|| [ID00001]
SANCT.??? MANIBUS REV.??? ILL.??? PRINCIPIS AC DOMINI DOMINI HENRICI JULI HALBERSTADENSIUM EPISCOPI BRUNSUIC. ET LUNEBURG. Ducis &c.
HEROIS AE TERNâ MEMORIâ DIGN.??? IN ILL. PAEDAGOGIO GOTTINGENSI humili ac devotâ mente, Publico actu Parentabam
M. Georgius-Andreas Fabricius Paedagogiarcha.
ANNO 1613.
|| [ID00002]
|| [ID00003]
INTIMATIO Qua parentationis actus publicè significabatur. LECTO RI B. Cum debitâ honoris praefatione S. D. M. GEORG-ANDREAS FABRICIVS PAEDAGOGIARCHA,
PIETATIS ET GRATITUDINIS est, PATRIAEPATRIS incliti & Heroici (heu quondam!) nostri MANES (dicam sano & Christiano sensu) qvá publicé qvá privatim cohonestare, & qvi olim mos fuerat - - supremâ voce vocare. Fuit in eo nuper Christiana PIETAS, qvae in istiusmodi meritó primas tenet; adeoque visa tunc fuit non modó ipsa Sanctißimis Mânibus manibus aeqvis operari; sed insuper omnes sibi addictos hortari, ut pompam hanc funebrem, quá daretur, ampliorem redderent & honestiorem. Atque ecce Musa etiam nostra ad rem istam, nescio an omine satis felici excitata; qvanqvam qvae ista ad rem tantam? Sed tamen, ut dixi, excitata, & nescio qvo furore, pio tamen arbitror, in hoc ausum armata & animata fuit, ut ipsa etiam publicum aliqvod pietatis & gratitudinis specimen ederet, & affectum saltem, si non aliud, ostenderet ac declararet. Etsi autem non ignorotanti HEROIS funus non nisi heroicam gravitatem in Poëtâ, immó Poëtam per
|| [ID00004]
fectissimum reqvirere, & vel MARONI cuipiam vocem lassare posse: attamen Musa illa nostra inter reliqvos Poëtarum modulatus, suum qvoq; vocis tenorem qvamvis raucum et veré funestum, in funebrem lessum animare et attollere non fuit verita. Calidum certé & audax institutum; non nego: qvod tamen, si vero suo sensu aestimetur, á gratâ et piâ mente minimé alienum videbitur. Et qvidni sic fiat? Etiam aliqvando argutos inter strepit anser olores. Ergó qvidqvid fuerit, qvod à Musâ nostra ad HEROICI METRI gravitatem factum & confictum (an etiam expressum? penes aures ut Scaliger appellat, Poëticas esto.) PARENTATIONIS loco PUBLICE proferre & abaeqvis auribus audiri cupio. Qvapropter VIROS OMNIVM ORDINUM Praestantissimos, Consultissimos, clarissimos doctissimos; nominatim Reverendos, Ecclesiae SUPERINTENDENTEM GENER ALEM & PASTORES caeteros: Prudentissimos COSS. Et SENATORES: atq; insuper omnes qvi Musarum & Gratiarum consortio delectantur (in qvorum numero Vos etiam COLLEGAE mei estis) officiosé & amanter oro, ut ad diem JOVIS proximum horâ NONA matutinâ in PAEDAGOGII auditorio Majori comparere, ad dimidiam horam (non ampliùs) aures & animos mihi peroranti accommodare, & funebrem hunc actum praesentiâ suâ condecorare non graventur. Non, inqvam, graventur, qvorum caussâ ipse olim PRINCEPS & PATER-PATRIAE ardua qvaevis suscipere non gravatus fuit. DISCIPULI nostri, qvid officij sui sit, nobis non monentibus, sciunt, itaq; facient. P. P. Dominicâ XXâ post TRINITATIS Anno Christiano M DC CXIII.
|| [ID00005]
PARENTATIO.
ETmeritò. PATRIAE-PATREM, spectabile qvondam Europaei Orbis sidus, venerabile sacri IMPERII ROMANO-GERMANI Decus, unum BRVNSVIGIAE colume̅ Telluris, & Orhis & Vrbis, HENRIC-JVLIADEN deflemus, & undique luctu Complemus loca cuncta soli: Quis ferre recuset Funeris obseqvium consvetaque praemia leti? Ipsa etiam facies Naturae publica, luctu Consona feralem prorsus pullata lacernam Induit, & pompam funesto examine duxit. SOL oculus mundi, fons lucis, hebescere telis Visus, eqvique Phlegon, Pyroéis, Eous & AEthon Qvat tuor, ecce qvater tenebroso tegmine laetas Occult are jubas bis visa Diana juvencas Obfisscare suas, atrâque involvere pallâ. Qvid dicam? facies eadem praedicere visa est Funeris Herói exseqvias, testata dolorem, Publicitus, qvin & divinitus adventurum. Rumor er at vacuas vocem penetrâsse per auras, Nescio qvam, certé nobis mala fata sonantem.
|| [ID00006]
At cujus fuerit, qvae, qvalis & unde; qvis usqvam est
Nobis qvi referat certó? Non annus abivit
Integer, (hoc scimus) gravido cùm corpore latè
Se treme fecit humus. rimis cùm terr af atiscens
Corruit intrá se, subductis disque solutis
Viceribus, ruptâ patuit tellure vorago.
AEolidae fratres, turba ist a phrenetica, qvanto
Agmine ventorum aërei per inania campt
Praelia miscuerint, qveîs totus inhorruit aether.
Qveîs dedit in praeceps se crebra domusque abiesque
Nuper fastorum tabulis inscripsimus omnes.
Dein qvantos nubis ruptura potentior imbres
Fuderit, ac Cereris vim suffocàrit, & alma
E pratis alimenta boum, dominumque gregemque
Aut plané in praeceps tulerit, submerserit undis;
Aut putri campis affecerit omnia abusu,
Nuper fastorum tabulis inscripsimus omnes.
Qvám gravia exitio numeroque freqventia torrens
Vulcani rabies incendia fecerit, & qvae
Oppida, qvos pagos furioso absorpserit igni,
Nuper fastorum tabulis inscripsimus omnes.
Nimirum hic luctus Naturae publicus, omni
Germanae ditionis agro notusque nocensque,
|| [ID00007]
Indixit nobis praesentem funeris actum.
AH luctus non sit nobis? qvos Principe, (tali
Principe!) destituit caris Mors invida rebus!
Hei qvám vellem etiam pars Principis una sed ecce
parva clientelae, tanto pro funere versum
dicere! qvám vellem testari voce dolorem!
Et mactare pios votivo car mine Manes!
Sed non paristis. qvi vix miserabile carmen
ordior & plenum numeris absolvere versum
Vix qveo prae lacrymis. infelicißimus omni
é Vatum numero, cui non é vertice laurus
aut hederae vernent virîdes; sed taxeanigras
nubat silva com as & deplorata cupressus.
At tamen heîc fas sit, velin hoc qvoque Principe fato
Ferales ululae voces attendere. non est
Tristis conveniens philomelae naenia cantus.
AST qvem TE, Dux & PATRIAE-PATER inclite, jam non
usque pater, qvem Te nobis dit ione BOHE Mâ
Offers jamque refers? Qvantum mut atus ab illo
Principe! qvi qvondam magnâ stipante catervâ
AdV allem Procerum Majestatemque RVDOLPHI
(Qvem terris caelum tendentem flevimus annó:)
|| [ID00008]
pergebas. O tunc qvantis gens Boja triumphis
Plaudebat, caeloque suo te sidus habebat:
Ipse adeó (AESAR venientem affecit honore
Eximio; posuit secreta fidelis in aurem
Qvaelibet. immò inqvit: SECRETI CAESARIS AVCTOR
CONSILII, QVIN ET RECTOR BRVNSVIGIVS esto.
Et certé fueras, rumpantur ut ilia Papae
Papicolisque Viris! TV nempe qvod acta, qvod ipsae
Et THEMIS, & PICT AS et publica Fama fat entur
Invidiâ major, (dum fata DEusque sinebant,)
Consilij istius fuer as DIRECTOR & AVCTOR.
Interea reducem nostri sperare, diemque
Exoptare hilarem, qvo TEfortuna DEusque
In solium atquesolum propriamque locaret in arcem.
In trivijs; trivijs autem? ditione pol omni,
Vox votumque fuit cunctis: mitißime JOVA,
Fac princeps properé redeat soliumque revisat,
Ac solitum sceptri teneat moderamen in Aulâ!
Outinam! Sed nunc spes omnis inanis, inane
Est votum. nihil est. Voti sunt omnia caßt.
Frustrá exspectamus. Qvid? PRINCEPS nonne revisat?
|| [ID00009]
PRINCEPS non-Princeps. Sed funus Principis ad nos
Ecce revisit! adest; sed non qvo nomine qvondam
Exijt. In cineres vis mascula Principis huc se
Compositura redit. Color & Calor omnis abivit;
Nec prior est facies, nec qvae fuit ante Venust as,
Qvid multis? Non est HENRICVS JVLIVS, olim
Qvi fuerat. non ipse redux; sed funus ab ipso;
NYMPHARVM Rector VISVRGIS adesto; sed & vos
Qvae Brunsvigiaco gaudetis foedere Nymphae.
Hucite & lacrymas urg ete, sit undique vestri
Copia, communem flendo egeritote dolorem!
Sed vestrum servate locum. Vos advoco frustrà,
Frustra! nec satis hoc tanto pro Principe, tanto
Pro Duce. Nympharum qvamvis vis omnis ab omni
Exeat in lacrymas: tamen exant lare dolorem
Vix ita posse rear, dolor ut non ullus in ullo
Sit super & seros duret constantior annos.
CREDIBILE est, nec vana potest res esse DEARVM
Eximios coijsse choros, spondamque pherétri
Nuper, & inprimis hodiè ferale grabatum
Cinxisse ac tristes Voce ing eminâsse qverellas.
Virtutum Rectrix PIET AS, prior illa Dearum
|| [ID00010]
Talia visa qveri. Qvod nam divina Pot estas
Nunc moliris opus? sublato Principe, qvo non
Relligionis erat terris studiosior alter.
Siccine Relligionis opus florescat & augmen
Sumat, nempe Ducem si qvo tibicine fultum est
Atropos (infandum!) dirâ sicilice lacessat?
Hei mihi qvalis erat, sinceri qvantus amator
Dog matis! ah qvoties animis ferventior ibat
Promotum, si qvando sacram spectare cathedram
Res qvae visae fuit. Nunqvam cacodoxa probabat
Ipse venena sacrum LVTERI dogma, renatum
Nempe DEi verbum constanter amabat, & istud
Qvod caelo vivens qvondam pia JVLIAVIRTVS
Exegit votum, gemitus servabat ad usque
Extremos, secum tacito dum corde putare
Talia visus erat: Neque nunc Vi Mortis ab istis
Disjungar Votis. Hic murus aheneus adsum.
AST TE, qvem celebrem Fidei-Constantia fecit
(Qvando DEus caeli constantibus annuit arcem)
Illa fides & ipsa eadem constantia caelo
(Gratia qvod CHRISTI SOLA impetrat) acceptavit.
Partem nempe TVI potiorem. Corporis atqvi
Exsuvias certum est sacrato condere templo,
|| [ID00011]
Quod tumulo fatoque tuo, sed non sine fato
Celsius erexti Gvelphorum vivus in urbe.
Hucò huc tumulum nactae concedite magni
Corporis exsuviae, dum mox rediviva sub auras
Membra revertantur, dum spiritus ossa revisat.
Interea curante DEo, (DEus optime cura!)
Successor pietate pari, cui semper in orbe
Brunsvigio PIEtas curae cordique sit, ADSIT!
Haec PIETAS. THEMIDOS lacrymas & verba refundam?
Omninó facerem, nisi me vix tertia nôssem
Verba sonaturum, nisi vox & verba loquentem
Defectura forent: tamen heîc tent are quid obstat?
Vná divinae THEMIDOS lacrymabilis isthic
Auditur gemitus: MIseram me cujus ab orbe
Pars Princeps avulsa suâ requiescit in urnâ!
Non equidem invideo; sed magni expendo doloris
Hinc momenta mei. Mihi Cor fuit ille. Cor atqui
Exemptum trux Morta tuis crudelibus ausis.
Quid juvat aeternae commissum HEROA quieti?
Quando solo jam-sola meo sine Corde laboro.
Hei mihi qualis ero, sumnio privata deinceps
PRINcipe! qui bello pacique imponere morem
|| [ID00012]
Et regere imperio populos, & jura fovere
Parcere subjectis & debellare superbos,
Teste vel invidiâ, poterat. GERMANIA dictu,
Dic candore tuo. Tu candida semper. habesne
Qui JV RIS, PRINCEPS, accur atißimus ipse
Audiat INTERPRES? Qui JVRIS DOCTOR haberi
Censerive queat? Maneat sua maxima Virtus
Stirpis Germanae Ducibus: Me judice, palmam
Praeripuit multis dicam cunctisve? sed ausim
Posterius, CVNCTIS HENRICVS-JVLIVS ista̅
Praeripuit. Laus haec laus immortalis in ipso
Funere constabit tumulo incidenda vel istis:
HAC SITVS INTERPRES LEGVM HENRIC-JVLIVS VRNâ.
Sic THEMIS & vultum lacrymis atque orarig abat.
Quas Musae excepêre suis, his vocibus usae.
ERGO etiam nobis calor entheus exspiravit!
Dum nostri sacer ille chori templique Sacerdos
Ordine fatorum vit alibus exijt auris!
Hic hortos plantare sacros. hic ducere fontes
Aonios hic ferre Sophis alimenta Lycéi.
Hic certé hospitium praebere benignius, immò
|| [ID00013]
AEdificare domos nostris conventibus aptas
Hic quid non? immó ex votis fuit OMNIA MVSIS.
Musagetam, & meritó nostrum vocit avimus inde.
Et non é tumulo hoc, & non é Manibus istis
Nascantur violae? licet impenetrabile saxum
Floris ad egressum nullo se laxet hiatu.
HACTENVSiste Chorus, cujus si versibus omnes
Comprendisse velim lacrymas, vel tota videbor
Flumina in angustum spacio transfundere vitrum.
SED TV, queîs oculis haec spect as? auribus audis?
REGIA defuncti PARS Principis altera, non-jam
Alt era, quae sola es, magno viduata Marito.
Et Vos Progenies Ducis Illustrißima, vestrae
Spes gentis nova, queîs oculis queîs auribus, inquam,
Talia percipitis? Credo pol littoris expers
Hinc mare continuis lacrymarum ex imbribus actum
Cortidiéque ingens é pulli syrmatis umbrâ
Prorupisse vadum. Veluticúm nubibus atris
Erumpunt pluviae, toto ruit aequore largâ
Turbidus imber aquâ, quâ spumeus amnis abundans
Exijt & obducto laté tenet omnia ponto.
Non equidem his lacrymis justum exceßisse pudorem
Pectora celsa puto. Caussa est manifesta, eademque
|| [ID00014]
Sufficiens. Prudens agnoscit & aestimat illam.
VSQVEtamen quó fletus erit? DIVINA VOLVNTAS
FIAT, dicamus. FIAT DIVINA VOLVNT AS!
Nec me paeniteat verbum geminasse, nec aures
Vos pigeat bibulas geminato advertere Verbo.
Esto modus. modus esto. Etenim Christiana querellis
Sunt sua jura pijs. sunt certi denique fines
Quos ultra citraque nequit consistere luctus.
Quis negat? abreptus PATRIAE-PATER optimus, ATLAS
Orbis Brunsvigij, Piet atis fama, Themistos
Gloria, Musarum Phoebus. Subducta columna est
GVELPHO RVM Domus alta tibi. jactura profectò
Haut levis, haut unquam lacrymis aequanda, sed aevum
Duratura. Fatemur enim; sed quis tamen ausit
Incusare DEVM, vel vano mur mure caelum
Pungere, vel Fatum (Fatum est divina Voluntas)
Principis exstincti secretas poscere caussas.
Non hoc est nostrum. nostrum est heîc ferre quod offert
Et nos ferre jubet diviniregula juris.
Tune indig neris? Quis? homo. quid? pulvis & umbra
Res levis! ast in quem? formido dicere JOVAM
|| [ID00015]
AEternumque Patrem, qui solus ubique potenti
Numinis imperio mundi res digerit omnes.
Affectâsse feruut caelestia regna Gigantes,
Celsaque congestos volvisse ad sidera montes,
Nempe expugnatum superos. Heliconis in umbrâ
Versamur, nebulas has discutiamus, & ipsum
Ecce Gig anteum fiet manifestius ausum.
Nam QVERVLI Superum tentamus scandere sedem
Scindere decretum, sceptrumque & libera regni
Jura DEO rapere. At caeci non usque videmus,
AEquor aquae, terraeque pilam camposque virenteis
Naturaeque domum caelos, ardente pyropo
Splendescens laqueare poli, vel denique verbo
Omnia quae gremio vastus complectitur orbis
Non invita DEoparere; sed undique pactas
Omnipotentis Heri cert atim attendere leges?
Si faciunt, quî plasma DEI tam nobile, solus
Obst et homo calcesque ferox ad fidera jactet?
Quin nostri simus. quin fata DEumque sequamur
Milit is exemplo, qui rité paratus ad omne
Imperium stat abitque Ducis, seu praelia seu pax
Obvia, promptus adest animis & robore firmus.
|| [ID00016]
Hoc AGE qui luges; tua sic solabere fata
Quaelibet. & praesens. Princeps ita Principis olim
Patris, & iste sui solatus funera. Sic se
postera venturae gentis solabitur aetas.
Ecce etenim calcanda via est mox omnibus una.
Omnibus: uná omnes hanc ibimus: ibimus heíc qui
Vivimus, atque alibi qui vivitis ibitis, ibunt
Qui vivunt viventque olim post secula, si quae
secula succedent nostris. ITER omnibus unum.
OLIM tempus erat, toto quo floruit orbe
BRVNSVIGIAE veterum palmaris adorea patrum
GVELPHORV Mque decus, Quis tám peregrinus & hospes
In mundo? qui non priscos telluris ATlantes
Brunsvigiae nôrit, vel fando audiverit horum
fortia facta suos saltem memorare parentes.
Non mea Gvelphorum seriem memor abit avorum
Musa, nec ad veteres Heróas abibit. at ó quot
Et quantos hic ordo viros, Heroica quondam
Pectora continuit! quorum si nomina ponam
Nomina erunt tantum. Mors ultimà linea rerum
Fatale statuit cunctis ex ordine punctum.
Quo BRVNO LVDOLPHO genitus? qui condidit olim
|| [ID00017]
Vicum, Brunsvicosque suo de nomine dixii.
HENRICI, OTHONES ubi nunc? quos CAESAR ASinter
ROMA salut abat. Quò nunc LEo dictus & OTHO?
Nempe nepos hujus, cui TE FRIDERICE secunde
CAEsar Jura Ducis titulumque dedisse, priorum
Testantur monumenta virûm, geminosque DVC ATVS
BRVN SVIGII fulvos donâsse insigne LEO NES.
Quó nunc HENRICVS senior? quó Junior alter?
Pulvis & umbra sumus. Quo tu sanctißime JVLI?
Hei quantus! sed quantus eras; tamen & Tibi tandem
Venit summa dies & ineluctabile fatum.
Vsque adeo nemo rigidaejus vertere Mortis
Aut superare valet. leto defungitur omnis,
Qui vitâ fruitur. sic sentit regula FATI.
Vos uná SALVETE omnes data sidera caelo
GVELPHORVM Mânes, caelesti in sedeV ALETE.
Sed TV prae reliquis SALVE HENRIC-JVLIA VIRTVS
Inter Avos Christianae olim Pietatis alumnos
Altoresque pios, quos caeli in parte locavit
Sola fides CHRISTVM complexa, recondita SALVE.
SALVE DVX, PATRIAEque VALE PATER inclite. SALVE
|| [ID00018]
AEternumque VALE. PIET AT IS CVRA; THEMISTOS
COR; FAVOR AONIDVM. PRINCEPS. SALVETO. VALETO.
HACTENVS haec. Nos, qui fuimus gens subdita Curae
PRINCIPIS, & quos hoc fatum miserabile tangit,
Nos quid nunc decet & nostris conventibus aptum est?
OREMVS. SAtor omnipotenster-maxime reru̅,
Et PATER & FILI, Tuque indivisa duorum
Copula & aeternae non degener HALITVS aurae.
TRINE DEVS, DEVS VNE. fuit tua sancta Voluntas,
Cujus velle bonum semper de Principe nostro,
Ipsum tam insignem insigniV aledicere regno.
Vsque eadem fiat, Pater ó venerande, Voluntas!
Vsque eadem fiat caelò terrâque voluntas!
Vnde tamen voluisse DEus videatur? ó alme
Dic Pater? at dices: NEQV AM vos ESTIS. & ex hoc
Fonte fluit vestrae gravior violentia sortis.
DIXISTI PATER alme. Tui, gens prava, ministri
Et nequam fill paenam sumus omnibus omnes
|| [ID00019]
Horarum punctis meriti. Quin cuncta malorum
Ilias ex isto manavit fonte. FATEMVR.
SED TV qui PATER es clemens, bonitate benignâ,
Antea qui nobis facilisque bonusque fuisti,
Oblitus scelerum violati faederis, iram
Lenîsti & patrio texisti crimina corde:
Antea qui saevum, cùm jam fera fulmina velles
Spargere, clementi mutâsti corde furorem.
Nos clemente iterum, Pater ó bone respice vultu
Atque eadem nosmet tua nunc quoque blanda revisat
GRatia; at in seros cesset vindicta nepotes.
Justâ animum quid enim nunquam revocabis ab irâ?
Nec ferus ille tuus tandem furor exuet arma?
Anne favore tuae maesti recreabimur aurae?
Aut nunquam nostros hilarabunt gaudia vultus?
Nostri cura tibi subeat, Pater unice, nosmet
Tu pede dexter adi, placido nos numine serva.
O audire DEI liceat mihi verba loquentis,
Et pacem patriae communis ab axe ferentis!
Impia ne forsan capiat dementia nostros,
Etfors Christianae violentur faedera pacis.
SED BENE! Jamdudúm posit a placabilis irâ
Signa secunda dedit, dabit & DEVS optima posthac.
|| [ID00020]
Ecce SALVS, novit er-sig nato Principe, terr as
Incolet & dulcis renovatrix GLORIA secli!
En BONIT AS almae FIDEI feret obvia gressus,
Blandaque concordi fig et THE MIS oscula PACI.
Terra FIDEM colet, & terras ASTRAE Asalutans
Caelitùs adspiciet. dives bona COPIA caelo
Appluet & laetis decorabit frugibus agros.
JVSTICIA ante DEVM, quamvis vis illius una
Occidit heic, virgo velut intemerata, manebit,
Servabitque tamen fausto pede SECVLA gressum.