|| [ID00002]
DUARUM BALTICAE ORAE CIVITATUM LAUDATISSIMARUM ROSTOCHIENSIS, ET
STRALSUNDENSIS, Metrapoleon, istius in Megapoli, hujus in Pomera nia,
celeberrimarum, MAGISTRATIBUS,
§. 1.
LIBErum arbitrium absolutè positum, titulus est non Theologicus, sed
Philosophicus. Philosophi enim est definire, quid sit liberum arbitrium, an sit,
quotuplex sit, quod ejus subjectum & objectum. Philosophi est disputare,
utrum libertas sit in solo intellectu, an in sola voluntate, an in utroque.
Utrum voluntas velit etiam malum sub ratione mali, utrum sit finium non minùs,
quam mediorum, & an uno actu simul feratur in finem & media, an verò
distinctis actibus. Haec & alia, quae de libertate ceu facultate animae
rationalis disseruntur, Philosophorum foro relinquenda sunt. Non ex Theologia
demum haec addiscenda sunt, sed ex Philosophiâ, ut jam cognita praesupponenda.
Theologus istam Libertatem saltem in certo Objecto considerat, in hominis puta
Conversione, an ibi sit, vel non sit? Missis itaque alienis, agamus de iis quae
sunt Theologi, inquisituri quales vires sint hominis in conversione, quid gratia
praestet, quid natura valeat.
§. 2. Dicimus hîc cum Augustino de grat. CHRIST. c. 47. Ita
difficilis est quaestio ad discernendum, ubi de libero arbitrio & gratia
disputatur, ut quando defenditur liberum arbitrum, negari DEI gratia
videatur; quando autem asseritur DEI gratia, liberum arbitrium putetur
auferri. Nos addimus: Si aliquid datur libero arbitrio, idipsum quod
naturae datur, detrahitur gratiae: Si nihil datur libero arbitrio, in DEUM causa
damnationis cadere videtur.
§. 3. In hac difficultate fides primum iis, quae in scripturis clara sunt atque
perspicua, sese sustentet, iisque utatur in afflictis hominum animis erigendis,
ad commendationem divinae , & ad promovenda sancta
pietatis studia, postea difficultates si planè superari non possunt, sciat,
multa coelesti scholae reservanda esse. Ex parte cognoscimus,
& ex parte prophetamus 1. Cor. 13, 9. In tertio coelo Doctor
creatus Paulus, ubi Divinam oeconomiam circa sa
|| [ID00004]
lutem hominum promovendam
considerasset, quod satis rimari non poterat, admirari malebat: O profundae divitiae, tum sapientiae, tum cognitionis DEI
Rom. 11, 33.
CONTROVERSIA PRIMA. An sint in homine vires qvaedam naturales
conversionem promoventes.
§. 4. Cum de conversionis viribus quaeritur, hoc ipso disputationem de
necessitate Stoica â Manichaeis propugnata seponimus, supponentes, in negotiis
politicis homini libertatem arbitrii denegari non posse. De bono spirituali
animae hic agitur, & quidem de initio conversionis, quando homo irregenitus
renascitur & regeneratur, atque â mundo ad DEUM, â quo aversus erat,
convertitur, & â statu irae in statum gratiae transfertur. Ad hanc
conversionem utrum homo naturales vires & potentiam habeat, controversum
est.
§. 5. Coepit haec disputatio seculo post natum Salvatorem V. cum Pelagius
torporem in pietatis studio correcturus, gratiae divinae necessitatem
impugnabat. Hujus haeresin placet Augustini verbis describere, ex tractatu de
haeresibus, haeresi 88. Pelagiani DEI gratiae in tantum
inimici sunt, ut sine hac posse hominem credant facere omnia Divina mandata.
Increpatus â fratribus Pelagius, quod nihil tribueret adjutorio gratiae DEI,
ad ejus mandata facienda, correptioni eorum hactenus ceßit, ut non eam
(gratiam) libero arbitrio praeponeret, sed infideli calliditate supponeret:
dicens, ad hoc eam dari hominibus, ut quae facere per liberum jubentur
arbitrium, facilius possint implere per gratiam. Dicendo utique quod
facilius poßint, voluit credi, etiamsi difficilius, tamen posse hominem sine
gratiâ Divina facere jussa. Hanc haeresin distinctis Synodis damnatam
circa A. D. 1150. sententiarum Magister, & primus Scholasticae Theologiae
Author Petrus Lombardus, Parisiensis Episcopus in Ecclesiam denuo invexit, ut
videre licet ex l. 2. sent. dist. 26. 27. & 28. ubi docet, bonum affectum sive bonum motum mentis procreari &
existere in anima hominis partim ex gratia, partim ex libero arbitrio.
Hunc secuti sunt Doctores Scholastici. Lutherus tandem, cum Ecclesiam, ut ab
aliis, ita etiam ab hoc errore repurgabat, invenit Adversarium Erasmum
Roterodamum, qui publico scripto contra Lutherum, li
|| [ID00005]
bero hominis arbitrio vim
aliquam tribuit, se ad gratiam applicandi, & disponendi, licet perpusillum.
Romana Ecclesia non ut veterem errorem deponeret, sed ut interpolaret,
laboravit, atque in Concilio Tridentino, sessione sexta definivit credendum, in hominibus non renatis, liberum arbitrium extinctum non
esse, viribus licet at tenuatum & inclinatum, & anathematis
fulmine terret omnes, qui liberum hominis arbitrium (puta, in inchoandis &
efficiendis spiritualibus actionibus) post Adami peccatum, omissum aut extinctum
esse dicunt. In hac sententia perseverat adhuc hodie. Hic ipse error post obitum
Lutheri, etiam inter ipsos Theologos Augustanae Confessionis, propugnatores
invenitur, maximè Victorinum Strigelium, qui cum Asseclis, qui ab errore, quem
fovebant, Synergistae dicebantur, defendebat, ut mentem ejus explicat liber
concordiae, hominem in rebus Spiritualibus non prorsus ad
bonum emortuum; Sed graviter tantum vulneratum & semimortuum esse.
Liberum quidem arbitrium infirmius esse, quam ut initium faciat, & se
ipsum propriis viribus ad DEVM convertat; tamen si Sp. S. initium faciat,
gratiam & salutem in Evangelio nobis offerendo, tunc liberum arbitrium
propriis suis naturalibus viribus DEO occurrere & aliquo modo (et si
langvidè) aliquid (et si parum) ad Conversionem suam conferre: eam
adjuvando, cooperando, sese ad gratiam praeparando & applicando, gratiam
quoque amplectendo. Quae sententia ideo diligenter observanda, ut quid
synergisticum sit, sciamus, nevè intempestivè innocentem quempiam Synergistici
erroris damnemus.
§. 6. Ecclesia Lutherana profitetur, hominis nondum renati nullam esse ad
Conversionem potentiam naturalem, sed unicam conversionis causam esse gratiam
DEI, operantis per verbum, illuminando, movendo, trahendo & rectificando.
Non intellectus seipsum illuminat, sed illuminatur â DEO; Voluntas non se ipsam,
cum corde & reliquis potentiis renovat, sed renovatur â DEO. Nulla quidem
fit Conversio absque cognitione intellectus, & assensu voluntatis, quaeritur
tamen unde oriantur isti motus mentis & voluntatis; sintne divinae gratiae,
an naturae ipsius effecta. Concurrunt in opere Conversionis DEUS convertens,
& voluntas convertenda; Sed inquirendum Christiano, quid voluntati, quid DEO
Scriptura in hoc opere tribuat. Nos, juxta Scripturam, nullam na
|| [ID00006]
turalem idoneitatem reperiri
aut in intellectu, ad credendum, aut in voluntate ad amplectendum, sed omnem
idoneitatem esse supernaturalem & â DEO, confitemur.
§. 7. Ut clarius appareat, quae differentia sit inter nostram & Pontificiorum
synergisticam sententiam, ponimus sequentem collationem. Pontificii dicunt,
hominem habere adhuc potentiam naturalem, ad intelligenda quae sunt Spiritus
DEI, sed non sufficientem, impeditam saltem. Nos; habere potentiam nullam
naturalem a ctivam, sed obedientalem. Illi comparant hominem naturalem homini
ambulanti in tenebris, vel oculos linteo obnubilatos habenti: Impedimentis per
Sp. S. remotis, hominem asserunt habere sufficientes vires, ad intelligenda
spiritualia. Nos comparamus excoecato, qui nequeat videre, nisi ipsi intellectus
oculi aperiantur. Certum est mentem non absque intellectu percipere; sed
quaeritur undo intellectus id habeat ut percipiat spiritualia. Pontificii
dicunt, intellectus id habet partim ex se, partim ex Sp. Sancto. Accedente enim
Sp. S. gratiâ, ipse homo habet naturales vires ad comprehendendum objectum
spirituale. Nos dicimus, hominem naturalem ex suis viribus, nullam habere
potentiam vel apprehendendi, vel approbandi; totam illuminationem esse Sp.
Sancti, qui verbum proponit, intellectum aperit, & illuminat, ex coeco
efficiens potentem videre, ex potente videre, videntem actu. Ita de Voluntate
certum est, illam amplecti tandem bonum spirituale, sed cum quaeritur, unde id
sit, Pontificii dicunt, esse in Voluntate naturales vires, sed sopitas, quae
excitantur per adjutorium DEI, ut ita gratia DEI & voluntas hominis, sint
causae sociae conversionis. Nos, omnes vires, etiam sopitas, voluntati
denegamus. Illi comparant voluntatem homini sano, incedendi praedito, sed catenis devincto; nos claudo, vel, si mavis,
mortuo, cui ipsa incedendi potentia prius est danda, quam actu incedat.
Pontificii itaque quamvis Pelagium prioristicum (liceat ita loqui) & crassum
unà nobiscum refutent, posterioristico tamen reddunt animam.
§. 8. Ex sententiarum collatione facile patet, quid in controversiam adhuc
veniat, quid non. Non disputatur de libertate usurpandi externa media. An in
hominis non-renati viribus & libertate positum sit, verbum audire, vel
legere, & quidem attentè &
|| [ID00007]
cum studio discendi, de verbo etiam disserere, & partem fidei historicae
concipere: quod ut communis experientia, ita imprimis reproborum Judaeorum
exemplum ostendit. Distingvendus enim est auditus externus ab interno; actiones
item externae, naturales & politicae ab internis, & spiritua libus, quae
ad fidem & conversionem directè pertinent. Neque enim ad omnia opera hominem
invalidum dicimus, cum ad omne bonum mortuum appellamus. Intelligimus certum
actionum genus, actiones nempe spirituales.
§. 9. Nec ullus unquam quaesivit, an Conversio fiat sine motu mentis, &
actione voluntatis; quis enim sine mentis actione diceret hominem intelligere,
cogitare aut judicare? quis voluntate quiescente, poterit quicquam desiderare,
expetere, conari & luctari? Hae ergo sunt actiones mentis in Conversione;
cogitare, judicare, assentiri. Sic voluntatis ibidem actus sunt, desiderare
& impellere. Id autem quod intellectum hic facit intelligere, &
voluntatem facit velle, quid sit, quaeritur. Pontificii pugnant pro natura &
gratia, nos pro unica gratia.
§. 10. Genuinus itaque status Controversiae hic est; Utrum in intellectu &
voluntate post lapsum supersit , quae per gratiam
excitata conversionem operetur. Pontificii Synergistae affirmant, Nos
negamus.
§. 11. Declarata ita Sententia nostra, facile potest intelligi, quomodo
accipiendae sint phrases istae; Hominis non-renati voluntas
in Conver sione habet se purè passivè; Homo est instar trunci. Neque
enim haec eò rapienda sunt, qs. conversio fiat absque omni omninò operatione
intellectus, aut motione voluntatis, absque Verbi auditu & lectione per
violentum aliquem tractum. Est in homine potestas eligendi res externas &
potentiis naturalibus subjectas. Si tamen hominem consideramus respectu illius
virtutis, quae facit hominem considerare & percipere spiritualia, eaque
velle & diligere, tunc non magis virtutem Conversionis in homine reperiri
fatemur, quàm in trunco: Imò deterioris conditionis homo est, quatenus in se
habet repugnandi pravitatem, quae nulla est in trunco.
§. 12. Fusius aliquantulum de Controversiae statu egimus, siquidem in sententia
rectè explicanda non parva hic difficultas consistit. Nunc audienda sunt
argumenta.
|| [ID00008]
§. 13. I. Conjungimus duo loca 1. Cor. 2, 14. Animalis homo
non percipit ea quae sunt Spiritus DEI, Stultitia enim est illi, & non
potest intelligere, quia spirtualiter dijudicantur. 2. Cor. 3, 5. Non sumus , idonei, aliquid cogit are
â nobis ip sis, tanquam ex nobis ip sis, sed nostra
ex DEO est. Emserus olim per hominem
intelligebat appetitum sensitivum: Sed notum est, quid Jacobus c. 3, 15.
intelligat per Sapientiam . Bellarminus, Sufficimus, ait, etsi non ex nobis, sed postquam vires â
DEO accepimus. R. Si omnes vires â DEO esse velit, nobiscum sentit: Si divisam
potentiam introducit, qs. ex nobis habeamus aliquas vires activas, quamvis non
sufficientes, quae postmodum sufficientes fiunt, quando homo juxta illam partem,
quâ deficit, viribus gratiae instruitur; Urgemus nos, quod omnis sufficientia,
omnis idoneitas, omne posse homini denegetur. Dices. Si
universaliter id accipiendum, deneganda etiam homini est potentia passiva. R.
Loquitur textus manifestè de idoneitate activa. Passivam non intelligi, evidens
est, cum omnes homines naturaliter habeant istam remotam potentiam, quae non est
in lapide. Adde nunc, quod Scriptura hominem non tantùm collocet in tenebris,
sed coecum esse testetur. Confer exemplum Lydiae, cujus cor DOMINUS aperuisse
dicitur Act. 16, 13. Supposito, illam nondum fuisse illuminatam, non percipiebat
ea sensum Spiritus S. nec poterat percipere; Postmodum & poterat percipere,
& percepit. Unde hoc? Partim â Lydiâ, partim â Spiritu? minimè. Cor erat
clausum coecitate, ut oculus coeci clausus est; Spiritus S. autem & cor
aperiebat, ut cogitare posset, apertum cor illuminabat, ut perciperet,
percipiens cor movebat, ut assentiret. Inde porro concludimus: Qui non intelligere potest spiritualia, non habet
arbitrium ead. appetendi. Homo naturalis non potest intelligere spiritualia. E.
non habet arbitrium eadem appetendi. Dices: Is qui
spiritualia non potest intelligere, non habet arbitrium, quamdiu non intelligit;
intellectus autem ubi est illuminatus, quod nullas vires habeat, adhuc debet
probari. R. Jam ante diximus, omnem idoneitatem activam ab Apostolo nobis
denegari. Paulus probaturus, quod homo nullam habeat potentiam naturalem ad
CHRISTUM praedicando imprimendum aliorum cordibus, utitur hoc medio; quia nullam
habet idoneitatem ad bonum ex sese, ne quidem ad co
|| [ID00009]
gitandum, sed omnem
idoneitatem habet à DEO; q d. non habeo idoneitatem cogitandi; nec statim, si
maximè hoc habeam, habeo idoneitatem ad CHRISTUM docendum: Sed & hoc, &
illud, & quicquid idoneitatis ad bonum nominari potest, id omne â DEO est.
Ita & nos probaturi, quod homo nullam habeat potentiam naturalem ad CHRISTUM
corde recipiendum, rectissimè utimur eodem medio, quia homo nullam habet
idoneitatem ad bonum ex sese, ne quidem ad cogitandum, sed omnem idoneitatem
habet â DEO. Si objicis Apostolo: Homo qui, & quamdiu non habet vires ad
cogitandum, non habet etiam vires ad CHRISTUM introducendum in corda hominum;
Verum ubi jam vires recepit ad cogitandum, habet etiam vires ad alia; jam
respondit Apostolus: omnis est â DEO. Ita si nobis
objicitur, postquam homo est illuminatus, habet etiam vires ad diligendum
CHRISTUM, respondemus idem cum Apostolo: omnis nostra
est â DEO. Spiritus S. non tantum illuminat, ut intelligamus, sed operatur etiam
in nobis & velle & perficere. Phil. 2, 13.
§. 14. II. Cupimus considerari locum Eph. 2, 1. Eramus mortui
in peccatis. Excipiunt. Qui sunt mortui in peccatis, nec vivunt vitâ
gratiae, illi vivunt adhuc vitâ naturae. Secundum id igitur possunt cooperari,
secundum quod vivunt. R. Vita naturalis, siquidem coram DEO, quoad vitam
spiritualem homo mortuus est, ad vitam spiritualem (tanquam eminentioris gradus
vitam) non magis potest cooperari, quam vita vermium in cadavere, ad
vivificandum & resuscitandum cadaver. Ideoque quicquid virium est in homine,
quo in Conversione salutariter utitur, non est ex virtute naturalis vitae, nec
excitatur â Spiritu S. tanquam aliquid jam ante in homine delitescens, sed plane
de novo confertur.
§. 15. III. Adducimus oraculum ex Ezechielis capite 36, 26. Dabo vobis cor novum, & Spiritum novum dabo in interiore vestro, &
amovebo cor lapideum è carne vestra, & dabo vobis cor carneum. Hîc
lapideum vocatur Cor, i. e. omnes affectus & potentiae animae. Ideò ex se
non potest mollescere, sed per divinam gratiam. 1. Connata illa durities est
auferenda. 2. novae, ad amplectendum bonum, vires sunt creandae. Aufert DEUS Cor
lapideum circumcidendo, conterendo, emolliendo, convertendo; novum dat, non, ut
Bellar
|| [ID00010]
minus vult,
infirmitatem adjuvando, sed creando & regenerando.
§. 16. Consideretur hîc saltem ipsum regenerationis vocabulum. Quàm facile infans
sibi ipsi potest procurare vitam naturalem, tam facile homo ad regenerationem se
potest praeparare. August. de Verb. Ap. Serm. 10. Si DEVS nos
fecit homines, nos autem ip si nos fecimus salvos, aliquid illo melius
fecimus. Noli te exaltare super DEVM; Confitere illi, qui fecit te, quia
nemo recreat, nisi qui creat; nemo reficit, nisi qui fecit; ipse fecit nos,
& non ipsi nos.
§. 17. Consideret tandem pia anima repugnantiam, quam in in se experiuntur
regeniti. In iis qui ducuntur Spiritu DEI, caro repugnat Spiritui DEI, quomodo
igitur, qui sunt sine Spiritu, ex natura sua concupiscerent, quae sunt Spiritus?
In gratia constituti contra gratiam naturâ pugnamus; quomodo extra gratiam,
gratiae cooperamur? Indomitam feram vinculis custoditam domare non potes; quid
ante vincula tam cicurem eam jactitas, ut domari velle laboret? Liberum
arbitrium insanit adversus gratiam in gratiâ; quid faciet extra gratiam? Num
absens appetet, quod praesens odit? Fugit dominium Spiritus natura, ut fur
carcerem, ursus habenas, manus aucupis fera avis. Garrit qui hic excipit,
repugnare hominem, saltem quoad appetitum sensitivum, superiorem animae
portionem ab hac feritate & peccati corruptione esse liberam.
§. 18. Si objiciuntur haec mandata: Convertimini ad me
Esa. 45. v. 20. 22. Venite ad me Matth. 11, 18. Scias,
invitationes has esse Evangelicas, quae non ostendunt, quid vitiata natura
valeat. Nam ipse CHRISTUS, qui clamitat: Venite ad me,
dicit Joh. 6, 44. nemo venit ad me, nisi Pat er meus traxerit
eum: Sed sunt medium, per quod voluntas â Spiritu S. excitatur, ad
quaerendam & recipiendam renovationem â Patre luminum.
§. 19. Antequam hinc abeamus, notamus, Chemnitium in L. Th. p. m. 495. tres
causas bonae actionis uumerare. 1, Verbum DEI, 2. Spiritum Sanctum. 3.
Voluntatem humanam, non qs. ex suis viribus adjuvet actiones spirituales; Sed,
1. quia potest resistere Spiritui Sancto. 2. Filii DEI aguntur Spiritu S. non ut
ignorantes, aut inviti credant, aut bene operentur; Sed gratia facit ex
nolentibus volentes, quia operatur velle. Quia autem haec formula, si accipiatur
de primâ Conversione, videtur aliquod fomentum praebere Synergi
|| [ID00011]
smo, nisi acutè explicetur,
malunt eam alii repudiare, ut minus convenientem . Ipsa
enim volu ntas est subjectum convertendum, quae cum incipit spiritualia
appetere, ipse quidem appetitus actio est voluntatis; Cum autem quaeritur, unde
in Voluntatem veniat, non tres numerandae causae, sed duae; Verbum DEI &
Spiritus Sanctus. Si tamen id indicatur, voluntatem in Conversione non esse
otiosam, sensus sanus est. Nam voluntas cum vult, utique operatur. Ex Augustino
citatur hoc dictum: Multa homines nolentes agunt, sed
credere, nisi volens, nemo potest.
§. 20. Hinc potest etiam facile judicari, quid sit sentiendum de distinctione
ista, qua cum Bellarmino Becanus distingvit inter causam Conversionis physicam & moralem. Causam
efficientem physicam
velle bonum spirituale, statuunt & DEUM &
voluntatem hominis; moralem, solum DEUM, quatenus
svadet, hortatur, consulit. Nos accuratè distingvendum judicamus ipsum velle simpliciter, & velle
tale, bonum sc. spirituale. Certum est nos velle, cum volumus, sed velle bonum spirituale in
initio Conversionis, non oritur ex residuis naturalibus liberi arbitrii
viribus, sed ex novis â Spiritu S. donatis qualitatibus. In persvasionibus
civilibus, cum e. g. ex volente proficisci redditur volens proficisci, voluntas
habet rationem principii & velle, & velle
proficisci. At in spiritualibus, homo non tantum non vult converti, sed nec
potest velle converti, caret interno principio ad velle
bonum, siquidem in peccato est mortuus. Aug. de grat. & lib. arb. c. 17. Vt velimus sine nobis operatur, cum autem volumus, & sic
volumus ut faciamus, nobis cum cooperatur.
CONTROVERSIA SECUNDA. Utrumgratia convertens destinetur &
offeratur omnibus hominibus.
§. 21. Constituto jam, nullas in natura corrupta residuas vires mansisse ad
Conversionem, sed totum Conversionis opus esse Spiritus Sancti, meritô,
quaeritur, utrum Sp. Sanctus Conversionem in omnibus hominibus operari velit,
& porrô, si velit, cur non efficiat, siquidem Conversio in solidum sit Sp.
Sancti. Haec illa difficultas est, in quâ succubuit exercitatissimum Magni
Augustini ingenium, dum in Certamine Pelagiano urgebatur tali objectione: Si
specialis
|| [ID00012]
DEI gratia, hominem ad
Conversionem determinans, ad Conversionem requiritur; homines qui non
convertuntur, non suâ, sed DEI culpa in peccatis manent, destituti gratiâ
convertente. Hìc coepit concedere, quod DEUS nonnullos tantum de debita
perditione liberare velit, secundum placitum voluntatis suae; Quia autem id
clementiae laudem DEO detrahere videtur, l. de bono pers. c. 8. ab injustitia
DEUM his verbis vindicare amat: Non simus ingrati, quod
secundum placitum voluntatis suae, in laudem gloriae gratiae suae tam multos
liberat misericors DEVS de tam debita perditione, ut si inde neminem
liberaret, non esset injustus: Ex uno quippe omnes in Condemnationem non
injustam judicati sunt ire, sed justam. Qui ergo liberatur, gratiam diligat,
qui non liberatur, debitum agnoscat. Sed cur non solum in parvulorum, verum
etiam in geminorum una atque eádem causa tam diversum judicium? Nonne
similis quaestio est, cur in diversa causa idem judicium? Recolamus igitur
illos operarios, in vinea qui tota die laboraverunt, & eos, qui horá
uná, nempe causa diversa est impensi laboris, & tamen idem judicium in
redditione mercedis. Num quid & hîc audierunt murmurantes, â Patre
familias, nisi; hoc volo? Quia autem obstant clara scripturae dicta,
quibus DEUM omnium salutem velle asseritur, hoc modo se expedit Enchir. ad Laur. c. 103. Cum audimus,
& in sacris literis legimus, quod velit omnes homines salvos fieri, id
certè sic dictum est: Qui omnes homines vult salvos fieri, non quod nullus
hominum esset, quem salvum fieri nollet, qui virtutes miraculorum facere
noluit apud eos, quos dicit acturos fuisse poenitentiam, si fecisset: Sed ut
omnes homines, omne genus humanum intelligamus, per quascunque differentias
distributum, Reges, privatos, Nobiles, ignobiles. Quod explicat dicto,
Luc. 11, 42. Ubi per omne olus, omne olerum genus intelligitur. Discamus hic,
quod modestè ipse Augustinus docet, ep. 111. Non quorumlibet
disputationes, quamvis Catholicorum, & laudatorum hominum velut
soripturas canonicas habere debemus, ut nobis non liceat salvâ
honorificentiâ, quae illis debetur hominibus, aliquid in eorum scriptis
improbare atque respuere, si forte invenerimus, quod aliter senserint, quam
veritas habet, divino adjutorio vel ab aliis intellecta, vel â nobis. Talis
ego sum in scriptis aliorum, tales esse volo intellectores meorum.
|| [ID00013]
§. 22. Reformatorum tres distinctae hac de re extant sententiae. Prima est eorum,
qui statuunt, DEUM sine praevisione lapsus aliquos homines simpliciter
destinasse ad mortem. Altera eorum, qui docent ex coetu hominum jam sua sponte
lapsorum, DEUM quibusdam ad vitam electis, reliquos sine remedio in damnatione
reliquisse, viamque ad gratiam praeclusisse. Haec communis hoc tempore
Reformatorum sententia est, quam sequentibus versibus, qui Basileae in summo
Templo, in parietis Chori parte exteriori leguntur, expresserunt.
Temporibus certis fieri qvaecunqve videmus, Vidit ab aeterno, constituitque DEUS. Ergo qvod hic seqvitur CHRISTUM, fugit alter ab illo, Vidit ab aeterno, constituitque DEUS. Nec tamen ut trahit hunc, sic illum cogit abire, Causa sed interitus est sibi qvisqve sui. Omnes peccarunt, peccato hunc eripit, illum Deserit: & meritâ morte perire sinit. Inque hoc justitiam, bonitatem ostendit in illo, Et vult hoc gemino laudis honore coli. O DEUS hunc geminum Tibi fac tribuamus honorem, Ut ne irae simus trislia vasa tuae! Tertia Salmuriensium in Galliâ, & Bremensium in Germania. DEUM seria voluntate desiderare salutem omnium hominum, adeoque omnibus hominibus misisse filium Salvatorem, ipsos quoque Ethnicos, non sine gratia reliquisse, sed per manifestationem aliquam suae gratiae ipsos vocare, animo omninò serio; Et quamvis nemo per tale medium convertatur, non tamen dubium esse, si quis isto medio recte usus fuisset, eum adductum fuisse ad majorem gratiam, nempe, ut DEUM ex revelato verbo cognoscere posset. Et hanc communem gratiam, quam DEUS nemini cupit denegare, dicunt sufficientem ad Conversionem, in se, puta, quamvis non ex parte hominum. Primus inter Reformatos sic docuit in Gallia Cameron, Professor Salmuriensis. Hunc hodie sequntur praecipuè duo ejusdem Defensores, olim Discipuli. Unus Amyraldus, itidem Professor & Pastor Salmuriensis; Alter Testardus, Pastor reformatae Ecclesiae in Blois;
|| [ID00014]
Et hic quidem in suo Eirenico, alter
autem sex sermonibus Gallicè editis, sententiam suam declaravit. Quibus cum prae
omnibus aliis se valde opponebat Molineus, primum mutuis literis privatim actum
est de hac re, postea habita est Synodus Alenconiensis, cujus authoritate
Amyraldo & Testardo concessum est porro docere, quae antea docuerunt.
Bremensis in eadem creduntur esse sententia, sicuti Ludovicus
Crocius jam in syntagmate universalem DEI gratiam & CHRISTI meritum
tam solidè confirmavit, & scripto etiam Apologetico roboràvit, ut laudem
apud nostrates, indignationem apud suos meruerit. Cum eodem Hermannus Hildebrandus de sufficientia & efficacia mortis CHRISTI
declarationem suam orthodoxam edidit. Uterque CHRISTUM ex intentione Patris sui
pro omnibus & singulis mortuum esse docet.
§. 23. Placet sententiam horum Doctorum audire ex scripto quodam Apologetico
Testardi, quo ad ea quae Molineus in Eirenico improbaverat, respondet, quod cum
mihi in Gallia agenti communicabatur, in meum usum ego ex Gallico sermone in
latinum transtuli, sed in Compendium contractum. Scripserat ille in Eirenico:
DEVS emendavit in omnibus hominibus, ipsis etiam reprobis
impoßibilitatem naturalem, per gratiam aliquam propriam &
sufficientem. Hoc displicuit Molineo. Testardus se explicat ita: Etiam in reprobis inquam, i. e. in illis qui postea sunt
reprobati, ideo quod non rationem babeant concessae gratiae. Neque enim ego
pono reprobationem, quae antecedat aut comitetur correctionem. Thesin
suam probat tribus rationibus. I. DEVS ex misericordia
manifestando omnibus hominibus, quod benignus sit & clemens erga homines
peccatores, revelando quoque suam justitiam, & debitum gratitudinis ab
homine reddendum, omnes homines ex parte suâ sufficienter praevenit su â
gratiâ, ad eos convincendos se esse inexcusabiles. Et ob hanc causam rejicio
ist am hypothesin, quod reprobi generaliter non habuerint potentiam ex parte
DEI sufficientem, ad credere, poenitentiam agere, & salvari nisi in
Adamo. II. Ista thesis non continet ullam
consequentiam absurdam. Dices. Sequitur ex ist â, 1.
hominem habere potentiam, ad salvari per naturam. 2. Eos quibus verbum
praedicatur, posse contemnere istam praerogativam, cum videant alios eà
destitutos habere gratiam sufficientem. 3. Hominem posse salvari sine
co
|| [ID00015]
gnitione
CHRISTI. Respondet ad 1. Negando. Nam
omne lumen manifestans misericordiam DEI homini peccatori, atque invitans ad
poenitentiam, est supernaturale, & supra illud, quod datum fuit Adamo in
foedere naturae. Jam non tantum verbum expressum, sed & benedictiones
reales sine verbo sunt lumen tale, manifestans misericordiam DEI homini
peccatori; quamvis verbum sit clarius & efficacius. Notandum hìc,
vocari ab hoc viro lumen simpliciter naturale, quod Adamo datum fuit in foedere
Naturae, & consistit in rigore legali. Per hoc lumen simpliciter naturale
misericordiam DEI ab ullo hominum cognosci posse negat. Nam id non promittit
gratiam DEI, nisi Creaturis perseverantibus in integritate; mortem autem minatur
etiam minimae transgressioni, ut post peccatum peccator non possit non
desperare; Ab hoc lumine simpliciter naturali, distingvit lumen, quod suo modo,
respectu verbi in sacra Scriptura revelati, posses dicere naturale; in se autem
vult dici supernaturale, atque tale lumen ei sunt benedictiones reales, quas
experiuntur ubique omnes homines Act. 14, 17. Si ergo contingeret Ethnicum
quendam illuminari isto lumine, inde tamen sequi, negat Author, illuminatum
fuisse talem Ethnicum per potentiam aliquam naturalem. Ad 2.
Qui verbum habet, ob sufficientiam gratiae generalis, Ethnicis revelatae,
non debet rejicere majorem suam gratiam, quam habet in praedicatione
Evangelii. Sicut nec is qui decem talenta accepit, ad contemnendam suam quam
habet praerogativam gratificandi DOMINO, occasionem inde arripit, quod
alter, qui unicum tantum acceperat, ad istum effectum sufficienter fuerit
instructus. Ad 3. Nulla est Consequentia, nisi velis
negare, quod DEVS hominem, qui studeret concessam illam gratiam augeri,
atque in ea proficere, perducere posset ad cognitionem CHRISTI, per modum
qui est in suâ potestate. III. ratio. Haec Doctrina
multam praerogativam obtinet prae contradictoria, dum amplificat gloriam
misericordiae DEI, sine labefactatione ullius proprietatis Divinae;
justificat Sapientiam in invitatione universali ad poenitentiam; justitiam,
cumulantem iram supra iram super eos, qui non respondent invitationi
&c. Robur addit isti argumento, contra contemptum verbi: Quod si illi, qui verbo destituuntur, non habent quod
praetendant in judicio, siquidem su fficienter receperint â DEO aßistentiam
gratiae praevenientis, multò minùs erunt
ex
|| [ID00016]
cusabiles
, qui acceperunt beneficium verbi, beneficium
incomparabiliter majus. Breviter haec doctrina praescindit an sam
desperationi, quae oriri potest ex dubitatione, qs. simus praecisè &
absolutè relicti â DEO, sine ulla potentia ad salvari. Contra hypothesis
opposita ut satis faciat quaestioni peccatoris, necessariò probare tenetur,
quod sit è numero Electorum, quod fieri non potest, nisi apud illum, qui jam
est conversus, & in secura via salutis. Peccatorem autem desperabundum
ad fidem duci oportet, per assertionem poßibilitatis, & potentiae ad
salvari; quae quidem potentia necessariò debet esse alia ab illa, quam
dicunt nos habuisse in Adamo, quam simul dicunt esse perditam. Non quidem
damnabo, ait Testardus, oppositam sententiam, cujus
usum libenter illis relinquam, qui me sunt ingeniosiores, ad extricandum se
ex istis, ipsâ experientiâ saepe mihi cognitis difficultatibus; Sed tantum
propono rationes, quae me movent, ut credam, esse quandam gratiam propriam
sufficientem ex se, communem & universalem.
§. 24 Prima ex allatis sententiis manifestè impia est, saltem hoc nomine, quod
DEUM constituit Causam & Authorem peccati, â qua quidem blasphemia etiam
prophanus animus abhorret, quid dicam de Christiano? Est quidem DEUS absolutus
DOMINUS, cui nemo potest resistere, faciens omnia, quaecunque vult. Sed tamen
& justus est, & infinitè bonus. Quo quis magis natura propensus est ad
benefaciendum aliis, eo magis abhorret ab inferendo malo, praesertim injusto.
Aug. l. 3. contra Julianum c. 28. Bonus est DEVS, justus
est DEVS. Potest aliquos sine bonis meritis liberare, quia bonus est; non
potest quenquam sine malis meritis damnare, quia justus est. Dices. Non
potest damnare sine culpa quoad executionem, bene tamen, quoad
praedestinationem. R. Si injustus, qui damnat sine peccato, quidni injustus
esset, qui hominem praedestinat ad peccatum, ut possit damnare? Fulgent. l. 1. ad Monicam c. 22. Nec justitia justa dicetur,
si puniendum reum non invenit, sed fecisse dicitur. Major vero erit
injustitia, si lapso DEVS retribuit poenam, quem stantem praedestinasse
dicitur ad rninam.
§. 25. Altera sententia, etsi caret ea impietate qua prior laborat, perniciosa
tamen est, dum fidei omnem in tentatione sustentationem praeripit Nos ei
opponimus verba Sp. Sancti solis radiis scripta, de universali gratiâ, 1. Tim.
2, 4. DEVS vult omnes homines salvari, &
|| [ID00017]
ad agnitionem veritatis venire. 2. Pet. 3, 9. Non vult ullos perire, sed omnes ad poenitentiam
converti. Ezech. 33, 11. Vivo ego, dixit DOMINVS
DEVS, non delector morte impii, sed ut convertatur â viâ suâ, &
vivat. Rom. 11, 32. Conclusit omnes sub
incredulitate, ut omnium misereatur. De universali CHRISTI merito. Esa.
53, 6. Fecit in eum incurrere iniquitates omnium
nostrum. 1. Joh. 2, 2. Non tantum pro nostris, sed
pro totius mundi peccatis. De redemptione eorum qui pereunt. Hebr. 10,
29. Conculcant sangvinem, per quem fuerunt sanctificati.
2. Pet. 2, 1. Negant DOMINVM qui emit eos, inferentes sibi
ipsis celerem perditionem.
§. 26. Haec omnia â corruptelis adversae partis hac vice ut vindicem, ratio
temporis & loci, in quo jam versor prohibet. Placet huc referre verba, quae
in fine Apologetici scripti Testardus ponit: Decreto
reprobationis posito absolutè, aut saltem praesupponente peccatum contra
foedus naturae, non autem contemptum gratiae alicuius sufficientis, absurdum
est, dicere, quod DEVS post istud decretum desideret, ut reprobati (in
consideratione ejusmodi reprobationis) salventur. Nam istud desiderium
contrarium esset voluntati absolutae, & irrevocabiliter jam positae. Sed
talis absurditas non potest objici illi, qui ponit id desiderium in
voluntate antecedente, conditionali.
§. 27. Quoad tertiam sententiam, agimus gratias Patri DOMINI nostri JESU CHRISTI,
qui Spiritu Filii sui non desinit illuminare miserrimos nos homines, &
veritati Divinae testimonium dare. Is ducat nos in veritate sua; & DEUS
pacis conterat Satanam sub pedibus nostris, ut uno Spiritu, in fide &
charitate, sine exacerbatione eum, ut Sospitatorem nostrum unicum, &
benevolum in CHRISTO Patrem invocemus & colamus.
§. 28. Laudamus, quod nobiscum Salmurienses celebrent universalem DEI, &
seriam voluntatem, per Filium salvandi omnes homines. Approbamus, quod gentiles
DEUS lumine aliquo, sive id naturale voces, sive supernaturale, sufficienter
praeveniat. Si enim Paulus asseverare non est veritus Act. 14, 16 quod DEUS
, intestatum semetipsum inter
gentes non reliquerit, coelitus nobis pluvias dans, & tempora
fructifera, implens cibo & laetitia corda nostra; nec dubitamus
asserere; hoc testimonium bonitatis divinae gentibus datum, esse aliquod lumen
gratiae, sicut Conscientia de sceleri
|| [ID00018]
bus est aliquod lumen legale,
nihil annuncians peccatoribus, quàm maledictionem & mortem. Nec dubitamus
manifestationem istam gratiosam sufficientem esse ad ducendos gentiles in
tramitem poenitentiae & fidei; Neque enim misericordia derelinquere
potuisset quenquam, qui rectè usus fuisset primo revelationis gradu. Nam inde,
quod gentiles non usi sunt testimonio Divino adhuc sibi concesso, inde inquam,
Sp. Sanctus non veretur eos reddere inexcusabiles. Rom. 1, 20. & seq.
§. 29. Non tamen haec Salmuriensium sententia caret suis naevis, quatenus gratiam
communem sufficientem quidem dicunt in se, sed inefficacem, ratione voluntatis
repugnantis, ita ut per istam generalem gratiam, nemo unquam conversus sit, nec
propter duritiem hominis, converti potuerit. Ideoque praeter gratiam communem,
ponunt gratiam aliquam particularem, & necessitantem, quae est ipsa gratia
electionis, & absoluta. Asscribam iterum verba Testardi, ex scripto
Apologetico, quod libens nunc facio, ideo quod putem id scriptum typis non esse
expressum. Postquam Num. III. satis multum de gratia universali &
sufficiente disseruit, sequentia addit: Interea tamen 1. non
hoc ipso tollo gratiam electionis, quae est antecedens, particularis,
libera, independens â praevisione aliqua bonae qualitatis, quaecunque illa
sit in electis; necessaria ob duritiem hominis, reddentem eam gratiam, quae
tantum est sufficiens in se, infructuosam; neceßitans (sed tamen
convenienter naturae, quam DEVS dedit homini) ad fidem & poenitentiam,
adeoque irresistibilis. 2. Per generalem istam gratiam nullus unquam homo
salvatus est, & converfus ad fidem & poenitentiam; si est sola,
& sine praeventione gratiae electionis Sed potius in hoc casu, semper
manet sine effectu, ex culpa hominis. Nec tamen inde potest inferri, quod
nulla sit, nisi simul quis velit inde, quod non sit deducta in actum, ipsam
in integritate perseverandi potentiam negare, datam Adamo, & in eo
omnibus hominibus. Ista enim impoßibilit as ad Conversionem per gratiam
universalem est duntaxat moralis, & procedit solum ex defectu
voluntatis. Veteres utuntur similitudine aegroti, qui non potest curari per
medicamentum, tantum inde, quod illud nolit adhibere, per obstinacem
resistentiam; Cum tamen id medicamentum habet virtutem sanationis in se,
atque aegroto actu & serio offertur. Omnes homines possunt salvari,
si
vo
|| [ID00019]
lunt
; possunt per gratiam Salvatoris: Sed voluntas illorum,
qui actu salvantur, non solum est praeparata, sed etiam potenter &
necessariò determinata, per gratiam singularem, quae dicitur electionis quae
non est data, nifi electis; it a roborata contra tentationes contrarias, per
donum charitatis, ipsorum cordibus impressum, ut non solum id possint, sed
& naturaliter velint, & id cum finali perseverantia. Idem Num.
IX. Distingvo inter gratiam simpliciter & ab solutè ad
salutem, atque ad tollendam impotentiam naturalem, necessariam; &
gratiam non simpliciter necessariam, sed tantum respectu impotentiae
moralis, ut & ea tollatur. Ad tollendam impotentiam naturalem opus est
tantum, ut adimatur opposita justitia per satis factionem CHRISTI, &
donetur lumen gratiae, argumenta videlicet Divinae misericordiae &
obligationis, ad confidendum gratiae, & glorificandum DEVM per sanctam
resipiscentiam, atque ita quidem, ut si horum rationem homo non habet ad
profectum spiritualem, non fiat, nisi suâ culpâ. Et ejusmodi gratiam
sufficientem dedisse DEUM omnibus iis existimo, de quibus
vere dici potest, quod sit pro iis mortuus, quod desiderio velit ipsorum
salutem, quod eos ad poenitentiam invitet, & quidem cum comminatione
gravißimarum poenarum, ni resipiscant. Ad adimendam autem impotentiam
moralem, quae est induratio in peccato, adversus invitationem
gratiae ad poenitentiam, necessario requiritur propter malitiosos habitus,
gratia electionis, quae sunt particulares demonstrationes Spiritus. Hanc
gratiam tantum illis dat DEVS, quorum salutem vult absolutè, quibus etiam
dedit filium intentione absoluta ad eos salvandos. Haec curatio ab ista
impotentia morali, est hominem regenerare, resuscitare, novam facere
Creaturam. Impotentia autem moralis non facit, ut simpliciter & absolutè
sit impoßibile homini ad se convertendum; sed tantum respectu suae malitiae
& voluntatis habitualiter malae. Hinc non opus est necessariò, adimi
istam impotentiam, ut valeamus dicere, DEVM habere serium & vehemens
desiderium salvandi homines: Sufficit, quod remedium afferat impotentiae
naturali (cujus respectu homo, si maximè velit, non potest salvari) dando
gratiam sufficientem in se, quae ducat ad salutem. Haec omnia ut
rectius intelligantur, addo claram descriptionem naturalis & moralis
impotentiae. Nô X. Impotentia naturalis oritur ex lege
naturae & justitiae, quae requirit necessariò mortem
|| [ID00020]
peccatoris; & ex ignorantia simplici, destituta omni
testimonio misericordiae. Hac remotâ per gratiam universalem, remanet saltem
impotentia moralis, quae est voluntaria, affectata, orta ex voluntaria
induratione.
§. 30. De gratia necessitante agemus in quaestione sequenti: Hîc saltem notamus
gratiam universalem, qualem quidem â Testardo vidimus descriptam, omnino
insufficientem esse. Juxta Salmurienses, DEUS est Medicus suscipiens curationem
multorum desperatè aegrotorum, & aequaliter laborantium. Medicus habet varia
medicamenta, quorum alia aliis gradu virtutis, & efficacia sanandi
praestant. Quaedam infallibiliter, & irresistibiliter morbum tollunt;
quaedam movent, sed non totaliter expellunt; quaedam vix movent, possent tamen
morbum pellere, nisi esset adeò desperatus. Quia autem Medicus ex sola gratia
medetur omnibus & singulis, pro lubitu medicamenta distribuit. Sed quaero,
an hic Medicus ex animo gloriari possit, se seriò voluisse & quaesivisse
salutem omnium; dum non omnibus medicamenta proposuit revera sufficientia ad
expellendum morbum? Morbus spiritualis haeret non tantum in intellectu, qui
indiget illuminatione, sed etiam in voluntate, quae indiget rectificatione.
Recolat sua verba Testardus, quae habet nô IX. Non possum
mihi persvadere, quod DEVS desideret desiderio ardenti & vehementi
salutem hominis, quibus non vult dare gratiam, sine qua absolutè non possunt
salvari; quod velit rem sub conditione absolutè impoßibili: quod velit
salutem omnium, ut etiam filium dederit propitiationem pro peccatis, nec
velit tamen aliquo modo gratiam dare, ad applicationem istius remedii.
Dices; absoluta impotentia est sublata, per testimonium misericordiae, quo
concesso homo potest converti ad fidem & poenitentiam, modo velit. Toto
coelo errat, qui ita sentit. Voluntas ipsum subjectum est sanandum. In ipsa
voluntate est naturalis impotentia ad apprehendendum bonum spirituale. Huic
morbo qui non cupit mederi, frustra & omnium imprudentissimè suscipit
curationem hominis. Nec rectè curatur homo, per nudam oblationem medicamenti,
sed per propinationem; i. e. non tantum debent argumenta proponi, quibus
misericordia demonstratur, & obligatio hominis ad eam recipiendam,
sanctamque simul resipiscentiam: Sed intellectus simul debet illuminari, ut
intelligat illa
|| [ID00021]
argumenta atque
perpendat; & voluntas debet supernaturali virtute rectificari, ut possit
velle & desiderare illud bonum. Absque hac Curatione si est, DEUS frustra
laborat. Dices. Malum id voluntatis est tantum malitiosus habitus. R. nequaquam,
sed ipsa naturalis impotentia. Quia ergo communi gratiae tantum nondum tribuunt,
quantum ad fidei & poenitentiae actum eliciendum homini necessarium est,
DEUM voluntate antecedente salutem omnium hominum seriò voluisse, nondum salvâ
bonâ consequentiâ asserere possunt. Sed etiamsi repugnant, coguntur tandem
fateri, in DEUM causam damnationis devolvi. Faxit DEUS ut illuminati,
illuminemur magis magisque.
§. 31. Nos dicimus I. DEUM voluntate antecedente nemini
hominum gratiam Conversionis denegasse, sed seriò potius, eam ut acceptent,
velle. Pro Confirmatione volumus repeti, & perpendi dicta de gratia DEI,
& CHRISTI merito supra allata. Dices 1. Si CHRISTUS aequaliter mortuus est
pro omnibus, ergone tam pro Pharaone, aliisque in inferno degentibus & Juda,
quam pro Petro & Johanne? Respondeo verbis Testardi ex scripto Apologetico
jam aliquoties citato, nő VI. Non credo hominem esse tam
absurdum, qui credat, quod tunc cum CHRISTUS moriebatur, in illo ipso tempore
mortuus sit hoc Consilio, ut Pharaonem & quemcunque alium, qui fuit in
inferno, inde redimeret, nisi cum Clemente Alexandrino quis credere velit, quod
in inferno quidam fuerint praeparati sive per legem, sive per Philosophiam, quos
JESUS CHRISTUS inde extraxit Interim & hoc verum est, quod in morte CHRISTI,
consideratâ ut causa morali, jam plenâ virtutis in praedestinatione ab omni
aeternitate, etiam tempore Pharaonis, & desperationis Judae fuerit remedium
sufficiens, & proprium in se, pro Pharaone & Juda, ita ut non nisi
ipsorum propria culpa sit, quod ipsis non fuerit efficaciter salutare. Neque
enim quisquam negare potest, quod mors CHRISTI oblata sit tanquam remedium in se
sufficiens, iis qui audierunt (puta tempore V.T.) verbum
de promissione. De phrasi: CHRISTUS aequaliter
mortuus est pro omnibus; ita judicat: Quamvis vocabulum
aequaliter interpretari poßimus, sine exceptione; malo tamen unumquemque ab hac formula abstinere, cum
mortuus sit pro Electis intentione magis particulari; pro caeteris intentione
generaliori.
|| [ID00022]
Haec ille. Dices 2. Cur ergo non fit voluntas DEI? R Distingvendum
inter voluntatem antecedentem & consequentem. Fundamentum distinctionis est,
quod DEUS non velit omnia absolutè, sed quaedam etiam praesupposito certo
ordine. In iis, quae certo vult ordine, ut in regimine hominis quoad salutem tum
terrenam tum coelestem, DEI voluntas concipitur 1. ut antecedens &
conditionalis. 2. ut consequens & conclusiva. Objectio. Dum vult DEUS homines salvos fieri, aut praescit se hoc non
assecuturum, aut non; Si non, E, non est omniscius. Si ita, E. non vult. R.
Utique praescit, etiam quae non obtinet. Ea autem quae non fieri praescit, non
expetit absolutè, potest tamen velle conditionaliter. Lubet denuò addere verba
quaedam Testardi quae habet l. d. Voluntas antecedens
generalis, ait, propriè non frustratur suo fine, cum
perveniat ad finem, quem sibi absolute proposuit, nempe dandi aliquam
gratiam & facultatem ad salutem. Quantum ad intentionem salvandi, sub
conditione tali, implicat illa ipsa intentionem non salvandi, si ista
conditio non fuerit impleta.
§. 32. Dicimus II. Culpâ hominis, gratia Conversionis per praedicationem verbi
omnibus non offertur. Utar hîc verbis Cameronis, quae leguntur in aliqua
epistolarum, quae extant inter opera ejus miscellanea. Quaerunt, inquit, unde sit, quod CHRISTVS non
offeratur omnibus, siquidem pro omnibus mortuus est? At ego vicis sim
quaero, cur non offertur solis credituris, siquidem pro iis solis est
mortuus? Aliquid dicerent, nisi hominum culpa id accideret, quod Evangelium
non praedicatur, tamet si hominum dignitate non fiat, quod aliquando, quod
alicubi praedicatur. Non minus profecto DOMINVS commendavit Evangelii
praedicationem, quam erogationem eleemosynae, & alia piet atis officia.
Quid quod Adamo, Noacho, parentibus humani generis (addo, omnibus
ubique gentibus per dispersionem Apostolorum) verbum illud
vitae commisit; quod si a posteris neglectum est, (addo, si â gentibus
quibusdam non receptum est,) illi id viderint.
§. 33. Dicimus III. Inter ipsos gentiles se sine testimonio non reliquit DEUS
Act. 14, 16. Rom. 1, 20. & seqq. Quod si quis lumine isto usus fuisset,
illum ad ulterius lumen ducere Divina misericordia non omisisset. Dices. E. Ethnicus se potest ad gratiam Conversi
|| [ID00023]
onis praeparare. R. Id quod
gentilis in DEO apprehendere potuit & debuit, objectum est naturalis
facultatis, in quo hominis libertatem arbitrii non denegavimus. Recedimus hîc â
Testardo, qui huic difficultati satisfecisse se putat, si testimonium
misericordiae & obligationis ad recipiendam misericordiam dicat esse, non
lumen naturale, sed supernaturale. Nam quicquid horum est, quando disputatur de
viribus & aptitudine naturae ad Conversionem, orthodoxa doctrina non
agnoscit tantum auxilium supernaturale in propositione objecti; Sed simul
virtutem quandam & potentiam supernaturalem creandam in subjecto illuminando
& convertendo. Concesso jam, lumen id esse supernaturale, adhuc quaereretur
de Viribus apprehendendi. Ideoque concedimus quidem, revelationem misericordiae
in quotidianis beneficiis infidelibus concessam, esse lumen gratiosum, siquidem
peccatores, quos irae fulmine illicò ad infernum poterat rapere, multis
beneficiis afficit; tamen quia Paulus hoc refert ad lumen in natura exhibitum,
non audeo dicere, in Ethnicis non fuisse aliquam ad lumen id apprehendendum
potentiam.
§. 34. Sed quid culpae est in infantibus infidelium, qui planissimè absque omni
omninò remedio deseruntur. R. gaudent conditione parentum. Parentibus E. non DEO
imputent, si incommodum patiuntur. Deinde DEUS hîc agit juxta suam praevisionem.
Si praevidet, quenquam istorum infantum rectè usurum sumine in natura concesso,
non existimo Patrem misericordiarum ei invidere tempus salutiferum. Si autem
praematurâ morte quenquam praeripit, cui actualis malitia damnationem graviorem
reddere poterat, gratiam ei praestare non obscurè videtur.
§. 35. Caeterum fatemur, quod gratiam suam inaequaliter DEUS distribuat.
Conversionis subsidia Judaeis tempore CHRISTI concessa, Tyriis & Sidoniis
sunt denegata, apud quos si eaedem factae fuissent virtutes, teste CHRISTO
Matth. 11, 21. olim cum sacco & cinere resipuissent. Unum in mortali crimine
deprehensum subita morte rapit Judex Mundi, alteri in eodem coeno haerenti ad
poenitendum tempus indulget. Sufficit quod is qui omnium salutem seriò velle
laudatur, sufficientem gratiam omnibus confert, qua si quis velit uti, tandem ad
Conversionem, Ductore Sp. Sancto pervenire potest.
|| [ID00024]
§. 36. Denique in judiciis hisce Divinis aliquando aliquid ignorare velle in
Theologo laudabile est. Nam docente Apostolo, Rom. 11. v. 33. 34. Plane incomprehensibilia sunt judicia DEI &
inpervestigabiles viae ejus. Quis cognovit mentem DOMINI? Retineamus
ergo id quod certum est, & tota Scriptura clamat; DEUM velle salutem omnium.
In explicandis difficultatibus id caveamus, ne culpa perditionis h.e. quod
quisquam in peccatis manet, atque in iis perit, in DEUM transferatur. Ubi non
potest reddi causa, cur DEUS hoc vel illo modo agat, dicamus: Quis cognovit mentem DOMINI?
CONTROVERSIA TERTIA. Utrum gratia Conversionis sit
irresistibilis.
§. 37. Status Controversiae non est, utrum gratia in Conversione agat per
coactionem sive violentiam. Neque enim Adversarii volunt, voluntatem cogi, ita
ut quando velit credere, id velit non liberè. Hinc notat Amesius c. 1. de gratia §. 27. nő. 2. requiri ad
coactionem, ut ille qui cogitur, semper maneat nolens; voluntatem autem
hominis, cum primò agit ex gratia, agere volentem, non nolentem. Verus
Controversiae status hic est, utrum gratia DEI agat in Conversione vi
irresistibili, ita ut voluntas ejus qui regeneratur, facultatem & libertatem
non habeat ei resistendi. Seu; Utrum DEUS cum Conversionem seriò intendit, viâ
ordinariâ adhibeat gratiam irresistibilem, i. e. eam gratiae efficaciam, quâ
positâ, homo non possit non converti. Atque haec quaestio intelligitur, non de
Barbaris & Indis; sed iis, quibus Evangelium annunciatur. Quod nos hîc
negamus, Reformati unanimiter affirmant.
§. 38. Praenotandum hîc est, quid sibi velit vox resistendi.
Resistere non semper hîc notat actualem oppositionem, sed communiter
idem est, quod non admittere operationem Spiritus. Non
resistere est operationem Spiritus admittere, & facultate divinitus
jam concessa uti.
§. 39. Adducimus pro nostra sententia objurgationem Stephani Act. 7, 51 O duri cervice, & in circumcisi corde & auribus! Vos
semper Spiritui Sancto resistitis, sicut Patres vestri, ita & vos.
Ubi per Spiritum S. non intelligitur persona, sed efficax ejusdem opera
|| [ID00025]
tio. Argumentum inde tale
conficitur: Quicunque resistunt operationi Spiritus Sancti,
in illis Spiritus S. intendit efficere fidem & resipiscentiam. Quidam
non-conversi (Judaei refractarii) resistunt operationi Sp. Sancti. E. Quidam
non-conversi (Judaei refractarii) sunt in quibus Sp. S. intendit efficere
fidem. Excipit Amesius c. 2 de grat. §. 6. 1
Concedendo totum de intentione virtuali &
interpretativa, quae est in omnium mediorum exhibitione, quae suâ
naturâ faciunt ad fidem ingenerandam. Et hanc distingvit ab intentione absoluta & formali. 2 Limitando majorem ita: Quicunque
Sp. Sancto restitisse arguuntur, inter illos quidam fuêre, quorum salutem DEUS
intendit formaliter & absolutè. Inter illos enim fuit Saulus Act. 8, 1. 3.
Negando majorem simpliciter. Possunt enim & illi Spiritui S. resistere dici,
qui, quantum in ipsis est, resistunt eidem, intendenti fidem efficere in aliis, trucidando sc eos, qui missi & acti
fuerunt â Spiritu S. ut veritatem hominibus praedicarent vers. 52. R. ad 1. Intentio virtualis &
interpretativa est hypocritica, divinae naturae
indignissima. Injustè suscipitur querimonia contra eos, quibus specialis &
unicè efficax Sp. Sancti gratia fuit denegata. Iniquè instituitur tam severa
accusatio contra eos, quibus exhibere gratiam internam & sufficientem, sine
qua caetera sunt frustranea, Spiritus Sanctus nunquam intendit. Ad 2. Quot sunt personae qui Spiritui S. restitisse
arguuntur, tot etiam sunt personae, in quibus Spiritus S. voluit suum opus
perficere. Ad 3. Restiterunt non tantum extra se,
impediendo ministros Sp. Sancti, sed etiam in
semetipsis, informationibus, adhortationibus & tractionibus Sp. S.
non obtemperando. Quod patet ex tota oratione ejusque scopo. In narratione
praecedenti Stephanus ostendit, quomodo DEUS laboraverit in colligenda sibi in
populo Judaico Ecclesia, & CHRISTUM praefiguraverit; populus autem multis
modis DEI conatibus restiterit non obtemperando; quod patet consideranti v. 25.
26, 35. 39. 41. 53. Conferenda porro essent alia dicta, Esa. 5, 4. c. 65, 2.
Ezech. 12, 2. c. 18, 31. Luc. 7. v. 30. Matth. 23, 37. Quorum explicatione,
brevitatis causa, hac vice supersedemus.
§. 40. Hîc ex Philosophia notandum repetimus, voluntatem liberam dici, non
propter libertatem â coactione, quam Reformati,
defendendo irresistibilitatem, voluntati largiuntur; hanc enim cum
|| [ID00026]
brutis homo communem habet: sed
propter libertatem â neceßitate; qua qui praeditus est,
non tantum sponte agit, sed ita, ut positis omnibus ad agendum requisitis agere
possit & non - agere, actionem item suspendere vel plane intermittere.
Concesso igitur, hominem per gratiam irresistibilem sponte converti, adhuc tamen
contra naturam voluntatis est, necessariò converti, & non liberè, eâ
scilicet libertate, qua quid liberum â necessitate in Philosophia dicitur.
§. 41. Verum hîc se offert intricata difficultas. Si enim eâdem exhibitâ gratiâ,
alter ei resistit, alter eam admittit, eaque ad conversionem utitur; cooperari
hominem ad salutem negari nequit. Cur ergo damnamus Synergismum? R. Cum negamus
cooperari hominem ad sui Conversionem, nequaquam hoc volumus, quod intellectus
& voluntas maneant otiosa; sed quod ex naturalibus viribus nihil praestent.
Spiritus S. operatur Conversionem totam, non in momento simul, sed per varios
gradus, interpositâ ubique luctâ carnis. Singulis gradibus potest homo
resistere. Si autem admittit gratiam Spiritus habet porro libertatem utendi ista
gratia, ad majus incrementum. Istam autem libertatem seu potentiam non habet â
carne, sed â Spiritu, qui bonum opus jam incepit. Quicquid igitur convertendus
bene agit, id agit non ex viribus arbitrii, post lapsum in carne residuis, sed
ex viribus â Spiritu S. supernaturali influxu animae communicatis. Hoc clariùs
perspicitur, si singuli Conversionis gradus considerantur. Primus gradus est
externus auditus verbi, ad quem hominem habere libertatem naturalem, jam
occupavimus dicere. Quamvis enim gratiae acceptum ferendum est, quod verbum
praedicatur, penes hominem tamen est audire, vel non audire. Diximus etiam in
libertate hominis positum esse, attentè audire seu legere, & cum animo
discendi. Alter gradus est cognoscere & intelligere. Hîc homo nullam habet
potentiam naturalem: Animalis homo non percipit ea, quae sunt Spiritus DEI, non
potest ea intelligere. Ideoque in auscultatione verbi maximè attenta, Spiritus
S. aperit mentem, ut possit rectè considerare & intelligere. Hic libertatem
resistendi homo habet, quatenus vel somnolentiâ necessitatem verbi contemnit,
vel amore mundi, ea quae Spiritus sunt insuper habet, vel carnali sapientiâ
inflatus, cum Festo exclamat. Act. 26. v. 24.
|| [ID00027]
Paule insanis. Er kans in den Wind schlagen. Habet etiam
homo libertatem ulteriùs audita considerandi. In ipsa consideratione &
inquisitione Spiritus S. movet ad Consensum, qui tertius gradus, & concedit
vires consentiendi. Virtute istius potentiae jam concessae homo habet libertatem
consentiendi, sive statim id fiat, sive langvidè; carnalibus considerationibus
impeditus potest consensum suspendere, vel plane denegare. Exemplum in Felice;
Act. 24, 25 qui commotus informatione Paulina, dixit: Vade
hac vice, oportunitatem nactus accersam te. Ita Agrippa oratione Pauli
commotus fatebatur; parum abest, quin persvadeas, ut fiam
Christianus. Act. 26, 28. Ibi sanè boni motus fuerunt inchoati, sed
suppressi. Veritate jam cognita oritur ulterior motus voluntatis &
compunctio. Oritur lucta tum rationis, tum voluntatis, an velit se Evangelio
CHRISTI subjicere, vitam in melius emendare; CHRISTO se subjicere, & mundo
valedicere. Ubi Sp. S. semper urget. Illud urgeri, semper magis magisque moveri,
est â Sp. S. in solidum. Penes hominem est scintillas Spiritus Sancti
extingvere, vel iis fe subjicere. Habet jam facultatem praeferendi CHRISTUM
mundo, vel mundum CHRISTO. Ita non uno statim momento absolvitur totum opus
Conversionis. In principio obscurum est desiderium, langvida assensio,
obedientia tenuis. Crescant haec dona necesse est; nec permittendum ut
evanescant. Crescunt autem, non cum liliis non laborantibus, non cum arboribus
non cogitantibus; sed in luctantibus. Luctam autem sine motu nostrae voluntatis
non fieri certum est. Hinc Chemnitius noster in Loc Th. de lib. arb. p. mihi
490. respondens ad objectionem istam carnis: Secura & otiosa voluntate
expectabo, donec Conver sio juxta gradus recesitos operatione Sp. Sancti sine
meo motu absoluti fuerint; ait: Non in puncto aliquo Mat
hematico ostendi potest, ubi voluntas liberata agere incipiat; sed quando
gratia praeveniens homini datur, statim incipit lucta Spiritus & carnis,
ut docet exemplum Augustini. In hac declaratione Synergismum contineri
nemo dicet, qui quid Synergismus sit, intelligit.
§. 42. Datur adhuc alia difficultas, quam movet Amesius c. 1. de gratia §. 4. his
verbis: Qui ex generali affectu DEI petit integram vocationis intentionem;
specialem intentionem hunc & illum efficaciter vocandi, i. e. Ecclesiam cum
certo eventu colligendi &
|| [ID00028]
propagandi, manifestè tollit. Ratio, quia ista generalis intentio convertendi,
uti & redemptio bene constare potest, quamvis nemo convertatur. Argumentum
fieri potest tale: Quicquid tantum ex generali affectu DEI fluit, exclusâ gratia
aliqua speciali & irresistibili, id potest impediri. Omnis vocatio adeoque
Ecclesiae Collectio, per nos, fluit tantum ex generali affectu DEI, exclusa
gratia aliqua speciali & irresistibili. E. omnis vocatio, adeoque Ecclesiae
Collectio potest impediri. Et sicut forte fortuna evenit, quod Ecclesiam
inveniat DEUS, ita forte contingere potest, ut nullam inveniat, siquidem
acceptio gratiae in libertate hominis relicta est. Verùm si maximè non poterimus
explicare, quae DEUS consideraverit, & qua methodo usus fuerit, faciens
decretum de colligenda semper & conservanda Ecclesia, â simplicitate fidei
non recederemus. Nos, ut ad difficultatem oppositam aliquid dicamus, generalem
salvandi intentionem in DEO non tantum consideramus simpliciter, sed ut est conjuncta cum certieventus
determinatione. Quicquid tantum ex intentione generali sine immutabilis
voluntatis consequentis decreto fluit, id potest impediri, & plane omitti;
non autem quod fluit ex ista intentione conjuncta cum immutabilis voluntatis
consequentis decreto.
CONTROVERSIA QUARTA. Utrum gratia Conversionis semel accepta
possit amitti.
§. 43. Gratiam semel receptam, fidemque post Conversionem amitti posse Reformati
negant, non malo, ut ajunt, fine. Volunt Sanctos infallibiter certos fieri de
sua salute. Verum certitudinem perseverantiae absolutam esse, non conditionatam;
quae Scriptura affirmavit?
§. 44. Nos opponimus iis oraculum divinum, ex Ez. 18, 24. 26. Si aversus fuerit justus â justitia sua, & fecerit iniquitatem,
morietur in iniquitate sua, i. e. amittet fidem & salutem. Subsumo.
David & Salomon aversi fuerunt â justitia sua & fecerunt iniquitatem E.
David & Salomon amiserunt fidem & salutem. Excipiunt. Distingvendo 1. inter fidei actum
& habitum. 2. inter peccata quae vel fiunt ex
infirmitate, vel ex destinato Consilio. 3. inter deliberationem peccantium.
Quaedam deliberatio conjuncta est cum considera
|| [ID00029]
tione beneficiorum &
justitiae DEI; ut & voluptatis, quae ex peccatis proficiscitur; quaedam
conjuncta est cum incogitantia. Dicunt igitur: Deliberatio in peccatis cum
collatione justitiae & voluptatis excutit fidem Deliberatio autem cum
incogitantia excutit quidem fidei actum, sed non habitum. Talem autem fuisse
deliberationem Davidis in suo lapsu, non dubitant, inde, quia antea fuit vivus
in fide; tum, quod Ps. 51, 13. oret, ne Spiritum S. auferat DEUS. Ideoque quando
hoc orabat David Spiritum S. nondum amisit. Si dicis: David permansit in isto
peccati statu sine poenitentia usque ad correctionem Nathanis; regerunt: Ante
istam correctionem Davidem habuisse aliquam poenitentiam, ad minimum generalem;
in correctione autem accuratius demum considerasse illud malum. Haec ita hîc
repeto sicuti in Lectionibus publicis â Moyse Amiraldo, Salmurî recitata notavi,
qui ad exemplum Salomonis quatuor enarrabat sententias. I. Si
nulla alia esset responsio, dicebat, satius esset
negare Salomonem ante fidem habuisse veram fidem, quam negare sanctorum
perseverantiam. Neque enim argumenta opposita fidem in Salomone aperte
demonstrant; quale 1. DEVS ipsi bis apparuit. 2. Fuit praeditus Spiritu
Sapientiae. 3. Promisit DEVS Davidi Filium qui regnaret post eum, cui ipse
DEVS vellet esse Pater. Responderi enim potest ad 1. Revelatio non
praesupponit fidem veram. Ad 2. praeditus fuit Spiritu Sapientiae in rebus
physicis, absconditis, & cognitione theoretica rerum moralium. Ad 3.
Promis sio partim in Salomone est impleta, partim & maximè quidem in
CHRISTO. II. Potest dici, quod ante idololatriam habuerit omnes gradus
fidei, praeter ultimu̅ qui fidem ponit in esse: post
idololatriam autem resipuerit, & acceperit ultimum fidei gradum, quem
saepe DEVS dat, non nisi ultimo vitae tempore. III. Augustini sententia est,
ante idololatriam Salomonem habuisse perfectam fidem, quae verè defecit, ad
quam tamen rursus per resipiscentiam pervenit. Sed haec, dicebat, â Reformatis non potest recipi, quamvis non plane damnetur.
IV. Salomon habuit veram fidem ante & post idololatriam. ipso
idololatriae tempore obscuratum qs. jacuit, mansit tamen in eo semen verbi.
Vitia enim ut affectuum sic mentis duorum sunt generum. 1. quae nihil
relinquunt repugnans isti vitio; 2. quae adhuc relinquunt aliquid isti vitio
contrarium & repugnans; Et tale suit peccatum Salomonis. Haec omnia
prolixè examinare nolumus, unicum
|| [ID00030]
tantùm monentes, Si haec ita se habent, ut ex Reformatorum sententia jam relatum
est, nunquam certò constabit, nos unquam in gratia & fide fuisse, aut adhuc
esse. Juxta Scripturam quod quaesumus signum est filiationis, nos esse filios
DEI? Spiritus qui operatur in nobis 1. Joh. 3, 24. Rom. 8. 14. Dices. Qui motus fidei vivacis in se senserit, ille
potest certus esse de sua electione, & quod gratia excidere non possit,
adeoque si in peccatum incidit, non amitti fidei habitum, quamvis actus fidei
desinat. R. Scriptura non tantum ex operatione fidei vult demonstrari fidem; sed
etiam ex operatione carnis vult demonstrari statum damnationis & mortis.
Rom. 8, 13. Si juxta carnem vixeritis, moriemini. 1.
Joh. 3, 10. In hoc manifesti sunt filii DEI, & filii
Diaboli: omnis non faciens justitiam, non est ex DEO, ut & is, qui non
diligit fratrem suum.
§. 45. Consideret Christianus quae leguntur 2. Pet. 2, 20. Qui
per agnitionem CHRISTI fugiunt ab inquinamentis mundi, rursus autem illis
implicantur, his ultima pejora prioribus. Conf. Heb. 6, 4. 5. 6.
Consideretur quoque efficacia baptismi in infantibus, de qua Gal. 3, 27. Quicunque in CHRISTVM baptizati estis, CHRISTVM induistis. Si
autem CHRISTI estis, ergo & haeredes. v. 29. Negari autem nequit
plurimos baptizatorum damnari.
QUAESTIO CORONIDIS LOCO ADDITA. Qvales sint hominis semel
conversi vires post amissam gratiam.
§. 46. Theologi Augustanae Confessionis quando de lib. arbitrio in Conversione
hominis disputant, agunt de homine infideli, qui nunquam fuit in CHRISTO, deque
ejus viribus post lapsum in natura superstitibus, quas nullas & ad bonum
emortuas esse profitentur. De baptizatis autem in Ecclesia viventibus ita
disserit Hutterus in lib. conc. art 2. q. 3. Is qui
Conversionis gratiâ excidit, primitias autem Spiritus Sancti quondam
accepit, plurimum differt ab eo, qui ad fidem CHRISTI & gratiam foederis
nunquam aspiravit, sed ad eam demum ita vocatur & admittitur, ut ex non
renato & infideli fiat renatus & fidelis. Priorum illorum, nempe
lapsorum ea est in Ecclesia conditio, ut quamvis â Diabolo seducti divinae
irae rei fiant, foedere tamen ipso & adoptione filiorum, respectu
intentionis & voluntatis DEI,
|| [ID00031]
nondum prorsus excidant, nec prius plane excidant, quam si
finaliter in peccatis perseverent. Horum ergo Conversio nihil est aliud,
quam ad usum gratiae pristinae per poenitentiam reditus quidam. Huc
usque Hutterus. Et haec quidem ita se habent: quaeri tamen potest, quales
habeant vires ad reditum, an ex propriis viribus possint cooperari, utrum omnes
ad Conversionem vires amiserint, an aliquas adhuc retinuerint.
§. 47. Reformati hominem in Ecclesia impium aequiparant infideli extra Ecclesiam,
siquidem nec hic, nec ille per regenerationem vires receperit. Ideoque utrumque
respiciunt, cum de Conversionis progressu disputant. Nostrâ sententiâ, in
quantum quis â gratia defecit, in tantum reparatione indiget. Baptizatus quando
peccat mortaliter, nec per poenitentiam redit, tunc quidem est in statu irae
& mortis, si tamen adhuc manet Cognitio & Confessio fidei, nec non
auscultatio verbi; tunc per compunctiones Sp. Sanctus laborat denuo rectificare
voluntatem, ut apprehendat bonum amissum, relictis Concupiscentiis mundi; Si
peccator admittit ductum Spiritus, convertitur per vires, non quas habuit â
natura, sed quas operatur Sp. Sanctus. Si autem propter continuatam contumaciam
deseritur â Spiritu DEI, nullam ad Conversionem retinet potentiam: & haec
ipsa est induratio.
§. 48. His ita sanè & juxta normam Scripturae simpliciter consideratis,
studeat pia anima, ut gratiae Divinae auxilio crescat in laudem DEI Patris in
CHRISTO JESU DOMINO nostro. Quod ut fiat, tuam salutem non tibi, sed DEO tuo
committas necesse est, confidens, quod is, qui incepit in nobis bonum hoc
aeternae salutis opus, perficiet usque in diem CHRISTI JESU. Phil. 1, 6. Tutius
vivit, qui se totum DEO tradit, quàm qui se sibi ex parte committit. Lutherus in
praefat super Epist. ad Rom. Es stehet nicht in vnsern Händen daß wir from̅ werden: Wanns bey vns stünde / so würde nicht ein Mensch seelig:
Der Teufel würde sie gewißlich alle überwältigen. Profunditatem naturae
corruptae satis admirari non possumus. In quotidiana Christianismi praxi haec
evidentius discuntur, quàm prolixis & eruditissimis disputationibus. Ex
nimis corrupta natura est, quod suis naturalibus viribus DEUM, ut summum in
CHRISTO JESU bonum nec agnoscat, nnc diligat, nec colat,
|| [ID00032]
nec timeat, nec ei confidat. Quod si
hîc aliquid agit vo luntas, agit acta, & vivificata â Spiritu S. non suis in
anima relictis, sed novis à DEO donatis viribus. Imò post Conversionem, quicquid
boni in spiritualibus agere possumus, non ex nostris viribus in natura
haerentibus, sed ex regenerationis virtute proficiscitur. Orandum est cum D.
Petro 1. Ep 5, 10. DEVS omnis gratiae, vocans nos in aeternam
suam gloriam in CHRISTO JESU, ipse perficiat nos,
confirmet, roboret, fundet. Sed & is, qui ita orat, paulò antè v.
8. nos ita hortatur: Sobrii estote, vigilate: Adversarius
vester Diabolus, tanquam leo rugiens circumambulat, quaerens quem devoret;
cui resistite firmi in fide. Ut possimus autem resistere fecit is, qui
nos regeneravit, ut simus filii DEI. Quod si Spiritus S. dona effundimus, non
nostrae naturae, sed Spiritui S. nos facere injuriam cogitemus, qui illud bonum
in nobis est operatus.
§. 49. Caeterum agimus gratias PATRI DOMINI nostri JESU CHRISTI, qui idoneos nos
fecit ad partem sortis Sanctorum, quae est in lumine, eripiens nos de potestate
tenebrarum, & transferens in Regnum dilecti sui Filii, in quo habemus
redemptionem, remissionem peccatorum. Impleat nos DEUS gratia, agnitione
voluntatis suae, in omni sapientia & spirituali intelligentia, ut ambulemus
dignè DOMINO, eique placeamus in omni opere bono fructificantes. Amen.
DEO Gloria.