calumnijs à firmo & solido nostro fundamento, nos depelli non patimur: Res enim, DEI beneficio, meliùs & accuratiùs nobis sunt perspectae. Manifesta falsitas est, Manichaeos docuisse, peccatum originis singulare quoddam accidens esse, quod in resurrectione essentialiter à natura humana sit separandum. Augustinus enim de haeresibus & pluribus locis alijs, Manichęorum opinionem de peccato longè aliter describit: Nimirum quòd docuerint, peccatum non esse Accidens malum, vel infirmitatem naturae: sed substantiam contrariam, viuentem & per se subsistentem. De hocverò alibi suo loco pluribus. Non etiam nos docemus, peccatum originis esse essentiam, per se fubsistentem, vel distinctum seipso subsistens accidens in natura, quod essentialiter ab ea in resurrecticne sit secernendum. Hoc nunquam nobis in mentem venit. Verùm sentimus, malam esse qualitatem, morbum, & profundam atque ineffabilem corruptionem naturę, à qua tamen natura, in resurrectione, tota & o
|| [48]
mninò liberabitur, quemadmodum Lutherus Tom. 6. Ienensi. in 15. cap. ad Corint. scribit. In futura noua vita, morbus & quicquid est mali, quod ab Adamo in carne & sanguine nostro haeret, peccandi vitiositas, mortalitas & omnes infirmitates, &c. quàm mundissimè ab illis separata, & sine peccato erunt, &c, quemadmodum suo loco pluribus id est demonstratum. Quare haec aduersarij cauillatio nos non oppugnat: fundamentum etiam nostrum, ne minima quidem in re euertit. Secundò vrget aduersarius, essentialem mutationem, nostrae substantiae & essentiae corporis & animae: illam verò nullo testimonio sacrarum literarum edocere potest, verùm è proprio eam confingit cerebro, è pessimo fundamento, quo antea in doctrina de regeneratione & principio Physico seu regula, corruptio vnius est generatio alterius, est vsus, & docuit hominem in regeneratione essentialiter mutari & regenerari: ad quae suprà prolixè respondimus, quae hoc loco repetere non necessarium. Quòd si etiam aduersariorum erronea haec opinio, de essentiali transmutatione naturae per Diabolum, vt isti loquuntur, trucidatae, in nouam essentiam, quae alterius esset speciei, &à priori essentialiter distincta, firma subsisteret: necessariò sequeretur, humanam naturam à mortuis non esse resurrectura̅, nec vitae aeternae participem futura̅. Quod enim essentialiter transmutatur, & in alia̅ essentiam, à priori distinctam, transformatur, id verè non resurgit, verè no̅ in integrum restituitur: non etiam vitae aeternae fit particeps: sed prorsus & omninò aboletur. Si itaque corpus & anima hominis, tali ratione transmutare̅tur, necessariò sequeretur, corpus à morte non resuscitari, corpus & animam non restitui in integrum, nec vita fruitura aeterna, sed destrui & aboleri. Haec verò bella scilicet futura esset resurrectio carnis. Tertiò delabitur etiam ad discrimen humanae naturae, in hac & futura vita, & arbitratur, per illud, discrimen naturae & peccati originis se posse euertere. Nihil autem promouet. I. In hac vita, inquit, sumus iniusti, legi repugnamus: in illa altera vita, omnibus numeris absolutè erimus iusti, innocentes, legi diuinae conformes. Verum quidem est: Inde autem non sequitur, corruptam naturam & peccatu̅ originis in hac vita eadem esse. Longè minùs sequitur, nos in illa vita secundùm essentiam, aliam habituros natura̅: verùm hoc inde colligitur, essentiam nostrae naturae, quae in hac vita iniusta, immunda & peccatrix est, in altera vita, omninò puram & innocentem fore. Dauid Psal. 17. de imagine quidem DEI loquitur, quae in futura vi
|| [ID00104]
ta, plenè in beatis relucebit: Nullius autem meminit essentialis transmutationis nostrae naturae in aliam, de qua isti homines nugantur. Petrus etiam posteriori Epistola cap. 1. inquiens: Fideles, diuinae naturae participes fieri, de fidelibus loquitur in hac vita, & nequaquam asserit, corpora eorum in resurrectione essentialiter in alia corpora esse transmutanda. Haec igitur testimonia illud non euincunt, cuius probandi causa ab aduersario allegata sunt. Quae D. Lutherus de transmutatione naturae nostrae, in extremo iudicio asserit, nequaqua̅ eò directa sunt, quòd docere ipsi propositum sit, DEVM essentialiter, in resurrectione, nos in nouam naturam à priori prorsus distinctam, formaturum: sed quòd corruptam nostram naturam sit renouaturus, glorificaturus, iustam, immortalem, sanctam, mundam & gloriosam effecturus, ita vt illo die, à carne & sanguine, corpore & anima nostra, peccatu̅, corruptio, morbus, & omnis generis infirmitates & defectus sint remouendi & deponendi: quemadmodu̅ id Luth. Tom. 6. Ienenfi in 15. caputad Corinth. fol. 270. disertè & expressè docet: Quo etiam loco lector Christianus id cognoscere & examinare potest. II. Corpore iam nos naturali praeditos esse, qui cibo & potu sustentandus sit, in illa autem vita corpora nobis futura spiritualia, quibus nihil horum necesse futurum, &c. Verum quidem est: nequaquam verò illud hoc efficit, in resurrectione, naturam seu essentiam hominis, quoad corpus & animam, essentialiter esse transmutanda, & in nouum corpus & animam, secundùm essentiam, à priori corpore & anima distinctum, esse transmutanda, quemadmodum fingit aduersarius. Hoc discrimen ad praesentem controuersiam planè nihil facit, in qua quaeritur, num hominis natura, in resurrectione, essentialiter sit transmutanda: sed loquitur tantùm de mutatione quarundam proprietatum, quae tamen essentiam naturae non destruunt aut immutant. Corpore quidem spirituali erimus praediti: illud verò nullo modò in Spiritum transmutabitur: sed spiritualibus proprietatibus erit praeditum, 1. Corinth. 15. III. In hac vita, corpus nostrum infirmum est & morbis obnoxium, in illa vita expers erit omnis calamitatis & miseriae, 1. Corinth. 15. verum quidem est: Ex eo verò nondum concluditur: Ergò in extremo iudicio seu resurrectione corpora nostra essentialiter, in nouum corpus, à priori secundùm essentiam distinctum, transmutabitur, quod aduersario probandum incumbit. Quod enim 1. Corinth. 15. expressum est: Seminatur corpus corruptioni obnoxium, quod D. Lutherus reddidit, seminatur
|| [49]
corruptibile, eius non est haec sententia, hominis corpus & naturam, in resurrectione essentialiter in nouam & aliam essentiam aut substantiam esse transmutandum: verùm haec, id quod corruptibile est, seu corruptionem à corpore & anima esse remouendam. Apostolus enim clarè distinguit, inter corpus seu substantiam & essentiam corporis, & inter corruptionem: corruptio est abolenda, substantia verò seu essentia corporis manebit in aeternum. IIII. Corpus nostrum in hac vita squalidum est, foetori & sordibus obnoxium: In illa autem vita Christus corpus humilitatis nostrae reformabit, & corpori claritatis suae configurabit, Philip. 3. rectè dicitur: Infirmitates & sordes omnes in resurrectione plenè à nostris corporibus & natura remouebuntur, & Christus corpora nostra, corpori suo glorioso, conformia reddet: Hoc verò non est demonstrare, Christum in resurrectione corpora humilitatis nostrae essentialiter in noua corpora alterius speciei, quae secundùm essentiam à prioribus sint distincta, transformaturum. Haec enim Philip. 3. ne minimo quide̅ verbo sunt expressa: sed Christum corpora nostra glorificaturum: non inquit, essentialiter in alia noua corpora transmutabit, sed glorificabit. Essentialiter in aliud corpus seu essentiam transmutare, & glorificare, plurimum à se inuicem sunt distincta. Quemadmodum ipse Christus corpus suum in resurrectione, non essentialiter in aliud corpus transmutauit, sed glorificauit: essentiam ipsam non immutauit. Quòd igitur Christus in proprio suo non efficit corpore, id in nostris etiam non est facturus. Nihil igitur aduersarius hac ratione confirmat. V. De hac vita dictum est, Faciem meam videre non potes, Exod. 33. In illa autem vita, beati DEVM à facie ad faciem contemplabuntur, Iob. 19. 1. Iohan. 3. Verum quidem est, sed nihil facit ad rem ipsam, de qua aduersarius agit, videlicet humanam naturam, in resurrectione, essentialiter in aliam nouam naturam esse transformandam & commutandam, quemadmodum caetera etiam omnia, quae aduersarius porrò de discrimine huius & futurae vitae hoc loco allegat. Perpetua quidem lucta est in fidelibus in hac vita, Rom. 7. quae in illa cessatura est, & primitias Spiritus sancti in hac vita accepimus: in illa decimis, quod dicitur, eiusdem donabimur Rom. 8. In hac vita imputatione regeneramur, per imputationem & postea etiam inchoationem, quo ad nouam obedientiam: quae in fidelibus in hac vita inchoatur, in illa autem plena erit & perfecta. Spiritualis noua creatura, in hac vita ali
|| [ID00106]
quod habet initium: in illa erit omnibus numeris absoluta. Hic tanquam per speculum videmus, 1. Corinth. 15. illic à facie eum ad faciem contemplabimur. Hîc haereditatem vitae aeternae possidemus fide: illic coràm eam intuebimur, & plenè possidebimus. Hîc propter confessionem veritatis persequutionem patimur: illic verò tristitia nostra, in perfectum gaudium commutabitur, Iohan. 16. & c. Verùm quid haec faciunt ad confirmationem propositionis aduersarij seu ad controuersiae statum, humanam naturam, in resurrectione in aliam nouam naturam alterius speciei esse essentialiter transinutandam? Facilè omnes cordati vident, nihil omninò haec probare. Haec quidem omnia, per se vera sunt & recta: verùm non accommodata sunt ad id, vt ex illis probetur & demonstretur illud ipsum, de quo aduersarij contendunt, videlicet, quemadmodu̅ dictum est, naturam in resurrectione, essentialiter in aliam nouam, & à priori distinctam naturam secundùm essentiam esse transmutandam. Quare si aduersarius confictam à seopinionem confirmare voluerit, necesse est, vt alijs vtatur fundamentis, his nihil obtinebit. Satis mirari pueriles aduersarij cogitationes non possum us, quòd demonstrare conatur, in resurrectione fieri essentialem mutationem naturae vnius in alteram, eámque nouam naturam alterius speciei. Nec tamen vllum producit fundamentum, quod ad rem faciat: sed tempus tantummodo terit demonstratione discriminis inter hanc & illam vitam, & quae beatorum, quo ad corpora ipsorum resuscitata & glorificata, futura sit gloria: de quibus omnibus, inter nos & illos nulla omninò est controuersia. Multò minùs haec ponderis aliquid habent, quibus aduersarius fundamenta libri Concordiae euertat: videlicet, Id quod in extremo iudicio resarget, & quod in futura vita retinebimus, minimè ipsum esse peccatum originis: Hanc nostram carnem, sanguinem & animam retinebimus. Ergò, & c. Licèt enim beatorum in futura vita, quo ad ipsorum corpora, multae & illustres futurae sunt praerogatiuae, quas in hac vita nequaquam obtinemus, ab omnibus etia̅ peccatis, miserijs, calamitatibus plenè immunes erimus, nullaeque am pliùs corporis aut animae futurae infirmitates: non tamen sequitur, secundùm essentiam, alia, eos, & noua habituros corpora, & nouas animas. Licèt enim corpus moriatur & in cineres redigatur: illud ipsum tamen corpus, nec aliud in extremo iudicio resuscitabitur. Iob. 19. Beati etiam, secundùm essentiam nullam accepturi sunt nouam aut aliam animam, aliàs necesse foret, animam esse mortalem & mutationi obnoxiam, quod penitus falsum est, verboque diuino repugnat Matth. 10. Animam occidere non possunt.
|| [50]
Horrendae igitur coecitatis argumentum est, quo aduersarius laborat, quòd haec absurda non videt: & quòd tam pueriliter, tamque ineptè in causa tam graui consequentias nectit, quas vel pueri in scholis animaduertunt, nihil concludere. Fatetur quidem aduersarius, nos carnem nostram seu corpus, quo in hac(Dd. ???) vita circundati fuimus, receptutos in altera vita, quemadmodum animam etiam, & c. Mox tame̅ ab eadem sententia dilabitur, fingens omnimodam fore mutationem & regenerationem animi & corporis. Huic si locus esse debet, prior propositio subsistere non potest: Sin prior immota manet, videlicet, singulos corpus suum & animam, quibus in hac vita praediti fuerunt, in futura recepturos, posteriori, de omnimoda transmutatione animae & corporis locus esse non potest. Vnum necesse est, vt aduersarius neget, in quascunque se tandem figuras transformet: Simul verae esse nequeunt. Quantum ad regenerationem, de qua Christus, Matth. 19. loquitur, attinet, illa non est referenda ad essentialem transmutationem animae & corporis, in aliud corpus aut animam, secundùm essentiam, à priori diuersum: sed loquitur de abolitione omnium peccatorum & infirmitatu̅ in natura nostra, & de plenaria emundatione & sanctificatione nostrae naturae, vt DEVM toto pectore diligat: Decalogo per omnia, quo ad corpus, animam & omnes vires, obediat: cui antea non conformis repugnarat. Hoc verò longè aliud est, quàm naturam ipsam essentialiter in aliam noua̅ & alterius speciei natura̅ transmutari, quò aduersarij opinio inclinat. Act. 3. inquit quidem Petrus. In illo die omnia restituenda esse. Restitutio verò illa non fignificat essentialiter aliquid destruere: & nouam atque aliam essentia̅ inde efformare: quae à priori sit distincta. (Restituere enim & destruere sunt diuersa) sed denotat omne malum, peccatum, im mundiciem, calamitatemque & miseriam omnem, qua natura humana propter peccatum aggrauata est, abolere: & in natura de nouo creare & donare iustitiam, integritatem, innocentiam, sanctitatem, lucem, laetitiam, vitam, denique corpus & animam illustrare & glorificare: nequaquam autem in aliam substantiam aut essentiam transmutare. Immutatio etiam, de qua Paulus, 1. Corinth. 15. loquitur, non significat huiusmodi essentialem immutationem naturę in nouam naturam, secundùm essentiam à priori distinctam, sed, quemadmodum dictum est, totalem abolitionem omnium peccatorum, mortalitatis, & infirmitatum: & contrà communicationem nouaru̅ proprietatum & gloriae, vi
|| [ID00108]
delicet, iustitiae, veritatis, sanctitatis & his similium, quemadmodum illa Lutherus Tom. 6. Ienensi in cap. 15. Pauli ad Corinthios sequentibus verbis declarat. Vox enim graeca, quae hoc loco habetur, talem denotat immutationem, qua res de loco vno transfertur in alium, veluti ex aqua in terram, è terra in aërem. Ita in momento etiam nos in aliam transferemur conditionem: qui illa hora in terris, domi nostrae seu in agro erimus, subitò à mensa aut lecto, vel laboribus, quemadmodum incedimus, stamus, sedemus seu iacemus, transferemur: ita vt in momento oculi, & mortui & viuentes simus futuri, & omni ratione immutati, feremur in aëre. Hanc immutationem hoc loco intelligit. Licèt alteram immutationem qualitatis, simul etiam complectatur: de qua iam antè suprà est dictu̅, corpus alia veste induendum esse, hoc est, glorificandum & illustrandum esse maiori gloria & luce, quàm corpus solis. Verùm non hac ratione, vt id fiat, dum adhuc in hoc hospitio, hac veste induti ambulamus: sed in momento omnibus istis nudati, & in puluerem redacti, transferemur. Dictum 1. Corinth. 15. Caro & sanguis regnum DEI non haereditabunt, ad rem nihil facit. Apostoli enim nequaquam illa est sententia, carnem nostram, quoad ipsius essentiam, regnum coelorum, in haereditatem non accepturum: verùm quoad culpam, seu peccatum originis: quemadmodum omnes Orthodoxi Doctores testimonium illud perpetuo consensu intellexerunt, & interpretati sunt. Et singulariter notanda est explicatio Augustini lib. 1. retractat. de fide & Symbolo, cap. 17. Caro & sanguis regnum DEI non possidebunt. Sed quisquis ea sic accipit, vt existimet, corpus terrenum, quale nunc habemus, in corpus coeleste resurrectione mutari, vt nec membra ista, nec carnis futura sit substantia, procul dubio corrigendus est, commonitus corpore Domini, qui post resurrectionem in eisdem membris non solùm conspiciendus oculis, verùm etiam manibus tangendus apparuit, carnémque se habere etiam firmauit, dicens: Palpate & videte, quia Spiritus carnem & ossa non habet, sicut me videtis habere. Vnde constat, Apostolum non carnis substantiam negasse in regno DEI futuram, sed aut homines, qui secundùm carnem viuunt, carnis & sanguinis nomine nuncupasse, aut ipsam carnis corruptionem, quae tum vtique nulla erit. In his verbis Augustini ad duo capita praecipuè est attendendum: Initiò mansuram esse hanc carnem nostram & sanguinem, secundùm substantiam & essentiam: ea autem ratione immutandam esse, vt, secun
|| [51]
dùm corpus Christi glorificatum, priorem quidem essentiam suam retineat: verum gloriosum, immortale & sanctum fiat. Vnde etiam intelligitur, Augustinum nullam staruisse essentialem istiusmodi transmutationem hominis, in aliam essentiam alterius speciei, & c. quam adeò vehementer, sine tamen Scripturę fundamento aduersarius vrget. Alterum, Augustinum, quemadmodum & Lutherum in hoc ipsum dictum, 1. Corinth. 15. Tom. 6. Ienensi statuisse, mutationem essentiae hominis resuscitati istiusmodi futuram, qua corruptio, & quicquid mali in homine fuit, sit finem habitura: ac essentiam hominis coelesti dignitate & gloria esse exornandam. De qua similiter Augustinus lib. 22. de Ciuit. DEI, cap. 17. his verbis scribit: In resurrectione corporibus nostris vitia detrahentur, natura seruabitur. Summatim, quemadmodum regeneratio hominis, in baptismo nulla est essentialis immutatio naturae hominis, sed spiritualis regeneratio, in qua homini peccatum remittitur, & peccator iustus efficitur, à peccatis abluitur & emundatur, fide donatur, per Spiritum sanctum, quoad corpus & anima̅, renouatur, noua luce, laetitia & consolatione illustratur, nouafit creatura pręparata ad opera bona, in quibus ambulat: Iustitia, sanctitas, veritas & his similes virtutes, in renouato corde accenduntur, vt sic verè nouus sit homo: Denique Spiritus sanctus inchoat per fidem mortificationem concupiscentiae prauae, & vitiosorum affectuum, qui in homine adhuc sunt reliqui, donec in resurrectione plenè eam perficiat: & naturam humanam, planè à peccatis liberet: & penitus eam puram & sanctam efficiat. Ita in regeneratione hominis, in nouissimo die, essentia hominis non essentialiter transmutabitur: sed prior manebit essentia: solum modò ea, quae Spiritus sanctus per baptismum in illo operari coeperit, illa tum plenè perficiet: vt corrupta natura à corruptione sua prorsus liberetur: & homo, quoad corpus & animam, plenè & perfectè iustus, sanctus, integer, innocens, gloriosus, immortalis & haeres aeternae fiat salutis. Vnde Lutherus Tom. 4. in Genes. cap. 3. scribit: Fides & Spiritus sanctus non corrumpit aut destruit naturam: sed destructam & corruptam sanat. Aduersarius hoc quoque producit Argumentum. Quod reum est praesentis & aeternae mortis atque condemnationis, id est peccatum, hoc est, iniustum, repugnans legi DEI, quemadmodum Paulus Rom. 6. inquit, mortem esse stipendium peccati. Corrupta humana natura extra gratiam & Christum, non tantùm
|| [ID00110]
praesentis, sed aeternae etiam mortis & condemnationis est rea. Deut. 27. Gal. 3. Quare corrupta hominis natura seu corruptum corpus & anima, peccatum, imò peccatum originis est, radix, fons & efficiens causa omniu̅ actualium peccatorum. Et porrò infert: cùm igitur nullum omninò discrimen inter corruptum nostrum corpus & animam, atque ipsum peccatum originis sit, inuertere se argumentum libri Concordiae, & sic concludere: Cùm fideles resurrectionem carnis & immutationem totius corporis & animae credant: ex hoc articulo fidei Christianae consequi de resur rectione, hanc nostram carne̅ in extremo iudicio resurrecturam, & nos in aeternavita, substantiam nostri corporis & animae, quoad indiuiduum, aliam autem substantiam & essentiam, quo ad mutationem, totalem regenerationem, glorificationem, consequuturos, adeò vt corpus & anima nostra, quae hîc essentialiter peccatum, iniustitia sunt, in illa vita essentialiter iustitiae ac legi DEI futura sint conformia. Primum argumentum quod attinet, illius nullum omninò est pondus. Maior enim propositio ambigua est, . Dum ait, quod reum est mortis, id est peccatum, hoc est, iniustum. Quemadmodum enim sępiùs iam demonstratum, peccatum & iniustum esse, non eadem sunt: nec idem significant. Si vocabulum peccati idem significat (in quo sensu aduersarius in hac controuersia eo vt plurimum vtitur) quod peccatum ipsum esse, per vocabulum iniustus no̅ potest declarari. Vocabulum enim (Iniustus) duo complectitur, quemadmodum id omnes sanae & piae mentes intelligunt, videlicet subiectum seu hominem, & vitium seu iniustitiam in homine. Maior itaque propositio ob sui ambiguitatem Iocum habere non potest, nisi affirmare velit, iniustum esse, propriè loquendo, idem significare, quod peccatum & iniustitiam ipsam esse. Hoc verò aduersarius si asseruerit, necesse est, vt tollat discrimen, inter vocabula iniustum & iniustitia: & sic iniustum & iniustitiam rem vnam constituat. Hac autem ratione maiorfalsissima futura. Haec enim duo vocabula, secundùm consuetudinem linguarum, propriè loquendo, pro re eadem sumi non possunt. Esse enim iniustum, terminus est compositus, res duas comprehendens: iniustitia autem terminus est simplex, rem vnam significans. Plus etiam est in huius argumenti conclusione, quàm fuerat in pręmissis. Haec enim fuit conclusio: Quare hominis tota corrupta natura,
|| [52]
seu corruptum corpus & anima peccatum est, imò originis peccatum, radix, fons, & causa efficiens omnium actualium peccatorum. Prima enim propositio non simpliciter sic fuerat informata, corruptam naturam, corpus & animam peccatum, seu peccatum originis esse: sed quod reum est condemnationis, hoc est peccatum, id est iniustum, legique DEI repugnat. Quae verba longè aliter se habent, quàm quae in conclusione repetuntur: praeterquam quòd ambiguè satis etiam illa sint dicta. Haec igitur cùm sint manifesta, Syllogismi illius nullum est fundamentum. Quod si etiam maior, proprijssimè esset posita: videlicet. Quicquid reum est mortis, illud peccatum est, & ipsum quidem peccatum originis, falsa tamen esset: Nec enim omnia, quae mortis sunt rea, simpliciter & per se peccatum & quidem peccatu̅ originis sunt. Totus quidem homo, quo ad corpus & animam, mortis est reus: non tamen propterea peccatum aut peccatum est originis: sed alterius rei causa mortis est reus: videlicet propter peccatum, quo corpus & anima eius corrupta sunt. Corpus mortuum est, vel mortis est reum propter peccatum, inquit Apostolus, Rom. 8. Dictum etiam Pauli Rom. 6. Mors stipendium est peccati, non eò directum est, quòd docere velit, peccatum , idem significare, quod peccatum seu peccatum originis ipsum esse. Hoc enim ita se si haberet, necesse foret, hos terminos esse conuertibiles, stipendium mortis est peccatum, & humanae naturae, seu corporis & animi stipendium mors est, quod penitus est falsum. Alteram verò conclusionem quod attinet, est illa praecedente etiam ineptior, ita vt manifestò appareat, istis hominibus turbatam esse & excaecatam mentem, veluti, qui ipsi, quid dicant aut sentiant, nesciant. Quale enim illud quaeso est argumentum? Fideles credunt resurrectionem carnis, & mutationem atque plenariam regenerationem totius corporis & animae. Ergò ex articulo resurrectionis sequitur, hanc nostram carnem, in extremo iudicio resurrecturam: & eos in futura vita, essentiam corporis & animae, quoad indiuiduum, aliam verò substantiam seu essentiam, quoad mutationem totalem, regenerationem, glorificationem, & c. consequuturos. Quiuis autem Christianus, mente aliqua praeditus, deprehendere potest, huius argumenti nullam esse connexionem: & alterum ex altero non necessariò consequi. Caro nostra resurget & immutabitur.
|| [ID00112]
Ergò in vita aeterna, essentiam nostri corporis & animae, quo ad indiuiduum, aliam verò substantiam seu essentiam, quo ad totalem mutationem, consequemur. Sunt haec omninò scopae dissolutae, & ea est argumenti huius connexio, quae maris est & arenae: quare prolixiore refutatione non eget, cùm seipsum euertat & refellat. Hoc quidem sequitur: Fideles credunt resurrectionem carnis: Ergò in illa die, hac ipsa carne secundùm substantiam & essentiam iterum circundabuntur, Iob. 19. Item, hoc etiam sequitur, Fideles credunt plenariam regenerationem carnis & naturae suae. Ergò corrupta illorum natura in illo die plenariè restaurabitur & renouabitur, ne vlla corruptio, peccatum, aut immundicies illi inhaereat. 1. Corinth. 15. Fideles autem credere & expectare totalem immutationem naturae, corporis & animae suae, in aliam naturam, in aliud corpus & animam, essentialiter à priori natura, corpore & anima distinctam, quemadmodum aduersarius nugatur: id falsissimum est. Scriptura enim id nusquam docet: quare nec Christiani id credunt, imò ne credere quidem ipsis licet, cùm sit blasphemia. Et quaesumus, quo nam loco, in sacris literis expressum est, nos in aeterna vita essentiam quidem nostri corporis & animae, quoad indiuiduum retenturus: hoc est, eosdem nos illos homines fore, qui in hac vita fueramus: & tamen aliam substantiam & essentiam, quo ad totalem immutationem, nos consequuturos. Si in altera vita eandem essentiam habituri sumus corporis & animae nostrae, quam in hac vita habuimus: & Adam atque Iob, & c. ijdem illi futuri sunt, qui in hac vita, secundùm substantiam corporis & animae fuerunt, & non alij: necesse est, falsum, impium, erroneum, miniméque verum esse, nos, quo ad mutationem, aliam substantiam seu essentiam in resurrectione consequuturos. Si prior & non alia essentia corporis & animae futura, quàm in hac vita habuimus: alia etiam substantia & essentia esse non poterit. Si autem alia futura substantia & essentia, quemadmodum isti homines fingunt & nugantur, prior substantia animae & corporis esse non poterit, immutent id & contorqueant, quacunque tandemrationevoluerint. Immutatio etiam, quae in resurrectione futura beatis nullius alterius substantiae & essentiae diuersae ab ea, quam ante habuerunt, causa esse poterit: aut necesse est esse falsum, beatos eandem cum
|| [53]
priore substantiam corporis & animae habituros. Vni horum necesse est, vt insistant, ambae simul verae esse nequeunt. Conatur aduersarius ad fundamentum libri Concordiae respondere,(Ee. i. fac. 2.) in quo concluditur: Si nullum omninò esset discrimen, inter corruptam naturam & peccatum originis, contra articulum resurrectionis, sequeretur, etiam peccato esse resurgendum, illíque in vita aeterna locum fore. Et infert contrarium esse verum. Quam ob causam? Hanc videlicet, credunt enim corruptam naturam, seu peccatum & peccatum originis in hac vita propter Christum ex gratia iustam reputari, regenerari, & in resurrectione essentialiter immutari, & prorsus aliam fieri. Quomodo igitur peccatum originis resurgere possit, & in vita permanere aeterna? Iudicent autem omnes mentes piae, qualis nam haec sit responsio, & an hac ratione fundamentum libri Concordiae dissoluatur & euertatur, ac non potiùs confirmetur. Si enim haec aduersarij confessio est, corruptam naturam, (quae ex illius opinione, ipsum peccatum originis est) in hac vita, imputatione iusta haberi, & regenerari, & in resurrectione essentialiter transmutari, verum ac immotum manet, peccatum originis ipsum à mortuis excitari, & sic plenè in iustitiam transformari, ac eandem in vitam recipi aeternam. Nullum hîc ei patet effugium: Immotae enim veritatis est, naturam hominis in extremo iudicio resuscitandam esse illam ipsam, qua in hac vita homo est praeditus: Quòd si natura, qua in hac vita homo est praeditus, est ipsum peccatum originis, necesse est illud etiam in extremo iudicio resuscitari, quare hoc responso se ipsum oppugnat. Quòd si obijcit, humanam naturam regenerari & transmutari, vt quemadmodum antè iniusta & peccatrix fuit, iam in resurrectione perfectè iusta & sancta fiat, & sic plenè in integrum restituatur: necesse est, vt nobiscum statuat discrimen inter peccatum originis, & corruptam naturam. Hoc si facere recusat, hac se blasphemia liberare non poterit, peccatum originis ipsum à motuis resuscitari & in vitam aeternam recipi. Quicquid enim resuscitabitur (loquimur autem de electis) illud etiam in vitam ingredietur aeternam. Peccatum originis secundùm illorum opinionem resuscitabitur. Ergò in vitam recipieturaeternam. Nec quicquam eos iuuat, quod de eiusdem transformatione in iustitiam, multa verba faciunt. Eiusdem enim hoc cum priore est veritatis, nunquam illud vllo Scripturae testimonio, si vel rumpantur, edocere poterunt.
|| [ID00114]
Vertant igitut se quocunque voluerint, necesse est, vtse victos faceant ur, nec ex his se vinculis vlla ratione expedire poterunt. Arbitrantur quidem, hoc se elabi posse effugio, quòd asserunt, non se docere corruptam carnem seu peccatum originis, fine essentiali transmutatione resuscitari. Iam anteautem docuimus, effugium hoc frustrà quaeri. Si enim illorum opinio vera, nullum esse discimen, inter corruptam, quam iam habemus, naturam & peccatum originis: Natura autem, quam iam habemus, in extremo iudicio resuscitanda est, necesse omninò est, ipsum peccatum, quod secundùm illorum opinionem, sine discrimine, nostra, quam iam habemus, hominis natura est, resuscitari & resurgere, & sic in vitam recipi aeternam. Essentialem transmutationem quod attinet, quemadmodum iam saepiùs diximus, nunquam sunt è sacris literis comprobaturi. Quare figmentum ipsorum impium figmentum, & damnata doctrina est & manet, vtpote quae in sacris literis non tantùm non est fundata: sed etiam eisdem penitùs repugnat. Hactenus quidem multa & varia aduersarij effugia audiuimus, nullam autem demonstrationem aut fundamentu̅: quo argumenta libro Concordiae repetita euertisset. Quin imò, in omnibus paginis, quas commaculauit, ne semel quidem rectè ea perpendit: sed de alijs tantùm rebus nugatus est, quae huc minimè pertinent. Manet igitur nostram, seu Concordiae potiùs libri argumenum, contra Spiritum istius vertiginis immotum. Quae ad finem vsque huius tractatus consequuntur, friuolam complectuntur & otiosam repetitionem rerum praecedentium, ad quae iam antè solidè est responsum. Quare non est necessarium hoc loco, nouam de ijsdem instituere disputationem.
|| [54]

DISCRIMEN INTER CORRVPTAM naturam & peccatum orginis, in Theologia nihil incommodare.
[arrow up]

ADVERSRIVS porrò nugatur, & obijcit discrimen inter corruptam naturam & peccatum originis, derogare aliquid, initiò imagini DEI, secundùm quam homo seu tota natura humana condita. Hoc verò minimè sequitur. Que̅admodum enim suprà demonstratum est, homo non fuit essentialiter imago DEI, sed ad imaginem DEI fuit conditus. Adam enim vel natura & essentia eius si ipsa imago DEI essentialiter fuisset, illam sine totius naturae abolitione amittere nequaquam potuisset. Naturam verò suam, licèt infirmata sit, retinuit: amisit autem imaginem DEI. Quare obiectio haec locu̅ non habet, tantum abest, vt discrimen inter corruptam naturam & peccatum originis tollat, seu quòd aliquid in Theologia incommodet, monstret. II. Extenuare contendit lapsum Adae, quo humana natura est corrupta, quia per illum tota natura est immutata, Hoc tam verum est, quàm prius. Huius enim obiectionis, si aliquod pondus esse deberet, necessariò sequeretur, lapsu Adae humanam naturam non corruptam, sed planè in nouam essentiam transmutatam fuisse: ita vt Adam, non ide̅ ipse Adam, sed alius & nouus Adam, à priori essentialiter distinctus sit factus Hoc verò falsum omninò est & erroneum. Natura quidem Adae est immutata, quo ad iustitiam, sapientiam, libertatem, mundiciem, & innocentiam, post lapsum enim iniusta est, insipiens, immunda, in aliam verò essentia̅ non est transmutata, quemadmodum haec omnia suprà abundè sunt demonstrata. Quare nec haec obiectio alicuius est momenti. III. Obijcit virtutem legis imminui, quae totam naturam, non eius aliquod accidens accuset. Respondemus, Nullo modo. Secundùm enim nostram Confessionem, lex totam naturam corrupti hominis accusat & arguit, non autem peccatum ipsum in se & per se. Peccatum enim non est aliquid in se & per se, sed est accidens aliquod malum, quo humana natura & essentia tota corrupta est: & sic humanae naturae, hoc est, animae & corpori inest. Quamobrem etiam lex satis iustas causas habet, accusandi & condemnandi totam naturam, nisi ab hoc accidente malo à Christo redimatur. Denique quemadmodum in articulis Schmalkaldicis rectè dicitur, officium legis est, homini peccatum originis, cum suis
|| [ID00116]
fructibus reuelare, & monstrare: quàm horrenda & profunda illud humanae naturae sit corruptio. Quare legis officium minimè est, monstrare corruptam naturam ipsum esse peccatum originis, & inter corruptam naturam & peccatum originis nullum esse discrimen: verùm hoc illius est muneris, homini peccatum originis, cum suis fructibus reuelare, & c. Homini, inquam, reuelari debet peccatum originis, non docere, sine vllo discrimine, eum, ipsum esse peccatum originis. IIII. Gratiam etiam DEI, arguit, contumelia affici, qui propter Christum nos corruptos homines in gratiam recipiat. Haec obiectio si vera esset, demonstrandum prius aduersario, corruptam naturam, seu corruptum hominem & corruptionem ipsam, rem eandem esse: hoc autem nunquam docere poterit. Quod sacrae literae de hoc mysterio tradunt, id nihil derogat misericordiae diuinae. Scriptura docet, DEVM non peccatum ipsum, sed peccatores per Christum redimere & saluare, Matth. 1. 9. Iohan. 3. Rom. 3. 1. Timoth. 1. Nihil igitur haec doctrina de discrimine peccati & naturae humanae derogat misericordiae diuinae. Tit. 2. , impietas non substantiam denotat, quemadmodum aduersarius interpretatur, sed impietatem in natura hominis latentem, de qua Apostolus inquit, nobis eam abnegandam & vitandam esse: & tamen asserere audet, significare eam hominis corruptam naturam, seu ipsum peccatum. Longè aliud & diuersum est, de quo Lutherus scribit, nolle intelligere, omnia, quae in homine sunt, damnata esse & impia, & aliud docere, corruptam naturam & peccatum originis rem eandem esse, id quod omnes facilè intelligunt. Quare D. Lutheri verba frustrà contra nos allegantur. V. Hoc etiam discrimen blasphemum esse asserit, contra incarnatione̅, Christi & redemptionem per ipsum facta̅. Christus enim totam humanam naturam sine peccato assumpsit, & non tantùm bonum aliquod accidens seu qualitatem. Hoc proprium est aduersariae partis figmentum, non nostra doctrina. Non enim docemus, nec nunquam docuimus, nec etiam docere animus nobis est, Christum accidens tantùm quoddam seu qualitatem humanae naturae assumpsisse: verùm id docemus, & in posterum, DEI beneficio, docebimus, Christum totam humanam naturam corpus & animam assumpsisse. Aduersarius etiam confictae huius calumniae causa, qua doctrinam Ecclesiarum nostrarum onerare conatur, grauissimas DEO poenas dabit, nisi in tempore gratiae poenitentiam egerit.
|| [55]
Quemadmodum etiam non docemus, nostram naturam malam & iniustam non esse, verùm id docemus, nostram naturam post lapsum, malitiam & iniustitiam ipsam non esse. Mala & iniusta est, propter peccatum, quod in illa habitat, Rom. 7. Malitia autem & iniustia ipsa non est, quemadmodum aduersarius blasphemè nugatur. Sic merum est aduersarij figmentum, Lutherum in Genesi tradidisse, si peccatum originis non esset ipsa corrupta hominis essentia sed separatum tantùm accidens quoddam, non necessarium fuisse, mittere Christum redemptorem, & c. Haec verba si in Luthero nobis monstrarit, laudabimus perfectò industriam eius. Nunquam verò id faciet, cùm hac rationein eo non habeantur. Cùm autem suprà ad obiectionem hanc responsum sit, prioribus acquiescimus. Quòd si cùm Sophistis doceremus, peccatum originis leue quoddam malum aut maculam esse, qua natura seu naturalia in homine non sint corrupta, sed integra manserint, & peccatum originis leuem quandam qualitatem & malum esse, veluti si illustris quaedam imago puluere extrinsecus aspergatur, qui facilè rursus abstergi possit, & vnde nihil detrimenti ipsi imagini accedat, & peccato originis non totam nostram naturam & essentiam, verùm accidentia tantùm quaedam corrupta esse, obiectio aduersarij aliquem haberet colorem, & c. non scilicet necesse fuisse, mitti Christum redemptorem. Contrarium autem docemus: quare obiectio illa contra nos non facit. Nostra enim doctrina est, peccatum originis istiusmodi horrendam, im mensam, & profundam esse corruptionem totius naturae humanae, quo ad corpus & animam, quam nulla creatura abolere aut emundare potuerit, sed hanc vnico & solo sanguine filij DEI IESV CHRISTI, redimendam fuisse, 1. Iohan. 1. Aliàs omnibus nobis in peccatis moriendum & pereundum fuisset: quo pacto igitur aliquid passioni & merito Christi derogaremus? Licèt etiam corrupta natura non sit ipsum peccatum originis, non tamen sequitur, Christum non propter corruptam naturam, sed propter merum accidens tantùm mortuum esse. Christus enim propriè propter & pro corrupta natura est mortuus, & sanguinem suum effudit, non quòd corrupta natura peccatum originis ipsum sit, sed quòd à peccato originis, quo tota, quo ad corpus & animam, corrupta est, per Christum redimeretur & in aeternum saluaretur, quemadmodum scriptum est, Matth. 1. IESVS nominabitur, quia saluum faciet populum suum à peccatis suis. Et Symbolo Niceno dicitur: Qui propter nos homines, no
|| [ID00118]
stramque salutem descendit de coelis, & non propter peccatum orginis, vt illius causa moreretur, & illud saluaret. Hoc nunquam euertent, si vel coelum misceant terrae. Aduersarius hoc loco denuo allegat Augustinum, quando Pelagianos reprehendit, quòd in infantibus opus DEI ita praedicent, vt interim negent, infantes in peccato originis concipi, & c. Et nos taxari arbitratur, qui secundùm Scripturam, corruptam naturam & ipsum peccatum originis discernimus. Mera autem est deprauatio verborum Augustini, qui non in Pelagianis reprehendit, quòd naturam & peccatu̅ originis discernant: sed quòd naturam ita extollant, quasi peccatum originis habeat nullum. Quare verba Augustini huc planè non faciunt. VI. Discrimen hoc imminuere etiam vult gloriam iustificationis, veluti in qua non merum aliquod accidens, sed ipsa corrupta natura, in gratiam recipiatur & iustificetur, seu à peccatis liberetur propter Christum fide. Nequaquam autem ita docemus, quemadmodum aduersarius falsò nobis affingit, merum accidens in homine iustificari: verùm haec nostra est doctrina, in iustificatione hominem peccatorem totum, anima & corpore, quibus in partibus per peccatum totus corruptus est, in gratiam propter Christum per fidem recipi, & omnia illi peccata tam originis, quàm actualia condonari, & non imputari. Econtra autem imputari ipsi obedientiam Christi in iustitiam. Rom. 4. 10. Quare haec obiectio doctrinam nostram non impugnat. VII. Vult detrahere, illud, aliquid regenerationi, quae sit essentialis, & c. Cùm autem suprà solidè demonstratum sit, Scripturam huiusmodi essentialem regenerationem nullam tradere, & c. Verùm merum eam figmentum esse aduersarij, obiectio etiam illa, contra doctrinam nostram nihil facit. VIII. Discrimen etiam illuddoctrinam de poenitentia diuidere, suprà ex articulis Schmalkaldicis solidè est refutatum, quare & haec obiectio aduersarij figmentum est. IX. Discrimen inter corruptam naturam & peccatum originis, resurrectionem & glorificationem corporis nostri, euertere & conuellere, falsum esse, paulò antè comprobatum & demonstratum est. Cùm igitur omnia, quae aduersarius hoc loco obiecit, mera figmenta sint, non est quòd quisquam Christianorum, multiplicibus illorum clamoribus & calumnijs se perturbari patiatur, sed potiùs agnitae veritari firmiter est adhaerendum.
|| [56]
Quòd si etiam diligenter & acuratè res consideretur, apparebit, in Theologia plus damni, quo ad hanc co̅trouersiam, neminem dare, quàm ipsos aduersarios, qui discrimen inter corruptam naturam & peccatum originis tollunt & euertunt. I. Initiò enim fingunt contra sacram Scripturam Genes. 1. 2. Ephes. 4. Imaginem DEI & humanam naturam, sine discrimine rem eandem fuisse, qui detestandus est error. Imago enim amissa est, natura autem, licèt corrupta, mansit, vt Lutherus Genes. 3. rectè docet, & scribit. II. Fingunt contra Scripturam, Adamum per lapsum essentialiter transmutatum, essentialiter aliam naturam alterius speciei acquisiuisse, quàm habuit ante lapsum: qui iterum detestandus est error: Adami enim essentia in & per lapsum non est essentialiter, in aliam essentiam transmutata, sed est corrupta, peccatrix, immunda & facta, quae antea munda, sancta, iusta & sine peccato fuit. III. Contra Scripturam fingunt, legem nostram naturam seu hominem ita accusare, quòd ipsum sit peccatum originis, cùm tamen Scriptura clarè testetur, quòd hominem accuset, quòd peccatum illi originis cum suis fructibus reuelet. Rom. 1. Reuelatur ira DEI coelitus super omnem impietatem hominum & iniustitiam. Rom. 3. Per legem agnitio est peccati. Vnde Lutherus contra Latomum. Tom. 2. fol. 402. scribit: Lex aliter non tractat peccatum, quàm vt ipsum reuelet, sicut dixit Paulus, Rom. 3. Per legem cognitio peccati. Quae cognitio duo docet, corruptionem naturae & iram DEI. Corruptionem quidem naturae & iram DEI docet: non autem docet naturam corruptionem seu ipsum peccatum esse. IIII. Contra Scripturam ignominia afficiunt DEI misericordiam, dum docent, DEVM ipsi peccato propitium esse, cùm tamen tota Scriptura contrariu̅ doceat, videlicet, Deu̅ no̅ ipsi peccato, sed misero peccatori propitiu̅ esse. Aurea etiam Scripturę testimonia, quemadmodu̅ suo loco ostendam, peruertunt, quae illuc detorquere conantur. DEVM ipsi peccato propitium esse, cùm tamen aliter non, quàm de peccatoribus intelligi possint. V. Obscurant non tantùm lucem articuli de creatione, sed aut DEVM ipsum, aut saltem Diabolum constituunt creatorem peccati. Si enim corrupta natura, ipsum est peccatu̅ originis sine discrimine, alterum horum necesse est, vt sequatur, vel DEVM creatorem esse peccati, cùm corruptam naturam, quae secundùm illoru̅ opinionem ipsum peccatum origin is est, creat, vel si hoc verum non est, cùm peccatum originis Diabolum au
|| [ID00120]
thorem habeat, & corrupta natura, secundùm illorum opinionem, ipsum peccatum originis sit, & sine creatore esse no̅ potest: necesse est Diabolum eius esse creatorem. Alterum horum necesse est, vt fateantur: siquidem errorem suum tueri volunt, inter corruptam naturam & peccatum originis nullum esse discrimen, quemadmodum id suprà solidè est explicatum. VI. Euertunt funditus consolationem, quae miseris nobis hominibus in articulo incarnationis Christi est proposita, dum fingunt Christi assumptam humanam naturam & nostram naturam, non eiusdem essentiae esse: sed essentialiter distinctam. Quòd enim Christus non assum psit, id etiam non redemit. Quòd si igitur carnem nostram & sanguinem non assumpsit, sed eam carnem assumpsit, quae essentialiter à nostra carne distincta est, & c. nostram etiam carnem non redemit. Eò tandem euadunt blasphemi isti, vt omni nos spolient consolatione. DEVS autem tandem illis resistet, & Ecclesiam suam, contra ipsorum blasphemiam tuebitur. VII. Ignominia afficiunt passionem & sanguinem Christi, dum praetendunt, Christum peccatum originis morte & sanguine suo redemisse, cùm tota Scriptura testetur: nos homines, eum, morte & sanguine suo à peccato, non peccatum ipsum redemisse, Rom. 3. 4. 5. Galat. 1. Matth. 1. 1. Timoth. 1. VIII. Simili ratione contumelia afficiunt articulum de sanctificatione, dum contra omnem Scripturam docent, ipsum peccatum originis baptizari, sanctificari, emundari, regenerari & saluari. Scriptura enim expressè inquit: nos homines baptizari in remissionem peccatorum, & non peccatum originis in remissionem peccati baptizari, Iohan. 3. Matth. 28. Marc. 16. Act. 2. Quod omninò tamen necesse esset fieri, si inter corruptam naturam & peccatum originis discrimen nullum. IX. Turpiter etiam peruertunt summum articulum de iustificatione, dùm falsum hunc vrgent errorem, ipsum peccatum originis iustificari, & in gratiam recipi propter Christum, cùm tamen Rom. 3. scriptura expressè dicat: Nos, nos, inquam, homines iustificamur ex gratia: & non peccatum originis. Item, Rom. 5. Nos ab ipso praeseruamur contra iram DEI. Item, nos DEO reconciliati sumus per mortem filij eius: non peccatum originis. Item, per vnius obedientiam iustificantur multi. Quae omnia cum delirio aduersariorum, peccatum originis ipsum iustificari, nullo modo congruunt. Homines, inquit Paulus, per Christi obedien
|| [57]
tiam iustificantur, & à peccato liberantur, non ipsum peccatum originis. Verùm in tàm euidentissima veritatis luce, non est quòd pluribus agamus. X. Contra verbum DEI fingunt regenerationem significare, essentialem mutationem naturae in essentiam alterius speciei, seu aliam essentiam à priori distinctam. De quo non habent, quòd vel vnicum dictum, bona fide allegatum, proferant. XI. Ineptissimè fingunt, in resurrectione hominis naturam, essentialiter in aliam nouam naturam, nouum corpus & animam transmutari, quod etiam merum figmentum est, quemadmodum paulò antè docuimus. Item, Nugantur, ipsum peccatum originis à mortuis resuscitatum iri. Item, Peccatum originis, essentialiter in resurrectione in iustitiam immutatum: Et sic vita aeterna donatum iri. Quae omnia horrendae sunt blasphemiae, sacris literis & articulis fidei nostrae Christianae simplicter repugnantes, quemadmodum id etiam demonstratum est. Longè igitur rectiùs quàm aduersarius, cùm Luthero concludere possumus, Diabolum non dormitare, huius generis absurda plura hinc inde sparsurum & operam daturum esse, ne qua sana doctrina in Ecclesia maneat reliqua: adeo, vt si quis totam germaniam perlustret, vix vllam Ecclesiam rectè informatam sit deprehensurus. Quo magis diligenter nobis ab istiusmodi phanaticis attendendum est: Veluti qui egregiam Sathanae hac in parte operam praestant, ne qua pura Ecclesia per Germaniam maneat reliqua. Si enim ex illorum sententia res procederet, necesse foret, nos omnes, horrendas huiusmodi blasphemias, de quibus hactenus egimus, vrgere, & tanquam aeternam, immotam veritatem propagare. Id quod DEVS clementer prohibeat, Amen. Quibus moneri gratum est, moneri se patiantur: in inferno nulla futura redemptio.
|| [ID00122]

CAPVT III.
[arrow up]

DEFENSIO FVNDAMENTORVM, quibus demonstratum est, peccatum originis esse accidens malum in homine, &c.
[arrow up]

ACCIDENTIS vocabulum, quo in Scholis vtimur, aduersarius reiectum omninò & improbatum vult, cùm neque in sacris literis, neque in tribus Symbolis, neque Augustana Confessione, Apologia, Articulis Schmalkaldicis & Catechismis D. Lutheri habeatur. Contrà autem vocabulum substantiae in Ecclesijs & Scholis retinendum & defendendum contendit, quia Lutherus in lectionibus & monumentis suis eo saepissimè sit vsus. Interea autem non animaduertit, etiam vocabulum substantiae, de peccato originis, in sacris literis, in tribus Symbolis, Augustana Confessione, Apologia, Schmalkaldicis articulis, Catechismis Lutheri non expressè haberi. Quòd si igitur hanc ob causam vsus vocabuli accidentis in hoc certamine esset intermittendus, quia in dictis libris non habetur: simili ratione sequitur, etiamvocabulu̅ substantiae in hac controuersia non esse vsurpandum: vel si illud vsurpandum & retinendum est: idem in voce accidentis licere. Quantum ad causas, quas aduersarius prętendit, propter quas vocabulum substantiae seu essentiae, in hac controuersia de peccato originis non sit negligendum aut reijciendum, ordine eas in timore Domini examinabimus. Prima est, quòd vocabulum substantiae contra D. Lutheri & ipsorum opinionem peruertamus. Ne verbo autem indicat, quomodo & qua ratione id faciamus. Verùm multis verbis opus non est, cùm in hac controuersia vocabulum substantiae non aliter intelligamus, quàm illi ipsi id exponunt & declarant, videlicet corruptam naturam, substantiam seu essentiam eiusdem, ipsum peccatum originis, seu animam, rationem, voluntatem, & c. esse ipsum peccatum originis: idque eam ob causam, quia Sathan, quemadmodum illi fingunt, humanam naturam seu animam, in summis suis viribus, per lapsum interemerit, trucidarit, & essentialiter in aliam formam seu speciem transformarit: quódque
|| [58]
propter essentialem transformationem seu transmutationem porrò peccatum, seu peccatum originis ipsum sit, & nullum omninò ampliùs discrimen esse inter corruptam naturam corpus & animam hominis, & inter ipsum peccatum originis. Hoc enim passim in omnibus suis libris & in omnibus penè folijs, quemadmodum id negare minimè possunt, vrgent. Id etiam testantur tituli, quibus in inscriptionibus omnium suorum librorum vtuntur, peccatum substantiam, non accidens esse, corruptam naturam, corpus, animam, intellectum, voluntatem, mentem, in summis suis viribus peccatum, seu ipsum originis peccatum esse, id quod hactenus passim per totum librum Irenęi (examen inscriptum) animaduertimus & vidimus. Atque in hac significatione vocabulum illud reijcimus, ob rationes, quarum aliquot magna copia in explicatione praecedentium duorum capitum, allatae sunt, & in consequentibu setiam proferentur. Initiò enim vocabulum substantiae, quo sensu illi eo vtuntur, tollit discrimen inter DEI & Diaboli opus, & vel DEVM, vel Diabolum constituit creatorem peccati. Quicquid enim substantia est, id à DEO creatum est, Ioh. 1. Col. 1. Si itaque peccatum originis substantia est, necesse est esse eam à DEO creatam. Quòd si à DEO non est creata, sine tamen creatore subsistere non potest, necesse est Diabolum creatorem animae esse, & sic necesse est, corruptam nostram naturam, quae ex illorum opinione, fine discrimine ipsum peccatum est, à Diabolo creatam esse. Deinde si verum esset, quod illi fingunt, Diabolum hominem per peccatum essentialiter transmutasse, ita vt per illam essentialem transformationem, corrupta natura ipsum peccatum originis effecta sit: iterum necessariò sequeretur, Diabolum creatorem, & sic ipsum DEVM esse. Essentialiter enim transmutare, & in aliam speciem transformare, nullius creaturae sed solius DEI est opus non minùs ac ipsa creatio. Tertiò: Nunquam ab illis demonstrari potest, corruptam naturam, seu corruptam substantiam, & corruptionem, seu peccatum ipsum sine discrimine & rem eandem esse, id quod clarè vocabula, corrupta natura, quae res duas non vnam complectuntur, indicant. Quemadmodum id Augustinus de moribus Manichaeorum lib. 2. cap. 5. testatur, inquiens: Corruptio non est in seipsa, sed in aliqua substantia, quam corrumpit. Non enim substantia est ipsa corruptio. Quae aduersarius eludere non potest.
|| [ID00124]
Quartò: Licèt aduersarius varia testimonia ex Luthero alleget, in quibus vocabulum essentiae seu peccati habetur: in hunc tamen vsque diem probandum illis incumbit, in Lutheri scriptis hanc propositionem illis ipsis formalibus verbis, quibus illi vtuntur, haberi, videlicet peccatum originis propriè sine vllo discrimine, esse peccatu̅ originis, seu ipsum peccatum. Priusquam hoc demonstrent, non immeritò asserimus, iniuriam eos Luthero facere, & verba ipsius contra illius sententiam & mentem allegare: Praeterea etiam dicimus & meritò dicimus, Nisi propositionem illam hoc modo, (quemadmodum ipsi ea vtuntur, & Luthero asscribunt) ex illius scriptis demonstrent, omnia illorum figmenta, omniáque ipsorum scripta vana esse, nullóque niti fundamento. Quòd autem Glossas suas proferunt & obijciunt, Lutherus tamen dixit: Naturam nostram esse peccatum: de nulla autem alia natura quàm de corrupta loqui. Ergò, necessariò sequitur, corruptam naturam ipsum peccatum esse, & cùm corrupta natura propagetur, necesse esse eam ipsum esse peccatum originis. Respondemus, haec ipsorum glossemata nihil aliud esse, quàm meras fabulas, donec propositionem illam ex ipso Luthero proferant & monstrent. Si enim glossematibus controuersiae deciderentur, facilè esset cuiuis verba illius inuertere, & ex illis quidlibet inferre & co̅cludere, Interea dum id monstrant, insistimus huic sententię, vocabulo substantiae in controuersia de peccato originis locum esse non posse. Quintò: Quòd nullum Scripturae testimonium proferre possunt, in quo corrupta natura ipsum peccatum originis, seu substantia appelletur. Sextò: Quòd ex monumentis Patrum edocere nequeunt, peccatum seu originis peccatum, substantiam esse, seu corruptam naturam, (quemadmodum iam vt plurimum loquuntur) ipsum peccatum originis esse, verùm de eo iam satis. Altera causa est, quia loco vocabuli substantiae, quod minus notum ost, vtuntur voce essentiae. Quantum ad vocem (essentia) cùm eodem in sensu ab illis accipiatur, quo vocabulum substantiae, & illo significetur, ossentiam naturae, seu corruptam naturam hominis ipsam, peccatum originis esse, eiusdem etiam est valoris, cuius ipsa vox substantiae. Nunquam ctiam è Lutheri monumentis edocere poterunt, vocabulo essentiae in doctrina de peccato originis, ita eum vsum esse, quemadmodum falsò ei affingunt, quòd scilicet idem significet, quod ipsum peccatum, seu quod
|| [59]
essentia humanae naturae iam ipsum sit peccatum originis: & nullum omninò discrimen esse inter corruptam essentiam naturae humanae, & inter ipsum peccatum originis. Quanto id quaeso cum desiderio pridem in lucem protulislent, si eius vel speciem quandam proferre potuissent. Quod ex Luthero Genes. 3. allegant, peccatum esse de essentia, ad id aliquoties solidè est responsum, & per se intelligitur permagnum discrimen esse, inter has duas phrases, esse ipsam essentiam, & esse de essentia. Docent, peccatum originis propriè esse & sine omni discrimine ipsam essentiam corrupti hominis. Lutherus autem inquit, esse eam de essentia. Id autem hoc pacto intelligit. Quemadmodum iustitia originalis homini ante lapsum fuit connaturalis, (quemadmodum sani oculi natura est, lucem videre:) ita post lapsum, iniustitiam originalem, seu peccatum originis etiam homini esse naturalem, & inesse essentiae ipsius, vt homo naturali ratione, quemadmodum à patre & matre nascitur, natura, seu propter corruptionem, quae essentiae & naturae eius inest, aliter non possit, quàm in rebus diuinis coecutire, iniustum esse, malum, immundum, , corruptum esse & peccare. Quemadmodum ipse eodem loco explicat, quòd voluntas saucia, intellectus corruptus, & ratio vitiosa & in aliud mutata sit. Cùm enim voluntas, intellectus, ratio antea iusta, sancta, munda, libera, sapiens, intelligens fuerit, Deúmque naturaliter rectè agnouerit, crediderit, & reuerita sit: iam iniusta est, , immunda, seruituti subiecta, corrupta, insipiens, vitiosa, peruersa & ad omne malum prona: Quae horrenda omninò mutatio est, qua loco pulcherrimaru̅ & maximè illustrium proprietatum & donorum, adeò tetras proprietates & vitiositates contraxit. Manet itaque nostra voluntas, intellectus, secundùm essentiam, quemadmodum Lutherus scribit: Longè verò aliam habet naturam, inclinationèm & proprietates, quàm habuit ante lapsum. Suas igitur phantasias è vocabulo essentiae nondum comprobarunt: cùm Lutherus longè alia in significatione, ac ipsi, eo vtatur. Eadem est ratio vocabuli substantiae, quo Tom. 2. Ienensi, contra Latomum, fol. 396. vtitur, Sophistas nonnihil capere, quae sit substantia peccati, scilicet offensio DEI, & legis transgressio. Sic enim vlteriùs citato loco scribit, substantiam hîc accipio, non more Aristotelis sed Quintiliani. Parisienses obiecerant Luthero, docere eum cum Manichaeis, peccatum esse substantiam, respondet negatiuè, Non enim vti sevo cabulo substantiae pro essentia per se subsistente, more Aristotelis, seu quòd statuat,
|| [ID00126]
peccatum essesubstantiam: sed more Quintiliani, vbi rem denotat, seu rei alicuius proprietates & naturam, de qua ordine dicendum est, quae eius virtus sit & operatio. Quare aduersarij vocabulum substantiae, his Lutheri verbis palliare non possunt. Tertia causa: Vocabulum substantiae, naturae seu essentiae in hac controuersia esse vocabulum Confessionis, quod non minùs iam possit negligi, quàm vocabula , sola fide, purè passiuè, & c. Haec ratio locum si habet, etiam vocabulum accidentis pari modo erit retinendum, cùm & illud vocabulum factum sit Confessionis in nostris Ecclesijs, maximè illo accedente, aequi pollentia voci accidentis extare in sacris literis vocabula, de quibus paulò post: maximè cùm sacra Scriptura in descriptione peccati originalis, istiusmodi tantùm vocabulis vtatur, quae in Scholis intra accidentia referuntur. De quibus suo loco pluribus. Quarta causa: Scripturam interdum vti voce essentiae, veluti, Psal. 14. Corrupti sunt & abominabiles facti in studijs suis. Quo loco vocabulum essentiae, idem volunt significare, quod vocabulum substantiae, & quòd hac propositione asseritur, corrupta humana essentia est ipsum peccatum originis. Turpissima autem haec est deprauatio sacrae Scripturae & versionis D. Lutheri, quae omnibus pijs mentibus occafionem praebere deberet, aperiendi oculos, vt videant, quid in istis hominibus, & sub hoc illorum veneno lateat. Vocabulum enim essentiae, Psal. 14. non habetur: verùm istiusmodi vocabulum, quod facinus, opus, studium denotat, cui incumbunt & dediti sunt impij. Quemadmodum id versiones quoque habent latinae. Lutheri verò versionem quod attinet, hanc Germanicam loquendi consuetudinem: (quales turbas dat homo iste: quàm tetra & abominanda ista est consusio non enim dicitur dare substantias, pro dare turbas (Ein wesen anrichten) in versione sua retinuit, in quibus vocabu lu̅ (essentiae) ide̅ significat, quod actiones malae, opera mala, studia mala. Ac impiorum studia (Wesen) hîc nihil aliud denotat, quàm studium, actiones, consilia, conatus, quibus sunt perpetuò occupati. Nullo modo autem substantiam, essentiam, seu naturam ipsius impij. Eadem ratione non habetur, Psal. 53. in lingua sancta: sed haec illic sunt verba: Abominabiles facti sunt in iniquitate, iniustitia, malitia. Et hoc est, quod Lutherus reddidit, in jhrem dösen Wesen. Nunquam igitur Luthero in mentem venit vocabulum (Wesen) idem significare, quod substantiam seu corruptam hominis naturam, seu
|| [60]
corruptam animam hominis. Qua igitur conscientia, aduersarius haec testimonia alleget, eoque simpliciores circumueniat, viderit: priusquam exardescat ira DEI. Quinta causa: Multa aequipollentia vocabula in sacris literis extare: quae idem omninò significent, veluti vocem carnis, cordis lapidei, veteris Adami, veteris hominis. De quibus suprà dictum est, nullum horum vocabulorum idem significare, quod vocabulum substantiae seu essentiae eo sensu, quo illi istis vtuntur. Dicta enimvocabula concreta sunt, hoc est, talia, quae res duas complectuntur, videlicet corruptam substantiam, naturam seu essentiam hominis, & corruptionem, quae illi inest. Quare minimè verum est, aequipollentia ea esse, & eiusdem sensus cum vocabulis substantiae, naturae & essentiae Licèt etiam abstractiuè accipiantur, pro ipsa corruptione, nullam tamen notant substantiam seu essentiam, sed infirmitatem tantùm, morbum seu defectum in substantia seu essentia corruptae naturae humanae, quemadmodum suprà ex Catechismo Lutheri minori, de voce veteris Adami est demonstratum. Nullum igitur etiam huius rationis est pondus, idque ob eius vanitatem. Sexta causa, Simili modo turpissimam com plectitur deprauationem, quemadmodum & quarta. Licèt enim Ecclesia, vocabulo Wesen vtatur, dum canit, lapsu Adae corrupta̅ esse totam natura̅ & essentiam hominis: in his tamen Ecclesiae hymnis, non idem significat, quod corrupta natura & essentia est ipsum peccatum originis. Verùm id eo intelligitur, hominis naturam & essentia̅ peccato originis horribiliter esse corruptam. Res autem planè distinctae sunt, corruptam naturam & essentiam esse, propter peccatum originis: & corruptionem atque peccatum originis ipsum esse, quemadmodu m hactenus solidè est demonstratum. Vocabulum (Wesen) quod attinet Psal. 14. (Ir Wesen ist verderbet zwar) paulò antè docuimus, dicto loco non accipi, pro hominis corrupta natura seu essentia, sed pro studio, labore & curis impiorum, quibus dies noctésque sunt dediti. Im pudens itaque temeritas est aduersariorum, his vocibus adeò turpiter abuti pro suo libitu, & simpliciores, qui non meliùs rem intelligunt, adeò turpiter seducere & circumducere. Verùm id DEVS suo quoque tempore iudicabit. Septima causa. Si illud vocabulum abijcerent, doctrinam sese Lutheri reddituros suspectam, confirmaturos aduersariorum accidens, tur
|| [ID00128]
baturos simpliciores, qui statuunt peccatum originis, hominis totam naturam & essentiam esse, qui illius doctrinae causa etiam exilia sint passi. Respondemus D. Lutheri doctrina, etiamsi abijciatur vocabulum substantiae, nequaquam redditur suspecta. Etenim si D. Lutheri doctrina de peccato originis, nullo alio fundamento Scripturae niteretur, quàm quod illi, per vocabulum substantiae & essentiae, substituere conamini, sanè infirmo niteretur fundamento. Quin contrarium est verum, impio illo & deprauato vsu vocabulorum substantiae & essentiae, in doctrina de peccato originis, sacrae Scripturae & Lutheri doctrinam, potiùs conuelli & euerti, turpissima cum impostura & seductione simpliciorum mentium, qui hoc abusu & deprauata interpretatione occupantur & seducuntur: quàm quòd propagetur & defendatur. Veritas enim mendacij subsidio non eget. Nec vllius momenti est, quòd praetendunt, si abijcerent, nostros in sententia sua fore confirmatiores. DEI enim beneficio sententiae nostrae vsque adeò sumus certi, vt perinde nobis sit, siue reijciant illud, siue retineant. Si abijcerent, ipsorum id inseruiret saluti, & faceret ad remouenda horrenda scandala, quae hoc certamine in Ecclesia dederunt: Si non abijcient, in ipsorum caput, quicquid inde mali consequetur, redundabit, Quemadmodu̅ nec illa ratio alicuius est ponderis. Multi propter hoc vocabulum in exilia se eijci passi sunt. Ergò est retinendum. Non enim poena, sed causa martyrem facit. Sic non exilium verum exulem, sed causa facit. Causa si mala est, Exilium iustum. Haec autem horrenda & blasphema doctrina est, corruptam scilicet naturam peccatum originis esse, vel peccatum originis substantiam, essentiam, seu naturam esse, tueri: & illius causa exilia pati absurdum est, & cum pietate pugnat. Quare ipsi viderint, quid agant, dum & seipsos & Ecclesiam DEI perturbant & inuoluunt. Octaua causa est: Quòd in multis Christianis tam viris, quàm foeminis, constantiae laude in persequutione ferenda commendatis turbaretur Spiritus sanctus, si vocabulum substantiae abijcere cogerentur. Respondemus, Spiritus sanctus in Christianis fidelibus perturbatur, quando sana & orthodoxa doctrina & verba ipsius abijcienda sunt, & contrà falsae opiniones non habentes typum sanorum verborum sunt acceptandae. Verba autem ipsorum non habent formam sanorum verborum, sed falsa sunt & erronea, quemadmodum hactenus abundè demonstratum. Illa igitur meritò abijcere debebant, vnde Spiritus sanctus
|| [61]
in talibus exultaret & gaudium foret coram angelis DEI, qui sunt in coelo. Multos homines reperiri, qui illas voces, (substantia seu essentia) sine perturbatione, in hac controuersia abdicare nec possunt nec volunt, ipsorum fit culpa, qui id simplicioribus sic instillant, & tam turpiter illos seducunt. Quare tempus est, vt poenitentiam agant, & pro remissione DEVM deprecentur: aliàs suspiria piarum mentium ab illis seductarum, in illos ipsos deriuabuntur: & ad ima eos tartara detrudent. Tandem aduersarius verba libri Christianae Concordiae de accidente, seu peccatum originis accidens quoddam malum esse, sibi exagitanda sumit, & conuellenda. Mox ab initio obijcit libro Christianae Concordiae, non esse aliud fundamentum propugnandi accidens suum, quàm Aristotelem illiúsque diuisione̅, entis in substantiam & accidentia. Et multis paginis grauissimam instituit accusationem, aduersus inanem Philosophiam, quarum absurditatum in Theologia illa sit causa, si illius normam quis sequatur: illiúsque multa producit exempla, quae nec ipsi negamus. Scimus enim, DEI beneficio, nobis, vt Augustinus inquit lib. 10. de Ciuitate DEI, cap. 23. ad certam regulam, hoc est, secundùm verbum DEI esse loquendum. Item, DEVM praecepisse, vt Bernhardus inquit, non vt versutias Platonis, nec vt argutias Aristotelis, sed vt verbum ipsius doceamus. Nec ignotum nobis est illud Tertulliani, Philosophos esse hęreticorum Patriarchas. Non itaque nostri causa prolixa illa commemoratione opus fuisset. Quòd autem verum sit, quemadmodum nos accusant, nos fundamentum nostrum in hac causa non è Theologia, sed ex Aristotele petere: id nullo pacto ipsis concedimus, in aeternum etiam id nunquam probare poterunt. Priusquam enim liber Christianae Concordiae in Articulo de peccato originss, tàm in Epitome, pag. 230. quàm in solida repetitione pag. 259. 260. 261. 262. illuc transit, vt de discrimine substantiae & accidentis agat, & illorum vocabulorum verum sensum declaret: praesupponit firma, solida, immota fundamenta è verbo DEI, Augustana Confessione, Apologia, & Articulis fidei nostrae Christianae de creatione, redemptione, sanctificatione, & resurrectione carnis nostrae, quę hactenus repetiuimus, & contra aduersarij Calumnias & Sophisticas deprauationes solidè & verè defendimus. Postea demum transit ad declarationem quorundam verborum, inter quae haec etiam sunt duo, substantia & accidens, quorum vero sensu, in explicatione huius controuersiae carere non possumus. Quare libro Christianae Concordiae summa vis & iniuria ab aduer
|| [ID00130]
sario infertur, dum accusatur, quòd fundamentum suae doctrinae in hac controuersia, non ex Theologia sed Aristotele desumat. Quòd enim natura sumus filij irae, Ephes. 2. & condemnationi subiecti, Rom. 5. 6. id non ex Aristotele, nec ex Porphyrio est desumptum. Sic descriptio peccati originis pag. 259. in partes quinque distributa, & ex Apologia Augustanae Confessionis repetita, non Aristotelis est doctrina, sed sacrarum literarum, seu ipsius Spiritus sancti, nisi nugari illis placeat, Apologiae etiam doctrinam de peccato originis non ex verbo DEI, sed aliunde ex Aristotele & Platone esse petitam. Quemadmodum nec illud ex libris Aristotelis est deductum, quando liber Christanae Concordiae ex testimonijs Scripturae pag. 230. 261. 262. demonstrat, discrimen esse inter corruptam hominis naturam, quatenus etiamnum est creatura DEI: & inter peccatum originis, quo tota est & omninò corrupta. Articuli sanè fidei nostrae Christianae de creatione, redemptione, sanctificatione, & resurrectione carnis, è quibus discrimen inter naturam & peccatum originis solidè declaratum & ob oculos est positum, non in Aristotelis & Platonis cerebro sunt nati: nec ex illorum Scholis desumpti, sed ex sacris literis deducti, nisi denuò illis affirmare sit volupe, etiam Symbolum Apostolicum ex Aristotelis Philosophia exortum, & in ea fundatum esse. Quae etiam libro Christianae Concordiae eo loco pag. 261. contra Manichaeos asseruntur, illa procul dubio, non ex Aristotele petita, sed ex Augustino, qui illa ex sacris literis collegit, sunt deprompta: in quibus ne verbum quidem habetur, quo doceatur, peccatum originis substantiam aut essentiam se ipsa subsistentem esse: seu, quemadmodum iam aduersarij loquuntur, ipsam corruptam esse naturam. Licèt enim Scriptura de corruptione hominis passim conqueratur grauiter, tamen tam post lapsum, quàm antè lapsum hominem eum appellat, & non ipsum peccatum. Quòd autem carnem deprauatam, vanitatem, defectricem, inobedientem, vitem syluestrem, generationem viperarum, & his similibus Epithetis nominat, describit humanae naturae malitiam & horrendam deprauatione̅, quae in illa, peccatum est subsequuta, quibus tamen discrimen corruptae naturae, cui haec corruptio & morbus inest, & peccati atque corruptionis ipsius, non tollitur. Similiter licèt sacra Scriptura originis malum exaggeret, & ampli
|| [62]
ficet, idque meritò, cùm verissimum sit, in nobis hominibus illud esse ineffabile, vbique tamen istiusmodi verbis vtitur, quae non docent, peccatum originis substantiam esse aut essentiam, vel corruptam naturam esse ipsum peccatum originis, sed quae morbum, defectum & infirmitatem essentiae seu humanae naturae denotant, & sic discrimen essentiae humanae naturae & corruptionis eiusdem clarè & manifestò indicant. Exempli causa, vocabula hebraea Auon, peruersitas, prauitas, vitium, incuruatio, Pescha, iniquitas, Rescha, inquieta, ardens malitia, quae nunquam quiescit, Chataach, peccatum, erratum. Sic etiam graeca vocabula , Iniustitia, , Transgressio, , Peccatum, delictum, , defectus, , malitia, nequitia, quibus Spiritus sanctus in Prophetarum & Apostolorum scriptis peccatum exprimit, nunquam ita accipi & explicari possunt, quòd tantundem denotent, quod substantia seu essentia, seu quod ipsa corrupta natura: id quod omnes linguarum periti facilè intelligunt: sed necesse est, explicari ea & accipi de malo, defectu aut infirmitate, quae hominis corruptaenaturae inest, & qua corrupta est. Praeterea testatur sacra Scriptura multis locis, peccatum originis, cum omnibus malis, quae illud consequuta sunt, in electis & beatis desitura, finem habitura & abolenda esse: Naturam verò seu essentiam humana̅ mansuram, illámque glorificandam & clarificanda̅ esse. Esai. 30. Dominusvulnus populi sui, & percussura̅ plagae eius sanabit. Esa. 38. Tu eruisti animam mea̅, vt non periret, proiecisti post tergum tuum omnia pec cata mea. Iere. 33. Et emundabo illas ab omni iniquitate sua. Mich. 7. Reuertetur & miserebitur nostri, deponet iniquitates nostras, & proijciet in profundum maris omnia peccata nostra. 1. Ioh. 1. Sanguis IBSV CHRISTI filij eius emundat nos ab omni peccato. Philip. 3. Qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori charitatis suae. 1. Corint. 15. Corruptibile hoc induet incorruptionem. Quomodo igitur Scriptura doceret, peccatum originis substantiam, seu ipsam corruptam esse naturam: cùm vsque adeò clarè indicet, peccatum à natura seiungendum & expurgandum esse, naturam ipsam conseruandam glorificandam & saluandam esse? In super Scriptura istiusmodi vtitur vocabulis, in quibus humanam naturam, veluti subiectum peccati, describit, peccatum autem velut accidens quoddam, quod naturae inhaeret. Roman. 6. Ne regnet
|| [ID00132]
peccatum in mortali vestro corpore, Rom. 7. Iam non ego illud operor, sed habitans in me peccatum. Scio enim in me, hoc est, in carne mea nihil habitare boni. Item, Reperio igitur lege̅ in mevolente facere bonum, quòd malum mihi adhaereat. () Rom. 8. Damnabat peccatum in carne per peccatum. Ephe. 4. Per ignorationem, quae illis inest, Hebr. 12. Deponentes omne pondus & circumstans nos peccatum. Iere. 17. Peccatum Iuda tabulis cordis illorum insculptum est. Prouerb. 22. Stultitia colligata est in corde pueri. Quae testimonia omnia clarè testantur, peccatum non esse ipsam corruptam hominis naturam, sed illi tanquam morbum, & malum accidens inhaerere & inesse. Sic sacra Scriptura in eo etiam discrimen statuit, inter corruptam naturam, & inter peccatum originis, seu corruptionem, quòd expressis verbis testatur, hominem seu humanam naturam non condemnari, ideò quia natura aut substantia sit: verùm ea̅ ob causam, quia peccatrix & immunda, Psal. 39. Corripis hominem propter peccatum. Esa. 50. Venditi estis propter peccatumvestrum. Esa. 59. Iniquitates vestrae diuiserunt inter vos & DEVM vestrum, & peccata vestra absconderunt faciem eius à vobis, ne exaudiret. Ezech. 3. Impius propter peccatum suum morietur. Necesse igitur est, esse discrimen inter corruptam hominis naturam, & inter ipsum peccatum originis. Haec enim perspicua sacrae Scripturae testimonia fallere nequeunt. Ex his omnibus patet, nos doctrinam nostram de peccato originis, (non esse, eam, ipsum peccatum originis, sed esse profundissimam & horrendam naturae seu corporis & animae corruptionem, seu quod idem est, esse pessimum & nocentissimum accidens, quod, sicut Paulus Rom. 7. scribit, habitat in carne, seu homini adhaeret) nequaquam ex Aristotelis Philosophia vel diuisione eius substantiae & accidentis desumpsisse: sed ex sacris literis tanquam puro limpidissimóque fonte hausisse. Licèt etiam Scriptura sacra his ipsis vocabulis non vtatur: In homine aliud substantiam seu essentiam, & aliud peccatum originis, quo substantia seu essentia humanae naturae, tanquam accidente malo est corrupta: tamen, quemadmodum demonstratum, docet multis claris & perspicuis testimonijs, idque non vna sed multiplici ratione, quemadmodum dictum, corruptam substantiam seu essentiam naturae, non esse ipsum peccatum, sed discrimen esse inter corruptam naturam & inter ipsum peccatum: quaeomnia nullo fundamento euerti possunt.
|| [63]
Haec cùm ita se habeant, necessariò sequitur, peccatum originis nullam esse substantiam aut essentiam, non etiam ipsam corruptam hominis naturam: sed malum aliquod, grauem morbum, noxium accidens, defectum, , quae in hominis carne, quemadmodum Paulus Rom. 7. scribit, habitat, vel eidem inhaeret. Istiusmodi malum in Scholis accidens nominatur, quod non est ipsa hominis creata substantia, natura aut essentia: sed illi inest. Cúmque Scriptura discernatinter corruptam hominis naturam, & inter peccatum, licèt vocabulis Scholarum substantiae & accidentis non vtatur, meritò cum sacris literis discernimus: nec patimur, euidens illud discrimen nobis eripi: verùm Christiana nostra vtimur libertate, quae potestatem nobis concedit vsurpandi Scholarum vocabula in Ecclesia DEI, quando res, quibus applicantur, in verbo DEI illustri testimonio sunt comprehensae: quemadmodum hoc ipsum discrimen in sacris literis, DEI beneficio fundatum est. Si discrimen inter corruptam hominis naturam, & peccatum originis, in sacris literis nullum haberet fundamentum, nec tot illustribus testimonijs esset monstratum, verùm illud sine Scriptura, è nostro confingeremus cerebro, & in Ecclesiam Christi introduceremus: satis iusta esset aduersario causa, illudverbis & scriptis oppugnandi, & librum Christia nae Concordiae arguendi, quòd rem tantam ex solius Aristotelis diuisione substantiae & accidentis extrueret. Quia verò discrimen illud adeò firmo, solido, immoto fundamento nititur, nulla est iusta causa, propter quam discrimen inter substantiam & accidentia, cuius in omnibus Scholis Christianis est vsus, & quod ad doctrinam de peccato originis accommodatur, tanta vehementia exagitent & penitus reijciant. Non liber Concordiae, nec nos hoc loco laboramus de Aristotelica diuisione substantiae & accidentis: sed de reipsa agimus, de qua tam clarum & expressum discrimen nobis in sacris literis est ob oculos positum, quòd verborum inanibus nugis à nullo mortalium eripi nobis patiemur. Diuisione illa docendi tantùm causa vtimur: cùm in Scholis nostris vsitata sit, & studiosaeiuuentuti hactenus tradita. Nos etiam, DEI beneficio, non latetin Scholis transcendentia tradi, que nec inter substantiam, nec inter accidentia referri possunt. Verùm hoc causae nihil largitur, nihil etiam adimit: cùm non potissima controuersia sit de Aristotelica diuisione substantiae & accidentiu̅, sed de peccato originis, num corrupta hominis natura ipsa sit, vel num discrimen ali
|| [ID00134]
quod sit, inter corruptam naturam hominis & peccatum originis, qua in quaestione aduersarius disertè asserit, corruptam hominis naturam, esse ipsum peccatum originis: & nullum omninò discrimen esse, inter corruptam naturam hominis & peccatum originis. Nos autem contrà ex verbo DEI simpliciter negamus, corruptam naturam esse ipsum peccatum, & constanter asserimus, verum esse discrimen inter corruptam naturam & peccatum originis. Cùm igitur discrimen hoc inter peccatum originis & corruptam naturam adeò euidenter & perspicuè è sacris literis demonstrare possimus, & hactenus demonstrauerimus, nostraque doctrina, in verbo DEI, quod immota est veritas, adeò firmiter & solidè fundata sit, de illa, quae ab Aristotele tradita & in Scholis nostris hactenus retenta est diuisio, facilis est decisio. Siue enim diuisione illa vtamur, siue minùs, hoc tamen secundùm sacram Scripturam firmum & immotum manet, corruptam naturam hominis, non esse ipsum peccatum originis, sed discrimen esse inter corruptam naturam hominis, substantiam & essentiam, & inter ipsum peccatum originis, de quo potissimùm contra aduersarios, & nequaquam pro Aristotelis diuisione pugnamus. Secundò obijcit Antagonista libro Concordiae, conari nos, doctrinam de peccato originis, quod accidens malum, & corruptio quaedam hominis sit, non autem ipsa corrupta natura, è definitione Accidentis demonstrare. Manifesta autem nos grauat calumnia. Fundamentum enim libri Christianae Concordiae de hoc articulo, quid peccatum originis sit, neque diuisioni innititur substantiae & accidentis, nec huic illíue descriptioni, quid accidens sit aut nominetur. Verùm, quemadmodum abundè hactenus demonstratum, innititur expresso & immotae veritatis verbo DEI, articulis fidei nostrae Christianae, de creatione, incarnatione, redemptione, sanctificatione & resurrectione carnis, quę manifestò testantur, & confirmant, corruptam naturam non esse ipsum peccatum originis, sed corruptam naturam à peccato originis esse discernendam. Quòd autem liber Concordiae definitionis meminit, quid accidens sit & in Scholis nominetur, non eo fit fine, quòd inde ipsius doctrinae fundamenta quaerere & deducere conetur: Nullo modo: verùm maioris declarationis causa. Cùm enim Scriptura expressè asserat, peccatum originis esse defectum, Rom. 3. Iniustitiam in homine, Rom. 1. Malitiam habitantem in carne, & eidem adhaerentem, Rom. 7. & corruptam naturam à peccato
|| [64]
originis, vt suprà ostendimus, discernat, & nequaquam rem vnam & eandem statuat. In Scholis autem Christianorum haec vocabula omnia, quibus sacra Scriptura vtitur, inter accidentia referantur, vtitur liber Christianae Concordiae pag. 264. definitione vocabuli accidentis, & inquit: Cùm peccatum originis per se non subsistat, (subintellige, quemadmodum substantia, seu natura essentiae humanae) verùm sit in natura mutabilis, virtute enim Spiritus sancti ab illa in regeneratione aliquo modo separatur, in gloriosa verò resurrectione plenissimè separabitur: esse illud accidens, in homine, seu humana natura, & non ipsam hominis corruptam naturam. Hoc tam clarum & euidens est, vt etiam aduersarius fateri cogatur hoc loco, peccatum originis non esse essentiam seipsa subsistentem. Quòd si non est seipsa subsistens essentia, substantia certè aut corrupta natura ipsa sine discrimine esse minimè potest: sed necesse est, esse accidens aliquod in natura seu essentia hominis: id nos fallere minimè potest. Obijcit verò aduersarius, peccatum originis non quidem est seipsa fubsistens essentia, nec tamen distinctum quiddam est in essentia hominis, sed ipsa est hominis tota corrupta peccatrix essentia: quare accidens esse non potest. Aduersarius quidem hoc loco asserit, peccatum originis non esse seipsa subsistentem essentiam: & tamen ibidem, qua potest vehementia, contendit, esse eam ipsam corruptam peccatricem hominis essentiam, nullúmque accidens. Haec verò quomodo simul vera esse possunt? Corrupta peccatrix essentia hominis, nullum quidem accidens est, sed est seipsa subsistens essentia & substantia, id quod nemo negare potest. Quod si corrupta peccatrix natura hominis est ipsum peccatum originis, necessariò verum est, quod tamen aduersarij negare conantur, peccatum originis essentiam esse seipsa subsistentem. Corrupta enim natura, est seipsa subsistens essentia. Vel, siquidem id concedere recusant, necesse est, vt fateantur, hominis peccatricem corruptam essentiam, nullam esse substantiam, sed accidens quoddam. Haec quomodo aduersarius conciliare velit, videbimus. Vulgatam accidentis definitionem quod attinet, Accidens est, quod adesse & abesse potest, citra subiecti corruptionem, &c. ex qua aduersarius concludere conatur, si peccatum originis accidens sit, necessariò sequi, secundùm hanc descriptionem, nostram naturam bonam &
|| [ID00136]
nequaquam corruptam esse & manere. Ad eam obiectionem haec nostra est responsio. Commune̅ illam descriptione̅ accidentis, tanquam minus sufficientem, ad hanc quaestionem no̅ esse referendam, in eo maximè intellectu, quo ab aduersarijs sumitur. Id enim nequaquam verè dici potest, peccatum originis, in natura hominis esse sine corruptione eiusdem. Sacra enim Scriptura, & quotidiana experientia testatur, hoc accidente malo, humanam naturam & essentiam totam corruptam esse. Quare haec etiam generalis descriptio accidentis in libro Concordiae non habetur, verùm altera, quae rectiùs ad praesens institutum accommodari potest. Hoc quidemverum est, peccatum inesse humanae naturae citra totalem eius & omnimodam destructionem aut abolitionem. Adamus enim per peccatum non est totus abolitus & in nouam speciem transmutatus, vt idem qui prior ampliùs non fuerit Adam: Natura enim & intellectus eius, &c. manserunt, licèt horribiliter corrupta. Quòd autem istiusmodi sit accide̅s, quo humana natura tota incorrupta mansit: id minimè est verum. Humana enim natura & essentia tota peccato est corrupta, ab eodémque sic infecta, vt quo ad hanc vitam, plenè ex illa extirpari non possit: sed abolitionis ipsius Spiritus sanctus in fidelibus initium tantùm quoddam facit, plenaria autem & absoluta eius abolitio demùm in resurrectione perficietur, 1. Corinth. 15. Et quid multis verbis opus est, si peccatum originis, nullum accidens esset in corrupta essentia humana: sed substantia vel ipsa corrupta natura & essentia, necesse esset. Vel ipsum corpus hominis, vel partem eiusdem esse, vel necesse esset, animam hominis ipsam esse, vel partem eiusdem: horum autem nullum verum est, nec verum esse potest. Hominis corpus esse nequit, cùm Scriptura, Rom. 6. dicat, quòd in corpore humano regnet: non etiam pars aut membrum eiusdem esse potest, cùm Rom. 6. illam in membris nostris dominari & Imperium in ea affectare asseratur. Anima etiam esse non potest. Anima enim hominis est Spiritus viuens & intelligens, à DEO ipso conditus & est immortalis: quorum nullum de peccato originis praedicari potest. Pars etiam animae esse nequit. Anima enim hominis in partes diuidi non potest, sed est essentia se ipsa subsistens, indiuidua. Quòd si pars animae nominari vel maximè posset, quod tamen fieri minimè potest, propter illam tamen causam id locum non habet, cùm quicquid ipsa anima est, à DEO antè lapsum sit conditum, antequam esset peccatum: peccatum autem à DEO non est conditum.
|| [65]
Summatim, peccatum originis non potest essentialis esse forma hominis, qua homo est, & à reliquis creaturis discernitur: veluti, quòd corpus & anima in homine vnita vnam personam constituunt: vel quòd corpus propriam suam formam habet: anima etiam suam ipsius formam. Haec enim omnia à DEO sic sunt creata. Forma etiam hoc pacto esse nequit essentialis ipsius animae, qua anima est, & sine qua anima esse & subsistere non potest: Illa enim ante lapsum fuit, quando peccatum originis non fuit. Facultas sentiendi, intelligendi, appetendi esse non potest. Necesse enim foret, peccatum fuisse, priusquam existeret: seu priusquam Adam peccasset. Quemadmodum nec immortalitas, aut spiritualis animae vita esse non potest: haec enim omnia ante lapsum fuerunt, priusquam peccatum esset. Extra etiam controuersiam est, Deficiente essentiali forma, qua res aliqua est & subsistit, & succedente essentiali forma alia, indiuiduum seu creaturam non manere, sed totam interire. Exempli causa: Si essentialis forma Leonis mutaretur in aliquid aliud, Leo amplius non esset. Si autem alia essentialis forma ei accederet, foret aliquid aliud & diuersum à Leone. Quandiu autem Leo essentialiter suam formam retinet, tandiu etiam ille ipse est & manet Leo: nihílque fit aut est diuersum à seipso. Quòd si Adam per lapsum essentialiter suam formam amisit, necesse est, nouam eum speciem effectum, nec priorem amplius esse Adamum secundùm naturam & essentiam. Hoc autem est falsum. Si etiam anima Adae singulariter per lapsum, essentiam, formam & naturam amisisset, & aliam essentialem formam & naturam acquisiuisset, necesse foret, animam mortalem esse, non etiam ampliùs prior foret anima, quam DEVS ipse in Adamo condiderat: sed aliam & nouam esse animam, quod falsum est & erroneum. Quare peccatum originis essentialis forma hominis seu animae esse non potest. Praeterea manifestum, peccato in homine, quando ad DEVM conuertitur, succedere iustitiam, in qua illi ipsi homines in futura vita, splendebunt vt sol: & quidem in illa ipsa anima illorum, & illo ipso corpore, quod in hac vita obtinuerunt. Quare necessariò consequitur, peccatum originis & iustitiam non essentiales sed accidentales esse formas. In vno enim eodémque homine, altera alteram subsequi potest, quod fieri non posset, si secundùm somnia aduersarij, peccatum originis essentialis forma hominis seu animae esset. Quoties enim homo à conuersione ad DEVM & à iustitia deficeret, necesse foret, eum essentialiter transforma
|| [ID00138]
ri & alium hominem fieri, & essentialiter aliam habere animam: & quando ad DEVM rursus conuerteretur, necesse esset, denuò noua eum anima, à priori secundùm essentiam distincta donari. Similiter peccatum hominis proprium esse non potest, cùm non soihomini, sed malis etiam spiritibus insit. Cúmque propria istiusmodi affectiones sint: ad quas singulae creaturae conditę, vt ijs officia sua, ad quae creata, peragant, homo autem in eum finem non est conditus vt peccet, peccatum hominis proprium esse non potest. Quemadmodum simili modo nec hominis sunt differentia, qua à reliquis creaturis propriè est distinctus. Vera enim differentia pars est, constituens rem differentem. Certum est autem, peccatum non constituere hominem: aliàs enim Adam antè lapsum, integer homo non fuisset, quem admodum nec Christus, qui peccatum non nouit: beati etiam in vita aeterna, nulli ampliùs futuri veri homines, cùm tum nullum amplius peccatum sint habituri. Homo etiam seu humana natura, tùm est perfectissima, quando à peccatis est immunis & libera: quemadmodum illius illustre documentum in homine habemus ante lapsum & in Christo homine. Summatim, inuertant quomodocunque velint, dici non potest, peccatu̅ esse quiddam constituens hominem. Homo enim aliàs non perfectus esset homo: quando à peccato emundatus, & penitus ab eo esset liberatus. Praeterea Christus Dominus & redemptor noster, omnia, quae ad veram humanam naturam requiruntur, veluti corpus & animam assum psit, peccatum autem non assumpsit, quare peccatum non potest esse pars naturae seu essentiae humanae, qua homo vel natura eius subsistit: multò minùs autem ipsa humana natura. Necessariò autem horum vnum aliquid esset, si corrupta natura sine vllo discrimine ipsum peccatum esset. Item, Si inter peccatum & animam nullum esset discrimen, sed anima ipsum esset peccatum, sancti verò homines, omnes partes, quae ad humanam naturam requiruntur, in resurrectione sint recepturi, non autem peccatum, peccatum certè ad naturam hominis minimè pertinet, & neque pars eius, neque tota est corrupta humana natura. Quòd si nec corpus est, nec pars aut membrum corporis, nec anima, nec pars eius, nec essentialis forma hominis aut animae, nec proprium, nec differentia, aut quiddam constituens hominem, siue pars hominis, necesse est, esse accidens malum, in corrupta natura hominis haerens. Hoc nunquam fallere potest.
|| [66]
III. Oppugnat hic etiam phanaticus descriptionem substantiae, eamque lubenter carperet, si quo veritatis posset fundamento. Liber Christianae Concordiae concludit cum Augustino, pag. 264. hoc pacto. Omnis substantia seu essentia seipsa subsistens, quatenus est substantia, vel ipse est DEVS creator, vel opus & creatura DEI. Peccatum autem originis non est DEVS ipse, nec est opus & creatura DEI. Necesse igitur est, esse eam accidens quoddam malum in creatura DEI, hoc est, in natura humana. Respondet aduersarius, non sese affirmare, peccatum originis esse(Oo. 3. fac. 2.) seipsa subsistentem essentiam, quemadmodum olim Manichaei nugati sunt: verùm hominis eam esse corruptam naturam & essentiam. Est ne verò hoc ad rem respondere, si peccatum originis non est per se subsistens substantia, & tamen corrupta est essentia, seu natura hominis sine omni discrimine, necessariò sequitur, corruptam naturam hominis, quae secundùm illorum opinionem ipsum peccatum est, non esse seipsa subsistentem essentiam, sed accidens quoddam. Inde verò nouum quoddam absurdum & impium dogma exoriretur. Quòd si corrupta humana natura, seu corrupta hominis essentia, seipsa subsistens est substantia (quemadmodum id minimè negari potest) quae per se subsistit, & non est accidens quoddam, eademque verè, secundùm illorum opinionem, est ipsum peccatum originis, ita vt nullum omninò discrimen sit inter corruptam naturam & inter peccatum originis: necessariò verum esse conceditur, peccatum originis esse singularem quandam, & seipsa subsistentem essentiam, id quod vehementissimè aliàs negant: quo sese à suspicione Manichaeismi liberare possint. Horum alterum necesse est, vt fateantur, si vel angue essent magis lubrici. Aduersarius concedit diuisionem illam esse veram in Theologia, omnem substantiam, vel DEVM esse creatorem, vel creaturam DEI. Huic autem diuisioni hanc vult adiungi subdiuisionem, maximè quoad creaturas: omnem creaturam vel bonam esse vel malam. Hoc ipsi est non tantùm respondere, sed etiam fundamenta libri Concordiae penitus euertere. Quid autem de hoc responso iudicas Christiane Lector? An non ita res se habet, Aduersarium haec confessione diuisionis, omnem substantia̅ vel DEVM ipsum creatorem esse, vel creatura̅ DEI, vniuersam sua̅ doctrina̅ de peccato originis penitus & funditus subuertisse. Illa enim diuisio si vera est, vt est verissima, & in ęternu̅ immota manet, omne̅ substantia̅ vel Deum ipsum esse, vel creatura̅ Dei, peccatu̅ verò originis secun
|| [ID00140]
dùm illorum doctrinam, ipsa est sine omni discrimine corrupta hominis substantia, essentia, natura, horum alterum necesse est, vt fateantur, vel peccatum originis ipsum DEVM esse, vel saltem creaturam & opus DEI: Quòd ipse sit DEVS, haud sanè facilè asseuerauerint, quare necesse est vt alterum fateantur, esse illud creaturam & opus DEI: vel DEVM peccatum originis creare. Haec sanè egregia tandem Theologia futura. Et quidem (Illyricus in 2. parte cla uis fol. 488. 497. In Co̅feßione p. 171. & alibi.) Illyricus & alij in illam iam descenderant sententiam: vt assererent, DEVM in homine creare & formare omnes qualitates bonas & malas: & omnia accidentia tàm bona quàm mala: peccatum autem originis est mala quaedam qualitas, morbus & defectus in homine. Vnde necessariò sequitur, DEVM peccati originis esse creatorem. Subdiuisionem illam, qua asserunt, omnem creaturam vel bonam esse vel malam, nullo modo eis concedimus. Omnes enim creaturae, quatenus creaturae DEI sunt & nominantur, bonae sunt & minimè malae: DEVS enim nullam malam creaturam condidit: sed omnes bonas creauit: Genes. 1. Vidit DEVS cuncta quae fecerant, & ecce erant valdè bona. Licèt enim Angeli & homines à DEO per peccatum defecerint, non tamen sunt, nec dicuntur malae, quatenus DEI creatura & opus sunt, verùm quatenus in peccatum inciderunt, malitiam, impuritatem, iniustitia̅, contraxerunt: natura quidem ipsorum facta est mala, non autem malitia ipsa, vt isti homines praeseferunt. Et huc referenda sunt verba Augustini contra Epistolam fundamenti, cap. 33. Itaque si tollantur illa, quae modò enumerata sunt, bona illa, quae laudata sunt, sine vlla vituperatione remanent. Si autem bona ipsa tollantur, nullam remanere naturam. Ex quo iam videt, qui potest videre, omnem naturam, in quantum natura est, bonam esse. Quia ex vna eadémque re, in qua & ego quod laudarem, & ille quod vitupareret inuenit. Si tollantur ea quae bona sunt, natura nulla erit. Si autem tollantur ea, quae displicent, incorrupta natura manebit. Tolle aquis, vt non sint coenosae & turbidae, remanent aquae purae atque tranquillae. Et cap. 34. Sed fortasse dices: Illa mala de talibus naturis non possunt auferri, & ita naturalia debere accipi. Non nunc quaeritur, quid possit vel non possit auferri, sed certè non paruum lumen est ad intelligendum, omnes naturas, in quantum naturae sunt, bonas esse, quòd sine illis malis cogitari bona illa possint, sine bonis autem illis nulla natura cogitari potest. Et cap. 35. Quis dubitet, totum illud, quod dicitur malum, nihil esse aliud,
|| [67]
quàm corruptionem. Et paulò pòst: Quòd si non inuenitur in rebus malum, nisi corruptio, & corruptio non est natura, nulla vtique natura malum est. E quibus verbis Augustini manifestò constat, hominis naturam, quatenus natura, bonam esse, & malitiam seu corruptionem naturae & naturam ipsam non esse eadem. Et siquidem malitia & corruptio à natura tollatur, naturam manere DEI creaturam: quemadmodum aquae manent aquae, si id, quo coenosae & turbidae sunt, tollatur. Dictum, Omnia, quae ex fide no̅ sunt, peccatum esse, Rom. 14. longè aliud sibi vult, quàm de quo est controuersia. Apostolus loquitur de operibus, quae sine fide in Christum fiunt, & asserit, opera illa peccata esse, hoc est, DEO displicere. Illud verò refert aduersarius ad corruptam naturam hominis, & ex eo vult euincere, corruptam naturam esse ipsum peccatum. Lutherus etiam in libro de seruo arbitrio, hoc dictum non eo fine allegat, vt demonstret, corruptam naturam esse ipsum peccatum: de hoc enim inter ipsum & Erasmum nulla erat controuersia, verùm de viribus nondum conuersae seu nondum regeneratae voluntatis humanae in rebus spiritualibus: quas D. Lutherus dicto illo oppugnat & euertit: non autem pugnat, corruptam naturam esse ipsum peccatum originis. Quare D. Lutheri verba ad hanc causam non pertinent, & ab aduersario hoc loco malè & contra mentem Lutheri allegantur. Ad obiectionem, de naturali & Theologica consideratione hominis, cuius denuò hoc loco fit mentio, suprà solidè respondimus: cui etiamnum acquiescimus. Lutheri etiam dictum è Psal. 90. hominem in rebus spiriritualibus habere se instar trunci aut lapidis, huc quoque non est referendum. Hoc enim loco non est controuersia, de viribus voluntatis nondum conuersae, in rebus spiritualibus: sed de peccato originis, num corrupta natura, sine omni discrimine peccatum originis ipsum sit nec ne: cuius controuersiae Lutherus in citatis verbis, nullam omninò, ne minima quidem in re, mentionem facit. Sic nihil etiam eos iuuat, Lutheri dictum, in Ienensi Postilla domestica, dum inquit: Homo secundùm Theologiam consideratus, mortalis est, iniustus, mendax: de eo enim non co̅trouertitur. Edocere volunt, corrupta̅ naturam esse ipsum peccatum originis, & istiusmodi testimonia proferunt, quae asserunt, hominem Theologicè consideratum, esse mortalem, iniustum, mendacem. Omnes verò facilè intelligunt, hanc probationem esse nullam.
|| [ID00142]
Toto pectore fatemur, hominem post lapsum, ratione DEI consideratum, mortalem esse, iniustam & mendacem creaturam. Verùm quid illud ad praesentem facit controuersiam, qua contendunt, corruptam naturam esse peccatum ipsum? Vel coecus in pariete palpare potest, haec non eadem esse, quando Lutherus nósque cum ipso docemus, hominem iam post lapsum, esse mortalem, iniustam, mendacem creaturam: & quando illi nugantur, hominem seu corruptam humanam naturam, sine discrimine esse ipsum peccatum originis. Distinctio Tom. 1. Ienens. fol. 81. in qua Lutherus agit de discrimine inter benedictionem temporalem & diuinam, nihil etiam ad praesentem facit controuersiam de peccato originis. Hoc enim diserimen immotum quidem manet, & per se verum est & orthodoxum: non autem demonstrat id, dequo est controuerfia, videlicet corruptam naturam sine omni discrimine ipsum esse peccatum originis. Non quaeritur, an discrimen aliquod sit, inter temporalem & aeternam benedictionem: verùm haec ipsis propositio demonstranda incumbit, corruptam naturam sine omni discrimine, esse ipsum peccatum originis: Ad hanc longè alia requiritur probatio, quàm ista modò exposita. (Pp. 2. fac. 2.) Tetrum est & impudens mendacium, nos docere, hominem etiam spiritualiter esse bonam DEI creaturam: hoc è libro Concordiae nunquam edocere possunt, vel si possunt, vt edoceant, prouocamus: Nostra enim doctrina est, licèt homo, quo ad ipsius naturam, creatura DEI est: esse tamen eum, quo ad res spirituales, ad bonum emortuum, esse carnalem, venditum sub peccatum, Spiritui DEI non esse subditum: res diuinas stultitiam ei esse: nullas in rebus spiritualibus habere vires, nisi prius sit regeneratus. DEVS iustus iudex, haec illorum mendacia redarguet, nisi in tempore egerint poenitentiam. Quantum ad dictum Pauli Rom. 7. Reperio aliam legem in membris meis, hoc pacto arbitratur aduersarius se illud posse eludere: quòd Paulus de se tanquam de regenerato loquatur: aliàs Scripturam nusquam asserere, Accidens tantùm in homine non regenerato esse, quod peccatu̅ sit, hominis verò natura̅ & essentiam non esse peccatum seu originis peccatum. Multis verò verbis opus non est. Peccatum est peccatum, siue sit in renato, siue non renato: & regeneratio nullum efficit discrimen peccati ipsius in & per se, quòd videlicet aliud quid sit peccatum in renato, aliud in non renato homine: Quemadmodum id Lutherus etiam contra Latomum, Tom. 2. Ienensi, pag. 426. his verbis testatur. Nihil differt peccatu̅
|| [68]
à seipso, secundùm naturam suam, ante gratiam & post gratiam: differt verò à sui tractatu, aliter enim nunc tractatur, quàm antea. Antea tractabatur, vt esset & cognosceretur, & obrueret nos, nunc tractatur, vt non sit, & eijciatur. Quemadmodum igitur peccatum originis, quod in Paulo & in omnibus renatis est reliquum, non est ipsa ipsius corrupta natura, sed habitat tantùm in illo, & repugnat legi mentis eius: Ita in non renatis non est ipsa corrupta natura, sed habitat & dominatur in illis. In eoverò est discrimen, quòd Paulo peccatum est remissum, & per Spiritum, in seruitutem subactum, ne amplius in ipso seu membris eius dominetur, licèt adhuc repugnet: Paulus enim per Spiritu̅ opera carnis mortificat, Rom. 8. & veterem Adamum, vnà cum concupiscentijs suis crucifigit, Gal. 5. Quae omnia in homine non renato nec sunt nec fiunt Illi enim peccata nondu̅ sunt remissa, emplastrum, vt Lutherus Psal. 32. loquitur, nondum vulneri ipsius est impositum: sed vulnus adhuc crudum est (patet) & minimè obligatum. Non renatus etiam, non est Spiritu sancto praeditus, quo peccato in membris suis militanti, repugnare possit. Deinde probè nouimus, Scripturam nequaquam sic nudè loqui, accidens tantùm in homine peccatum esse, naturam verò minimè esse corruptam, quemadmodum nec nos eum in modum loquimur aut docemus. Constat enim Scripturam, non merum aliquod accidens in homine accusare: sed totam humanam naturam propter peccatum, quo est corrupta, arguit, & expressè docet, totam naturam corrupta̅ esse & mala̅. Nec tame̅ cum istis phanaticis docet, corruptam ideò naturam sine omni peccato esse originis. Diuersissima enim sunt, docere, totam naturam per peccatu̅ esse corrupta̅: & corruptam naturam esse ipsum peccatu̅ originis. Diuisio etiam, qua Scriptura hominem, in Spiritum & carnem discernit,(Pp. iij. fac. 1.) seu in veterem & nouum hominem, nequaquam id efficit, quod aduersarius asserit, corruptam naturam ipsum esse peccatum originis, vel in Paulo, alióue homine renato duas esse essentiales formas seu imagines, quemadmodum Illyricus & ipsius asseclae nugantur. Caro enim totum denotat homine̅ animo & corpore, quatenus no̅ est renatus. Spiritu̅ appellat, quatenus renatus fide, nouis viribus, noua luce & vita est ornatus, quibus antè regeneratione̅ no̅ fuit pręditus. Et hoc pacto idem Paulus caro est & Spiritus, caro seu carnalis, quatenuspeccatu̅ illi adhaeret, & suos in corde & carne motus habet. Spiritus seu spiritualis, quatenus per Spiritum S. & fide̅ peccato est mortuus, concupiscentiae carnis repugnat, ea̅demque mortificat. Quo verò fundamento inde concludi
|| [ID00144]
potest, corruptam naturam esse ipsum peccatum originis: & quae est connexio, Caro seu carnalem esse, totum denotat hominem corpore & anima, quatenus non est renatus: quare corrupta natura sine discrimine est ipsum peccatum originis. Omnes sanè intelligunt, nullam esse huius . Eadem est ratio vocabulorum veteris & noui hominis, in quibus vocabula, vetus homo, rursus totu̅ denotant hominem, qua ratione peccato corruptus à Diabolo, (quemadmodum D. Lutherus in Postilla Ecclesiastica Dominica 19. Trinit. in Epistolam ad Ephes. 4. rectè scribit) excoecatus, & in ipsa anima corruptus est, vt DEVM prae oculis & in conspectu non habeat, non vera fiducia illi adhaereat: imò ne quidem vllam DEI curam aut rationem habeat, versatur sine metu iudicij diuini: ac licèt ore cum de DEI verbo, tùm de Euangelio eius glorietur, reipsa tamen idem manet, qui erat ante, &c. Et complectitut simul ipsam corruptam naturam & corruptionem, quae naturae inest, & è natura non penitus extirpari potest, quandiu homo viuit. Nouus homo similiter denuò nominatur totus homo anima & corpore, quatenus Spiritu sancto renatus, per fidem renouatus, nouis viribus, luce & vita est praeditus. Vnde omnes intelligunt, aliud esse veterem illam corruptionem, & ab Adamo innatam malitiam in natura: & aliud ipsam corruptam naturam, quemadmodum suprà pluribus de his actum & dictum. (In Commentario Epistolae ad Galatas.) Et quid verbis opus est, D. Lutherus, quem perpetuò aduersarius allegat, ipse scribit Tom. 1. lat. Ienensi. pag. 447. Nouum & veterem hominem non discernendu̅ esse ratione substantiae aut essentiae, sed qualitatis diuersitate. Verba eius haec sunt: Sicut carnem sauciam aut morbosam vtrumque appello, sanam & morbidam (neque enim vlla est tota morbus) quae in quantum incipit sanari & sana est, sanitas vocatur, vbi verò vulnus aut morbus reliquus est, morbus vocatur: Atque vt morbus seu vulnus reliquam sana̅ carnem impedit, neperfectè faceret, quod caro sana faceret: Ita idem homo, eadem anima, idem Spiritus hominis, quia affectu carnis mixtus & sauciatus est, quatenus sapit, quae DEI sunt, Spiritus est, quatenus carnis mouetur illecebris, caro est, quibus si consentit, totus caro est, vt Genes. 6. dicitur: Rursus si consentit totus Legi, totus Spiritus est, quod fiet, quando corpus erit spirituale. Non ergò duo isti homines diuersi imaginandi sunt, sed velut crepusculum matutinum, quod neque dies, neque nox est, vtrumque tamen dici potest. Et pag. 448. Homo
|| [69]
interior & exterior, seu nouus & vetus, non distinguuntur iuxta differentiam animae & corporis, sed iuxta affectus. Licèt verò haec verba figmentum aduersariorum penitus euertant, authoritatem tamen Lutheri pro se allegare non erubescunt. Sic discrimen hoc explicat etiam Irenaeus lib. 5. inquiens: Abluti sumus non substantiam corporis, neque imaginem plasmatis, sed pristinam voluntatis conuersationem. Similiter Augustinus libr. 2. contra Faustum Manichaeum. Item, Tractatu 41. in Iohan. Horrenda itaque blasphemia est, qua Illyricus & complices eius fingunt, Apostolorum doctrinam esse, duos esse distinctos, in vno homine homines: & quod absurdius est, esse in homine duas diuersas substantiales formas animae. Hoc enim si verum esset, in omni renato homine necesse esset, duo etiam distincta esse corpora. Vbi enim duae diuersae sunt animae, ibi duo etiam diuersa necesse est esse corpora, cùm vetus & nouus homo, non tantùm animam seu corpus complectatur: sed totum hominem corpore & anima, cum omnibus viribus, quatenus vel renatus, vel non est renatus. Haec tandem egregia sanè futura Theologia. IIII. Conatur aduersarius Augustinu̅ etiam in suas partes pertrahere:(Pp. 4. fac. 2.) cùm tame̅ ipsius sententiae contrarium omninò doceat: peccatu̅ originis accidens quodda̅ esse malu̅: & non natura̅ seu essentiam hominis ipsam. Et initiò obijcit, licèt Augustinus Manichaeorum doctrinam de peccato condemnet, nullo tamen loco reijcere eum aut improbare hanc doctrinam, peccatum originis est hominis corrupta natura & essentia. Initiò autem, Augustini sententiam paucis explicabimus, postea ad testimonia, quae ex Augustino allegant, solidè respondebimus. Augustinum Illyrici doctrinam, quemadmodum, eam, initiò huius certaminis proposuit, peccatum originis scilicet substantiam esse, reiecisse, suprà in refutatione secundi capitis est demonstratum: hoc verò loco idem pluribus Augustini testimonijs comprobabimus. Contra Secundinum, cap. 12. scribit Augustinus: Certè omnis inter nos discretio est, quòd vos substantiam quandam, malum esse dicitis, nos verò non substantiam. Cùm itaque docuerit Illyricus, peccatum originis substantiam esse, cuius contrarium docet Augustinus, dubium non est, Illyrici eum doctrinam improbasse. Expressè enim asserit, non esse substantiam. Item, lib. 7. Confession. Malum illud, quod quaerebam, non est substantia, Et cap. 16. Quaesiui, quid esset iniquitas, & non inueni substan
|| [ID00146]
tiam. Quid quaeso clarius contra Illyrici figmentum de substantia, hoc ipso, dici posset? De vera religione, cap. 19. Nunquam fieri potest, vt vlla substantia malum sit. Vnde iterum apparet, Augustinum Illyrici doctrinam de peccato originis, quòd substantia sit, improbasse. Similiter Augustinum, Irenaei, Spangenbergij & reliquorum doctrinam, qui statum aliquo modo inuertunt, & hoc tempore co̅tendunt, corruptam naturam, sine omni discrimine, esse ipsum peccatum originis, repudiasse & tanquam falsam & erroneam damnasse: similiter ex illius testimonijs patet: quorum aliqua hoc loco recitabimus. Augustinus de natura boni, aduersus Manich. cap. 4. Proinde cùm quaeritur, vnde sit malum, priùs quaerendum est, quid sit malum, quod nihil aliud est, quàm corruptio: Mala itaque natura corrupta dicitur. Quòd si malum seu peccatum nihil aliud est quàm corruptio: Corruptio autem nulla est natura aut essentia, sanè secundùm Augustini doctrinam verum minimè est, corruptam naturam esse ipsum peccatum originis. De corrupta enim natura dicitur quidem, corruptam eam esse: quòd autem ipsa sit corruptio, & quòd inter naturam & corruptionem nullum sit discrimen, id ex Augustini scriptis nunquam demonstrabunt. Contra Epist. fundamenti, cap. 35. Nulla vtique natura malum est, Quòd si igitur nulla natura est ipsum malum: necesse est secundùm Augustini sententiam erroneum esse, corruptam naturam esse ipsum peccatum originis, cùm omninò natura sit. Lib. 11. de Ciuit. DEI, cap. 9. Mali nulla natura est. Si itaque mali seu peccati natura est nulla, secundùm Augustini doctrinam verum esse nequit, corruptam naturam hominis esse ipsum peccatum. De fide contra Manich. cap. 9. Malum non potest esse natura nec substantia, nec vita, quia hęc bonum sunt, in quantum sunt. Vnde iterum necessariò sequitur, corruptam naturam malum seu peccatum ipsum non esse. Quatenus enim est & subsistit, non est ipsum malum seu peccatum, sed opus DEI. De vera religione cap. 23. inquit: Vitium animae non est natura eius. Reijcit igitur Augustinus erroneam hanc opionem, corruptam naturamseu animam esse ipsum peccatum originis. Lib. 2. Hypognost. Cùm peccauit homo, natura peccauit, & facta est natura iam peccatrix, id est, vitium habens peccati, non ipsa effecta vitiumvelpeccatum. Quibus verbis iterum expressè reijcit, corruptam naturam esse ipsum peccatum.
|| [70]
Et ibidem: Semen ergò vitiatum est, non vitium. Et de vera religione, cap. 25. Homo, etsi habet vitia, non tamen est ipse vitium. Lib. 2. de moribus Manichęorum cap. 5. Corruptio non est in seipsa, sed in aliqua substantia, quam corrupit. Non enim substantia est corruptio. Ea igitur res, quam corrupit corruptio, non est malum. In quibus testimonijs opinio illa damnata est, corruptam naturam, peccatum seu cor ruptionem ipsam esse. Huiusmodi testimonia plura ex Augustino allegare possemus: nisi iusto prolixius hoc scriptum futurum. Et sanè ex modò enumeratis Lector Christianus satis colligere potest, quid Augustinus de Irenaei, Spangenbergij, & ipsorum complicum doctrina, corruptam naturam peccatum ipsum esse, senserit. Quantum verò attinet illa testimonia, quae ab ipsis allegantur, contra ipsos pugnant, tantum abest, vt illorum opinionem probent aut confirment. (Pp. 4. fac. 1. & deinceps) Augustinus contra Secundinu̅ cap. 12. Certè enim omnis inter nos discretio est, quòd vos substantiam quanda̅ malum esse dicitis: nosverò non substantiam, sed inclinationemab eo, quod magis est, ad id quod minus est, malum esse dicimus, &c. omnem illorum structura̅ funditus euertit. Etenim si peccatum non est essentia: in confesso autem est, corruptam naturam esse essentiam, corrupta natura ipsum peccatum esse non potest. Hominis essentia seu natura, non mansit talis, qualis fuit: Ergò ipsum est peccatum. Respondemus: Non mansit talis, qualis fuit, sed corrupta peccatrix & immunda effecta est: non autem ipsum peccatum. Aliàs necesse esset, peccatum essentiam esse, quod Augustinus pernegat, cùm corrupta natura sit essentia. Sic quòd Augustinus inquit, Hominem spiritualiter esse mortuum, concedimus cum Augustino, inde verò non sequitur, corruptam naturam esse ipsum peccatum originis. Spiritualiter enim mortuum esse, carnalem factum esse, peccato corruptum esse, & peccatum originis ipsum esse, res sunt, vt saepè iam demonstratum, distinctae. Item, contra Iulian. lib. 3. cap. 26. Hominis natura tota est corrupta & mala effecta, è qua peccatum originis in nos est deriuatum, rectè est dictum: quo modo verò id inde sequitur. Ergò corrupta hominis natura, peccatum originis ipsum effecta est: corruptum & malum omninò factum esse, & peccatum originis ipsum effectum esse, res sunt planè distinctae.
|| [ID00148]
Eadem est ratio reliquorum quoque Augustini testimoniorum, quae aduersarius hocloco allegat, quòd scilicet horrendam describunt corruptionem humanae naturae, quam nos cum Augustino docemus & profitemur. Quòd autem in vnico illorum, vel verbulo quidem expressum sit, corruptam naturam, sine omni discrimine, quemadmodum aduersarij nugantur, peccatum originis ipsum esse, id nunquam nec ex his nec ex alijs Augustini testimonijs edocere poterunt. Referimúsque nos ad iudicium Christiani ac pij Lectoris: cui Augustini scripta sunt perspecta. Demonstrandum illis ex Augustino incumbit, docuisse eum, corruptam naturam sine omni discrimine ipsum esse peccatum: allegant illi testimonia ex Augustino, quibus docet, naturam esse corruptam. Hoc num sit demonstrare, iudicet Lector Christianus. Ad dictum, Totus homo est peccatum, saepiùs iam est responsum: non necessarium, vt illa repetantur. Totus homo est peccatum, hoc est, peccator, immundus, & corruptus: non autem ipsum peccatum. Huic enim Augustinus in omnibus suis libris contradicit. Augustinum peccatum originis accidens malum appellare in natura hominis, ex multis ipsius testimonijs perspicuu̅ est & euidens: quorum nonnulla suprà in refutatione secundi capitis allegauimus, hoc loco, vnum atque alterum recitabimus. Hypognosticon lib. 4. Cognoui concupiscentiam non naturale bonum, sed per peccatum accidens esse malum. Contra 2. Epistolas Pelagian. ad Bonifacium, lib. 2. cap. 2. Manichaei carnis concupiscentiam non tanquam accidens vitium, sed tanquam naturam ab aeternitate malam vituperant. Pelagiani eam, tanquam nullum vitium sed naturale sit bonum, insuper laudant, Catholica vtrosque redarguit. Quibus locis disertè asserit Augustinus, Manichaeos ideò damnatos esse, quòd negarunt, concupiscentiam carnis esse accidens malum. Per concupiscentiam autem carnis, intellexit peccatum originis. Pelagiani enim no̅ probarunt actualia peccata, sed concupiscentiam & inclinationem ad malum appellarunt naturale bonum, & per omnia peccatum originis negarunt. Ex quibus manifestò constat, Manichaeos negasse, peccatum originis accidens malum esse in natura. Augustini verba quod attinet lib. 6. contra Iulian. cap. 7. (Hoc quippe, vnde nunc agimus, quod nobis resistere sentimus in nobis, aut aliena est natura separanda, aut nostra sananda. Si alienam dicimus separan
|| [71]
dam, Manichaeis fauemus. Fateamur ergò nostram esse sanandam, vt Manichaeos simul Pelagianósque vitemus:) figmentum aduersariorum, corruptam naturam ipsum esse peccatum, ne minima quidem in re confirmant. Nunquam etiam Augustino in mentem venit, secundùm istorum hominumnugas ineptiendi: corruptam naturam, sine omni discrimine esse ipsum peccatum originis. Initiò enim mox à principio dicti capitis inquit: Ego ipsum vitium, quo animus vel vlla pars eius isto modo vitiosa est, libidinem dico, vt omni vitio sanato, salua sit tota substantia. Quae verba clarè testantur, Augustinum nequaquam statuisse, corruptam animam ipsum esse peccatum: sed potiùs vitium in anima, & vitio illo sanato, totam substantiam animae superstitem esse, & saluam fieri. Quòd si Augustinus docuisset, corruptam naturam aut animam ipsum esse peccatum, scribere nequaquam potuisset, vitium illud esse in anima, & vitio illo in anima sanato, substantiam animae reliquam manere. Peccatum enim seu vitium sanatur & remouetur. Si igitur haec ipsius fuisset sententia, corruptam animam ipsum peccatum esse: dicere non potuisset, vitium sanatur, & substantiae anima manet reliqua, sed dicendum fuisset, corrupta substantia animae aboletur, & de ea nihil manet reliqui. Secundò scribit in eodem capite: Ego tanquam valetudinem malam ex origine vitiata ingenitum esse homini dico vitium, quo caro concupiscit aduersus Spiritum. Hoc etiam firmum subsistere no̅ posset, si docuisset corruptam naturam esse ipsum peccatum originis. Malam enim esse valetudinem, seu vitium, & homini esse ingenitum, & corruptam naturam ipsam esse, à se inuicem plurimum sunt distincta. Peccatum originis nominat Augustinus ingenitum morbum seu vitium in homine. Quare secundùm Augustini sententiam corrupta natura, peccatum seu malum originis esse non potest. Tertiò appellat in hoc capite peccatum originis qualitatem, inquiens: Ego nominaui qualitatem, dicens, non substantialiter manere concupiscentiam, sicut corpus aliquod, aut Spiritum, sed esse affectionem quandam malae qualitatis, sicut est languor. Quòd si Augustinus docuisset, corruptam naturam esse ipsum peccatum, malam qualitatem, seu affectionem malam appellare, multò minus languori aut morbo, qui homini inest, comparare potuisset. Ita, vt siquidem Augustini sententia fuisset, corruptam naturam ipsum esse peccatum, negare non potuisset,
|| [ID00150]
esse eam vel Spiritum, vel corpus. Est autem corrupta anima etiam Spiritus, spiritualis substantia seu essentia. Quartò ex Psal, 103, appellat peccatum in homine infirmitatem, & illam affirmat sanari, remissione peccatorum. Quòd si eius opinio fuisset, corruptam naturam ipsum esse peccatum, peccatum non potuisset appel lare infirmitatem. Peccatum enim & corrupta natura non sunt eadem. Nec etiam scribere ei licuisset, hanc infirmitatem in homine remissione peccatorum sanari: sed scribendum ei fuisset, peccatum originis ipsum sanari, & non hominem. Item, peccato originis remitti peccatum, non homini. Horum autem nullum ab illo est factum. Quintò, quantum verò ad ipsa verba allegata, manifestò discernunt inter peccatum, quod in fidelibus adhuc viget & militat, & inter ipsos fideles. Expressè enim Augustinus inquit, aliquid in fidelibus aduersus ipsos militare: Vnde necessariò sequitur, corruptam naturam & peccatum ipsum non esse eadem: aliàs non ad inuicem sibi repugnarent. Vocabula (nostra sananda natura) non id s. bi volunt, quod phanatici isti opinantur, quòd corrupta natura sit ipsumpeccatum, aliàs dicere non potuisset, natura sananda: sed dicendu̅ fuisset, natura abolenda: Peccatum enim originis ipsum non sanatur, vt maneat: sed aboletur & expurgatur ex homine, vt tota substantia humanae naturae seu animae, que̅admodum Augustinus loquitur, reliqua sit & salua fiat: verùm hęcest Augustini sententia, nostram peccato corruptam naturam, quam Pelagiani noluerunt concedere, esse corruptam, sed integram & mundam statuerunt, esse à peccato sanandam, seu illam à peccato esse emundandam, quo integra maneat, & salutem consequatur aeterna̅, & illud similiter cadens, quemadmodum in Scholis hanc figuram, Augustino multum vsitatam vocant, aliena separanda, aut nostra sananda, vniuersam doctrina̅ Augustini de peccato originis euertere, indeque euincere non potest, Augustinu̅, cùm in hoc capite, tùm alibi passim in suis scriptis sibi repugnare. Sed ha̅c necesse est eius esse sententiam, nobis contra Pelagianos esse sentiendum, nostram naturam post lapsum, non mundam, bonam, & sine peccato originis esse, quemadmodum Pelagiani docuerunt, sed peccatricem esse, immundam & malam, ideoque ab istiusmodi peccato sanandam & emundandam esse, siquidem nos homines salutem consequi voluerimus. Tandem illa etiam fraus diligenter est notanda, qua aduersarij in hac versione sunt vsi, insequentia enim testimonia veluti Augustini annectit. Concedendum omninò nobis est, malum seu peccatum originis, esse i
|| [72]
psam corruptam nostram naturam: cùm tamen illa verba in Augustino nullo modo habeantur Haec enim eius sunt verba: Fateamur ergò nostram esse sanandam, vt Manichaeos simul, Pelagianosque vitemus. Quis autem tam omni caret intelligentia, qui non videat, permagnum esse discrimen, inter Augustini verba, qui simpliciter tantùm dicit, nostra (subintellige natura) est sananda: & versionem aduersarij, concedendum nobis est, malum seu peccatum originis ipsam esse nostram corruptam naturam. Quae verba apud Augustinum non extant, verùm ab ad uersario, in praeiudicium suae sententiae conficta, & Augustino sunt asscripta. Non est igitur, quod aduersarij sibi imaginentur hac deprauatione verborum Augustini, sese malam suam causam tueri posse & propagare. Quòd Augustinus sequutus sacras literas, hominem tenebras appellat, lubenter concedimus: verùm id non probat, inter corruptam naturam & ipsum peccatum originis nullum omninò esse discrimen. Scriptura & Augustinus, hominem appellant tenebras, quia ratio, seu intellectus in rebus diuinis, planè est excaecatus, & lumen verae, salutaris & saluificae cognitionis DEI in ipso penitùs extinctum: non verò propterea asserimus, corruptam naturam hominisseu animam, tenebras & peccatum originis ipsum esse. Ita quòd Augustinus hominem Sathan appellat, quando extra DEI gratiam consideratur, nondum euincit, essentialiter eum, aut secundùm naturam esse Sathanam: verùm quòd extra DEI gratiam & fidem in Christum consideratus, corruptus, & DEI sit aduersarius: hoc verò non est ipsum esse peccatum originis. Augustini Confessio soliloquiorum cap. 2. nihil quoque ad rem facit. in qua ipsis docendum, peccatum non esse accidens quoddam malum in homine: sed sine discrimine ipsam corruptamnaturam. Quòd etiam Augustinus in rebus spiritualibus omnia DEO, nihil homini asscribit, benè & rectè facit. Illudverò corruptam hominis naturam, no̅ peccatum originis esse docet. Diuersissima enim sunt, DEO omnia, & homini in rebus spiritualibus nihil asscribere: & cum illis nugari, corruptam naturam sine omni discrimine esse ipsum peccatum originis. Verùm itaque manet, August. hanc doctrinam, corruptam naturam, sine omni discrimine ipsum esse peccatu̅ originis, damnasse & reiecisse: è contra, doctrinam libri Concordię de peccato originis, malum illud & corruptionemhumanae naturae accidens esse, approbasse.
|| [ID00152]
Postea conatur aduersarius demonstrare, licèt Augustinus peccatum accidens appellarit, de peccato tamen illud intellexisse actuali, Illyrici figmentum est, quod nullo nititur fundamento. Quòd enim peccatum originis accidens appellarit, paulò antè solidè demonstrauimus, quę dam tamen eius testimonia hoc loco recognoscemus. Augustinus lib. 4. Hypognosticon: Quam Apostolus legem, hoc est, malam consuetudinem nominat, & esse dicit in membris contrariam Legi mentis, ne obediatur Legi DEI. Informent nos hoc loco phanatici, num Lex in membris Rom. 7. de qua Apostolus loquitur, actuale an originis sit peccatum. Necesse est autem vt fateantur, originis intelligi, non actuale peccatum. Augustinus autem eodem loco vlteriùs scribit: Audite ergò, quanta sit iniquitas huius mali, quídve hinc homo patiatur infirmus, Apostolo dicente & disputante inter caetera: Nam concupiscentiam, inquit, nesciebam, nisi Lex diceret: Non concupisces. Non dixit, concupiscentiam non habebam, sed nesciebam quid? Vtrum malum esset. Habebam igitur, sed tanquam naturale bonum esse credebam, cùm autem lex diceret: Non concupisces, cognoui non naturale bonum, sed per peccatum Accidens esse malum concupiscentiam. Perspicuum sanè hoc testimonium est, in quo Augustinus expressè de peccato originis loquitur, Concupiscentiam esse accidens malum. Et hinc illud etiam apparet, Augustinum vocabulo concupiscentiae non de actuali, sed de originis vsurpare peccato: & sic originis peccatum accidens appellare. Contra Iulianum, lib. 6. cap. 3. Hoc vitium, quod non est corpus, sed accidens, cùm indulgentia sit remissum. Quo sanè loco Augustinus de peccato originis loquitur, quod à parentibus per generationem contrahitur à liberis in ipsa conceptione, & appellat illud accidens, quod homini ex gratia condonatur. Sic dicto capite inquit: Quis nostrum dicit, malum hoc, quod paruuli originaliter trahunt, sine substantia, in qua est, aut esse posse, aut vnquam fuisse? Si igitur peccatum originis seu malum, quemadmodum Augustinus illud hîc appellat, quod paruuli originaliter à parentibus trahunt, est in substantia, & sine illa esse non potest, nunquam etiam fuit sine substantia: necesse est, secundùm Augustini doctrinam Accidens illud esse, in substantia seu natura hominis. Hoc enim est & nominatur Accidens, quod per se non est: nec seipsa subsistentem habet essentiam, sed in alio inest mutabiliter. Tale quippiam est peccatum originis, quemadmodum Augustinus hîc rectè scribit: Ne
|| [73]
cesse igitur est, accidens illud malum esse in substantia & natura hominis: non ipsam corruptam naturam. Contra 2. Epistolas Pelagianorum, lib. 2. cap. 2. Manichaei carnis concupiscentiam non tanquam accidens vitium, sed tanquam naturam ab aeternitate malam vituperant: Pelagiani eam, tanquam nullum vitium, sed naturale sit bonum, insuper laudant. Catholica vtrosque redarguit, Manichaeis dicens: Non natura sed vitium est: Pelagianis dicens: Non à patre sed ex mundo est. Ex hoc testimonio Augustini euidenter patet. Primò, Augustinum expressè peccatum originis accidens vitium seu malum appellare contra Manichaeos. Secundò, Manichaeos Augustini temporibus negasse peccatum originis accidens malum esse seu in natura à DEO creatum, quod isti homines nostro quoque seculo asserunt. Tertiò, hanc Manichaeorum doctrinam tum ab vniuersa Republica Christiana fuisse damnatam. Quartò, vt etiam Augustinus abundè seipsum explicet, quid peccatum originis appellet, repetit id his verbis, inquiens, Manichaeis dicit (scilicet Catholica Ecclesia) Non natura, sed vitium est. Quòd autem propriè in his verbis agat de peccato originis, ex eo patet. Augustinus inuicem opponit Manichaeorum & Pelagianorum errorem. Pelagiani, inquit, commendant concupiscentiam carnis tanquam bonam, seu naturale bonum. Non autem laudabant Pelagiani actualia peccata: sed concupiscentiam carnis commendabant in homine bonam esse, & pernegabant peccatum originis. Manichaei contrà simpliciter negabant, peccatum accidens esse in natura. Ex quibus manifestò liquet, Augustinum in illo dicto non deactualibus peccatis, sed de ipso peccato originis loqui: quod inde etiam liquet, quòd mox carnis concupiscentiam, de qua Ecclesia Catholica asserit, accidens, eam, malum esse, malam valetudinem appellat, quae in homine sit sananda seu abolenda, id quod de actuali peccato intelligi & praedicari non potest. Plura testimonia suprà allegata sunt. Verum igitur & immotum manet, Augustinum peccatum originis accidens appellare. Irenaeus haec etiam verba Augustini allegat, sed deprauat: tam in(Qq. 2. fac. 2) recitatione verborum Iatinorum, quam eorundem interpretatione. In latino sic ea recitat: Manichaei carnis concupiscentiam non tantùm accidens vitium, sed tanquam naturam ab aeternitate malam vituperant, cùm in Augustino habeatur: Non tanquam, supponit ille: Non tantùm. In germanica versione sequutus est latinam suam deprauationem, Ma
|| [ID00154]
nichaei vituperant carnis concupiscentiam, non tantùm tanquam accidens vitium, &c. quaeverba in Augustino sic non habentur. Huiusmodi autem euidens deprauatio, in tanta & tam ardua religionis & fidei causa cuius conscientiae sit nota, etiam nobis non monentibus, piae mentes facilè intelligunt. Augustinum contra Manichaeos vrgere, peccatum originis, non esse malam naturam, vt isti fingunt, cum humana natura permixtam, constat. Quemadmodum & illud notum est, Augustinum docere, naturam hominis esse peccato mutatam & malam effectam. In eo aute̅ cardo versatur controuersiae, quòd contra Augustinum, & inprimis contra sacram Scripturam docent, corruptam naturam, corruptionem seu peccatum ipsum esse, quod Augustinus è sacris literis vehementissimè oppugnauit. Augustinus contra Epist. fundamenti, cap. 35. Quis dubitat, totum illud, quod dicitur malum, nihil esse aliud quàm corruptionem: Haec autem corruptio, quemadmodum suprà ex Augustino intelleximus, nulla est natura, sed est in natura, quam corrupit. Sic illud etiam euidens est, Augustinum non propter primum Adae lapsum, peccatum accidens malum appellare: sed etiam, & maximè, quatenus illud adhuc in omnium hominum corde, corpore, anima, membris, vt paulus Rom. 7. scribit, habitat. Quemadmodum id paulò antè ipsius Augustini claris verbis demonstrauimus. Accidens Augustino idem significare quod contingens, eueniens, merae nugae sunt, quibus sibi ipsis aduersarij turpiter imponunt. Hoc enim posito, quemadmodum statuendum estnecessariò, peccatum in substantia & in natura esse: quemadmodum Augustinus lib. 6. contra Iulia. cap. 3. scribit: Et quòd corruptio non in seipsa sit, sed in aliqua substantia, quam corrumpit. Non enim substantia est ipsa corruptio, quemadmodum scribit lib. 2. de Moribus Manichęorum cap. 5. etiam illud immotum manet, esse illud accidens: & non esse ipsam corruptam substantiam & essentiam in homine. Licèt etiam Adam inobedientia sua peccator effectus, & nos in peccatis concipiamur: nec hoc tamen etiam efficit, corruptam naturam ideò ipsum esse peccatum, nullúmque accidens. Conceptio enim nequaquam efficit, vt peccatum substantia vel essentia sit, sed illud in nobis, tanquam accidens malum relinquit, quod ab Adamo contractum, in corrupta natura haeret.
|| [74]
Multis quidem verbis Iraeneus contendit, vocabulum Accidentis in Augustino de peccatis actualibus esse intelligendum: ne vnico vero id Augustini euincit testimonio. Quare meritò hoc ipsi obijcitur, quae sine fundamento & testimonio Augustini ab ipso dicuntur, eadem facilitate reijciuntur, qua ab illo asseruntur. Allegat etiam Augustinum de natura & gratia cap. 13. Quo loco eum docere vult, aliud esse integram naturam hominis ante lapsum, & aliud corruptionem eiusdem. Ne verbum autem quidem dicto in capite habetur, quod illi norunt, qui Augustinum legerunt: Et si vel maximè dicto in capite haberetur, nihil tamen erroneae doctrinae aduersariorum patrocinaretur: sed longè magis nostram confirmaret doctrinam, de discrimine naturae & peccati originis. Licèt enim natura per corruptionem mutata, & mala seu immunda effecta, non tamen ipsa est corruptio aut immundicies facta. Corruptio enim substantię inest, quemadmodum Augustinus rectè scribit: & non sibi ipsi. Quae etiam ex Gregorio allegat, aliud sumus per naturam conditi, aliud per peccatum lapsi, nequaquam docent, corruptam naturam esse ipsum peccatum originis, quod omnes sani facilè intelligunt. Eadem est ratio verborum Lutheri Genes. 3. Adam sic conditus fuit, vt labi posset, quod etiam est factum. Haec enim omnia vera sunt, & extra controuersiam posita. Quomodo verò inde sequatur, quod phanatici isti vrgent, videlicet corruptam naturam esse ipsum peccatum: hactenus nondum demonstrarunt: in omnem etiam aeternitatem nunquam hoc comprobare poterunt. Quae enim quaeso illa est consequentia: Adam peccato est corruptus, malus, peccator, immudus effectus. Ergò corrupta natura est ipsum peccatum. Omnes sanè facilè intelligunt: hanc meram esse phantasian: & nullam firmam conclusionem. Lutheri dictum contra Latomum: Vitium scimus id esse, quod culpam & reprehensionem habeat, arguique dignum sit: in genere loquitur de vocabulo vitium, quid illud denotet, nullo modo verò asserit, corruptam naturam ipsum esse peccatum originis. Quòd enim corrupta natura culpam & reprehensionem habet, arguique digna est: id secundùm quid dicitur, propter peccatum scilicet, quo corrupta est, & non eam ob causam, quòd ipsa corruptio seu peccatum sit. Nos, quemadmodum Lutherus Psal. 51. scribit, peccatores esse, hoc est, malam arborem, & semen, ex quo concepti sumus, peccato infectum esse & malos proferre fructus, verum est, & orthodoxum: corruptam au
|| [ID00156]
tem naturam, sine omni discrimine ipsum esse peccatum, quod aduersarius probare conatur, id his verbis Lutherus non asserit: nec est etiam veritati consentaneum. Sic nostram naturam extremè corruptam & vitiatam esse, quemadmodum Lutherus Psal. 51. porrò docet, similiter verum est & orthodoxum: Hinc verò nondum sequitur. Ergò corrupta natura est ipsum peccatum. Extremè enim corruptum & vitiatum esse, & peccatum originis ipsum esse, nec sunt, nec futura etiam sunt eadem. Homo ipse est corruptus, vitiatus, foedatus, excoecatus: non tamen ipsa est corruptio & deprauatio, sed istiusmodi corruptio & deprauatio naturae & essentiae humanae inest. Homo etiam mutatus est ab illo, & vix vmbra illius hominis, qui Adam fuit ante lapsum: Non tamen ipsum peccatum est effectus. Augustinus lib. 2. Hypognost. inquit: Natura humana peccatrix facta est, id est, vitium habens peccati, non ipsa effecta vitiumvel peccatum. Post peccatum, homo peccator dictus est, non homo peccatum. Cum Luthero in Genesi ipsius docemus, nos homines, respectu primi Adami, pro cadauere haberi & reputari posse. Illud tamen retinemus etiam cum Luthero, naturam tamen mansisse, licèt horribiliter sit corrupta. Si itaque mansit, quantumuis horribiliter sit corrupta, peccatum tamen effecta non est: sed discrimen manet, inter corruptam naturam, & i nter peccatum, quo est corrupta. Quid hic illéve de accidente scripserit, id singulis per se defendendum incumbit. Nos huic insistimus sententiae, corruptam naturam non esse ipsum peccatum originis, sed peccatum originis esse accidens malum eu profundam corruptionem, qua natura horribiliter deprauata est: & scimus hanc doctrinam in sacris literis, firmis & immotis niti fundamentis. Quod ex Lutheri disputatione de Iustificatione infert, Lutherum dixisse, Sophistas nimis ieiunè de peccato originis loqui, dum illam appellant, concupiscentiam, accidens, & carentiam iustitiae: Haec verba Lutheri in impressis illius disputationibus non habentur. (Rr. iij. fac. 1.) V. Aduersarius vehementer oppugnat, librum Concordiae ad omnes se referre orthodoxos, qui etiam docuerint, peccatum originis, non esse ipsam corruptam naturam, sed horrendam & profundam eiusdem corruptionem: & obijcit nobis Gabrielem Biel, qui sic docuerit: reliquos autem eximit. Praeterea etiam obijcit nobis, nos doctrinam nostram, è
|| [75]
scriptis Prophetarum & Apostolorum, item tribus Symbolis, Augustana Confessione, Apologia, Catechismis Lutheri, non posse edocere. Ad eas obiectiones vera haec nostra est & solida responsio. Meritò librum Concordiae ad omnes se referre orthodoxos. Hactenus enim firmis fundamentis demonstrauimus, praecipuos Patres & Doctores Ecclesiae indo ab initio idem nobiscum docuisse, peccatum videlicet originis esse corruptionem naturae humanae: & non ipsam corruptam naturam, certi etiam sumus, contrarium eos nunquam demonstrare posse. Quòd Gabriel etiam Biel peccatum originis accidens appellauit, & nimis ieiunè & frigidè de peccato originis, tanquam Sophista & Scholasticus est loquutus: id nostrae Confessioni & doctrinae nihil derogat. Quae enim ipse cum alijs Scholasticis nimis ieiunè & tenuiter, de peccato originis scripsit, ea nos reijcimus. Quae autem benè & rectè scripserunt, veluti peccatum originis esse accidens & non substantiam vel essentiam, nec etiam ipsam corruptam naturam: ea nos acceptamus & retinemus. Sic D. Lutherum eiusdem esse nobiscum sententiae, suprà in alijs capitibus, & passim in hoc scripto solidis fundamentis est demonstratum, & in sequentibus id pluribus etiam monstrabimus. Nos doctrinam nostram è scriptis Prophetarum & Apostolorum firmiter & solidè confirmare posse, id in primo capite huius scripti, vniuersae Ecclesiae Christi ob oculos est positum: & certi sumus, ne inferorum quidem portas huiusmodi demonstratione posse eludere, tantum abest istos id phanaticos posse praestare. In Symbolo Apostolico firmiter eam esse fundatam, in secundo capite huius libri pluribus ostendimus: quibus etiamnum acquiescimus: ac spectabimus, ecquis illorum fundamenta nostra ex Articulis fidei desumpta euertere, nobísque extorquere possit. In Symbolo Niceno simpliciter eam contineri, haec verba clarè euincunt, qui propter nos homines nostrámque salutem, descendit de coelis. Quo loco, siquidem corrupta natura, sine omni discrimine peccatum originis ipsum esset, sic Symboli verba informanda fuissent. Qui propter peccat um originis, eiusdémque salutem descendit de coelis. Similiter in Symbolo Athanasij est fundata: cùm in eo dicatur, diuinitatem assumpsisse humanitatem. Quo loco, si aduersarij doctrina vera, corruptam naturam, sine omni discrimine, ipsum esse peccatum, haec
|| [ID00158]
verba ponenda fuissent: diuinitatem ipsum peccatum originis & non humanitatem assumpsisse. In Augustana etiam Confessione illam tradi, testatur secundus articulus: vt aliorum plurium testimoniorum, quae ex illa allegare possemus, mentionem nullam faciamus, in quo haec verba habentur: Post lapsum Adae omnes homines, qui naturaliter nascuntur, in peccatis concipi & nasci. Item, illum congenitum morbum & peccatum originis, verè peccatum esse & damnare. In peccatis concipi & nasci, & peccatum originis ipsum esse, nemo est qui dicat eadem esse, exceptis his seductis & seducentibus hęreticis. Sic etiam congenitum morbum & peccatum originis esse: & ipsam esse corrupta̅ naturam pro ijsdem nemo habet, his exceptis, qui ipsi, quid dicantaut statuant, ignorant. Cùm igitur Augustana Confessio, nobiscum originis peccatu̅ & corruptam natura̅ clarè distinguat: nostram sanè & non phanaticorum istorum sententiam, approbat. Plures probationes ex Augustana Confessione producere non est necessariu̅. Peccatum originis non esse ipsam corruptam naturam, in libro Concordiae ex Apologia Augustanae Confessionis ita euidenter est probatum, vt non facilè isti homines ea sint oppugnaturi, taceo euersuri. Nec vllo verbo, hanc erroneam suam doctrinam, corruptam naturam, sine omni discrimine ipsum esse peccatum originis, ex Apologia Augustanae Confessionis edocere possunt, si vel rumpantur. Similiter ex nostris stant partibus Articuli Schmalkaldici, dum testantur, peccatum originis profundam esse corruptionem naturae (parte tertia, articulo primo, de peccato) nequaquam autem docent, corruptam naturam sine omni discrimine, ipsum esse peccatum originis. Profundam enim esse naturae corruptionem: & ipsam corruptam esse sine omni discrimine naturam, non sunt eadem. D. Lutherum in Catechismis suis nostram doctrinam de peccato originis defendere, id suprà ad oculum est demonstratum: quo loco fundamenta doctrinae nostrae ex articulis fidei desumpta defendimus. Idem ex alijs quoque D. Lutheri fundamentis est demonstratum, nequaquam eum statuisse, corruptam naturam sine discrimine, ipsum esse peccatum originis. Genesis enim 3. scribit, naturam manere, licèt peccato horribiliter sit corrupta, & peccatum atque mortem nominat mala separabilia Genes. 38. Meritò igitur vrgemus veteris & orthodoxae Ecclesiae consensum. Inprimis autem consensum sacrae Scripturae, trium Symbolorum, Augu
|| [76]
stanae Confessionis, Apologiae, Articulorum Schmalkaldicorum, Catechismorum & reliquorum Lutheri monumentorum: Nec patimur nos illorum multiplicibus scriptionibus & clamoribus ab instituto nos dimoueri. Quòd obijcitur, à maiori nos dependere parte, eorum qui nobiscum sentiunt, mera est calumnia. Cui enim rei in hac causa innitamur, hactenus abundè est demonstratum, quibus etiamnum acquiescimus. Nec quicquam etiam hoc aduersariorum doctrinam confirmat, semper minorem partem adhęrere veritati. Cùm igitur ipsorum sint pauci: necessarium esse, ipsorum doctrinam certo niti fundamento. Augustinus enim contra Secundinum Manich. cap. 26. rectè scribit. Vide ne apud vos nimius horror impietatis, faciat meritum paucitatis. Talia quippe ibi leguntur, dicuntur, creduntur, vt in illum errorem magis aliquos quàm paucos irruere, vel illic remanere mirandum sit. Admonitiones scripturę & Luth. vt maiore̅ caueamus partem, ad falsam doctrinam & doctores tantùm referendę sunt, & no̅ ad veritate̅: quae Dei beneficio, in hoc certamine à nostris & non ab aduersarioru̅ stat partibus. VI. Illud etiam immotae est veritatis, ante motum hoc ab Illyrico certamen, in nostris Ecclesijs & Scholis, sine vllius contradictione, hancsonuisse doctrina̅, peccatum originis esse accidens. Et hoc ipsum vt fateantur aduersarij, necesse est. Quare igitur iam demum falsum & erroneum esset dogma? Quòd autem obijciunt, id secundùm Dialecticam, non secundùm Theologiam factum: ridiculum planè est. Quaestio enim non est secundùm quid peccatum originis accidens à nostris sit nominatum, & in quo libro sic sit nominatum: sed an rectè sic sit appellatum, & an ea propositio in sacris literis, tribus Symbolis, Augustana Confessione, Apologia, Schmalkaldicis articulis, Catechismis Luth. sit fundata. Quòd aute̅ firmo & solido fundamento nitatur, referimus nos ad probationes illas tam in libro Concordiae, quàm in hoc scripto, aduersarijs eorúmque calumnijs oppositas. Et illius, DEI beneficio, in conscientijs nostris sumus certi, etiam portas inferorum hasce probationes non posse refellere. Allatrare quidem eas poterunt, euertere non poterunt. Liber Concordię no̅ affirmat, è Dialectica petendum esse, quid de peccato originis sit sentiendum, seddemonstrat, ante hoc certame̅, ab Illyrico motu̅, nostros in scriptis, suis sine vllius etiam D. Luth. co̅tradictione, peccatum originis accidens appellasse. Magna enim ex parte scimus, etia̅ sine
|| [ID00160]
nostrorum hominum admonitione, non è Dialectica, sed è sacris literis depromendu̅ & addiscendum esse, quid peccatum originis propriè sit, quare hae illorum praestigiae ad rem nihil faciunt. Dictum illud: Quando (vos phanatici) veritati nihil derogare, nec illam refutare potestis, conamini Dialecticis vestris argutijs & obscuris subtilitatibus, argumentis, fundamentis, probationibus simpliciores inuoluere: & praetenditis vos non assequi & colligere posse, in qua Dialectica doctrinam nostram inuenerimus, videlicet coram DEO peccatum esse naturam humana̅, quae ex naturabona in mala̅ sit transmutata, quod Irenaeus Augustino asscribit, & allegat lib. 6. contra Iulian. cap. 2. in allegato vero capite planè non habetur. Quam autem fidem & authoritatem istiusmodi citationes istis hominibus concilient: committimus iudicio omnium piarum & Christianarum mentium. Id quidem habetur lib. 6. cap. 2. Frustrà te intorques argumentationibus vanis, non aduersus me, sed aduersus communem matrem spiritualem. Priora autem verba lib. 6. contra Iulianum, cap. 2. planè non habentur. Et si maximè haberentur, nihil tamen demonstrarent. Sequens dictum, quod eodem loco his verbis citatur, non Aristoteles, cuius categorias vos stultè tantùm intelligitis, eásque veras iudicatis, sed Apostolus Paulus inquit, Pervnum hominem peccatum venisse in mundum, etiam Augustino contra Iul. lib. 3. cap. 9. asscribitur, sed neque in octano, neque nono, neque decimo capite allegati libri habetur. Et si haberetur etiam, nihiladuersus nos probaret. In 7. quidem capite lib. 3. exprobrat Augustinus Iuliano, quòd è Dialectica argumentari conetur, dialecticè autem id proponere nequeat. Illa verò allegata verba in eo non habentur. Aliud etiam dictum ex secundo Augustini libro, contra Iulianum in fine eiusdem citatur, in quo Augustinus Iulianum reprehendat, quòd Patrum dicta exagitet. Quia non possunt secundùm categorias Aristotelis de dogmatibus iudicare, Quasi Iulianus is sit, qui Peripateticorum Philosophorum mentem assequatur, quando de subiecto & ijs rebus, quae subiecto seu essentiae insunt, contra peccatum originis è Dialectica arguunt. Verùm hoc testimonium, quemadmodum & his similia alia multa nostrae doctrinae nihil adimunt. Nostram enim doctrinam de peccato originis, quid propriè sit, non ex Dialectica, sed ex sacra Scriptura petimus. Liber Christianae Concordiae fundamentum & probationem doctrinae de peccato originis non ex Philippi Dialectica deducit. Funda
|| [77]
mentum enim doctrinae huius sacras literas & articulos fidei ponit, verùm id tantùm asserit, sine vllius, etiam D. Lutheri contradictione, ante exortum hoc certamen vsitatum fuisse in Scholis & aliàs, peccatum originis accidens appellare. Quare atroci illa declamatione aduersus vocabulum Accidentis, qua isti homines vtuntur, opus non fuisset. Inprimis autem cùm res ipsa, quae isto vocabulo est comprehensa, in sacris literis sit expressa & solidis fundamentis edoceri possit. Si fundamentum huius doctrinae desumeremus è Dialectica Philippi, haberent isti homines, de quo nos meritò accusarent. Hoc autem cùm non faciamus, frustrà multa ab istis verba profunduntur Similiter, quae praeterea ex Augustino & Eusebio de Dialectica allegantur, rem ipsam nec oppugnant, nec confirmant. Nemo enim ex nostris asserit, fundamentum doctrinae, quid peccatum originis sit, è Dialectica esse petendum. Quare frustrà omnia ista testimonia aduersus nos allegantur, ijsque Lector Christianus à scopo abducitur. Lutheri querela aduersus Dialecticam Tom. 1. Epistolarum directa est aduersus Dialecticam in adolescentia sua traditam, quę respectu illius lucis, quae iam floret, ita obscurè fuit exposita, vt nec ipse nec alij aliquid ex ea vtilitatis percipere potuerit: non verò omnem penitùs abijcit, quemadmodum isti faciunt phanatici. In rebus fidei à Dialectica ad Theologiam esse transeundum, rectè dicitur, & id nos in praesenti quoque facimus certamine, quemadmodum id fundamenta nostra ex sacris literis & articulis fidei desumpta, satis coram DEO, ipsiusque Ecclesia testimonij perhibent. Author Examinis suprà ipse est fassus, vocabulum substantiae seu essentiae, quo in hoc certamine de peccato originis vtuntur, no̅ extare in sacris literis. Nec tamen illud abijcere volunt, cùm tamen certissimè verum sit, & hactenus ad oculum, DEI beneficio, demonstratum, inarticulo de peccato originis, eo sensu, quo ipsi vsurpant, sine summa blasphemia admitti & tollerari non posse. Quare igitur non multò magis illa nobis concedenda potestas, (cùm res ipsa, quae vocabulo accidentis explicatur, à nostris, in sacris literis, & articulis fidei nostrae Christianae, tam firmiter fundata sit) illud vocabulum retinendi. Non etiam tam ipsum vocabulum accidentis, quàm rem ipsam vrgemus. Si de reipsa consentiremus, illíque nobiscum docerent, peccatum originis horrendam esse corruptionem naturae, quòd Scriptura docet, & Lutherus cum Scriptura, (non autem ipsam corruptam naturam, quod
|| [ID00162]
nec sacrae literae, nec tria Symbola, nec Augustana Confessio, nec Apologia, nec Articuli Schmalkaldici, nec Catechismi Lutheri tradunt, sed merum illorum est figmentum,) de vocabulo accidentis, facilè conciliationis inueniri posset ratio. Hoc autem cùm non faciant, nec facere velint, frustrà est, quòd de ipso vocabulo, tragicos istiusmodi mouent clamores. Quandiu enim erroneas & falsas illas phrases, peccatum originis esse substantiam, &, vt iam loquuntur, corruptam naturam, sine omni discrimine ipsum esse peccatum originis, retinent: tandiu intermittere non possumus, quin vocabulo Accidentis vtamur, idque illorum errori opponamus. Idque eò magis, quòd, sicut dictum est, res ipsa sub his vocabulis comprehensa immoto DEI nititur verbo. Quin etiam Illyricus in demonstrationibus suis fol. 12. & 13. reprehendit illos homines tanquam imperitos, qui in hac controuersia vocabulis substantiae & accidentis non vtuntur. Cùm igitur vocabulum accidentis adeò improbent & reijciant: necesse est, vt Magistrum quoque suum atque Idolum reprehendant. Hîc verò demum aduersarius victoriam victoriam ingeminat, quando Lutheri dictum ex Epistola ad Galat. cap. 3. Tom. 4. Ienensi allegat. Sophista Theologus aliter de peccato originis loqui non potest, quàm gentilis Philosophus, videlicet quòd qualitas sit in subiecto, in anima, in essentia seu natura, quemadmodum color in pariete. Interea omittit, quod D. Lutherus porrò annectit, in quibus abundè seipsum explicat, quomodo verba sua accipi & intelligi velit. Verba autem eius plenè & integrè recitabimus: Ideò peccata non sunt reuera ibi, vbi cernuntur & sentiuntur. Nam secundùm Theologiam Pauli, nullum peccatum, nulla mors, nulla maledictio est ampliùs in mundo. Sed in Christo, qui est agnus DEI, qui abstulit peccata mundi, qui factus est maledictum, vt nos à maledicto liberaret. Contrà, secundùm Philosophiam & rationem, peccatum, mors & maledictio nusquam sunt, nisi in mundo, carne seu peccatoribus. Non enim aliter potest Theologus Sophista de peccato loqui, quàm gentilis Philosophus, nempe sic: Qualitas haeret in substantia aut subiecto, sicut ergò color in pariete, ita peccatum in mundo, carne vel conscientia haeret. Igitur eluendum est per contrarios motus, scilicet per charitatem Vera autem Theologia docet, quòd nullum peccatum ampliùs sit in mundo, Quia Christus, in quem pater coniecit peccata totius mundi, Esaiae 53. vicit, deleuit & occîdit illud in corpore suo. Is semel mortuus
|| [78]
peccato, resuscitatus verò ex mortuis, ampliùs non moritur. Vbi cunque igitur est fides in Christum, ibi reuera peccatum abolitum, mortuum & sepultum est. Vbi verò non est fides in Christum, ibi peccatum manet. Quanquam reliquiae peccati sint adhuc in sanctis, quia perfectè non credunt, &c. tamen illae mortuae sunt, quia propter fidem in Christum non imputantur. Hactenus Lutherus. Videt igitur Lector Christianus, Lutherum contra Sophistas non pugnare, quòd dixerint, peccatum qualitatem esse, & accidens vitiumin homine seu natura humana: verùm ideò, quòd leuem istiusmodi qualitatem, & leuem defectum inde fingunt, qualis color est in pariete, qui defectus per charitatem elui & aboleri possit: cùm tamen adeò horrendum immensum malum, miseria & defectus sit, quem nulla creatura eluere aut delere potuerit, sed qui solius IESV CHRISTI filij DEI precioso sanguine, abluendus & delendus fuerit. Licèt igitur peccatum in homine, tanquam subiecto insit, & naturae humanae inhaereat: non tamen istiusmodi leuis est qualitas, qualis color in pariete, quae facilè secundùm opinionem Scholasticorum proprijs operibus, aut charitate, ablui potest: sed vsque adeò noxia est qualitas, adeò atrox & periculosum malum in corrupta natura, quod nulla alia ratione, quàm sanguine IESV CHRISTI emundari potuit, ab eoque nos miseri dam nati peccatores liberari. Lutheri etiam sententia si fuisset, peccatum substantiam esse, seu corruptam naturam ipsum esse peccatum, & non qualitatem, horrendam & profundam corruptionem, defectum & vitium in corrupta natura, scribendum ei non fuisset, peccatum in mundo & in carne esse: Item peccatum in fidelibus manere. His enim verbis expressè distinguit, inter peccatricem & corruptam naturam, & inter ipsum peccatum, quod ei inest. Confirmat ita ipse, peccatum naturae, tanquam subiecto inesse. Quo pacto igitur id in Scholasticis potuisset reprehendere? Aliud est extenuationem peccati, in Sophistis reprehendere, quòd illud tam leuem qualitatem aut malum statuerunt, quod dilectione possit elui: & aliud oppugnare, qualitatem illud esse aut morbum, vitium & defectum in subiecto, seu in corrupta natura: Prius à Luthero est factitatum, posterius non item. Aliàs enim secum ipse pugnaret. Singulariter etiam hoc loco notandum, quòd quando aduersarius Lutheri verba allegat, adiungit vocabulum accidentis, cùm tamen in Luthero ad Galat. 3. planè non habeatur: quibus satis indicat, Lu
|| [ID00164]
therum accidens non in specie & nominatim reijcere: sed è proprio eos hoc ei cerebro falsò affingere. Sic illud etiam obseruatione dignum, Lutheri verba, non ita se habere, in latino, quemadmodum ea aduersarius in germanico transtulit. In latino sic habentur: Qualitas haeret in substantia aut subiecto: sicut ergò color in pariete, ita peccatum in mundo, carne vel conscientia haeret. Irenaeus verè illa sic est interpretatus, peccatum originis esse accidens seu qualitatem in subiecto, in anima, in substantia, in natura, quemadmodum color in pariete. Cùm secundùm latina verba, germanica interpretatio sic esset informanda. Qualitas est in subiecto. Sicut ergò color in pariete, ita peccatum in mundo scilicet haeret. Haec non eadem sunt cum versione Irenaei: non etiam eum habent sensum, quem inde elicere conatur, id quod facile est animaduertere. Verba Lutheri (Galat. 3. Cùm peccator venit reuera in notitiam sui, non solùm sentit, se peccatorem con cretiuè seu adiectiuè, sed etiam ab stractiuè, hoc est, non solùm videtur sibi calamitosus, sed ipsa calamitas: Non solùm peccator & maledictus, sed ipsum peccatum & maledictum. Vt in lingua latina, cùm excellenter volumus aliquem significare scelestum, vocamus eum scelus) disertè indicant, non propriè eum loqui sed figuratè, pro natura & consuetudine latini sermonis, quemadmodum idem suprà, sub titulo, DEVM peccato originis non esse propitium, mox ab initio, dictum. Quare non licèt è figuratis Lutheri verbis, quae ipse talia appellat, ex consuetudine latini sermonis, propria vocabula conari effingere & euincere: Lutherum, propriè loquendo, hominem ipsum peccatum appellasse, illiúsque sententiam fuisse, quemad modum isti homines contendunt, nullum omninò discrimen esse inter peccatum originis & corruptam naturam: quod Luthero ne quidem per somnium in mentem venit. In Scholis huiusmodi loquendi modi auxeses appellantur, in quibus forma seu abstractum sumitur pro concreto, hoc est, vocabulum peccati pro peccatore. Quare haec Lutheri verba discrimen non euertunt inter concreta & abstracta vocabula: cuius discriminis etiam meminit liber Christianae Concordiae pag. 263. sed illud immotum relinquunt. Aliud enim est figuratè, aliud propriè loqui. Id autem Lutheri verba (peccator sentit & iudicat, se non tantùm esse peccatorem, sed ipsum etiam peccatum) disertè indicant & docent Lutherum non statuisse, corruptam naturam ipsum esse peccatum: alioquin illis verbis vti non potuisset, sed
|| [79]
haec ei fuissent vsurpanda. Quando peccator in veram peccatorum deuenit agnitionem, non tantùm videtur sibi, se peccatorem esse, sed reuera etiam est ipsum peccatum: & nullum omninò discrimen est, inter corruptam naturam, & inter peccatum originis. Cùm autem id non fecerit: non etiam ipsi iam defuncto haec sunt affingenda. Id quod isti homines faciunt. Sic alterum dictum Gal. 3. è tertio latino Tomo lenensi pag. 52. 53. in quo Lutherus contra Scholasticos scribit, Apostolum Paulum defectus & vitia in homine non appellare habitus, quemadmodu̅ Philosophi, sed opera carnis, quae à toto homine fiant, &c. Item, repudianda & negligenda esse ea, quae de habitibus, concreto & subiecto disputent, &c. omnia haec secundùm quid, hoc est, certo modo ab illo sunt dicta. Ipse enim Lutherus, quem ad modum paulò antè dictum, in altera explicatione Epistolae ad Galat. Tom. 4. Ienensi, latin. illis vocabulis in sano sensu, contra Sophistas vtitur. Quemadmodum & in 53. Esaiae scribit: Singulari DEI beneficio factum, in Grammaticis nonnulla vocabula concreta, nonnulla abstracta appellari. Quando igitur Lutherus haec & his similia Scholasticorum vocabula reijcit: intelligit illorum abusum, in quem ea detorserunt, non verum vsum, quem ipse quoque retinet. Si enim per omnia illa reiecisset, nequaquam illis vti potuisset: aut si voluisset, licuisset. Quando de peccato loquimur originali, & cum Luthero asserimus, eam animae seu naturae humanae, tanquam proprio subiecto inesse: non intelligimus, quemadmodum Sophistae intellexerunt, quando de habitibus virtutum & vitiorum disputarunt: sed intelligimus de horrenda & profunda corruptione totius nostrae naturae, quae vsque adeò immensa & grauis est, vt nulla eam creatura auertere possit: sed necesse fuerit, illam solius filij DEI Domini nostri IBSV CHRISTI ope deleri aut aboleri. Sophistae autem intelligunt & explicant illud, de istiusmodi leui habitu, consuetudine, vitio, infirmitate & defectu, qui humanis viribus, inprimis autem charitate, facilè deleri & elui possit. Quam erroneam opinionem cum Luthero, toto pectore reijcimus, & improbamus. Peccatum enim originis, vt dictum, vsque adeò horrendum est malum, qualitas, seu vitiositas, quae à nuda & mera creatura nullo modo aboleri & sanari potest. Quamobrem haec testimonia D. Lutheri discrimen inter concretum & abstractum non euertunt, subiectum etiam & habitum non per
|| [ID00166]
se eliminant, sed Sophisticum tantùm abusum reijciunt, quod etiam nos facimus. Quòd cauendum sit, ne Scholasticorum subtilitatibus de formis substantialibus, de accidentibus & qualitatibus sana doctrina de peccato originis corrumpatur, verissimum est. Propterea autem his vocabulis in recto salutari & sano sensu, non esse vtendum, id locum non habet, cùm ipsimet huiusmodi ex Illyrico vtantur subtilitatibus de formis substantialibus, animae, cordis, rationis: quas nemo Laicorum intelligit: imò quas ipsimet satis perspicuè & euidenter in germanico Idiomate exprimere non possunt. VII. Praeceptor ipsorum & Antesignanus Illyricus ipse fassus est, quemadmodum paulò antè audiuimus, insulsos illos esse homines, qui in praesenti controuersia, de peccato originis, vocabulis (Accidens & substantia) vti nolunt, & tamen malè à nobis fieri isti homines arguunt, quando ex sacris literis & articulis fidei Christianae negamus, peccatum originis substantiam seu corruptam naturam ipsam esse, & quòd contrà asserimus, esse illud accidens malum & horrendam corruptionem in natura humana. Cùm enim substantia non sit, seu substantia & essentia hominis non sit, non etiam sit corrupta natura hominis: aliter sanè nominari non potest, quàm pessimum & intimum accidens malum, seu profunda & horrenda corruptio & deprauatio in natura. Hoc etiam non profitemur sine fundamento verbi diuini, trium Symbolorum, Augustanae Confessionis, Apologiae, Schmalkaldicoru̅ articulorum, Catechismorum, & scriptorum Lutheri (ex ijs enim hactenus doctrina̅ istam solidis & firmis fundamentis comprobauimus:) sed certis & immotae veritatis sacrarum literarum testimonijs, alijsque authoritatibus id docemus. Quare hanc nostram, vel potiùs verbi diuini doctrinam, vt saluam & sartam tectam nobis relinquant, necesse est. Quod autem Lutherus Psal. 51. scribit: Tu sic defini peccatum: peccatum hoc totum esse, quod est natum ex patre & matre: scimus DEI beneficio, non minùs ipsis: verùm & id nouimus, Lutherum eo ipso loco, quasi in Spiritu praeuideret, prodituros esse phanaticos, qui suam doctrinam sint deprauaturi, haec verba adiunxisse. Hinc enascitur diuisio peccati. Nam tota natura primùm per peccatum corrupta & aeternae morti subiecta est. Deinde alia ceu species peccati est, quòd homo habens legem potest agnoscere, cùm scilicet furta, adulteria, coedes committuntur.
|| [80]
Ex quibus lector Christianus perspicuè intelligit, Lutherum ista loquendi phrasi, quando inquit, omne id peccatum esse, quod ex patre & matre natum est, idipsum intelligere, quod sequentibus verbis exprimit, videlicet totam naturam peccato originis corruptam, & morti subiectam esse. Et hanc propriam esse & genuinam sententiam D. Lutheri, nullámque aliam, ostendunt mox sequentia verba. Dauid sic definit, vt significet, peccatum esse corruptionem omnium virium, interiorum & exteriorum, a deò, vt nullum membrum officium suum ita nunc faciat, sicut in Paradiso ante peccatu̅. Non igitur singula verba hinc inde ex Luthero sunt excerpenda, sed tota oratio eius est expendenda, in qua de peccato originis agit, illúdque describit: illaque inuicem & mutuo sunt declaranda. Quae aduersarius hoc loco vlteriùs vrget, librum Concordiae secum ipsum pugnare, dum affirmat, propter Ecclesiam, quae simpliciores & infirmiores adiunctos habet, à vocabulis illis Scholasticorum, Accidentis & substantiae, in concionibus esse abstinendum: Postea autem subiungit, quando quaeritur, an peccatum originis substantia aut accidens sit, rotundè confitendum esse, peccatum originis non esse substantiam sed accidens, merum est figmentum. Priora enim verba de rudioribus tanrùm Christianis, qui vocabula illa non intelligunt, quibúsque controuersia haec nondum satis est cognita, loquuntur: quorum sanè ratio est habenda: & originem respiciunt huius controuersiae, in qua istiusmodi vocabula vulgo planè ignota erant. Sequentia autem ad rem ipsam referuntur, quando ex eo, qui rem intelligit, quid substantia vel accidens sit, quaeritur: vt ex verbo & secundùm verbum DEI respondeat, Peccatum originis non esse hominis substantiam, naturam aut essentiam, non esse etiam corruptam naturam sine omni discrimine: sed accidentariam esse horrendam totius naturae corruptionem. Asserere nos, Neminem verè Theologum esse posse sine Aristotele: impudens est mendacium, & propterea vlteriore & prolixiore refutatione non eget. VIII. Verba illa libri Concordiae pag 264. quod attinet: (Si Ecclesiae & Scholae periculoso & pernicioso certamine sunt funditus liberandae, necesse est, omnes verè & propriè de his informari), secundùm quid dicta sunt, videlicet considerando, quàm vehementer ea Illyricus in suis libris vrserit, peccatum originis esse substantiam, in illo ipso sensu, quo
|| [ID00168]
vocabulum substantiae, in diuisione substantiae & accidentis vsurpatur, & accidentibus opponitur, quemadmodum in ipsis demonstrationibus, pag. 321. 322. & similibus locis pluribus est videre. Quòd si Ecclesia de Illyrici errore, & falsis dogmatibus, praemonenda fuit, & quantum in nobis est, hoc certamine liberanda, necessarium omninò fuit, vt quàm proprijssimè de hac controuersia omnes informarentur. Referuntur itaque haec omnia ad ipsa vocabula substantiae & accidentis, & ad Illyrici pertinaciam, qui Scholastico illo vocabulo substantiae perpetuò est vsus. Caeterùm rem ipsam quod attinet, non asserit liber Concordiae, ex vocabulis, eam, Scholasticis esse decidendam, quin potiùs ex verbo DEI, & articulis fidei Christianae, quemadmodum fundamentum hoc in libro Concordiae clarè & perspicuè est expressum. Meritò igitur pudere istos homines deceret, quod secundùm quid, hoc est, certa determinatione dictum est, id tanquam simpliciter dictum accipere & sic interpretari: quòd liber Concordiae doceat, decisionem huius controuersiae tantùm ex Scholasticorum vocabulis, & non è sacris literis esse desumendam. Illa si diligenter hîc expendantur, corruunt omnia, quae de pace Arrianorum, de Cinglianis & Victorino vrgent. IX. Oppugnant quòd libro Concodiae, pag. 264. positum, quando quaeritur, quale accidens peccatum originis sit, ad eam quęstionem neminem Philosophum, Pontificium, Sophistam, imò nullam rationem humanam posse respondere: Obijciunt, haec ideò libro Concordiae esse inserta, quòd ipsi agnoscamus, nos vocem accidentis commodè satis tueri non posse. Verùm hoc ipsorum figmentum est proprium. Verum enim est & manet, peccatum originis nullam esse substantiam: omnes enim substantiae à DEO ipso conditae sunt, non est etiam corrupta natura hominis: nam & illa substantia quoque est, sed est mala qualitas, seu horrenda corruptio, malum, defectus, in tota humana natura. In summa, peccatum originis non est leuis & contempta qualitas, leuis & abiecta corruptio, morbus, malum, defectus: sed istiusmodi est malum, quod humana ratio in hacvita non satis assequi, aut eloqui, multò minùs sanare, tollere aut abluere potest. Nec haec sunt pelles ouium, sed veritas ipsa, quemadmodum abundè hactenus demonstratum. Nequaquam verò hoc pacto statuimus, Philosophorum & phanaticorum vocabulis esse vtendum, & verum sensum ex sacris literis esse petendum: sed inuertimus, & docemus atque asserimus, cùm ex verbo DEI
|| [81]
firmum & immotum habeamus fundamentum, peccatum originis non esse substantiam, non etiam ipsam corruptam hominis naturam, sed tetram & horrendam corruptionem substantiae, doctrina verò in sacris literis, de hac controuersia praescri pta, pulchrè admodum, cum vsitato Scholasticorum vocabulo accidentis congruat, eam ob causam, tuto & commodè eo nos in hac controuersia vti posse & debere. Interim spectabimus, si quis sit, qui illam nobis Maximam eripere possit. Possent etiam plura heteroclyta illa capita in librum Christianae Concordiae confingere: num propterea omnia pura veritas & sacrum Euangelium? De Arrianorum glossis suo loco dictum est satis: si fundamentum causae spectemus, ad rem nihil omninò facit, tantùm quòd ea artifex iste opinione est persuasus, modò rem vnam saepiùs repetat, & magnos libellorum aceruos accumulet, iam se victoriam obtinuisse. Nolunt sibi vocabulum substantiae in hac controuersia, quod tamen, vt saepiùs iam demonstratum est, plenum est blasphemijs, eripi: Nos etiam non committimus, vocabula Accidentis, morbus, vitiositas, defectus, , corruptio, & quae his similia sunt, quae in sacris literis tam firmiter sunt fundata, illorum clamoribus, nostris è manibus extorqueri. Nullis etiam vtimur glossematibus, & circulatorijs fraudibus, aduersus quas Lutherus in seruo suo arbitrio scripsit, nihil etiam nobis cum Interimisticis & alijs actionibus est commune: sed nostram doctrinam firmis & solidis verbi diuini, trium Symbolorum & aliorum sanorum testimonijs, demonstrauimus: non etiam patiemur ea istorum confictis & consutis dolis irrita reddi: qua in re omnis illorum cogitatio, ne dicam, labor, futura est inanis. Quòd si ad veritatem accedere voluerint, benè est: sin minùs, suo periculo pergant quò tendunt: licèt interitum ipsorum lugeamus, illúmque lubenter auerteremus, si vlla ratione possemus. DEVS illos conuertat, Amen. Lutheri dictum Tom. 1. Vvitteberg. fol. 106. Adeò efficaces Diabolus errores & corruptelas immittit omnibus phanaticis spiritibus, vt palàm(ZZ. 3 fac. 2.) gloriari & quàm saepissimè iureiurando confirmare audeant, penes se longè certissimam esse veritatem, quod hoc loco allegant, adeò euidenter aduersus phanaticam & erroneam illorum opinionem, quam ex Illyrici libellis parum sanis, didicerunt, & pro orthodoxa statuunt: vt non
|| [ID00170]
rectiùs eos depingere potuisset. Viderint ergò, vt in tempore gratiae poenitentiam agant, & ab errore suo ad DEVM conuertantur. Lubenter aduersarij descriptionem peccati originalis, ex Schmalkaldicis articulis desumptam, (esse nimirum eam horrendam corruptionem, ineffabile malum) conuellerent, vel ad minimum dubiam redderent: verùm volente Domino, procul errabunt. Aiunt, nos intelligere vocem corruptionis pro eo, quod naturam corrupit: sese verò cum Luthero passiuè accipere, nimirum peccatum originis esse corruptum, totam corruptam naturam & essentiam. Nostram verò sententiam orthodoxam esse, ex multiplicibus elucet fundamentis, quibus hactenus discrimen inter corruptam naturam & peccatumoriginis, DEI beneficio, demonstrauimus: ad quae nos hoc loco etiam referimus. Econtrà illorum sententiam falsam esse, apparet initiò ex demonstrato discrimine, inter corruptam naturam & originis peccatum. Deinde ex ipsius Lutheri verbis, qui inquit (verba ipsius suprà sunt allegata) Naturam manere, licèt sit corrupta. Item, Illa ipsa membra manere. Tertiò, quòd Lutherus vocabulo illo passiuè in doctrina de peccato originis, quemadmodum illi hoc loco allegant, non vtitur: nec possunt etiam id hoc pacto è Luhero edocere. Quartò, quòd si illorum sententia esset vera, necessariò sequeretur, hominem per peccatum essentialiter totum esse abolitum, & alium nouum hominem factum, secundùm essentiam ab Adamo distinctum, quae horrenda est blasphemia. Prosper enim Aquitanicus aduersus Collatorem rectè scribit: Naturae humanae, cuius creator est DEVS, etiam post praeuaricationem manet substantia, manet forma, manet vita, & sensus & ratio, caeteraque corporis atque animi bona, quae etiam malis vitiosisque non desunt. Quintò necesse foret, omnia illa falsa dogmata vera esse, Christi carnem essentialiter à nostra carne esse distinctam, non verè, ipsum, carnem & fratrem nostrum esse: ideóque etiam nos non redemisse. Item, Christum ipsum peccatum originis redemisse, illud sanctificare, iustificare & saluare, & quae huius generis blasphemiae sunt plures: quas suo loco ordine recitauimus. Praeterea verum minimè est, Schmalkaldicos Articulos docere, peccatum originis esse corruptum, seu corruptam ipsam naturam: Clarè enim & perspicuè asserunt, peccatum originis esse profundam corruptionem naturae, & nullo modo asserunt, esse illud ipsam corruptam naturam, sine omni discrimine. Verùm de hoc suprà pluribus egimus.
|| [82]
Licèt etiam D. Lutherus Gene. 3. scribat, totam naturam debilitata̅ esse, totam naturam esse in aliquid aliud transmutatam: seipsum tamen explicat, quemadmodum suprà abundè ostendimus: mutationem hanc ipsum intelligere de amissione bonarum virium & proprietatum, & contrà de malis proprietatibus & prauis vitiositatibus, quae per peccatum in naturam humanam introierunt: non autem de essentiali transmutatione totius hominis, in aliam nouam, & priori inaequalem essentiam, quemadmodum isti homines nugantur & fingunt. Aliquoties etiam disertis verbis asserit, rationem, intellectum, naturam manere: tantummodò quòd vehementer sit corrupta. Verùm de his etiam suprà copiosè egimus, quae hoc loco repetitione nulla egent. Et hoc ipsum etiam testantur verba Lutheri, quae aduersarius ex 2. cap. Genes. aduersus se allegat: Peccatum originis rectè nominatur omne id, quod Adamus per lapsum amisit, eius, quod in natura integra ante lapsum habuit, veluti quòd iustus, integer, innocens, summo intellectu praeditus fuit. Adamus sanè per lapsum non seipsum, aut suam substantia̅ naturam & essentiam amisit, quemadmodum Augustinus in sententijs pulchrè loquitur: Homo factus est immortalis, DEVS esse voluit. Non perdidit, quòd homo erat, sed perdidit quòd immortalis erat. Verùm id de integra sua natura, quam antel apsum habuit, amisit, quòd iustus, perfectus, innocens fuit. Hae autem proprietates seu dona in natura eius fuerunt, & non nostra substantia seu essentia Adae ipsa, aliàs citra abolitionem naturae & essentiae suae amittere ea non potuisset. Cùm autem illa, vt Lutherus in Genesi rectè scribit, (citra tamen abolitionem naturae suae) amiserit: necesse est aliud esse naturam, & aliud quod è natura deperdidit. Et sic consequenter necesse est, aliud esse corruptam naturam, è qua dona illa deperdita sunt: & malum, quod subsequutum est. Hoc necesse est immotum vt relinquant, quantumuis variè & in multas formas se transforment. Vnde etiam Lutherus Genes. 2. scribit: Homo habet pedes, oculos, aures: sicut in Paradiso hac forma conditus est, sed haec ipsa membra miserrimè corrupta & deformata sunt post peccatum. Quare illorum sensus, simpliciter verbo DEI, veritati doctrinae Lutheri repugnat, quantumuis conentur è Lutheri scriptis errori suo & falsae opinioni decus & authoritatem addere. Ad reliqua Lutheri testimonia, quae hoc loco denuò repetunt, in praecedentibus saepiùs est responsum.
|| [ID00172]
Quod Psal. 14. dicitur, Corrupti sunt: seu vt Lutherus in hymno suo reddidit, essentia illorum est corrupta: id aduersariorum falsę doctrinae nullo modo repugnat. Corruptam enim habere essentiam, & corruptionem ipsam esse, iam saepè demonstratum est, non esse eadem, sed res distinctas: quod ipsa loquendi ratio satis euincit. Quamobrem etiam Augustinus lib. 2. de Moribus Manich. cap. 5. rectè scribit. Quaeverba expressè negant, corruptionem & corruptum eadem esse. Sic Apostolum 1. Corinth. 15. vocabulo vti in illo dicto, corruptibile induet in corruptionem, impudens est, & palpabile, sit venia dicto, mendacium, non enim ibi vocabulum sed habetur: quemadmodum id textus Pauli ipse ostendit. Nec satis sub admiratione cadere potest, haec petulans aduersarij deprauatio, qua verba Apostoli Pauli corrumpit. Omnibus sanè Theologis atque ipsi Luthero has phrases esse aequipollentes, peccatum originis est corruptio naturae, & peccatum originis est ipsa corrupta natura hominis, id nemo sibi persuaderi patietur, quàm qui ab istis hominibus eorúmque Spiritu vertiginis turpiter fascinatus, & seductus fuerit. Prima enim phrasis, discrimen inter peccatum & corruptam naturam integrum relinquit. Posterior autem illud contra verbum DEI & doctrinam Lutheri penitus tollit. (AA. 2. fac. 2.) Quòd etiam splendidis verbis praetendunt, nisi concedamus peccatum originis corruptam naturam ipsam esse: dicendum nobis esse: ecquid tandem peccatum originis propriè sit. Si dicamus esse accidens, communem descriptionem accidentis repugnare: sin dicamus esse aliquid essentiale, tum Manichaeum nos furorem sub pectore occultare. Ad obiectionem illam expeditè respondemus: Peccatum originis esse horrendam corruptionem totius naturae, & non corruptam naturam ipsam, & sic malum accidens esse in natura, Nec tamen aduersarij doctrinam nostram communi descriptioni accidentis, quod sine corruptione eius, cui inest, adesse & abesse potest. Vocabulum enim corruptionis eo accipimus sensu, in quo non integram denotat corruptionem, quemadmodum in Physicisvsurpatur, sed istiusmodi corruptionem, qua quidem tota natura humana horribiliter est deprauata, quoad corpus & animam, natura tamen corporis & animae prorsus non est abolita, & in nouam essentiam transmutata, sed reliqua natura sit: ita vt corrupta natura & corruptio non sint sine discrimine res vna.
|| [83]
Simili ratione est & manet peccatum accidens quoddam, quod sine totali abolitione & mutatione humanae naturae in ea inest, verùm non sine istiusmodi corruptione, qua natura omnes suas bonas saluas & integras retinuerit, sed qua, quicquid bonarum proprietatum habuit, turpiter amisit, ac contrà perniciosos defectus, , vitiositates acquisiuit, vt iniusta, immunda, impura effecta sit, quemadmodum id suprà prolixè declaratum: quò Christianum lectorem remittimus, ne necesse sit, rem vnam saepiùs prolixè repetere. Peccatum verò originis esse essentiale quid in homine, quemadmodum Manichaei senserunt, id simpliciter & rotundè negamus, quemadmodum saepiùs iam dictum. Manet itaque doctrina nostra firma, & nihil eorum sequitur, quod inde consequi opinantur. De similitudine veneni, quae hoc loco repetitur, suprà etiam dictum: cui explicationi etiamnum acquiescimus. Quòd autem peccatum originis nihil constituamus negatiuum, id magna nostri cum iniuria affingunt. Est ne illud peccatum originis, nihil negatiuum statuere, quando è verbo DEI, & secundùm illud docemus, esse eam profundam corruptionem totius naturae seu essentiae humanae, horrendum & ingens malum, , defectum, morbum corporis & animae, tenebras in intellectu, quoad res spirituales, cor ad dubitationes, impatientiam & omne malum pronum, voluntatem hominis esse peruersam, & ad omne bonum emortuam: & hoc malum vsque adeò graue & ingens esse, vt nulla illud creatura satis assequi, nec mera creatura illud abolere: sed solùm ab vnico filio DEI Domino nostro IESV CHRISTO aboleri & tolli potuerit. Iudicium omnibus pijs & sanis Christianis committimus. Et viderint ipsi, qua conscientia olim coram tribunali CHRISTI IBSV, has suas calumnias & accusationes, quibus nos coram DEO, & ipsius Ecclesia onerant, probare & defendere velint. X. Posthaec docere conantur, D. Lutherum non statuisse, peccatum(Aa. 3. fac. 2.) originis accidens malum, & corruptionem naturae & essentiae humanae esse: ac librum Concordiae malè facere, quòd hac in parte ad authoritatem D Lutheri prouocet. Pleraque verò repetitio tantùm sunt dictorum & testimoniorum Lutheri, de quibus hactenus egimus, illáque explicauimus, quamobrem non necessarium, omnia repetere, quae denuò ab il
|| [ID00174]
lo producuntur: & Christianum lectorem ijs detinere. Nihil tamen, quod causae inseruiat, omittemus aut praeteribimus. Ad illa vocabula, Peccatum esse de essentia hominis, suprà respondimus. Lutherum docere, Theologum nihil ineptius dicere posse, quàm si peccatum originis accidens appellet, è Lutheri libris, ijs verbis, quibus citatur, nunquam demonstrabitur. Lutheri verba Genes. 8. Non leuis hic morbus seu defectus est, sed extrema , cuius simile tota reliqua creatura, exceptis Dęmonibus, non habet, pro confesso sumimus: & illud ipsum cum Luthero docemus, aduersus omnes, qui peccatum originis extenuant. Non autem sequitur, peccatum originis non leue est, sedextremum malum: Ergò ipsa est corrupta natura. Id enim Lutherus nequaquam asserit. Sic etiam in Lutheri verba aduersus Latomum consentimus, in quibus docet, peccatum originis amplificandum & exaggerandum esse: quemadmodum Paulus etiam Rom. 7. inquit, Peccatum se captiuum ducere, & quae huius generis plura sunt alia. Ex istis verò omnibus minimè sequitur, ideò peccatum originis ipsam esse corruptam naturam: illorum etiam nemo hoc asserit. Inseritur hoc loco & vrgetur argumentum, quo Illyricus perpetuò est vsus. Quod efficaciter operatur & repugnat, id sanè accidens esse non potest: sed necesse est, esse essentiam, quae suam quandam habet operationem. Peccatum originis, quemadmodum Paulus Rom. 7. scribit, operatur & repugnat efficaciter in homine. Quare nequaquam accidens tantùm in homine esse potest. Sed necesse est, esse essentiam. Acicdens enim nihil est, nihil operatur. Respondemus, In hoc Syllogismo quatuor esse terminos, quem admodum in Scholis loquuntur. Prima enim propositio de eiusmodi loquitur natura, à qua propriae operationes, tanquam à recto fonte procedunt: hoc est, de essentia animae humanae: Altera propositio loquitur de accidente aliquo, quod per se ipsum non est, nec subsistit, sed in essentia tantùm animae seu naturae humanae inest, & vnde operationes illarum malaesunt, & legi DEI repugnant.
|| [84]
Alio modo operatur anima, alio modo malitia seu corruptio in anima, operatio, propriè loquendo, est animae seu virium illius: quòd autem operationes aliae bonae, aliae malae sunt: id ratione fit accidentium. Velut exempli causa. Arbor bona, bonos fert fructus, non quatenus est arbor: sed quatenus est bona. Arbor mala malos fert fructus, non quatenus arbor, sed quatenus, aut quia est mala. Eadem est ratio hominis. Si arbor est bona, aut ad DEVM per fide̅ in Christu̅homo est conuersus, fert fructus bonos, cùm natura ipsius renouatat, nouam luce̅ & vitam acceperit: quem admodum id in Paulo, Roman. 7. est videre. Quandiu autem veterem illam vitiositatem retinet, repugnat caro eius Legi DEI: nec facit omnia ea, quae vult. Vnde facilè est intelligere, quòd licèt peccato in Paulo operationes asscribantur, nequaquam tamen eas propriè tribui: verùm eam ob causam, quòd substantia animae, quo ad malum aut bonum, nihil aliud operatur, quàm quatenus bonis aut malis proprietatibus est praedita. Quatenus igitur bona, & per Spiritum sanctum ac fidem renouata est, operatur bonum, & quod DEO placet: quatenus verò non est renouata, & prauas in se vitiositates habet, eatenus operatur malum, & quod DEO displicet. Atque hoc pacto peccato in Paulo, Rom. 7. operatio asscribitur per Metaphoram, quemadmodum in Scholis appellatur, in quibus id, quod proprium est creaturae viuae, rei irrationali asscribitur. Veluti Iudicum. 9. quando arbores imperium deferunt primò oleae, secundò ficui & viti, postremò rhamno, qui certis illud conditionibus acceptat. Indeverò nequaquam sequitur, arbores istas, creaturas fuisse ratione praeditas: quia orationes illis rationibus ornatae asscribuntur. Si peccatum originis creatura esset rationalis, & per se operationes suas haberet, rectè fieret, si propriè istiusmodi operationes & dominia illi asscriberentur. Quòd si etiam peccato originis, propriè loquendo, istiusmodi operationes asscribendae essent, necessariò, sequeretur, Initiò DEVM ipsum peccatum creasse: nulla enim rationalis natura est esséue potest, quam DEVS ipse non crearit. Quòd si peccatum originis rationalis quaedam natura esset, necessariò à DEO esset creata. Haec verò horrenda est blasphemia contra articulum creationis. Secundò singulis renatis hominibus duas rationales naturas seu duas animas rationales inesse oportebit, vnam, peccatum originis, ex parte adhuc reliquum & in homi ne sese mouens: alteram, quam homo ex regeneratione accepit, & qua inhabitanti peccato repugnat.
|| [ID00176]
Hoc ipsum verò etiam falsum est & blasphemum, & D. Paulo in mentem nunquam venit: quemadmodum id omnes verè Christiani intelligunt & norunt. Posthaec dictum illud Lutheri Psal. 90. Siue igitur peccatum originis qualitatem siue morbum vocauerimus, profectò extremum malum est, non solùm pati aeternam iram & morte̅, sed ne agnoscere quidem, quę pateris. Singulari studio nobis eripere conantur, ac praetendunt, Lutherum non assertiuè ac approbatiuè, sed , recitatiuè loqui in persona veterum & nouorum Sophistarum: imò improbatiuè magno stomacho: veluti qui nullo modo probet, Sophistas peccatum originis accidens seu qualitatem, morbum seu infirmitatem appellasse. Id verò quomodo probant? Mira, & plus quam mira ratione. Inquiunt, Lutherum contra Sacramentarios scripsisse, illos in verbis, Hoc est corpus meum, quod sumere pro qualiter. Item, Spiritum efficere ex quod qualiter. Item Logicos nosse: sub termino substantiali, non potest subsumi accidentalis. Item, Cinglianam esse Logicam, substantiam pro accidente, & contrà accidens pro substantia sumere. Haec illorum est probatio. Arbitramur, Christianum lectorem, vix crediturum esse, hac eos vti probatione, verùm & liber & pagina, in qua haec probatio extat, in nobis est notata. Referimus autem nos ad iudicium omnium Christianorum, an hoc probare sit: & an non potiùs sit stoliditatem & imperitiam suam prodere. Quaestio in hoc sita est, An Lutheri verba, Psal. 90. ab eo ita prolata sint, vt statuerit peccatum originis, qualitatem, morbumseu accidens esse: an verò non ita statuerit, sed Sophistas eam ob causam reprehenderit, quòd docuerunt, peccatum esse qualitatem seu morbum, & quòd seriò ab ista doctrina abhorruerit. Nos affirmamus Lutheru̅ ita sensisse, quemadmodum verba ipsius se habent. Aduersarij negant. Negatio haec illis probanda incumbit. Quomodo ergò probant? Hac ratione. Inquiunt, Lutherus contra Sacramentarios scripsit, non rectè fieri, in illis verbis, Hoc est corpus meum, quod pro qualiter, hoc est, pronome̅ (quod) quod propriè substantiam corporis Christi monstrat, pro aduerbio qualiter vsurpare, hoc est, pro virtute & efficacia corporis Christi crucifixi. Perperam enim fit, etiam secundùm Logicorum doctrinam, quando accidens
|| [85]
pro substantiasumitur, quod Cinglius fecit. Quae autem quaeso & proportio est probationis huius ad quęstionem illam de verbis Lutheri de peccato originis. Eadem omninò, quae niuis ad ignem. Initiò enim certamen est, de peccato originis, quod Lutherus expressis verbis qualitatem seu morbum, & nequaquam substantiam seu essentiam nominat, contradicant, quantum velint: probationes illi inferunt è verbis coenę, in quibus Cinglius accidens pro essentia seu substantia corporis Christisumpsit. Haec verò inter se nullo pacto cohaerent. Deinde si huius illorum probationis aliquod esset pondus, ipse D. Lutherus pro Logico Cingliano esset proclamandus, qui accidens qualitatem seu morbum, pro substantia sumpserit, & cùm peccatum originis substantiam essentiam seu corruptam naturam ipsam nominare potuisset, è falsa Logica, qualitatem eam, Accidens, seu morbum appellarit. Tertiò, Lutheri verba contra Cinglium, benè quidem & rectè se habent: Peruersum enim omninò est, in verbis sacrae coenae accidens pro substantia sumere: quòd autem doceant, Lutherum, Psal. 90. aliter loquutum esse, ac senserit, id nunquam ex ijsdem euinci poterit: quemadmodum id omnes sani per se vident & fateri coguntur. Manet itaque verum, Lutherum Psal. 90. ita loquutum esse, quemadmodum senserat, & verba ipsa se habent. Quòd etiam Lutheri verba assertiuè intelligenda sint & non aliter, ex eo manifestè apparet, quòd disertè inquit, siue accidens, siue morbum peccatum originis appellemus, profectò extremum malum est, quibus verbis seipsum sanè complectitur, & assertiuè ponit ac docet, peccatum originis, qualitatem seu morbum esse, verùm non leuem morbum, sed extremum, grauissimum, periculosissimum, quique viribus humanis nullo modo sanari potest. Nouam etiam proferunt probationem ex Lutheri libro de captiuitate Babylonica, in quo doctrinam Sophistarum de transsubstantiatione reprehendit, & inquit, Laicos nunquam rectè intellexisse Philosophiam de substantijs & accidentibus, quemadmodum Philosophi de illis disputant. Ergò sequi, Lutherum Psal. 90. improbatiuè loquutum, & vocabulum qualitatis seu morbi reiecisse. Risum teneatis amici. Quis vnquam pueriles vsque admodum probationes & consequentias audiuit: Et tamen phanaticis istis omnia mera sapientia & veritas videntur. Hoc quidem verum est, Lutherum aliàs hinc inde Sophistarum doctrinam reprehendisse, quòd peccatum originis leuem admodum
|| [ID00178]
qualitatem & infirmitatem statuerunt: quemadmodum color in pariete: Praeterea etiam docuerunt, facilè eam operibus dilectionis elui posse. Quòd autem vocabulum ipsum qualitatis, infirmitatis, morbi per se improbarit, nullo pacto admittere voluerit, peccatum originis qualitatem seu morbu̅ in homine esse nominaríque debere: id nunquam ex Luthero probabunt: eius sumus certissimi. Peccatum enim originis non tantùm, Psal. 90. qualitatem morbum seu defectum nominat: verùm etiam his ipsis vocabulis, defectus, morbus, priuatio, aliquoties vtitur: videlicet Genes. 2. Item 8. & alijs locis pluribus. (Cc. i. fac. 1.) Lutherum etiam non simpliciter negasse, Iustitiam originalem qualitatem seu donum fuisse: sed tantùm secundùm quid, ex eo manistu̅ est, quòd hoc potissimum in Sophistarum doctrina Genes. 2 & 3. reprehendit, quòd iustitiam originalem istiusmodi qualitatem statuerunt, quae donum tantùm esset, extrinsecus naturae adhaerens, & à natura separatum, quemadmodum corona imposita capiti virginis, quae ad naturam virginis non requiritur: cùm tamen iustitia originalis connaturalis seu verè in natura Adae fuerit, & sine detrimento ac corruptione naturae eius non potuerit amitti: quemadmodum id per se verissimum est. Pari ratione in Sophistis reprehendit, quòd peccatum originis, (quod amissam iustitiam originalem in homine subsequutum est,) istiusmodi leuem qualitatem aut morbum statuant, quo natura non per omnia corrupta sit: sed qui extrinsecus tantùm naturae adhaereat, quemadmodum color parieti: qui etiam facillimè à natura per bona opera elui possit: & hoc ipsum in Sophistis cum Luthero meritò reprehendimus. Quòd autem statuerit, iustitiam originalem & Adami naturam, sine omni differentia rem vnam esse: & naturam Adae originalem iustitiam ipsam fuisse: purum figmentum est istius phanatici, quod ex Luthero nunquam edoceri potest. Contrarium verò ex Luthero facilè probari potest. Ipse enim inquit, Genes. 3. Iustitiam originalem esse amissam: & illam ob causam naturam non esse ampliùs integram & inuiolatam, & Genes. 2. scribit: Peccatum originale (sicut correlatiuorum natura est) demonstrat, quid sit iustitia originalis, & è contra, nempè quod est amissio iustitiae originalis seu priuatio, sicut coecitas est priuatio visus. Ex quibus verbis clarè apparet, Lutherum statuisse, iustitiam ori
|| [86]
ginalem, non naturam Adae ipsam fuisse, sed donum in natura eidem implantatum, quemadmodum oculo vis videndi (qua similitudine etiam vtitur) est implantata. Quòd si illa laeditur, substantia quidem oculi manet, vis autem videndi illi deest. Eadem, inquit, ratio est humanae naturae & peccati originalis. Anima seu natura hominis manet quidem, & non est perdita, aut abolita, potentia autem seu virtus in ea amissa est, nec amplius adest. Anima inspicienda est, inquit Genes. 2. postea etiam corpus concupiscentia sic defoedatum. In anima autem praecipuum est, quòd amissa est cognitio DEI, quòd non ei vbique & semper gratias agimus, quòd non delectamur eius operibus & factis, quòd non confidimus ei, quòd, cum meritas poenas infligit, incipimus DEVM odisse & blasphemare, quòd, quando cum proximo agendum est, obsequimur cupiditatibus nostris, sumus rapaces, fures, adulteri, homicidae, crudeles, inhumani, immisericordes, &c. Est quidem furor libidinis pars quaedam peccati originalis, sed maiora sunt illa animi vitia: Incredulitas, ignorantia DEI, desperatio, odium, blasphemia. Has calamitates spirituales Adam in statu innocentiae nesciuit. Quae verba clarè ostendunt, Lutherum Sophistas reprehendisse eam ob causam, quòd peccatum originis leuem qualitatem & morbum nominarunt, quo humana natura seu anima, in suis viribus non sit corrupta, sed integra manserit. Quòd autem docuerit, Iustitiam originalem bonam naturam in Adamo ipso fuisse, & contrà peccatum originis, corrupti hominis naturam ipsam esse & non malam qualitatem, defectum, morbum, & corruptionem naturae: id isti quidem phanatici asserunt: non autem confirmant, & in aeternum nunquam sunt confirmaturi. Non sanè asserit, animam esse perditam: sed in anima morbum & defectum esse: & cognitionem DEI perditam esse: gratitudinem item, approbationem operum & iudiciorum DEI, fiduciam in DEVM: Econtrà animae inesse, inimicitiam aduersus DEVM, blasphemiam, odium & inuidiam aduersus proximum. Et alia horrenda vitia & defectus. Quare necesse est, eum statuisse, aliud esse animam, aliud cognitionem DEI & huiusmodi in anima, quae inde iam sunt amissa. Quemadmodum similiter etiam statuit, aliud esse animam, quoad eius substantiam, aliud ignorantiam, coecitatem, inimicitiam & odium
|| [ID00180]
aduersus DEVM, incredulitatem, & quae his similia vitia sunt plura & defectus in anima: quae non sunt substantiae & res essentiales, sed priuationes, defectus, morbi, quemadmodum Lutherus ipse hoc loco & alibi nominare solet. Cùm igitur ipse Lutherus vtramque & originalem iustitiam & originalem iniustitiam ita describat, vt quiuis intelligat, vtramque eum qualitatem statuisse. Originalem quidem iustitiam istiusmodi singularem, ex imiam, optimam qualitatem seu donum, quod naturae fuerit implantatum, quod etiam sine corruptione eiusdem, ex ea amitti non potuerit: Peccatum verò originis istiusmodi noxiam, summè periculosam, & extremè malam qualitatem, morbum, defectum, malum, infirmitatem, corruptionem, qua humana natura turpissimè & miserrimè corrupta est, & quae naturae in est, manifestu̅ est vocabulum, eum (qualitatis & accidentis) in hac doctrina non penitus reiecisse: sed eatenus tantùm, quando cum Sophistis peccatum originis leuem quandam & nullius ponderis atque momenti qualitatem seu morbum, quis appellarit: qualis color est in pariete: non vlteriùs. Id quod his praeterea verbis confirmatur, quae aduersarius è Ienensi Postilla Oeconomica, Dominica 20. Trinitat. allegat, infelici & infausto nomine nos gloriari, peccatum originis esse leuem quendam defectum, & exiguam noxam, quod tantundem sit, ac si Lutherus dicat, si peccatum originis leuem quendam defectum & exiguam noxam quis appellet, Diaboli eam esse gloriationem. Quòd si autem extra illum Sophistarum sensum quis illud, defectum, , noxam appellet: non tantùm nihil illud incommodi in se habere: sed bono etiam id fundamento fieri posse: nec enim ipsa est corrupta natura: sed aliquid ab ea distinctum. Quantum Lutheri verba è Postilla Ecclesiastica 16. Dominica Trinitatis attinet: (Quare non est accidens quoddam: seu quòd homo ita à DEO esset conditus: sed nostra fit culpa, qui peccato infecti sumus, &c.) disserit in illis D. Lutherus de causa mortis, & asserit, non esse contingens aliquid, quòd moriendum nobis sit: nec quòd homo à DEO ita sit conditus: verùm nostra peccata eius nobis causam esse: quae verba isti homines referunt ad peccatum originis. Si testimonia aliorum hac fide allegare licet, quoduis, quod placuerit, probare poterunt. Ex Apologia etiam haec verba citant: Peccatum originis non est extrinsecus quiddam adueniens aut accidens malum: quae verba in Apologia, in Articulo de peccato originis, non habentur.
|| [87]
Lutheri verba Tom. 3. Ien. in Confessione maiori, in qua scribit, se damnare veteres & nouos Pelagianos, qui peccatum originis, inter peccata non admittunt, sed defectum tantùm seu esse volunt, non in eum finem scripta sunt, quòd peccatum originis non possit aut debeat defectus & nominari. Haec enim Lutheri si esset intentio, seipsum necesse foret, vt saepiùs damnaret, cùm peccatum originis saepissimè defectum & appellarit: quemadmodum paulò antè ipsiusmet verba hac de re citauimus. Verùm id damnat inveteribus & nouis Pelagianis: quòd peccatum originis, peccatum esse inficia̅tur: illud extenuant, parui faciunt, & praetendunt, istiusmodi leuem quendam esse defectum, aut qualitatem, qualis est color in pariete: facile etiam eum dilectione elui posse, atque hoc ipsum cum Luthero, nos etiam improbamus. Vocabula autem ipsa, defectus, , retinemus cum Luthero, in proprio ac sano vsu ac sensu, quo Lutherus ipse ijs vsus est, ea intellexit & retinuit: nec istorum hominum clamoribus turbari nos patimur. Ad dictum Gal. 3. Sophista Theologus, &c. quod hoc loco repetitur, suprà abundè respondimus. Quòd si verè pius Christianus haec omnia acuratè considerat, deprehendit, quemadmodum dictum, D. Lutherum vocabula defectus, infirmitas, in sophistico quidem illo sensu, quo peccatum originis extenuatur, reiecisse: Non autem in sano sensu, quem ipse perpetuò retinet: Aliàs necesse fuisset eum semetipsum damnasse: & sua ipsius scripta reiecisse. Est igitur & manet verum peccatum originis qualitatem esse, & accidens malum, noxia mala & periculosa, . Et quando cum scholasticis de eo loqui volumus, meritò in praedicamentum qualitatis reponitur: ettiam ab ipso Luthero, hoc ipso, quòd qualitatem, defectum, malum seu morbum appellat: phanatici tumultuentur & fremant, quantum & quam diu voluerint. Aduersarius prolixam & longam orditur telam, phanaticos, suos(Cc. 3. fac. 1.) errores conari doctrina Lutheri defendere. Interim no̅ cogitat, de seipso, sese, & suis complicibus loqui. Quàm turpiter enim ipse cum suis consortibus, nomine & scriptis D Lutheri abutatur, & sub illis erroneam atque falsam suam doctrinam venditare conetur: id hactenus DEI beneficio lectori Christiano, ob oculos posuimus, vt non dubitemus, pias mentes, id manu, quod dicitur, palpare: ideóque veritati, contra phanaticos, illos patrocinaturos.
|| [ID00182]
Multis etiam idem author agit de verbis D. Lutheri, in libro Concordiae pag. 265. allegatis. Qui isto veneno peccati originalis à planta pedis vsque ad verticem infecti sumus, siquidem in natura adhuc integra accidêre, ac praetendit, Initiò, Lutheri verba non integrè esse allegata. Secundò, Lutherum in illo dicto propriè non loqui, quid peccatum originis sit, sed de peccatis actualibus. Tertiò, Nos non rectè intelligere vocabulum veneni. Quartò, omittere nos voculam (Haec.) Quintò, non rectè nos interpretari verbum accidere. Ad ea solida haec nostra est responsio, Librum Concordiae in allegatione huius dicti Lutheri propriè ad ea respexisse verba, in quibus Lutherus est fassus, peccatum originis istiusmodi venenum seu malum esse, quo natura nostra à planta pedis ad capitis vsque verticem infecta sit, quae verba disertè indicant, Lutherum humanam naturam, & venenum peccati originis, seu ipsum peccatum originis, non habuisse pro re eadem. Et cùm pro re eadem non habuerit, secundùm doctrinam Lutheri necessariò sequi, corruptam naturam peccatum ipsum non esse. Quòd si ipsum peccatum non est, necessariò iterum sequi, peccatum originis in nostra natura accidens malum & corruptionem esse. Deinde licèt Lutherus Genes. 3. vnde verba ista desumpta sunt, de Eua loquatur, quo pacto à Sathana seducta sit & peccârit: ad nos tamen idem accommodat, asserens mirum non esse, eadem nobis euenire, quae Heuae, veluti, qui veneno peccati originis à planta pedis ad verticem vsque capitis infecti simus. Quae verba, quemadmodum omnes intelligunt, propriè de peccato originis loquuntur, non de actualibus peccatis. Quamobrem rectè etiam à libro Concordiae de illo peccato allegata sunt: & ex ijs probatum, peccatum originis non esse ipsam corruptam naturam, sed illam hoc penitus esse infectam & corruptam. Quòd si non est ipsa corrupta natura, sed est naturae infectio, à planta pedis ad verticem vsque capitis, quemadmodum Lutherus hîc rectè scribit: necesse est, esse illud accidens pessimum, malum, venenum, corruptionem: licèt phanatici etiam vehementiùs illud oppugnarent. Tertiò, palpabile est mendacium, nos vocabulum veneni, pro singulari veneno, aut eo, quod tanquam opus Diaboli in naturam humanam venerit, & hominem corruperit, intelligere: & nunquam id aduersus nos edoceri poterit. Cùm autem suprà ad calumniam illam responderimus: suo eam loco lector Christianus inquiret.
|| [88]
Lutherum vocabulo veneni hoc loco intelligere Diaboli persuasionem, qua hominem seducit, seipsum refellit. Lutherus enim dictis verbis non ampliùs de Euae seductione, vel peccato loquitur (id enim in praecedentibus fecerat verbis) sed de nobis hominibus, qui Heuae liberi sumus: expressis verbis peccatum originis nominat, quo omnes nos infecti sumus. Scripturam aliàs vocabulum veneni, pro falsa doctrina, quemadmodum & ipsum Lutherum, interdum vti, extra controuersiam est: verùm huc non pertinet, vbi de peccato originis propriè agitur, quod Lutherus veneno comparat, quòd quemadmodum veneno hominis valetudo & vita laeditur & corrumpitur: ita etiam per peccatum originis naturam nostram corruptam, & horrendam confusionem & perturbationem in ea esse exortam: adeò vt homo corpore & anima à DEO & lege ipsius auersus sit, & aeternae morti subiectus: nisi per Christum redemptorem à perniciosissimo illo & lethali veneno liberetur & sanetur. Quartò, quod attinet pronomen (Haec) facilè omnes intelligunt: causam illud nec iuuare, nec laedere: sed vno eodémque modo immotum manet, peccatum originis in illis Lutheri verbis sic describi: non esse illud, ipsam eius corruptam naturam: sed horrendam eius corruptionem, & sic accidens malum. Quintò verbum (accidere) quod attinet: eò potissimum respexerunt, Lutherum in allegato dicto, peccatum originis, & humanam naturam ipsam à se inuicem, expressis verbis distinxisse: è quibus per se sequitur, peccatum originis non substantiam esse humanae naturae, sed potius accidens eiusdem malum. Perquam cuperet Phanaticus iste Spiritus declarationem vocabulorum Lutheri, peccatum naturae, peccatum personae, quae in libro Concordiae Christianae lectori, fol. 263. monstrata est, contra mentem Lutheri peruertere: verùm nihil proficit. Et res quidem ipsa vsque adeò euidens & perspicua est: vt necesse ei fuerit hîc vela contrahere: suámque deprauationem aliquo modo moderari: dum scribit, Lutherum nominare personae peccatum, & peccatum essentiale, quod hominis per lapsum Adae corrupta natura, persona & essentia, peccatum, hoc est, iniusta & legi DEI repugnans atque radix effecta omnium peccatorum. Ipsa, inquit, peccatum, hoc est, iniusta & legi DEI repugnans effecta est. Quòd si haec sola limitatio eius vera
|| [ID00184]
est: certum etiam est, Lutherum peccatum originis, non ideò personae aut naturae peccatum appellare: quòd persona seu natura ipsum peccatum sit: sed quòd peccatum, hoc est, iniusta, peccatrix, immunda effecta & aeternae condemnationi subiecta sit. Res enim distinctae sunt, peccatum originis ipsum esse & peccatum, hoc est, iniustum esse: nec id phanaticus hic Spiritus negare potest: nisi suam ipsius interpretationem, tanquam falsam & erroneam reprehendere & abijcere velit. Et sanè quid D. Lutherus citatis verbis in Euangelio ad Calend. Ianuarias in Postilla Ecclesiastica sibi velit, id his verbis explicat. Primò inquiens: Nostra imbecillitas & infirmitas, non in operibus spectatur, sed in natura, in persona: tota natura, & essentia in nobis per peccatum Adae est corrupta: Hoc non idem est, ac si quis dicat, persona, natura, & omnis essentia nostra lapsu Adae, sine omni discrimine peccatum ipsum est effecta. Secundò inquit, vitium est in tota essentia naturae, quòd ipsa natiuitas, adeoque ipsa generatio corrupta est & peccato infecta. Hoc sanè non est citra omne discrimen ipsum esse peccatum. Licèt etiam Lutherus hoc loco dicat, Essentiam naturae esse peccatum, seipsum tamen abundè satis explicat in sequentibus verbis: dum inquit, vitium inesse toti essentiae: appellans peccatum originis vitium seu defectum. Defectus autem non est ipsa substantia, natura seu essentia: & maioris intellectus gratia adiungit, vitium seu defectum in tota inesse essentia naturae. Quare omninò discernit inter vitium, seu defectum, hoc est, peccatum originis, & inter naturam & essentiam, cui illud vitium seu defectus inest. Et idem omninò ipsi est vocabulum peccati, quod peccatricis: Essentia est peccatum, hoc est, essentia est peccatrix, immunda, corrupta, damnata. Tertiò inquit, peccatum originis, seu peccatum naturae, peccatum personae, non agendo committitur, quemadmodum reliqua omnia peccata: sed ipsum est, ipsum viuit, & omnium peccatorum est causa: & est essentiale peccatum, quod non vna hora & aliquo saltem tempore peccat: sed vbi & quandiu illa est persona, ibi etiam est peccatum. Iterum audis, quare Lutherus, peccatum originis, peccatum naturae, personae, essentiale appellet: scilicet, quia agendo non committitur, quemadmodum peccata actualia: sed quia reliquorum omnium peccatorum est causa efficiens, seu fons est reliquorum peccatorum. Deinde eam etiam ob causam, quia non ad horam & tempus saltem peccat: verùm vbi &
|| [89]
quandiu persona est. Non vnico vocabulo syllaba aut litera addit, ideò peccatum originis, naturae, personae, & essentiale peccatum appellari, quòd credat, statuat, aut doceat, naturam, personam seu essentiam hominis, sine omni discrimine, peccatum originis ipsum esse: verùm alias indicat causas, propter quas, his illud notarit nominibus. Omnes etiam piae mentes intelligunt, perabsurdum futurum fuisse, si Lutherus scripsisset, se peccatum originis ideò appellare, peccatum naturae, quòd natura ipsum sit peccatum, aut peccatum personae: quòd persona hominis sit ipsum peccatum originis: aut essentiale peccatum, quod ipsa essentia illud sit hominis. Sic autem omninò ei scribendum fuisset, si haec eius sententia fuisset, quam ipsi phanatici falsò ipsi affingunt. Cùm autem ipse causam non expresserit, nequaquam phanaticis istis hoc permittere possumus aut debemus: vt illamverbis Lutheri affingant. Quartò: Eodem loco denuò inquit: Gratiae DEI est expurgare peccatum originis, quae naturam ipsam puram & nouam efficit, quibus verbis expresse corruptam naturam & peccatum originis, quod DEI gratia inde abolendum & expurgandum est, distinguit. Proinde phanatici isti Luthero & verbis eius vim faciunt, atque iniuriam inferunt. Vocabulum peccati interdum concretiuè, interdum abstractiuè sumi, testatur ipse Lutherus, Tom. 3. Ienensi. latin. in com. ad Galat. cap. 3. Cùm autem verba eius suprà sint allegata, illuc Christianum lectorem remittimus. Horum itaque hominum figmentum subsistere minimè potest, dum inquiunt, Lutherum vocabulum peccati, nunquam aliter intellexisse, quàm quemadmodum ipsi Manichaeorum & phanaticorum more id explicant: quòd idem significet, quod substantia seu essentia humanae naturae: seu quod ipsa corrupta natura. Quòd autem Lutherus contra Latomum, Tom. 2. lat. Ienensi. pag. 416. scribit: Nequaquam esse dubitandum, vocabulum peccati, non multis, sed vno modo in sacris literis sumi, &c. cogitandum est, qua id de causa fecerit: nimirum propter Sophistas, qui vocabulum peccati, Rom. 7. tantùm de poena peccati intelligebant & explicabant: ne fateri cogerentur, concupiscentiam infidelibus verè peccatum esse, & legi DEI aduersari, quemadmodum Lutherus ipse allegato libro paulò post, interpositis duabus paginis, id declarat. Quae igitur Lutherus secundùm quid, certas ob causas pronunciauit: id ab istis non ita est allegandum: qu asi
|| [ID00186]
simpliciter senserit & voluerit, vocabulu m peccati pluribus modis accipi non posse. Hanc enim eius non fuisse sententiam, ex illis testimonijs euidens est, in quibus ipse illud pluribus modis exposuit, inprimis Gal. cap. 3. Tom. 4. Ienensi. Cùm autem omnia è Lutheri scriptis, quàm acuratissimè indagare, & in sui praeiudicium allegare sciant: quare illud etiam in Lutheri libro contra Latomum, non inuenerunt & viderunt, quando scribit Tomo. 2. Ienensi, pag. 418. Vltra dicimus Sophistas nonnihil capere, quae sit substantia peccati, scilicet offensio DEI & legis transgressio. Ex quo abundè constat, Luthero vocabulum substantiae seu essentię in articulo de peccato originis non idem esse, quod essentia hominis, seu quod ipsa corrupta natura: sed quòd proprietas peccati, quae in his duobus consistit: in transgressione Legis, & prouocatione irae DEI. Item, quòd mox subiungit: substantiam hîc accipio, non more Aristotelis, sed Quintiliani, qui vocabulo substantiae seu essentiae intelligit, rei alicuius proprietates & naturam, de qua solidè & ordine docendum, quae eius vires sint & operationes. Haec enim verba D. Lutherus Parrisiensibus Theologis opposuit, qui illum accusabant Manichaeismi: quòd cum Manichaeis doceret, peccatum originis esse substantiam seu essentiam seipsa subsistentem. Ad quae D. Lutherus dicto loco respondet, sibi iniuriam fieri, se enim vti vocabulo substantiae, non more Aristotelico, in quo denotat rem & naturam per se subsistentem, nec quòd docere velit, peccatum aut peculiarem esse essentiam, aut ipsam nostram corruptam naturam: sed quemadmodum diximus, eo sensu, quo Quintilianus eo vtitur. Istis hominibus si oculi essent ad videndum: haec Lutheri verba non fuissent ipsis transilienda, sed diligenter consideranda: mox certè deprehendissent, sed Luthero vim facere, dum illi imputant, quòd docuerit, corruptam essentiam seu naturam hominis esse ipsum peccatum, cùm vocabulo substantiae, essentiae, naturae, in hac causa interdum vtatur. Simpliciter enim id negat: verùm cum haec non pro ipsorum causa faciant, ideò nec vident, nec videre etiam volunt. (Ee. i. fac. 1.) Deuenit aduersarius ad vocabulum (Reatus) & ostendit ex Luthero contra Latomum, quòd illud vocabulum minùs probarit: quòd obscurum nominarit vocabulum. Hoc quidem ita in Luthero habetur: quod
|| [90]
verò propterea vocabulum illud penitus reijciat, id eo loco non habetur, nec etiam in Lutheri scriptis id licet reperire: sed contrarium potius. Tomo enim 4 Ienensi Psal. 51. vocabulo Reatus ipse aliquoties vtitur: Similiter Genes. 42. Non igitur necesse fuisset, vt de vsu huius vocabuli tot verba profunderent. De eo verò isti homines potissimùm laborant, si vocabulum illud reijceretur, faciliùs se obtinere posse sperant, vocabulu̅ peccati in Luthero, non abstractiuè, seu pro eo vsurpari, quod reum est irae DEI & aeternae damnationis, nisi gratiam consequatur, sed pro ipsa corrupta natura. Verba Lutheri, quae Tomo. 1. Ienensi, German. pag. 407. habentur, in quibus reprehendit Sophistas, quòd Glossas in vocabulum peccati, Rom. 7. confingant & in medium proponant, illúdque explicent, quòd dicto loco non propriè peccatum significet, sed poenam tantùm, non culpam, &c. directa sunt contra Sophistas & Pontificios, qui negant, infirmitates in sanctis verè peccatum esse, & contendunt, vocabulum peccati, Rom. 7. quando de credentibus vsurpatur, non propriè peccatu̅ seu reatu̅, sed tantùm poenam, seu leue saltem delictum, & vitium denotare. Nullo verò modo interea improbant, vocabula (vitium, defectus) in sano sensu: in quo etiam ipse D. Lutherus, quemadmodum monstratum est, ipse ea retinet. Committit igitur perpetuò aduersarius in allegatione testimoniorum Lutheri fallaciam à dicto secundùm quid ad dictum simpliciter. Hoc pacto reijcit Lutherus vocabula (vitium, defectus) in Sophistico sensu: non autem simpliciter: Nam, quemadmodum dictum, in sano sensu ipse eo vtitur. Phanatici isti, instar singularis deprauationis exagitant, si quis Lutheri verba, quando inquit: nihil aliud quàm peccatum sumus, &c. ita explicat, quòd non intelligat, corruptam nostram naturam, sine omni discrimine, ipsum esse peccatum (id enim nusquam, vllo verbo scribit aut docet,) sed quòd immunda, hoc est, omni ex parte peccato sit corrupta, & rea irae DEI & poenarum: cùm tamen se ipsum, quemadmodum paulò antè ex explicatione Euangelij ad Calend. Ianuarias, è Postilla Ecclesiastica audiuimus, hoc pacto declaret. Similiter in Psal. 51. mox sua verba resoluendo sic explicat, se illa sic intelligere, quòd natura sua peccato originis sit corrupta, quemadmodum aliquot
|| [ID00188]
illorum testimonia suprà allegauimus. Haec etiam eius verba, aliter explicari non possunt, nisi omnia ipsius testimonia, in quibus discrimen inter corruptam naturam & peccatum originis quàm diligentissimè vrget, penitus abijcere & conculcare placeat. (Ee. ij. fac. 2.) Librum Concordiae pag. 231. doctrinam, quae tradat, corruptam naturam hominis, sine omni discrimine esse ipsum peccatum originis, tanquam Manichaeum errore̅ reijcere, id non facit, vt aduersarius calumniatur, authoritate praetoria: sed secundùm verbum DEI, quod immota est veritas, & secundùm articulos fidei, in quibus haec doctrina reiecta & improbata est. Nec propterea sequitur, ipsum etiam D. Lutherum Manichaeum esse, eiúsque doctrinam reijciendam. Nec enim Manichaeus est, nec doctrina eius Manichaeismum sapit: solummodò, quod phanatici isti in Manichaeorum castra libenter eum pertraherent: quod fieri nunquam nos committemus: sed contrarium è Lutheri scriptis publicè & solidè hactenus monstrauimus. Ad verba Lutheri ex Postilla Ecclesiastica part. 3. in die circumcisio. (Peccatu̅ in nobis no̅ est actio aut opus: sed est natura & tota essentia, &c.) haec vera est & expedita responsio, Lutherum in his & similibus verbis figuratè loquutum, & abstracto vsum pro concreto, hoc est, totum hominem peccatum appellasse, non quòd homo propriè seu abstractiuè loquendo, peccatum ipsum sit: seu quòd corrupta natura propriè loquendo, & sine omni discrimine ipsum peccatum sit, sed cùm totus homo, corpore & animo peccato originis corruptus sit, quemadmodum id è Lutheri verbis, Tom. 4. Ienensi, ad Galat. cap. 3. quae ante quoque allegata sunt, perspicuum est & planum. Quamobrem in hac ipsa explicatione, in die Circumcisionis sequentia verba ponit: Haec infectio (intelligit peccatum originis) totum hominem peruasit, corpus & animam, quod verè asserere non posset, si inter corrupti hominis corpus & animam, atque peccatum originis, quod illud penetrauit, nullum omninò esset discrimen. In summa, quando D. Lutherus naturam & essentiam hominis peccatum appellat, intelligit id per Epitasin, vt in scholis loquuntur: & nihil aliud sibi vult: quàm hominem totum immundum, peccatorem, malum effectum, quòd summis & optimis suis viribus, ante conuersionem, nihil aliud quàm peccare possit. Quemadmodum igitur Lutherus vocabulum caro, in seruo suo arbitrio Tom. 3. Ienensi, pag. 215. pro carnalitate, vel pro carnalibus af
|| [91]
fectibus, explicat: Et Tom. 6. German. pag. 253. in cap. 15. ad Corinth. scribit: Caro & sanguis hoc loco nihil aliud significat, quàm morbum & malum, quod ab Adamo contractum carni & sanguini nostro inest: sic rectè affirmare possumus, vocabulum, eum, peccati interdum pro toto homine, seu pro subiecto, vnà cùm mala accidentaria vitiositate peccati vsurpare: cùm totus homo peccator, immundus, corruptus sit: & propriè loquendo, non intelligere eum hominis essentiam, seu corruptam per se naturam. Et sanè, etiam Luthero cum sacra Scriptura est loquendum: nec verba aut phrases eius sacris literis praeponendae & anteferendae sunt: multò minùs illis repugnare decet. Sacra autem Scriptura nusquam affirmat, peccatum originis esse substantiam: vel sine omni illud discrimine esse ipsam corruptam humanam naturam, quin potiùs asserit, corruptionem illud esse humanae naturae seu essentiae, & in carne habitare, Rom. 7. Quare necesse est, vt Lutheri phrases cum sacrae Scripturae phrasibus co̅gruant: & in contrarium aduersus illos sensum, nec accipiantur, nec allegentur, aliàs nec locum habiturae sunt, nec alicuius futurae ponderis. Quòd nonnulla testimonia Lutheri de peccato, hoc loco repetita,(Ee. 3. fac. 2.) attinet, ad ea iam saepiùs est responsum, quibus etiam acquiescimus. Obijcit nobis aduersarius: nos tacitè & subdolè, Lutherum Manichaeum(Ff. 1. fac. 2.) esse, proclamare: quod antè haec tempora Pontificij palàm fecerint. Respondemus: Simpliciter id nos negare: In id enim summa diligentia incumbimus, vt Lutheri testimonia, quibus impudenter Manichaeum errorem, in omnibus suis libris affingere conantur, ab illo crimine liberemus. Et quidem D. Lutherus seipsum, Tom. 2. contra Latomum, (in quo vocabulum substantiae, quomodo in hac doctrina intelligi velit, contra Parrisiensium Theologorum accusationem, quòd Manichaeus sit, explicat) abundè purgat, quòd nullo modo Manichaei errorem probet (verba illius paulò antè sunt allegata.) Nemo itaque est, qui Lutherum impudentius Manichaeismi arguat: illis ipsis qui omnia ipsius testimonia, & omnem doctrinam, in Manichaei sententiam detorquent: & secundùm illam sententiam necessariò accipi volunt. Antonij Ottonis, Manichęi & complicis ipsorum confessio & testimonium, in hac causa, nullius est ponderis: illud etiam non acceptamus:
|| [ID00190]
sed eodem illud loco habemus, quo reliquos Manichaeos, chartas & libellos: Ipsis licet talia testimonia magni facere: nostri illud nihil refert. Et haec hactenus de tertio capite.

CAPVT IIII. SOLIDA ETVERA DEFENSIO LIBRI Concordiae, nec Pelagianos, nec Manichaeos errores in eo traditos aut defensos esse.
[arrow up]

(Ff. iiij.) INITIO illud magno clamore exagitant, quòd nomina falsorum doctorum in libro Concordiae non sint expressa. Nominandos fuisse falsos Prophetas, qui hactenus perpeperam docuerunt. Non autem eam ob causam liber Concordiae iniquitatis accusari potest, quòd nomina doctoru̅, quorum falsa doctrina, in eo libro improbata est, non etia̅ exprimat. Aliàs ipsius Christi co̅ciones arguendae essent, in quibus nomina Pseudodoctorum, quoru̅ doctrinam reprehendit, non nominatim exprimit. Similiter Epistolae etiam Pauli ad Corinthios, Gal. Philip in quibus falsa etiam doctrina redarguitur, nomina autem Pseudodoctorum non perstringuntur. Ne verò aliquid hac in parte à nobis requirant aut desiderent, ad ipsam etiam hypothesin descendemus: & publicè ac liberè profitemur: Illyricum, Spangenbergium, Irenaeum, Opitium, & alios ipsorum complices, quibuscunque tandem appellentur nominibus, esse Pseudodoctores: & doctrinam illorum, qua fingunt, peccatum originis esse substantiam seu essentiam, seu sine omni discrimine esse ipsam corruptam naturam, falsam, erroneam, haereticam, & Manichaeam esse. Quid est quòd requirant ampliùs? Reliquorum falsorum doctorum, DEO volente, suo loco, vbi occasio futura, non negligetur mentio. In genere de hypothesi vtagamus, huius loci & scripti non est. Progreditur postea Spiritus ille vertiginis, & probare conatur, librum Concordiae, & eos, qui illi subscripserunt, esse Pelagianos. Et primò asserit, librum Concordiae, dum asserit, peccatum esse accidens in natura, Pelagianum dogma complecti & confirmare, naturam ipsam in se bonam esse. An non verò elegans haec admodum est probatio? Librum Concordiae eam ob causam Pelagianum errorem tradere, ac do
|| [92]
cere, ipsam naturam adhuc esse integram, quia peccatum accidens appellat: cùm Pelagiani nullo modo concesserint aut docuerint, peccatum originis accidens aliquod esse in natura: sed peccatum originis planè negarint, & ne minimo quidem consenserint, aut concedere voluerint, esse aliquod originis peccatum, sed vehementissimè pugnarint, humanam naturam integram & incorruptam esse: non secus ac natura Adae, ante lapsum bona, & incorrupta fuerit. Quocirca liber Concordiae contra Pelagianos, vtrumque asserit: Initiò peccatum originis accidens malum esse in natura, quod isti negant: nullum enim concedunt esse originis peccatum. Deinde esse illud horrendam & profundam corruptionem totius naturae, quo ad corpus & animam: quam etiam isti negarunt. Quo pacto igitur verum est, aut esse potest, Pelagianum errorem in eo tradi: & asseri naturam hominis adhuc integram esse & bonam? Quae hoc loco de vocabulo reatus repetuntur: ad illa paulò antè in 3. cap. est responsum. II. Quicunque distinguit, (inquit ille Phanaticus) inter peccatum originis & corruptam naturam: is docet, naturam adhuc bonam, & in naturalibus viribus minimè esse corruptam. Liber Concordiae id statuit. Ergò docet, naturam adhuc integram & in naturalibus viribus minimè esse corruptam, & sic Pelagianum fouer errorem. Respondemus, discrimen inter corruptam naturam & peccatum originis, in libro Concordiae, non pro confirmatione erroris Pelagiani, è verbo DEI, & articulis fidei proponi & asseri: sed ad refutationem erroris Manichaeorum, qui docent, peccatum originis esse substantiam seu essentiam seu ipsam corruptam naturam. Ad hanc blasphemiam depellendam, discrimen illud vrgetur: non alium in finem. Quicunque asserit, humanam naturam integram & per omnia in omnibus suis viribus minimè esse corruptam: is procul dubio est Pelagianus. Liber autem Concordiae docet, & asserit contrarium: videlicet, humanam naturam per omnia in omnibus suis viribus, respectu DEI, esse corruptam: Quomodo igitur Pelagiani erroris argui potest? Augustinus multis in locis, inprimis contra Epistolam fundamenti, cap. 33. & 34 (verba ipsius supra in defensione tertij capitis plenè allegauimus) vehementer vrget, omne̅ naturam, quatenus est natura, bona̅ esse: nec tame̅ quisqua̅ adhuc fuit, qui Pelagiani erroris eum insimularit. Lutherus Genes. 4. & alibi inquit, Spirituales homines, necesse est,
|| [ID00192]
discrimen statuere inter opus DEI, & peccatum originis: nec tamen Pelagiani erroris arguitur. Imò tota sacra Scriptura, & omnes articuli fidei discernunt inter corruptam naturam, & inter peccatum originis: nec tamen Pelagianismi accusantur. Summatim, discrimen illud non eò directum est, vt corruptam naturam, vel minima in re, in integrum restituat: sed contra illos tantùm, qui corruptam naturam & peccatum originis, rem vnam & eandem statuunt, & cum Manichaeis nugantur, peccatum originis substantiam seu essentiam esse: ideóque librum Concordiae Pelagianismi non condemnat. Quae aliàs, è priuatorum scriptis hoc loco allegantur: ad ea illi, quorum interest, si necessitas id flagitare videbitur, suo tempore respondebunt. Vt vno verbo respondeamus, summa afficiuntur iniuria, dum Pelagianismi accusantur. III. Cùm impostor ille, in libro Concordiae, quod redarguat, non habeat: dum reijcit illam doctrinam, si quis asserat, concupiscentiam non esse peccatum: alios adoritur, quos huius erroris libenter argueret: Cùm autem controuersia nobis sit de ipso libro Concordiae, non de aliorum scriptis: illi, quorum verba hoc loco perperam allegata sunt, si necessitas Ecclesiae requisierit, facilè se defendere poterunt. IIII. Similiter cùm liber Christianae Concordiae expressè reijciat, si quis doceat, peccatum originis externam quandam leue̅, & nullius ponderis aspersam labem, & iniectam maculam esse, &c. & phanaticus hac in parte in illo libro, quod desideret, non habeat, delabitur in eos, qui, luto, coeno, immundiciei, veneno, &c. conferunt, nec intelligit, has similitudines tantùm esse, quibus Augustinus, Lutherus & alij saniores doctores, in doctrina de peccato originis vsi sunt, non vt illis, quid peccatum originis sit, propriè describerent: sed vt aliquo modo saltem indicarent, quàm hor rendum malum sit, licèt ipsum malum satis explicari non possit. Suprà hoc ipse phanaticus è vocabulo veneni euincere conatus fuit, doctrinam nostram, Manichaeismum sapere: cùm venenum sit substantia: hoc loco planè id inuertit: & Pelagiani erroris inde nos arguere nititur: adeò secum ipse consentit. De vocabulo Qualitatis seu morbi, quod hoc loco repetitur, supra cap. 3. abundè est responsum. V. Simili modo, necesse est, vt concedat, librum Concordiae improba
|| [93]
re, si quis doceat, peccatum originis, corruptionem esse quorundam tantùm accidentium in natura humana: retinente interim natura bonitatem suam & integritatem virium: asserit verò, fuisse aliquos, qui sic docuerint. Illos igitur ipsi oppugnare licet: non defutura illis, procul dubio, est iusta defensio. Phanaticus etiam iste, in turbato suo cerebro, hocassequi non potest: corruptam naturam, quatenus etiamnum natura & DEI creatura est, bonam esse appellandam: idque eam ob causam, ne natura, etiam quatenus corrupta, ipsum malum statuatur. Hoc enim si fieret, DEVS, qui corruptam naturam etiamnum creat, creator esset essentialis malitiae seu ipsius peccati. Nec hac phrasi confirmatur, naturalia adhuc integra esse: & non corrupta. Quo pacto doceret quis, naturalia integra esse & non corrupta, qui expressè asserit & fatetur, peccato Adae humanam naturam penitus esse corrupatm? Nos cum Luthero, inprimis autem cum sacris literis fatemur & docemus, naturam per omnia corruptam, & peccato infectam esse: & tamen cum Luthero asserimus, maximè autem cum sacris literis, naturam manere, licèt peccato tota sit corrupta: Et hae phrases, inter se non sunt contrariae: Quando Lutherus inquit, naturam manere, licèt sit corrupta, eò respicit, quo se muniat aduersus illos, qui naturam, more Manichaeorum, ipsum peccatum statuunt: cui errori hanc phrasin opposuit. Quando verò inquit, Naturam peccato esse corruptam, respicit illos, qui naturam more Pelagianorum integram & saluam esse volunt: nec fatentur, eam peccato originis esse corruptam. VI. Liber Concordiae, fol. 231. illum reijcit errorem, quando docetur, in homine non penitus corruptam esse hominis naturam & essentiam: sed homini aliquid adhuc inesse boni, etiam in rebus spiritualibus. Hoc necesse est, hunc ipsum phanaticum probare. At, inquit, Victorinus ad illum modum docuit. Respondemus, Eam ipsam etiam ob causam opinio eius, vel ipso aduersario nostro teste, in libro Concordiae est improbata: Quid igitur sibi ipsi molestus est? Quaerens causam litigandi & reformandi in illa ipsa parte, in qua necesse habet fateri, nullam sibi esse causam. Priuatas personas quod attinet, poterit, si libuerit, dictorum atque scriptorum ab ipsis exigere rationem. VII. Similiter reijcit liber Concordiae illum errorem, f. 231. si quis doceat,(Ii. ij.) peccatum originis, esse externam tantùm remora̅quandam spiritualium
|| [ID00194]
virium: non autem earundem & defectum, veluti si Magnes allio illiniatur. Id aduersarius noster probare etiam cogitur: hoc verò reprehendit, nomen eius non esse expressum, qui initiò sic docuerit. Licet autem ipsi & omnibus etiam nomen adiungere: & eos, qui sic docent, in scriptis, concionibus, lectionibus, si necessitas ita flagitarit, nominare. Reipsa igitur tandem hac in parte colligitur, Spiritum istius vertiginis, ne vnico quidem verbo demonstrasse, librum Concordiae Pelagianum esse, aut Pelagianam doctrinam in eo contineri. Priuatae personae, quae libro Concordiae subscripserunt, & quibus Pelagianam doctrinam affingit, negando se purgabunt: necvnquam huius eos erroris est conuicturus. (Ii. iij.) Postea conatur quibusda̅ doctoribus, qui libro Concordiae subscripserunt, Manichaeismum obtrudere. Hîc denuò nobis discrimen faciendum est. Et ad ea, quae in specie phanaticus iste aduersus librum Christianae Concordiae in hac controuersia in medium producit, in specie etiam respondebimus. Priuatas autem personas quod attinet, quarum plures ordinenominat, illorúmque scripta allegat, cùm plerique omnes adhuc in viuis sint, & se ipsos, DEI beneficio, abundè purgare possint, illorum id committimus priuatae defensioni. Et initiò, in libro Concordiae de peccato originis non doceri, illud à Diabolo, tanquam peculiari seu malo numine, quemadmodum veteres Manichaei id appellarunt, esse creatum: vel inuitus etiam aduersarius agnoscere cogitur: quàm id quaeso diligenter notasset, & quàm vehementissimè exagitasset, si vel minima huius in libro Concordiae occasio ei data fuisset. (Kk. iij.) Deinde euincere conatur, cùm liber Christianae Concordiae, pag. 261. doceat, humanam naturam per lapsum non prorsus abolitam & in aliam substantiam esse transmutatam, Manichaeum errorem, illum, complecti. Manichaeos enim olim mutationem, seu alterationem humanae naturae & essentiae negasse. De hac verò parte, solidam subiungemus declarationem, è qua constabit, qua conscientia Spiritus ille vertiginis, libro Christianae Concordiae, Manichaeum errorem affingat. Manichaeorum verò haec fuit opinio & doctrina, Initiò, Malum seu peccatum esse essentiam seipsa subsistentem, à DEO malo creatam.
|| [94]
Secundò, Malum seu peccatum, in bonam naturam hominis non peruenisse, lapsu aut inobedientia contra DEVM primorum parentum, sed esse essentiam seipsa subsistentem seu creaturam DEI mali, & cum natura hominis, tanquam rem seipsa subsistentem & essentialem, confusam esse atque permixtam. Tertiò, Ideóque peccatum non esse accidens malum, deprauationem, , defectum seu corruptionem in natura humana, qua bona natura hominis immutata sit: & cum ante iusta, munda, sancta & irreprehensibilis fuerit: iam peccato iniustam, immundam, impuram & ream factam esse. Haec verò quomodo congruunt, cum doctrina libri Concordiae de peccato originis? Liber enim Concordiae disertè reijcit, Manichaeorum doctrinam, de duobus diuinis numinibus, Et pronunciat, doctrinam Sathanae, & mera messe haeresin, fingere, malum seu peccatum esse essentiam seipsa subsistentem. Similirer improbat & reijcit Manichaeum illum furorem, peccatum, tanquam aliquid seipso subsistens, aut essentiale, in hominis essentiam venisse, & eidem permixtam esse. Praeterea docet & profitetur contra Manichaeos, peccatum esse accidens malum in natura, quo bona natura hominis immutata & mala effecta sit, & loco iustitiae, puritatis, sanctitatis, qua ante lapsum fuit praedita, iam post lapsum iniustitia, immundicia, impuritate esse foedatam: morti, irae DEI, tyrannidi Diaboli, temporaneis & aeternis poenis subiectam: Et haec est corruptio seu immutatio naturae, in rebus spiritualibus, quoad conuersionem ad DEVM seu vitam aeternam, quam sacra Scriptura tradit. Cùm igitur liber Christianae Concordiae, corruptionem seu immutationem naturae, quemadmodum in sacris literis descripta est, profiteatur: quibus fundamentis error Manichaeus illi asscribi & imputari potest? De hoc autem controuersia est, quòd Spiritus ille vertiginis cum consortibus suis calumniatur, hominem essentialiter per peccatum esse immutatum, ita vt natura ipsius per lapsum Adae ipsum peccatum effecta sit: & hominis corpus & animam, essentialiter iam esse peccatum: seu sine discrimine ipsum esse peccatum. Hoc figmentum verum esse, simpliciter negamus; & affirmamus, à Diabolo illud esse profectum: Et hunc
|| [ID00196]
furorem improbat etiam liber Christianae Concordiae, dum essentialem abolitionem naturae, & essentialem mutationem eiusdem in aliam naturamàpriori secundùm essentiam distinctam, reijcit. Escriptis Augustini, ad quae aduersarius prouocat, nullo verbo edoceri potest, Augustinum contra Manichaeos depugnasse, bonam naturam humanam lapsu Adae essentialiter transformatam, & in ipsum peccatum esse commutatam: adeò vt iam post lapsum corrupta natura hominis, essentialiter peccatum effecta sit: Et Sathanam hominem, seu humanam naturam, immutatione quadam aboleuisse, trucidasse, & in nouam speciem, essentialem formam, priori specie seu forma, in qua DEVS eum condiderat, abolita, transformasse, & quasi transfudisse: quemadmodum Illyricus & hi nugatores fingunt. Certum etiam est, Augustino nunquam in mentem venisse, hac ratione de transmutatione hominis statuendi: tantum abest, vt hanc Diabolicam blasphemiam in libris suis ipse asseruerit & propagarit. Bonitatem humanae naturae, per peccatum esse immutatam, in Augustino quidem habetur: essentiam verò hominis, in ipsum peccatum esse tansmutatam: Sathanam hominem essentialiter, in suam imaginem transformasse: essentialem formam hominis, in qua initiò à DEO conditus fuit, esse abolitam: & Sathanam sua corruptione aliam nouam & essentialem formam hominis introduxisse: peccatum originis nouam esse creaturam: corruptum hominem, quoad corruptam suam essentiam, esse opus Diaboli. Haec omnia, asserimus, nullo verbo, è scriptis Augustini posse edoceri. Summatim, quemadmodum dictum est, Augustinus non aduersus Manichaeos pugnauit, humanam naturam essentialiter in malum, seu in peccatum esse transmutatam: sed de eo tantùm, bonam naturam hominis per lapsum malam effectam esse: malas inclinationes & proprietates, loco bonarum inclinationum & proprietatum acquisiuisse. Manichaei etiam contra Augustinum, essentialem mutationem naturae non negarunt: sed mutationem bonarum qualitatum seu inclinationum in homine. Vnde contra Epistolam fundamenti, cap. 33. & 34. corruptionem seu mutationem bonae naturae humanae per lapsum, confert aquae limpidae, quae coeno turbatur, remoto coeno, aqua manet limpida: ita quando malum à natura remouetur, reliqua manet natura. Et cap. 35 36. 38. disertè se explicat, quid nam malum seu peccatum sit in corrupta natura, inquiens: Quis dubitet totum illud, quod dicitur malum,
|| [95]
nihil esse aliud, quàm corruptionem? Subiungit hanc etiam similitudinem, corruptio animae literis informatae, nominatur inscitia: corruptio prudentis, imprudentia: corruptio iustitiae iniustitia. Et iterum inquit: Corruptio non est natura, sed contra naturam. Quòd si non inuenitur in rebus malum, nisi corruptio, & corruptio non est natura, nulla vtique natura malum est, &c. Contra Secundinum Manichaeum, cap. 15. scribit: Vna igitur eadémque res, id est, anima, in quantum substantia est, bona est: In quantum autem habet aliquid mali, quod non est substantia, id est, consensionem istam, in tantum mala est. Et paulò pòst. Aperi ergò iam cordis oculos, & intuere, si potes, bonum aliquod esse quamlibet substantiam, & ideò malum esse defectum substantiae, quia bonum est, esse substantiam. Et cap. 19. Ecce vnde est malum? A propria scilicet voluntate. Non autem ista natura sed culpa est, ac per hoc etiam contraria naturae, cui vbique nocet, priuando eam bono, quo beata esse posset, si peccare noluisset. Et contra Iulianum Pelagian. lib. 6. cap. 7. Ego nominaui qualitatem, dicens, non substantialiter manere concupiscentiam, sicut corpus aliquod, aut Spiritum, sed esse affectionem quandam malae qualitatis, sicut est languor. Et iterum: Ego tanquam valetudinem malam ex origine vitiata ingenitum esse homini dico vitium, quo caro concupiscit aduersus Spiritum. Augustinus in Enchiridio, cap. 11. Quid est aliud, quod malum dicitur, quàm priuatio boni? Item in Enchiridio, cap. 12. Cùm natura corrumpitur, ideò malum est eius corruptio, quia eam priuat qualicunque bono. Item, lib. 2. Hypognost. Adam factus est absque peccato natura: Cùm verò peccauit homo, natura peccauit, & facta est natura iam peccatrix, id est, vitium habens peccati, non ipsa effecta vitium vel peccatum. Post peccatum ergò, homo peccator dictus est, non homo peccatum. Ex quibus omnibus euidens est, Augustinum non statuisse, aut contra Manichaeos pugnasse, bonam naturam hominis per peccatum essentialiter, in aliam naturam, speciem, formam, à priori diuersam, esse immutatam: quemadmodum phanatici isti falsò ei affingunt: sed sententiam & doctrinam eius, de mutatione naturae humanae fuisse, per pec
|| [ID00198]
catum: bonitatem à natura humana esse ablatam, & esse corruptam, quoad eius bonitatem. In locum autem bonitatis successisse malitiam seu vitiositatem, videlicet, iniustitiam, immundiciem, & his similia: Malum etiam seu peccatum, nullam naturam seu substantiam esse, multò minùs ipsam corruptam hominis naturam: sed esse corruptionem substantiae seu essentiae humanae naturae, seuvitium, morbum, defectum, qui naturae per generationem inhaeret. Ille autem defectus si remoueatur: naturam per se manere reliquam. Quòd si igitur malum seu peccatum, corruptio est, & non natura, & est morbus quidem in natura, non autem corrupta substantia seu natura ipsa: imò cùm peccatum seu malum, secundùm Augustini doctrinam, esse negant, nisi in substantia & natura hominis, contra Iulian. lib. 6. cap. 4. minimè certè verum est, Augustinum contra Manichaeos docuisse, naturam essentialiter per peccatum transmutatam esse: nec Manichaeos etiam illud in Augustino reprehendisse: sed hoc saltem, quòd doceret, bonam naturam hominis, hoc malo, seu per peccatum, tanquam morbum seu malum aliquod corruptum esse. Haec autem ipsa est veritas: Et in hanc sententiam, nec aliter verbum DEI, de immutatione seu corruptione bonae naturae humanae, docet. Quòd si etiam corruptio ipsa corrupta hominis est, sine omni discrimine, natura, necesse esset, Augustinum omnem suam doctrinam contra Manichaeos inuertisse, nec pugnasse, malum seu peccatum nihil aliud esse, quàm corruptionem bonae naturae: Verùm contrarium asseruisse, videlicet corruptionem, & naturam, quae corrupta est, per omnia eadem esse: & corruptionem non bono, hoc est, naturae seu substantiae inesse: quae, quatenus natura aut substantia est, bona est, quatenus autem corrupta, mala seu bono priuata. Ad dictum Lutheri, totam naturam esse corruptam, suprà aliquoties est responsum. (Kk. iij.) Hîc phanaticus allegat etiam Augustini verba, lib. 3. contra Iulian. Pelagian. cap. 26. Non attendis, peccato illo magno vniuersam in deterius mutatam fuisse naturam, vnde fuerat propago ducenda. Et asserit, Augustinum haec verba Manichaeis opposuisse, qui naturae humanae essentialem mutationem negarint. Hoc verò purum, putum, crassum & splendidum est mendacium. Augustinus enim, citato capite, non contra Manichaeos disputat, sed contra Pelagianum Iulianum, qui negabat, humanam naturam, peccato originis corruptam esse: & contendebat, na
|| [96]
turam adhuc integram & incorruptam esse, qualis ante lapsum fuit: quòd etiam talis à parentibus in libros deriuetur: tantummodo, quòd in eo parentes peccarent, quòd inter concipiendum, concupiscentiae nimium indulgerent: quae tamen naturam liberorum non pollueret. Non etiam Augustinus illis verbis docet, naturam lapsu Adae, essentialiter in aliam naturam esse transmutatam. Huius enim nullo verbo, meminit: illius etiam haec doctrina non fuit: sed loquitur de mutatione bonitatis in malitia̅, morbum, defectum, de quibus paulò antè ex ipsiúsmet verbis abundè satis est dictum. Alterum Augustini dictum quod attinet de nuptijs & concupiscentia, lib. 2. cap. 34. vnde illo magno peccato primi hominis, natura ibi nostra in deterius commutata, no̅ solùm facta est peccatrix, verùm etiam genuit peccatores: nec illud est Manichaeis oppositum, quemadmodum omnibus eum locum inspicientibus constat: sed oppositum est Iuliano Pelagiano, qui negabat, lapsu Adae humanam naturam esse corruptam. Hoc verò impudens ille calumniator ita allegat, quasi contra Manichaeos ab Augustino sit prolatum. Praeterea mox cohaerentia verba omittit: Et tamen ipse longuor, quo benè viuendi virtus perijt, no̅ est vtique natura sed vitium: Sicut certè mala in corpore valetudo non est vlla substantia vel natura sed vitium. Quaeverba in faciem, quod dicitur, contradicunt calumniatori, dum nugatur corruptionem, & corruptum, seu corruptam naturam & peccatum rem esse eandem: & fingit peccato humanam naturam essentialiter in aliam naturam esse transmutatam. Eadem est ratio etiam insequentis dicti Augustini contra Secundinum, cap. 19. Non enim non mutatur natura, quae fit ex sapiente stulta, quae obliuiscitur sui, &c. Augustinus enim non loquitur, de mutatione sapientiae in stultitiam & obliuionem sui. Sapientia autem Qualitas est, & bonitas seu donum in natura, & stultitia vitiositas quaedam est in natura post lapsum. Vnde manifestum est, Augustinum non docuisse, naturam hominis essentialiter esse transmutatam, quemadmodum isti homines fingunt, sed in qualita tibus seu quo ad bonitatem, quam habuit ante lapsum, veluti sapientiam, &c. factam esse mutationem, quam per peccatum amiserit: & eius loco stultitiam acquisierit. Dictum illud Augustini, lib. 5. contra Iulianum, cap. 10. quod à phanatico illo germanicè tantùm allegatur, in latino sic se habet: Angelus, quem creauit DEVS, res à peccato libera fuit: homo, quem primùm crea
|| [ID00200]
uit DEVS, res à peccato libera fuit. De rebus igitur à peccato liberis nata esse peccata qui negat, aut Manichaeus est manifestus, aut Manichaeis suffragatur incautus. Illud verò in germanica sua translatione sic reddidit, Angelus & homo, qui creatura DEI fuerunt pura & munda, mali facti sunt: non permixtione alicuius mali, sed defectione à bono. Quisquis ergò negat, peccatum, ab ijs rebus, hoc est, Angelis & hominibus, qui anteà iusti & sine peccato fuerunt, orta esse, & bonos Angelos, Diabolos, iustos homines peccatum, seu iniustos factos: is aut Manichaeus est manifestus, aut Manichaeis suffragatur incautus. Haec illius germanica versio, an cum Augustini verbis congruat, iudicio committimus lectoris Christiani. Augustinus pugnat cum Iuliano Pelagiano, qui hoc vtebatur fundamento. Ab eo, quod liberum est à peccato, peccatum oriri & nasci non potest. Augustinus respondet: Veritatem istud negare: quae tam Iuliani quàm Manichaei fundamenta euertat, quibusvtebatur Iulianus. Eiúsque duo allegat exempla, vnum angelorum, qui ante lapsum à peccato immunes fuerunt, & tamen peccarunt: alterum hominis, qui ante lapsum liber à peccato fuerit, & tamen peccarit. Quare certum esse à creaturis, quae à peccato sint immunes, peccatum exoriri posse: & hoc qui neget, vel Manichaeum esse manifestum: vel incautum suffragari Manichaeis. Aliud Augustinus hoc loco non asserit, & tamen adeò impudens est Spiritus ille, vt Augustini verbis ea affingere audeat, quae in illis planè non habentur. Nimirum Augustinum statuisse, hominem essentialiter in peccatum esse transmutatum, & peccatum ipsum effectum. Quae praeterea hoc loco, ex Augustino allegat, de natura boni, cap. 30. contra Manichaeos, in citato capite non habentur: & si maximè haberentur, ad rem hîc prorsus nihil facerent. (Kk. iiij fa. 2) Admirationem autem meretur, phanaticum istum, librum Concordiae, quo ad istam partem de essentiali transmutatione, oppugnare: cùm tamen ipse fateri cogatur, verum esse, hominem lapsu Adae, non penitus esse abolitum: non etiam physicè, alium hominem, seu aliam speciem factum: Theologicè autem consideratum, alium esse hominem. Ad nugas istas simpliciter respondemus negatiuè: Sacra enim Scriptura, quemadmodum in tertio cap. prolixè probatum est, vnum eundémque naturalem hominem, qualis à patre & matre natus est, considerandum proponit: non etiam alium quàm hunc ipsum, quomodo scili
|| [97]
cet in peccatis conceptus & natus atque per Christum redemptus sit, considerat. Vnde Lutherus Psal. 51. rectè scribit: Theologiae proprium subiectum est, homo peccati reus ac perditus. Diuersa etiam consideratio, non alium efficit hominem, qui alterius substantiae seu formae sit in Theologia, quàm aliàs per se est. Licèt enim Philosophus corruptionem hominis non videat, quam Theologus ex verbo DEI animaduertit: sed ad id tantùm intendat, hominem esse animal rationale: non tamen eam ob causam alius euadit, aut existit homo in Theologia, quàm sit extra eam consideratus. Dictum Genes. 3. Morte morieris, est quidem seuera & grauis comminatio,(Ll. ij.) in qua Adamo, & temporalis haec & aeterna mors denunciaetur. Adamum verò hac comminatione diuina essentialiter in aliam naturam aut formam, & sic in ipsum peccatum fuisse transmutatum, istorum hominum figmentum est & blasphemia. Vocabulum enim mortis, cum ipsam mortem, tum omnia, quae ad imperium mortis pertinent, hoc est, temporales & aeternas poenas complectitur: non autem essentialem transmutationem Adae in aliam & nouam naturam seu essentiam, quae ipsum peccatum sit: Quemadmodum enim Adam ante lapsum, essentialis vita non fuit: id enim si fuisset, creatus quidam DEVS fuisset: sed viuus fuit, hoc est, vita, iustitia & sanctitate praeditus fuit: sic etiam per lapsum non fuit essentialiter transmutatus, & ipsa iniustitia effectus: sed iniustus factus est, seu plenus iniustitia & peccato. Quòd si etiam comminatione diuina essentialiter occisus, trucidatus, & quemadmodum isti homines loquuntur, in aliam essentialem formam, speciem, & naturam fuisset transmutatus, ad Adamum, ex essentiali illa transmutatione efformatum, gloria & beatitudo creati Adami non pertinuisset, quemadmodum nec miseria, quae illius lapsum est subsequuta, nihil quicquam eum attinuisset, si in alium Adamum seu hominem, essentialiter à priore distinctum transmutatus, & ipsum pectum effectus fuisset. Filius etiam DEI hominem, quem initiò condiderat, & qui peccarat, non redemisset, sed alium essentialiter à priori distinctu̅, quem Sathanas sua transmutatione efformasset. Augustinus de duabus animabus contra Manichaeos cap. 2. vocabulum mortis non sic explicat, quòd essentialem denotet mutationem naturae humanae in peccatum: sed intelligendum esse docet de peccato. Peccatum immortali animae sola mors est. Et cap. 8. Etenim ani
|| [ID00202]
ma, quamuis sit immortalis, tamen mors eius rectè dicitur à DEI cognitione auersio. D. Lutherus etiam, Genes. 3. vbi dictum hoc, morte morieris explicat, non loquitur de morte, seu abolitione humanae naturae, & essentiali eiusdem transmutatione, in aliam essentiam, speciem, formam, naturam, qualem isti phanatici fingunt. Verùm de essentiali transmutatione, suprà in refutatione tertij capitis copiosior habetur declaratio. Apostolum etiam, 2. Corinth. 11. quando inquit, Serpentem Euam seduxisse astutia sua, non loqui de essentiali transmutatione Euae, quam isti homines somniando fingunt, ipsa verba perspicuè docent. Seducere enim & corrumpere sensus non est essentialiter aboleri, & in aliam speciem, formam, naturam transmutari. Sed corrumpi, seduci ab obedientia DEO praestanda, ab agnitione DEI, à iustitia, vita & beatitudine, atque induci in coecitatem & tenebras, aberrare à DEO, iniustum, immundum fieri, DEO repugnare. In summa essentialem transmutationem, merum esse figmentum istorum hominum, abundè hactenus est probatum. Dictum Pauli, Rom. 5. Vnius hominis inobedientia, peccatores constituti sunt multi: nequaquam idem est, quod vnius hominis inobedientia, essentiale peccatum multi facti sunt. Peccatores, inquit Paulus, non peccatum facti sunt. Sic dictum Psal. 58. Alienati sunt peccatores ab vtero, &c. Ioquitur quidem de corruptione humanae naturae: non autem de mutatione eiusdem in essentialem malitiam, corruptionem, & ipsum peccatum: nullo etiam veritatis fundamento, haec inde elici & euinci potest. Quòd Christus, Matth. 17. Pharisaeos, peruersam seu distortam appellat generationem, aequè ad essentialem transmutationem humanae naturae in peccatum, referri non potest, ac dictum priùs, sed agit tantùm de corruptione, quae per peccatum in homine exorta est. Vnde etiam accidit, vt inde à prima conceptione malitiam, sensum, cor, cogitationes habeat deprauatas, verùm id non est, essentialiter in ipsum peccatum, vt isti homines docent, à Diabolo transmutari, & sic essentialem imaginem ipsius Diaboli fieri. Ad Augustini dicta, quae de mutatione naturae agunt, & hoc loco breuiter repetuntur, paulò antè solidè est responsum: similiter & ad Lutheri dictum: Tota natura est transmutata.
|| [98]
Hymnum illum Ecclesiae, lapsu Adae naturam & essentiam humanam esse penitus corruptam, non loqui de istiusmodi essentiali transmutatione in ipsum peccatum, & ipsam essentialem imaginem Sathanae, per se constat: Essentialiter enim in peccatum & imaginem Sathanae transmutatum esse, & essentiam ac naturam penitus esse corruptam, non sunt eadem, quod omnes Christiani facilè intelligunt. Diabolica itaque est temeritas, testimonia Scripturae & Orthodoxorum patrum, adeò turpiter deprauare, & ad istiusmodi sententiam detorquere, quam sacra Scriptura penitus ignorat: & inde ab initio à nullo Ecclesiae Doctore vnquam fuit tradita. Quemadmodum nullum omninò testimonium antiquitatis & orthodoxorum Patrum de essentiali transmutatione humanae naturae in peccatu̅, & in essentialem imaginem Sathanae vnquam proferre poterunt. Summatim, quid orthodoxa antiquitas, de essentiali transmutatione senserit, constat ex verbis Concilij Ancyrani: Qui credit, posse fieri aliquam creaturam, aut transformari in speciem aliam, aut in aliam similitudinem, nisi ab ipso creatore, quiomnia fecit, & per quem omnia facta sunt, sine dubio infidelis est, & pagano deterior. Allegat quoque Spiritus ille vertiginis, quasdam phrases & vocabula(Pag. 130.) ex libro Christianae Concordiae, in quibus asseritur, peccatum nobis inesse & in nobis habitare: Peccato originis naturam esse corruptam, fol. 260. Omnia peccato originis esse conspurcata, & veluti veneno infecta: peccatum originis esse aliquid distinctum à natura, non naturam ipsam. Item, peccatum originis esse labem, &c. & quę his similia sunt plura: & ex illis edocere conatur, librum Concordiae Manichaeum fouere furorem: Manichaeos enim olim, his loquendi phrasibus fuisse vsos. Non autem id probat, sed simplici acquiescit assertioni. Negando verò tandiu ipsis respondemus: donec id è libro Concordiae euincat. Peccatum in nobis habitare asserit Paulus, Roman. 7. Peccato originisnaturam nostram esse(August. lib. 1. contra Iu lian. Pelag. cap. 2. 1. Iohan. 1. 1. Cor. 9.) corruptam, affirmat Scriptura, Psal. 14. Rom. 3. Similiter Augustinus & Lutherus passim. Similiter, per peccatum originis nos factos esse immundos, in Luthero & Augustino saepiùs habetur. Et hoc ipsum innuit Scriptura, quando asserit, Nos à peccatis ablui, emundari à peccatis. Scriptura Rom. 3. Augustinus & Lutherus conferunt peccatum originis veneno. Discrimen inter peccatum originis & corruptam naturam, solidè comprobauimus, cap. 3. Luth. in 15. cap. 1. ad Corinth. Tom. 6. ipse appellat peccatum originis, labem, maculam, morbum, foetorem, &c. Necesse
|| [ID00204]
igitur est, vt sacram Scripturam, Augustinum & Lutherum, qui istis phrasibus saepissimè vtuntur, Manichaeismi condemnent priùs, quàm vt eo nomine arguant librum Concordiae. Procul verò sunt aberraturi. Id etiam tanquam haereticum damnant, Sathanam peccatum originis in humanam naturam insufflasse. Hoc si verum esset, quemadmodum phanatici isti praetendunt, necesse esset, Lutherum etiam haereticum esse & Manichaeum, qui istis loquendi formulis est vsus: Tomo 6. German. Ienensi, pag. 270. in 15. cap. Epistolae ad Corinth. in explicatione horum verborum: Si autem incorruptibile hoc induet corruptionem. Verba eius haec sunt: Ideò victoria per Christum est parta, qui in seipso vicit omnia, vt te illis induat, à peccato tuo & morte emundet, ne quid reliquum maneat in corruptibili corpore tuo, & omni eo, quod Diabolus in illud insufflauit, seu quod ab eo proficiscitur, omnem miseriam, defectum, errorem, & ignorantiam, sola natura & vero corpore excepto. (Mm. ij. fa 2) Magno clamore exagitat, quòd vocabulo mali, veneni, sordium, & his similibus in hoc certamine, aduersus illos vtamur, quae vocabula propria volunt esse Manichaeorum, vnde nos etiam Manichaeos esse concludunt. Interea autem non cogitant, si ita liceret concludere, Apostolum Rom. 7. etiam fore Manichęum, qui peccatum originis malum nominat in nobis habitans. Item, quòd Scriptura ipsa, Rom. 3. peccatum veneno confert, Vnde & ipsa Manichaeismi argueretur. Similiter Augustinus & Lutherus, qui istis & his similibus vocabulis sunt vsi. Manichaeorum phrases quod attinet, quarum Augustinus in libro de haeresibus & aliàs meminit, peccatum esse substantiam, seu rem essentialiter subsistentem, à DEO malo creatam, & cum humana natura permixtam, per redemptionem etiam, illam, à natura esse separatam, & sua ipsius per se subsistente natura, saluam fore, &c. doctrinam libri Concordiae, nostrámque confessionem nihil attinent. Huiusmodi enim blasphemias expressè, tanquam impias, reijcimus & damnamus. Quare phanaticus ille, eas nobis obijcere non debuisset. Nec enim docemus, & nunquam docebimus, peccatum esse seipsa subsistentem essentiam, cum natura humana permixtam, quemadmodum Manichaei fecerunt. Quòd verò cum Augustino in Enchiridio, cap. 11. & alijs pluribus locis, similiter cùm Luthero Genes. 38. & alibi passim, dicimus, peccatum istiusmodi malum esse, quod à natura separandum sit, & separatum si fuerit, nusquam ampliùs futurum, eius in articulo fidei de resurrectio
|| [99]
ne, Esaiae 26. Mich. 7. Hoseae. 13. 1. Cor. 15. firmum habemus fundamentum: quod phanatici isti nunquam euertere poterunt. Diligenter autem Lectori Christiano hîc est attendendum, quòd licèt Augustinus, & quidem meritò, Manichaeorum doctrinam de commixtione duarum per se subsistentium naturaru̅, quarum vna homo, alteraipsum sit peccatu̅, ex verbo DEI reijciat, non tamen simpliciter & omninò omnem mixtionem mali & boni, hoc est, peccati seu vitij & corruptionis, & humanae naturae, in qua malum seu peccatum, quemadmodum Paulus, Rom. 7. scribit, habitat, damnasse: quemadmodum nemo etiam sanus & orthodoxus Ecclesiae Doctor, commixtionem corruptae naturae hominis & peccati, quo corrupta natura vitiata est, vnquam improbauit & reiecit: verùm omnes, hanc horrendam commixtionem seu confusionem agnouerunt & docuerunt. In omnibus enim illis testimonijs, in quibus Augustinus contra Manichaeos pugnat, bonam hominis naturam malo seu peccato corruptam esse: & corruptionem naturae humanae inesse, tanquam horrendum malum, morbum & defectum: simul fatetur & docet commixtionem peccati & corruptae humanae naturae: Aliàs contra Manichaeos euincere non posset, bonam naturam hominis esse corruptam: in quem tamen finem omnia sua scripta aduersus Manichęos direxit. Praeterea, cùm Augustinus omnibus in locis contra Manichaeos contendat, corruptionem nullam esse substantiam seu naturam, sed aliquid mali, vitium aliquod, seu morbum, quo humana natura corrupta est: aliter sanè docere & statuere non potest, quàm peccatum, tanquam morbum quendam & vitium, cum corrupta natura esse commixtum. Praeterea disertis verbis scribit, contra Epistolam fundamenti, cap. 33. Longum est caetera persequi, sed manifestum est eis, qui nullo studio partium iudicant, cum istae naturae commemorantur, ADIVNGI EIS QVAEDAM, QVIBVS DISPLICEANT, QVAE CVM DETRAHIMVS, NATVRAE MELIORES MANENT. Vnde intelligitur eas, in quantum naturae sunt, bonas esse, quia cùm eis vicissim omne, quod bonum habent, detraxeris, naturae nullae erunt. Quae verba satis ostendunt, Augustinum statuisse, peccatum, morbum quendam, seuvitiositatem quandam esse, quae cum corrupta natura sit commixta. Lutherus etiam multis locis monumentorum suorum, peccatum originis sic descripsit, quòd instar alicuius immundiciae & veneni, totam
|| [ID00206]
naturam infecerit, & penetrârit. Veluti Genes. cap. 3. 38. 42. 1. Corinth. 15. Tom. 6. Ienensi, & alijs pluribus locis. Vnde perspicuum est, hanc doctrinam Manichaeismi argui, & illi haeresi nequaquam conferri posse. Obijcit nobis, cùm peccatum originis, immundiciae & veneno Diabolico conferamus, necesse esse, esse illud aliquid reale, materiale, positiuum. Respondemus: Peccatum originis non esse nihil negatiuè: Verùm vt in Scholis loquuntur, priuatio & defectus est boni, quemadmodum Lutherus ipse Genes. 2. appellat. Deinde habitus etiam est, praua quaedam & noxia vitiositas, seu morbus, quemadmodum in Apologia Augustanae Confessionis nominatur: pessima in homine, in anima, in corde, in omnibus viribus hominis, inhabitans malum, Rom. 7. Inimicitia aduersus DEVM, Rom. 8. Corruptio, Rom. 3. Non autem quiddam reale, materiale, positiuum: quemadmodum mali habitus non aliquid essentiale sunt, nec tamen merae priuationes. Quare mera est calumnia, quando nobis tribuunt, nos docere, peccatum esse aliquid essentiale, substantiale, cum natura permixtum: huiusmodi enim doctrinam, tanquam falsam & impiam, improbamus & reijcimus. III. Praetendit, in eo etiam librum Concordiae transire ad doctrinam Manichaeorum, quòd asserit, peccato originis tanquam spirituali veneno, naturam nostram infectam esse & corruptam: Manichaeos enim olim etiam docuisse, naturam peccato esse inquinatam. Perpetuò autem confundit ea, quae acuratè sunt discernenda, Manichaei enim docuerunt, naturam peccato, tanquam seipsa subsistentem essentiam, quae in illa essentialiter habitat, & cum illa commixta sit, inquinatam & pollutam esse, id quod liber Concordiae apertè damnat. Econtrà autem sacra Scriptura docet, naturam peccato originis, veluti praua vitiositate & morbo, inquinatam esse: quod tantum à Manichaeorum doctrina differt: quantum occidens distat ab oriente. Vocabulum veneni quod attinet, & eam, quae inde deducitur, fimilitudinem, quam subinde aduersarius repetit, saepiùs iam sunt refutata. Vocabulis sordium, macularum, immundiciae, vtitur ipse D. Lutherus Tom. 6. Germanico in explicatione cap. 15. prioris ad Corinth. pag. 270. 271. & alijs multis locis, nec tamen Manichaeo infectus est errore.
|| [100]
Quare etiam alij, qui hisce vocibus vtuntur, Manichaeismi rei peragi non protinus poterunt. Peccatum originis malum esse, seu noxam illam, qua natura corrupta est, & no̅ ipsum corruptum seu ipsam corruptam naturam, quemadmodum isti nugantur homines, aliquoties iam solidè est monstratum, & impudens istorum est temeritas, quod Augustino affingere audent, docuisse eum, peccatum originis esse ipsam corruptam naturam, cùm tamen perpetuò in scriptis suis vrgeat, cuius suprà aliquot testimonia sunt allegata, malum seu peccatum originis non esse naturam, sed nihil aliud quàm corruptionem naturae, Augustinus contra Epistolam fundamenti, cap. 35. 36. 38. 40. & alibi. Quo pacto igitur statuisset, corruptionem & corruptam naturam rem vnam esse & eandem: cùm corrupta natura natura omninò sit, licèt sit corrupta. IIII. Illo etiam nos Manichaeismi conuincere volunt, quòd inter corruptam naturam, & ipsum peccatum originis discrimen statuimus, nec concedimus, corruptam naturam sine omni discrimine, ipsum esse originis peccatum. Nihil autem est doctrinae libri Concordiae, etiam quo ad hanc partem, cum doctrina Manichęorum commune. Non enim docemus, peccatum originis esse seipsa subsistentem à Diabolo creatam essentiam, in natura hominis habitantem, & à Diabolo cum eadem permixtam, sicut Manichaei olim docuerunt: verùm cum sacra Scriptura, Augustino & Luthero discernimus inter opus DEI, quod adhuc est reliquum, seu inter naturam, quae DEI opus & creatura est, etiam post lapsum, quemadmodum suprà in primo & secundo capite prolixè id est probatum: & inter peccatum originis, quo natura est corrupta. Vnicum saltem Augustini testimonium è libro priori de nuptijs & concupiscentia, cap. 1. allegabimus, in quo perspicuè de discrimine hoc agit Intentio, inquit, huius libri est, vt, quantum nos Dominus adiuuare dignatur, carnalis concupiscentiae malum, propter quod homo, qui per illam nascitur, trahit originale peccatum, discernamus à bonitate nuptiarum, &c. Et cap. 3. Quis audeat dicere, donum DEI esse peccatum? Anima enim & corpus, & quaecunque bona animae & corporis naturaliter insita, etiam in peccatoribus dona DEI sunt, quoniam DEVS, non ipsi ista fecerunt. Hoc sanè est expressè admodum discrimen statuere inter peccatum originis, & corruptam naturam, quae etiamnum post lapsum est creatura DEI.
|| [ID00208]
Similiter distinguit inter peccatum originis & naturam, tractatu 42. in Iohan. cap. 8. Venit Dominus DEVS ad hominem peccatorem, duo nomina audisti, & hominem & peccatorem. Quòd homo est, ex DEO est, quòd peccator est, non est ex DEO. A natura vitium secernatur. Agnoscatur natura, vnde creator laudetur, agnoscatur vitium, propter quod Medicus inuocetur. Verùm de hoc discrimine suprà in primo & altero capite abundè est actum. V. Nulla habita ratione, quòd libro Concordiae, pag. 231. & 261. reijcitur, (Oo. i. fac. 1. & deinceps) si quis doceat, non hominem naturalem, sed aliquid aliud & peregrinum in homine peccare, cuius causa non natura, sed peccatum tantùm originis in natura accusetur, conatur Spiritus ille vertiginis libro Concordiae hanc doctrinam asscribere, idque eam ob causam, quòd libro Concordiae doceatur, corruptum cor ideò peccare, quia peccato originis sit deprauatum. Verùm quid verbis opus est: si cor humanum, quatenus cor, in se & per se ipsum peccaret: necessariò peccatum DEI esset creatura. Cor enim, quatenus est cor, substantia & natura, DEI est creatura. Cùm igitur DEVS peccatum ipsum non creet, necessariò sequitur: aliud esse naturam cordis à DEO creatam, & malum, quod causa est, cor, quod à DEO creatum est, peccato infectum esse, & peccare. Verum igitur manet, cor ipsum & non aliquid aliud & peregrinum in homine peccare: Cor enim fons est actionum. Quòd autem actiones peccato pollutae & immundae sunt, seu quòd malae cogitationes & concupiscentia inde oriuntur, id non cordi in se & per se, quatenus DEI creatura est, sed prauae vitiositati seu morbo, quo oneratum est, est asscribendum, quemadmodum id suprà sub initium huius 4. capitis etiam indicauimus. Cor ante lapsum, priusquam calamitoso hoc malo & vitiositate peccati esset oneratum, nihil aliud, quàm bonum, est operatum: Posteaquam autem peccato corruptum est, ex illa corruptione id, quod malum est, coepit cogitare, meditari, operari: & aliter iam, quàm malè agere, non potest, donec rursus ad DEVM conuertatur, & Spiritu DEI regeneretur. Et sanè verum est, naturam, ipsum peccatum non esse: quemadmodum enim dictum, etiam num, quatenus est natura, opus DEI est. Naturam ab omnibus Christianis per omnia peccatricem, iniustam, immundam, & minimè sanctam haberi & agnosci: benè & rectè fit. Vtau
|| [101]
tem pro ipso habeatur peccato, id est & perpetuò manet falsum & erroneum. Iniustum enim & immundum esse, & sine omni discrimine ipsum peccatum esse, res sunt distinctae. Confitemur & docemus toto pectore, corruptam naturam radicem & fontem esse omnium actualium peccatorum: verùm non inde, quia natura est, sed quia peccato horribiliter est corrupta. Natura etiam non ideò accusatur, quia natura est: id enim à DEO habet, etiam post lapsum, quia peccato tota est corrupta. Augustinus contra Pelagium & Caelestinum, lib. 2. cap. 40. DEVS hominem damnat propter vitium, quo natura dehonestatur, non propter naturam, quae vitio non aufertur. Cor quidem per se cogitat malum: verùm inde non sequitur, esse illud ipsum peccatum: Illam enim mali meditationem, non ex eo habet, quòd natura est & essentia, sed à peccato, quod in eo habitat. Rom. 7. Meditatur igitur malum ex se quidem: quòd autem illud meditatur, id non ex sese facit, seu quatenus natura & creatura DEI est, sed quatenus peccato est corruptum. Allegat etiam authoriste D. Lutheri verba è Psal. 51. quae sic se habent: Et tamen hanc sententiam quidam, vt videntur, Magistri Theologi nostra aetate defendunt, quòd naturalia sint integra, id est, quòd voluntas sit bona, etsi aliquando per malitiam vult aut cogitat aliud, quàm quod rectum & bonum est, tribuunt id malitiae hominum, nonsimpliciter voluntati, sicut in se est. Et ex illis euincere conatur, corruptam naturam ipsum esse peccatum, & voluntatem in homine, quatenus est voluntas seu creatura DEI, ipsum esse peccatum & peccare. Hanc autem non esse sententiam D. Lutheri, ex eo patet, quòd Lutherus in Scholasticis id solùm reprehendit, quòd docuerunt, naturam adhuc integram esse, & minimè corruptam, & sic voluntatem etiam non esse corruptam, posse eam naturaliter & ex se bonum velle. Item, voluntatem non ex sese peccare, cùm post lapsum etia mnum sit bona: sed quicquid fiat, id fieri malitia hominum. Quae omnia cum Luthero in istis hominibus reprehendimus & damnamus. Verissimum enim est, corruptam voluntatem per se peccare: verùm propter corruptionem, quae voluntati inest & inhaeret: Ex eo autem minimè sequitur, voluntas per se peccat. Ergò ipsum peccatum, & ipsa est corruptio. Licèt enim actiones voluntatis per se sint & propriae: tamen quòd bonae vel malae sunt, id ex bonitate est aut malitia. Quemadmodum etiam arboris est ferre fructus,
|| [ID00210]
quòd autem boni vel mali sunt, id ex eo est, quòd arbor bona vel mala, si bona, fert fructus bonos: si mala, malos. Lutheri etiam non fuisse sententiam, corruptam voluntatem ipsum esse peccatum, id propria eius testantur verba, in hunc Psal. 51. Tom. 4. Ienensi, in quem sic scribit: Disputabant quidem, de peccato originis, sed dicebant in Baptismo sublatum esse, & extra baptismum in natura lumen esse reliquum, quod si quis sequatur, dari in fallibiliter gratiam. Quia docebant, in daemonibus quoque mansisse naturalia integra, & tantùm ainisisse gratiam. Quis autem non videt, summè haec esse contraria, dicere, quòd naturalia sint integra, & naturam esse peccato corruptam? Voluntas quidem est res naturalis, sed ipsi non simpliciter de velle disputant, sed de velle bonum, idque vocant naturale. In eo error est. Manet voluntas in Diabolo, manet in haereticis, hoc fateor esse naturale, sed ea voluntas non bona, neque intellectus rectus & illuminatus manet. Ergò, si verè volumus de naturalibus loqui secundùm hunc Psalmum, & secundùm Spiritus sancti modum, tunc vocemus naturalia hoc ipsum, quòd in peccatis & morte sumus, quòd corrupta & mala volumus, intelligimus & expetimus. Haec enim cum praesenti Psalmi loco conueniunt, & ex eo probari possunt. Ex quibus Lutheri verbis euidens est, Luthero nunquam in mentem venisse, essentialem illam abolitionem voluntatis, & transmutationem eiusdem in aliam essentialem voluntatem, quae essentialiter ipsum esset peccatum, & hoc pacto peccaret. Disertè enim scribit, voluntatem & intellectum, in Diabolis & haereticis manere, no̅ autem esse bonam & integram, sed corruptam: nec ita illustratam, quo pacto illustrata esse debebat: atque inde euenire, quòd mala committantur. Iniuria igitur afficitur, dum à phanaticis illi affingitur, quòd statuerit, corruptam voluntatem, esse ipsum originis peccatum. Moses rectè inquit, Genes. 6. & 8. omne figmentum cordis humani prauum esse, inde à pueris. Ipsum enim corfingit, & meditatur, veluti sub stantia, cuius proprium est aliquid operari. Quod autem figmentum & meditatio cordis humani, à pueris praua est, id à peccato causam suam habet: ante lapsum enim fingebat bonum: post lapsum fingit malum. Ita Christus, Marci 7. rectè inquit, Excorde prodire cogitationes malas, cordis enim est, cogitare, quòd autem cordis cogitationes prauae sunt & malae, id à peccato est, quo cor est corruptum.
|| [102]
Et Paulus Galat 5. inquiens: Caro concupiscit, &c. rectè carni concupiscentiam asscribit: quòd autem concupiscentia illa mala est, & legi DEI repugnat, id ex corruptione seu peccato est, quod in carne habitat, Rom. 7. Ad dictum Augustini, libro 6. contra Iulianum, cap. 7. Naturam nostram sanandam esse, quod denuò hîc allegatur, suprà solidè est responsum. Similiter, quae ex Postilla Lutheri Ecclesiastica in die Circumcisionis citantur, ad ea etiam suprà responsum. Summatim, operationes esse cordis seu naturae, extra controuersiam est: quòd autem malae sunt, eius non natura est causa, sed malitia, qua natura est corrupta. Peccat igitur natura seu cor ipsum, verùm non quatenus natura, seu creatura DEI est: sed quatenus & quia peccato corrupta est. Quòd autem ex eo consequatur, morbum in homine potentiorem esse ipsa anima rationali seu natura, mera est phantasia, Vt enim diximus, anima seu natura operatur: & actiones animae sunt, seu naturae hominis: quòd autem malae sunt, & legi DEI repugnant, id à corruptione existit, qua anima seu natura deprauata est. Peccat itaque corrupta natura per se, quia actiones principium suum habent: quòd autem actiones illae peccato pollutae & malae sunt, atque legi diuinae repugnant, eius, vt diximus, vitiositas in causa est, quae in natura seu in carne haeret, Rom. 7. Et hoc ipsum intelligimus, quando dicimus, Peccatum causam esse, quòd omne figmentum & meditatio cordis humani inde à pueris praua sit. Verùm hac doctrina sibi satisfieri phanatici illi non patiuntur: sed id à nobis postulant, vt secum nugemur, corruptam animam seu naturam hominis esse ipsum peccatum: nec ideò peccare, quia corrupta sit, sed quia sine omni discrimine corruptio seu peccatum ipsum est, quod falsum & blasphemum, quòdque cùm ipsis asserere, nec volumus, necpossumus. VI. Ea verò demum egregia est consequentia, qua Spiritus ille vertiginis sic colligit: Veteres Manichaei essentialem mutationem, naturae malae, in naturam bonam, negarunt, & vrserunt tantùm discrimen mali, seu seipso subsistentis peccati, quod secundùm illorum figmentum, habitabat in natura humana. Quare, inquit, Manichaei sunt, qui docent, naturam hominis in conuersione ad DEVM, seu in regeneratione non essentialiter in nouam naturam transmutari: sed statuunt peccatum, tanquam
|| [ID00212]
vitiositatem quandam, à corrupta natura separari, & corruptam naturam sanari, renouari & saluari. Primò enim minimè verum est, Manichaeos essentialem mutationem bonae naturae, contra Augustinum & alios Orthodoxos Doctores negasse, cùm manifestum sit, Augustinum & alios Patres, nullam essentialem mutationem naturae docuisse: sed mutationem tantùm in qualitatibus & accidentibus: quemadmodum supra ex Augustino abundè hoc est comprobatum. Augustinus mutationem naturae in bonis suis qualitatibus & proprietatibus asseruit: illam Manichaei contra ipsum negarunt, & nullam aliam: non etiam de alia inter Augustinum & Manichaeos fuit controuersia. Secundò, Manichaei docuerunt separationem substantialis & per se subsistentis peccati, quod in homine habitet: non autem morbum seu vitiositatem, qua natura est corrupta. Hoc in Manichaeis Augustinus damnauit: & ipsam etiam nos damnamus. Econtrà Augustinus docuit, in regeneratione seu conuersione vitiositatem illam homini condonari propter Christum, & per Spiritum sanctum initium fieri mortificationis & repressionis, inhabitantis in carne peccati. Id etiam nos cum Augustino docemus: & nihil quicquam commune nobis est, cum errore Manichaeorum. Tertiò, Manichaei docuerunt, si seipso subsistens peccatum ab homine separetur, in aeternum illud tamen subsistere & viuum manere. Id etiam nos cum Augustino, quemadmodum suprà indicauimus, damnamus. Ad Augustini dictum, lib. 6. contra Iulian. cap. 7. Naturam sanandam esse, quod denuò hîc allegatur, vt paulò antè dictum, suprà est responsum: cui responso etiamnum acquiescimus. In summa, Natura peccato est corrupta. Quando igitur homo regeneratur & ad DEVM conuertitur, initiò innatum ei peccatum, corruptio, & vitiositas, propter Christum condonatur & non imputatur: cùm Christus illius causa satisfecerit, quam satisfactionem homo fide apprehendit & amplectitur. Deinde donatur illi Spiritus sanctus, Tit. 3. qui incipit peccatum ipsum seu vitiositatem expurgare: & hominem indies meliorem & puriorem efficere: plenaria autem purgatio à peccato in hac vita non perficitur: sed in futura demum perficietur.
|| [103]
Ad hunc modum sacra Scriptura de regeneratione, & conuersione(Augustinus tractat. 41. in Iohan.) hominis ad DEVM docet: & sic de eadem docet Augustinus & inprimis Lutherus. Quòd autem essentialem mutationem corruptae naturae, in aliam nouam naturam, quae ipsa sit iustitia, quemadmodum antea ipsum peccatu̅ fuerat, ex istorum opinione, docuerint, id neque in sacris literis, neque in Luthero habetur. Quamobrem Lutherus etiam Genes. 42. scribit: Fides & Spiritus sanctus non corrumpit aut destruit naturam, sed corruptam & destructam sanat ac reparat. Ibidem: DEVS vult seruatam natura̅, non extincta̅, sed iubet eam corrigi, vt fiat purior. Hoc ipsum confirmat Gen. 43. Spiritus sanctus sanat naturam, & eam restituit in integrum. Hoc autem non idem est, quod abolere, & essentialiter in aliam nouam naturam à priori essentia, natura, forma, specie, diuersam transmutare. Euidens etiam est & certum, Lutherum istiusmodi essentialem mutationem naturae, quam phanatici isti fingunt, nunquam docuisse. Apparet etiam, quòd quando Lutherus de renouatione naturae loquitur, quòd eam non intelligat, de essentiali transmutatione in aliam naturam, &c. sed de renouatione eiusdem, quo ad bonitatem, quòd noua luce, vita, consolatione, pace, gaudio donetur: quod cor fide exornetur, sanctificetur, noua obedientia in eo inchoëtur, & vitiositas ex corde paulatim expurgetur: quòd indies cor emundetur, donec in gloriosa resurrectione ab omnibus peccatis liberabitur, purum, integrum, sanctum, iustum futurum est: quam liberationem omnes fideles Christiani ardentissimo desiderio expetunt & expectant. De illa in hanc sententiam his verbis loquitur Lutherus, Gen. 1. Hoc nunc per Euangelium agitur, vt imago illa reparetur. Manserunt quidem intellectus & voluntas, sed valdè vitiata vtraque. Euangelium igitur hoc agit, vt ad illam, & quidem meliorem imaginem reformemur, quia in vitam aeternam, vel potiùs in spem vitae aeternae renascimur per fidem, vt viuamus in DEO & cum DEO, & vnum cum ipso simus. Sicut Christus dicit. Neque verò ad vitam solùm renascimur, sed etiam ad iustitiam, quia fides arripit meritum Christi, & statuit, nos per Christi mortem liberatos esse. Inde alia iustitia nostra oritur, nempè illa vitae nouitas, qua studemus obtemperare DEO, edocti verbo, & adiuti per Spiritu̅ sanctum. Sed haec iustitia in hac vita incipitur tantùm, neque potest in hac carne esse perfecta. Placet autem DEO, non tanquam perfecta iustitia, aut tanquam precium pro peccatis, sed quia proficiscitur ex corde, quod nititur fiducia
|| [ID00214]
misericordiae DEI per Christum. Deinde hoc quoque fit per Euangelium, vt conferatur nobis Spiritus sanctus, qui resistit in nobis incredulitati, inuidiae & alijs vitijs, & seriò optemus ornare nomen Domini & verbum eius, &c. Ad hunc modum incipit imago ista nouae creaturae reparari per Euangelium in hac vita, sed non perficitur in hac vita, cùm autem perficietur in regno Patris, tunc erit voluntas verè libera & bona, mens verè erit illuminata, & memoria constans. Tunc fiet etiam, vt omnes creaturae aliae magis nobis sint subiectae, quàm in Paradiso Adae fuerunt. Verba Pauli, Transformamini in nouitate mentis vestrae, Rom. 12. non significant essentialem quandam transformationem mentis, ita vt mens, intellectus seu anima secundùm essentiam sint abolenda, & in nouam animam, secundùm essentiam, formam, naturam, speciem aliam & diuersam transformanda: sed denotat noua luce, noua obedientia, noua gubernatione & motibus in corde per Spiritum sanctum donari, & opponitur vitiositati huius mundi. seu species, non denotat aliquid essentiale & subsistens, sed significat malitiam, quae homini corrupto inhaeret, à qua fideles sibi ipsis temperare, & illa à sese remouere debent. Mutatio per renouationem mentis non significat essentialem, sed spiritualem mutationem mentis seu cordis per Spiritum sanctum, dum Spiritus sanctus nos nouos, spirituales homines efficit, nouas meditationes, cogitationes, motus, & gubernationem in nobis excitat, vt in vita noua ambulemus, nec huius mundi desiderijs conformes nos exhibeamus. Atque hac ratione explicat Lutherus hoc dictum in Postilla Ecclesiastica, in explicatione Epistolae Dominicae primae post Epiphanias. Verba eius haec sunt: Omnes quotidie mutamur, & renouamur mente nostra, hoc est, quotidie magis atque magis amplectimur ea, quae mundus odit. Nihil itaque hoc dictum agit de essentiali transmutatione humanae naturae in ipsam iustitiam, quam isti phanatici fingunt. Eadem est ratio illius dicti Paulini, 2. Corinth. 3. Transformamur ex claritate in claritatem. Apostolus enim nullo pacto de essentiali clarificatione humanae naturae in ipsam iustitiam loquitur, sed agit de clarificatione & multiplicatione donorum, quae Spiritus sanctus in regeneratione in fidelibus inchoauit, & quotidie in illis adauget. Quemadmodum Chrysostomus, 2. Corinth. 3. dictum hoc sic explicat: Anima repurgata & argento facta lucidior, accipit radium à gloria Spiritus, & hunc vicissim ex se remittit. Eóque dicit: Speculantes secundùm ean
|| [104]
dem imaginem, transformamur à gloria Spiritus in gloriam nostram, quae in nobis gignitur, & quidem talis, qualem conuenit gigni à Domino Spiritu. Quando itaque nostri phanaticorum istorum figmenta de essentiali transmutatione peccati in ipsam iustitiam explodunt, non exagitant Spiritus sancti verba, sed phanaticorum istorum figmentum. Aliàs cum Scriptura statuimus, hominem spiritualiter regenerari, renouari, spiritualiter nouum creari & viuificari: verùm haec non complectuntur essentialem mutationem naturae in aliam naturam essentialem: sed gratuitam remissionem innatorum peccatorum, & referuntur ad inchoationem Spiritualis interioris renouationis naturae, quo ad dona spiritualia & purgationem à peccato. Quemadmodum Lutherus in postrema concione Vvitebergae habita, Tom. 8. Ienensi, inquit: Peccatum quidem planè remissum est: sed nondum omninò est expurgatum. Si Spiritus sanctus homines non gubernaret, iterum redderentur segnes: Verùm Spiritus sanctus quotidie vulnera illa emundat. Vnde haec vita Nosodochium quoddam est, in quo peccatum quidem remissum, sed nondum est sanatum. Dictum Augustini contra Secundinum, cap. 2. Malis verò iam mutatis in bonum, Apostolus ait: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino, non loquitur de essentiali transmutatione corruptae naturae in ipsam iustitiam, sed de conuersione hominis, & de fructibus eiusdem, illos, qui ante conuersionem intellectu fuerant excoecato, qui DEVM non rectè agnouerant, iam post conuersionem, illustrato esse intellectu, illu minatis oculis & corde. Ephes. 1. vt DEVM rectè intueri & agnoscere possint. Prouocamus autem phana ticos illos, si queant, vt vel vnicum dictum Augustini de essentiali transmutatione allegent. Dictum etiam illud germanicè allegatur ex 32. sermone Augustini, de verbis Apostoli. Sunt quidem res etiam malae: sed mutantur & fiunt res bonae, crede & eris bonus: fuisti malus, eris iterum bonus, modò non discernas & distinguas: naturam tuam necesse est sanari. Scire cupis. Ecquis sis: Tenebrae es: crede autem, & è tenebris lux euades. Nullo autem verbo haec in allegato sermone habentur, quemadmodum id Christianus lector in ipso Augustino inquirere potest. Ambrosij dictum, Carnem, quae sit instar foedissimi lacus, omnis concupiscentiae, in templum omnium virtutum esse transmutandam, allegatum quidem: non autem additum est, quo loco in Ambrosio habea
|| [ID00216]
tur, quo inquiri posset, bona ne fide sit citatum: quare allegatio illa nullius est ponderis, inprimis cum Ambrosius Hexaem. lib. 1. cap. 8. expressè scribat, Peccatum non esse substantiam, seu rem per se subsistentem: sed deprauationem cordis & mentis. Ex quo denuò consequitur, corruptam naturam seu animam in conuersione non in iustitiam ipsam commutari. Augustini dictum, lib. 3. contra Iulianum cap. 12. Natura humana secundùm Catholicam fidem bona instituta, sed vitiata peccato meritóque damnata est, phanaticos illos oppugnat magis quàm defendit. Naturam enim inquit peccato esse corruptam, non autem ipsum peccatum effectam. Multò minùs inquit, peccatum ipsum in regeneratione in iustitia̅ essentialiter transmutari: Hoc ipsum docet Augustinus dicto de natura & gratia: aliud sibi non vult, quàm naturam opera medici indigere: cùm non ampliùs bona & sana sit, nullo verbo egit de essentiali mutatione ipsius peccati in iustitiam. VII. Septimum caput Epistolae ad Rom. de solis fidelibus & renatis esse intelligendum, tam operosa & prolixa non opus fuisset probatione: id enim toto pectore damus, credimus, docemus, confitemur. Id autem versatur in controuersia: num verum sit, quod phanatici isti fingunt, Paulum in eo docere, corruptam naturam sine omni discrimine ipsum esse peccatum: an potiùs illud sit certum, peccatum originis pessimum aliquod esse malum, seu repugnantem vitiositatem, quę in renatorum etiam carne habitat. Ad hanc quaestionem suprà cap. 1. & alibi passim per totum hoc scriptum est responsum, & solidè monstratum, Paulum in 7. isto capite expressè corruptam naturam seu carnem, in qua malum seu peccatum habitet, & ipsum peccatum discernere: quemadmodum verba ipsius clara sunt & perspicua: veluti, peccatum quod in me habitat: Item, in carne mea nihil habitat boni. Item, Malum adiacet mihi. Quae verba expressè testantur, Paulum inhabitans & adiacens peccatum, & carnem suam, in qua habitat, & cui adiacet, non pro re vna & eadem habere. Nihílque attinet, quòd Paulus hoc loco, de fidelibus loquitur. Peccatum enim, quemadmodum Lutherus rectè in 32. Psal. & contra Latomum, Tom. 2. pag. 426. 432. scribit, idem est in fidelibus & infidelibus: illo vnico existente discrimine, quòd fidelium peccata non imputantur, sed conteguntur: infidelium imputantur & aperta manent. Illorum vulnera obligata sunt; horum patent. Quemadmodum igitur peccatum
|| [105]
originis in Paulo habitans & carni illius inhaerens, pessima, noxia & calamitosa vitiositas quaedam est, sic etiam in infidelibus & non renatis. Quare 7. caput Epistolae ad Rom. in minimo errori aduersariorum non patrocinatur: & huc referendum est dictum Ambrosij, Rom. 7. Scio quòd non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum. Non, sicut quibusdam videtur, carnem malam dicit: sed quod habitat in carne, non esse bonum, sed esse peccatum. Quomodo habitat in carne peccatum, cùm non sit substantia, sed praeuaricatio boni? Quoniam primi hominis corpus corruptum est per peccatum, vt possit dissolui, ipsa peccati corruptio per conditionem offensionis manet in corpore. De discrimine veteris & noui hominis suprà in refutatione tertij capitis abundè est dictum: quare non necesse illa hoc loco repeti. Pro meliore tamen informatione, subiungemus lectori Christiano hoc Lutheri dictum contra Latomum, Tom. 2. latino. pag. 341. Vnus est homo Paulus, qui vtrunque de se confitetur, alio & alio respectu. Summatim, vetus carnalis homo est Paulus, quatenus non est planè renatus: sed veterem illam vitiositatem retinet. Nouus autem spiritualis est homo, quatenus per Spiritum sanctum regeneratus, noua luce, vita, gaudio, nouis motibus cordis est donatus: quibus prauis cupiditatibus carnis repugnat, eásque mortificat. Et vetus atque nouus homo in Paulo secundùm essentiam & substantiam non sunt distincti, sed quemadmodum dictum est, secundùm carnales aut spirituales motus & proprietates. VIII. Manichaeum esse, DEVM peccatum originis in resurrectione planè esse reparaturum, & naturam ab omni peccato emundaturu̅: ei contradicit Augustinus in Enchiridio suo, cap. 11. his verbis: Peccatum & defectus cùm sanantur, non aliquò transferuntur, (quemadmodum Manichaei de substantiali & essentiali peccato somniaru̅t:) sed ea, quae ibi erant, nusquam erunt, quando in illa sanitate non erunt. Quòd si etiam Manichaea illa esset doctrina, in resurrectione peccatum è natura esse expurgandu̅, necesse esset, Lutherum etiam esse Manichaeum, quando Tom. 6. German. in 15. cap. 1. ad Corinthios, pag. 270. scribit: In hunc finem victoria à Christo est parta, qui in seipso omnia deuicit, vt te illis indueret, & à peccato atque morte emundaret, vt nihil reliquum maneat in corruptibili corpore tuo, & omnibus ijs, quae Diabolus in illud insufflauit: seu quae ab illo proficiscuntur, omnis generis miseriae, defectus, errores, tenebrae, excepta natura, & quicquid ad veritate̅ corporis requiritur, quod à DEO est creatum. DEVS enim hominem non ita
|| [ID00218]
condidit, vt peccaret & moreretur, sed vt viueret: Diabolus aute̅ hanc labem & maculam naturae aspersit, vt necesse ipsi sit tot morbis, foetori & miserijs eum subiectum esse, quia peccarat. Cùm autem per Christum peccatum sublatum sit, ab eo etiam liberandi sumus, vt omnia pura sint, & nihil mali nec molesti in terris sentiatur: verùm non aliter, quàm quòd per mortem prius vetus hoc indumentum peccati exuendum est, donec omninò in puluerem redigatur. Sic necesse foret, eum Manichaeum esse, quando Genes. 38. scribit: Peccatum & mors sunt mala separabilia. Cùm etiam peccatum post resurrectionem nusquam futurum sit, quemadmodum Augustinus in Enchiridio, cap. 11. rectè scribit, nulla opus esse disputatione, quò tandem deuenturum sit. Cùm enim nihil futurum sit, propriè loquendo, nusquam etiam deuenire poterit. Quòd autem interdum cum Propheta, Mich. cap. 7. loquimur, Peccatum DEVM in profunditatem maris abiecturum, figuratè loquimur: & tantundem est, ac si dicamus, peccatum tum ampliùs non futurum, sed planè abolitum iri. Eadem est ratio illius phraseos, peccata fidelium remansura esse in sepulchro. Nam & illa figurata est, & tantundem significat, quòd fideles in futura aeterna vita, nullum ampliùs habituri sunt peccatum: sed ab omni peccato prorsus immunes erunt. Et rectè dictum est, quando Augustinus, lib. 2. contra Iulian. scribit: Nostram naturam peccato primi hominis esse corruptam, & non ab alia seipsa subsistente natura esse separandum: sed esse sanandum. Haec etiam verba Augustini è diametro cum phanaticis istis pugnant. Si enim natura ab infirmitatibus, quibus peccato primi hominis onerata est, est sananda: vt tota sana & munda sit: necesse est vtrumque esse verum, primum corruptam naturam non esse ipsum peccatum, sed peccatum, horrendam esse corruptionem, à qua natura sit sananda. Deinde naturam, ab istis accidentibus malis in extremo iudicio, prorsus esse sanandam & liberandam, ita vt nulla ampliùs ei insit vitiositas aut corruptio. Haec doctrina est Ecclesiarum nostraru̅, & haec ipsa est contra phanaticos istos veritas, & tamen non verentur Augustinum pro sua partepręfractè allegare. Augustini dictum sermone 30. de verbis Apostoli: Natura in te sananda est, non separanda, etiam pro nobis stat contra aduersarios. Natura in te, inquit Augustinus, est sananda, subintellige, à peccato, & non se
|| [106]
paranda, vt Manichaei nugati sunt, ab alia scilicet essentiali, seipsa subsistente natura, quae peccatum seu ipsum sit malum. Consimili modo doctrinam nostram confirmat dictum illud sermone 45. de tempore. Peccatum non est alia natura, vt insaniunt Manichaei, languor noster est, vitium nostrum est, non separatum alibi erit, sed sanatum nusquam erit. Praeclarum illud Augustini dictum phanaticus iste, pro suae sententię(SS. iij. fac. 1.) confirmatione in germanica translatione sic reddidit. Peccatum originis no̅ est singularis, peregrina, alia distincta natura & essentia, in natura & essentia nostra, quemad modum Manichaei insaniunt, sed est infirma, corrupta, deprauata, imò spiritualiter mortua nostra natura: nec esse dicendum, peccatum originis tanquam rem aliquam distinctam à natura discernendam & separandam esse: & illud separatum peccatum originis, etiam post separationem, tanquam aliquid essentiale, certo quodam loco esse & fore: sed si corrupta nostra natura iterum sanata, & omni pacto in integrum restituta fuerit, nullum ampliùs peccatum reliquum fore, Firma igitur ac immota manet doctrina Ecclesiarum nostraru̅, contra(SS. iij. fa. 2.) Spiritus istius vertiginis figme̅ta, & nullo fundame̅to solidè euerti potest. IX. Aliquot paginis exagitat phanaticus iste, doctrina Ecclesiarum nostrarum, doctrinam de incarnatione Christi eiúsque beneficijs penitus extenuari, quia cum ipsis in has blasphemias consentire nolumus, essentiale aliquod discrimen esse inter Christi & nostram carnem, & quòd Christi carnem, quam assumpsit, eiusdem naturae, speciei & essentiae, cum nostra carne statuamus. Cùm autem blasphemiae illae, supra in resposione ad alterum caput, abundè refutatae sint, & hoc loco eadem repetuntur, quae illic etiam Spiritus vertiginis vrsit, lectorem Christianum eum in locum temittimus: ne necesse sit, eadem in hoc scripto cum toedio lectoris saepiùs repetere. X. Denuò in theatrum producit Manichaeam separationem mali seipso subsistentis, in natura humana: & vrget aduersarius noster, quando docemus, Christum passione & morte sua, nos à peccato redemisse, & non ipsum peccatum, doctrinam nostram cum Manichęorum furoribus planè conuenire. Verùm obiectio haec non prolixa eget refutatione. Initiò enim toto pectore & ore damnamus doctrinam Manichaeorum, de separatione essentialis & seipso subsistentis peccati è nostra natura, nullum enim hu
|| [ID00220]
iusmodi essentiale est peccatum, nec in homine, nec invlla aliqua creatura. Quemadmodum illud etiam improbamus, si quis doceat, Christum passione & obedientia sua promeritum, nostram naturam à peccato, tanquam seipsa subsistente essentia, liberari. Quo pacto igitur argui possumus, doctrinae nostrae, hac in parte, quicquam cum furoribus Manichaeorum esse commune. Secundò cum Scriptura & Augustino docemus, contra Manichęos, Christum hominem factum, mortuum esse, & resurrexisse, vt naturam nostram à peccato redimeret, & non à malo seipso subsistente: Illud enim est non in nostra natura, quemadmodum Manichęi veteres praetendebant. Quo pacto igitur haeresin profiteremur Manichaeorum. Elibro Augustini contra Pelagium & Coelestinum, lib. 2. cap. 33. vnicum dictum allegabimus (è quo etiam phanaticus iste quaeda̅ verba, sed peregrino sensu citat) in quo controuersia haec admodum dilucidè explicatur: In hac quaestione, vbi quaeritur, non cui rei creator, sed cui rei saluator sit necessarius, non intuendum est, quid boni insit in procreatione naturae, sed quid in peccato mali, quo certum est vitiatam esse naturam: Simul autem vtrunque propagatur, & natura & naturae vitium, quoru̅ vnum est bonum, & alterum malum. Illud de conditoris largitate sumitur, hoc de originis damnatione attrahitur. Illi est causa bona voluntas DEI summi, huic mala voluntas hominis primi. Illud indicat DEVM creaturae institutorem, hoc indicat DEVM inobedientiae punitorem. Denique idem ipse Christus propter illud creandum factor est hominis, propter hoc sanandum factus est homo. In hoc dicto agit initiò Augustinus, discrimen esse inter naturam & corruptionem eius etiam post lapsum. Disertè enim inquit, naturam peccato esse corruptam, Item, vtrunque propagari & naturam & corruptionem naturae. Naturam bonam esse, quatenus natura, peccatum autem malum esse: Naturam gratia diuina habemus: peccatum principiu̅ suum habet à prima corruptione: Naturae causa & author est DEVS, peccati mala voluntas hominis primi Secundò, Christum adhuc hodiè creatorem esse humanae naturae, hominem etiam esse factum, vt naturam illam, quam crearat, & adhuc creat, à corruptione, qua infecta est, sanaret & liberaret. Potuisset ne autem quaeso Augustinus, magis perspicuè veram doctrinam de peccato originis & discrimine inter corruptam naturam & peccatum originis tradere, quàm illis ipsis allegatis verbis ab ipso est factum?
|| [107]
Quomodo etiam maiori perspicuitate causam incarnationis Christi describere potuisset, quàm in allegatis verbis ab ipso est factum. Et tamen phanatici isti contendunt, Manichaeam esse haeresin, quando cum Scriptura & Augustino docemus, Christum non hominem factum, vt peccatum ipsum redimeret & saluaret: sed vt corruptam naturam, à peccato, quo corrupta est, liberaret: & sic corruptam naturam iterum sanaret & saluaret. Verùm & hoc ipsum DEVS, nisi poenitentiam egerint, iudicabit. Symbolum etiam Nicenum docet, qui propter nos homines homo factus est: non qui propter ipsum peccatum homo factus est, vt illud redimeret & saluaret. Hanc nostram doctrinam confirmat illud etiam Augustini dictum lib. 4. contra Iulian. cap. 1. cuius ipse etiam phanaticus mentionem facit. Quod malum non ex alia substantia, quam DEVS non fecit, sicut Manichaeus insanit, nobis est permixtum, sed per inobedientiam vnius hominis exortum & traductum, & per obedientiam vnius hominis expiandum & sanandum est. Initiò enim contra Manichaeos disertè docet, peccatum nullam esse substantiam seu essentiam: sed peccatum inobedientia primi hominis exortum esse, & sic per generationem propagatum in omnes homines, quotquot à patre & matre concipiuntur & nascuntur. Secundò peccatum, quod non sit substantia, sed in nostra substantia & natura insit, per inobedientiam Adae: illud obedientia vnici hominis primi Christi abolendum & sanandum esse. Quorum neutrum doctrinam istorum phanaticorum confirmat, qua contendunt, peccatum esse substantiam, seu ipsam corruptam naturam: & Christum ideò venisse, vt ipsum peccatum redimeret: verùm potiùs expressè illi contradicit, eamque damnat: verùm coecos necesse est coecutire. Peccatum originis, vt Lutherus Genes. 42. scribit, non esse leue aliquod malum, quia DEVS filium suum, eam ob causam hominem fieri & mori, voluit, verum est, Inde verò minimè sequitur, peccatum substantiam, aut ipsam corruptam esse naturam. Scriptura, Augustinus, Lutherus, peccatum originis amplificant, cuius auertendi causa, filius DEI homo factus & mortuus est: Nusquam autem asserunt, ideò illud substantiam seu ipsam corruptam esse naturam.
|| [ID00222]
Peccatum vt rectè amplificetur, necesse est id fieri, secundùm normam verbi diuini, non secundùm figmenta istorum phanaticorum, qui asserunt, peccatum extenuari, nisi dicatur, esse illud substantiam seu sine omni discrimine ipsam corruptam naturam. (Y y. iij. & deinceps) Repetit aduersarius blasphemias suas, DEVM ipsi peccato reconciliari, illudque in gratiam recipere: Et B B b. iij. repetit illas blasphemias, pecc atum originis baptizari, sanctificari, illustrari & saluari. Cùm autem ad illa suprà in altero capite solidè sit responsum, non necesse est, ea hoc loco repetere. Nisi idem centies & saepiùs etiam in vno eodém que scripto phanaticus iste repetat & inculcet, arbitratur, nullius esse ea ponderis. Arbitratur procul dubio illa frequenti repetitione rerum earundem, posse se lectorem Christianum in suas partes pertrahere, vel dubium saltem reddere. Consilium verò eius in fumos abibit, Christiani intentionem eius videbunt & ridebunt. (CCc. iij. fa. 1.) Repetit illum errorem, peccatum originis seu iniustitiam, vbi regeneratum fuerit & transmutatum, in ipsam iustitiam & imaginem DEI conuerti. Saepiùs autem in hoc scripto solidè id refutatum est: Quare nec necessarium, hoc loco omnia denuò repeti: & Christianum lectorem illis detineri. (DDd. i fa. 1.) Quaenam D. Lutheri sententia sit, de mutatione carnis nostrae, id ipsiúsmet verbis ex explicatione 15. cap. 1. ad Corinth. Tom. 6. Ienensi, edocebimus, verba eius haec sunt, pag. 259. Haec nostra est sententia & conclusio. Hominis corpus immutandum esse, & speciem eam, quam iam habet, amittendam: exceptis ijs, quae ad essentiam eius pertinent, ita vt nihil maneat, quod huius vitae est corruptibilis: & tamen vt illud ipsum corpus & anima cum omnibus suis membris sit & maneat, quod quisque habuit. Ibidem, pag. 269. Graecum vocabulum quod hîc habetur, propriè significat, ita immutare, ex loco vno transferre in alium: ex aqua in terram: ex terra in aërem. Ita alibi etiam tum & alia ratione, idque in momento oculi erimus. Licèt etiam alteram mutationem Qualitatis simul complectatur, de qua suprà dictum est, corpus alia veste esse induendum, hoc est, glorificandum & illustrandum esse, vt longè gloriosius sit ipso solis corpore. Item, pag. 270. Hoc ipsum asserit, quod dictum paulò ante est allegatum.
|| [108]
Item, pag. 271. Non naturam odio prosequitur, sed docet, quòd eam iuuare velit, illius hostem, mortem & Diabolum abolere, & nostrae miseriae causa verè afficitur, cùm videat nos veneno Diaboli & morte suffocatos esse, & in ijs malis ita detineri, vt nos ipsos inde expedire minimè queamus. Aduersus istos, tanquam proprios suos hostes vindicare se constituit, veluti qui opus suum infecerunt & corruperunt. Quare lethalis omninò haec est Theriaca non in pharmacopolio, sed coelitus praeparata, & donata per resurrectionem Christi: quae nobis minimè noxia futura est: sed illum tantùm perimet, qui illo veneno nos infecit & corrupit. Vide reliqua. Ex modò enumeratis verbis constat, quid Lutherus de transmutatione carnis nostrae in resurrectione senserit. Et secundùm hanc declarationem, necesse est, dictum etiam illud Lutheri Tom. 1. Ienensi, fol. 184. DEVM nouam & aliam carnem creaturum, intelligi. Illam enim alterius carnis creationem, non intelligit de essentiali immutatione, sed de totali emundatione à peccatis: quemadmodum eadem pagina paulò ante scribit. In illo die à peccato, morte & omnibus malis resurgemus, mundi corpore & anima, & in aeternum viuemus, &c. Et de totali renouatione totius naturae, quoad dona & glorificationem. Hoc ipsum confirmant testimonia Lutheri 22. Dominica post Trinitatis, Christum corpora nostra ita emundaturum, gloria & honore exornaturum, vt conformia futura sint corpori ipsius glorioso. Quòd cum Manichaeis negemus, naturam à Christo non resuscitari & viuificari, coecam naturam à Christo non illuminari, morbo infectam naturam non sanari, nostram ingemiscentem naturam non denuò creari, nostram corrupta̅ naturam non iterum in integrum restitui, Id, sit venia dicto, palpabile & crassum est mendacium. Toto enim pectore fatemur, Christum nostam in peccatis mortuam naturam, Ephes. 2. viuificare: nostram naturam coecam illustrare, Ephes. 1. Iohan. 1. 8. 12. Nostram laborantem naturam sanare, Matth. 10. Psal. 6. Nostram ingemiscentem, & multis miserijs onustam naturam in extremo iudicio renouaturum, & ab omnibus istis malis penitus liberaturum, 1. Corinth. 15. Corruptam etiam nostram naturam ab omni ista corruptione, peccato, vitiositate, emendaturum, & plenè iustam, & sanctam, quo ad corpus & animam effecturum, quemadmodum illud opus in nobis in baptismo inchoatur, & in extremo die perficietur. Et procul dubio iustus iudex in illo die testimonium nobis perhibebit, nos be
|| [ID00224]
neficia eius, ne minima quidem ex parte extenuasse, licèt cum istis hominibus insanire & blasphemare nobis non libuerit: corruptam naturam ipsam esse peccatum originis, & peccatum in iustitiam, essentialiter transmutari. Non itaque Manichaei sumus: nihil etiam nobis cum impia illorum doctrina commune est: à nullo etiam veritatis amante vlla Manichaea blasphemia obijci nobis potest. Quam etiam ob causam, phrases illas improbemus, peccatum est substantia, corrupta natura sine omni discrimine ipsum est peccatum, eius è sacris literis solidas & firmas rationes protulimus: quas portae inferorum euertere non poterunt. Lutheri phrases de peccato originis non reijcimus: sed illas ipsiúsmet Lutheri verbis, secundùm illius mentem, quam perpetuò in scriptis suis retinuit, explicamus, quemadmodum id abundè demonstratum. Asserimus etiam, magnae esse prudentiae, agnoscere naturam extra Christum esse peccatricem, immunda̅, corruptam: Quòd autem propriè loquendo, ipsum sit peccatum, id secundùm Scripturam & articulos fidei iudicamus falsum esse & erroneum. Item, Summam purioris doctrinae esse, omnia esse peccatum, hoc est, peccato infecta, iniusta, rea irae DEI & aeternarum poenarum, quicquid sanguine Christi per fidem non iustificatur. Item, Totam naturam & essentiam humanam corruptam esse. Item, Naturam hominis malam esse, quia est corrupta. Et tamen naturam corruptam, quatenus natura, bonam esse, quatenus corrupta, malam. Augustinus, de natura boni contra Manichaeos, cap. 4. Mala natura dicitur, quae corrupta est, nam incorrupta vbique bona est, sed etiam ipsa corrupta, in quantum natura est, bona est, in quantum corrupta est, mala est. Item, Statuimus omnia peccato infecta & mala esse, quaecunque corrupta ratio, & deprauata voluntas in homine fingit & cogitat: priusquam homo ad DEVM conuertatur. Et illius etiam nos consolamur, Christum hominem pro nobis factum, nos corruptos homines à peccato, corruptione, morte & condemnatione redemisse, vt saluemur, Roman. 3. 4. 5. 8. 1. Corinth. 1. 1. Timoth. 1. Quare salua conscientia calumnias istorum phanaticorum contemnimus: donec illas Dominus ipse est refutaturus.
|| [109]
Etsi autem vicissim eos, & longè iustioribus de causis Manichaeismi arguere possemus, quàm illi nos: maledicta tamen maledictis compensare nolumus: verùm de his tantùm capitibus eos monebimus. Primò, etsi non libenter audiunt obijci sibi, Diabolum, eos, creatorem statuere: non tamen negare eos id posse, si mordicus defendant corruptam naturam sine omni discrimine ipsum esse peccatum. Necesse est, vt asserant, cùm DEVS peccatum ipsum non creet, Dominum DEVM corruptam naturam, quae secundùm illorum opinione̅, ipsum peccatum originis est, non creasse, nec creare. Quòd si igitur eam non creat: sine autem creatore existere non potest, certum autem est, eam à Diabolo originem suam habere, necessariò Sathanas creator erit corruptae naturae, quae secundùm illorum opinionem sine omni discrimine ipsum peccatum est. Haec enim Regula immota est, DEVM peccatum non creare. Quòd si igitur corrupta natura est ipsum peccatum, DEVS illam non creauit. Quemadmodum etiam praeterire non possunt, necesse est, vt Sathanam creatorem constituant, si illas phrases defendere pergant, Sathanam nos homines trucidasse, essentialem formam & speciem hominis aboleuisse: & in nouam essentialem formam seu speciem transmutasse, ita vt homo essentialis iam sit imago Sathanae. Essentialem enim nouam formam aut speciem introducere opus tantùm illius naturae est, quae est omnipotens. Hoc efficere si potest Sathanas, necesse est secundùm illorum figmentum, omnipotentia eum praeditum esse. Si est omnipotens, necesseest esse DEVM & creatorem. Secundò, transforment se quacunque ratione velint, negare non possunt, hanc doctrinam, quae asserit, peccatum originis esse substantiam, Manichaeam esse: & Augustinum eam in Manichaeis passim in suis scriptis damnasse. Augustinus ad Quod vult DEVM, de haeresibus, lib. 2. contra Iulian. lib. 5. contra Iulian. cap. 4. contra Secundinum Manichęum cap. 12. &c. Testimonia illa suprà sunt allegata, quare non necesse est, ea hoc loco repeti. Et hinc factum est, illos hanc phrasin, peccatum est substantia, qua Illyricus initiò vsus fuit, non ampliùs vsurpare, sed hanc substituere, corrupta natura est ipsum peccatum, quae aequè atque illa Manichaeismum redolet. Tertiò, id etiam Manichaeum est, inuoluant id quo pacto tandem velint, quod fingunt in omnibus renatis duas esse distinctas formas essentiales animae, vnam veteris, alteram noui hominis, quam in regeneratione accipiat, & nouum atque veterem hominem non qualitatibus,
|| [ID00226]
corruptione, vitiositate, seu bonitate discerni: sed essentialiter: ita enim Manichęi etiam docuerunt, quem ad modumapud Augustinum de haeresibus & lib. 24. contra Faustum Manichaeum, & alibi est videre. Quartò, nec illud negare possunt, quòd cum Manichaeis inficiantur, peccatum esse accidens malum. Quare quod hanc etiam partem, eundem cum Manichaeo errorem fouent, qui Augustini tempore annis ab hinc 1200. à tota Ecclesia fuit damnatus. Haec cùm ita se habeant, viderint, quomodo à furoribus Manichęis se liberent, & illis se purgent. Certum est, de illis eos se expedire non posse, quandiu quatuor illa capita non retractant, nec denuò ad sanam & puram doctrinam nostram accedunt. Quare Cassiani dictum, rectè in eos quadrat, in Manichaei cineribus ignem eos quaerere, & de nouo Manichaeos carbones fouere & suscitare. Id enim omnibus agunt viribus, quemadmodum hactenus in toto hoc scripto abundè & solidè id contra eos comprobatum est. Nobis Manichaeum errorem, sine tamen fundamento libenter obtruderent: & ipsi toti in eo sunt immersi. Cùm autem phanaticus ille vlteriùs progredi nequeat, tandem omne venenum suum denuò aduersus Ecclesias nostras euomit: & repetit, quae suprà etiam, in blasphemo libello profuderat: nos extenuare & negare gratiam DEI in Christo promissam: incarnationem Christi eiúsque meritum: opus illud gratiae Spiritus sancti in regeneratione. Cùm autem calumniae illae, suo loco, quo prolatae sunt, DEI beneficio, solidè & firmiter sint refutatae, non necesse est, eadem hoc loco repetere. Commixtionem Manichaeorum saepiùs hactenus reiecimus. Quemadmodum Sophistarum etiam doctrinam, naturam, naturales vires integras & illaesas mansisse. Erasmi modiculum, hoc est, liberam voluntatem, aliquid adhuc in rebus spiritualibus posse, priusquam homo conuertatur, reijcimus, & secundùm verbum DEI improbamus. Synergismus in libro Concordiae expressè damnatur. Similiter Maioris etiam propositio: Bona opera necessaria esse ad salutem: & qui praesentiam operum in actu iustificationis requirunt. Antinomorum etiam doctrina in libro Concordiae reijcitur. Licèt etiam cum istis hominibus non insaniamus, asserendo liberos in vtero matris ipsum esse peccatum, sed doceamus, peccatores, immundos, corruptos, & iniustos esse: non tamen probamus, Anabaptista
|| [110]
rum & Cinglianorum errorem, qui docent, liberos è fidelibus parentibus natos etiam ante baptismum, esse sanctos: sed illam reijcimus. Sophistarum doctrinam de mutatione qualitatum, & leui naturae vitio, saepiùs in hoc libro improbauimus, & econtrà testati sumus, nos toto pectore credere & docere, peccatum originis non esse leuem aliquam qualitatem, & vitium in homine, quemadmodum color in pariete, vt Sophistae statuunt & Iesuitae etiamnum docent: sed immensum esse & ineffabile malum, profundam esse corruptionem totius naturae: cui malo nullum aliud possit adhiberi remedium, & corruptionem à corrupta natura seu homine tolli non posse, quàm sola morte & effusione preciosissimi sanguinis, resurrectione & merito totius IESV CHRISTI filij DEI. Vt autem cum istis hominibus nugemur, regenerationem essentialem mutationem in homine introducere, ita vt homo regeneratus essentialiter aliam essentiam, formam, speciem, naturam animae accipiat, & quae his similes sunt aliae diabolicae ineptiae, &c. id nequaquam facere possumus, eas ob causas, quas in scripto nostro reddidimus: nunquam etiam, DEI beneficio, id facturi sumus. Corruptam naturam minimè probamus & laudamus: multò minùs ab omni eam culpa & peccato liberamus: verùm credimus, confitemur & docemus, DEVM toti homini, quoad corpus & animam, totámque ipsius naturam, irasci, & ita grauiter irasci, vt totum hominem, seu humanam naturam & essentiam, aeternae morti & condemnationi, subiecerit, nisi homo ad DEVM conuertatur & per Christum, remissionem peccatorum fide impetret. Et hanc iram suam mundo, Rom. 1. reuelat & annunciat: vult omnes homines miseriam illam toto pectore agnoscere & fateri. Quòd autem ratione naturae irascitur, id non ex eo est, quod natura est, & ab ipso est creata, seu quod sine omni discrimine ipsum est peccatum: sed inde, quia peccato infecta, iniusta, , legi DEI repugnat, & tota omni ex parte est corrupta. Vnde Paulus inquit Rom. 1. Iram DEI de coelo reuelari, super omnem impietatem & iniustitiam hominum. Vn de manifestum, DEVM iram suam non reuelare super homines, quòd homines & DEI creatura sunt: sed ideò, quia impietas & iniustitia ipsis, seu naturae ipsorum inhaeret. Et Lutherus contra Latomum scribit: Lex aliternon tractat peccatum, quàm vt ipsum reuelet. Rom. 3. Per legem cognitio peccati: quae cognitio duo docet, corruptione̅ naturae & iram DEI.
|| [ID00228]
Ibidem: Lux legis nos erudit, & sub corruptione & ira nos esse docet. Ex quibus iterum constat, DEVM iram suam per legem contra naturam, non eam ob causam reuelare: quòd natura & creatura est: sed quia corrupta est. Eam enim ob causam toti naturae nostrae irascitur. Quòd si autem secundùm opinionem istorum phanaticorum, corrupta natura sine omni discrimine, ipsum peccatum esset: non dicendum fuisset, DEVS de coelo iram suam reuelat super omnem impietatem & iniustitiam hominum, sed DEVS reuelat iram suam super naturam seu aduersus homines, qui peccatum, impietas, iniustitia ipsa sunt: & sic necesse foret, peccatum & hominem vnum & idem esse. Non etiam dicendum fuisset, lex reuelat corruptionem naturae, &c. sed reuelat, corruptam naturam peccatum ipsum esse, & corruptionem atque corruptum seu hominem, humanam naturam & ipsum peccatum, sine discrimine, idem esse. Quòd si etiam corrupta natura sine omni discrimine ipsum peccatum esset, Luth. Tom. 2. German. in 15. cap. 1. ad Corinth. pag. 271. verè scribere non potuisset, DEVS non naturae irascitur, sed ostendit, quod illam iuuare, hostem verò, eius mortem & Diabolum compescere velit. Sed ita ei scribendum fuisset. DEVS corruptae naturae ipsi tanquam originis peccato irascitur: nec eam vult iuuare, peccato enim irascitur: & nusquam in sacris literis promisit, quòd peccatum iuuare velit. Illúdque ab hostibus suis, morte & Diabolo eripere. Item Augustino tractat. 41. in Iohan. scribere non licuisset. Quomodo odit medicus aegritudinem aegroti, & id agit curando, vt aegritudo pellatur, aeger leuetur: sic DEVS gratia sua hoc in nobis agit, vt peccatum consumatur, homo liberetur. Sacra Scriptura nusquam asserit, mortem & Diabolum ipsi peccato repugnare, illúdque odisse, & DEVM ipsum peccatum ab hostibus suis, morte & Diabolo, esse liberaturum: Verùm hoc asserit, se corruptam naturam, seu corruptu̅ hominem esse adiuturum, & se illam, per dilectu̅ filium Dominum nostrum Iesum Christum, à peccatis suis saluaturum: & ab hostibus suis morte & Diabolo erepturum. Nec sunt hae contradicentes phrases: DEVS non est naturae inimicus: sed illam vult iuuare. DEVS enim non naturae simpliciter, quatenus natura & creatura est, sed secundùm quid, propter peccatum seu corruptionem, quo turpiter deprauata & ab ipso alienata est, irascitur. Quando igitur consideratur ratione corruptionis & immundiciae, qua est polluta, rectè dicitur,
|| [111]
DEVM naturae irasci: quando autem consideratur, quatenus est natura, & quatenus etiamnum natura, creatura & opus DEI est: rectè dicitur, DEVM illi non irasci, sedvelle eam iuuare, ab omnibus peccatis emundare. 1. Iohan. 1. ab omnibus peccatis saluare. Non enim apparuit filius DEI, & in hunc mundum venit, vt naturae, quatenus natura est, irasceretur, eam damnaret, aut vt hominibus, quatenus homines, irasceretur, eósque perderet: sed vt naturam, quatenus natura, & homo, quatenus homo, à peccato, quo infecti sunt, redimeret, & salute donaret aeterna, 1. Iohan. 3. 1. Timoth. 1. Matth. 20. Et Augustinus contra Pelagium & Coelestium, lib. 2. cap. 40. DEVS hominem damnat proptervitium, quo natura dehonestatur, non propter naturam, quae vitio non aufertur, &c. Hoc verissimum est, & in aeternum verum erit, etiamsi contra id vehementius etiam phanatici isti insurgerent & tumultuarentur. Verissimum statuimus, Lutheri prophetiam veram esse, DEVM veram Christianam religionem, nobis Germanis denuò erepturum, propter nostram ingratitudinem, securitatem, & prudentiam sapientum coram mundo. Huius autem non minima isti phanatici sunt causa, dum blasphemum istum errorem, corruptam naturam sine omni discrimine ipsum esse peccatum, Christum aliam carnem & sanguinem assumpsisse, quàm nos habemus: peccatum ipsum redemptum esse, illud baptizari, saluari & peccatum ipsum in essentialem iustitiam transmutari, & quae his similia, non sine summo offendiculo & perturbatione totius Ecclesiae Christianae, sine intermissione vrgent & propagant. Quare vt sibi ipsis diligenter attendant, habent. DEVS enim has horrendas blasphemias non semper, nisi in tempore poenitentiam egerint, ita impunitas dimittet: quemadmodum irae illius euidens documentum, quòd horrenda coecitate ita percussi sunt, vt ipsimet no̅ intelligant, quid asserant aut sentiant. Illos, qui hactenus, illis blasphemijs sese inuolui passi sunt, propter DEVM, & propriam ipsorum salutem, monitos volumus, vt hoc scripto, in quo sacra doctrina articuli de peccato originis, ex verbo DEI, contra phanaticorum calumnias, deprauationes, & figmenta, defensa & solidè declarata est, informari se patiantur, à blasphemijs illis recedant, & ad sanam doctrinam accedant. Pro nostra persona, hilari conscientia profiteri possumus, DEVM nobis, verbum ipsius & veritatem in conspectu fuisse: nullo odio aut si
|| [ID00230]
multate, aduersus personas quicquam scripsisse, aut asseruisse: sed solam veritatem propagare, & ab erroribus, qui ab aduersarijs subintroducuntur, vindicare voluisse. Extremò, rogamus DEVM patrem omnis misericordiae, per dilectum filium, vnicum nostrum mediatorem IESVM CHRISTVM Dominum nostrum, vt omnes eos, qui errore illo occupati & turbati sunt, in viam reuocet, & veritatem suam, aduersus hos & similes errores, immotam & inuiolatam conseruet, & ad posteritatem propaget, AMEN. SOLI DEO HONOR ET GLORIA.


XML: http://diglib.hab.de/drucke/279-1-theol-3s/tei-transcript.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/rules/styles/projekte/oberhofprediger/tei-transcript.xsl