Transkription

Pfaffrad, Caspar: De studiis rameis et optimae institutionis legibus commentatio.
[Inhaltsverzeichnis]
|| [ID00001]

M. CASPARI PFAFFRADII De STVDIIS RAMEIS ET OPTIMAE INSTITUTIONIS LEGIBUS Commentatio;
[arrow up]

QVA RAMEA INST ITUTIO longé alia, quam quae á multis deformata pingitur, atque adeó non improbanda; sed maxime excolenda ostenditur.
[arrow up]

Ad
[arrow up]

REVERENDISSIMUM ET ILlustriss. Principem Henricum Julium, Episcopum Halberstadensium, Ducem Brunsuicensium & Lunaeburgensium.
[arrow up]

Cumgratia & privilegio Caes. Majest. special. ad decen. FRANCOFVRTI, Excudebat Ioannes Saurius, im pensis Petri Kopffii.
[arrow up]

M. D. XCVII.
[arrow up]

|| [ID00002]
|| [3]

PRINCIPI REVEREN DISSIMO, ILLVSTRISSIMO, HENRICO JULIO POSTULAto Halberstadensium Episcopo: Duci Brunovicensium & Lunaeburgensium potentissimo: Optimorum studiorum Parenti; Patrono; Conservatori: Domino meo clementissimo.
[arrow up]

SPERO, Reverendiß. Illustrißimeque Princeps, Domine clementissime, Celsitudinem tuam me nihil offensuru̅ (ut ijsdem verbis Herculem meum Germanicum appellem, Henricum Iulium, quibus Gallicum suum, Regem Henricum, Ramus alicubi compellavit) si Rameas hasce commentationes de Forma ac ratione Optimae do ctrinae scriptas ad Cels. T. non solum mittere; sed etiam in Illustriß. nomine tuo divulgare audeam. Nam quantum Cels. T. optimis studijs, optimaeque institutionifa
|| [4]
veat , ignotum mihi esse minimè potest. Etenim ut de publicis publicam universae Academiae salutem complexis Cels. T. beneficiis nil alieno loco aut intempestivè dicam, quoties de me uno cogito, toties mentem, animumque, & judicium Illustriß. Cels. T. erga haec studia, quae institutionem juventutis co̅cernunt, verè heroicum ac tanto Principe dignum, video; ut prorsus existimem Cels. T. hoc sibi proprium esse statuere, eos fovere & complecti, qui omne suum tempus instituendae juventutis temporibus transmittendum putant. Cum anno ab hinc decimo ferè in Academiam hanc florentißima̅ venirem, majori doctrinae inflammatus cupiditate, quàm instructus subsidijs, labore id, quod fortuna negaverat, comparare mihi licebat, ut illico in portum periclitantes Musae viderentur, quando in Academiam sub Imperio Cels. T. constitutam appulissent, delatae. Necspes sperantem fefellit. Laboris praemium Academia obtulit, Cels. T. singulari quodam judicio, quo potestas omni modo in Philosophia disputandi & exercendi juventutem data continebatur, consentiente, contulit. Iudicium Illustriß. Cels. T. Magistratus mei, divinam vocationem ex quarto Decalogi praecepto interpretatus illa data potestate sic usus fui, ut non sine ingenti laeticia jucundißi
|| [5]
morum laborum, exercitationum, disputationum, & divinae adsistentis gratiae, cui omniae jure accepta fero, nec non fructus adjuventutem inde redu̅dantis, recordari poßim, planeque arbitrer, co̅ceßione̅ potestatis illius ab Illustriß. Cels. T. magnificè factam, no̅ temerè à me, sed ex voluntatis divinae nutu & sententia acceptam fuisse. Quid porrò judiciu̅ longé grauissimum Celsitudinis T. de laboribus meis referam? quod ô utinam aliquando Cels. T. Ecclesiae, ju ventuti, tanto emolumento esse posset, quanto honori mihi fuit. Ecce enim dum nil minus quàm publicu̅ munus cogito, tantumque privata meditor, Cels. T. judicio ad publicam profeßionem vocor, & quidem eam, quae non nisiijs, de quoru̅ explorata fide co̅stat, committi solet. Quo certé judicio Princeps Illustriß. si no̅ fatear, & animum Cels. T. erga Institutionis labores veré regium mihi patefactum penitus esse, & vehementius co̅moveri me debere, ut si minimé satisfacere expectationi Cels. T. posse, aliquid tamen tentare saltem velle, videri queam, vanus sim. Quamobrem, commentationes has, quae de optimae Institutionis exstruendae legibus sunt, primum ex naturaipsa & firmis rationibus haustis; deinde à Rameis, tum Cels. T. in Inclyta Julia, quantum equidem sciam, subjectis, tum alibi juventutis
|| [6]
formationi incumbe̅tibus, diligenter obseruatis, ad te & principis litterarum omnium amantißimi heroëm filiu̅, & Principem ipsum, parisapientiae amore incensum, omni litterarum doctrinarumque genere abunda̅tißimum, mittere, & in tuo nomine emittere, non dubitavi, & eas quidem commentationes, quae omnium, quae unquam sunt motae, co̅troversiarum nobilißimae utilißimaeque controuersiae recte disceptandae principia fundamentaque complectatur. Equidem sic statuo, nobiliorem nu̅quam inter philosophos contentionem fuisse ortam, neque oriri utiliorem posse, quam qua acriter de ratione & via Institutionis expeditißima agitur. Ex ea enim si nullum aliud co̅modum ad vitam humanam redit, hoc certé, quod maximum per se est, efficitur, ut quaelibet partium dißidentium diligentius juventute̅, quo demum id modo fiat, instituat, ne ab adversario aut inutilitas Institutionis, aut negligentia jure objecta alicui videatur. Ingenue fateor, Ramaeae institutioni addictum me esse, nec quicquam reperire hactenus potuisse, quod magnopere in ea reprehendendum sit, aliter vtcunque aliis videatur. Ramus id unice operam dedit ut eloquentiae studium exercitatioque cum sapientiae studio & inquisitione perpetuó & accuraté conjungeretur; ut singula
|| [7]
Artium praecepta perpetuam veritatem habeant, utilitatemque vitae largiantur necessariam, sint ejus artis, in qua traduntur, maximé essentialiterque propria; sic pronuncientur, ut neque integrè conversa in acco̅modatione ad res sibi subiectas directa erroris occasionem praebeant, neque tautologias necessarió importent; ut optima methodo ad brevitatem perspicuitatemque comparata sint disposita atque ordinata. In bonorum autorum explicatione Artium praeceptis finibusque suis distinctaru̅, usum conjunctum uberrimé monstrandum esse censuit; si quid in eis occurrat non satis recté constructum, id ut in imitatione caveatur, fideliter monuit; quae constantem recteque disposita̅ integritatem contine̅t, infinitis modis Imitationi inser vire ostendit. In alijs artium ac doctrinarum in ventoribus, magistris, & perfectoribus obscuritatis, difficultatis, Inconstantiae etiam quandoque & confusionis causas aperuit; quae cum Artium construendarum principijs convenia̅t, retinenda, & proprias adsedes refere̅da, quae minus congruant, elimina̅da, inque Co̅mentationes alias reijcienda, aut, si inutilia sint, fucu̅ fraudemque juventuti faciant, abijcienda suasit; ju ventutem hujusmodi praeceptis recté explicatis, & continuis exercitijs ad praecepta directis expolivit, & expoliendam esse
|| [8]
putavit: atque ita quem admodum ex illustriusu Institutionis suae praecepta duxit colligenda, sie ad similem usum in vita communi praesta̅dum dirigenda esse judicavit. Hujus Institutionis rationes si sequar, imó veró si defenda̅, ac pro viribus tuear, nil quod offendere quenquam jure poßit, à me fieri arbitror, praesertim cum multorum laboru̅ experientia testis mihi sit, minimé perdi, quod Rameae doctrinae recté percipiendae exercendaeque impenditur. Sed longius progredior, dum Rameae Institutionis argumentum planum facere cupio, quod è reipsa posthac & commentationibus forsan melius intelligetur. Accipe nunc has, Princeps Illustriß. Philosophicarum Commentationu̅ primitias, normam laborum, quos Cels. T. monitu ingressus sum, omnium, & testimonium promptißimae voluntatis erga juventutis studia meae. Deus autor & conservator Institutionis primus & summus Cels. T. diutißimé Ecclesiae, suis, sibi ipsi, Musis, nobisque incolume̅ florentißimamque conseruet. Helmstad. 1596. Cal. Aug. Celsit. V. Subiectiss. M. Casparus Pfaffradius S. S. Theolog. Prof. P.
|| [9]

AD LECTOREM.
[arrow up]

AB eo tempore, Lector benevole, quo scholastici doctores post devastata̅ à Gothis, Vandalis, Lo̅gobardis, Hu̅nis, Europam, infinitis propemodu̅ modis Institutione̅ corrupissent, excitavit Deus ingenia, quae sublatis corruptionu̅ causis, de restitue̅da educationis juvenilis integritate seduló cogitarunt. Primus huic studio deditus, quem videre co̅tigit, Trapezuntius fuit, qui patria profugus in Italia vixit, multosque autores graecos in latinum sermonem convertit. Hunc plurimi sunt comitati, qui vel pauló ante, vel post, Graecia relicta primum in Italiam, inde in Galliam venerunt, litterarum linguarumque studia admiranda dexteritate & incredibili successu accenderunt. Hos certatim insecuti sunt Itali, Galli, Germani, Angli, qui magnis laboribus institutionis emendationem urserunt. Nec defueru̅t qui corruptam disciplinam retinere, quam amplecti emendatam malueru̅t, quorumque conatus, quantum potuerunt, emendationi restiterunt. Gravissimé erratum fuerat superioribus seculis, quod sapientiae studia cum studijs e
|| [10]
loquentiae non conjunxissent, quod nobilissimas Artium ingenuarum disciplinas à luce, & è sole humanae vitae ad subtiles phantasias, & phantasticas subtilitates avocassent, ut difficilis in perdisce̅do labor, fructus vitae communi utilis in exercendo propemodu̅ nullus esset; que perspicuitate̅ in doctrinis institutioni accommodatam no̅ sequerentur doctores; quod paru̅ apté juventute̅ exercerent; quod in explicatione Autorum officio suo se recté perfungi arbitrarentur, si quae in iis era̅t, qualiacunque essent, quocunque possent artificio defenderent, & quae etiam meliora opponebantur, eluderent. Ab hisce erroribus, multó quam cogitare quicquam possit, grauioribus institutio vindicata est, & integritati restituta labore viroru̅ praestantissimorum, Agricolae, Erasmi, Melanthonis, Vivis, Sturmij, Rami, Talaei. Ramus, quia totum huic negocio sese dederat, eade̅ via, qua caeteri, sed longius aliqua̅tó progressus indignissimeque à Sorbonistis acceptus, certamen adversus prava̅ institutione̅, quod Lodovicus Vives susceperat, acriter alacriterque iniit, Artesque, Grammatica̅, Rhetoricam,
|| [11]
Logica̅, Arithmetica̅, Geometria̅ expolivit, Physica̅ & Ethicam lineamentis no̅ admodu̅ à scopo aberra̅tibus depinxit, ad usum vitae huic acco̅modatu̅ traduxit, sapie̅tiae studiu̅ cum studio eloque̅tiae accuratissimé conjunxit. Sunt multi in Gallia, Anglia, Germania viri praesta̅tes, in institutione juventutis exercitatissimi, qui studiosissimé Ramum sequu̅tur; sunt contra, qui acerbé insecta̅tur, qui Ramęos è scholis removendos, qui Sorbonae judiciu̅ in eos promulgandum stabiliendumque censent. Est etiam repertus in Italia Philosophus, Zabarella, qui quisquilias Scholasticoru̅ doctorum, Thomę, Scoti, Occam, Nominalium, Realium, studiosé collectas co̅pluribus novis dogmatibus adauxit. Hunc cum sequa̅tur plaerique, qui inter juniores bellu̅ Ramo & Ramęis indixerunt, cu̅que de philosophicis hisce studijs co̅mentari animus sit, plurimumque videam referre, ut certa sint principia, quibus de philosophica institutione judicetur, hanc commentatione̅ de legibus Bonae institutionis prima̅ esse debere judicaui, ad quas postmodu̅ & Zabarellistica & Ramęa, & quaevis alia institutio exami
|| [12]
netur, perpendatur; & vel probanda vel improbanda pronuncietur. Dum haec studia philosophica, quibus nil aliud quam publicu̅ commodum quęro, cum studijs Theologicis peculiariter mihi demandatis conjungere licuerit, no̅ desistam Zabarellę potissimum institutionem cum institutione Ramea, philosophicé & liberé, modesté tamen comparare, idque ijs rationibus, ut qui malé affectus non est, facilé videat, quantum Zabarellae institutioni Ramea praestet disciplina, quantu̅que aberre̅t à vero, qui salutem juventutis in Rameorum oppressione posita̅ esse clamitant. Magnis profectó laboribus studia juve̅tutis fueru̅t è spinis illis & tricis scholasticoru̅ educta, ut nemo, qui re̅ probé intelligit, pauloque diligentius considerat, sine dolore videat ad istas argutias inertes in frugiferasque subtilitates Itali unius ductu iteru̅ pertrahi. Sunt non pauci, qui Ramu̅ & Rameos tantum persequuntur, Ramea vel inscii sectentur, vel prorsus ignore̅t: sunt etiam qui Ramea quidem legunt & insecta̅tur, sed sic accepta & formata, ut figmenta sua non Ramea impugne̅t. Hisce ut succurratur, non incommodu̅
|| [13]
duco, si ex primis principijs tota res aestimanda proponatur. De ipsis, qui adversarij erunt, plané mihi persuadeo, fore ut rem sine co̅vitijs sint tractaturi. Institutio juventutis, quam unicé Ramei spectant, visa mihi non est ferre convitiorum acerbitate̅. Philosophia, quam profitemur, sophistica̅di libidinem minimé admittit; judices, qui aequa mente & polito judicio judicare didiceru̅t, nec ista libidine, nec acerbitate delecta̅tur. Scopus etiam, qui propositus mihi est, & adversarijs meritó esse debet, eme̅datae institutionis explicatio defensioque, ad candorem quietumque discepta̅di genus quemque adhortabitur. Quomodo enim quod turbule̅tum est, cum emendationis cura co̅miscebitur? Mihi certé ob oculos ubique versatur & rei ipsius, qua de agimus, dignitas, & summorum autorum, quorum vestigijs insistimus, praestantia. Optima̅ instituendę juventutis ratione̅ tueri pium est; summorum virorum facta consiliaque imitari honestum; utrumque multó divinius, si recté, si citra arrogantiam, si cum judicio fiat. Verum enim vero divina ope multò magis res honestae ac laudabiles, quàm
|| [14]
ratione consilioque hominum geruntur, à te, o luminum Pater, per Filium tuum unigenitum precor, ut Spiritus tui gratiam mihi eam largiaris, qua collustratus nusquam à vero rectoque aberrem, sed ta̅ti tui beneficij, quod in institutione juventutis generi humano contulisti, rationes viasque expeditas teneam, & accuraté ad publici commodi defensionem, ad nominis beneficentiaeque tuaelaudem & gloriam persequar. Nunc quoniam debita instituta nostro vota sunt facta, Benevole lector, ad rem ipsam mecum considerandam descende, perpetuoque cogita, versari nos in studijs optimam expeditamque institutionem co̅plexis, quibus & summi Philosophi & viri optimi, alienaeque & publicae salutis studiosissimi aliquot jam secula versantur, & vale.
|| [15]

DAVID CHYTRAEUS THEOLOGUS, PHILOSOPHUS perfectissimus, in libello de ratione discendi.
[arrow up]

NON inutilis studiosis provectioribus ad formandum judicium de praeceptis & usu Artis erit animadversionu̅ Petri Rami lectio, in quibus etsi scrupulosius nonnihil & justo vehementius Aristotelem exagitat, (sicut ipse Aristoteles nullius eoru̅ philosophorum, qui ante ipsum vixerant, nomini pepercit) tamen simul brevem & eruditam totius organi enarrationem complectitur, & sententiam ac usum praeceptorum Aristotelis, praesertim in posterioribus Analyticis, multò dexterius & clarius demonstrat, quàm multi ex veteribus Aristotelis interpretibus, qui praecepta ab Aristotele coacer vata subtiliter quidem & copiose explicant: sed usum artis in retexendis & explica̅dis sapientum & disertorum hominum scriptis & disputationibus, & propriis componendis, nullum fere ostendunt, sicut Aristoteles etiam ea de causa obscurior est, quod in Analyticis & alibi non illustria & significantia & utilia, sed A B C daria ta̅tum exe̅pla, Geometras (quibus tame̅ certi aliquid litterae illae significant) imitatus, usurpat, &
|| [16]
necessarijs praeceptis multas immiscet argutias, quarum non ita magnus in judicando & disserendo usus est.

Idem ibidem.
[arrow up]

PETRUS Ramus etiamsi ordine praeceptorum & tradendiratione, nonnihil á vulgari consuetudine in scholis recepta discessit; tamen haud dubié praeceptorum, quae inprimis ad recté judicandum & disserendum neceßaria sunt, paucitate, & facilitate, & exemplorum illustrium bonitate, copia & perspicuitate, & ostensa ratione exercendi praecepta in Analysi, seu retexendis & judicandis aliorum scriptis ac disputationibus, & propriis componendis, antecellit multis.

IOAN. STURMIUS PHILOSOPHUS EXIMIUS, ET INstitutionis philosophicae artifex peritissimus, in epistola ad Henric. Schorum.
[arrow up]

DE P. Ramo si petis, ut petis, quid sentiam, virum bonum illum esse judico, & hominem bené literatum: qui hac vita (ut vocant) scholastica, & illius stipendio contentus, ampliores opes aut honores non requirit.
|| [17]
Nam quod alios offendit, me non laedit: quoties liberius iudicat de Aristotelicis praeceptis, alium in ijs ordinem ac viam requirens, quaedam etiam desiderans, quae deesse videntur, fecit idem Aristoteles iis, qui ante ipsum scripserunt Dialecticis, Rethoricis, Philosophicis scriptoribus. Et scholae ipsae in Academijs, quas defendunt reprehensores Rami, & ordinem immutarunt Aristotelicum, & multa praeterierunt, multaque de suo addiderunt. Et Rod. Agricola istud jus sibi etiam arrogavit, & non idem quod Aristoteles sentit & tradit de locis in veniendi, ipsi etiam Mathematici, quorum certae sunt semitae, tamen non iisdem insistunt omnes, quibus Euclides & Ptolomaeus, vestigiis. Ego aequitatem & humanitatem in nostris judiciis, quae de aliis facimus, desidero. Si idem semper sentiendum & loquendum sit, nihil noui invenire liceat.
|| [18]

INDEX PARTIS I.
[arrow up]


I. Membrum De legibus ad judicandam Institutionem necessarijs.
Cap. 1. Prudentia tum Institutionem meditanti, tum judicanti necessaria.
2. Eam certis legibus quibus optima Institutio describatur, niti.
3. Principia, ex quorum consideratione Leges hae sint definiendae, monstrantur.
4. Status hominis in integritate constituti explicatur.
5. Status corruptionis exponitur.
6. De Restitutione spirituali ad monitio.
7. De Restitutione naturali.
II. Membrum leges ipsas Institutionis generatim complectitur.
Cap. 1. Institutio perfectionem hominis Naturalem praestet.
2. Quod promittit, certó praestare possit.
3. Nihil promittat, quod vires naturales superet.
4. Omnes humanitatis partes vitae huic inservientes complectatur.
5. Tantum, quae necessaria, quae utilia, quae indigentiae humanae sint sublevandae apta, contineat.
6. Hominem usui rerum vitae terrenae qui congruat, praeparet.
7. Rebus donisque varié utendis hominem aptum reddat.
8, Naturae vestigiis insi stens, ejus, ut in se vertetur, perfe ctione̅ exprimat.
9. Media ad perfectionem necessaria, á natura praemonstrata complectatur.
10. Naturam, doctrinam, exercitationé comprehendat.
11. Quam potest expedita & facilis sit.
12. Ad hominem sic dirigatur, ut omnes ejus facultates ad dominii per laborem co̅cessi & administrationis legitimae usum fructumque expediat.
13. Pietatis curam habeat.
III. Membrum De Natura consideranda.
Cap. 1. Ad Institutionem legitimam naturae conditiones probé considerentur.
2. Natura in uniuersali promptitudine constantiaque in operibus suis co̅spicua respiciatur.
3. In iis qui instituendi sunt, singulariter natura consideranda.
IV. Membrum De interna doctrinae & artis constitutione.
Cap. 1. Doctrina Artificiosa constituatur.
2. Huius praeceptiones ex usu naturali perpolito & firmo, perfectionem indigentiae humanae subvenientem repraesentante tantum,
|| [20]
non ex argutiis in cerebro speculatoris natis colligantur.
3. Ex distinctis distinctoru̅ defe ctuum generibus doctrinarum genera distinguantur.
4. Unicuique perfectionis generi designata doctrinę species attribuatur.
5. Finis unicuique Arti ex imperfectione contrariaque integritate constituatur.
6. Cuique Arti proprius & adaequatus finis adsignetur.
7. Finis Unius cuiusque disciplinae accipiatur, qui viribus illius praestari certó possit, non qui in eve̅tu incerto sit, aut aliunde pendeat.
8. Quae ad finem conseque̅dum requiruntur, doceantur omnia.
9. Constituto fine proprio subiectum cuilibet doctrinae ad ęquatum proponatur.
10. Modus subiectum tractandi indicetur.
11. Usus cuiusque disciplinae ex fine ejus proprio, facultatis perficiendae viribus, destinatisque subiectis finitos ne vel specialius contrahatur, vel latius extendatur.
12. Pręcepta tradantur, quę media subjectum tractandi in promptis naturae operibus monstrata complectantur.
|| [21]

13. Media haec tantum docentor.
14. Ars cognitionem eam tradat, quae vitę prosit, hominisque perfectionem in vita administranda dirigat.
15. Artes perspicué doceantur.
16. Ad facilitatem constituantur.
17. Minimé vel obscurandae, vel imaginibus pingendae, vel difficultatibus onerandae.
18. Breves artium descriptiones sint, ut tamen necessarium nihil praetermittant.
19. Art. praecepta in sese fundamenta habeant, quibus ubique judicium discentis tutó inniti possit.
20. Singula artium praecepta affirmata, semper constanterque vera sint.
21. Sint aequali reciprocatione convertibilia.
22. Antequam in arte ponantur sint judicata.
23. Praecepta distinctarum disciplinarum distincté tradantur.
24. Subjectum aliquod cognitionis uni generi inclusum singulis artibus proponatur.
25. Praecepta Artis, in qua traduntur, propria sint.
26. Artes perspicuo sermone doceantur.
27. Evidentissimis argumentis, quae artis sunt explicentur.
|| [22]

28. Definitiones sumantur.
29. Proprietatum explicationes quandoque subjiciantur.
30. Distributiones adhibeantur.
31. Hae ex eo quod propositae disciplinae proprium est, fiant.
32. Exemplis perspicuis praecepta illustrentur.
33. Artis praecepta Methodicé disponantur.
V. Membrum de explicatione Artis.
Cap. 1. Explicatio Artes illustret ad faciliore̅ intelligentiam.
2. Obscuriora ipsis praeceptis ne adferantur.
3. Praeceptorum intelligentia explicatione primúm comparetur.
4. Quae Artium constantiam proprietatemque in sese non habent, utiliaque tamen sunt, in commentationibus explicentur.
5. Expositio vim praeceptorum non enervabit, sed vigentem ostendet.
6. Difficultates ex objectis Sophismatis removeantur.
7. Explicationes & commendationes cum Artibus junctae omnia, quae usquam sunt aut occurrunt in se recipiant.
8. Ordo disciplinarum seruetur, qui & intelligentiae inserviat & exercitationibus conveniat.
VI. Membrum de Exercitatione.
Cap. 1. Exercitatio doctrinis adjungatur.
2. Quaelibet Ars in suo subjecto diligentissimé exerceatur.
3. Exercitatio ad Artium fontes adducat, non abducat.

INDEX PARTIS II.
[arrow up]


I. Membrum De Legibus à Rameis non repudiatis.
Cap. 1. Ad has bonae institutionis leges Rameam institutionem esse comparandam iis, qui judicium de ea velint ferre.
2. Rameos leges minimé omnium respuere.
II. Membrum De principiis Artium Rameis recté probatis.
Cap. 1. Principia Artium constituendarum Rameis probata.
2. Sagacitatis explicatio.
3. Usus adumbratio.
4. Quo pacto principia ad Artium co̅stitutionem conveniant.
III. Membrum, quo Artium efformatio Ramea in genere indicatur.
Cap. 1 Certa ratione ad perspicuitate̅, constantiam & facilitatem a Rameis Artes esse confirmandas statui.
2. Expeditis rationibus perspicuitatem constantiam, facilitatem obtinere contendunt.
3. Exquisitis rationibus confusiones a doctrinis removent.
4. Viam undiquaque munitam sequuntur ad ea docendu̅, quibus id, quod expetitur, obtineatur.
5. Omnia quae ad finem lnstitutionis requiruntur plené docentur a Rameis.
6. Talem doctrinarum cognitionem urgent Ramei, quae utile̅vitae huic fructum ferat.
7. Doctrinam amplectu̅tur, quae necessaria, quae utilia, quae humanae necessitati apta co̅tineat, quae hominem aptum describat, quae in amissam naturae perfectionem reducat.
8. Ramei intricata, contorta, & viole̅ta in Artium disciplinis non sectantur.
9. Ad hominis perfectionem omnia dirigunt & instituunt.
10. Omnes humanitatis partes plenissimé pertractant.
11. Justam Artium brevitatem praestant.
12. Praecepta anté judicata tantum in Artium constitutione adhibent.
13. Fundamenta judicij de rebus philosophicis ubique faciendi in Artibus comprehensa exquisité docent.
14. Quae de subjecto adaequato, modo ejus tractandi, officio cujusque doctrinae requiri jure potuerunt, diligentissimé a Ramaeis prestantur.
15. Usum adaequatum omnibus suis numeris perfectum urgent.
16. Ea ratione Artes tradunt, ut diversissimis contrectationum modis expedité inserviant.
IV. Membrum de speciali Artium conformatione Ramaea.
Cap. 1. De Generali Artium Distributione Ramaea.
2. De Grammatica.
3. De Rhetorica.
4. De Dialectica.
5. De Arithmetica.
6. De Geometria.
7. De Physica.
8. De Metaphysica humana.
9. De Ethica.
10. De Politica.
11. De Oeconomia.
12. De Monastica.
13. De Metaphysica Angelica.
14. De Naturali Theologia.
16. Quomodo ad pietatem philosophica haec universa philosophicé convertant Ramaei.
|| [26]

V. Membrum De explicatione Ramea qua Artium intelligentia Rameis aperiatur.
Cap. 1. Finem legitimu̅ in explicatione Ramei intuentur.
2. Phrasin cujusque disciplinę propriam dilucidé explicant.
3. Praecepta artium singula in suas particulas resolvunt, & quid quaeque contineat, declarant.
4. Methodica praeceptorum dispositio á Rameis ostenditur.
5. Exemplorum accommodatio exquisitius adhibetur.
6. Diuersos autores inter se conferunt Ramei.
7. Quae illius conditionis non sunt, ut Artis fines ingredi possint, utilitatemque veró non contemnendam habent in scholis & commentationibus explicant.
8. Difficultates, quae discenti objici possint, é principiis rerum plenius explicatis removent.
9. Disquisitionis exercitio praecepta à Ramistis subjiciuntur, ut & profundius cognoscantur, & accuratius expendantur.
10. Ramei nequaquam expositionibus suis vim praeceptorum enervant.
11. Ordinem in explicandis doctrinis accuratissimum seruant.
|| [27]

VI. Membrum De Exercitatione Ramea.
Cap. 1. Ramei qua̅ diligentissimè artes exercent.
2. Omnia quae in bonis reperiuntur autoribus, ad Artium capita, ta̅quam ad fontes referunt.
3. Controversiarum momenta ad Artium capita, utpote ad judicij fontes, deducunt.
4. Exercitationes eo modo instituunt ut discentes citius ad superiore̅ facultatum studia promoveantur.
5. Omnia, quae sunt necessaria ad superiores doctrinas tractandum, á Rameis explicari, priusquam iis discipuli committantur.
6. Eloquentiae studium cum studio sapientiae ad plenam hominis perfectionem conjungunt Ramei.
|| [28]

PRIMAE PARTIS PRIMUM MEMBRUM, DE LEGIBUS AD JUDICANdum Institutionem necessariis.
[arrow up]

CAPUT I. De Prudentia tum Institutionem meditanti, tum judicanti necessaria.
[arrow up]

SI in ullo aliquo vitae genere prudentia opus est, sagacitate, labore, industria, in eo maximoperé haec omnia & quidem cum co̅stantia, firmitate & pertinacia, quod institutioni consecratum est, requiruntur. Quò enim majora vitae humanae bona in institutione juventutis aguntur, eò exquisitiori consilio informa̅da fuerit. Error quivis corrigi potest, & contractum adeò damnum resarciri, temporis jactura, si erroris culpâ fiat, lapsus si maximé aliqua̅do verioris judicii experientia agnoscatur, nu̅quam certé dctrimentum reconcinnatur, perpetuum
|| [29]
tantummodo dolorem, comitem individuum, secum trahit. Non potest veró institutio intricata esse, ut tempus inutiliter non teratur, pereatque, quod revocari nequit. Nec institutione facilius vita haec, quam orbis sole carebit. Quale̅ Resp. civem, Ecclesia ministru̅, Magistratus subditu̅, Rectorem & Magistratum vita humana, prolem pare̅s, quaelibet domus oeconomum, herus servum, quale quisque ingenium, quales mores postulat, qualem denique seipsum, & sibi ipsi quisque & aliis, quibuscum lucis usura & vitae communio est, expotat, talem informet necessum est institutio, quae si incommodior sit, fieri no̅ potest, quin multa vitae communi mala admisceat; si perversa, quin pestes gignat: sin expedita, quin plurimum utilitatis & necessariae & gratissimae & pulcerrimae in omnia vitę genera ubertim effundat. Quare, cum id, quod alimentum & medicina est corpori, Institutio sit universę humanitati, tantó major cura, prudentiaque in recta institutionis conformamatione meritó ducatur adhibenda, quantó praestantius, diviniusque animi bonum ab ea exspectatur, graviusque nec
|| [30]
non exitiosius periculum certó metuitur, quantoque utrumque horum plurium salutem co̅plectitur. Quemadmodum igitur, qui prudentiam in actionibus sectantur, sapientiamque in judica̅do adhibent, nec coeco affectu se abripi patiuntur, nil prius probandu̅, im probandumve recté censent, quod vident ab aliis suscipi & te̅tari, qua̅ rationes ejus, quod suscipitur & tentatur, exquisité perspexerint, atque utrinque, quae fieri, factaque norint, cum iis, quae qua̅ rectissimé fieri debeant, id est, co̅silium, factumque cum justis, tam consilii, quam facti, legibus co̅tulerint, singulaque intimé perspexerint; sic etiam omnibus arbitror esse faciendum, qui de recta institutione juve̅tutis soliciti sunt, eamque controversiam, quae est inter Ramaeos & Zabarellistas, aliosque quosda̅ philosophos cognoscere & judicare cupiu̅t. Nec enim imprudentia quemqua̅, quę temeritas sit, pręposteré, aut etiam causâ perfecté nondu̅ cognitâ judicans, excusabit, ubi & prudentia requiritur, & rei magnitudo accuratam caussae cognitione̅ omni jure postulat. Non itaque quemquam me offensurum spero, si in hac Ramaeę Institutionis ex
|| [31]
plicatione, illam ab omnibus prudentia̅ requisivero, quę in nullius negocii judicio saltem specie juris negari aut possit, aut debeat, ipseque quomodo praestari debeat, ostendero, id est, si quae in expedita probataque & accurata institutione requiruntur, pręstandaque & cavenda sunt, primum inuestigavero; atque ad haec ipsa Ramaeam institutionem, citra vel odii, vel amoris coecitatem comparavero. Praeterquam enim quod necessitas haec fieri postulat, etiam omnis ratio aequitatis, judiciique sinceri, & constantis jubet. Etenim hac ratione & via, tota controversia (quae certé si, uti inter philosophos decet, id est, modesté, sine cavillationibus, & rixis, & convicijs, & aperta Sophistices fraude agitetur, utrique parti honestissima fuerit, vitaeque universae utilissima) ad principia sua, & negocij caput facilé reducetur, constanterque judicabitur. Atque omnes, qui prudenter voluerint, benevolé, sinceré, uti bonis omnibus, praesertim ijs, qui augustu̅ Philosophorum nomen affectant, & magistri humanitatis, atque formatores ingeniorum, animorumque parentes, & esse,
|| [32]
& haberi cupiunt, convenit candidé, sine livore, sine odio, sine amore, nec non liberé & ingenué rem estimare, facilimé videbunt, sitne Ramaea Institutio, pestis, pernicies, Gallica lues, Mahumetana Philosophia, juventuti miseré perde̅dae apta; an veró probatissimum adversus pestem, perniciem, luem & Mahumeticam philosophiam antidotum. Non suspicor quemqua̅ mortalium tam fore Ramaeo nomini inimicu̅, tam amicum suiipsius vel famae, vel commodis, ut si videat Ramaeam institutionem complecti ea, quae ad optimę institutionis conformationem pertinent, rejicere vero, quae ab hac aliena sunt, quaeque turbare discipulu̅, & remorari poterant, non sic vel tacito mentis judicio, voce si nolit, quod imprudenter forté reprobavit, probaturus, aut hoc si non velit, ab immoderato tamen impugna̅di studio sibi temperaturus; quo videmus adcó transversum agi quosda̅, ut somniatam sibi quandam Ramaeam doctrinam potius insectandam, quám quiesce̅dum esse putent. Quin etiam in hac ipsa causa imprudentiae exemplum potius augustum, quam illustre, quod quemque ad
|| [33]
prudentiam ha̅c permovere debeat, ob oculos, & per universam Europam literis, monume̅tisque celebratum, habemus positu̅. Cúm primu̅ P. Ramus Veroma̅duus Sturmij illius inco̅parabilis viri aliquamdiu Lutetiae Parisioru̅ auditor ad Agricolae per Galenu̅, Vallae, Trapezu̅tii, & inde ad Socratis studia Logica p̅ceptoris manu poductus, Logica̅ ad naturae dispositione̅ tribus libris co̅prehe̅sam edidisset, circa annu̅ 1540 industria illius no̅ reprehensa, sed potius laudata fuit: Animadversiones post in Aristot. Organo̅ scriptas, quibus ab expedita optimae institutionis via quam saepissime̅ digredi ejus auciore̅ monstrabat, cu̅ divulgasset, ad triremes damnatur, Regio quoda̅ edicto ab adversarijs, modo, quo fieri poterat, impetrato, philosophiae regno proscribitur, calumniosé deinde traducitur, ludis etiam triumpho isto dignissimis publicisque spectaculis indignissimé tractatur, omnique injuriarum genere deformatur, idque circa annum 45. Verum re penitius cognita, & Carolo Lotharingo caussam Henrico Regi penitius recensente, imprudentia, cupiditasque Aristoteleorum judicum
|| [34]
agnita fuit, Ramusque anno 1546. libertati restitutus, manibus, linguaque solutus Philosophię & Eloquentię studia sic co̅junxit, ut re ipsa docuerit quantu̅ fuisset á judicibus prioribus peccatu̅, ta̅demque cum doctrina illius, professio & exercitationes omnibus probandae, coeca aute̅ adversariorum importunitas detesta̅da evincere̅tur, Regius professor singulari regia constitutione factus & declaratus est anno 1551. cum ante in publico judicio, pręsente Carolo Lotharingo, caussa fuisset ipsius magnificé, exquisitissiméque disceptata & evicta: labores deinde suos studiaque sua tantoperé Regi, Academiae & omnibus bonis probavit, ut á Rege, Carolo IX. carissimus, & regiorum professoru̅ Decanus in constitutione quada̅, de regibus professoribus deligendis, omnibus etiam probata, salutaretur; ab Academia veró gravissimis in negociis apud Regem Legationem iteru̅ amplissimam obiret; & no̅ modó in Gallia, sed etiam Germania cum versaretur, á doctissimis viris ubique magnificé exceptus sit, amicissimé dimissus. Haec tam tristis Tragoedię per imprudentiam inchoatę, laetissim us exitus fuit, satísque evidenter
|| [35]
demonstravit, quám turpiter judices isti sese dederint; quibus etiam artibus edictum istud impetraverint, dum prudentiae viam ingredi, certisque bonae Institutionis legibus caussam totam disceptare vellent.

CAPUT II. Prudentiam hanc certis legibus, quibus optima Institutio describatur, niti.
[arrow up]

VERUM enimvero ad prudentiam hanc exerce̅dam legibus opus est, quibus tum Artium Institutio constituatur, regendaque praecipiatur; tum constructa rectaque judicetur, & quidem manifestissimis, quas recusare non nisi extremae impudentiae sit, eludere velle, malitiae; violare temeritatis, ac insaniae; quas denique dissentientes probare ob evidentiam cogantur. Nam quemadmodum, qui de exstruenda Institutione cogitat, si rationes structurae explicatas non habeat, parum apté, imprudenter certé opus aedificat; sic si, qui disceptant inter se, legibus contrarii sunt, nu̅quam judicium recté atque ordine constituetur. Tu Germanus es: Ego Gallus. Ambo legibus patriae obsequuti eisdem
|| [36]
de rebus diversa judicia faciemus. Hic hominum communis error, quam latissimé vagatur. Multos jam annos, & quidem á Trapezuntii & Vallae temporibus, de artiu̅ veritate & utilitate inter doctos disputatur, paucissimi reperiuntur, qui manifestis legibus judicium suum confirmant, plurimi ad caussae disquisitionem adferunt auctoris consilium, voluntatem, auctoritatem, merita, splendorem, ingenium, acumen; Quidam quoque in aduersarium convicia, scommata, cachinnos, mirificam in sophisticando volubilitatem, ut quamlibet potius rationem, quàm severam legem repona̅t. Noluit, inquiunt, auctor: consilium ejus non fuit: Non intelligis mentem scriptoris: Nescis quid doctori fuerit propositum: An tu acutius videas in constituendis disciplinis, quàm praestantissimi artifices, & tot seculorum consensu, & doctissimorum judicio probati viderunt: Nugas nugaris: Miseret me tui: Stomachum mihi ista movent, nauseam, taedium, & quae hujus generis infinita, cum omninó dicendum esset; Id justissima lex, ratio evidentissima, atque
|| [37]
ipsa adeó natura non ferunt. Innumeri auctores extiterunt, plurimi etiamnum reperiuntur (dicam liberé quod sentio, utinam minus veré) qui de studiis nostris & vita communi bené mereri conantur, Artium doctrinas, & genera Institutionum describenda, explicanda, omniqueue modo tractanda suscipiunt: Mirum quanta cum varietate undiquaque omnia congeruntur, quae quoquo modo ad propositum accommodari, saepé etiam non sine violentia pertrahi possunt. Non raró etiam, quae maximé ad rem faciunt, negliguntur, quándoque cum necessariis superflua, cum propriis aliena commiscentur, ut quae propria sunt, quae aliena, nullo judicio certo dignosci queant. Hic artem dilatavit, ille iterum contraxit, alter medium quiddam quaerit contracto aliquid addendo, dilatato aliquid adime̅do; Alii succedu̅t, & dilatationum, contractionumque formas pro variatis quantitatum terminis, nouas subinde introducunt. Quae praeposuit hic, ille postponit, alter in medium conjicit, & contra. Quae multis laboribus huic quaesita fuerunt, & disciplinae alicubi addita
|| [38]
ab alio rejiciuntur, ab alio praetereuntur. Quod huic placuit, displicet illi, probatur alteri, quod neutri probatum fuit. Quod illustratum ab uno erat, ab alio obscuratur, quod hic distinxerat, alter confundit, quod hic confuderat, ille distinguit. Nullam credo argillam tam variis formis informari, mutarique manu artificis agili posse, quot figuris Institutionis artificiosae facies transmutatur. Nemo accedit artifex, qui manus suae vestigia, certasque notas, operi impressas nolit. Rationem si quaeras, consilium quisque suum, suumque arbitrium, & studium bené merendi reponit. Rationes consilii immotas, & leges bené merendi constantissimas vix cogitari intelligas. Ita arbitraria docendi methodus & via nobis omnibus arridet, quaecunque interim institutio fabricetur, sint modo qui nostra, siquidem probentur nobis, non improbent. Necessum itaque est, ut & institutionis & quaestionis nostrae leges ratas & confessas habeamus, ut leges quàm o ptimé doce̅di, quas sequi oporteat, contra quas neque exceptioni ulli, vel excusationi nullus locus esse possit,
|| [39]
habeamus, quae denique no̅ minus ad bené docendum optimamque institutione̅ formandum, quám ad bené loque̅dum Grammatices praecepta, seruandae sint. Valdé profectó insolens, & in tanto negocio minimé exspectatu̅, minimeque ferendu̅, ut cum oe̅s hominum actiones & conatus certis legibus & regantur, & judice̅tur, hoc nobilissimu̅, periculosissimumque studium, quod Institutioni dicatu̅ est, sine lege feratur, & unicuique par arbitrio liceat, & quomodo lubeat, & qua adlubescat via, Institutione̅ conformare, co̅siliaque sua doctrinae magistri, no̅ ad certas leges dirigant, sed prout visum sit, ut aliqua̅do etiam affectibus placeat, effundant, in quae animaduertere fas no̅ sit, quibusque refragari religio habeatur. Praeterea manifestum est hac tempestate non posse sine exploratis, probatisque bonae Institutionis legibus de Philosophorum consiliis judicare quemquam; quod ut rectius intelligatur, pauló altius rem repetamus. Cum primum universalis illa co̅versio gentilium ad Christi Ecclesiam per totum orbem fieret, resque Christianorum concionibus, adhortationibus,
|| [40]
apologiis, & disputationibus ageretur, qui apti ad discendum erant, sic instituebantur, ut non minus eloquentiae operam darent, quàm sapientię, quo rectius variarum cognitione rerum imbuti, copiosé prudenterque dicerent. Neque tantum doctrinam coelestem, sed Philosophoru̅ quoque disciplinas rimabantur, cu̅ non tantum populus esset de religione doce̅dus, sed Philosophi etiam religionem Christianam infestantes, redarguendi, Ecclesia viros habuit inde innumeros, quoru̅ studiis & veritas illustrata est, & populus Christianus quám optimé institutus, ut reliquas Reip. partes tacitus praeteream. Tempora, quę se quuta sunt, aliam attulerunt institutionis formam, cum co̅cionum, atque sic eloquentię usus in superstitiosam, aliorumque sacrorum celebrationem mutaretur, & illud augustu̅ docendi munus in spinosas rixas, & aridas, sapientiaque Seraphica Scholasticorum realium, nominalium tumentes concertationes abiret, desiit antiqua illa & patribus usitata discendi, docendique ratio. Ut enim qui rixis sese dabant, nullam attingebant Eloquentiae
|| [41]
partem, sic qui conciu̅culis ad populum perraró habe̅dis se praeparabant, nullis rerum studijs, quibus sapie̅s, prudensque Eloquentia comparatur, incumbebant, sed quemadmodum illi inanissimis subtilitatum elega̅tijs: ita hi anilibus fabulis sineque ratione & modo, clamoribus adhaerescebant; aut veró si quis ab rixis in co̅cionem veniret, ineptissimus orator audiebatur, ut ex tam prava institutione no̅ modo fructum vita humana nullum perciperet sed etiam detrimentum faceret. Accessit & aliud malum omnibus seculis exitiosum. Qui ingenio valebat, inter doctiores, id non agebat, ut institutionem eó dirigeret, ut co̅muni hominum usui, quae disceba̅tur, inservire, humanaeque universali indigentię subvenire possent, sed ut vincere alios subtilissimâ subtilitate Doctor. Neque aduersarios, quos quisque sibi subtilitatibus inventis conducebat, idem illud studium destituit. Erant etia̅ ab omnibus humanae vitae provincijs remoti doctores, sectetioribusque Musarum sacris tantum speculandis indulgebant, ut paru̅ soliciti fuerint,
|| [42]
ad quemna̅in vita usum disciplinarum institutio tenderet, putarintque egregié se munere suo functos, discipulos probé instructos, & ad requisita̅ perfectionem deductos esse, si rixari, clamare, co̅tendere de disciplinis, subtilitatibusque suis, sine fine, modóque possent. Haec studia tantum effecere, ut nulli homines minus vitę utiles essent, quám qui maximé esse debebant. Aliorum consilia, qui id animadvertebant, in contrario proposito substiteru̅t, qui cum institutionis, & disciplinarum fructus, exitium vitae, & religioni adferre experirentur, nihil discere maluerunt, quam discendo perversis moribus ingenioque distorto adsuefieri; quarum partiu̅ una Fratrum IGNORANTIAE titulo se venditabat, altera usus experientia edocta Rempub. sustinebat. Felicius seculum licet, Deo sic volente, sit insecutum, tamen ingenia mortalium consentire in institutionis forma non potuerunt. Post Gothicam barbariem, cum quaestionaria ista & Thomistica, Scotistica, Realium, Nominalium ignorantium institutio ac philosophia primu̅ politicos de reformatione artiu̅
|| [43]
monuisset, artifices ad animum revocarunt, non isti, qui in Monasteriorum tenebris delitescebant, sed qui in luce, qui in patrum monume̅tis, qui inter homines versaba̅tur, Artes quibus homo eruditur, humanae vitae constantius perficiendae, indigentiaeque naturali explendę destinatas & inve̅torum consilio, & natura ipsa esse, & quide̅ ad usum fructumqueue huic vitae necessarium, atque utilem, qui in ociosarum subtilitatum tricis no̅ consistat, sed reddat discipulos ad humanitatis partes sustinendu̅ aptos, eaque suppeditet, quibus quisque & suam ipsius & aliorum salutem humanitus tueatur, naturalemque sibi perfectione̅ acquirat. Exstiterunt viri undiquaque doctissimi, qui partim corrupta̅ depravatae institutionis formam indicarunt, partim quoque summis conatibus emendare studuerunt. Inter hos primi fueru̅t Trapezuntius & Valla, hos Rodolphus Agricola Frisius, paulo post Reuchlinus, Capnio, Erasmus, Vives insecutisunt: Tandem omnes exceperunt Philippus Melanthon, Ioha̅nes Sturmius, Petrus Ramus, qui industria sua lucem, quam in disciplinis admiramur meritó & insti
|| [44]
tutionis dexteritati, barbarie superiori prorfus profligata, reduxerunt. Verum ut vita hominum labor est, cúm fieri non potuerit, ut qui emendationem molirentur, in omnibus idem statuerent, eademque via insisterent, atque alij, qui in sua institutione co̅senuerant, ad emendatam non facilè pertraherentur. Cumque non pauci essent, qui famae suae metuere̅t, si sua & quae probaverant ante, corrigi aequo animo paterentur, quique decedere aliquid laboru̅ suorum dignitati, si qúod commendarant, quód in linguas co̅verterant alias, quod explicara̅t, ad commodiorem institutionem emendandum esse faterentur, putarent, controversiae hinc inde oriuntur, dum quisque sua pro optimis, alterius pro pessimis, certe pro vilioribus, habenda censeat. Auxere has turbas mentis affectus, & ingenij quaedam superbia. Qemadmodum enim eorum consilia, quos p̅ceptores amplectimur, amoris ardentioris motu maximé probamus, atque illa, quibus diversum quid suadetur, aversamur: sic ingenio, qui velit cedere, rarus fuit. Quod si vero ad certas rationes, quibus optima institutio sit informan
|| [45]
da, perpetuó & solum non respiciatur, ri xę erunt, controversię nunqua̅ terminabu̅tur, nec quod maximé hic dole̅du̅, disceptatio ingeniorum facescet, nec utilitatem fructumque vitae ullum pariet. Legibus igitur hic maximé opus fuerit, quibus ceu regulis institutio dirigatur, informetur, ac veluti notis optima agnoscatur, ne qui optimam quaerit, in pessimam incidat, qui commodam vitae nostrae animo concipit, distortam reddat, qui co̅silium aliquod, uti optimum, specie quadam inductus comprobet temeré, quod prudenter judicatu̅, improbari oportebat, qui denique multis sudoribus diu in disquisitione controversiarum versatus est, & operam & oleum se perdidisse, nihilque quod vel ipsi caussae lucem aliquam adferat, vel vitae subsidio esse possit, se reperisse sentiat. Neque ulli mortalium, qua̅tumvis doctissimo, tanta deferri auctoritas potest, ut quod optimum in hac caussa sit, sine rationum momentis pronu̅ciet. Belluinam servitutem ingenij nobilitas minimé admittit. Rationibus veró si agatur, revera leges optimam institutionis formam pręcipientes ponuntur.
|| [46]

CAPUT V. Principia, ex quorum consideratione leges haesint definiendae, monstrantur.
[arrow up]

CErtum sit legibus opus esse: unde sint adsumendae, quo sint modo, & quales ex aequo propone̅dae, porró pervestigandum. Neque enim uti civiles constitutiones ex imperatorum edictis, sic optimae insttutionis, ex ijsdem citari poterunt. Leges in hu̅c fieri finem consueverunt, ut recté ea fiant, quae facienda sint, non fiant, quae facere incommodum noxiumqueue sit, nec non minus utile aut supervacaneum, siquidem & his necessaria etia̅ impediantur. Recté autem fieri veré dicitur, quod sic tractatur, sic administratur, ut quàm facilimé, quàm perfectissimé, quàm expeditissimé scopum sibi propositu̅ obtineat. Scopus institutionis Phiiosophicae est humana hominis perfectio. Ha̅c igitur leges perpetuó respiciant, hominis naruram meditentur, ut ea co̅prehendant fierique praecipiant, quae homini congrua desideratam perfectionem largiantur. Atque illud quide̅ ea ratione & modo, ut undiquaque institutio muniatur, eaque ple
|| [47]
nissimé in similibus ejusdem generis institutionibus desiderari experientia testatur. Nam Philosophicae institutionis leges defectu̅, qui in aliis institutionibus est, si non suppeditent, semper aliquid, legibus etia̅ accuraté observatis, admittetur, quo institutio minus perfecta arguatur. Leges, qui Atheniensibus ferre voluit, quibus & Lacedaemonijs praestare̅t, & Reipub. suae firmitatem perpetuó tuerentur, fine̅ hunc ob oculos sibi propositum habuerit, illaque sit complexus, ob quorum defectum Lacedaemonioru̅ Respub. florere perpetuum non potuerit, necessum fuit.

CAPUT IIII. Status hominis inintegritate constituti explicatur.
[arrow up]

INstitutio homini est dicata, ut integritati eum restituat, vitaeque huic aptu̅ reddat. Est itaque hominis conditio penitius introspicienda, priusqam leges fera̅tur, quibus illa fieri, quae humanae succurrant necessitati, quaeque restituant, quod in homine per defectum integritatis desideratur, jubeantur. Atqui, ut imprudenter medicus ageret, si medicamenti laborem conficie̅di susciperet,
|| [48]
aegroti morbo no̅dum cognito: Sic paru̅ quoque sapie̅ter de rectâ rectae institutionis conformatione disserere meritó videretur, qui hominis expoliendi tu̅ naturam, tum malum non pensitasset. Quod enim medicamenta morbis, id defectui hominis est institutio. Ordine igitur ut progrediatur in hac parte etia̅ explicatio; primó integritatis perfectionem; deinde ipsam corruptione̅; tertió corruptae naturae indigentia̅ considerabimus. Homo ut primum à Deo ter Opt. Max. creatus fuit, & terrenaehuic vitae & coelesti spirituali addicebatur, eratque & naturalibus viribus integer, & spiritualibus donis decoratus, adeó, ut utrique vitae vivendae quam plenissimé sufficeret. Sic erat affectus, ut Deu̅ ex integra me̅te, ex omnibus viribus, ex tota anima, & proximum uti seipsum sancté amaret, creatorem cultu sanctissimo veneraretur. Erat praeterea factus, ut piscibus maris, volatilibus coeli, bestijs, reptilibus, atque universae terrae dominio optimo, & ad Dei creatoris in creaturas imperium per imaginem conformato praeesset.
|| [49]
Gen. 1. v. 26. 28. & 9. v. 6. 1. Cor. 11. v. 7. Dominium hoc omnium terrenarum reru̅ cognitionem, intelligentiamque veritatis naturaliter perspectae, nec no̅ earundem usum ipsis convenientem, homini salutarem, & vitae terrenae destinatum co̅plectebatur, Gen. 1. v. 25. 28. 29. ut Deus sibi soli cultus sui definiendi auctoritatem reservarit, homini rationalem reliquarum rerum usum liberalissimé concesserit, Gen. 2. v. 15. 16. 17. in hoc integritatis statu, novisse omnium rerum naturas, proprietates, differentias, similitudines, dissimilitudines, communionem veritatemque, atque ijs in judica̅do recté uti poterat, Gen. 2. v. 19. 20. proprijs significantissimisque nominibus certa ratione formatis singula, quae offerebantur, appellabat, Gen. 2. v. 23. Essentiam rerum & quae profundissimé intrinsecus latent motusque & affectiones cieunt, proprietates perspiciebat, vocibusque quasi signis expressis arguté definiebat; Objecta quasi dubia, nec visa ante, constantissimo judicio, ratiocinatione prudentissimé adhibita concludebat, ut omnia & Rationis & Orationis officia quám promptissimé exequeretur, & in terre
|| [50]
nae vitaeusum convertere pro destinato, constitutoque singulorum fine universa posset. Coeli siderumque ordinem, usum & commodum in temporis, anni, mensium, dierum, signorum distinctionibus & differentijs ad creatoris laudem minimé ignorabat; Gen. 1. v. 13. psalm. 135. v. 7. Humanae huius & terrenae vitae rationes habebat perfectissimas; Gen. 2. v. 24. 26. quomodo inter se homines humanitus vivere, quo humanitatis jure socari, quibus modis legitimé dissociari, disjungique debeant, quid quisqueue sequi licité & ad communitatis salutem praestare, admittereque poterat, haud obscurum ipsi erat; quomodo humanitus affecti inter se homines varijs generibus distincti esse debuerunt, intelligebat. Quae vitae huic erant proposita, suis terminis concludere, quae spiritualia, suis etiam includere, & quomodo terrenorum usus esset ad spiritualium contemplationem usumque componendus, noverat, Gen. 3. v. 2. 3. Atqui haec o̅nia tanto acumine, ta̅taque intelligentiae perspicacitate, intuebatur, ut quod unum à Moyse consignatum est, admirari possimus, adsequi no̅ possimus. Quod enim
|| [51]
ex conjugii ratione, duos in una carne fore colligit, id licet summa animi, ingenijque contentione perquiramus, tamen quale sit, & quo sit modo, numquam consequimur. U titaque incultu Dei ad vitam spiritualem & coelestem, qui per plenum Dei, proximique & sanctum amorem ex imagine Dei Creatoris in sanctitate veritatis, & justitia fluebat, perfectionem suâ mensurâ definitam obtinebat; sic in naturalibus, quod ad naturalem, terrenamque vitam requiri poterat, nihil desiderabatur, nullaqueue imperfectio, nullus defectus cernebatur, sed abundé instructus erat omnibus, & aptus homo ad quaevis vitae terrenae munia obeundum.

CAPUT V. Status corruptionis exponitur.
[arrow up]

STATUM integritatis per peccatum sequutus est status cortuptionis, in quo omnia homini, quae liberalissimé donata erant, perieru̅t, corrupta, & multis modis infirmata sunt. Cum enim per inobedie̅tiam homo creatorem offenderet, poenasque justo judicio delinquenti praefinitas universo generi suo attraheret, morti malisqueue subjectus est.
|| [52]
Sanctitas, Veritas, Iustitia, quę in imagine Dei possidebatur, prorsus fuit amissa, nec ullae vires, quae perierant, recuperandi, nulla capacitas recipiendi, nulla repara̅di potentia relicta est, adeoque, homo labefactatus, ut, que amicus Deo & filius ante fuerat creatus, per peccatu̅ factus sit inimicus & hostis, nec possit quae spiritualia sunt, cum spiritualiter judicentur, intelligere. Hanc Spiritualem corruptionem & mortem tristissimam comitata est infirmitas naturalis gravissima. Cognitio illa & intelligentia, qua naturaliter naturae luce omnia perspiciebat, penitus obscurata fuit. Hinc dominiu̅ illud recté administrari non potest, cum cujusque rei usus ex natura ejusdem perspecta, & ad alia recté comparata definiendus non teneatur, erroresque ex ignorantia nasca̅tur, & homini perniciosi, & naturae contrarii. Praeterea quoque malitia, prauitas me̅tis, & sibi ipsi in abusu reru̅ privato perversè nocet, & vitam commune̅ societatemque humanam ex ignorantia recti vehementer afflictam, malitiosé non raró conturbat. Ratio denique ipsa & intellectus lume̅, ut & lingua infinitis difficul
|| [53]
tatibus implica̅tur, ut expedire munera sua, & quae vitae necessitas requirit, sine adjumento praestare nequeant. Hominem hic videmus infirmum, corruptu̅, nudum, egenum, erroribus, malitiaque oppressum, ubique fluctua̅tem, nusquam non periclitantem, nullibi firmiter co̅sistentem, ignarum, corporis animique morbis, vitiis, defectu & utique & omnibus in partibus laborantem, unde indigentia facilé aestimetur.

CAPUT VI. Derestitutione Spirituali.
[arrow up]

SPIRITUALIS defectus est in morte illa & depravatione spirituali, qua ad omne bonum spirituale homo prorsus est ineptus. Hujus restitutio cum naturae vires superet, nullumque vel principium, vel potentiam in homine per naturam habeat, non est, ut de ea hic agatur. Quae germané philosophica sunt, & cognitionis nostrae propria, si ad vivum usque omnia resecentur, tantum monstrant, homini naturale nihil ad hanc, quae defectum tollat hunc, perfectionem, paratum esse aut inveniri posse.
|| [54]

CAPUT VII. De restitutione Naturali.
[arrow up]

NATUR ALIS defectus in omnibus co̅spicitur, in quibus ante lapsum perfectio naturalis celebrata fuit, quo homo videlicet ineptus est factus ad vitam terrenam perfecté tam sibi, quam aliis vivendam. Primum itaque est in veri ignorantia & erroris facilitate, ut non tantu̅ in tenebris versetur, sed etia̅ ad lucem oblatam & oculis ingesta̅ coecutiat, suoque motu facilius ad id, quod in certu̅ est, quám ad certum feratur: Deinde in difficultate tum Ratione ad intelligendum, tum Oratione ad necessitatem, dignitatemque rerum exprimendarum utendi: Post in lubrici rerum usus vitae huic conuenie̅ter adhibendi, dominiique illius pristini recté administrandi, intricata & periculosa experientia: Ta̅dem in affectuum animi judiciique conturbatione, qua fit, ut in distinctis vitae generibus commodé & cum omnium, tam suo, quam aliorum bono sustinendis, versari non possit: Denique est in universali omnium rerum fructu, quo ad religiosum Dei conditoris numinisque
|| [55]
cultum, vi insita homo invitatur, compellitur, adigitur, recté colligendo, & ad veram verae religionis inquisitionem, rité dextréque metendo. Est generis nostri auctor, ut externo ministerio Ecclesiam sibi colligeret, quemadmodum naturam nostram non plané sustulit, sic etiam naturalia penitus no̅ delevit; sed semina quaedam reliquit, & vires, easque sustentavit, quibus benedictione Divina accedente & insinuata, ad perfectione̅ labor nos noster perduceret. Id quod mysterio restitutionis spiritualis revelato statim fuit universo hominu̅ generi denunciatu̅, cum homini sudor vultus & labor, quo vita̅ suste̅taret, parponeretur, Gen. 3. v. 17. 18. 19. Labor hic tribus generib. distingui possit, quibus naturae vis, impetus, & capacitas, tanquam basis substernitur. Haec principiis tam theoreticis, qua̅ practicis instructa, ad luce̅ dominiu̅que amissum, necessitatis etia̅ gratia, recipendu̅ anhelat. Labor primus est in tracta̅dis rebus universis, ab ipsa natura immediaté ortus & excitatus. Late̅s n. illa in homine virtus quiescere nemine̅ sinit, & ut nobilior, generosiorque est natura, eo opus
|| [56]
urget vehementius, feliciusque promovet. Capessit unusquisque aliquid praesta̅du̅, quo vitę terrenae consulat, & co̅muni succurrat indigentiae: Et quidem hoc judicio, ut quò potest quisque plura ad humanitatis usum conferre, eò perfectior censeatur. Neque intellectus naturalis hic quemquam destituit, neque naturae vigor & in intimo animi recessu abscondita & quasi inclusa lux in tenebris splendens. Horum enim beneficio labor primum institutus, cotidie magis ac magis efflorescit, hominemque expolit, & perfectiorem reddit, ut sua ipsius experie̅tia perpolitus, usuqueue rerum quasi formatus aptior vitae co̅muni, & proprię saluti tue̅dae redditus, in possessionem prudentiae & dominii quoda̅modo seipsum vindicet. Quinetia̅ in hoc suo proprio labore ex se & in seipso Ideam quandam recti observat, qua perfectionis ratio aliqua describatur. Quâ semel successit, eade̅ aggreditur, si occasio sit, viâ, negotium: Errores etiam quando contingunt, obseruat, caussasque & successus & erroris meditatur, sibique totus & discipulus est & praeceptor, atque ex seipso discit, quid ad defensione̅ humanitatis faciat. Hinc
|| [57]
idem labor suâ solius experientiâ progreditur ad alios etia̅, in quibus, qd rectu̅, quod perfectionem sapit, quod ite̅ defectu̅ quenda̅ in se prodit, speculatur, atque ita ad aliorum sese imitatione̅ componit, ut quę consta̅tiam habere deprehendu̅tur, similibus exprimat, quae scopum propositum non attigerunt, declinet. Verum enimveró cum paucissimis tanta naturae felicitas contingat, ut hac sua atque propria observatione sine adjumentis aliorum, aliquid perfectionis queant sibi comparare, vitae praeterea brevitas faciat, cum naturali judicii infirmitate conjuncta, ut serius, quàm ferat necessitas, aptus ad vitam ha̅c reddatur, qui ea tantum & suis solius viribus nititur, periculo etiam humanarum rerum administratio minimé careat, quae huic adquisitae perfectioni committitur, labor alter suscipiendus est, qui doctrinam aliquam & institutionem complectitur, qua alterius ope atque industria ad perfectionem ducimur: unde magistri humanitatis delecti sunt, qui alios ea docerent, quae ipsi explorata, compertaque habebant, ut labor vitae dicatus expeditior, sine
|| [58]
que periculo mali & erroris foret. Hic labor aut vulgaris est, aut Philosophicus sic enim maioris lucis gratiâ appelle̅tur genera distincta. Vulgaris est, qua exemplis utplurimum ad exercitatione̅ imitationemque propositis, illi, qui instituunt, utuntur praeceptaque simul quaedam & regulas ex constanti usu observatas particulatim tradunt, atque inde creberrimis assiduisque exercitijs opus urgent. Haec licet mirabiles saepé homines pariat, qui cum quoquam artifice possint contendere, quique saepissimé aptiores vitae sint & perfectiores, qua̅ qui perversa institutione usi fuerunt philosophica; tamen cum primas rerum causas non aperiat, tantumque communi earu̅ similitudini insistat, neque omnia simul, quae requiru̅tur, comprehe̅dat, ideoque & deficere sępius, & facile aliquem in errorem inducere queat, perfectionem naturae quaesitam non largitur. Nec enim judicium unicuique tàm acre & politum natura dedit, ut citra definitionum, partitionum, aliarumque regularum intelligentiam artificiosè pleneque ab alijs in stillatam, per se queat eo
|| [59]
rum, quae similia quidem apparent, diversitatem pervidere, ne quàm saepissimé specie aliqua externa fallatur. Praestat quidem haec vulgaris institutio observationi privatae, qua quisque suá Minerva sibi ipsi praeceptor est, siquide̅ haec etiam aliorum, qui usum habent, consilia sequitur, non solius sui judicij indicio nixa: Verum indigentiae humanae nondu̅ sufficere potest ad necessitate̅ perficiendę, cum consilijs nondum universali experientia probatis contineatur, nec integrum systema eorum, quae cognsoce̅da sunt, exhibeat, unde omnia scitu necessaria ad pellendam indigentiam hauriantur. Exemplo sint, qui linguam Gallicam, inter Gallos versantes, usu &exercitatione addiscunt: hi licet observationes quasdam vel ab alijs acceperint, velipsi sibi ipsis collegerint, quibus ex similibus exe̅plis vel ex dissimilibus, similia dissimiliaque judicare monentur, & id quidemtantâ cum felicitate, ut alijs, que certis certaeque artis regulis ex politissimo linguae usu observatis, certaque via linguam addidicere, multó expeditius, disertiusque loquantur; tamen sic aliquando loqui deprehendas, ut emen
|| [60]
datione sermo egeat; ut taceam, quoties haereant, si quae sint profundiora linguae propria, ad intelligentiam tame̅ ejus scitu prorsus & ad necessarium usum necessaria, sciscitere. Si ad singula vitę genera digrediaris, simile quid ubique reperias. Philosophica & artificiosa institutio sequitur, quae certa praeceptionum forma discipulum instruit & instituit, ejusmodi eum informans praeceptis, quibus constans, apertaeque rei perdiscendae veritas contineatur, apta ad ignorantiam, erroresque multiplices & varios propellendos, quibusque sic homo instruatur, ducatur, exerceatur, ut vitę huius terrenae munera partesque undiquaque co̅stanter sustinere queat, perfectionique illi suae restitutus, à defectu, in quo nascitur, & imbecillitate, in qua versatur, liberetur, sibique & aliis, imperioque illi terreno universo aptus fiat. Haec institutio, quia ob defectus in aliis duobus restitutionis humanae mediis manifestos, adsumenda fuit, talis sit necessum est, quae nihil in sese, ex quo defectus aliquis oriatur, & quo implicarihominis natura possit, ut non quám
|| [61]
expeditissimé ad perfectione̅ perducatur, habeat, planeque & omninò ea sit, quae ad indigentiae humanae rationes conformata, naturam sua in imbecillitate perfectam, quàm commodissimè exprimat, extricet, instruat, perpoliat & in statum, integritatemque suam restituat, quò constantius promptiusque pro occasione, necessitateque oblata, vitae rebusque & negotiis inservire, seque in universam humanitatem effundere possit. Discipulus rerum ignarus suscipitur, qui natura infirmus, ad errores pręceps, multisque modis depravatus, sic ducendus est, ut quàm expeditissima viâ, eò, quò contendit, & certô, sine ambagibus, sine mora, sine errore perveniat, id est, ut aptus quàm facilime, quàm citissimé, quàm dexterrimé ad vitae terrenae partes factus dimittatur, utque nil illi desit, quo co̅stantissimè humanitatis officia tueatur. Primus labor in uniuscujusque animo nascitur, educatur, perficitur, valdeque infirmus est ob mentis morbos, & imbecillitatem; Secundus initium à natura habet & primu̅ ab institutione domestica excultus videtur, cum, qui unius
|| [62]
essent familiae, quibus poterant modismutuó sese juvarent: Tertius utrumque excipit, multóque consilio regendus est, quod prioribus ad indigentiam humanam plené subleva̅dum deerat, sua perfectione, integritateque compleat.

SECUNDUM MEMBRUM. De Legibus bonam institutionem complexis.
[arrow up]

CAPUT I. Institutio perfectionem hominis naturalem praestato.
[arrow up]

EXplicata sunt quę respicere in legibus optimę institutionis recté constituendis oporteat: Leges ipsae ut colligantur, & explice̅tur, res ratioque poscit. Lex prima & summa esto; ut institutio artificiosa sit sufficiens ad desideratam perfectionem homini indigo restituendum. Perfectionem dico, quę sperari in hac vita possit, in qua absolutu̅ nihil, tantu̅que labori promittatur, quantum sudoribus ad vitam hanc sustentanda̅ satis sit, quaequeue dominij illius fructus maturos, sa
|| [63]
lubres & adversus errorum mala efficaces, si non undiquaque & omnibus suis partibus expletos, ferat. Talis enim perfectio indigentię humanę opposita fuit, talisque desideratur, quae facultatem homini, dexteritatemque conferat, vitae hujus partes sine errore & periculo recté administrandi, eaque cavendi, quaesunt ab hac felicitate aliena; id quod in medicina manifestu̅ est, quae perfectionem homini suam largitur, quem praeceptis suis sic informat, exercetque ut dexteritatem recte medendi, errataque vitandi facultatem habeat. Nisi verò haec lex servetur, frustra institutio constituta videatur. Perfectionis enim hujus gratia acquirendae, quae indigentiae hominis succurrat, & quaesita est ab inventoribus primum & quaeri debuit, atque etiamnum suscipitur. Nec reliquas institutionum species aequaret, multó minus superare praestantia sua judicaretur, nisi sufficie̅tem hominis perfectionem comprehenderet. Perfectio igitur, quae hic dicitur, duo complectitur: Impotentiam qua homo est ineptus, tollet, & restituet dexteritatem, qua pristinam facultatem obti
|| [64]
neat. Hisce enim duobus in digentia ad perfectionem adspirans indiget; & perfectio no̅ modo quod malum est in naturâ tollit; sed bonum quoque co̅trarium excellentiamque naturae reddit. Natura enim & liberari ab impedimentis, & instrui viribus expetit, idque fieri necessitas postulat. Si enim vel omnes defectus in natura monstrentur, omnis indicetur, omnis pravitas tollatur, nisi simul ijs instruatur, quibus promptitudo id, quod necessum est, praestandi contineatur, ineptus tame̅ ad vitam hanc vivendam homo relinquitur. Doceat in Medicinae professione medicus omnem defectum, & impedimenta medendi, nec veró ea restituat, quae medendi pro̅ptitudine̅ gignant, miserum profectó & langue̅tem medicum formabit, qui vel ipse Medico alio opus habeat, à quo medendi facultatem discat, priusqua̅ medici perfectionem consequatur.

CAPUT II. Quod promittit, praestare certó poßit.
[arrow up]

EX prima hac lege, hęc altera necessarió sequitur, ut pręstari institutio
|| [65]
ne possit, quod desiderio naturae & necessitati promittitur. Perfectione̅ enim naturale̅ promittit, quae indigentiae succurrat, & reddat requisita̅ dexteritate̅, quam si no̅ potis sit praestare, frustra expetitur, fallitque eum, qui se institutioni perficiendu̅ committit. Quicquid veró in institutione fallit, id ab integritate ejus & fine alienum est, quin imó contrarium id institutioni perfectae est, quod fallendi occasione̅ in sese habet. Quem ducere certó ad meta̅ debebat, illum in medio spacio fixum sistit. Quid? quod á perfectione discipulum institutio avertit, quę promissa praestare non possit. Na̅ aut quod exinstitutione discipulus sequitur, perfectum esse certó statuet, aut aliud perfectum aliunde exspectabit. Si perfectu̅ statuet, nunqua̅ ad perfectione̅ veniet, siquidem id perfectionem non habeat, quod nequit scopu̅ sibi praepositum attingere; cujusmodi institutio est, quae promissum praestare bonu̅ nequit. Si veró aliunde aliud perfectum exspectet, illud ex solitaria illa, vel ex domestica institutione sperabit. Atque neutra haru̅ requisitam perfectionem pollicetur, ut ostendimus. Neque in hisce ter
|| [66]
ris media perfectionis alia sunt quaerenda, quám quae tribus illis laboribus continentur.

CAPVT III. Nihil Institutio pollicetor, quod vires hominis naturales superet.
[arrow up]

RECTA igitur ratio dictitat, & evidens postulat necessitas, ut ea tantum in institutione promittantur, quae viribus naturae praestari possunt. Haec enim naturalem naturae perfectionem comprehendunt: & alia sublimiora, quae in naturę non sunt potestate, si promittantur, ea quae promissa, praestari non possunt. Quanto cum periculo & qua temeritate haec lex violetur, in exemplis apparebit. Si institutione hac philosophica promittas restitutionem spiritualem, omnes qui credituri sunt affirmanti, aeterni exitii cum praesenti periculo errabunt. Putabunt enim se hac institutione restitutionem illa̅ adepturos, seque restitutos censebunt, quando nihil minus, quám restituti fuerint, naturaequeue perfectioni tribuent, quod neutiquam perfectionis huius viribus obtineri potest, restitutionemque falvifi
|| [67]
cam naturae finibus includent, atqui nunquam ad veram restitutionem pervenient. In Medicina promittas artem, vel, si mavis, facultatem sanandi, non modo contrá quam sperari possit, effusé promittis, sed etiam no̅ humanae perfectionis partem, sed Divinae potentiae virtutem te daturum promittis, & quod hominum vires lo̅gissimé excedit, perfectioni humanae adsignabis. Quae si temeritas non sit, difficulter admodum, quid temeritatis culpam sustineat, definietur. Pari ratione faciat, qui veritatis Divinorum mysteriorum rationes me̅surasque traditas in Logicis opinatur, cum lux, qua mysteria intelliguntur, naturalis non sit, sed spiritualis. Promissis itaque institutio humanae profectioni inservie̅s, naturae vires no̅ egrediatur, si extremae temeritatis culpa̅ extimescat, consilioque regenda videatur. Nec enim unquam sufficiens fuerit ad perfectionem forma̅dam, si, quod supra vires naturae est, sibi efficiendu̅ proponat. Siquide̅ nulla institutio noua̅ creet natura̅; sed tantu̅ labefactatam restituere, & tollere impedimenta conetur, ut expedité insitis uti viribus possit.
|| [68]

CAPUT IIII. Institutio omnes humanitatis partes vitae huic inser vientes complectitor.
[arrow up]

CUM Institutio philosophica naturalem hominis perfectionem, quae naturali indigentiae apposité succurrat, tanquam scopum sibi proponat, necessum est, ut oe̅s partes humanitatis, quae indigentiae succurrunt, & perfectionem naturalem continent, exsequatur. Si enim quaedam praetereat, quorum necessarius est in vita usus, quęque natura motu suo suggessit, imperfectum dimittit, que̅ perficere debebat, ut tacea̅ inevitabile erroris periculum, quod istac ratione creatur disce̅ti. Quae enim ad perfectionem revera pertinent, cum institutione non comprehendantur, á perfectionis ambitu, si institutio perfecta judicetur, secludentur, ut legis hujus violatio, perfectionis necessariae spe̅ multis adimat, persuasionemque inanem instillet, qua de perfectione gloriantes, & se & alios decipiant, necessarioque haereant, si ad neglectas partes deveniatur. Coeli dispositionem & vires inde fluentes, institutio reticeat, discipulus certé ad ea perdu
|| [69]
ctus, vel judica̅da, vel quovis alio modo tractanda, quae ad coeli siderumque positu̅ diversimodé se habent, perductus, imperfectionem in se sentiens, no̅ sine rubore & periculo hallucinabitur.

CAPUT V. Institutio tantum, quae necessaria, quae utilia, quae indigentiae humanae sint subleuandae apta, contineto.
[arrow up]

QUEMADMODUM nullam perfectionis humanae parte̅ plena institutio praeterire & negligere debet, ut portum sibi petitum occupet, sic etia̅ nihil tractabit, quod vel necessarium non sit, vel minus utile, aut indigentiae humanae per se sublevandae non serviat. Perfectio enim hominis est in iis, quae indigentiae utiliter necessarioque subve̅iunt. Indige̅tia aute̅ necessariis & utilib. destituitur. Haec itaque tantu̅ si restituat, ad naturam optima perfectaque judicabitur. Nec quicquam in hominis perfectione ante lapsum integra vel inutile, aut non necessariu̅ monstrari poterit. Quae veró ante lapsum fuerunt, si recuperentur, perfectio desiderata tenetur, finemqueue labor adeptus est.
|| [70]
Inutilia, minusque necessaria, si in institutionem irrepant, no̅ modo instituendu̅ remora̅tur, sed etiam perfectione̅ in iis collocant, quae ad perfectionem non pertinent. Et quid no̅ necessaria, ubi necessitati sit consulendu̅? Quid inutilia, ubi propter terrenae vitae co̅moda pro natura̅ homini proposita & concessa labores sustine̅tur? No̅ necessaria, proindeque etia̅ vitae inutilia, si admittantur, non raró fiet, ut quae maximé necessaria erant & utilia, negliga̅tur, ut postea illud: Necessaria ignoramus, quia non necessaria didicimus: sibi ipsis ingemiscere coga̅tur, annis laboribusque obsiti, quando ad vitae administrationem, necessitate aliqua ex institutione etiam ingeniosi rapiuntur. In Logicis Apodictica quaedam Demonstratio, cuius an exemplu̅ aliquod per naturam tale esse possit, quale ab auctore requiri videtur, veheme̅ter dubitari potest, omnium labores in logico agro desudantiu̅, sibi postulavit; neglecta interim de methodo doctrina est, & maximé necessaria, & utilissima, & , face̅ omnibus, quae ratione & viâ tractanda sunt & digerenda, praeferens.
|| [71]
Praeterea, si quaedam non necessaria, quaedam quoque inutilia in artiu̅ fines recipiantur, qua̅do, & ubi modus definietur, ut plura ejus generis jus ingrediendi idem sibi non sumant? Praesertim cum ingenii humani ea sit perversitas, ut non raró malit non necessariis inhaerere, quám veré necessaria ad usum transferre, sibique plurimum in acuté, & nové inventis adblandiatur.

CAPUT VI. Institutio, hominem usui rerum, vitae terrenae huic qui congruat, praeparato.
[arrow up]

HOMO ante lapsum dominus fuit rerum, omniumque suarum facultatu̅, & universae Naturae constitutus, non ut contueretur tantúm, sed ut omnia, quae usque sunt, in vitae suae usus convenienter converteret, vitamque ad totius naturae finalem dispositionem institueret, beatéque viveret. Indigentia postmodum accessit, quae naturalem hunc usum turbavit, intercepit, hominemque ta̅tis beneficiis privavit, ut anté oste̅debamus. Perfectionem hanc cum restituere Institutio debeat, necessum est, ut sic homine̅ informet,
|| [72]
ut naturali & vitę huic destinato omniu̅ rerum usu frui commodé, & recté uti possit. Si enim hic aliquid in eo desideretur, minimé omnium desiderata̅ perfectionem se consecutum vitę sibique ipsi probabit. Numerorum naturam si quis universam, sic tamen interpretaretur, ut scrupulosissima subtilissimé perspicerentur, ad usum verò numera̅di nequirent numeri recté adhiberi, discipulusque institutus de numeris rixari infinitas rixas posset, numerare dextré & artificiose ratio cinari non posset, perfectionem profectó desideratam adhuc desideraret. Talis igitur institutio postulatur, qua homo aptus fiat ad vitam hanc terrena̅ recte sustinendum, & universarum rerum usum dextré praestandum: atqui eo modo, ut in universis rebus, quae naturae finibus continentur, tractandis, donisque â creatore liberaliter relictis, decenter exercendis versetur.

CAPUT VII. Institutio rebus, donisque varie̅ utendis hominem aptum reddito.
[arrow up]

|| [73]
HOmo universae naturae dominus, varia ad vita̅ tractanda reperit, variaque administratione indiget, ut sępissimé re̅ eandem aliquando etia̅ ad eunde̅ fine̅ diversimodé tractare cogatur. Cum itaque perfectio institutioni proposita esse debeat, qua instructus vitę ac necessitati & occasionibus oblatis apté & apposité quęvis administrare, quebusvis facultatib. uti, queat, & id quidem cum expeditâ promptitudine & constanti dexteritate, necessum est, sic hominem institutio expoliat, instruatque ut possit variae & multiplici rerum tractationi sufficere. Quod nisi fiat, imperfectionem adhuc residuam saepius experietur, ideoque institutioni aliquid defuisse sentiet. Qui orator apud Atticos bené peroravit, apud Asiaticos nisi aliter peroraverit, minus sese in perorandi facultate perfectum demonstrabit.

CAPUT VIII. Insiitutio naturae vestigijs insistens, ejus ut in se vertitur, perfectionem exprimito.
[arrow up]

ASt, quod dicebamus, locoru̅, temporum, ingeniorum, hominum,
|| [74]
studiorum, naturarum multiplices & propemodum infinitae sunt varietates, ut non statim idem ubique omnibus & semper conveniat. Quid hic itaque, qui institutionem meditatur, sequetur, & quomodo, quod sibi habet propositum, perficiet. Asiaticus Orator copia & abunda̅tia diffluebat: Atticus erat pressus. Quę institutio utru̅que ad perfectionem, scopumque optatum perduxerit? Judicium, fateor, res postulat, ut in una schola, institutione eadem & Asiatico Eloquentię generi & Attico discipulus praeparetur, Asiaticé perorare & Atticé discat. Nullum hic medium aliud, quàm ut naturam, qualis in se est. inque optimis, constantissimisque & elaboratis suis operibus apparet, non contorta̅ distractam undiquaque sequaris, vestigiaque ejus, & vires sedulo observes & imiteris: utqueue animadvertas, qua ratione Dominu̅ universas naturae copias ad quemvis utilem, vitaeque convenientem usum, quod homini co̅cessum est possideat. Quemadmodum enim omnis perfectio in eo consistit, ut homo reru̅ dominus facultatibus suis recté, & prout occasio & ne
|| [75]
cessitas ferunt, prudenter vitam administret, & quae bona ipsi sunt subjecta, bené, quae est ipsorum natura, & finalis destinatio modis, quibus co̅modissimé & pro circumstantijs congruenter fieri potest, in bonu̅ vitae, usumque salutarem co̅vertat, sic etia̅ perfectio, quibuscu̅que modis tractandum aliquid sit, sufficiens & plena in institutione co̅prehendetur, qua ad que̅vis tractationis modu̅ fiat discipulus facilé aptus, si natura, ut in se est, & ad omne̅, omni modo co̅formata̅ tractatione̅ suis ipsius viribus instructa exprimatur, & res, uti naturę hominisque imperio subjectae, sui ad usum pro constitutione, dispositioneque sua, varié offerunt, tractandae doceantur. Naturam itaque si undiquaque, ut ipsa in se patet, aperias, instruas, facilimu̅ fuerit, quibus cum etiam varietatibus, quae co̅veniunt, quę requiru̅tur, quę fieri bono est, modo, quicunque demum praesenti tractationi conveniat, apposité praestare. Cum quod co̅firmamus, fieri vix posse alicui videri queat, exemplis utamur. Naturales intellectus rationes si ad naturae vestigia & observatae sint, & expli
|| [76]
catae & firmatae, poterit utique earu̅ ductu discipulus vel Atticé plurima paucis comprehendere, vel pauciora dilatando pluribus mirificé extendere. Eadem est natura, facultas eade̅, quae praestat utru̅que: via quoque eadem, quae à pluribus ad pauciora per co̅tractionem, & quae à paucis ad plura per dilatationem ducit, quae si recte monstrata sit, indicio suo ad utrumque humanitatis munus defert. Eadem inveniendi & arte & facultate & via tum pauca vestigantur, tum plurima, quibus, quod propositum est, tractetur; eodemque judicio apud Atticos Atticé perora̅du̅ esse, quo apud Asiaticos Asiaticé colligitur, & quide̅ verè naturali; quę si ex natura integré perpolita sint, perfectè conatum laboris dirigent. Similiter ornatus naturam si integrè exprimas, vim formamque Actionis si ostendas, nil quicquam ad institutionem deerit cuiquam ad id, quod quocunque modo exornatum voluerit, exornandum. Res denique in suis disciplinis si plenè explicaveris, omniumque naturas revelaueris, quid cuique negocio & labo
|| [77]
ri, quocunque etiam modo congruat, sine labore & difficultate seligetur. Medicus varijs hominum generibus varié pro corporum, aëris, temperamentorum, locorum, alimentorum, motuum exercitationum, constitutionibus affectis, varieque curandis, si praeparandus formandusque siet, idque una atque eadem institutione Medica, quàm rectissime id fiet, si singula haec suis generibus distincta plené exquirantur, qualiaque sint doceantur, ut natura omnium, conditioque pateat. Fiet enim facilimé hinc, ut ad quaecunque horum Medicus accesserit, ratione, & via, qua decet, tractare morbum noverit. In Metricorum pedu̅ doctrina, manifestissimé haec comprobantur. Si horum enim natura, ratioque semel, uti est, perspecta sit, omnibus carminu̅ generibus constituendis sufficiat, infinitis aliis sufficeret. Naturam igitur plane, ut in se reflectitur, perfectam institutio exprimat, ut ad varia ejus munera aequé paratus discipulus reddatur.
|| [78]

CAPUT IX. Media, ad perfectionem hanc obtinendam necessaria, quae ipsa praemonstra vit natura, institutio complectitor.
[arrow up]

Indigentia humana medijs ad perfectione̅ necessarijs destituitur. Institutio igitur, quae naturae perfectione̅ molitur, Media expediat necessum est, quibus perfectio obtineatur. Verum enimvero, cum Naturae commodissima sint media, quae ipsa suggerit, quaeque in optimis suis operibus expresserit, quibusque usi deprehenduntur, quorum opera à natura perfectiore prodijsse perfecta liquidó constat, institutioni sufficie̅t naturae ductum quae sequi docent, quaeque vestigia perfectioris naturę naturalia legunt. Si in medijs aliquid desideretur, non potest institutio perfecta esse, cum nequeat suppeditare, quibus indigentiae humanae plené succurratur, quaeque ad perfectionem naturae plené requirantur.

CAPUT X. Institutio Naturam, Doctrinam, & exercitationem comprehendito.
[arrow up]

|| [79]
Im perfectio hominis est ex naturae vicio, ex ignora̅tiâ veri, ex usus, fructusque inepta perceptione, & directione, ut natura labefactata nesciat veru̅, nec possit gen uinu̅, vitaeque utilem fructum demetere. Ut verò huic indigentiae succurratur, naturae consideratio primúm suscipienda est; deinde doctrina instituenda: tertió exercitatio prudenter & seduló urge̅da. Si horum aut praetereatur in institutione, aut negligentius tractetur aliquod, perfectio sperata nu̅qua̅ obtinebitur. Media haec à natura ipsa ubique, modo aliquid perfectionis adfuerit, mo̅strata sunt. Nemo enim unquam perfectionis aliquid co̅secutus est, quod hisce principijs, medijsque non sit comparatum, ta̅tumque imperfectionis semper in praestantissimis viris notatum est, quantum fuit in hisce principijs rectè expediendis neglectum, qua̅tumque desideratum. Naturali vicio Demosthenes, & Cicero Oratores laborarunt, indeque notati non sine caussa sunt, quod quò magis correctum fuit, eó perfectiores sunt meritó habiti. Sic multos videas oratores, quoad phraseos elegantiam, & copiam inventionis, admirabi
|| [80]
les, veruntamen tám ad agendum pronunciandumque cum decoro & dignitate apti, quàm plumbeae aviculae ad volandum, quae culpa institutionis est, cum neque in Actionis Rhetoricae pręceptis instituti sint, nec in agendo exercitati.

CAPUT XI. Institutio, quàm potest, expedita & facilis esto.
[arrow up]

NATURAE infirmitati, vitae brevitati & quae ejusmodi plura sunt, institutionis dexteritate est inservie̅dum, & quidem istac ratione, ut quamprimu̅ id fieri possit, homo reddatur vitae huic aptus. Facilitate igitur opus est, qua sic omnia expediantur, ut difficultatibus, atque impedimentis compendio superatis, ad ipsam perfectione̅ citissimé perveniatur. Quin ideo inventa est institutionis via, ut iis quae remorari poterant, remotis, iter ad desideratum bonum pateat commodissimum, brevissimum, tutum, rectum, expeditum. Contra igitur institutionis finem foret, si alicubi vel difficultas de industria institutioni injiceretur, vel quae injecta
|| [81]
ab alio forté sit, non removeretur. Sat difficultatis in seipsa natura habet, ex defectu proprio, Institutio si sit vel expeditissima. Quare inepta, certé corrigenda, judicetur meritó, quae est vel de industria auctoris difficilior facta, vel negligentia laboriosior relicta, vel directae simplicitatis ignorantia asperior data. Quantum undique damni vita haec accipiat, ex lege hac violata, nemo est, qui ignoret. Detinentur pręter caussam in salebris discipuli, & dum utilissima vitae huic perdiscere possent, in difficultatibus praeter rem objectis desudare coguntur. Sumptus, qui perduntur, perdantur sané: recuperari enim arte possunt; Tempus, quod non inutiliter modó, sed etiam cum naturae detrimento teritur, quia revocari non potest, magistros difficultatis gravissimé accusabit.

CAPUT XII. Ad Hominem sic Institutio sit directa, ut omnes ejus facultates, ad Dominii illius per laborem conceßt & administrationis legitimae usum fructumque dirigatur.
[arrow up]

HOMINEM perficiendum Institutioni esse finaliter propositum dubita
|| [82]
ri non potest. Ad homine̅ igitur, ut tota dirigatur institutio recta ratio postulat. Perfectionem veró hominis in eo co̅sistere certum est & exploratu̅, ut omnib. suis facultatibus ad vitae, rerumque administratione̅ sufficienter, & recté uti possit, omniaque in usum vitę utilem, & destinatum convertere, atque ita fructu̅ omninó omnium percipere. Institutio igitur & hominis facultates, & rerum ipsarum omniu̅ rationes dispositionesque sic co̅plectetur, ut ejus beneficio, Dominium plené perfecteque & ad necessitate̅ dignitate̅que hominis apposité exerceri possit, rerumque ipsarum subjectio, & ad hominis facultates situs atque constitutio, qua fructum, usumque humanae vitae utile̅ largiu̅tur, intelligi queat, proindeque per Institutionem homo aptus ad universa vitae munia fiat, expediatur, firmetur. Caeteru̅ enim imperfectus homo sit, qui uti plené rebus nesciat, & imperfecta Institutio, quae hominem non efficiat expeditum ad omnium reru̅ exquisitos fructus vitae utiles colligendum. Ut enim Deus rerum cunctarum constituit dominum hominem, sic etiam res universas ita condidit, ut sui usum humanis re
|| [83]
bus largiantur necessarium, insignem, illustrem, & mirificum & quidem ad rationalis creaturae imperium recté definitum. Unde perfecta Institutio judicetur, quae facultates hominis, domini, ad res dominio subjectas dirigit, & res vicissim humanis usibus destinatas facultatib. illis subjicit, idque eo pacto, ut periculu̅ erroris sit nullum, nulla etiam inconstantia perfectionis certitudinem turbet.

CAPUT XIII. Pietatis, & timoris Dei cultusque Divini, nec non aeternae salutis rationem Institutio maximé habeto.
[arrow up]

QUOD hic fieri debere adseveramus, prophani, sat scio, & qui abdomini rebusque humanis tantum natos se esse putant, ridebunt. In Christianorum veró scholis Christianam requiri Institutionem nemini Christiano obscurum esse potest. Sed neque perfectioni humanae aliud propositum esse, quám ut hominem deducat tandem ad Divinam revelatione̅, in qua timor Dei, aeternaeque salutis conseque̅dae ratio proponitur, alio loco mo̅strabimus. Perniciosa
|| [84]
igitur inter Christianos censeatur Institutio, quae, neglectis verae pietatis principiis, juve̅tutem humanioribus litteris consecrat. Nec veró hęc aliquis sic accipiat, ac si Institutio Philosophica co̅plecti ea debeat, aut possit, quę constitue̅dę religioni, timori Dei gigne̅do, & consequendae vitae aeternae aut sufficia̅t, aut aliquid confera̅t, sed quod defectu̅ vbique monstret, impotentiamque aperiat ea co̅sequendi, quae spiritualia sunt, & Religionis veritatem, vitamque aeternam concernunt, licet ideó nobis donata á Deo sit, ut humanum genus huic vitae conseruatum, aliis divinioribus mediis ad verum Dei cultum & spem vitae sempiternae traduceretur.

MEMBRUM TERTIUM. De Natur a consider anda.
[arrow up]

CAPUT I. Ad Institutionem legitimam naturae conditiones probé considerentur.
[arrow up]

HActenus vidimus in genere, quid sit ad co̅moda̅ aptamque Institutione̅ necessariu̅; restat, ut, quae distincta ad eam pertinere oste̅dimus, distincté persequamur.
|| [85]
Naturam esse in Institutione co̅prehendendam supra dicebamus. Exquisité igitur fuerit introspicienda, ut nullibi ab ea deflectat Institutio, praesertim cu̅ ad ejus perfectione̅ ducere debeat. Natura languet morbida, erroribus obnoxia est, inopiâ, indige̅tiâque premitur. Diligentissimé igitur cura̅da, nusqua̅ oculi ab ea avertendi. Quâ ratione hominis imperio ac perfectioni res subsint, & quibus homo facultatibus expeditus praesit rebus, ostendendum.

CAPUT II. Natura in universali promptitudine constantiaque in operibus suis conspicua respiciatur.
[arrow up]

NATURA in seipsa non cernitur, sed qualis sit ex operibus intelligitur: quae si co̅stantia sint & usque quaque cum recto rationis judicio co̅gruant, indige̅tięque subveniant, perfecta; sin minus, imperfecta judica̅tur. Qui igitur optimam expeditissimamque Institutione̅ molitur, naturae opera sibi proponat, necessum est, ad quae similiter exprime̅da discipulus informetur. Universalis aute̅ pro̅ptitudo in operibus universis ad se invice̅ collatis cernitur. Exe̅plo res declaretur.
|| [86]
Qui ad sermonis Grammatici perfectionem instituere discipulum conatur, is optima sermonis exempla intuebitur, Institutionemque sic formabit, ut illa̅ sermonis naturam, quę in universali bené loquentium consuetudine est, perpetuo respiciat, ejusque facultate hominem loquentem induat.

CAPUT III. Iniis, qui instituendi sunt, natura singulariter consider anda.
[arrow up]

FIERI non potest, ut praestantia̅ perfectionis alicujus in re quispia̅ nanciscatur, ad quam natura aptus non sit, qui instituendus suscipitur. Necessitas igitur postulat, ut si prudenter agere velis, discipuli ingenium vestiges, exploresque ad cujus rei perfectionem sit magis aptum, atque ubi majori expolitione opus sit. Frustra coecum in opticis, & tristes morbos horrentem in Medicina institues.

MEMBRVM IIII. De interna doctrinae & Artis constitutione.
[arrow up]

CAPUT I. Doctrina Artificiosa constituitor.
[arrow up]

|| [87]
CUM expediri sine doctrina naturae difficultas nequeat, Artificiosa doctrina opus est, quae certa ratione certas praeceptiones complexa, certaque via explicata per constantem exercitationem ad usum, fructumque certó & rectâ hominem perducat. Hoc nisi fiat, intricata ubique & impedita Institutio haerebit, nec erit pręstantior, quám fuerat domestica illa & privata educatio.

CAPUT II. Doctrinae Artificiosae praeceptiones, ex usu natur ali perpolito & firmo, perfectionem indigentiae humanae subvenientem repraesentante, tantum, non ex argutiis in speculatoris cerebro natis, colliguntor.
[arrow up]

FUNDA MENTUM, principiumque legu̅ de optima Institutione fere̅darum, inque doctrinis artificiosé tractandis, observandarum, in perfectionis humanae, hominis ipsius, atque ejus indigentię consideratione situ̅ esse, supra demonstratu̅ est. Si igitur quaeratur, undenam, & ex quibus fontibus doctrinaru̅ praeceptiones haurie̅dae sint, quibus indige̅tiae humanae qua̅ rectissimé consulatur, facilis
|| [88]
responsio est: esse videlicet praeceptiones ex eo colligendas, in quo, quod naturalem naturę perfectionem in se continet, exquisitissimé depictum cernitur, naturaeque vis clarissimé elucet. Haec veró opera, naturae expolitae & confirmatae, impedime̅ta vndique objecta vi quadam singulari & continua exercitatione, experientiaeque industria exsuperantis, effecta, paulo ante dicebamus. Verum ut, quod postulamus, eó & melius intelligatur, & accipiatur rectius, pauló altius res, sed brevissimé, repetenda est. Homini Deus naturam non abstulit, sed liberali beneficio uná cum naturalibus viribus, sed valdé labefactatis, infirmatis, & languidis concessit: Dominium quoque illud non prorsus surripuit, sed donavit iterum, ea tamen lege, ut labore suo id homo administraret. Laborandi igitur facultate̅ homini, etiam benedictione singulari interveniente, servavit, qua res usibus suis subjicere, sequeue dominu̅ ostendere, atque ita universę vitę huic terrenę, sibi, aliisque inservire posset. Facultas haec laborandi vires praecipué animi, tum etiam corporis co̅plectitur. Animi vires ingeneratas illas natura
|| [89]
les Noticias, principia omnium conatuum humanòrum, semina doctrinaru̅, & vitae rectrices universae, ingenium innatum, vim intelligendi, & discendi, objectaque pervidendi, cupiditatem rebus utendi, & desiderium perfectionis acquire̅dę, & si plura hujus generis sunt, comprehendunt. Corporis facultates sensuum tám internorum, quám externorum munera continent. Necessitas accedit, qua impetus ille Naturalis exacuitur. Natura igitur hominem impellit ad vitae hujus munia obeundu̅, tractandumque omnia quę usquam sunt, hominisque usui parata. Hinc singularia primum arrepta, considerataque fuerunt, idque luce illa ingenita naturali, ut quae perfectionis aliquid continebant, observarentur, distinguerenturque ab ijs, quae rectitudinem illius deserebant. Quae enim in tractatione rerum singularia occurrunt, non ejusdem conditionis sunt omnia. Natura enim quandoque monstra gignit, saepius imperfecta opera protrudit, nec raró aliunde & extrinsecus vitium aliquod, & defectus attrahitur, ut perfectio in omnibus non aequé se ostendat.
|| [90]
Judicio hic maximé opus est, quo apta agnoscantur, inepta rejiciantur. Nam si hic erretur, perfectio ex institutione non sperabitur; imperfectio tantum tenebitur. Noticiis in mente per naturam luce̅tibus, judicium hoc formandum est, ad quas singula, quae sese offerunt, censenda sunt, quarumque jndicio, quae constantiam, rectitudinemque ad perfectionem naturę desideratam sequuntur, & in sese habent, ab iis, quae minus constanter illam tuentur, secernuntur. Quod enim sic comparatum no̅ est, ut indigentiae humanae constanter succurrat, desideratumque ad sufficientiam vitae huiccongruentem finem adsequatur, id perfectionis requisitae bonitatem non habere, proindeque expetitam naturae perfectionem non redolere, luce nobis congenita judicatur. Experientia universalis huc vires suas co̅fert ad explorandam singularium constantiam, rectitudinemque perpetuam. Opera naturae in singularibus, atque individuis consistunt, quibus sese uti effectis, caussa prodit. Singularia primum sub sensum atque
|| [91]
simul sub intellectus lumen veniunt (Absit enim ut singularia intelligi negemus) haec qualia sint, mentis sagacitas animadvertit; Deinde aliquid, quo naturae perfectio in unoquoque singularium contineatur, concipit, rationemque notat, qua adumbretur & definiatur. Haec ratio si in similibus aliis singularibus, ubi deprehenditur, eandem rectitudinem constantiamque tueatur, evincitur naturae perfectionem repraesentatare, singulariaque omnia, quibus inest, ex perfectione Naturae, non ex defectu & vitiosa prodiisse. Contra vero, si in universali singularium experimento & comparatione ratio observata à perfectionis desideratae constantia deficiat, imperfectionem coru̅, in quibus perfectionis anima putabatur, evidenter arguit. Atqui haec naturae opera, singulariaque, quia in usu vitae multo consta̅tique labore, industria, singularique Dei Opt. Max. afflatu edita reperiuntur, usus illustris, perpolitus, vitae humanae, atque indigentiae plené succurrens sufficienterque ad necessitatem ea, quae hominis sunt, perficiens materiam praeceptionum, quae in artificiosa
|| [92]
doctrina probentur exhibet, proindeque Magister ac censor disciplinarum celebratur. Ex usu igitur naturali, qui coactum nihil, nihil contortum, distortum nihil, nihil ab expedita naturae simplicitate & constantia, puritate, atque integritate recedens aut alienum habeat, qui, quod imperfectionis sit, nihil, nec aliquid quod indigentiae non subveniat, destinatumque sit, complectatur, cujus omnia sint expedita, non intricata, praeceptiones colligendae sunt, minimé vero ex argutis subtilitatibus, in speculatoris cujusdam cerebro natis, quibus intricata redduntur, quae expedita per naturam erant, mirificeque turbantur omnia, proindeque à medio perfectionis expedito secludenda, quacunque etiam subtilitate exornata. Exemplum in Grammatica disciplina artificiosé constituenda videamus. Regulae puri sermonis Gra̅maticae quęrantur. Colligi non poterunt, nisi ex puri sermonis singularibus exemplis. Haec quęna̅ sint si disquiras, ad ea perduceris, quae constantem optime & puré loque̅tium consuetudinem universali expe
|| [93]
rientia exploratam probatamque consta̅ter sequu̅tur. Caeterum si quid in exemplorum multitudine insolentius occurrat, aut quod puritatem inficiat perpetuó bonorum auctorum usu probatam, id Grammaticum praeceptum minimé suppeditabit. Auctores igitur Latinae linguae, si Latinae Grammaticae praeceptiones colligendae sint, omnium Latiné loquentiu̅ consensu probati erunt perlustra̅di; singulariaque exempla consideranda, inter se comprobanda; Rationes latinae linguae, & puritatis notandae, consignandae, quae perpetuo sibi constant, retinendae: Siquidem quaenatura̅ puritatis ejusque perfectionem exhibeant; idque in eum sinem, ut quemadmodum illi benè perfecteque locuti sunt; sic etiam Grammaticędiscipulus benè perfecteque loqui discat, & quae ijde̅ in sermone fugerunt, fugere adsuescat. Denique cum Naturę perfectio in simplici & expeditâ integritate consistat, quae arguta hominum ociosorum inventa redolent; quae naturae simplicitatem violentia quadam flectunt, difficilioremque perfectionem, qua̅ necessum
|| [94]
sit, reddunt; quaeque perfectioni in usu illo naturali & probato superadduntur, proindeque per se supervacua sunt, indigentiae primó non consulunt, necessariisque mixta lucem naturae obnubilant, non recté praeceptionibus hisce immiscentur. In doctrina Grammatices, quae de Orthographia est, si Grammaticus literas usu receptas, & consuetudine probatas simpliciter doceat, & quid quaeque in syllaba vel sola vel cum aliis juncta valeat, declaret, muneri suo satisfe cisse constanti naturae judicio judicabitur. Si porró prę nimio vel subtilitatis, vel nimiae perfectionis amore, novas figuras, novo artificio, etia̅, si ita velis, compendiosiori depingat, quibus ad eadem efficiendum forté etiam compendiosius uti possit, argutum quidem ingenium laudabitur; Institutio Artis & praeceptiones à sapientibus rerum aestimatoribus, non aequé laudari poterunt.

CAPUT III. Ex distinctis distinctorum defectuum generibus doctrinarum genera distinguantur.
[arrow up]

|| [95]
POSTEAQUAM ex usu in variis rerum generibus consistente, infinitę ejusmodi praeceptiones fuerint collectę & quasi in olla aliqua collectae & permixtae, ut sine certis distinctisque classibus, & cellulis, quibus distincté includantur, confusae jacea̅t, proximum est, ut ad expeditam institutionis & doctrinae for mam, genera defectuum humanorum distinguantur, indeque summa rerum genera á se quoque invicem discriminata censea̅tur, ut hac ratione distinctae praeceptiones distinctas in horreas segregentur, & quę ad defectum aliquem suo genere definitum faciunt resarcie̅dum: ad unum genus referantur, atque ita summis doctrinarum generibus recté constitutis tota absolvatur, & unaquaeque pręceptio ad certam suam sedem, in qua perfectioni humanae quàm rectissimé plenissimeque inservit, deducatur. Lex nisi isthaec servetur, tetra omnium praeceptionum confusio conturbatioque admittenda fuerit: nec certò quid perfectionis ex praeceptionibus exspectari possit, sciri potuerit. Distinguendus prius est loquendi defectus à defectu ratiocinandi, perfectioque hujus
|| [96]
ab illius perfectione, priusquam doctrinarum genera queant distincta proponi, quibus praeceptiones facultatem ratione, orationeque utendi includantur.

CAPUT IIII. Vnicuique perfectionis generi designata doctrinae species attribuitur.
[arrow up]

DISTINCTIS defectuu̅ perfectionu̅que generibus cu̅ distinctae disciplinę inservire debea̅t, necessum erit, ut cuilibet cujuslibet defectus generi, & unicuique perfectioni certa finitaque doctrina apponatur, cujus beneficio ad defectu̅ restituendu̅ perfectionemque acquirendam institutio uti commodé possit. Aliter si fiat, institutio implicata erit, confusionum salebris, nec certô constabit, quę disciplina ad quemque defectu̅ restituendum proprié faciat, saepeque in alienis doctrinis, & rerum praesentium cognitio & facultatis expediendae perfectio frustra, & irrito conatu quaeretur. Imperfectioni sermonis doctrinae, quae de sermonis praestantia, & conformatione agunt, sunt apponendae.
|| [97]

CAPUT V. Finis unicuique Arti ex imperfectione, contrariáque integritate constituitor.
[arrow up]

SI unicuique defectui sit sua adjecta disciplina, quae perfectione̅ restituat, proximum est, ut disciplinae finis proprius determinetur. Hinc enim in confusa praeceptionum collectarum multitudine intelligetur, ad quam doctrinae speciem quaelibet praeceptio sit referenda, ex quo veluti primo principio aestimanda, & ad quodnam bonum & perfectionis genus collineet. Quam commodissimé veró Finis cujusque doctrinae definietur ex contrarii defectus imperfectione. Ut enim Artes constituuntur ad hominem perficiendum, sic finem quaelibet suum habet in hominis perfectione: Et, quemadmodu̅ res universae in usum fructumque hominis conditae sunt; sic etiam perfecta rerum explicatio ad hominis integritatem dirigetur. Defectus sermonis est in eo positus, ut malé loquatur homo minus exercitatus minusque excultus. Gra̅matica, quia huic defectui inservire &
|| [98]
subvenire debeat, finem sortitur in eo, quod sit bené loqui, necessumque est, ut boni sermonis Ideam in se habeat, possitque hominemad bené loquendum instruere.

CAPUT VI. Cuilibet Arti proprius & adaequatus finis adsignator.
[arrow up]

PROPRIUM sinem dicimus, qui uni arti non est co̅munis cum aliis artibus, sed qui propriam naturam doctrinę, cui attribuitur, exacté determinat ac finit, quique artem ab arte sic separat, ut, quod suis terminis non comprehendit, ad aliam doctrinam releget; ex sua excludat. Finis hic proprius nisi determinetur, infinita quaevis co̅miscendi occasio dabitur; nec quid ex quaque doctrina boni exspecta̅dum sit, quid judicari debeat, quid perfici constanter, docebitur, Institutionisque doctrina innumeris modis turbabitur. Adęquatum appellamus, qui universae artis viribus obtineatur, qui particularis non sit, qui arti non secundum aliqua̅ partem, membrúmve partis tribua
|| [99]
tur; sed in quem tota artis natura co̅spiret; quo perfectio talis comprehe̅datur, quae talem imperfectionem genere suo proprio, ab aliarum imperfectionu̅ generibus distincto, universé tollat. Nisi enim talis adaequatus finis ponatur, doctrina non modó desideratam perfectionem non gignet; sed etiam, ne plené gignatur, efficiet. Nam si particularis & angustior sinis constituitur, in eo, qui ex artis praescripto acquiescit, ad perfectionem plenam non adspirat, id opinione adsequutus, quo perfectionis munera sustinere possit. Imó veró, cum angustior finis quaedam excludat, quorum ad plenam perfectionem usus est necessarius, integrae perfectionis spem discipulo praescindit. Exemplum esse Logicę doctrinę calamitas potest. Qui enim veritate̅ enu̅ciato comprehensam, & per syllogismi co̅sequentiam, si forté dubia sit, monstrandam, finem Logicae adaequatum, & proprium faciunt, Methodi obliviscuntur, discipulisque perfectionem nobilissima in parte imperfectam vendunt, faciuntque ut desi deratum necessariumque bonum negliga̅t, atque quę Methodi legibus pru
|| [100]
denter era̅t in deliberationibus, traciationibus, disciplinis, commentationibus digerenda, pro arbitrio caeco, sine certa ratione huc atque illluc disjiciant, aut veró si aliorum jussu, aut imitationis studio aliquid pręscripto quodam ordine collocent, rationem & caussam, cur id fieri debeat, aut cur aliter fieri possit, minimé videant, ideoque in luce etiam caecutiant, & si maximé vel manu magistri ducantur, tamen ubique titubent: ut taceam, quám facilimé decipiant, & decipiantur ab iis, qui methodicae dispositionis rationes, earumque usum prudenter & callidé adhibere, prout res fert, norunt. Si veró finis, qui latius feratur, quám natura, praeceptionesque Artis sese extendunt, apponatur, aut mira rerum co̅fusio orietur, aut perfectio promissa nunquam praestabitur. In Grammaticis si alterutrum fiat, incommoda patent. Si enim Grammaticae finem particularem proponas, quo nomina & verba in oratione usurpentur ad puritatem, magnam Grammaticarum praeceptionum copiam rejicis, nec unquam loquendi perfectione di
|| [101]
scipulum instrues: Si contra disciplinam Auctores interpretandi quispiam finiat, hoc fine designato infinitis modis Grammaticam augebit, adeó, ut si vel omnes disciplinas Grammaticae infarciat, vix tamen habeat, quae perfectionem Grammaticam sibi pariant. Si Rhetoricam, si Logicam, si Mathesin, si Physicam, si Ethicam, is qui Grammaticam addiscit, simul perdisceret, perfectior quidem homo foret, perfectior Grammaticus non foret. Nec etiam priores leges servari possunt, nisi haec simul de fine proprio & adaequato servetur. Si enim genus imperfectionis & defectus in homine ex adverso finiat finem arti, quae perfectionis caussa addiscitur, propositu̅, respondebit utique hic illi exquisitissimé, proindequeue nec angustior fuerit, nec latius fluet, sed adaequatus accipietur. Defectus, quo Ratio nostra laborat, in usu constante, & ad necessitatem requisito, non est tantum in modi illius ignorantia, quo veritas vel enunciari debeat, vel syllogismi dispositione concludi; sed etiam in illo, quo ordo
|| [102]
perspicuitatis prudentiaeque regatur, & in ordinandis rebus intellectu perceptis & judicatis collocatio, ordinatioque recté instituatur. Si itaque defectus totaliter sumptus, proprium artis restituentis finem arguat, ut undiquaque sufficiens & aequatus ponatur, necessitas postulaverit.

CAPUT VII. Finis uniuscujusque Artis accipiatur, qui viribus illius praestari certô poßit, non qui in eventu incerto sit, aut aliunde dependeat.
[arrow up]

QUAELIBET ars seu doctrina propositam sibi habet aliquam in homine perfectionem. Perfectio hominis veró in eo sita est, ut certâ ratione certó possit praestari, quae humanitatis sunt, quaequeue vitae huic terrenae inserviunt. Atqui hinc omnis judicatur inter homines differentia, differensque praestantia. Omni igitur jure postulatur ab arte, ut quam sibi sumit in homine perfectionem praestandam, quoque possit
|| [103]
praestare. Nisi enim id queat, in imperfectione hominem relinquit. Id enim non posse, quod te posse artis promisso fine persuasus es, defectum arguit, neutiquam perfectionem continet. Institutionis igitur ratio postulat, ut non quivis adsumatur finis, qui modó artis viribus obtineri, modó non obtineri possit, ad artem constituendum, sed is, qui semper, si media in arte explicata ad praescriptum adhibeantur, certó obtineatur. In eum namque finem tota haec Philosophica institutio suscepta est, ut certó desideratam perfectionem homo adsequatur, quae, ut supra monstrabamus, in iis non est, quae vires humanas excedunt. Nec enim principia praeceptionu̅ artificiosarum aliud permittunt, singularia illa exe̅pla, é quibus collecta praecepta sunt, si constanter perfectionis naturalis bonum non referant, inepta fuerunt ad perfectionis principia nobis exhibenda. Si referant, praeceptiones etiam id describent. Quod si perfectionis rationem describant, per eam uti
|| [104]
que idem finis obtinebitur, qui in singularibus naturae operibus fuit obte̅tus. Is igitur finis, necessarió Arti cuilibet praefigendus estin definitione, que̅ obtinere certó, qui artis vires prudenter experitur, possit. Quare manifestum sit, aut disciplinam in se & suis praeceptis imperfectam, mutilam, & mancam esse, aut artificem vel temeré vel consultó ad suos decipiendum promittere, quae dare; doctrinę proposuisse, quod expedire nequeat, si finis Arti, qui & in eventu incerto positus sit, & aliunde pendeat, attribuatur. Et quae sit quaeso humanitatis perfectio, quę in contingenti effecto fructum habeat. Casus cum consilio, & temeritas cum sapientia nunquam commiscetur. Quae artis sunt, exquisiti co̅silii sunt, & sapientiae universali experientia exploratae esse debent. Haeccine igitur incertum & casu quodam definitum finem genuinum ac proprium sibi proponent? Artis doctrina ideo inventa est, ideo proponitur, ut à casus incertiqueue eventus varietate, ad certitudinem im
|| [105]
becillitas Naturae traduceretur, certoque sciret, quae obtinere possit, & viam expeditam norit, quâ ad perfectionis suae metam perveniat; & finem habebunt institutionis disciplinae, quem polliceri quidem effusissimé verbis, praestare viribus suis certò nequea̅t? qui non ductu artis certo, sed aliunde adveniente vi & directione teneatur? Imó vero quale perfectionis, & quod nam medium cujus finem, qui omnia sit exequutus in medio requisita, adsequi certò nequeat? Quę perfectio cujus omnes conatus recte & undequaque ad praescriptum explicati, fine tamen proposito frustrentur, ac tandem deficiant? Institutio haec quid melior educatione domestica? qua in re Ars dux certior, quàm natura? quantó veró incertior? qua̅to ineptior? Siquidem quę fateatur ad finem sibi propositum certó perducere discipulum se non posse: ut non perfectionem ipsam modó incertam reddat, sedne quide̅ spem ullam faciat ejus obtinendae. Cum igitur perfectio hominis in iis consistat, quę humana sunt, quę homini sunt possibilia; & Philosophia homi
|| [106]
nis perfectione definiatur, absonum erit, & à recta ratione alienum, aliquid alicui disciplinae praestandum proponere, quod in ejus potestate situm non sit. Nec minus inconveniens, id disciplinae alicui, tanquam proprium dare finaliter efficiendum, ad quod caussas omnes requisitas in sese no̅ contineat, nec expolire sua vi ad effectum illum finalem gignendum possit. Etenim id si fiat, aut experietur se deficere, arte etiam recté adhibita, discipulus, in eo quod perfectio postulabat, aut si id nolit, turpissimé labetur, sibi ipsi persuade̅s, se metam attigisse, licet carceribus vix egressus sit, ut non referam, quám crassos errores violatio legis hujus gignat. Sunt qui Logicae sic proponunt universam veritatem finaliter metiendam, ut mysticam quoque capi ad rationes, mensurasque Logicas censeant. Hi jam inde á veritatis coelestis inter homines propagatae exordio, omnium haerese auctores propugnatoresque extiterunt, tantum refert ne finis Artiadsignetur, qui obtineri ejus viribus nequeat. Qua̅tas clades generi humano excitaverit,
|| [107]
qui perfectionem promittens Artem belligerandi traditurus, finem ejus definiat Victoriam. Quibus ad belligerandum opus, sufficienter instruere praeceptis discipulum poteris, ut sine defectu ca administret, nec malé sed optimé bellum administrare queat. Vincendi facultatem multis praeceptis nunquam instillabis, quibus certò sese victorem fore prudens statuat. Pari modo si Medicinam sanandi artem vendites, aut ea doceas necessum est, quae certò sanent, si institutionis fini satisfacere animus sit, aut fatearis disciplinam esse imperfectè traditam, siquidem in ea non pauca desiderentur, quae ad designatum officium requiruntur, proindeque discipulum, qui talem, qualem promittebas, perfectionem exspectabat, esse miseré deceptum.

CAPUT VIII. Quae ad finem consequendum requi. runtur docentor omnia.
[arrow up]

FINE proprio recté constituto, necessum est, ut omnia, quae ad finem constituendum faciunt, in Artem colligantur; coetera aliis disciplinis relinqua̅
|| [108]
tur. Etenim nisi id fiat, Ars finem in se suum non habebit, nec viribus suis officium suum finale praestabit; sed ut ipsa est imperfecta, sic hominem praeceptionibus suis perfectum non reddet. Finem dico caussam illam, propter quam materia artis informata est, quae sua vi Artem caussaliter constituit, Internamque perfectionem disciplinae certis principijs terminatam complectitur, & á qua tanquam extremo perfèctionis suaeprincipio finitur: Officium veró sinale, quod secundum Finis dispositionem artis viribus praestatur, quodque tanquam propriu̅, ac genuinum effectum doctrina gignat. Quę duo licet cognata sint, alterumque exquisitè respondeat alteri, tame̅ distincta sunt: siquidem quod proprié finis definitur, caussa sit artis, quod vero viribus eius efficitur, effectu̅: Veruntamen hoc pacto distincta, ut aequè laté pateant, & posterius ex prioris constitutione dependeat, ejusque arguat aperiatque conditionem & Naturam. Exemplum in Grammatica doctrina nobis exhibeatur. Haec omnium confessione loquendi facultatem in homine perficere debet, proindeque hunc in
|| [109]
se habet finem qui rationibus modisque bené loquendi perspectis definiatur. Id enim, quod quám expeditissimé bené loquendi facultatem, directionemqueue continet universam, causa artis Grammaticae est, cujus gratia primum praecepta bené loquendi ex usu recté loquentium investigata sunt, & in Artis forma̅ digesta, quodque in ipsa arte est, atque interiorem ejus perfectionem terminat, & quidem uná cum reliquis caussis co̅stitutivu̅ principium complectitur. Officium Grammatici est, ex praescripto Artis secundum finem in Arte constitutum bené & puré loqui. In hac igitut Arte aut omnes omninó praeceptiones, quae ad bené loquendum ex usu eorum qui recté locuti sunt, pleno & constanti observantur, tradendas esse manifestu̅ est, aut si earu̅ aliquae desiderentur, perfectione̅ desideratam sperari àdiscipulo non posse. Quapropter ut aliena à fine, contorta, & quae in perfectiori usu naturali observata no̅ sunt, quęque ideo necessaria non requiru̅tur, in arte adsume̅da non sunt, sic eorum etia̅ nihil, quę in usu probato ad fine̅ constituendum valere deprehenduntur, est praetereundum,
|| [110]
ut undiquaque expedita sit Artis doctrina.

CAPUT IX. Constituto fine proprio, Subiectum cuilibet disciplinae adaequatum proponitor.
[arrow up]

SUBJECTUM dico, in quo Artis & doctrinae praeceptionibus suis plené constantis & perceptae vires exerceantur: Adaequatum vero dico, quod non secundum partem aliquam, quae in arte sit, ab arte tractetur, quodque non parte sui aliqua, sed omninó omni tractandu̅ Arti subjiciatur, quodque nec plura nec pauciora complexu suo contineat, qua̅ quae tractari viribus artis possint. Ejusmodi subjectum unicuique disciplinae si non adsignetur, usus genuinus & proprius; aut arctius, quàm par erat, constringetur, aut extendetur justo latius, aut verò ad alienum subjectum deductus, quod propriu̅ disciplinę erat, transmutabitur, ut usus finalis integer pereat & perfectio acquisita non obtineatur. Cum enim omnis disciplinae usus, fructusque in subjecto versetur attrectando, viresque suas exerat, hominemque per
|| [111]
ciat, fieri no̅ potest, ut sperata perfectio obtineatur, ususque integer servetur, si ars aut ad alienu̅ subjectum rapiatur, aut ad latius patens extendatur, aut ad angustius restringatur. Etenim si ad alienum rapiatur, artificio inconvenienti objectum tractabitur, tractatioque recta esse, nequibit: si ad latius patens extendatur sufficientes vires regulasque non suppeditabit, quibus convenienti modo subjectum tractetur: Si ad angustius restringatur, fructus usui vitae destinatus ex parte intercipietur. Praeterea subjectum Adaequatum nisi detur, deerit seges, unde praeceptiones & colligantur & probentur, perpetuoque ipsa doctrina manebit manca & imperfecta. Res ut plana fiat Grammaticę exe̅plo declaretur. Si Latinae Gra̅maticae subjectum adsignetur Gręca lingua puré forma̅da, ad alienu̅ subjectu̅ deducta propriu̅ amittet, misereque Graecum sermonem excarnificabit: Si sermonem tam exornandum, quàm puré formandum subjicias, subjectum sic amplificas, ut ad ea Ars pertrahatur, in quibus praestare nil possit; siquidem exornandi praeceptis
|| [112]
non sit instructa: si Historiographorum sermonem subjectum dederis; non falsum quide̅ affirmas, sed angustius, quám quo vires pręceptorum & artis concludantur, maximaque quaesitae pars perfectionis detruncatur, cum non minus in oratorum, poëtarum, familiariterque conversantium oratione ad puritatem regenda versetur. Quicquid denique hic fiat in aequali subjecto confirmando, id indigentiae perfectionisque humanae rationem negligit. Facultas loquendi impedita est. Haec expedienda ad perfectionem necessariam artifici est. Expedita plené non fuerit, si ad adaequatum subjectum in quo natura sua per sermonem tracta̅do occupata sit, artificiosae doctrinae judicio non perducatur.

CAPUT X. Modus quo subjectum adsignatum ad perfectionis integritatem tractetur, judicator.
[arrow up]

CUM non sufficiat ad perfectionem desideratam consequendum novisse subjectum, nisi etiam constet, quo tractari modo debeat, atque ideo doctri
|| [113]
narum genera sint inventa, ut certa teneretur eorum, quae doctrinis subjiciu̅tur, recté tractandarum ratio, necessum est, ut in unaquaque arte modus subjectum adsignatum ad perfectionem indigentiae, quae succurrat, obtinendam, tractandi indicetur. Quod nisi fiat, vaga doctrina certiorem discipulum, pertectioremque non reddet. Modus hic in constanti bonitate consistit, quae indigentiam humanam plenius expleat, & restituat integritatem vitae huic sufficientem. Si Grammaticae sermonem subjicias, neque modum ostendas, ad quem Grammaticae artificio tractetur & perficiatur, expeditam doctrinam non tradis. Nec enim certó discipulus noverit, qualem debeat perfectionem sperare; quám facilé etiam ad tractatione̅ prorsus alienam Grammaticae vires abduxerit, & quid in praeceptionum Grammaticarum numerum sit adsciscendum, certó nunquam statuet. Contrá vero, si modum Grammaticae proprium determines, expedita haec omnia erunt. Nam si Grammaticam tractare sermonem ad bené, de omni
|| [114]
Ente, & non Ente, id est, de quo loqui homines possint, loquendum, modúmque sic comprehendas Grammaticae propositum, intelliget utique qualis perfectio sit speranda, nec ad alienam tractationem, veluti ad consequendum orationis ornatum, Grammaticas vires, & malé & frustra torquebit, sed tantum ad bené loquendi modum, qui in puritate est, adhibebit. Denique etiam, quae praeceptiones ex orationis conditione observatae, in Grammaticam sint adsumendae, quae ex ea secludendę, constanti judicio definiet. Quae enim ad modum, quo bené loquimur, exprimendum faciunt, adsumenda, quae nil faciunt, rejicienda censebit, utpote peregrina, & inquilinis molesta. Nec enim aliena perfectionem in Grammaticis expetitam dabu̅t, sed quae ad modum tractationis Grammaticę finiendum notitiae aliquid conferunt.
|| [115]

CAPUT II. Usum cujusque disciplinae exfine ejus proprio, facultatis perficiendae viribus destinatisque subjectis, finitum, minimé vel specialius contrahito, vellatius extendito.
[arrow up]

OMNES disciplinae ob usum vitae huic destinatum fructumqueue aliquem, in humanitate insignem doceri, & disci, ipsa humanae necessitatis conditio testatur. Constans igitur ratio postulat, ut cuilibet arti usus proprius & genuinus adsignetur, quo certius constet, qua in re, & quomodo, qua in perfectionis specie, artis fructus & utilitas consistat, ubi & ad quodnam bonum exerceatur, ubi quoque uti eius instructione in vita communi homo possit, & recté debeat. Quae nisi sciantur, prorsus lubrica erit somnia ta potius, qua̅ data perfectio. Designari veró usum oportere adserimus, ex fine proprio, subjectoque artis & perficiendae facultatis viribus integris. His enim nisi aequaliter respondeat, artis natura̅ penitus subvertit, fructumque magno cum malo & detrime̅to fractum intercipit; bonum naturae magna ex
|| [116]
parte perdit, perfectionemque desideratam labefactat. Etenim nisi usus, qui ex fine artis fluit, designetur, ars frustra finem intendet, cum finis arti ideo insit, ut hominem reddat aptum ad id, quod fine artis co̅tinetur, obtinendum: praeterea nisi is designetur, qui facultatis perficiendae viribus sit propositus, ut alienus supponitur, sic etia̅ vires nullae eru̅t, quibus praestari queat: Si tandem extra subjectum designetur, in eo fuerit, in quo sibi jus, potestatemque doctrina nullam vendicare potest. Denique si arctius contrahatur, finis doctrinae ex parte inducitur, & facultas, cum ad ea, quae viribus suis praestare posset non expediatur, impeditur, tantum abest, ut perficiatur; si extendatur latius, quám & facultas perficienda, & finis & subjectum feruntur, in praesentissima errorum pericula discipulus conjicitur, cum ea in parte, quae latius extenditur, tuto artis co̅silio ductuque versari non possit, siquidem ea non largiatur, quę usum ibi dirigant, proindequeue perfectionem neutiquam praestet postulatam. Grammaticę usum, si quis ad certum
|| [117]
genus rerum, de quibus homines loquantur, adstringat, fine artis, facultate perficienda, & subjecto non accuraté consideratis, ut, ubi aliquid valeant, & per naturam admittantur, per determinationem usus indicetur, is hominem loquendi facultate perficiendum nequaquam perficiet, quippé quae per naturam talis sit, ut non de certo rerum genere aliquo tantum loquatur, sed in universum de omni. Neque Grammaticae finis sit alius, quám artificiosa instructio, quae facultatem suppeditet de quaque re bené loquendi.

CAPUT XII. Praecepta cujuslibet artis traduntor, quae media á natur a in perfectionib. planisque suis operibus monstrata tractandi subjecti, praestandi officii, & obtinendi finis plené & ad neceßitatem sufficienter describant.
[arrow up]

MODO tractationis designato, & perfectione, quae obtinenda sit, determinata, necessitas exigit, ut media in arte tradantur, quae modum tractationis sufficienter plenéque descri
|| [118]
bant, ex naturali non contorta naturae perfectione observata, quibus subjectum ad praefinitum modum constanter tractetur, perfectionisque integritas obtineatur & acquiratur. Id enim nisi fiat, institutio irrito conatu suscipitur. Quid ad sublevandam humanę conditionis imbecillitatem proderit, si maximé constiterit de Grammaticae fine, usu, subjecto, modoqueue ejus tractandi generatim definito, & indicato, nisi etiam media sufficienter universa tradantur, quibus tractationis modus é suis principiis sic explicetur, ut plené sufficiat, ad orationem Grammaticé pertractandam, modisqueue Grammaticis congruenter, & ad imitationem optimé loquentium integré exprimendam: Nec fieri potest, ut si aliquod saltem medium, vel prorsus desit, vel recté non sit explicatum, ars sufficiat institutioni perfectionem promittenti. Si unica saltem regula desideretur in Gra̅maticis, qua vel nomina inter se vel cum verbis junge̅da doceantur, Grammaticae doctrina laborabit: quod evidentissimé cernitur, si quando ad de
|| [119]
sideratae regulae usum in sermone exprimendum, discipulus artis studiosissimus feratur.

CAPUT XIII. Media haec, quibus designatus tractandi modus comprehenditur, tantum docentor.
[arrow up]

CUM quaelibet disciplina proprium finem, subjectum, usum, mediaqueue habeat, omnis veró confusio per se sit sophistica, in accurata doctrina multorum errorum, molestiae & difficultatis caussa, constantem veró utilitatem nusquam habeat, distinctisqueue imperfectionum generibus, distinctae etiam artes constitutae sint; media, quae ad unius artis finem obtinendum legitimé adsumuntur, sic docenda sunt, ut, quae alterius generis sunt, alteriusqueue doctrinae propria, excludantur, suisqueue propriis doctrinis tribuantur. In Grammaticis si tradas de ornatu Rhetorico praecepta, licet de sermone aliquid edisseras, tamen id perversé in Grammaticis facis, cum ejusmodi praeceptiones Grammaticum
|| [120]
nil definiant, proindéque Grammaticam perfectionem non contineant. Periculum erroris praetereo, quod vitari nequit, si aliena immisceantur. lis enim ad hibitis doctrinae studiosus, & artis aemulus solers putabit, munere suo se probé perfunctum, & forté quiescet, imó jussu artis quiescet, priusquam verum & genuinum artis aliquid praestiterit, coeperit. Requiritur praeterea, ut, si perspicua artis lux esse debeat, uti omninó esse debet, rationes ad finem propositum pertinentes simpliciter atque solae comprehendantur, quibus in optimis operibus perspicué & constanter natura ostenditur usa. Iisdem enim modis, quibus natura vi insita, sed multis modis confirmata, perfectionis suae opera construxit, ars etiam perfectionem desideratam praestabit, quippe quę naturam adumbret, imitetur, & fideliliter in sua constantia florentem exprimat. Estque in iis, quae naturales sunt, rationibus naturae ipsi cognoscendis lux clarissima, quaeque exemplis naturâ facilé notis demonstrari possit, minimúmque habeat tenebrarum, nec no̅ vis ma
|| [121]
nifesta & expeditissimé ad naturalem perfectionem praestandum efficax, quae non perinde in argutijs aliunde excogitatis, & intricatis subtilitatibus appare̅t, quae, ut ex cerebri phantasijs orta sunt, sic vivum in natura & vigens nihil referunt, tantumque vivam vigentemque naturam spinosis difficultatibus obruunt. Res ut in speculo quasi conspicienda proponatur, unicu̅ in Logicis videamus. Rationes & viae intellectus facultate aliquid tractandi, cognoscendi, perspiciendi, confirmandi, refellendi, quae in praesta̅tissimis naturae variis modis exercitijsque expolitę & ad constantiam, dexteritatemque firmatae operibus, quae animadvertuntur, claritatem habent & perspicuitatem, ipsamque naturam luce sua collustrant, faciliusque á natura pervidentur. Si verò praeter id quod natura motu suo constantius expedita probatum elaboravit, inque seipsa effectu suo praemonstravit, novum excogitetur, artificiosissimum licet idem sit & subtilissimum argutum, nec non vehementer ingenio arrideat luxurianti; tamen nec lucem cum illis parem habet; sed difficultatem, obscuritatem, sterili
|| [122]
tatemque habet usus admodum nihil utitiatis necessariae, cum quemadmodum ex usu naturali & vitae universae destinato observatum, collectumque non est; sic etiam ad eundem expoliendum, firma̅dumque & juvandum commodé referri nequeat. Natura in dubiis questionibus concludendis, confirmandaque veritate & falsitate refellenda, judicio syllogistico & Logicae disserendi munere sic fungitur, ut quaestionem cum tertio argume̅to quodam, certa dispositionis regula disponat, unde tres fiant discursus partes, Propositio, Adsumptio, Complexio ad manifestam conclusionis veritatem obtinendam: Deinde formam factae dispositionis considerat, quae si legibus dispositionis congruat, probatur: Denique propositionis veritatem exquirit, nec non adsumptionis, quae si invicta & perspicua ostendi possit, complexionis veritas dubia esse nequiverit. Haec inquam, Naturalis syllogismos tractandi via, in omnibus probatis naturae, & Spiritus Sancti perfectissimi Logici, syllogisticis operibus conspicua est, estque manifesta, nihilque obscuritatis con
|| [123]
trahit. Verum si ad Reductionem illam syllogismorum, ad pontem Asinorum, & ad ejusmodi argutias deveniatur, qua̅ crassae rerum per se clarissimarum tenebrae vel palpantur, quanta caligo lucem intueri cupientibus objicitur, qua̅ta difficultas, & quidem nulla necessitate cogente, nullo naturali usu praeeunte, nulla spe utilitatis discendi objicitur. Cum enim ad vitam accedit administrandam, istas iteru̅, quas summo temporis cum dispendio, necessariarum rerum exitioso contemptu perdidicerat, sepelire & oblivisci cogitur discipulus. Imò verò no̅ perficere naturam velle, qui rationes & vias ejusmodi novas excogitant, sed novam novae naturae procreationem conari videa̅tur, temerariumque prorsus sit & insanum, novas rationes & vias excogitare intricatas, ubi natura expeditas & perspicuas ultrò exhibet obtinendę perfectionis. Ne itaque argutiis clarissima naturae lux obtenebretur, unà cum reliquis, quae peregrina sunt, atque ad aliam disciplinam referuntur ejusmodi inventa ab artium saepibus arceantur.
|| [124]

CAPUT XIIII. Ars cognitionem rerum subjectarum eam tradito, quae vitaeprosit, hominisque perfectionem in vita dirigat.
[arrow up]

CUM defectus hominis sit in rerum ignorantia, Artes verò inventae, constitutaeque sint, ut earum explicatione defectus tollatur, nemo tam vecors fuerit, quin putet Artes officio suo recté praeesse, nisi cognitionem aperiant, hominesque ab ignorantia liberent. Verum enimverò qualis cognitio haec esse debeat, quae jure requiritur, quaerendum videatur. Ex fine institutionis universae, cui aptatam esse oportet Artis doctrinam, talis postulabitur, quae intentione sua, & constitutione, directaque facultate ad requisitam perfectionem hominis indigentiam reducat. Perfectio haec dominium illud ante lapsum homini datum, subjectionemque omnium creaturarum labore recuperandum respicit. Cognitio igitur ea requiritur, quae homini subveniat dominium recupera̅ti, illamque rerum cogni
|| [125]
tionem suppeditat, quę hanc earum naturam explicet, qua hominis imperio subjecti ad perfectionis illius , co̅spirarunt. Ut quod adserimus paulo evidentius cernatur, confirmamus, Deum omnia condidisse ad usum hominis, qui vitae huic utilis fructuosusque esset, homine̅que dominum co̅stituisse, qui imperio creaturis legitimo & rationali praeesset, intellectus luce exornasse, qua rerum naturam illam pervideret, quae usibus perfectionis & dominij inserviret, ad unius cujusque commoda & bona promove̅dum, juvandum & sustinendum, adeoque nil quicquam in natura extitisse, quod perfectionis humanae integritati subditum non fuerit. Hinc manifestum esse arbitror, ad perfectionem praestandam uniuscujusque rei cognitionem esse necessariam, cuius beneficio ad usum fructumque vitae huic utile̅ homo ducatur & recté instruatur: Ideoque nulla̅ pręceptionem doctrinamque sic esse instituendam, ut sine fructu usuque alio sit cognitio nuda, tantumque phantasticam aliquam delectationem adferat, utilitatis praeterea nihil largiatur.
|| [126]
Quare si quae disciplina cognitione, quam profitetur, hoc pacto indigentiae humanae non succurrat, ut ad eum statum hominem no̅ informet, in quo ante lapsum perfectionem obtinuit, eam non profitebitur noticiam, quae à perfectione illa continebatur. Sic verò ante lapsum era̅t omnia affecta, ut nihil esset, quod hominis perfectioni non foret accommodatum. Quaecunque igitur Noticia isto modo docetur, ut usum aliquem vitae ac homini utilem, hominisque facultatibus expediendis aptum non gignat, sitqueue ad aliquam humanae indigentiae ad usum fructumque illum obtinendu̅ ineptae partem perficiendam directa insufficiens, vanaque aestimabitur. Veré enim vanum est, quod requisitum finem non adsequitur, Nec aliam naturam rebus indidit Deus, quam quae perspecta & cognita hominum usibus vitae necessarijs sustinendę subveniret. Nequealiam conditionem omnia quae cognosci in creaturis poterant, sortita erant, quàm qua omni ex parte in perfectionem hominis conspirarent, quaque ad hominem conversa fa
|| [127]
cultates vitae terrenae & rebus utendis destinatae excultas redderent. Cognitio igitur, quae naturam eo consilio non revelat, ut ad talem hominis perfectionem convertatur, inutilis jure putabitur.

CAPUT XV. Artes perspicué docentor.
[arrow up]

CUM Artificiosa institutio ob id fiat ut mens tenebris involuta lucem adsequatur, atqui hic finis sit Arti propositus, ut ad institutionem dirige̅dam juvandamque ignorantiae caliginem dispellat, lumenque intelligentiae accendat, perspicuitas & necessaria & maximé laudanda, summoque studio affectanda jure censebitur. Quod enim ad tenebras illustrandum conficitur, id tantó aptius perfectiusque est, quantò obscuritatis minus, plus perspicuitatis & lucis in se habet. Si enim obscuritatis latebra insit doctrinae, no̅ modo perceptio molesta est, difficultatibusque impedita, sed cursum quoque discentis studiaque retardat, ut vel serius inde laboris repeti fructus quea̅t, vel nunquam quandoque percipiantur.
|| [128]
Institutionem pręterea multis modis reddit intricatam, lubricas & incertas opiniones gignit, unde altercationes ortae id temporis, quod studiorum fructibus erat tribuendum demetendis, vitęque huic transmitte̅dis sibi surripiu̅t. Hoc malum omnes propemodum disciplinas mirificé afflixit, praesertim quas subtilius Aristoteles pertractaverat. Etenim cum is, ut quidam ajunt, de industria obscurus esse maluerit, quàm perspicuus, vel ut suspicio non leuis esse potest, aliunde etiam no̅ parum obscuritatis in commentationes ipsius irrepserit, unica saepius sententiola, quę perspicué proposita facilis & expedita fuisset, infinitis rixis occasiones infinitas dedit, quibus primum de mente auctoris dubia concertatum; deinde de conclusae sententiae veritate quaesitum; denique de conciliatione locorum aliorum quibus diversum statui videatur, laboratum, dimicatumque fuit, atque id tanta alacritate & pertinacia, ut interim de usu & fructu ne quidem cogitatio mentem subierit, quo vitae hujus indigentiae succurreretur, & perfectus homo ad quaevis munia humanitatis obeundum redderetur.
|| [129]

CAPUT XVI. Artes ad facilitatem constituuntor.
[arrow up]

PERSPICUITATEM facilitas sequitur, atque ex ea tanquam ex matre nascitur. Hac ideó opus est, ut humanae infirmitati co̅sulatur. Natura fragilis est: & ingenium hominis multis malis conflictatur. Quod si igitur difficultas in doctrina objicitur, indigentia non tam subleuatur, quám affligitur, institutioque praestantiam, qua domesticae educationi antecellat, non tuebitur.

CAPUT XVII. Artes minimé vel obscurandae vel imaginibus pingendae, vel difficultatibus onerandae.
[arrow up]

EX hisce liquet, quám sint parum aptae descriptiones artium, in quibus obscuritates, difficultatesque de industria quaesitae perhibe̅tur, ne vel philosophia in despectum veniat, vel doce̅tis auctoritas labefactetur, aut error quispiam manifestus deprehendatur. Credidisse enim aliquos aliqui autumant, profundiora sapientiae humanae mysteria in vulgus si facilé exeant, ma
|| [130]
jestatem suam retinere non posse. Sunt etiam forté qui arbitrentur, doctrinam esse difficiliorem reddendam quodammodo, ut magister noster laudem eruditionis singularis consequatur, inque omnium sit admiratione: No̅nulli rentur aliquos esse, qui sua involverint, ut si error uspiam notetur, rima elabendi pateat, atque is qui de errore fideliter monuit, stupiditatis atque ignavię, qua sublimitatem doctrinae adsequi non potuerit, insimuletur. Sed quicquid in caussa sit, inepta sané doctrina est, quae obscurata est, & difficilis facta. Varia quoque ut hominum ingenia studiaque sunt, sic variis figuris ac formis artes aliquando efformant. Logica cum in omnibus studiis principatum teneat, dirigat omniu̅ rerum co̅siderationem, pluriu̅ artificum industriae finge̅da subjecta est, variisque artificiis tractata. Thomas Murner barbaram illam & distortam Logicam Petri Hispani, imaginum quarundam chartiludio depinxit; Lullus in arboris speciem transforma vit: Alii venationes institueru̅t, & aucupia, quibus Logica̅ doctrina̅ adu̅brarent: Aliis alia umbraru̅ genera placuerunt.
|| [131]
Verúm, quaecunque arguta dexteritas opus perficiat, umbrae ut lux ipsa non sunt; sic perspicuitatem no̅ parum impediunt. Necessum sané est, ut ipsam institutionis doctrinam umbris tectam consecteris, quae si per se qualis est simpliciter doceretur, multó clarius mentem irradiaret. Claritatis etiam principia, cujusmodi in doctrinis artificiosis sunt definitionu̅, partitionum, proprietatumque recté explicatarum lumina mirificé obscurat, imo veróne quidem complecti ulla ratione ad constantem intelligentiam potest umbratilis adumbratio.

CAPUT XVIII. Breves Artium descriptiones sunto, sed brevitate, quae necessarium nihil praetermittat.
[arrow up]

QUEMADMODUM facilitas praeceptorum ad sublevandam mortalium indigentiam requiritur; sic rotunda, succincta, plenaque brevitas postulatur, quae exclusis non necessariis, á natura, non praemonstratis, necessaria ad sufficientiam complectatur, ut & vitae brevitati, & te̅pori ad disce̅dum idoneo
|| [132]
omnia adprimé conveniant, omniaqueue impedimenta ad perfectionem conte̅denti, é via removeantur. Leges laudari solent, quae contractae plurima paucis comprehe̅dunt, artium disciplinis, quae universam dirigunt vitam, legumque & tabularum instar sunt, maximé haec laus congruet. Multa homini sunt addiscenda, quibus necessarió indiget, vita brevioribus spaciis decurritur. Hisce necessitatibus ut subveniatur, prolixitas praeceptorum fugienda est, & quae potest, succincta, sufficiens, & perspicua brevitas studiosé affectanda.

CAPUT XIX. Artium praecepta in sese fundamenta habeant principiáque dilucidé explicata, quibus ubique judicium discentis tutò, plené, firmiter, perfectéque innitatur.
[arrow up]

PRIVATA expolitio, educatio etiam domestica, & usu experientiaque sola acquisita perfectio hic deficiunt, quando ejusmodi institutio requiritur, quae fundamenta jaciat, ostendatqueue principia, quibus citra erroris periculum
|| [133]
ubique judicium hominis sese expedire promptius possit. Doctrina igitur, quae in subsidium illius indige̅tiae ad plenam perfectionem vocatur, illum expleat defectum necessum est, eaque contineat, quae ab indigentia hominis desiderantur. Nisi enim illud sit, desideratae perfectioni restituendae non sufficiet. Artium igitur praecepta ejusmodi rerum principia monstrent, quibus intima earum natura aperiatur, & immota veritatis judicandae, tractandae, & ad usum fructumqueue convertendae fundamenta firmiter insistant, ad quae omnia, quae hominis perfectionem complectuntur, ta̅quam ad primos fontes, ex quibus profluxerint, referantur, censeantur, probentur, vel improbentur. Varia sunt, quę homini varié tractanda objiciuntur, tum in veritate confirmanda, tum in falsitate refellenda, in bono recté usurpando, & malo prudenter devitando. Iis igitur artis praecepta ut sint instructa mediis, quorum beneficio recté perfecteque homo ista praestet, finis institutionis praecipit. Exe̅pli loco controversiarum tractationes suma̅tur, in quibus
|| [134]
haerere quosdam, quosdam facilé sese expedire, videmus. Facilius sese expediunt, qui dissidentes controversiarum opiniones ad primum veritatis principium, circa quod primó erratum sit, revocare didicerunt, ut ibi fonte erroris obstructo, multiplices rivulos sistant. Fieri verò id non poterit, nisi principia naturamque veritatis in doctrinae systemate sic perceperis, ut ex iis errorum fundamenta & controversiarum, possis dilucide & videre apud te ipsum, & aliis edisserere. De Deo multi sunt errores, dum quidam contendunt, sic unum esse, ut filius á patre alius non sit, nec Spiritus S. ab utroque alius, quidam contrà plures Deos faciant. Hisce omnibus occurret facilé, qui in Theologiae doctrina catholicam fidem & rei veritatem dextré addidicit, mysteriumque hoc, in essentia unitatem, & personis trinitatem celebrare edoctus est, principiumque erroris facilé monstrabit & obstruet. In reli quis mysteriis omnib. multifaria̅ erratur, si illoru̅ veritas rationis humanae mensuris subjiciatur.
|| [135]
Errores nunquam & nulla arte, nulloque labore redargui poterunt, nisi institutio Theologica mysteriorum veritatem ejus esse conditionis, ut intellectui nostro naturali, proindeque Logicis rationibus non aequetur, co̅mensuretur & subsit, docuerit; facilimé veró & sine negocio redarguentur, si hoc de mysteriis judicandis principiu̅, in Theologicis institutionibus recté perceptu̅ prudenter adhibeatur. Quaecunque enim ex natura hac universa secundu̅ naturale rationis lumen accepta, ad errores defendendu̅, aut ad veritatem impugnandum adferuntur, minimé eó pettingere, quó trahuntur, monstrari possunt. Nec alia ratione ac via principia errorum comprehendi possunt, quám accurata ista primae veritatis interiore̅ rei explicandae naturam revelantis, descriptione. Cum enim in se varii sint errores, nulloque alio principio nitantur, qua̅ á veritatis integritate discessu, adeó, ut in eo errores definiantur, in quo á veritatis constitutione dissiliunt, certis praeceptis aliter commodé non ostendentur, quám quibus veritas é suis principiis describitur.
|| [136]
Quin etiam errorum propago aliter non monstrabitur, quám ex percepta veritatis cohaerentia, in simplicissimis expositionibus monstratâ. Ut enim omnia cohaerere; sic quo pacto error errorem gignat, omnesque ad primum atque unicum aliquod principium referantur, ostenduntur. Denique quod erroneum est, constanter no̅ corrigetur, nisi ubi primum á veritate deviarit, indicari queat, quod ut fiat, necessarió fontes veritatis in artium constitutione aperiantur, ad quos prima errorum origo deducta tollatur.

CAPUT XX. Singula artium praecepta affirmata, semper constanterque vera sunto.
[arrow up]

CUM artes philosophicae ideó inve̅tae sint, ut homine̅ reddant in naturalibus perfectu̅; perfectio veró, quoad cognitione̅, in eo posita sit, ut veritate̅ & natura̅ reru̅ penitius perspiciat; falsitatem & errores devitare possit, primosque horu̅, si oriantur, fontes ex cognitis veritatis principiis monstrare, necessitas postulat, ut omnia cujusque artis pręcepta sint affirmata, semper co̅stanterque vera,
|| [137]
Nam si negata sint, tantum, quae rei naturam non comprehendunt, profitentur, ipsa principia, in quibus res consistit, non manifestant. Dicas sané Nomen in Grammaticis no̅ esse verbum, non interjectione̅, non Adverbium &c. inepta doctrina est, vera licet sit, & quidem necessarió vera, cum natura nominis nequaquam inde constet. Definias Accidens in praedicabilibus non Genus, non Speciem, non Differe̅tiam, non proprium: & si plura negare potes, nega: non tamen quid Accidens sit dixisti; nec mensuram veritatis, ad quam intellectus rei intellectę aequetur, quaeve homo intelligat, quo sit modo res, quod esse dicitur ex Accidente, definivisti. Hominem neges Equum, Asinum, Leonem, Coelum denique & terram esse: non tamen ullum aliquod ejus principium declarasti, ex quo requisitę cognitionis perfectio oriatur. Quinetiam, si quandoque ex eo quod negatur, promptum sit suspicari, quid res sit, aut qualis esse debeat, tamen & difficultatis non parum & ambiguitatis latebram certa̅
|| [138]
doctrina habet, multoque expeditior foret, si id quod in re est, finiretur; praesertim cum omnis, quae de re aliqua fit alîus alicujus negatio, aliquid in ea ante se requirat, per quod ipsa constet, quodque primam veritatem, quam praecedenti lege postulari ostendimus, contineat, quae si praecepto exprimatur Artis, no̅ modo aliquas, sed quae fieri ejusmodi negationes vel infinitae possint universas suppeditabit, reique ipsius naturam aperiet. Definias Nomen affirmata sua definitione, reliquaque vocu̅ genera suis definitionibus explices: promptissimum sané fuerit, negationes istas non modo; sed quascunque alias, quae aliarum rerum de nomine fieri possunt; sed & naturam nominis propriam Grammatico discipulo intelligere. Definias affirmando Accidens & affectionem, quam sua ratione ad id, de quo ut Accidens dicitur, habet promas, & ilicò interiorem Accidentis naturam perspexeris, & perspectam intellectus mensuram, qua veritas commensurabiliter (ut sic loquar) in propositionibus Accidens de subjecto enunciantibus
|| [139]
percipitur, habueris, simulque ex necessario consequenti intellexeris, nec genus esse nec speciem &c. Hominem affirmes esse animal Rationale, atque extemplo statues non modo Asinum non esse, Pardum non esse nisi bardus sis, Asinumque & Pardum ignores; sed etiam naturam illius interiorem animo concipies. Sed Affirmatio constantem, perpetuamque veritatem co̅plectatur. Si enim tale aliquid in doctrina Artis affirmetur quod modó verum sit, modó falsum, quod contingentem veritatem habeat, discipulus non ad perfectionem informatur; sed incertus, dubiusque dimittitur; Imò verò si affirmationi credat, no̅ raró Artis ductu á recto & vero abducetur. Definiatur Luna stella, quae totam maximamque noctis partem illuminet: Affirmationi qui crediderit, saepius Lunam esse, quae veré est, inficiabitur. Cavendum hic est, ne quis regulas à nobis requiri tales cavilletur, quibus exceptiones necessariae ex institutionis doctrina removeantur, siquidem postulata veritatis constantia ejusmodi
|| [140]
exceptiones poscat. Si enim regula co̅tinge̅tem complexa veritatem, in legitima Artium institutione locum haberet, exceptionibus minimé opus foret. Exemplum sit de Genere nominum in A desinentium regula. Vulgó docetur in Grammaticis libellis, in A desinentia esse foeminini generis: Quae affirmatio sané sufficeret, nisi regula requireretur, quae perpetua̅ constantemque enunciet veritatem. Verúm cum simpliciter sit posita, contingens sit, & fallat quandoque, exceptiones adjiciuntur ne de aliis tradita accipiatur quàm de quibus perpetuó vera est. His enim distributio quaedam nominum in A innuitur & explicatur, ut quę sint foeminini generis, quę masculini, quę neutrius, & quae communis, constanter doceatur, nihilque discatur, quod aliquando verum sit, aliquando falsum, ut sic irregularitas regularitati adjecta veram & propriam Artificiosae regulae determinationem finiat. Et certé qui credulos poscunt discipulos, nisi decipere velint, & in errores abripere, quos adversus pericula errorum munire debebant, perpetuam ex
|| [141]
hac lege & nusquam fluctuantem veritatem profitebuntur. Quicunque ha̅c legem ad artium praecepta constituenda recusant, infinitam falsam comminiscendi licentiam dari sibi postulant: doctrinam parte alia veram, alia falsam; tempore alio veram, alio falsam probant, incertitudinemqueue sectantur: cum haec lex postulet, ut putemus in Artibus minimé mentiendum esse, atque id, quod hodie verum, cras falsum; parte alia verum, alia falsum, repudiemus.

CAPUT XXI. Praecepta Artium sint aequali reciprocatione convertibilia.
[arrow up]

CUM expedita institutio, ab inanibus tautologiis libera, immunis ab errore & scientifica administraque perfectionis esse debeat, necessum est praecepta habeat nusquam lubrica, sed quę integré sumpta constanti veritate convertibilia sint. Istud fiet, quando quae pluribus conveniunt generatim communioribus generibus, quę paucioribus subalternis: quae infimis, ea extremis tribuu̅tur. Ista
|| [142]
enim ratione fit, ut quae in consequente praecepti alicujus parte continentur, nec latius Antecedente extendantur, neque angustius coarctentur, utque sub co̅seque̅s nil veniat, nisi quod sub antecedente etiam sit, nilque per consequens excludatur sub Antecedente contentu̅: parique ratione quae sub Antecedente aut esse, aut non esse intelliguntur, etiam sub consequente vel esse vel non esse intelliguntur, talisque demum praeceptio sit, quae rei naturam intimé exprimens, scientiam huic vitae destinatam doceat, qua ab errore te vindicare & certó de rebus isto judicio cognitis statuere queas. Homo definiatur Animal rationale (usitata̅ hic definitione̅ retineamus) & consequens, Animal rationale, cum antecedente comparetur, conversio inde patebit veritate constante aequalis: Atqui ut homo intelligitur esse homo, sic animal Rationale intelligetur esse ho mo, vereque intelligetur nihil esse sub co̅sequente, quod non sit sub antecede̅te, nihilque sub antecede̅te, quod idem non sit sub consequente; nihil removeri posse ab antecedente, quod idèm non con
|| [143]
sequenti adimatur & contrà. Certum ex hisce enunciationibus judicium fieri potest, quale ad perfectionis instructionem requiritur, cum per consequens limites, quibus Antecede̅s circumscribitur, & per Antecede̅s, quibus consequens, definiantur. Contra nisi hujusmodi reciprocis axiomatis instructus fueris, saepissimé in rebus judicandis, discepta̅dis, ad usum fructumque transferendis hallucinabere, nec quicqua̅ poteris ad prima sua principia fontesque & sedem, ex qua absoluto judicio pensitetur, revocare. Homo definiatur animal no̅ alatum, mortale, & novo beneficio quamplurimas bestias affeceris, ut hominum numero accenseantur. Ut compendio dicam: Reciprocatio illa nisi exquisité observetur, non potest no̅ in errorem seduci discipulus. Si enim consequens sit latius praecepti, quám Antecedens, quae naturam non habent Antecedentis, falsó ad antecedens referuntur: Contra si sit angustius, quae per se naturam antecedentis habent, ab antecedente tame̅ removebuntur. Simili ratione si antecede̅s latius consequente consequenti obtrudet, quae ejus verita
|| [144]
tem non habent; si angustius, auferet, quae consequentis erant. Mitto inanes tautologias, quae necessarió, hac lege neglecta, in artibus admittendae sunt, cujus evidens exemplu̅ est in Grammaticis vulgatis, in quibus figurarum doctrina & speciei, in singulis propemodum orationis partibus repetitur, quod tantundem valeret, multóque rectius & sine sophismate doceretur, si in genere communes illae omnium vocum affectiones tradere̅tur, priusquam ad singulas vocum species seu orationis partes, descensum esset. Qui obedie̅tiam huic lege detrecta̅t, privilegium tale concedi sibi postulant, quo impuné & liberé ausint specialem affectionem generi, generalem speciei attribuere, immoderatum tautologias cumulandi studium consectari susque dequeue ferre, quam consta̅ter ex praeceptis possit auditor de rebus judicare, prima denique cum mediis, media cum extremis, extrema cum primis, inferiora cu̅ superioribus, & intermedia cum utrisque commiscere, monstrosaque rerum facie inter sese conturbare omnia.
|| [145]

CAPUT XXII. Praecepta singula antequam in arte ponantur, judicata sunto.
[arrow up]

AD constantiam artis, brevitatem, synceritatem, & puritatem omninó necessarium est, ut unumquodque praeceptum sit jam anté probatum, co̅firmatum, & certum, priusquam locum in ea aliquem inveniat, aut jure possideat. Contrá si aliquid recipiatur, de quo quale sit, nondum certó constet, aut incerta in artibus remanebunt, aut disputationes institue̅tur, quibus mens discentis varié distrahitur, & veritas, quę expedita expetebatur, intricata redditur. Exemplo Grammatica esse possit. Variae sunt Grammaticorum, de vocum generibus constituendis, definiendisque dissertationes, de ipsis etiam earum adsignificationibus inter sese digladiantur. Magna quandoque est utilitas ista cognoscere, ac dissentientium fundamenta pervidere. Ast qui Grammaticam docet, ut bené loqui discipulus discat, ridiculus fuerit, praecepta si ea tradiderit, de qui
|| [146]
bus jam anté certó non constabat, quae qualiaque essent: Ineptus etia̅, si in ipsam artem controversias intruserit. Non dico, quám inconsultum sit co̅troversias de obscurioribus doctrinaru̅ partibus disceptare in artibus alicubi velle, antequam totius artis naturam habeat sibi integré perspectam, singulaque discipulus noverit ex primis principiis educta ad finem referre, exindeque judicare. Extra igitur artem perspicué tradendam, praecepti veritas solerter disquiratur, ventiletur. In artem in quisita constituta luculenter conferatur, manifestis exemplis aperiatur. Post artem plenius perceptam, si res ita ferat, aut aliqua sit necessitas, controversiae cognoscantur, fundamenta ponderentur, diversitas opinionum ad veritatem comparetur.

CAPUT XXIII. Praecepta disciplinarum inter sese distinctaerum distincté traduntor.
[arrow up]

VT, quae in homine perficienda sunt, distincta esse natura voluit: sic esse artes etiam distinguendas supra
|| [147]
monebam. Quemadmodum artes distinctae esse debent, sic etiam distincté earum praecepta docenda esse confusionis sophisma seduló monet. Si enim praecepta confunduntur, non modó artes ipsae reverâ conturbantur; sed etiam omnis claritas, elegantia & rectitudo tollitur, infinitisque modis institutio turbatur. Distincta igitur distinctarum disciplinarum pręcepta, distinctis artibus includantur, doctrinarúmque fines ea regantur severitate, ut quod praeceptum unius artis proprium est, in aliam disciplinam non transfundatur. Grammaticae finis cum distinctus sit á fine Rhetoricae, & hujus perfectio á perfectione illius, nec praecepta Grammaticae Rhetoricum definia̅t ornatum: Rhetorica itidem theoremata Grammaticam non doceant praestare puritatem, sed unaquaeque harum doctrinarum sua propriaque praecepta postulet, recté aliter ad lucem constantiámque doctrinarum fieri nequiverit, nisi quaeque ars sua in se praecepta recipiat, nec vel in Gra̅maticam irrepat, quod Rhetoricum sit, vel in Rhetori
|| [148]
cam infarciatur, quod sit Grammaticum.

CAPUT XXIIII. Subjectum aliquod cognitionis uni generi inclusum, singulis artibus proponatur.
[arrow up]

PERSPICUA esse doctrina nequit, quae heterogenea co̅miscet, que̅admodum & incerta, & quodammodo vaga, quae ad finem artis proprié non pertinentia adsumit. Heterogenea commiscentur, & adsumuntur aliena, nisi aliquod determinatum, certumque subjectum unicuique arti explicandum subjiciatur, in cujus expositione & omnia, quae quaesitam perfectionem suppeditent, eaque sola, quae illam praestent, accuraté comprehensa finiantur. Neque ex uno, primoque principio deduci genuina artis pręcepta queunt, neque ad unum fundamentum referri omnia, nisi ejusmodi subjectum re ipsa terminatum arti explica̅dum detur, cujus cognitione percepta, subjectum operationis ad fructum artis consequendum perfecté tractari possit.
|| [149]
Exemplu̅ in Physicis videmus: Qua̅do Physicae doctrinae subjectum proponitur explicandum, Essentia vel substantia per se subsistens simpliciter sumpta, cum sic & infinita Dei natura, spiritualis substantia creata, & corporea creatura sub unum genus, non sine mirifica confusione conjiciantur, vnde infinita sese absurda veritatem quaerenti offerunt. Simili ratione factum in Metaphysicis est: in quibus tale subjectum, & quidem eo modo describendum sumitur, ut communes omnium Entium affectiones, & Ens infinitum singularissimum; & intelligentiae creatae, si modó Aristoteli creatae, sub unam disciplinam unumque genus convenerint. Subjectu̅ cognitionis dicimus, quod docendum, aperiendum, & explicandum disciplinae praeceptis sumitur, quale in Grammaticis est sermonis puri ratio, in Rhetoricis, ornatus forma; in Logicis Ratione utendi modus.
|| [150]

CAPUT XXV. Praecepta artis in qua traduntur, propriae sunto, & quae antecedenti per se conveniunt, eidem aßignantor.
[arrow up]

VT constans sit doctrina, & interiorem naturam aperiat, necessum est, ut in quolibet praecepto id, quod proprium est antecedentis, eidem quoque attribuatur, & cuique disciplinae isthaec committantur, quae subjecti explicandi, & cognitionis naturam ad finem artis directam finiunt. Si enim impropria sumantur, quibus res explicentur, & aliena arti immisceantur, judicium discipuli á propriis abductum, in impropriis vagabitur, constantemque doctrinae fructum nunquam obtinebit, nunquam errores subterfugere, & judicii lubricitatem poterit, alienáque principia in rerum cognitione, controversiarúmque dijudicatione sectabitur. Misceat quispiam Grammaticis de puritate orationis, praeceptionibus pręceptiones de tropis, de figuris Rhetoricis; definiat tropum Logica qua
|| [151]
dam propositionis affectione, non modó ineptiorem se doctrinam fecisse, sed etiam discipulum, si vel puritatem Gra̅maticam, vel tropum requirat, ad peregrina judicii principia abductum certi nihil judicare posse, atque ineptire deprehendet. Experimur cotidié, in certaminibus Theologicis, quantum veritas detrime̅ti capiat, si aliena in doctrinis cum propriis permisceantur, atque per impropria explicatio propriorum instituatur. Controversia de S.S. coena Domini, aut nunquam exorta fuisset, aut veró jamdiu consopita, si in singulis disciplinis tantum propria docerentur, atque ad res, quae iis traduntur judicandas, adhiberentur. Omnia argumenta, quae ex Physicis, ex Mathematicis, ex universa rerum natura, ad Sacrosancti mysterii veritatem definiendam, monstrandam, disceptandam adferuntur, aut nunquam producta fuissent, aut ab omnibus statim, ubi primum producebantur, tanquam aliena rei disquirendae principia, contempta jacuissent. De tropo anxié laboratum est. Res primo etiam intuitu manifesta,
|| [152]
si, quod proprium tropi est, in judicium vocetur, quod impropriu̅, removeatur. Nec veritas praeterea, neque errores ad principia sua revocari possunt, & ex iis constanter judicari, si artium praecepta ex impropriis conglutinata docentur. Si de Praedicationis genere quaestio sit, nullum omninó judicium é Rhetoricis adsumi poterit, cum Rhetorica ornatum orationis, non praedicationis informet. Qui hanclegem rejicit, is temeré quidlibet in qualibet arte miscendi, & confundendi, quidlibet ex quolibet explicandi, propria cum impropriis conturbandi, copiam sibi permittit.

CAPUT XXVI. Artes perspicuo sermone docentor.
[arrow up]

PERSPICUITAS & facilitas, quae jure postulantur, tum in sermone est; tum in explicatione. Rerum ipsaru̅ non semper esse eadem potest, siquidem multae sunt res profundius positae, quám ut facilé intelligi, perspicique intimé possint, ad necessariam veró sufficientiam perspicué doceri possunt.
|| [153]
Sermo igitur cum medium sit, per quod á pręceptore co̅municari aliquid cum discipulo potest, is sit perspicuus, ab intelligentia communi non remotus nimium. Talis erit; si ex communi bené & prudenter loquentiu̅ usu sumptus, apposité rebus accommodetur. Si necesse sit, ut alicubi voces excogitentur, aut peregrinae ta̅quam nostrae usurpentur, id manifesta cum ratione fiat. Nulla hic libido & licentia luxuria̅s laudabitur. Neque enim ignotum est, quantam disciplinis obscuritatem attulerit licentia illa nova vocabula comminiscendi, scholasticis doctoribus probata.

CAPUT XXVII. Evidentißimis, & Clarißima luce splendentibus Argumentis, quae Artium sunt, explicantor.
[arrow up]

ALTERUM, in quo perspicuitas est co̅sistit in rationibus, quibus, quae disciplinarum sunt, ad intelligentiam exponuntur. Rationes dico argumenta atque notiones, è quibus praecepta artium & doctrinarum Axiomata fiunt, quae licet singula lucem suam, atque evide̅tiam
|| [154]
habeant, tamen neque ejusdem claritatis sunt, neque evidentiae aequalis, sed imparem noticiam rei explicatae & cognitionem inaequalem pariunt. Lucem sané cognitionis aliquam Accidentia communiora subjectis affundunt, Dissentanea etiam & opposita res, quibus declarandis adhibentur, illustrant, Comparatio diversarum rerum si instituatur, obscuritatem aliquam tollit: Ast tantam haec in sese lucem non continent, qua̅tam qualemque gignunt caussae, effecta, genera, partes, propriae affectiones, Definitiones, distributiones. Seligenda igitur in Arte sint, quae interiorem rei naturam discendae aperiant, lucemque gignant, qua, quae alia adferre possunt, nullo admodum negocio pervidea̅tur.

CAPUT XXVIII. Definitiones sumantor.
[arrow up]

CUM ad praestantiam optimae institutionis seligi pręstantiora debea̅t, quibus res explicanda doceatur, illa adsume̅tur necessario, quae lucem clarissimam suppeditant. Inter omnia veró, quibus doceri aliquid porest, clarius praestantiusque nihil
|| [155]
est accurata definitione, qua, quid res sit, explicatur. Dilucidissimae enim claritatis est, tum ratione discentis, tum ratione cognitionis ipsius: Discentis, quia natura sic comparatu̅ est, ut intellectus maximé desideret scire, Quid res cognoscenda sit, proindeque quam avidissimé idem apprehendat, sentiatque quoda̅modo luce clarissima sese illu minari, tametsi sub confusa, ut ajunt quida̅, sub fundamentali, ut interprętor, & rectissimé, compressa puraque notione rem definitam accipiat: Cognitionis; quia definitio suppeditat rei explicandae principia, atque illa, quae maximé propria sunt, naturamqueue interpretantur; ex quibus reliqua fluunt. Necessitas plané idem urget, sine enim definitionu̅ luminibus, omnia non modó obscura sunt, sed etia̅ sophistica, ambigua, ut nec cognoscatur aliquid ad perfectionem desideratam; nec disquiratur constanter ad veritatem, si definitiones Artibus desint.

CAPUT XXIX. Proprietatum explicationes quandoque Definitionibus subjungantur.
[arrow up]

|| [156]
FIERI non raró videmus, ut aliquid proprium definitione no̅ possit co̅modé includi, nisi obscuritatis latebras luci inferre, & quae unius generis non sunt, ac si essent, conjungere, indeque rixas & contentiones excitare libeat. Perspicuitatis igitur Ratio postulat, ut hujusmodi proprietates definitionibus subjungantur, ne cum rei definitae principiis permixtae, lucem claritatis obturbent. Exempli loco sit Rhetorices definitio, quae simpliciter proposita definit Artem bené dicendi, cui subjiciuntur quaeda̅ de efficacia, & singulari virtute, si prudenter adhibeatur, quae in exquisitam definitionem co̅jecta, nebulas luci offundunt, cap. 1. Rhet. Tal. lib. 1. Saepé etiam ex definitionibus tanqua̅ consectaria sequuntur, atque inde commodius à definitionum axiomatibus distinguuntur. Aliquando proprietates ejusmodi plures sunt, unde minus apté definitionibus implicari citra obscuritate̅ quea̅t. Exemplum est cap, 2. Rhet. Tal. lib. 1. ubi Tropus è suis propriis principiis definitur elocutio, qua verbum à nativa si
|| [157]
gnificatione in aliam tra̅smutatur. Proprietates Tropi plures deinde rece̅sentur, quod videlicet sit laude dignus, si significa̅tior, gratus, & è propinquo sumptus; Quod primum necessitas Tropu̅ genuerit, post verò delectatio jucunditasque celebrârit; quod ingenii specimen exhibeat, auditoremque alió quidem ducat cogitatione, ut tamen á re non aberret; Quod Tropi sint prima condimenta orationis, primaque fucati medicame̅ta ruboris, & candoris; Quae si in definitionem illam comportari debuissenr, diversarum rerum & multitudine & varietate obscuratam haberemus, cumque principiis tropi essent confusa, quae rationem principiorum obtinere non queant.

CAPUT XXX. Distributiones adhibentor.
[arrow up]

CUM omnis confusio pariat obscuritatem, Artis claritati inimicam, necessum est ut quae distincta in eo, quod definitione explicatum est, latent & in cluduntur, per distributionem dispescantur. Praeterquam enim, quod distributionis argumentum, naturam to
|| [158]
tius distributi aperit, est etiam singulare instrumentum, quo obscuritas in confusione latens illustretur. Etenim quae distincta in uno comprehenduntur, distincté proponit, atque unicuique suum propriumque attribuendum monet. Tenebris involvuntur omnia, si praecepta de Tropis suo generi no̅ subjecta, cum praeceptis de figuris permisceantur; clarissima eru̅t, si á se invicem distincta generibus suis subjecta proponantur.

CAPUT XXXI. Distributiones ex eo, quod propositae disciplinae est tantum fiant, aliena non supponant.
[arrow up]

VARIA sunt, quae rem varié attingant, quaeque suis discrepent generibus: Inde est ut res quaelibet distingui varié dividique possit. Ne veró peregrinum quid in artem describendam importetur, tantum distributiones adsumendae sunt, quae ex eo, quod arris proprium est desumptae sunt, reliquae suis doctrinis relinquendae, si accuratae institutionis ratio haberi debeat. Videmus voces in quavis lingua usitatas posse distingui, ut quaedam dicantur vernaculae, & quasi domi natae, quaedam a
|| [159]
liundè quidem sumptae, consuetudine & usu receptae; ut quaedam verba communiter, quaedam siugulariter usirata, & horum aliqua obsoleta, aliqua antiqua, &c. nuncupentur. Sed quia hae distributiones Grammaticae Artis rationes non contineant, neque illi infundendae fuerint, neque adhiberi possint, ubi de puritatis Grammaticae regulis principiisque agitur. Homo aut doctus est, aut indoctus, carnalis aut spiritualis, dives vel pauper, sanus vel aeger: calidiot vel frigidior: fortis vel timidus, &c. In Physicis verò si sic distribuas insanire, non sapere videberis. Disciplinas universas si explices, haec singula suis locis intelligentur, in una doctrinae specie non intelligentur, miramque & monstrosam confusionem introducent, si in unam disciplinam recipiantur.

CAPUT XXXII. Exemplis perspicuis praecepta illustrantor.
[arrow up]

PRAECEPTA, quae definitionibus, proprietatum explicationibus, distributionibusque sunt constituta, dilucidis, & perspicuis exemplis declaranda
|| [160]
sunt, quibus siquid obscuritatis alicubi, ut non eadem est ingeniorum felicitas, in praeceptis objectum sit, id penitius tanquam luce sensibiliter per exempla commonstratum collustretur. Verúm hic cavendum est diligentissimè, ne contorta, peregrina, & ignota, adfera̅tur, multó minus quae ipsis etiam praeceptis obscuriora. Sic enim lux praeceptorum, si quae esset ante accensa, novis obscuraretur tenebris, & qui intelligentiae illustrationem in singulari, tanquam in sensibili aliquo quęrebat, à claritate ad novam caliginem abriperetur. Erunt igitur exempla ex medio rerum depromenda, quae aut notae discipulo sint, aut quae facilius innotescere quea̅t. Secus si fiat sperata lux in exemplis non accendetur, sed pro incerta exempli intellige̅tia, incertam praecepti cognitionem auditor animo concipiet. Qui Dialecticae praecepta in scholis nostris per mathematica exempla explicaret, non sine caussa obscurandae artis studio id facere dicetur, cum auditori Logico obscuriora multó illa forent, quàm Logica per se simpliciter proposita & explicata.
|| [161]

CAPUT XXXIII. Artis praecepta Methodicé disponuntor.
[arrow up]

SI praecepta doctrinae alicujus sint investigata, si demonstrata, si exemplis liquidó manifestis illustrata, ut hucusque ad perspicuam lucem, claritatemque pervenerint, restat, ut illo disponantur ordine, ne & inordinata conturbatio obscuritatem universae institutioni offundat. Naturalis hic ordo, & Methodica dispositio adhibeantur. Ea proponantur artis membra, acin me̅bris praecepta, quę intelligi definita luce sua possunt, tametsi no̅dum sint perspecta, quae sequuntur: Postponantur, quae ante se priorum cognitionem atque intelligentiam requirunt. Generalia & quae pluribus insunt, praecedant, sequantur specialia, atque intermedia sic ordinentur, ut quó quid est generalius, eó altiori loco doceatur, pluribusqueue, quibus luce doctrinae, & claritatis prius est, praeponatur, atque ita descendendo ad specialissima usque & individua exempla totum doctrinae perducatur.
|| [162]

MEMBRI QVINTI. De explicatione Artis.
[arrow up]

CAPUT I. Explicatio artes illustret ad faciliorem intelligentiam.
[arrow up]

HACTENVS de interiore artium co̅stitutione actum fuit: sequitur, ut, quomodo tradendae explican daequeue sint quám commodissimé, mo̅stremus. Explicatio igitur qua propositae artis praecepta ad facilem, expeditamque intelligentiam enucleantur, videnda est. Hoc loco, ut in caeteris omnibus, quae co̅silio & suscipi & regi solent, disceptandis, finis & desideratus explicationis effectus est definiendus, ut certo inde judicio colligatur, qualis esse explicatio, quibus fieri modis, mediisque debeat. Proprius & genuinus explicationis scopus est & finis, ut praecepta artis finibus inclusa penitissimé aperiantur, atque lux, quę primo intuitu discipulum latere poterat, quęque videri, nisi ab exercitato & expolito non poterat, in apertum adspectumqueue proferatur. Erit igitur hoc modo informa̅da expositio, atque iis instruenda mediis, ut
|| [163]
possit pręcepta discenti illustrare, latentia pandere, proque modulo auditoris & judicio profundiora, facilioraqueue monstrare. Omnis enim artificiosa doctrina cum paucis comprehendat plurima, expositionem postulat.

CAPUT II. Obscurior a ipsis praeceptis ne adfe rantur.
[arrow up]

SI illustrare debeat, necesse est, nequaquam obscuriora adferat, sed discenti ad percipiendum clariora, quoru̅ luce prudenter adhibita, quae explicanda sunt, discipulo fiant euidentiora. Insanum enim videatur, id, quod explica̅dum est, obscurioribus illustrare velle. Nullum pręceptum luce̅ ab eo accipiet, quod aequé obscuru̅ sit, multó minus ab hoc, quod aliquantò obscurius. Si sententiam graecis verbis conceptam declarare praeceptor discipulo debeat, latiné tantum docto, Gręcis vorbis vel selectissimis multifaria̅ si sententiam reddat, paru̅ recté discendi cupido consulere videbitur, insanire prorsus, si lingua minus discipulo nota, quod Graecé dicebatur, efferat, judicabitur. Diligentissimé hoc vitiu̅ est doctori fugie̅dum,
|| [164]
siquidem nulla lux tanta, ac tám clara in praeceptis accendi possit, quae non per obscuriora explicationis gratiâ intempestivé adhibiti, discenti eripiatur. In vulgatis Grammaticorum praeceptis, si puero definitione̅ nominis, qua rem significare, non agere aliquid aut pati, per actionis & passionis philosophicas explicationes, quae hinc inde co̅portatę in praedicamentoru̅ classes congregantur, inque aliis suis disciplinis docentur, exponere velis, parum profectó aberit, ut in tenebras sese declaratione deductum, quem in lucis adspectum clariorem perducere debuisti, non conqueratur. Ejusdem propemodum generis est explanatio praeceptorum, & sententiarum, quae per similes aliorum sententias aut per eadem pręcepta, vel multum vel parum aliter proposita, ex aliis auctoribus undiquaque congeruntur, fieri solet, quasi veró vel sententia clarior, vel praeceptum evidentius redderetur discenti, si á multis, & quidem varié proposita ostendantur. Auctoritas quidem illa testiu̅ numeo aucta, fidem faciat alique̅ dubitanti,
|| [165]
rei ipsi lucem claritatis non adfundet. Quid? quod in illa congerie plaeraque per se obscuriora sint, & densiores tenebras propter diversitate̅ animis discentium non raró ingerant, quae si á praeceptore conciliari, & ad principia co̅stantissimae veritatis revocari debea̅t, infinitis tenebris discipulus obruitur, priusquam ortum lucis claré adspexerit. Sed haec aliaqueue vitia alias querelas postulant.

CAPUT III. Praeceptorum intelligentia explicatione primúm comparetur.
[arrow up]

ANTE omnia necessum est, ut perspicua discipulo praeceptorum intelligentia instilletur. Hac enim si destituatur, institutionis fructus non capiet, caecusqueue vagabitur. Nec potest ta̅ perspicué aliquid praeceptis comprehendi, in quo difficultas intelligendi & erroris occasio discipulis primúm accedentibus non objiciatur, quodque praeceptoris dilucida explicatione rectius no̅ perdiscatur, quám si quis sibi solus interpres & praeceptor sit. Valdé praeposteré cum discipulo agitur, si huic primae explicationi aliena, contro
|| [166]
versię, rixę, & argutiores subtilitates admisceantur. Qui enim artis intelligentiam nondum habe̅t, nec de iis judicare possunt, nec quid verum sit perspicué aut facilé videre. Intercipitur etiam & plurimum impeditur intelligentiae facilitas, & ingenium disce̅tis, dum argutiis occupatur, naturalemque artis lucem minus perspicit, imó veró á propria claritate abductum, tenebras sectatur, proque intelligentia artis ignorantiam concipit.

CAPUT IIII. Quae artium constantiam proprietatemque in sese non habent, utiliaque tamen sunt, & alicubi non malé usurpata, in commentationibus moneantur & explicentur.
[arrow up]

QUAE artium finibus contineri debeant, supra explicatu̅ est, ne quid vel ad impedimentum, vel ad fraudem, vel adconfusionem tradatur. S ed quia sic natura & usu constitutum videmus, ut saepé occurrant, quae ad artis naturam licet comparata non sint, tame̅ cognita, & fructum suum, & utilitatem habent,
|| [167]
cogitandum philosopho est, ubi & quomodo isthaec sint proponenda. Quod conditiones artificiosę praeceptionis non habet, id in artis complexum sine multis detrimentis recipi nequit. Commodissimum itaque locum in explicationum commentationibus reperient, sic enim neque cum detrimento aliquo desiderabuntur, neque cum artium periculo docentur, nihilqueue in legitimis praeceptis turbabunt, nec non lucem, si quam adferent, iis impartient, neque fructum, quem vitae conferre possunt, perdent. Veritas, perfectionisqueue regulae in artibus traduntur, quibus quid perfectum sit, cognoscatur, quid imperfectum, judicetur, quid bonum, teneatur, quid minus bonum, aestimetur. In explicatione veró singulorum praeceptorum & imperfecta cum perfectis, & cum optimis, quae minus bona sunt, comparari non sine fructu possunt, imó veró ad usum fructumque legitimorum praeceptorum plené ostendendum comparari debent.
|| [168]
Nec quicquam perfecté exacteque definitu̅ in arte sit, nisi quod sua luce prudenter adhibita, quae imperfectionis sunt, arguat, ut turbulentum non modó sit, & intempestivum perfectione exquisitius expressa, noticiaqueue cognoscendorum definita, alia imperfectionis praecepta & imagines in ipsam artem conjicere, sed etiam inutile & incongruum, cum perfectionem ex sese non largiantur, & pingant, sed imperfectionem particulariter tantum adumbre̅t, praeceptionibus perfectionis multó luculentius indicatam. Neque ratio firma ulla dabitur, cujus praetextu alienum aliquid, & perfectioni contrarium, terminos artium occupet, quin infinita miscendi quaevis licentia adsumatur & probetur. Si velis in Grammaticis soloecismi cujusdam & regulae violatae genus aliquod poni, cum id fieri ad soloecismum vitandum utile sit, & lucem quandam dissensionis vi regulae adferat, legem tibi finxisse experieris, ad qua̅ aut Grammaticen imperfectam judicabis, aut omnes omnium soloecismorum modos rece̅sere cogeris, cum id de quibuslibet
|| [169]
soloecismi generibus recté eademque ratione veré affirmetur.

CAPUT V. Expositio vim Praeceptorum minimè enervabit, sed ubique vigentem ostendet.
[arrow up]

EXPLICATIO cum ad intelligentiam Artis directa esse debeat, & ad fructum plené percipiendum perducere, requiretur, ne praecepta debilitet, ne arctius, quàm natura ipsoru̅ fertur, constringat, neque latius extendat, sed diligentissimé ut monstret, quomodo ad Artis finem, subjectumque aequaliter adhibeantur. Enervantur veró plurimum, si, quae praeceptorum ductu intelligentiaque fieri recté possunt, particularibus, nec non singularibus, & ab arte sejunctis consiliis dirigenda committuntur. Sic enim vis quae arti inest, obscuratur, veraque & firma consiliorum fundamenta, principiaque institutitioni surripiuntur, nec judicium à primis principiis omnia complexis, de doctrina fieri potest, plenaque intelligentia nunquam, & nusquam obtinebitur.
|| [170]
Eo igitur modo interpres Artem explicabit, ut intelligentia praeceptorum naturam rei explicatae in conspectum palam proferat, vires und quaque sese extendentes monstret.

CAPUT VI. Difficultates ex objectis sophismatis remo ventor.
[arrow up]

PRIOR explicatio, ut est in intelligentia veritatis posita; sic altera sequitur, quae veritatem á fallaciis, lucem á tenebrarum caligine, rectu̅, constansqueue à sinuosis sophistarum argutiis vindicat, profundissimęque veritatis late̅tiora principia rimatur, indeque intelligentiae lucem non parum adauget. Haec nisi accedat, variis veritas sophismatis facile obscurabitur, inque difficultatum salebras discipulus praecipitabitur, saepeque haerebit. Non enim quisquam omnibus superandis impedime̅tis suo Marte per se par esse potest. Veruntamen tempestivé haec instituetur, & tum adhibebitur primum, quando prioris beneficio intelligenti no̅ obscura, nec exiguaest comparata. Frustra enim hic laborabitur, si nulla
|| [171]
cognitio rerum in disquisitionem venientium, acquisita teneatur.

CAPUT VII. Artes ipsae explicationes earum & commentationes iis additae, sic sint perficiendae, ut nil usquam offeratur, quod faciliori labore ad propriam sedem referri, & ex ea tanquam principio genuino judicari non poßit.
[arrow up]

PERFECTIONEM humanae vitae accommodatam, institutione Artiu̅ expoliri jam saepius dictum est: perfectio autem esse in homine nequit, nisi in promptu habeat & perspecta capita, ad quae ta̅quam ad fontes, principia, sedes, expedité referantur, ex quibus plenissimé cognosca̅tur, intelliga̅tur, judicentur quę in universe vitę usum fructumque tractanda usquam occurrunt omnia. Sic igitur & Artes ipsę sunt exstruendae, & pręter earum descriptiones expositionum commentationes instituendae ut nihil reperiatur, quod ad caput aliquod, unde fluxerit, reduci no̅ possit, ita verò expedité, ut mirificis reductionu̅, inflexionu̅que am bagibus haud opus siet, His enim confunduntur, quae per naturam distincta sunt, violenterque eó quó
|| [172]
precarió no̅ venissent, rapiuntur. Quod minimé omnium videatur ferendum, siquidem inde judicium de rebus oriatur confusum, & ex principiis alienis deductum; unde omnis propemodum in ijs est, quae ad humanitate̅ spectant, & errores gravissimi, quibus omnia pervertuntur, & conturbantur, ortum trahunt, variaqueue errorum pigmenta conficiuntur. Neque contorsionibus istis opus est, quando naturae partes dextré, distincté sufficienter in institutionis doctrina explicantur, tum solummodo locum inveniunt, quando satis plené satisque accuraté doctrina informata no̅ est, nec docentis autoritas emendationem admittit. Grammatices praecepta sic decet esse co̅formata, ut quicquid in usu bené puréque loquentium occurrit, id referri ad ea ultró possit, indeque intelligi, & judicari; quicquid etiam in sermone alicujus, vel scriptis minus purum, parumqueue Grammaticum obviam fit, ex iis notetur. Tales nisi institutionis partes sint, minimé sufficie̅t hominum imbecillitati tollendae, restitue̅dęque firmitati.
|| [173]
Ex institutione in vitae usum discipulus veniat: Undiquaque multa variaque sese offerent quae cum judicio, solertia, & prudentia tractet. Labatur ubique necessum est, si plenissimé iis praeceptis institutus non sit, quibus varia distinguere & unumquodque eorum ad principium suum revocare, indeque judicare, queat. Grammaticus discipulus in latissimu̅ sermonis campum infinitarum vocum mittatur; nisi genera earum sic perdidicerit, ut quamlibet ad suam propriam sedem referre & facilé & expedité possit, atque inde ejus conditiones, ad significationes, ususque colligere, miserum se & deploratum grammatistam sentiet, minimé istac facultate, qua indigebat, perfectum.

CAPUT VIII. Ordo disciplinarum servetur, qui & intelligentiae inserviat & exercitationibus inser viendis maximé conveniat.
[arrow up]

QUEMADMODUM omnis confusio & obscuritatem; obscuritas veró difficultatem in omnibus rebus ratione & via tractandis affert, sic
|| [174]
maximé institutionem philosophicam turbulentam, multisque modis impeditam, lubricam & spinosam reddit. Quare ut in reliquis omnibus, quae recté incommodis exclusis, tracta̅da suscipiuntur, ordine digeruntur perspicuitati, facilitatiqueue accommodato, sic in artibus tradendis est singularis cura ordinis habenda, siquidem in ijs lux, perspicuitas, & expedita facilitas requiratur accuratior perfectiorqueue. Ordo in eo tantum consistit, ut illud doctrinae genus, quod lucem aliquam cognitionis pręfert aliis, quodque aptum, capacemqueue discipulum reddit ejus quod sequitur, auditorem; cujus denique usus est & fructus in alterius artis exercitatione co̅spicuus & necessarius, praemittatur. Hoc judicio Grammatica est omniu̅ prima, quod usus ejus sit in omnibus doctrinarum generibus trade̅dis, exercendis, ttactandis. Habet hic ordo & illud commodi, ut prioris disciplinae cognitio in consequentis institutione, exercitationeque magis confirmetur, luculentiusque perficiatur, proindeque citius universa, atque omnibus partibus integra
|| [175]
institutio absolvatur, ususque doctrinaru̅ praeceptis distinctarum conjungendus discatur, taedium laboris voluptate quadam deliniatur. Non rarò etiam in doctrinarum generibus laboriosé, & anxiè torqueri ingeniosissimos quosque admirantur nonnulli, caussam non satis meditati, si quis Mathesi insalutata ad Astronomiam, Geographiam, & quae ejus generis sunt, prosiliat, is, quia hunc â natura monstratum ordinem, facilitatis fontem, neglexit, acerbas, & taediosas difficultates in artibus tractandis experitur.

MEMBRI SEXTI. De exercitatione.
[arrow up]

CAPUT I. Exercitationem doctrinis esse adjungendam.
[arrow up]

NATURAM hominis disciplinae capacem vidimus; vidimus qualem disciplinae conformationem indigentia hominis requirat, perfectio postulet; reliquum est ut exercitationem exponamus, cujus beneficio desiderata, quęsitaque hominis in institutione philosphica petfectio comparetur.
|| [176]
Exercitationem enim tertium esse medium, quo ad perfectionem Natura conformetur, nemini dubium esse arbitror. Haec ut finem suum tueatur, ad artis doctrinaeque praescriptum sic instituenda est, ut ad verum institutionis fructum discentes pertrahat, expeditosque & pro̅ptos in ijs, quae naturae sunt, reddat, & confirmet. Magna huius vis est, & insignis utilitas, cum & artium pręcepta penitissimè perspecta reddat & ad vitae humanae administratione̅ perpoliat. Neque videatur hoc loco de disciplinis in contemplatione, ut quidam volu̅t, acquiescentibus, proindeque praeter cognitionem nihil desiderantibus, de practicis doctrinis ad actionem quandam directis disserere: Quippe in Theoreticis perfectio quaedam habitualis, que exercitatione contemplationis acquiritur, deprehendatur. Videas enim non tantum quosda̅ de rei alicujus natura, qua̅ Theoreticis tantum subjiciunt, rogatos multó expeditius respondere, sed etiam in herbis agnoscendis in re herbaria aliquandiu exercitatum lo̅gépromptiorem esse, quám qui è schola recens in
|| [177]
hortos productus, vel singulas herbaru̅ finitiones recenti in memoria habeat. De numeris censendis, syderibus agnoscendis, magnitudinibus comparandis, cum idem fiat, dispar judicium no̅ esto. Tanta igitur vis exercitationis est, ut sine ea institutio inutilis sit, manca, finemque suum nullo modo obtineat. Grammaticae institutio, uti & Musicae & Arithmeticae & Geometriae, vana omnibus cernitur, si praeceptorum explicationi diligens exercitatio non adjungatur. Exercitatio fluctuat, si no̅ usquequaque ad praecepta exigatur, pręcepta si co̅tingentia, impropriaqueue & minus perfecta sint, constantem co̅stanter exercitationem regere non possunt; exercitatione deficie̅te & tituba̅te, frustra naturae perfectio exspectatur. Haec igitur cohaere̅t, ut si divellantur, integritas institutionis labatur, si vel in alterutro, vel in utroque defectus quidam haereat, id quod extremum est, & quod natura bonum desiderat, recté obtineri non possit.

CAPUT II. Quaelibet ars in suo subjecto diligentißimé exerceatur.
[arrow up]

|| [178]
CUM itaque exercitatio dirigi ex arte debeat, & perfectio hinc sit speranda, necessum est, ut quaelibet disciplina accuratissimé in suis subjectis exerceatur; quó ad res ipsas praecepta recté applicata, & clarius intelligantur, & fructum expetitum gignant; Animus hominis, atque adeó omnes ipsius facultates confirmentur; bonaqueue universa, quae homini proposita sunt, plenius teneantur; rectius tractentur; dominiumqueue illud ad usum & necessitatem undiquaque repetitum veré possideatur.

CAPUT III. Exercitatio ab artium fontibus ne abducito quemquam, sed potius adducito omnes.
[arrow up]

ARTES inventae sunt & ex optimis praestantissimisque perfectionis humanae exemplis collectae, certaque ratione co̅stitutae, ut laborem hominis in exercitatione diriga̅t; atque ad verum usum vitaeque fructum homine̅ perducant; utque vim naturae atque dispositionem aperia̅t; omniumque judicandorum principia co̅plectantur. Exercitatio itaque in omnibus, quae suscipit, hoc seduló aget, ut di
|| [179]
scipulum ubique ad artium genuina praecepta spectanda adsuefaciat; vimque illorum experiri doceat; ut denique observet, quomodo á doctrinarum principiis omnia fluant; quomodo ad eadem referantur; & qua ratione praeceptorum, atque artium ductu imitari optima quęque, & eorum praestantiam exprimere, qui perfectionem suam opere & facto omnibus probarunt, possit. Tandem ut quaecunque in vita & usu occurrunt, ea ex artium doctrina, utpote ex principiis propriis, perfecté judicare cum ratione constanti queat; & omnia ad vitę usum, fructum, & necessitatem transferre; suis facultatibus universis recté expeditis uti, frui, & ad necessitatem plené noverit. Hęc enim qui pręstare fideliter didicit, ad perfectionem, quam sibi institutio proposuerat, deductus videatur.
|| [180]

SECVNDAE PARTIS MEMBRVM PRIMUM; De legibus á Rameis non repudiatis.
[arrow up]

CAPUT I. Ad has bonae institutionis leges Rameam institutionem esse comparandam iis, qui judicium de ea velint ferre.
[arrow up]

HACTENUS optimam institutione̅ ex natura ipsa, primisque fontibus descriptam vidimus, certis legibus definitam oste̅dimus, in quibus ad nullius hominis, quantumvis sapientissimi, exercitatissimi, & prudentissimi, autoritate̅, nomen, merita respeximus, non quod qui vel mediocris sit praetereundus, multó minus conte̅nendus putetur, sed qđ minus apta sit in hac caussa, etiam summoru̅ virorum autoritas, siquide̅ de autoritate ipsa hîc disceptetur, omniumque Sophoru̅ co̅silia, ad examen revoce̅tur constantissimę rationis,
|| [181]
in ipsa intima rei natura fundatae, ex quibus probatis autoritas oriatur, improbatis, si quae etia̅ tributa sit, vilescat. Nec poterit autoritas quicquam in isto argume̅ti genere finiendo, quod de autore prius concludendum per manifestam definitionem est, quam constare ei autoritatis aliquid solidé queat. Neque profectó quicquam stultius foret, quám rem tanti momenti opinionibus committere, sententiis nondum certis indubitatisque rationibus exquisité probatis, & co̅firmatis, ut perpetuó in hac disceptatione, ad naturę principia, ad innatu̅ immotumque rationis judicium sit recurre̅dum, nec alibi queat judicii basis fundari. Neque sic accipi haec volo, ac si autoritate eruditissimoru̅, exercitatissimorumque virorum destituar. Neminem.n. qui de institutionis conformatione aliquid in medium co̅suluerit, vidi unqua̅ qui ab iis, quae proposui, sese dissentire profiteatur. Id quod per occasione̅ forsitan non incommodé docebitur, praesertim si, quod futurum opto, ex eorum numero, qui novatores scil. statim condemnant, quorum laboribus aliquid, quod minus ipsis probatur, erutum sit,
|| [182]
acri judicio haec mecum disceptare voluerit. Alterum restat commentationis hujus caput, in quo Ramea institutio cum bonae institutionis idea comparabitur, ut liquidò no̅ caecis appareat, utrum ab hac dissideat, an veró cum ea consentiat; utrum bonae institutionis leges sectetur, proindequeue probanda sit, an contra eas peccet, atque ideo tantoperé impugnanda. Etenim hac ratione caussam sapienter disceptari, prudenter judicari, & sine errore concludi facilimé posse arbitror, non posse vel cognosci plané statuo, si via haec, & judicii hic processus deseratur. Nam qui omnes optimae institutionis rationes, sibi diu multumqueue meditatas, undiquaque perspectas penitissimequeue cognitas non habet, de Ramea doctrina, de Ramistarum institutione, studiis, laboribus non rectius judicaverit, quantus etiam quantus vel sibi ipsi sit, vel aliis videatur, qua̅ qui ab utero caecus, de coloribus, luce, & tenebris, & qui nunquam vixit, de vita judicârit. Ramea philosophia, & labores Ramistarum universi ad institutionis de
|| [183]
xteritatem, perfectionem, formam optimam, tanquam ad cynosuram diriguntur. Optimae institutionis ideam igitur, qui animo complexus non est, ineptus caussae hujus disceptator fuerit, aëraqueue pugnando se verberare, si quid sentire prae nimio mentis ardore potest, sentiet. Quare cum recté institutio nobis, quae sit apta, bona, minimequeue reprehendenda, definita sit, legis methodi nostrae Rameae jussu progrediamur ad exquirendum, quae sit, & qualis philosophia, institutioqueue Ramea, ut evidentissimé experiamur, sitne conformis ideae á nobis descriptae, an veró dissimilis. Reperiuntur sané, qui, quid distent aera lupinis, videre se posse, & noscere gravissimis, & obscurissimis in rebus pertractandis testatum fecerunt, & caussa talis est, quae lusum non admittat ingenii, quaequeue philosophicam non tantum libertatem; sed totum, quod in vita hac praestantissimum est, concernat, nec non conscientiam meritó vellicare debeat: ut mirari nemo possit, firma veritatis fundamenta, exquisitasque bonę institutionis rationes in caussa hac
|| [184]
requiri, ad quas quicquid disceptatur, disceptetur constanter, quicquid concluditur, concludatur firmiter. Neque ullum argumentum est, quo obtinere pars quaeque suum possit, si á legibus ex natura deductis, oculi avertantur. Ex multis, ut unum adducam, vociferantur plurimi, infinitas myriadas doctorum virorum institutionis suae beneficio fuisse orbi datas, non itaque licere cuiquam de emendatione institutionis cogitare: Ac si fas non esset, administrationem Reipub. alicujus, quae multis difficultatibus laboraret, emendare, propterea, quod Respub. sit diu in illis administrata? quasi veró ulla institutio tam obscura sit & intricata, ut prorsus nequeat doctos aliquos gignere. Theophrastus Paracelsus chymicam doctrinam multis libris conscriptam nobis reliquit, quae non paucos etiam chymicos dedit. An veró propterea nefas sit, illa, quę tenebrarum obscuritatibus involvit, paululum clariora tradere? Raymundus Lullius obscura̅ Logica̅ co̅fecit, logicos multos insignes, & non
|| [185]
minus solertes, quám quisquam alius, si maximé disputandi circulos & pulveres respicias, instruxit; nec veró prohibitum unquam fuit, evidentiora facere, quae involucris artificiosé contexerat. Immó veró quae dilucidé proposita insignes artifices fecerant, licuit novis argutiis quandoque obscurare, ut, videlicet laboriosius inquirendo doctiores discipuli, postquam verum invenissent, evaderent. (Non dicam isto argumento pari constantiâ concludi posse, nullam fuisse artem olim unquam describenda̅ siquidem extitissent jam ante homines politissimi, & ad humanitatem aptissimi, ex quorum studiis prudentiaque primum artes fuerunt colligendae) Si plura hujusgeneris persequi hoc loco animus esset, monstrarem utique, nullum posse firmu̅ reperiri argume̅tum, ad caussam hanc discepta̅dam aptum, rationes antea expositae si mittantur. Conclusum igitur esto, de Ramea institutione ex legibus â natura promulgatis ta̅tum, non ex aliis undecunque corrasis ratiunculis judicandum esse.
|| [186]

CAPUT II. Ramistas leges minimé omnium respuere, sed omninò requirere, ut non cuivis pro vago arbitrio liceat artes tractare.
[arrow up]

PRUDENTIAM legibus ex natura ipsa productis innitentem, quâ amissa perfectio rectè restitutaur, & institutionem meditanti, & controversias de ea ortas judicanti, necessatiam esse, primo prioris partis membro ostensum est. Hanc legum & prudentiae necessitatem soli Ramistae agnoscunt, probant, urgent: Adversarii omnes, quotquot sunt, & ubicunque sunt, re negligunt, aspernantur, fastidiunt, & quod gravius est, im poni minimé sibi patiuntur; Ramistas ob leges cavillantur servatas, & quibus possunt modis iniquissimè vexant. Censent Ramistae in philosophia controversiam tolli facilimé & expedité posse, si philsophi illarum judicia sanctis & incorruptis legibus submittant, omnesque adversarios hortentur, iterum atque iterum cogitent, quod principium ad disciplinas conformandum, quem finem sibi statuant, ut boni cives civita
|| [187]
tis philosophicae moribus obsequentes, jure laudari, repugnantes sine contumelia admoneri possint. Immò leges constantes, & sanctas habemus, quibus legitimum civem debeas agnoscere, quibus etiam hostem, ignarum, inutile̅, contrariis moribus viventem judicare possis, quae viam, & rationem perspicuae & facilis doctrinae demonstrent. Ramistae, velut in auctione de suppellectile, eruditorum politorumqueue in omni doctrinarum genere hominum, principia firma, leges indubitatas, mentem ipsam denique sibi comparant: Deinde è scriptis, commentationibus, operibus omnia, quae summis, & incorruptis judiciis congruunt, assumunt, quae non congruunt, liberé abjiciunt. ln leges fixas, certas, ex naturae fontibus haustas, naturae, & conditionibus vitae huius salutares, civitatis philosopicae salutem in se contine̅tes, jurarunt, & jurant, talesqueue cives in tractandis artibus se esse cupiunt, ut omnia, quae usquam occurrunt, quae inveniri possunt, legibus consentanea complecta̅tur, modisque omnibus celebrent, contraria tam liberé repudient ac reprehendant, tales se phi
|| [188]
losophos, & legibus subjectos esse praedicant; & prae se ferunt. Leges omninó tales sibi ipsis tuleru̅t, aliisque ferendas esse censent, philosophicam institutionem tractaturis, quibus jubeamur quàm rectissimé humanae imbecillitati, indigentiaeque succurrere, perfectione̅ expetitam, & necessariam restituere, co̅firmare, omniaque fidelitatis, dexteritatis partes in institutione constanter sustinere. Neque id sine gravi caussa. Norunt in liberali, & ingenua juventutis educatione omnes magnos legu̅ latores, omnes magnos philosophos Reipub. fundame̅ta collocasse, sanctos etiam doctores, & christianos ecclesiae florente̅ statum posuisse; turbatores veró & ecclesiae & Reipub. salutem, si aut malè, qui rebus pręerant, aut veró prorsus non instituti essent, subvertisse. Norunt, nulla de re tam accuratam Deo reddendam esse rationem, quám de institutione juventutis. In hac enim universa vitae co̅moda versari no̅ ignorant: nihil hominum auctoritate moveri volunt, sed leges, quae utilitatem, & dignitatem institutionis ante oculos positam habeant, reverentur.
|| [189]
Offendi gravius juventutem no̅ posse autumant, quàm si sophismatis, cavillationibus, rixis in institutione adsuefiat; si ad palliandos errores, ad pervertenda dicta factaque alioru̅; ad calumnies; ad vafritiem, ad astuciam improbam, ad simulationes callidas; ad sarcasmos, irrisiones, dicteria & quae plura ejus generis sunt; vel exemplis, si minus praeceptis informetur. Legibus itaque opus esse graviter censent, quibus institutio ab istis flosculis servetur pura et casta.

MEMBRI SECuNDI. De principiis artium Rameis recté probatis.
[arrow up]

CAPUT I. Principia artium constituendarum Rameis probata.
[arrow up]

LONGUM foret, singulas optimae institutionis leges speciatim á Rameis observatas, sancté religioseque habitas oste̅dere: capita quaedam adnotabimus, quibus recté consideratis, & ad legis jussa comparatis, facile videbunt, qui volent, quid caussaesit, cur multi reperiantur, qui ob accuratissimam do
|| [190]
cendi rationem ac viam Rameis favent, adversariorum clamores negligunt, & Zabarellistis cedendum minimé esse autumant. Primó igitur principia artiu̅ constituendarum Rameis probata proponemus. Ramei non tantum ex summorum philosophorum autoritate, sed etiam ex natura ipsa, omnibusque, quae & naturam, & institutionem attingunt, rationibus, duo summa principia artium fabricandarum constituunt: unum, quod homini internum sit: alterum quod externum. Internum principium faciunt naturam hominis, viribus suis instructam, & luce naturali lucentem, quam supra dicebamus á Deo mortalibus, ad vitae hujus usum, benigné relictam esse: Huic interno principio exercendi dexteritatem, & sagacitatem intellectus attribuunt. Exercendi dexteritatem accipiunt naturae vires: quibus & se, & vitam communem tueri nititur, quibusque labore multiplici adhibito, perfectionis suae opera perficit, atque imitatione quadam utens, proprio motu, & ductu, quae vi
|| [191]
liora, & quasi imperfecta quodammodo experitur, meliora edere conatur, donec tandem ad constantem quandam rectitudinem, integritatemque sua elaborârit, nihil ut ad expetita̅, & indigentiae appositam perfectionem desit. Sagacitatem intellectus definiunt, quâ id quo aliquid aliud alio melius perfectiusque est, judicare ratio naturalis potest, idemque observare, & tandem ad constante̅ perfectionis ideam accuraté describendam, adsumere. Haec nihil aliud est, quàm Logica naturalis, & postmodum expressa ejus artificiosa imago. Hanc artem faciu̅t faciendarum artiu̅, omnium maximam praestantissimamque cujus imperiti, rerum licet ipsaru̅ peritissimi; tamen artem constituere, & componere nequeant. Externum principium dicunt, quod licet primum naturae viribus universis industria ac labore editum sit, tamen extra sagacitatis illius, & virtutis insitae complexum deprehenditur, in politissimis, & optimisexpeditis, & constantissimis naturae operibus, in usu vitae ad sufficièntiam undiquaque perfecto. Usum veró hunc in quo ejusmodi o
|| [192]
pera atque in operibus naturae perfectio conspiciantur, non inertem, fictum aut puerilem, inconstantem, sine rectae rationis vi, & laboris industria, sineque afflatu quodam divino; sed illustrem praestantissimorum hominum in ijs, quę necessitatibus vitae inserviunt, praestandis constantem probatamque, atque utilitate fructuqueue nobilissimo conspicuam, firmatamque consuetudinem, minimé contortam, intricatam aut impeditam, & vacillantem; sed rectam, simplicem, expeditam, certam, & naturalem naturae perfectionem referat, vitaeque huic plene & ubique inserviat, sumunt.

CAPUT II. Prioris principii explicatio.
[arrow up]

SAGACITAS naturae est mentis nostrae in disserendo, rationisqueue & intellectus facultate utendo, vis & dexteritas, qua inveniuntur minus nota, & judicantur quae inventa fueru̅t, adnotitia̅ cognitionemque aliquam reru̅ obtinendam. Sagacitas haec in sensibus exterioribus, interioribus, & ipsis intelligendi facultatibus cernitur. Sensus exteriores singularia atque individua co̅prehen
|| [193]
dunt, eaque ad interiores certo modo deferunt, ubi sub speciebus formata, ab intellectus luce videntur, aestimantur, & concipiuntur, perceptarumqueue rerum notiones atque ideae formantur, idqueue ad notitiam animo concipiendam & judicandam. Haec sagacitas, & praesertim intellectus, est iis instructus per naturam noticiis, quibus insitâ vi, atque innatâ facultate, quasi regula, verum, constans, & magis perfectum judicet, distinctas distinguere, & similia comparare, in convenientibus identitatem, in dissentientibus diversitatem monstrare, tandemque judicium efformare noverit.

CAPUT III. Posterioris adumbratio.
[arrow up]

POSTERIUS principium, quem usum constantem, atque excellentiore̅ nuncupavimus, á natura primum proficiscitur, institutione postmodum expolitus, & perpolitus, labore insignis efficitur, ut undiquaque ad vitae necessitatem perfecti aliquid habeat, natura̅ plenius effingat, & hominem talem prodat, qui vitae aptus, omnibusque huius muneribus praeclaré sustinendis, sufficiens sit.
|| [194]
Hic primúm itaque materiam omnem disciplinarum constituendarum sagacitati colligendam exhibet, rationemqueue prodit, qua perfectus aliquis esse queat. Qui enim simile quid optimo, suaque integritate ad necessitatem perfecto habet, & praestat, is perfectionis suae finem adsequutus est.

CAPUT IIII. Quo pacto haec duo principia ad artium constitutionem conveniant.
[arrow up]

VSUS labore, industriâ, & divino adflatu ad defectus naturalis impletionem sufficienter & plené elaboratus, sagacitati subjicitur, ut ex eo institutionis doctrina artificiosé colligatur, cujus ductu, & beneficio perfectionem homo desideratam, & vitae necessariam adipiscatur. Sagacitas primúm singula in usu exe̅pla sensuu̅ facultate perspicit, tanquam , sive illa immediaté exterioribus etiam sensibus proponantur, sive ex aliis sibi adnexis, cognatisque, aut oppositis, interioris mentis luce primu̅ sigillatim perspiciantur & cognosca̅tur. Hîc enim mens via̅ ingreditur ad natu
|| [195]
ram omnium rerum, quaesunt, quaeve sentiuntur, atque intelliguntur, cognosce̅dam, atque inde explicandam. Succedit deinceps huic perceptioni & observatio, quâ exempla plura variaqueue sensu percepta, eorumqueue cognitionem, quasi notat, & retinet, ut pleniori judicio ęstimata accuratius cognoscantur, & innotescant. Historiae uniuscujusque singularis exe̅pli co̅sideratio aestimatioque, ad perfectionis integritate̅ deprehende̅dam adhęret. Innatum namque mentis judiciu̅ primó quodlibet exemplum luce sua comprehensum diligenter intuetur, exploratque, utru̅ ad perfectionis constantiam, integritatemqueue formatum sit, an ab ea deflectat; utru̅ id, quod natura sibi tanquam scopum habet propositum, expedité adsequatur, an contrá, deficiat. Deinde rationem, & principium inquirit, per quod ad perfectionis conditionem pervenerit, atque in quo, tanquam puncto, vis illa perficiens contineatur. Hinc potissimum, & manifestó ingenerati, & pronatura̅ constantis judicii , & operatio cernitur, quâ deprehe̅duntur exe̅pla in hac observatione, quę fine̅ naturae
|| [196]
requisitum attingant, discernanturque ab iis, quae, quod expetitur, in sese non obtinuerunt, quęque rectitudinem deseruerunt postulatam. Est enim menti nostrę ingenita quęda̅ vis cognoscendi omnia, ut qualiana̅ sint, non ignoretur. Est pręterea inditu̅ quoddam judiciu̅ animo, quo, quae obviam fiunt, hoc fine vestige̅tur, sint talia, qualia esse debea̅t, necne. Est denique regula aliqua, & notio quaedam, eo splendore intrinsecus lucens, ut ex sufficientia ad finem obtinendum firma judicium hoc ipsum dirigatur. Intellectus denique motu naturali suo caussam aliquam inquirit in singulis, quâ ad perfectionem suam singularia deferantur, si talia, qualia esse conveniebat, sint, aut si talia non sint, quid impedimento fuerit, ut quò natura contendebat, ipsa no̅ pervenerint. Ita perpetuó rectitudinis ideam habet sibi, tanquam norma̅, & canone̅ singulariu̅ sigillatim judicandorum, propositam. Póst, singularibus exemplis introspectis, inductionis naturalis vis intenditur, quae plurimorum exemplorum similitudine adnotata, quandam communem eorum notionem, qua singulorum perfectio, rectitu
|| [197]
do, & sufficientia, una quasi in idea, & imagine adumbrata contineatur, colligit, quae postmodum ad ejusdem generis exemplarecté accommodata, pluriu̅ atque infinitorum rationem, ac perfectionis constantiam suggerat, aperiat, monstret. Hinc oritur universalis , quae inductae notionis veritatem, in omnibus singularibus subjectis exemplis, constantiamque explorat, probat, deque ea explorata & probata testimonium perhibet. Hisce prioribus mentis nostrae facultatibus subjicitur usus, singularia perfectionis exempla, & singularium rerum singularem cognitionem complexus, unde ex sensuum apprehensione, observationis censura, inductionis collectione, & universali experientia, notiones rerum naturam comprehendentes concipiuntur & intelliguntur, quibus naturae perfectio, necessitati subveniens adumbrari possit. Atque hoc modo usus, labore naturae exquisitiori perpolitus, & ad perfectionem naturalem perductus, materiam artificiosarum notionu̅, ac proinde praeceptionu̅ largitur, quam inveniendi facultas luce suâ undiquaque
|| [198]
colligit, nec ullam artis materiam extra usum naturalem usquam quaeri, recté autumant Ramistae, cum co̅munis notio quaedam concipi nulla possit, nisi in singulari aliquo exemplo obseruanda occurrat, cumque id, quod ex natura sumtum non est, naturae perfectionem non describat. Huic, quae inventionis est, facultati succedit facultas judicii, quae ductu proprii atque insiti motus notiones, ex usu inventas certâ dispositionis regulâ sic disponit, ut constans, & perspicua rerum explicandarum cognitio inde oriatur, concipiatur, & intelligatur. Primúm igitur simpliciter noëmata enunciat, ut, quod explica̅dum est, esse aliquid intelligatur: Deinde si quid minus ad artis natura̅, & proprietatem co̅gruere, formatumque, & enunciatum esse suspicio sit, discursu syllogistico rem disceptari & posse, & debere statuit: Denique eo esse ordine omnia digerenda, qui luci, & claritati, & perspicuitati, & facilitati doctrinae fideliter, studiosequeue inserviat, arbitratur. Ut veró certis finibus omnia concluda̅tur; & latissimus ille collectionis cam
|| [199]
pus terminis suis finiatur, ea tantúm esse sumenda ad materialem artium constitutionem, quae in homine aliquid perficiant, necessariumque & pulchrum vitae humanae fructum proferant, inopiaeque & indigentiae debité sua copia succurrant, adeó, ut nil quicquam, quacunque etiam specie coloratum, in artiu̅ materiam sese insinuet, quod hujusmodi fine ad vita̅ utili destituitur, decernunt Ramei.

MEMBR. III. Artium efformatio Ramea in genere indicata.
[arrow up]

CAPUT I. Certa ratione, ad perspicuitatem, constantiam & facilitatem á Rameis artes esse conformandas statui.
[arrow up]

PRINCIPIA, quae Rameis ad artium constitutione̅ probata sint, breviter proposuimus, é quibus pateat bonis, & sine odio, atque amore judicantibus, nullam bonae construendae institutionis legem negligi: ipsa nunc sequitur consideranda efformatio, quae simili ratione legum observantissima, aequis judicibus libertate judicii sine felle adhibita, videbitur.
|| [200]
Primó namque statuu̅t Ramei, nullam esse artificis, qui velit artem co̅scribere, arbitrio licentiam concedendam, quâ pro libitu in efformatione artis agat, quae placere possent, adsumat; quae minus, praetereat; methodo denique arbitraria utatur; sed severis legibus esse totum hoc negocium accuraté dirigendu̅, quibus talis pręcipiatur ars efforma̅da, quae suis decretis ad perfectionem desideratam, hominem naturâ & exercitatione accedente perducat atque instruat; quae perspicuitatem, constantiam, & facilitatem in sese habeat: Inconstantiam artis, obscuritatem, & quae removeri queat, difficultatem, summo studio vitari debere, omnibus nervis ad id intentis contendunt. Quin immó, haec ut obtineret Ramus, praesentissimum vitę discrimen subivit, iniquissimum, & inde á constitutis scholis inauditum, Sorbonae ac Sophistarum quorundam judicium expertus est. Haec enim vera caussa fuit insani istius judicii, quod liberé de praeceptorum Aristotelicoru̅ inconstantia, obscuritate, & praeter necessitatem difficultate fuisset conquestus. Artibus ut lucem, ut constantiam,
|| [201]
ut facilitatem, ut debitam vitaeque hominum necessariam dignitatem Ramistae tuea̅tur, nullum non convitij genus, ab humanissimis Peripateticis, & Zabarellistis exspectant. Si vera controversiae caussa quęratur, nulla certé alia reperietur unquam, quám quod Ramistae certam, certis legibus definitam artium conscribendarum rationem urgent; quod abea prolapsos erroris admonendos censent; quod juventutis quàm expeditissimé instituendae formam esse sequendam arbitra̅tur; quod ea peragant quae artibus perspicuam claritatem, facilitatem, consta̅tiam, vitę huic fructus uberrimos, certissimos, utilissimos conciliare possint & adferre; negligant negligendaque putent, quae praeter caussam difficultatem; quae inconstantiam; quae obscuritatem di sciplinis ingerunt; fructum in vita nullum, nullum in rebus tractandis usum peculiarem habent; quae ut ex perfectioris naturae operibus collecta no̅ fuere; sed ex argutiis, & subtilitatibus orta; sic ad usum in sole, & luce positum referri nequeant.
|| [202]

CAPUT II. Expeditis rationibus perspicuitatem, constantiam, facilitatem obtinere contendunt.
[arrow up]

CUM confusio sit inimica perspicuitati & obscuritatis fons, studiosissimé eam esse cavendam suadent Ramistę, atque ubi in aliis illa occurrit autoribus, obscuritatemqueue parit, notant, ut malo adh beri medela commodius possit. Atque ut nullus obscuritati locus esse in doctrina ex confusione possit, legem ubique esse observandam contendunt, qua unicuique antecedenti alicujus ptęcepti parti, proprium, essentiale, & genuinum consequens enunciando attribuatur. Hac ratione enim non tantum cavetur, ne artes inter sese co̅misceantur, sed etjam, ne pręceptum cum praecepto, atque id quod partis unius est, cum eo quod est alterius, conturbetur. Deinde methodum clarissimam adhibent, quâ, quae cognosci sine aliis possunt, priori docentur loco, quae intelligi nequeunt, nisi sint priora quaeda̅ intellecta, subjiciuntur. Tertió ijs res explicandas explicant argumentis, ac
|| [203]
rationibus, quibus perspicué interior earum natura aperiatur, definitionibus videlicet, distributionibus, & proprietatum explicationibus. Sermone etiam perspicuo, communiter, quantum fieri potest, noto, & facili utu̅tur, nullis imaginibus artificiosé pictis, quod docendu̅ est adumbrant, sed naturam rerum explicandarum simplici indicatione proponunt. Tandem exemplis maximé perspicuis pręcepta explanant, aliasque demonstrationes pręceptorum in arte ipsa non ferunt, quàm quae in ipsis praeceptis ad exempla, & in exemploru̅ luce ad praecepta, inque praeceptorum legitima, & methodica connexione continea̅tur. Constantiam praeceptorum maximoperé urgent, dum nullum praeceptum in arte tolerandumjudicant, nisi quod sit, id est propetuó semperque veru̅, nunqua̅ falsum, aut co̅tinge̅s, & quidem affirmatum, quo quid in re sit, & quale sit, quod explicatur, intelligi possit. Constantiam quoque talem postula̅t, quae nunquam possit in errorem errorisque periculum praecipitare, qui credat, discipulum. Dum enim catholica volu̅t
|| [204]
pręcepta, omnem errandi occasionem tollunt, modó solerter, & studiosé praecepta teneantur. Hinc ultró nascitur requisita in artibus facilitas. Cum enim istis legibus & perspicuitas, & co̅stantia doctrinae praestetur, & certitudo minimé fallax, & ab erroris periculo immunis, difficultas abigitur intelligentiae, quae ex confusione, obscuritate, inconstantiaque praecoptionum & doctrinae certó oritur.

CAPUT III. Exquisitis rationibus confusiones à doctrinis removent.
[arrow up]

PLURA sunt genera eorum, quae & docenda sunt, & discenda hominibus, & illa quidem in uno perfectionis humanae fine concurrunt, saepeque sunt cognatione aliqua, & similitudine propinqua, usu etiam quandoque coniunctissima. Ne veró confundantur, quę distincta sunt, néve sejungantur, quaead unum quoddam genus rerum pertine̅t, lege cavent. Si enim unicuique essentiale suum attribuatur, utrinque vitiu̅ sophisticum confusionis vitatur. Lex ut servari recté possit, quid faciant Rami
|| [205]
stae adtende̅dum. Primó in homine quae perficienda ad ejus perfectionem sunt, observant, atque à se invicem discernunt, unicuique imperfectionis generi certam doctrinam adjungunt, cujus & intelligentiâ, & exercitatione defectus perficiatur. Inde finem destinatae doctrinae definiunt, qui minimé supra vires naturales sit, sed qui artis exercitationisqueue beneficio obtineri possit. Ad finem praefixum recté obtinendum, unius alicujus rei explicatio, quae media obtinendi finis, praestandique officii complectatur, arti subjicitur, quod subjectum cognitionis quidam dicunt. Quaecunque explicandae rei, vel subjecti cognitionis naturam ad propositum arti finem directam, in se continent, artiattribuu̅t. Atque ita summis doctrinarum generibus constitutis infinitam collectarum noticiaru̅ & praeceptionum multitudinem distinguu̅t, & quamlibet earum ad arte̅ suam propriam remittunt. Porró partes propositae disciplinae atque subjecti, quod cognoscendum artis explicatione est, rimantur, ad quarum quamlibet proprias praeceptiones referunt, idque in singulis, & minutissimis et
|| [206]
jam membris factitant. Hac ratione & sua à confusione servant, & quę ab aliis co̅fusa sunt, ad proprias sedes relegant, Quicquid in disciplina aliqua traditum reperiunt, cum eo non connexum, cui essentialiter, ac proprié convenit, id removent, suoqueue proprio & essentiali adjudicant: Quicquid subjecti cognoscendi, & explicandi naturam non co̅plectitur, id à disciplinae finibus, cui proprium est attributum explicationis subjectum, expellunt, & ad illam artem, quae subjectum, cujus explicationem habet, interpraetatur, referunt.

CAPUT IIII. Viam undiquaque munitam sequuntur ad ea docendum, quibus id, quod expetitur, quod artibus expediendum proponitur, obtineatur.
[arrow up]

VT veró haec quae subjecto cognitionis explicato obtineri artis viribus certó debent, conquirant, artisque co̅structae praeceptis doceant, perfectionis exe̅pla sibi proponunt Ramistę, quę ab ipsa natura, labore exercita & propolita, undiquaque suppeditantur, omniaque explicandae rei propria principiaque ob
|| [207]
servant, ut inde constare possit perfectionis apex, que̅ consequi homo possit, nec usquam oculos à naturae praestantia in praestantissimis naturae operibus conspicua, ad argutias subtiles, & subtilitates argutas, avertunt. Hac enim ratione media naturae á natura ipsa promté exhibita ad naturalem perfectione̅ quàm commodissimé doceri autumant, & quae viribus naturalibus continentur, quàm dexterrimé ad sufficientem vitae huic, & necessariam integritatem comprehendi, judica̅t enim satiusesse rectâ, ad naturae perfectione̅ viâ, naturae tritâ, & expeditâ juventutem ducere, quàm multis salebris involvere, per ambages molestas cicum ducere. Viam veró eam tantum in operibus naturae perfectioribus observandam esse arbitrantur, no̅ quęrendam in spinosis, & coactis subtilitatibus.

CAPUT V. Omnia, quae ad finem institutionis requiruntur, plené docent Ramistae.
[arrow up]

HAEC, quae ex uno quodam explicando subjecto ad finem artis con
|| [208]
sequendum directa sunt, omnia plené & perfecté à Ramistis docentur: Siquidem & omnia ejus generis naturae opera, quae finis propositi perfectionem in se habent, diligentissimé scrutantur, ne qua naturae indicio monstrata via intelligentiam lateat, in arte non expressa, & à subjecti illius explica̅di summo fine, pro generasuprema, intermedia, ad infimas usque species, atque inde ad exempla, sine continuationis interruptione descendunt, singulasque partes artis, atque partium membra persequuntur, donec extrema cum primis, intermediorum expositione connexa sint arctissimé, & teneantur. Nulla principia, quantum vis exigua, putant prętereunda, sine quibus constare majora, quae in arte sunt, nequeunt. Nihil, quod in operibus, naturaequeue perfectione mo̅stratur, negligunt. Immó veró, quemadmodum aliena proprijs immixta ad sedes suas remittunt; sic, si quae alicubi neglecta fuerunt ab aliis, ipsi ex naturae effectis recté aestimatis adsumunt, ut quaelibet artis descriptio plenam suam perfectionem ad naturae integritatem comparata sortiatur,
|| [209]
discipulumqueue ad naturalem perfectionem plenius instruat.

CAPUT VI. Talem doctrinarum cognitionem urgent Ramistae, quae utilem vitae huic fructum ferat, directaque sit ad perfectionem vitae inservientem, expediendum.
[arrow up]

EX naturae thesauris omnem praeceptorum suorum doctrinam hauriunt Ramistę, atque ab exe̅plis naturae perfectionem co̅plexis singula, quae doce̅t, sumunt, nec non cujuslibet artis subjectu̅ explicant ex iis principiis, ex quibus consistit & ad fine̅ artis est directu̅; Artis veró fine̅ cujusque ex imperfectionis indigentia, & sic ad certissimu̅ praestantissimumque in vita fructu̅, homini ex necessitate desideratu̅ definiunt, inque doni alicujus á Deo donati integritate constituunt, atque sic omne̅ disciplinaru̅ cognitione̅ ad fructu̅ homini ubertim largie̅du̅ comparanda̅, formanda̅que & sibi, & aliis esse decernu̅t. Summa id diligentia agu̅t, ut tale̅ naturam homini in artium doctrinis tradant, qualis ipsa homini ex finali destinatione, concessoque illo im
|| [210]
perio & pro necessitatibus vitae sublevandis est: ut talem noticiam homini instillent, cujus ductu ipsa universa natura uti, frui possit, omniaque, quae noverit ad vitae usum terrenae, cui destinata sunt, transferre sciat. Quin certaminis pars minima non fuerit, quod Ramei praeceptiones, doctrinásque improbent, quae nec exempla in natura ante se habuerint clarissima requisitae perfectionis, nec fructum vitae atque homini ad necessitates humanas utilem, & accommodatum pariant. Infinita enim argutiarum laboriosé excogitatarum, & phantasmatum innumerabilium copia ac multitudo hic premebatur, ut splendidissima naturae facies appareret.

CAPUT VII. Ramistae talem doctrinam amplectuntur, quae necessaria, quae utilia, quae humanitatis necessitati apta contineat; quae hominem vitae aptum describat; quae in amissam naturae perfectionem reducat.
[arrow up]

NATURAM ubique, & naturale̅ hominis perfectione̅ Ramistae respiciu̅t, atque indige̅tia̅, omniaque sua dogma
|| [211]
ta sic efformanda esse persuasum habe̅t, ut ad perfectionem naturalem praestandum necessaria describant, quae necessitati subvenia̅t, quae utilia sint, quae ipsam naturam, qualis homini est, homini aperiant, id est, omnibus suis viribus partibusque humanis commodis, si recté ad usum transferatur, inservientem depingant, aliamque ejus noticiam non suggerant, quám quae talem ostendat, qualis homini est, eamque subjectione̅, quâ hominum usibus ad vitae bona, quasi ipso motu ac nutu suo fertur, declarent, ac finaliter monstrent, quae hominem universae naturae aptum, promtumque dominum instruant, inque perfectionem, qua ante lapsum fuit, sed naturalem, no̅ spiritualem, luce sua reducant. Si quid occurrat, quod quantumvis specie pulchrum appareat; tame̅ ad naturalem illa̅ naturae perfectionem designanda̅ necessarium non sit, quodque hominem vitae huic aliqua ex parte aptum no̅ reddat, quod nihil in homine facultatis, quâ & sibi possit, & aliis in vitae hujus indigentia prodesse expediat, quod perfectionis nihil habeat, quâ ad res universas homo compositus, & res ad
|| [212]
hominem dispositae erant, quaque homo ab omnibus sibi perspectis fructu̅ alique̅ insigniorem repetere queat, id, ut inutile, & ab universae doctrinae scopo ac fine alienum, artium terminis ejiciunt, iis tantum relinquunt, quibus est animus non necessaria discere, ut necessaria ignorent, inutilia sectari, ne utilia consequantur. Stultum enim esse putant, in tanta necessariorum atque utilium ignorantia, discere, docereque velle, quae tempus, & laborem poscant; ad perfectione̅ veró desideratam nil conferant, quaeque si ignorentur, perfectioni necessariae nil derogent, si sciantur, nihil addant, quo ad vitae usum, naturaeque in praestantissimis operibus expressam perfectionem amplificandam. Hanc doctrinam, qualem expetunt, profitentur. Cum enim ad opera naturae perfecta semper respiciant, ipsamqueue naturam laboribus hominum subactam, morigeram, & obsequentem doctrinae suae praeceptis explicandam sumant, omniaque ex evidenti usu hauriant, natura veró & necessaria, & utilia, & necessitati aptata habeat, doctrina oriri alia nequit, quám quae amisse perfectioni homine̅ restituat. Quem
|| [213]
admodum enim ante lapsum notitia reru̅ talis fuit, quę in usum perduceret homine̅, & fructum vitae ipsius convenientem naturali largiretur, indeque perfectio naturalis existeret, sic etia̅ post lapsum in naturali restitutione talis quoque noticia detur necessum est, qualis illa fuerat. Si alia, licet opinione profundissima, & admirabilis, ea tamen haud fuerit, quae perfectionis viam monstret, aut principium aliquod contineat. Neque vel aliter illa acquiretur, quám ex natura omniu̅ perspecta, neque nunc aliunde investigabitur, quám ex universali experientia. Nec etiam desiderari poterit, quando ex natura per experie̅tiam collecta est, cum experientia haec, & ab homine sit, & ad res humanis facultatibus subjectas, hominique quocunque etiam modo inservientes, ut comprehendere nihil possit, nisi quod naturale sit, & ex natura ad hominis usum, naturęque universę dispositionem factum. Et certé si naturam videremus, qualis in se est, ta̅ intra ipsum, quám extra hominem admirabilem quandam admirandi, concentus harmoniam animadvertere liceret, quâ nihil in universa na
|| [214]
tura tam minutum & exile, tam augustum, & magnu̅ cognosceremus, quod hominum usibus ac vitae sustinendae, juvandaequeue non subveniret. Immó nihil cognosci plené, & eo, quo cognosci debeat, modo cognosceremus, quám ut vitę hujus necessitatibus, usibusque opem ferret, nihilqueue noticiarum foret, quod hanc omnium rerum dispositionem, & hominis praestantiam non praedicaret, ac prae se ferret. Labore enim, qui & cognitionis est, & extra quem noticia nulla est, dominium illud liberalitate divinâ concessum sustinetur, & quicquid in eo rectum est, & ex Dei jussu fit, nec non ad ejus mandatum peragitur, tale est, ut id aperiat, quo dominij illius administratio comprehenditur. Quare & noticiam talem Ramistae tantopere urgent, quae laboris naturam referat, id est, quae fructum vitae ad usum necessarium ferat.

CAPUT VIII. Ramistae intricata, contorta, & violenta in artium disciplinis minimé sectantur.
[arrow up]

EXPEDIRE doctrina artis discipulu̅ cum debeat, minimé veró intrica
|| [215]
re, Ramistae ejusmodi doctrina̅ esse efformandam judica̅t, quae minimé sit intricata, contorta, & ad quam violenter sint res trahendae: Si quid veró intricatu̅ violentumque occurrat, id ab artiu̅ dignitate, & praecellentia rejiciendum arbitrantur. Nec sapientis esse autumant, ejusmodi quae violenter co̅torta, intricataque sunt, aut proponere, aut sectari, ubi expedita queant haberi. Natura certé in perfectio ribus suis operibus, in quibus vim suam constantissimé laboris exercitio exquisitioris firmatam exercuit, intricatum, co̅tortum, violentu̅ nihil ostentat, sed explicata̅ refert simplicitate̅ & omnia suggerit plana, plena, minimeque violenta: qua̅ cum venantur ubique Ramistę, facilé eis est vitare, in quę necessario incidu̅t, qui arguta arguti ingenij pha̅tasmata, & subtilitates, supra naturę indicia positas conqueru̅t. Nihil. n. est, quod no̅ sit ad profectione̅ humana̅ intricatum, & violentu̅, & contortu̅, si á vijs, quas natura in operib suis mo̅stravit, discedatur. Neque. n. id miru̅: siquide̅ natura naturali viâ procedens, suoque proprio motu labora̅s, si quid profecti edit, & agit, ratione expeditissima agat,
|| [216]
& se pingat in effectis ipsam graphicé, á qua ratione picturâ ubicunque receditur, ad devium aliquid, & varietate quada̅ implicatum receditur. Nec potestis devia, praecipitiaque, & difficultates minus necessarias subterfugere, qui viam naturae rectissimam, & tritam, & certam deserit, aliasqueue semitas salebrosas, angustioresque quaerit. Ramistae igitur omnia praecepta rejicientes, quae ex ipsa natura, ante artium constitutiones suis operibus manifestata non fuerunt collecta, nil intricatum, nil contortum, nil violentum profitentur, sed omnia sic proponenda esse censent, ut sint ad optimam naturae dispositione̅ comparata, discipulu̅ ex intricatis, co̅tortis, violentis, quae in solitaria, & exe̅plari institutione rema̅sisse potera̅t, liberent, naturaeque restituant expeditae perfectioni. Nec puta̅t eum recté sapere ullâ ratione posse, qui supra naturae rationes á natura monstratas sapere velit.

CAPUT IX. Ad hominis perfectionem omnia dirigunt, & instituunt.
[arrow up]

FINEM omnium doctrinarum in hominis defectu restitue̅do occupatu̅
|| [117]
esse cense̅t Ramistae, omniaque p̅cepta ex naturae fontibus humanae improfectioni succurre̅tis haurienda esse, nec non tale̅ naturam noticiâ, & doctrina pingenda̅, qualis hominis vitae est, atque usibus illius destinata, sancté decernu̅t, ut hactenus ostensum fuit. Hinc vel caecis patescit, omnia quae ab illis do centur, sic doceri, ut sint directa ad hominis facultates expediendum, ad hominem vitae huic aptum reddendum, ad restituendum dominij illius usum, & possessionem, quod amissum quidem est, sed recupera̅dum laboribus hominis propositum. Quemadmodum enim universa natura indigentiae humanae sublevandae, atque inde perfectioni praestandae est destinata, sic si genuina ejus doctrina homini proponatur, idipsum cognitionis & doctrinae proponitur, quod ex finali sua intentione indigentiam, & defectum in vita tollit, abundantiam co̅trá sufficientem, & integritatem reddit, & vitam constantibus naturae fructibus, ta̅quam subsidijs naturalibus, & certissimis undiquaque munit. Nec potest fieri aliter, cum natura indigentiae perfectioniqueue inserviat, quam, ut si qualis est, cogno
|| [218]
scatur, cognitio ad hominem perficiendum sit confecta. Quae cognitio hanc non habet facultatem, ut fructum aliquem vitae utilem pariat, perfectionemque complectatur, quâ ad vitae necessitatem sustinendam aptus homo sit, tantum abest, ut consectentur Ramistae, ut etiam si ab aliis obtrudatur alicui disciplinae, illi repugne̅t, atque ex artibus exterminent.

CAPUT X. Omnes humanitatis partes perfectionisque humanae membra Ramistae plenißimé pertractant.
[arrow up]

VERUM enimveró ne mutila sit, & manca institutio, Ramistaeidunicé agunt, ut quacunque in re defectus aliquis hominis deprehenditur, in ea etiam perfectionis doctrina accuraté instituta habeatur. Si enim mutila foret, singulos hominis defectus ad perfectionem non perduceret, homine̅que in indigentia sua relictum, integritati requisitae non satis plené restitueret. Primum igitur Ramei in philosophia sua orationem hominis & rationem expediunt, ut possit utriusque munera ubique, & semper, prout occasio offertur,
|| [219]
& necessitas, delectatioque postulat, atque dignitas rei tractandę, constanter obire. Deinde caeteras hominis facultates, mentemque sic instruunt, ut dominium illud, quod ante lapsum homo obtinuerat, ad vitae usum, fructum, necessitatem exercere, si non perfecté, aliquo tamen modo possit. Quemadmodum omnia in numero, pondere, & magnitudine condita hominis gratiâ sunt, ita discipulum in hisce instruunt, ut numeri magnitudinisque rationes pervidere, meditari, ad usum conferre, numerare, & metiri exacté, & ex hac cognitione dirigere quamplurima commodé, & inde munimenta salutis, vitae, & perfectionis comparare queat. Deinde cum universam rerum naturam ad usum hominis, fructumqueue & subsidia vitę conditam concessamque norunt, sic singula tradunt, ut talem aperiant rerum naturalium noticiam, quâ ad usum fructumque recté perci piendum uti homo possit, quáque ad usum salutarem ducatur, & ab noxio periculosoque abusu deducatur, dominiique illius praestantissimi partem haud exiguam, recuperare ac possidere potis sit, sydera cum
|| [220]
sint ad apté distinguendum tempora á Deo condita, certaque illá distinctione, quam efficiunt, homini inserviant, rebusque inferioribus varié afficiendis occupentur, lucemqueue dissimili quadam qualitate, ac ratione fundant, sic naturam mocumque & positus eorum interpretantur, ut eó commodius ad co̅stantiorem usum, & feliciorem transferre omnia, ductu & luce perspectae cognitionis homo noverit, itinera rectius terrâ mariqueue dirigere, in seipso mutationes judicare, pericula inde eventura praecavere, & sic tutius vitam sustinere. Neque enim hîc aliquid ad vanam ta̅tum oste̅tationem tradendu̅ esse, sed omnia esse ad hominem, tanquam ad dominum usu donatum, referenda putant. Hinc etiam sensuum officia in rebus subjectis recté, & ad con stantis judicij firmitatem directa, potissimum veró in visus ratione per optica; & auditus, in sonorum cum judicio comprehensione per Musica explicant, ut discipulus visionis rationes perspiciat, atque ex iis de visibilibus exquisité judicare discat, doctrinamqueue canendi minime ignoret, camque opere exerceat.
|| [221]
Nec à terrarum spaciis suis dissitaru̅ situ, proprietatibus conditionibusque commodis, & incommodis tacent. Hominem ad aliarum rerum cognitionem fructuosam & utilem non tantum; sed etiam ad sui ipsius corporis notitiam maxime necessariam, & sic in seipsum reducunt. Quae reliqua hujus doctrinae plura sunt, diligentissime discipulis suis inculcant, Hinc cum vident, hominis animum ad convenientem humanitatis vitam honeste vivendam multis modis per se ineptum esse, cum & recti atque honesti notitia in eo infirmata plurimum, & vehementer labefactata reperiatur, ut studiosé si etiam id conetur, tamen rectae vitae cursum tenere perpetuó, affectuu̅ furente violentiâ, non possit, doctrinam morum, atque honestatis seduló suis praescribunt, per quam ea induantur dexteritate, ut omnibus vitae generibus ad honestatem consulere, cum aliis, & secum ipsis honesté agere, honestatis leges servare non difficulter, quo ad cognitionem valeant. Ex his diversa vitae genera, solitarium, privatum, publicum deducunt, genera
|| [222]
queue & partes, atque officia uniuscujusque diligenter proquirunt, rationes meditantur, & discipulis proponunt, ut quoad honestatem, in singulis observanda̅ quantum philosophica fert institutio, nemo de defectu conqueri doctrinae, & cognitionis jure debeat. Tandem cu̅ spirituales quęda̅ suprosint naturę, atque in ipso homine spiritualis quęda̅ essentia deprehe̅datur, cu̅que alios esse spiritus, qui noceant interdum, interd um juve̅t, variis sese, & minime dubiis indiciis prodant, in iis, quae hucusque fuerunt, non terminatur Ramea institutio; sed ad spirituu̅ quoque naturam, conditione̅ proprietatesque indaga̅dum progreditur, ut co̅stare homini certó possit, tum quid ob anima̅ suam spirituale̅ se deceat, tu̅ quo reliquos spiritus modo licité, aut sibi conciliet, aut salte̅ non laedat, aut veró recte fugiat, & tutó sectetur, praesertim cum Nigromantici illicitis, & perniciosis cultori, naturaeque judicio damnatis artibus, eoru̅ opera quàm saepissimé abuti perspicué videantur. Denique cu̅ ex omnibus hisce cognitis judicioque conscientiae menti ingenerato, & in singulis conatibus humanis la
|| [223]
boribus, tractationibus observato; argume̅tis ex natura, & in natura, atque adeó in se ipso deprehensis, homo ingeneratâ sibi noticiâ, & luce naturali intelligat, esse numen aeternu̅, infinitum justum, bonum, sanctum, &c. à quo sint primum facta, co̅serve̅tur etiam adhuc & sustententur omnia, à quo bonis, justis, sanctis sint universa bona certó exspectanda; malis, injustis, prophanis, mala metuenda; quodque sit religiose in veritate, & sanctitate colendum: Ramei etiam institutionem suam ita efforma̅t, ut quicquid naturae beneficio, tam de essentia, quám de voluntate numinis illius, & cultu divino, ex universa natura promi potest, id doceatur primum Deinde quám accuratissime cum hominis conditione, necessitatibus; angoribus conferatur, idque eâ ratione ac fine, ut homo singula exquisité pensitet omniaque tum inter se ipsa consideret, tum ad se ipsum referat, ut qualia sint, & quid praestare, quid polliceri cultum Dei religiosum ad expetitam salutem obtine̅dum meditanti possint, indubitatò constet. Hanc doctrinae partem necessarió ad institutionisphilosophicę
|| [224]
perfectionem requiri, vel ex eo manifestum esse Ramistae arbitrantur, quod nec ea, quae sunt co̅dita à Deo, & hominum usibus subjecta, plené debitequeue cognoscantur, nisi hominem à semetipso, ab universa rerum natura, ad creatorem, Numen vid. illud co̅torqueant, ut nullam sibi gloriam noticiae verè salvificae à se acquisitae tribuat: nec verus rerum cognitarum fructus ulli constabit, nisi eó mortales perduca̅t ur, ut ad verae & salvificae religionis constitutionem, fixis in Deum solum oculis, peculiarem manifestationem expectare discant, eamqueue ibi tantum esse quaerendam intelligant, ubi argumentis quàm evidentissimis Numen illud de se, & religione, & salute locutum, & indigentiae humanę in spiritualibus illis & supra naturae fines positis succurrisse, sequeue ipsum peculiariter revelasse, atque salutis conferendae adipiscendaequeue media ac rationes proposuisse evincitur. Et certé cognitio rerum ea nu̅quam fuerit homini, quae esse debebat, in labore illo viventi, si in caducis eum detineat, & in incertis; immó vero in hujusmodi noticia, quae inepta sit ad id
|| [225]
quod homini summé necessarium est, consequendum. Solus Melanthon noster, primus inter philosophos hoc ipsum probé, & observavit, & vidit, & ubique professus est, non modó naturam homini cum quibusdam naturalibus principiis relictam fuisse, sed omnes disciplinas à Deo esse datas, ut ecclesia in genere humano, à qua Deus in Filio, Spiritus S. lumine illustrata agnosceretur, coleretur, & celebraretur, colligi per ministerium posset, non quod vel naturaeipsi, vel artium institutioni eas attribueret vires, quibus aliquid spiritualium illorum obtineretur, aut fieret, sed quod putaret, pleniori rerum cognitione doceri hominem, nusquam sibi spem salutis fixa̅ esse, nisi in Deo, qui singulari revelatione, medijsque ostensis eam & faciat, & largiatur. Hic itaque Ramistae philosophiam finiunt, ubi tentatis rebus omnibus, nihil tamen reperiatur, in quo acquiescas. Atque tum demum omnes humanitatis partes doctrinis esse comprehensas, & explicatas censent, si id constanti ex iis judicio demonstrari possit, & plené
|| [226]
doceri, unde postmodum verae, & sufficientis divinae revelationis , quasi in ipsa natura orta, colligantur, & judicentur.

CAPUT XI. Ramistae justam artium brevitatem praestant.
[arrow up]

IN hisce doctrinaru̅ generibus dextré explicandis sic versantur Ramistae, ut justa̅, & requisitam brevitate̅ in iis nullo jure desideres, quemadmodum nec do imperfectione conqueri possis. Cum enim omnia praecepta catholicé enuncient, & reciproca faciant, generi generalem affectionem, speciei specialem attribuant, caussam, & repetitionis earundem praeceptionu̅ pręcidunt; cum unicuique arti suum proprium adsignent; infinitam confusione̅ rerum diversarum praecavent; cum methodicé omnia dispona̅t, ut, quae lucem pręferunt alijs, praecedant, & unu̅quodque praeceptum suo claritatis loco collocent, eande̅ rem saepius iterare necessum non habent, sed ita doce̅t, ut singula semel tantum proposita, intellecta, recté adhibita, non minus necessariae cognitionis, & lucis largiantur, quám si vel
|| [227]
millies, aut in arte eade̅, aut in pluribus, & veró nu̅quam, & nusquam sine aliqua caussa, & citra respectum, atque absque quadam utilitate repetita traderentur.

CAPUT XII. Ramistae praecepta antéjudicata tantùm in artium constitutione adhibent.
[arrow up]

NIHIL de quo dubium esse possit, artibus immiscent, ut in de co̅troversiae in ipsis artium descriptionibus agitandae & discepta̅dae sint. Nam priusque ad methodica̅ praeceptoru̅ dispositione̅ veniatur, quae artem primum efformet, praecepta ex usu collecta, universalis experientiae testimonio , sempro & ubique vera, constantiaque, ut probata habeantur, postula̅t. Insani aute̅ judicij foret, controversias in ipsis doctrinis movere de ijs, quae perpetuam habere veritatem jam anté demonstrata fuerint. Neque etiam negantias, quas voca̅t, lex haec eadem in artes recipit, neque falsoru̅ dogmatum refutationes admittu̅tur ab ijs, qui illa ta̅tum in doctrina artis comprehendenda esse norunt & monent, quae naturae perfectionem pingant, eaque suppeditent, quorum luce, & ductu ad finem arti praefixum perveniatur.
|| [228]
Sed ut plura hic non ad dantur, nemini ignotum esse potest, qui vel á limine institutionis Rameae rationes salutare maluit, quám prorsus sibi incognitam condemnare, quanto cum labore & qua animi constantia, ex accuratis artiu̅ descriptionibus, tum quae incerta sunt, tu̅ quae de praeceptis instituuntur altercationes, á Ramistis profligantur.

CAPUT XIII. Ramistae fundamenta judicij de philosophicis rebus ubique faciendi, in artibus comprehensa, exquisitißimé docent.
[arrow up]

EXTRA dubitationis aleam positu̅ esse puto, judicii de rebus faciendi, ubicunque id faciendum etiam sit, fundamenta rationesqueue immotas & constantes, nec non plené sufficientes consistere in rerum ipsarum prima plenaqueue scientia, ut qui primam rerum scientiam artis suae praeceptis profitetur, is fundamenta judicandi rem arti subjectam certissima complectatur. Est veró inter caetera non postremum, ob quod tam acriter adversario
|| [229]
rum convitijs Ramei impetuntur, quod omnia artium praecepta ejus esse conditionis volunt, ut scientiam rerum explicandarum compraehendant, aut intimam naturam aperiant, ut affirmaté reciprocequeue enunciata & conversa, eandem veritatis constantiam retineant. Sic enim statuunt, quodlibet artis praeceptum affirmatum esse debere, ut id doceat in quo rei natura consistit; semper & constanter verum esse debere, ut nunquam fallat, nunquam decipiat; quae essentiali & intima affectione cohaerent, conjungere debere, ne peregrina, in quibus judicij fundamentum proprié non contineatur, assumantur, judiciúmque turbetur; Denique quae primó rei insunt, quae cum re aequaliter reciprocantur, quae primam ejus scientiam complectuntur, praeceptis proponi debere, ne qua erroris occasio relinquatur, ne, quod omnis constantis judicij perfectionem in se continet, praetereatur. Tum enim rem demum penitius esse perspectam autumant, quando quae primó insunt, quae aequaliter cum re reciprocantur, quae nec angustiora sunt,
|| [230]
nec latiora, & plenius judicari posse. Tandem quia censent accuratissimis definitionibus, distributionibus, & proprietatum explicationibus praecepta artium recté exponi, summo & indefesso studio id agunt, ut fundame̅ta judicandarum rerum ponantur, principiaqueue innotescant, ad quae omnes de rebus arti subjectis controversiae revocari debeant, & ex quibus disceptari, judicari & finiri possint. Nihil igitur hoc loco in Rameis desiderari potest, modo sinceritas, candor & benevolentia in adversariis, dexteritasqueue judicandi non desideretur.

CAPUT XIIII. Quae de subjecto adaequato, modo ejus tractandi, officio cujusque doctrinae requirijure potuerunt; diligentißimé á Ramistis & expedité praestantur.
[arrow up]

SUBJECTUM in quo tractando cognitae artis praecepta ad perfectione̅ exerceantur, adaequatum esse unicuique disciplinę adpone̅dum, supra monstravimus, modumqueue etiam indicandum, uo illud ad artis finem obtine̅dum tra
|| [231]
ctari debeat, docuimus, cujusque disciplinae in subjecti tractatione consistens ostendendum monuimus, quae quomodo á Ramistis fiant, facilé videbunt, qui recta ratione malunt, quàm odij acerbitate in doctrinae Rameae censura uti. Ramistae principio artem explicandam integré & accuraté definiunt, idque ex summo fine & bono, ob quod & ars constituta est, & ad quod obtinendum traditur atque exercetur, ad quod singula, quae in arte sunt, referuntur, & á quo, tanquam á fo̅te, profluunt. Ex fine hoc officiu̅ pro̅pté intelligitur, cum officiu̅ nil aliud sit, quám quod in usu finali co̅stitutum est, quod artis finitae seu finis vi constitutae viribus praestatur. Res ut magis perspicua fiat exemplo declaretur. Grammatica̅ definiunt arte̅ bené loquendi ex fine & summo rei bono. Hinc officiu̅ ultró & expeditissimé intelligitur ad bené loquendu̅ esse directu̅; & ars officiu̅ suu̅ facere, si ad bené loque̅du̅ homine̅ instruat; & homine̅ Gra̅matices officio fungi, si ad ejus praescriptu̅ in loque̅do omniadirigat. Nec opus fuerit officium sigillatim indicare, cum
|| [232]
luculentius nec praeponi, nec explicari, nec promptius intelligi queat, quám in fine cuilibet disciplinae assignato; pręsertim cum artis finis ad indigentiam & defectum in homine sumatur, & ars medium quoddam sit, quo perfectionis restitutio procuretur. Fine deinceps & officio perceptis, nec subjectum adaequatum fuerit obscurum, nec modus ejus tractandi ignorabitur. Nam quod finali intentione artis attingitur, quod officio co̅tinetur, id subjectum arti esse nemo nescit, cum inde subjecti hujus ratio & co̅stitutio demo̅stretur. Finis itaque si summum & extremu̅ artis bonum co̅prehendat, adaequatum inde subjectu̅ ingeritur, quod summi illius boni usum & finale̅ intentione̅, oe̅sque artis vires scopi instar in sese recipiat. Si Grammaticam definias loque̅di arte̅, eo ipso intelligis, id omne subjectu̅ esse arti huic, de quo loqui ad regulas Grammatices possis. Neque ulla causa est, cur in arte de hoc subjecto peculiariter agas. Nec clarius subjectum monstrari potest, quám ista definitions ratione. Modum quoque tracta̅di subjecti simul generatim in definitione artis osten
|| [233]
dunt, dum eius proprium finem officium que explicant. Inde enim non potest non intelligi, qua ratione Artificio disciplinae tractetur, quod subjectum fuit. Nihil igitur vel praetermittitur hic à Ramistis, vel incommodé docetur, quod quidem docendum sit, dum nervosé omnia, & ex suis principiis accuratissimé consideratis, doceantur.

CAPUT XV. Vsum similiter ad aequatum omnibus suis numeris perfectum urgent, nullibi partibus quibusdam aut contrahunt, aut distrahunt, aut detruncant.
[arrow up]

PERFECTIONIS partes ex natura distinctas Ramistae faciunt, atque utrinque perfectioni promptius expediendae suam artem adsignant, quae facultatem, in qua defectus haeret, ita perficiat ut apta sit ad quęvis sua munia obeu̅du̅, & pro destinatis viribus huic vitae inserviendum. Usum artis ijsdem finibus terminatum describunt, quibus facultatis perficiendae vires atque amplitudo circumscribitur. Atqui hac ratione nihil in naturali usu contrahunt, sed ex natura ipsa statuunt, artis usum fructumqueue
|| [234]
in omnibus iis esse, in quibus perficiendae faeultatis vis & conspicitur & exercetur. Facultatem loquendi Grammaticae arti perficiendam proponunt: Grammaticam iis praeceptis instruunt, quibus facultas illa expoliatur. Usum ex aequo respondentem facultatis amplitudini urgent, ut ubicunque loquendi facultas vires suas exerit, ibi etiam artis Grammaticae usus frutctusque teneatur. Quin imò summis viribus contendunt, usum facultatis perficiendae in uita consta̅tem, universae arti perficienti sine ulla ad certum coarctatumqueue genus rerum, restrictione, esse simpliciter proponendum, atque artem isto artificio, istis praeceptis, isto fine docendam, ut regere eum sufficienter ac plene queat, nulloqueue destituatur medio, quod ad usum illum praestandum natura innaturalibus perfectionis suę operibus adhibuerit. Neque distrahi & ad diversas partes violenter quodammodo rapi unius integrae facultatis praecepta patiuntur, licet in diversarum rerum generibus usus illius necessarius sit & insignis cernatur.
|| [235]
Grammaticis pręceptis loquendi facultatem sic perficiunt, ut quocunque in rerum genere loquendum sit, id fieri praeceptis artis huius recté adhibitae possit & debeat. Exornandę orationis facultate̅ Rhetoricae praeceptis perficiunt, ideoque ubicunque facultas illa & quocunque modo adhibetur, ibi artis etiam huius usum fructumqueue esse arbitrantur. Rationis humanae intellectum infirmitate sua laborantem, Logicae doctrinae institutione putant esse perficiendum. Usum igitur Logicę artis tam latè credunt patére quám ipsius rationis nostrae pateat, nec artem suis partibus absolutam esse existimant, nisi omnia contineat, quae ad omnem rationis in intelligendo usum, praeeunte naturâ, plené regendum firmandumqueue requiruntur. Imò verò Dialecticae usum ex facultatis illius dispositione sic metiuntur, ut licet diversissimis rebus diversimodé tractandis Ratio hominis inserviat, tamen diversas propterea artes non faciant, sed ut unam atque eandem facultatem pluribus inservientem agnoscunt, sic unam quoque rationis arte̅ ususuo pluribus ancil
|| [236]
lantem & autoritate imperantem tuea̅tur & urgeant, distortamque doctrinam judice̅t, quae arte̅ in tot particulares doctrinas scindat, quot rerum generibus diversis facultas Rationis humanae inservit.

CAPUT XVI. Ramistae ea ratione artes tradunt, utdiver, sißimis contrectationum modis expedité inser viant.
[arrow up]

DONIS suis homines non eodem modo utuntur omnes, nec usus rerum eadem prorsus ratione perpetuo completur, id quod exemplis antea demonstrabam, nec non pluribus hic oste̅dere poteram, si in re manifesta diutius haerendum foret Ut omnibus modis aptum faciant hominem expediendis Ramistae, naturam, qualis est in sua integritate, atque optimo statu, artium lineame̅tis, tanquam typum archetypo depingunt. Facile est, naturâ recté cognita, etiam viribus eius recté exploratis perfectis & explicatis, quemlibet usum ac modum, qui naturalis sit, naturę via ac ratione consistat, sequi, exprimere & praestare. Si copiosissimé de re aliqua disserere velis, si etiam brevissimé
|| [237]
& quasi punctis minutius rem conficere, una natura rationis in disserendo positae, si qualis est, talis noscatur, facilimum fuerit, ut quod proposuisti, quo lubet modo exequaris. Quare neque hic deerit aliquid studiis Rameis, si aequitas censorum iis aequa.

MEMBRUM QUARTUM. De speciali artium conformatione Ramea.
[arrow up]

CAPUT I. De generali artium distributione.
[arrow up]

ARTES á se invicem distinctę ut esse debent, sic à Ramistis accuraté distinguuntur. Quemadmodum enim rationis & orationis facultates in homine omnibus rebus quocunque modo inter homines tractandis aptae sunt, reliquae verò certis & speciatim terminatis conveniunt; sic artes, quae Rationi & orationi dirigendis adponuntur, generales; quae certis ac speciatim terminatis rebus tractandis co̅veniunt, speciales appellant, ut hac ratione usum disciplinarum naturamqueue limitibus suis designatam, primo statim intuitu
|| [238]
discipulo ob oculos ponant. Logicam Grammaticam, Rhetoricam, generales faciunt, quarum prima Ratione utendi vias aperiat, altera loque̅di facultatem perficiat, tertia oratione̅ exornandi munus tueatur, proindeque harum facultates in omni re tractanda valere plurimum in confesso sit: Mathesin, Physicam, Ethicam, Metaphysicam & naturalem Theologiam ad speciales disciplinas referunt, cum specialiora in hominibus dona expoliant, quorum quodque non ita ad omnium rerum tractationem natura sua officioqueue extendatur.

CAPUT II. De Grammatica.
[arrow up]

RAMISTAE materiam Grammaticam, id est benè loquendi praecepta, artificio philosophico ex Logicae officina depromto, sic informant, ut Grammatica nudè & simpliciter explicetur, ut artes explicandas arbitrantur, atque hac ratione efficiunt, ut sit brevitate & facilitate longé accuratissima. Etymologiam singularum vocum, deinde conjunctarum Syntaxin expli
|| [239]
cant. Fusas etiam per utramque & prosodiam & etymologiam tradunt. Communia semel exponunt, ut syllabae qua̅titatem, utvocis accentum, speciem, figuram, propria propriis locis digerunt. Sic ordinis compendio & claritate totum dimidio brevius & facilius reddu̅t: Nihil denique Grammaticis pręceptionibus ex opinione Grammatici cuiusqueue immisce̅t, sed è praestantibus autoribus observata probataque omnia pueris tradunt. Materies cum omnibus artibus propria certaque subjecta sit, quam concessu omnium consensuque sibi sumunt, in Grammaticis Ramistae sibi populum proponunt, qui certo sermone, omnibusque popularibus familiari ac noto utatur, quem Grammaticae subjectum statuunt: sed quia is varius esse possit, apud alios legitimus, contrarius apud alios, rectum ta̅tum & laudabilem usum seligunt, ne quomodolibet loque̅di artem faciant, sed rectè et pure id est, bené loquendi. Ex isto usu recté purequeue loquentium regulas colligunt, quae sint non tantum utcunque verae, sed omninó necessarioque & perpetuó verae. Si quid è fallacibus & captiosis Grammaticorum
|| [240]
placitis teneatur, id abjiciunt, si quid ex commentitiis exemplis, aut aliunde ex autoribus & sermone minus eleganti & terso introductum sit; si quid ex licentia poëtica irrepserit, ab arte remove̅t, singulariter observandu̅esse suade̅t, nil ad Grammatica̅ artem construendum assumunt, nisi quod la boriosa probati usus observatione consideratum, verum, co̅stans & necessarium demonstrari possit, falsum convinci non possit: Pręterea cum non satis sit caussae cur in Grammaticis aliquid doceatur, si verum quippiam sit, nisi idem illud etiam sit verè Grammaticum, id est, nisi sit de sermone significationibus suis noto, quodque usum docendum suscipiat ex iis quidem, non quae significantur, sed quae adsignificantur, ut sunt numeri, genera, gradus, casus, personę, te̅pora aut é vocum ipsarum finibus, unde nominum declinationes, verborum co̅jugationes informantur, quaeque rationem conjungendarum ad orationis integritatem vocum describunt, ejusmodi tantum theoremata in Grammatica proponu̅t, quae ista Grammaticae propria complectuntur.
|| [241]
Deinde sic omnia enunciant theoremata, ut generalia non speciatim, specialia non generatim, sed generalia generatim & semel, & specialia speciatim doceantur, ne propter tautologias doctrina fiat incommoda, obscura & praeter necessitatem diffusa, néve erroris periculum discipulo creetur. Quęri potest de quavis voce, sitne primitiva vel derivativa, simplex an composita: id igitur generaliter ac semel docent. Praeceptum de specie & figura in omni dictionis specie, in Nomine, in Verbo, in Adverbio, in Conjunctione non repetunt. Ac quamvis regula Grammaticae rara ad aequalis reciprocationis lege̅ catholica reperiri possit, cum anomalian aliquando patiatur, attamen analogiae anomalia subjecta, totum illud catholicum efficit. Tandem praeceptis singulis sic efformatis, legem methodi in judicium adhibent, quâ jubentur naturâ priora praecedere, posteriora sequi. Atque isto ordine disponunt omnia, ut quae intellecta aliis lucem cognitionis praeferunt, priori loco, quae ab alijs lucem accipiunt doctrinę, posteriori collocentur. Dictionis
|| [242]
natura, prior est, posterior orationis: Dictionis igitur Etymologia, Prosodia & Orthographia priori loco docetur, deinde orationis compositio & co̅structio; siquidem hujus regulę ex etymologię regulis & finitionibus intelligantur. Recentiores praecepta Grammaticae versibus fuerant complexi, ut ediscendi laborem minuerent, & juvare̅t memoriam: Sed nimis certé obscurae, ac pleru̅que ne obscuré quidem, quod opus esset, exprimebant, ut prosa interpres necessarió adderetur ad explicandum vel explendum, quod versus dicere nequisset; Ramistae commodiori via & majori cum fructu, exercitij adsiduitate, & methodica praeceptorum dispositione memoriam juvant, versisicationes veró obscuritatis latebras rejecerunt, & quám facilima clarissimaqueue fieri potuit oratione, praeceptum unumquodque ponendum censuerunt, natura prius priori loco, posterius posteriori. Atqui hac ratione ars Grammatica, quae ad facultatem loquendi perficienda̅ ad hibita orationis puritatem explicat, á Ramistis comprehenditur.
|| [243]

CAPUT III. De Rhetorica á Ramistis conformata.
[arrow up]

NON tantum puré loquuntur naturae instinctu homines; sed etia̅ ornaté & singulari cum affectu. Hinc igitur necessum fuit hanc quoque facultate̅, qua oratione̅ exornamus, perficere, siquedem sit per seipsam naturae dexteritas quodammodo infirma. Rhetoricae hoc munus á Ramistis fuit adsignatum: unde ars bené dicendi definita, omnes ornatus in oratione adhibiti species, rationes ac modos explicat, quibus ad bené dicendum instruamur, & orationem istis exornare coloribus, ut non modo Gra̅matices beneficio pura, sed etia̅ hujus viribus affecta cum ornatu & splendore in conspectum hominum veniat, possimus. Artem veró sic definitam duabus partibus, Elocutione & Actione comprehenderunt, eamque non tantum é Rhetorum officinis depromptam, sed ex eloquentium hominum, oratorum & poetarum spaciis observatam & legitima in primis methodo co̅formatam, per genera & species, quibus omnis
|| [244]
ornatus contineatur, explicatam tradunt. Quicquid Aristotelis vel Isocratis arculę, quicquid Ciceronis vel Quintiliani de hac arte complectuntur, id totum copiosé & integré proponunt, insignibus Poëtarum & Oratorum exemplis, ex usu ipsius eloquentiae magistro, demonstrant & illustrant. Primúm Tropos explanant, quę in iis sit gratia, quaevenustas ostendunt, deinde Figuras tum verborum, tum sententiarum explicant, quae sint deliciae in iis, & delicatae voluptates, in his, qui nervi ac thori, declarant; hinc quae vis sit in vocis moderata & congrua flexione, quae tandem suadae medulla in gestu totaqueue actione, commonstrant. Atqui hac via corpus artis universum partibus ac membris aptissimé compositum atque collocatum efformant, ut vivae cujusdam eloquentiae & ornatus, qui orationem afficiat, imaginem Ramistae suis repraesentent, quo facilius praestantium in dicendo hominum Rethoricae virtutes & intelligantur, & intellectę imitando & commentando discipulis comparentur.
|| [245]
Partes hujus artis propriae ab alijs aut negligentius habitae aut prorsus praeteritae, á Ramistis diligentissimé pertracta̅tur, quae ad logicam artem pertinent, neque Orationis ornatum, sed Rationis in inveniendo, cogitando, disponendoqueue facultatem concernunt, logicae doctrinae restituuntur, totaque; ars sic docetur, ut ubicunque exornandi orationem occasio commoda est, vires suas liberé prudenterque exerat, ad nullu̅ specialius subjectum alligata, cum ipsa exornandi facultas, ipsiusqueue orationis exornatae fructus, nec oratori nec poetae, nec philosopho propria sit, sed omnium hominum vitę inservientium, in omni rerum genere oratione & sermone tractandarum communis. Rhetoricam Ramistae faciu̅t artem á reliquis artibus distinctam, & de liberalibus artibus artem unam, quae ad universalem hominis perfectionem proprium, quod est in bené dicendo positum, ad munus suum conferat; quae propria ejus sunt, ab aliarum artium proprijs separata, huic arti vni ac soli attribuunt, inertes ac inutiles argutias, quae in illustri usu vitam non habeant, detra
|| [246]
hunt, quae forté desint, exquirunt, restituunt, quae sine utilitate, sine necessitate, sine singulari fructu doceantur, praetereunt, praetereundaqueue censent.

CAPUT IIII. Rameae Dialectices conformatio.
[arrow up]

RAMISTAE cum Dialecticę virtutis constituendae laborem primum susceperunt, primo loco quaerendum putarunt, quae vis esset ejus rei, quam ratione & artificio institutam optabant, quae & quot virtutes essent, & ad quam utilitatem hominum comparatae. Itaque cum universam quandam & hominum propriam virtutem, RATIONEM esse judicarent, qua naturali quasi lumine, Deum immortalem, & seipsos caeteraqueue omnia cognoscerent; qua singulares dotes sibi ingenitas, ad orandum, numerandum, metiendum, canendum, & reliquas artium laudes fructusqueue persequendum excitarent, Rationis doctrinam, omnium rerum cognoscendarum & ordine constituendarum, artificem judicarunt. Hinc optimum & proximum esse censuerunt, Naturam co̅sulere, ex
|| [247]
plicationisque hujus primam conformationem ab ea petere: In praecepta itaque Logicae doctrinae monitiones naturae contulerunt, inventionis & judicij vias distinxerunt, inventionis fontes ad naturae imitationem proposuerunt; in judicio tres gradus separarunt; axiomatum & enunciatorum naturam monstrarunt; Syllogisticae conclusionis dispositionem descripserunt; Methodicae ordinationes rationis diligentissimé exposuerunt, omniaque ad rationis usum per se amplissimum direxerunt: atque ubi sibi ipsis ipsi satisfacere non potueru̅t, studium potius suum, quám consilium, sese expressisse testati sunt, simulqueue philosophos & hortati fuerunt & deprecati, ut fabricam logicae studiosissimé, imó severissimé, inquirerent, quid offensum esset, ostenderent, quod necessarium, quod homogeneum, quod proprium sit omissum, quod non apté, nec ad usum congrué dispositum palám reprehe̅derent, nihil ignoscerent erroribus, philosophiae ta̅tum consulerent, nec cam morbis occultis aut excusatis aegram potius, quám detectis & curatis, sanam esse sinerent.
|| [248]
Id veró unicé conati sunt (quid praestiterint disquisitiones co̅tra adversarios, si Deus vota nostra juverit, docebu̅t) ut ne qua Logica particula vel umbra uspiam ab Socrate, Platone, Aristotele, Cicerone, Quintiliano tradita reperiretur, cujus veritas in duobus logicis libellis expressa non teneretur, ut logica talis haberetur, quae possit ad humanae vitę prudentięque usum referri, cujus fructus in universo rationis humanae usu insignis ac certus esset. Verum enimveró ut pauló haec apertius cognoscantur, & quae Rameis logica probetur, appareat, pauló specialius indicanda haec videntur. Rationis humanae defectum quendam atque infirmitatem omnes, qui in rebus, ratione atque intellectu tractandis versantur facilé intelligunt. Hanc itaque arti logicae confirmandam facultatem adsignant. Finem itaque Dialecticae proponunt, ut rationem ad usum homini necessarium & convenie̅tem expedire possit, id est, ut disserendi dexteritate̅ constantiamque pręstet. Subjectu̅ cognitionis, quod nimirum Logica doctrina explicandum, & tanquam
|| [249]
idea, pingendum sibi sumat, modum ac viam ratione utendi seu recté disserendi, constituunt. Hinc omnia praecepta eaque sola arti huic tribuunt, quę modu̅ illu̅ disserendi seu ratione ute̅di describunt ac indica̅t, quaeque ideo ad disserendu̅, i.ad fine̅ logicę doctrinę largiendu̅, pertinent & referuntur. Subjectum veró operationis in quo vires artis constitutae exerceantur, faciunt omnia, quae ratione tractari possunt, & disserendo cogitandoque concipi, sive Entia illa sint sive non Entia. Atque omnia igitur logica esse, quibus tanqua̅ viis ac rationibus hominis intellectus insistit, qua̅do in entibus aut etiam non entibus intelligendis, docendis, ęstima̅dis, judicioque & luce ingenerata percipiendistracta̅disque occupatus est, censent. Partes deinde huius doctrinae ex rationis ipsius in constanti suo usu muneribus distinguunt, inventionem & judicium seu dispositionem. His duabus partibus omnia quę logica sunt, contineri Ramistis persuasum est. Inventionis doctrina simplicium terminorum rationes, comprehensiones & ad se invicem affectiones, quàm
|| [250]
accuratissimè distinctis argumentorum generibus, in causis, effectis, subjectis, adjunctis, diversis, disparatis, contrariis, relatis, contradicentibus, privantibus, paribus, majoribus, minoribus, similibus, dissimilibus, co̅jugatis, notatione, distributione, desinitione, testimoniis proponit; adeó ut nullius propositionis resolutio fieri possit, quae in simplices illos terminos no̅ resolvatur, nulla propositio comprehendatur ad constans judicium formandum, quae non illoru̅ terminorum definita affectione contineatur. Dispositio deinde primo loco enunciatorum genera, affectiones formasque & conditiones persequitur, quibus aliquid esse aut non esse judicetur: Secundo loco syllogismorum doctrinam plenè & perfectè proponit, quibus si dubia veritas in axiomatum enunciationibus oriatur, tertio quodam argumento ad duas enunciatę propositionis partes excogitato, invento & adhibito, certa dispositionis regula per consequentię necessitatem veritas aperiatur: Tertio demum loco dispositionis Methodicae viam monstra̅t, qua plurima de quapiam
|| [251]
re axiomata, ordine legitimo ac convenienti digerantur. Singula solertissimis exemplis illustrant, nec ullum in logicis praeceptum tradunt, quod è naturali praestantissimorum Logicorum & illustri usu observatum non sit. Argutias & ociosas, molestas, intricatas subtilitates in artem minimè recipiunt: logicam tandem multis laboribus & periculis effecerunt, non solum umbratilem & scholasticam, sed forensem, sed domesticam, sed omnibus humanitatis partibus acco̅modatam, quale̅ ab Homero, Virgilio, Demosthene, Tullio Euclide, Archimede, Aristotele, Platone, Lycurgo, Solone, Mose, Paulo, Augustino, Luthero, Melanthone; qualem denique à Poëtis, Oratoribus, Mathematicis, Philosophis, Legum latoribus, causarum patronis, Medicis, Theologis summisqueue interhomines hominibus, opere & exemplo tractatam & usurpatam, suspicimus atque admiramur, quae denique ob perspicuitatem facilima, ob usum fructumqueue admirabilis, ob constantiam proprietatemqueue firmissima.
|| [252]

CAPUT V. Arithmetices conformatio.
[arrow up]

GENERALES artes breviter adumbratę sunt: de specialibus disciciplinis, brevius etiam summas annotabimus. Nec enim singula exequi ratio instituti nostri patitur. Proximé sequuntur artes Mathematicae, quarum tanta ante Ramum fuit obscuritas, difficultas, & doctrina tam intricata, ut Ramus fateatur ex omnibus vigiliis multos per annos in artium liberalium institutione elucubratis, nihil eleme̅tis Mathematicis sibi aequé exercitum curis accidisse, atque alibi testetur, nil unqua̅ humana manu aliquid obscuriusscriptum, qua̅ sint Mathematum pleraque. Quid itaque in his Ramistae. Facinus certé commemorandum, & si Diis Peripatheticis placet, detesta̅dum committunt, dum logico lumine adhibito obscuritatum tenebras, difficultatum molestias, quantum quidem fieri per naturam possit, & tricarum confusiones tollere laboriosissimé conantur, dum in eo toti sunt, ut tenera puerorum ingenia his elementis for
|| [253]
mentur, in his doctis abacis, in hoc erudito pulvere exerceantur; opifices etiam vulgo, ut pictores & architecti, sciant & utantur, ne vix pauculis ta̅tum viris doctis & longo studio fatigatis, elementa Mathematica cognita sint, à nemine autem, quod longè pessimum, ad verum vitę usum adhibeantur, á plerisqueue tantum prodesse, quando percipiuntur, adingenia discentium acuenda, nihil prodesse qua̅do perceptae sunt aestimantur. Ut Mathematicas artes perspicua via traditas faciles expeditasqueue reddant, uti in caeteris artibus, ita etiam in hisce materiam praeceptis catholicis, id est, non solum necessariis & homogeneis, sed propriis, ut generalia generaliter specialia specialiter doceantur; forma̅ autem methodo praeceptorum & ordine, ut natura prima primo, media medio, postrema postremo loco sint, comprehendunt. Priorem disciplinam Mathematicam co̅stituunt Arithmeticam atqui illi eam in homine partem committunt perficiendam, quae in numerandi facultate est sita, artemque bené numerandi definiunt.
|| [254]
Hunc finem utars sortiatur, numeri rationes exquisité pertexunt, duabus artis partibus inclusas, simplici & comparativae. In simplici parte simplicem numerinaturam considerant, in comparativa comparationem numerorum in quantitate & qualitate interpretantur, nec non singulari artificio & dexteritate numerum figuratum, Algebran & Logisticen, autore Lazaro Schonero mathematico longè celeberrimo, & viro verè mathematum studiis illustrandis nato, persequuntur. Quicquid Arithmeticum est, hisce partibus contentum in Arithmeticis docent, Arithmetica Arihmeticé explicant, ut nec propria omitta̅t, nec admittant aliena.

CAPUT VI. De Geometriae constitutione.
[arrow up]

GEOMETRIAM Ramistae separatam artem instituunt ab Arithmetica, praeceptaqueue separata utriusque faciunt, licet insignis & multiplex usus in Geometricis operibus & exercitationibus Arithmetici numeri sit. Facultatem metiendi perficie̅dam Geometriae proponunt, Artemqueue bene
|| [255]
metiendi definiunt. Metiri intelligunt cuiusqueue rei mensurabilis mensurabilem naturam atque affectionem considerare, resqueue mensurabiles considerare inter se, rationemque & proportionem atque similitudinem perspicere, sive congruentia & applicatione datae mensurae, sive multiplicatione terminorum, sive facti per multiplicatione̅ partitione, sive quacunque alia ratione rei mensurabilis affectio consideretur. Rem ut expediant, Geometriae subjectum magnitudinem constituunt, in quo utpote in proprio, certo & proposito sibi genere interprętando & praeceptis suis informa̅do occupata sit, quodqueue generibus, differentijs, affectionibus declaret & explicet. Magnitudinis deinde communes affectiones primo loco exponunt in continui, termini, sectionis, puncti, symmetriae, asymmetriae, &c. rationibus; deinde magnitudo in suas partes distributa, lineam, superficiem, corpus, & singulis partibus legitimè explicatis, perfectissimé docetur, & quidem eo modo, ut discipulus docilis sua sponte & attentus rerum explicandarum caussis informe
|| [256]
tur, non cogatur oppositis absurdis ad id credendum, cuiuscaussam ignoret. Hac doctrinae via, via illa regia ad Geometriam Ptolomaeo ab Euclide denegata & praeclusa, ac si Mathemata necessariò obscura essent, cuivis ingressuro munita est & reclusa, ut regium iter, id est, planum & pervium, qui velint habeant. Geometrica Geometricé docentur, quae vel Arithmeticę artis sunt, vel alîus cuiusvis disciplinae, cum iis non commisce̅tur. Rameorum igitur laboribus, institutione, studiis, Mathesis, quę diu difficilior, obscurior & fuit & habita est & paucissimis ob istas caussas nota, luce̅ clarissima̅ adepta, & dubio procul clariore̅ adhuc & profectiorem absolutione̅, nisi ingratitudo calumniatorum aliud mereri Deo judicetur, brevi consequuta pueris facilis, artificibus familiaris, cognitione denique & usu non tantum mirabilis, sed etiam popularis facta esse videbitur, cuius boni desiderio tantopere P.Ramus flagravit, ut philosophis boves centum, & Hacatomben totam cupidissimé voverit, qui id daturi humano generi essent.
|| [257]

CAPUT VII. De Physicae doctrinae efformatione.
[arrow up]

MA THE MATICAS disciplinas doctrina physica sequitur, quae naturalium mobiliumqueue rerum ad usum hominis à Deo conditarum veritatem profitetur, ut etiam hac in parte humanis necessitatibus succurratur, & homo ad fructum imperii labore exercendi capessendum perficiatur. Ramistae enim physicam quoque usu vitae & utilitatis definiunt, minimé sic docendam esse arbitrantur, ut phantasticam tantum contemplationem & subtilitates mirificas somniet. Ut verò integré amplissimam doctrinam explicent, subjectum, in quo exponendo versentur omnia illius praecepta, partesqueue omnes, naturam faciunt sensilem, mobilem, corpoream, qualitatibus naturaliter efficacibus instructam. Hanc generibus suis partibusque distinguunt, proprietatibus, viribus, principijs, reliquisqueue conditionibus ad doctrina̅ hanc verè pertine̅tibus definiendo partiendoque exponu̅t, ut Apodictica̅ & solidam, juventuti artem proponant.
|| [258]
Qualitates physicas in primarum, ortarum, & occultarum generalibus persequuntur. Naturę physicae species, simplicis corporis & corporis mixti consideratione explicant, coelum corpus simplex constans superioris mundi partis expositione declarant, ubi praestantissimam artem Astronomiam tradunt, coelique & syderum naturas, motus, vires, positus, ordinem describunt. Ex hoc coelesti divinoque opere, ut id obiter admoneamus, unam difficultatis infinitae causam libentissimè sustulisset Ramus, sublatamqueue Ramistae cuperent, multitudinem excentricorum & epicyclorum naturae ipsi plané atque aperté repugnantem, ut Astrologia, sicut Artes reliquae omnes, primis observationibus & experientiis tanquam principiis & primis caussis uteretur, neque earum per commentitias pręsertim hypotheses demonstrationem quaereret, fore enim Astrologiam arbitrantur, si locum syderis cuiusque & motum Geometricé si motu̅ & te̅pus Arithmeticè énudis & simplicibus experientiae observationibus metiamur & doceamur, non multó difficiliorem Mathemata
|| [259]
tenenti, quam quęvis alia historia. Rem hanc licet laboriosam fieri posse res ipsa facta certo argumento est, utcunque rideant, qui irridere bonos tantum didicerunt. Observatio enim & observationis calculus praecessit hypotheses, & tertio ferè quoque seculo, posteaquam constitutae sunt, semper in his aliquid mutavit & emendavit. Hanc tantae artis facilitatem á Ramistis speratam & optatam praestari posse, non adeò dubium videretur, si omnium consilia, labores & studia eò directa essent, quo dirigi oportebat, ad facilitatem, expeditamqueue videlicet rationem ac viam artium undiquaque muniendam. Verum cum quod optatur, nondum consequi Ramistae possint, quaecunque sunt adhuc fixarum stellarum & planetarum theorematis exposita, artificii sui methodo summatim collecta tradunt, ut Astronomia multò &brevius & facilius percipiatur. Corpora simplicia minus constantia deinde, tum eleme̅torum doctrina̅ amplissimè explicant, principiaque rerum corporearum in inferiori, quae & oriun
|| [260]
tur & intereunt, aperiunt, ubi de generationis & interitus causis generatim accuraté omnia expenduntur. Ad mixta deinde corpora progressi, quę ex primis illis principiis ac elementis fiunt, Aeris, Terrae ac Maris naturas, proprietates, vires ac dispositiones, situs, qualitatesqueue discernunt, simulque pyrotechniam admirabilis constitutionis ignitorum doctrinam complectentem, proponunt. Hinc ad meteora explicandum sese convertunt, variaqueue eorum genera, differentias & propria edisserunt. Inde ad metallorum naturam, genera, species, propria, vires mo̅strandum procedunt, mirandaque naturae opera in iis latentia in lucem aspectumqueue producunt. Inanimataqueue haec quando exposita sunt, ad animatorum genera, & distinguenda & definienda, & dilucidé pleneque ad artis formam explicanda progrediuntur. Primum vegetabilia suis generibus comprehendunt Plantarum, Herbarum, Arborum. Deinde sentientium rerum species, qualitatates, sensuumqueue officia & rationes exquisité perlustranda discipulis apponunt. Ubi praeter caetera
|| [261]
Musicam, Opticam & Anthropologias partem de corpore humano, plenissimè edocent, uti & affectus animalis naturae & vires ad gignendum, conservandumqueue singulares. Haec singula ea dexteritate docere conantur, ut nulla confusio lucem doctrinę obnubilet, nulla falsitas incertitudo, improprietas, imparitas discentem remoretur, ut natura qualis in se est, pingatur, intelligatur, omniaqueue sic cognoscantur, ut humanae indigentiae subvenire, & doctrina perfectionem hominis conari intelligantur; infinitae infinitates, innumerabiles aeternitates ubique sileant, quae peregrina sunt, non audiantur, quae impia, quae ingenii sine usu, sine fructu; sine certitudine excogitatae subtilitates, conticescant.

CAPUT VIII. De Metaphysicae humanae structura.
[arrow up]

IN homine non modo corpoream naturam, sed etiam incorpoream cum deprehendamus, nec verò sub idem genus utramque commodè referre possimus, physicae aliam subjungi necessum esse statuunt Ramistae, Rameis
|| [262]
principiis firmiter insistentes, doctrinam, qua spiritualis illa Natura é suis proprijs & facultatibus & ad corpus humanum situ explicetur, tandemque unio, qua & natura humana constituitur, & hypostatica comprehensio, qua persona hominis incommunicabiliter terminatur, enodetur, ut illa integré, ex quibus & in quibus homo consistat, teneantur, ne vel nimis sese infra naturae suae praestantiam homo abjiciat, & pecudis loco sese sistat, sed ut quae se digna sint, tenenda discat.

CAPUT IX. Ethicae doctrinae á Ramistis exstructae lineamenta.
[arrow up]

VT animus hominis ad bené honestequeue vivendum informetur, vitae honestatem in virtute positam esse docent, neminemqueue nisi qui congruenter cum virtute vivat, honesté vivere. Virtutem igitur eam animi facultatem esse volunt, secundum quam honesté & ad rectae rationis judicium vivatur: cujus naturam ac proprietates ethicis praeceptis ceu regulis, é sapien
|| [263]
tum scriptis & doctrina collectis, breviter & perspicué explicant, hominumqueue illustrium honestatis ac virtutis laude celebratorum exemplis convenientibus declarant. Omnem igitur virtutem ad quatuor genera á Tullio in ofciis celebrata & tractata revocant, & Aristotelea dichotomia comprehendunt; Dianoëticam virtutem Prudentiam primam faciunt, qua intelligamus, quid in vita honestum sit, quid in unoquoque verum ac syncerum sit, quid consentaneum cuique, quid consequens, ex quo quaeque gignantur, & quae cujusque causa sit, ut ait Cicero. Ideoqueue ad prudentiam perfecté comparandam non solum artium ac scientiarum liberalium cognitionem, sed etiam multorum singularium exemplorum & casuum in uno quoque genere observationem inprimis necessariam esse tradunt. Moralem virtutem tribus speciebus complectuntur: 1. Temperantia, quae rerum jucundaru̅ cupiditates moderetur ac co̅ponat, voluptatum videlicet corporearu̅, unde in cibo & potu Sobrietas, in Venere
|| [264]
Castitas, in pecuniis etiam Parsimonia, & in honorum studio Modestia. 2 Fortitudine, quae componat affectus molesta & ardua fugientes, animumqueue contrá confirmet, non solum bonarum rerum spe eundem erigens quae Fiducia est, & ad ardua suscipiendu̅ excita̅s, quae Magnanimitas; sed etiam suscepta sustinens, quae Patientia, ac in sustinendis perseverans, quae Constantia appelletur. 3 Justicia, qua in hominum societate suum cuique tribuamus, ac reddamur idonei ad recté vivendum cum aliis, quemadmodum Temperantia & Fortitudo nos componit & instruit, ut recté nobiscum vivamus. Cum verò non eadem omnibus, sed alia aliis debeantur, variasque & multiplices honestatis actiones humanae vitae societas requirat, vitandae confusionis caussa, & ut ordine ac distincté singula doceantur, omnes virtutum species, quae justiciae complexu verè proprièque contineantur, convenientibuspartitionibus distinguendas esse censent. Duo igitur genera in universum statuunt(aliis tamen paulo aliter distinguentibus)
|| [265]
quibus omnes justicię species sint comprehensae. Iusticia enim quae suumcuique tribuit, aut tantum in tribuendo consistit, non respiciens meritumilli us cui tribuit, sed ordinem in natur a con stitutum, secundum quem exhibet, quae cuique officia debentur: aut in retribuendo occupatur, respiciens aliquod meritum aut acceptu̅, cuius ratione retribuit quod debetur illi, a quo accepit. Prioris generis sunt virtutes, quae proxim um amore debito prosequuntur, ut Benevolentia & Beneficentia. Misericordia & Clementia, illae etiam, quae suum cuique cultum tribuunt, Reverentia, Obedientia & Pietas. Ac praeterea, quae in externa conversatione, dictis ac factis suum singulis exhibe̅t, ut sunt veritas, Fides, Humanitas, Urbanitas, &c. Posterioris generis sunt justicia specialiter sic dicta, quae in contractibus reddit, quod aequum est; Gratitudo pro beneficio accepto, benè cupiens aut etiam favens; Amicitia amantem redamans.

CAPUT X. De Politica.
[arrow up]

|| [266]
ETHICA in morum honestate ac animi recta conformatione occupata breviter oste̅sa est, politicae & oeconomicae descriptiones ut brevissimè quales sint judicentur, ratio & institutum requirere videntur. Nam quae hucusque philosophica hac institutione fuerunt comprehensa teneri utique possent, ut tamen communis vitae societas rectè per Rempublicam, vel regnum, vel quodcunque imperium aliud, & familia privata ad necessitatem non rectè, & qua decebat, formâ ac ratione constitueretur, necessariisque subsidiis muniretur. Nec minus hac doctrina opus sit, quám quavis alia, imò verò maxima reliquarum doctrinarum pars huc tanquam ad scopum collineat, ut tam publica res quam privata rectè & benè constituatur. Nec fieri ullo modo potest, ut faciliter vita regatur hominum, nisi haec duo ejus genera benè sint instituta. Quid enim vél leges, vel disciplina, vel quod aliud remedii genus efficiet, si corporis ipsius partes atque membra justo veroque ordine ac forma constanti non sint disposita. Defectui
|| [267]
huic ut subveniatur institutionis aliqua specie, politicam definiunt artem benè gubernandi, seu civilem societatem colendi, vel, quo sensu illa accipio, societatem publicam, publica communione convinctam constituendi. Societas itaque talis subjectum illis est, quam urbem aliquam dicere malunt, cuius cognitio plenior humanam hac in re perfectionem adumbrabit, usu etiam & exercitatioue adhibita gignet. Societas haec & pacis & belli te̅pore in eoru̅ qui pręsunt & qui obsequu̅tnr justa quada̅ harmonia & legitima consensione co̅sistere à Rameis docebitur. Haec harmonia ex diversis tám eorum, qui praesunt, quàm qui obsequentes dicuntur, generibus, conditionibus, studiis, officiis ad societatem constituendam requisitis explicatur. Priori loco commemorantur, quae utriusqueua tàm togatae, quàm atmatae societati inserviunt, ubi tum de aliis, tum de Architectonica generatim agetur; tum de pacis ornamentis, quae belli necessitatibus plurimum commoda & ob id etiam necessaria. Generaqueue utrique communia in Monarchiae Aristo
|| [268]
cratię & Dimocratię formis exprimuntur. Quemadmodum enim distinctis hisce formis distinctae Respublicae administrantur, sic etiam ijsdem bella administrari, & quidem pari cum eventu, vidimus. Communibus hisce expeditis ea quę togatae societatis propria sunt, & quae armatę soli conveniunt, explicabuntur. Togata Reges, duces, principes, comites, barones, satrapas & ejusmodi publicorum munerum administratores, utilitatis publicae magistros, qui singuli officiis suis aliquid, quod pastoris sit & magistratus, sustinent, nobiles deinde, variaqueue negotiatorum, artificum, &c. genera, rusticos complectetur, ut incolumitatem in ocio & pace tueatur. Quae singulorum propria sint officia ac partes, quibus societas sustineatur, ostenditur. Polemica bellis rectè administrandis dicata, belli rationes explicandas sumit, Imperatoris, Legati, Ducis & aliorum, qui sunt cum imperio, officia suis quaeque locis commem orat, milites censet, & paratam omnium promptitudinem postulat, apparatum in delectu
|| [269]
praefectorum, militum, armoru̅: commeatum rerum exercitui ad victum & stipendia necessariarum describit. Itinera quomodo in region um noticia & agminum ductu ab impedimentis & difficultatibus vindicanda sint, monebit; castra loco commoda, forma apta, constructione firma efficere docet; castrensem scholam in ambulationibus decursionibus, aliisqueue exercitijs tyronum & veteranorum confirmationibus, lustrationibus exercitus, aliisqueue ad virtutem militarem incitamentis dandis aperiet; congressus varios, oppugnationes, defensiones, praelia tam navalia quàm terrestria, stratagematum aliarumqueue artium & instrumentorum usus & artificia exponit, totamqueue bellandi artem sic profitetur, ut expediat, quae si diligenter & integrè praestita sint, bellum rectè administratum fuerit, penes quam partem victoria, & potestas pacis conditiones ferendi tandem maneat.

CAPUT XI. De O Economia.
[arrow up]

|| [270]
RELIQUA est ex hoc genere oeconomia, cum & publica ta̅ pacis qua̅ belli officia obeundi facultatem habere possis, neque tamen domesticam familiam benè constituere noveris. Defectum igitur hunc ut supplerent sapientes, oeconomiam putarunt esse docendam, quae sit ars domesticam rem benè constituendi, sive ut alii loquuntur, rectè dispensandi. Huic itaque disciplinae subjicitur Familia domestica, cuius optimae & ad necessitatem perfectae, perfecta idea artis huius praeceptis descripta si teneatur, doctrina, cuius ductu scopus illorum attingatur, tenetur, ut qui ad formam eius domesticam suam societatem instituit benè rem suam familiarem instituat. Familiae domesticae rationes in patrisfamilias, matrisfamilias, filiifamilias, heri, servi, ministrorum, uxoris, mariti, & quae huius generis sunt, officiis, omniumqueue, quae ad rem familiarem conquirendam, servandam, augendam pertinent, expositione descriptioneque continentur. His enim plenè explicatis, artem domum rectè constituendi arbitrantur
|| [271]
Ramistae, creduntqueue absolutam; perfectionem huic vitae requisitam & jure desideratam nondum esse, nisi doctrina haec doceatur. Ex his denique viam esse patefactam ad facultates, quas vocant, Jurisprudentiae & medicinae. Quemadmodum enim Jurisprudentia ex omnibus accuratissimè pensitatis, leges continet, quibus, si quid vel in vita publica, vel privata peccatum sit, coërceatur, atque ad legitimam rationem revocetur; sic etiam Medicina rationes ac vias praescribit, quibus, si quid in corpore ab naturali integritatis statu defluxerit ad corruptionem, restituatur, vel, si periculum aliquod sit, illud avertatur, vel si quid meliorem ad dispositionem perduci possit, confirmatione perducatur.

CAPUT XII. De Monasiica.
[arrow up]

VITAE solitariae artem nullam meditantur Ramistae, cum vivere sine uxore, sine liberis, sine familia, sine re familiari, extra societatem, officium
|| [272]
munus extra denique humanitatis fines, sit in phantastico imperio regem phantasticum agere, non vivere, miserrimum, perfectionisque, quoad bonum, nihil, quoad miseriam & mala, plurimum, immò omnia habere.

CAPUT XIII. De Methaphysicae Angelicae consiructione.
[arrow up]

EXPERIMENTA quaedam liquidó ostendunt, esse naturas quasdam spirituales ab aliis naturis separatas, multum utique moventes, magnae virtutis, solertiae ac celeritatis, corporis mole haudquaquam pressas. Postquam igitur humana omnia persecuti sint Ramistae, horum etiam spirituum naturam, proprietates, conditiones ac status, quantum rationis humanae viribus possunt, inquirunt & explicant. Bonos genios ex bonitate sua, malos ex malitia describunt, quicquid porró compertum habere intellectus de hisce potest, artis forma ac praeceptis comprehensum dilucidè breviterqueue tradunt.
|| [273]

CAPUT XIIII. De Naturalis Theologiae Ramistica explicatione.
[arrow up]

CUM certó constet esse Numen, quod sit omnium, quae existunt, principium, atque illud in veritate religiosé colendum, hanc de numine illo noticiam naturalem, atque eandem religionem, quám diligentissimè exquirunt, scrutantur singula, omnia inter sese compara̅t, & ad necessitatis humanae indigentiam examinant, ut qualia sint, constare possit. Primó tanquam divinâ quadam Methaphysica naturam Numinis interpretantur, essentiam, in finitatem, aeternitatem, unitatem, potentiam, sapientiam, sanctitatem, & quę plura eius generis sunt declarant. Deinde jus, quod & creationis & conservationis legibus in universas res habet, proponunt. Tertiò qua ratione coli ab homine velit, & qua homo obedientia idem revereri debeat, quoque affectu colere, exponunt. Quartò omnia quae in hac naturali religionis descriptione patefiunt, tum inter se, tum ad
|| [274]
hominis conditiones comparant, ut quae ipsa sint, & quae praestare homini possint, liquidò appareat. Et hoc modo methap hysicam illam divinam & naturalem Theologiam profitentur.

CAPUT XV. Quomodo ad pietatem philosophica haec universa philosophicè convertant Ramistae.
[arrow up]

OMNIA haec sic instituenda esse suprà, risus philosophastroru̅ minimé extimescentes monebamus, ut ratio pietatis ubique haberetur, id quo praestent modo Ramistę, operae praetium sit brevissimè ostendere. Primum res universas explicant, varios earum usus exponunt, certis regulis dirigendum, ad vitae huius dona largiendum omnia conspirare ostendunt, à Deo omnium autore, munera illa esse hominibus data testantur & edisserunt, ad divini nominis celebrationem & boni sempiterni adsequutionem, atque ita hominem esse ad Deum directum monent, quemadmodum res reliquae ad homine̅, cui de dominio administrato, & vita hac admini
|| [275]
strata, quae immortale aliquid in anima hominis continebat, rationem reddere teneatur: Deinde Theologiam naturae plenius perspectam declarant, atque in ea monstrant; homini aut esse aliam religionem, quae veram pietate̅ gignat, quaerendam, cum id naturalis non possit, aut pereundum. Atque ita usu quodam & fructu philosophicarum rerum singulari, hominem à seipso ad Deum convertunt, ab humanis ad divina quaerendum cogunt, faciuntque, ut in seipso, in universa natura de se salutequeue sua desperabundus, veram aliquam pietatis, Religionis & cultus divini, nec non salutis fontem inquirat. Denique cumad divinae revelationis, qua vera religio & pietas & consequendę salutis desideratae inque natura universa desperatae ratio doceatur, inquisitione̅ discipulus protruditur, iis eu̅ instruunt dijudican daru̅ revelationum variarum , quibus è multis unicam à Deo ad hominum salutem profectam agnoscere, & à reliquis discernerc queat, ne errore dum salubrem medicinam quęrit, mortiferam alicubi à malo genio oblatam, hauriat, atque inde à
|| [276]
pietatis regno extrusus sub impietatis tyrannide vivat.

MEMBRUM QUINTUM. De explicatione Ramea, qua artium intelligentiam discipulis aperiunt.
[arrow up]

CAPUT I. Finem legitimum Ramistaein explicationibus artium sibi praefixum intuentur.
[arrow up]

RAMEAM artium constructionem breviter quasi punctis & extremis lineamentis quibusdam adumbratam conspeximus, in qua non facile aliquid vel odio vel paena dignum, vel ipse livor deprehenderit; explicationem, qua artes interpretantur adintelligentiam discipulis instillandam, restat ut videamus. Explicatio omnis, quae certo consilio certaque ratione suscipitur, eò dirigenda est, ut quod explicandum sumitur, clarissimè patescat, eiusqueue intelligentia plenius percipiatur, & ad usum felicius constantiusque transferatur. Hac ob multas caussas opus est, praesertim vero, ut infirmitati discen
|| [277]
tium & ingeniorum tenuitati consulatur, & quaererum ipsarum est obscuritas, commodius illustretur, omniaqueue quae praeceptis quasi coarctata atque illigata arctius, uberius exponantur atque intima profundioraque innotescant. Omnia haec Rameis proposita esse, in expositione disciplinarum, nemo est qui inficias ire possit. Unicè enim hęc singula specta̅t, adeò ut diligentissimam quoque ingeniorum rationem habeant, omniaqueue ad captum discipulorum attemperent, junioribus faciliora, adultis & confimatioribus difficiliora proponant, atque ad hoc ipsum feliciter expediendum classes in suis scholis (de quibus alibi â calumnia multiplici vindicandis, significandum fuerit) accuratè distinctas habent. Verum ut quod affirmamus, etiam confirmemus (tantum enim credi nobis volumus, quantum confirmare evidentissimis rationibus possumus) brevioribus quibusdam capitibus summam quandam explicationis Rameae consignabimus. Neque singula minutius consectari opus videtur, donec repertus sit, qui candidé singulis judicatis, quid perversum sibi putetur, signisicet.
|| [278]

CAPUT II. Phrasin cuiusque disciplinae propriam dilucidè explicant Ramistae.
[arrow up]

CUM quicquid doctrinarum alicubi est, sermone doceatur, singulaequeue artes proprios suos, quos vocant, terminos, propriasqueue phrases habeant expositionem requiri, quae intelligentiam sermonis largiatur, Ramistae censent, praesertim verò ubi peculiaris verbi alicuius & phraseos usus est, & arti, in qua docetur, proprius. Studiosé verò istam promunt, modisqueue omnibus id agunt, ut sermo, quo artes comprehenduntur, perspicuus sit & ab omnibus intelligatur, & cum vertendi labor singularem vim hic habeat, praecepta quę discuntur à discipulis, in vernaculu̅ quoque sermonem saepius transfunduntur. Quod in phrasi & terminis peculiare occurrit, id quomodo velex communi usu & populari, traductum sit in artis fines, vel qua ratione ibi etiam natum & educatum, exquisitè commonstrant.
|| [279]

CAPUT III. Praecepta artium singula in suas particulas resolvunt, & quid quaeque contineant declarant.
[arrow up]

ANTE ostensum est praecepta artium commodius comprehendi ad judiciu̅ forma̅dum no̅ posse, quàm definitionibus, distributionibus & proprietatum, si quae tales occurra̅t, explicationibus. Definitiones & distributiones cum orta sint argumenta, pluraque & distincta in sese co̅tineant, Ramistę ad clariorem praeceptorum intelligentia̅ minutim, quae plura praeceptis continentur, resolvu̅t, singulaque sigillatim declarant, quid conjuncta simul docea̅t, oste̅dunt. Definitione̅ quia argumenta reru̅ scie̅tifica instar fasciculi, co̅prehendu̅t, in sua ptincipia reducu̅t, genus sumptu̅ vel quod generis loco est, separatim co̅siderant; Formam vel quaecunque formae locum ad differentiam constituendum occupant, seorsim expendunt: similiter distributionis originem scrutantur, ex quoru̅ primoru̅ argume̅toru̅ affectionibus facta sit, & quomodo partes ex toto distributę pvenia̅t, judica̅t. Si quę pro
|| [280]
prietatis alicuius regula sit adjecta, proprietatem rimantur, quidqueue afferat lucis rei explicatae, & cur adjecta sit, edocent. Ubi consectaria quaedam exaliis elicita adponuntur, judicii fontes plenius perquirunt: omnia ad artium anté cognitarum rationes diligenter comparant, similitudines dissimilitudinesque notant. Hac ratione explicatio praeceptoru̅ ad naturale intellectus lume̅ á Rameis perducitur, ut qui natura̅ ad discendum aptam, qui naturale rationis judicium habet, lucem in praeceptis accensam facile evidenterque cernere queat.

CAPUT IIII. Methodica praeceptorum dispositio à Ramistis ostenditur.
[arrow up]

PRAECEPTIS Analysi ista quasi per Anatomiam introspectis, necessu̅ arbitrantur Ramistae, ut methodicae dispositionis ordinatio elucidetur. Hinc omni cura & studio superiora, inferioribus acco̅modant, inferiora per superiora intermedia ad summum usque perducunt, indeque singulorum finem & scopum animaduertunt, omnium con
|| [281]
spirationem notant, certò ostendunt, quomodo ab uno principio fluant omnia, quomodo ad unum idemque principium redeant omnia, quomodo denique prima cum extremis, & extrema cum primis medioru̅ subalternorumqueue interventu cohęreant. Neque putant expeditam esse pręcepti alicuius cognitionem, priusquam sic proposita sint & percepta omnia, cum origo atque extremus terminus cuiusque, totaqueue natura rei alicuius integrè tantum sic innotescat; co̅trà si in his aliquid prętereatur, manca sint, distracta fractaque omnia. Tropus quispiam in Rhetoricis si exponendus sit, singula quae superiora gradatim collocata sunt; gradatim expendunt, omniaque ad ipsam tropi speciem accommodant, speciemque explicandam ad summum artis finem reducunt, quidque speciatim ad eum conferat, ostendunt. Hac ordinis consideratione & dispositorum diversis in locis praeceptorum inter sese comparatione planum faciunt, quomodo priorum usus inserviat iis, quae posteriori loco docentur, graviterque monent principia, quantumvis licet vilissima primo intui
|| [282]
tu appareant, minimè aut praetereunda esse, aut contemnenda, & quod in explicatione summum est, omnem obscuritatem, difficultatemque intelligentiae dispellunt.

CAPUT V. Exemplorum accommodatio exquisitius à Rameis adhibetur.
[arrow up]

POSTEA QUAM explicatio huc perducta fuit, ut praecepta sint explicata, ad exe̅plorum accommodationem progrediuntur, atque omnia, quae in ptaeceptis definita, propositaque & contenta ostende ba̅tur, in exemplis maximè perspicuis & sensibilibus, sensibili quasi intellige̅tia & capacitate accipienda offeruntur, simulque & veritatem pręceptorum monstrant & usum in vita insignem declarant, obscuritati locu̅ nullum relinquunt, principiaque unde praecepta sint co̅stituta, aperiunt & uberrimos uberrimi fructus fontes indicant.

CAPUT VI. Diversos autores inter se conferunt Ramistae.
[arrow up]

CUM hoc seculo plurimorum labores verè nobiles in artibus confor
|| [283]
mandis enituerint, ut discipuli nusqua̅ haereant, sed cum omnibus commodè agere possint, aliorum autorum, qui praestantissimi fuère, artificiosas descriptiones cum praeceptis suis comparant, pluriumque artificum artificia retexunt, idque tum ut uno labore plurium autorum studia cognoscantur, discipulusque ad plurimorum sententias rectè accipiendum, omnesque accuratè intelligendum, quibus cu̅ agendum fuerit, aptus reddatur, tum ut in comparatione illa lux & claritas Rameae doctrinae evidentius appareat.

CAPUT VII. Quae illius conditionis non sunt, ut artis fines ingredi poßint, utilitatemque verò non contemnendam habent, in scholis & commentationibus explicant.
[arrow up]

CUM non pauca sint, quae & frequentem usum habent & aliquam prae se utilitatem ferunt, licet artium rationes non adsequantur, nec ideam illa̅ perfectionis humanae constantem & undiquaque absolutam referant, proindeque citra erroris confusionisque noxiae periculum artibus immisceri non possint, Ramistae, in commentationibus
|| [284]
disciplinis integre constitutis, quas adponunt, ista plenissimè tradunt, deutilitate, usu & periculo simul monent, ut nec careat iis discipulus ad necessitatem, nec ad lapsum & errorem seducatur. Hoc judicio Ramistae syllogismos quosdam connexos, quorum usus quidem frequentissimus est, & certis si regatur co̅ditionibus à nonnullis adjectis raro etiam lubricus, in explicationibus tradunt ex artium finibus rejectos, cum dispositione sua ex veris partibus antecedentis, conseque̅s falsum concluda̅t.

CAPUT VIII. Difficultates, quae discenti ad veritatem implicandam objici posse videntur, é principiis rerum plenius explicatis removent.
[arrow up]

CUM varia hominum sint de rebus etiam maximè perspicuis judicia studiaqueue haud eadem ubique appareant, nulla potest dari ta̅ clara praeceptoru̅ expositio, tam lucida veritas, quae argutiarum tenebris, subtilitatumqueue tempestatibus quandoque non obscuretur; perspicuae praeceptorum expositioni
|| [285]
scolas Ramistae adjungunt, quibus quae objici possint, sophismata dispelluntur, discentiumque ingenia difficultatum tricis expedita, tutius feliciusque in rebus perdiscendis tractandisqueue versentur, & veritatis splendorem acutius intueantur.

CAPUT IX. Disquisitionis exercitio praecepta à Ramistis subjiciuntur, ut & profundius cognoscantur & accuratius expendantur.
[arrow up]

QUANDO praecepta ad perspieuitatem explicata sunt, judiciis discentium quodammodo instructis veritas proposita explicataque modestae & accuratae, non confusae, non turbulentae disquisitioni subjicitur, qua discipuli profundissima quaeque perquirant, ingeniique vires in rem praesentem acrius intendant, & quae praeterlabi facilius in explicatione potuerunt, studiosius apprehendant accuratiusque teneant. In hac praeceptorum disquisitione, nihil indiscussum intactumque relinquitur, nulla praecepti pars intentata mittitur; &, quod caput rei est, quae vel non
|| [286]
intellecta, vel male intellecta erant, laboriosius enucleantur; quae causae obscuritatis alicuius in explicatione fortassis remanserant, deteguntur & amoventur; quae dubia videri potera̅t, confirmantur; quae intelligentiae perspicuitatem intercipere videbantur, tolluntur; quae discrepantes parere videba̅tur opiniones, cum co̅stanti veritate ejusque principiis conferuntur; perfecta cum imperfectioribus; obscuriora cum clarioribus; commodiora expeditioraqueue cum ineptioribus & intricatis; optima cum vilioribus; firma cum infirmis, vera cum falsis; certa cum incertis comparantur, omninoque moderatè & ad rectum, syncerumqueue Rationis judicium haec á Ramistis exercitia instituuntur, reguntur, & effrenis sophisticandi libido optimae artis severitate coërcetur, lux veritatis clarior efficitur, ut non modò quid verum sit exquisitius ponderando perdiscas; sed etiam, quod vero contrarium, dediscas.

CAPUT X. Ramistae nequaquam expositionibus suis vim praeceptorum enervant.
[arrow up]

|| [287]
SAEPE videmus accidere, ut quod co̅muniter multis rectè tractandis est traditum, inque se vim amplissimam habet, id explicatione arctioribus terminis inclusum quasi decurtetur, quo certè efficitur, ut pro una doctrina sint excogitanda quám plurima doctrinarum genera. Huius mali evidens est in logicis studiis exemplum. Nam cum logicae vires tantum ad conclusiones dubiarum quaestionum in explicationibus dirigerentur, plures erant de inveniendis rationibus, ad definiendum, dividendum, persuadendum doctrinae confingendae. Hunc verò scrupulum Ramistae declinant perquàm studiosé. Ex primis suis principiis singula praecepta interpraetantur; omnis generis exempla deinde subjiciunt, in quibus vires praeceptorum ostendantur, percipiantur, & veritas intelligatur; Ad certum genus, quod arctius sit constrictum, quàm ut & subjecto & fini artis congruenter respondeat, nequaquam astringunt. Sic logicę artis praecepta explicando ad quodvis opus, quod Rationis vi & operatione constructum fuit in exemplis de ducu̅t
|| [288]
dum, & philosophicis, & oratoriis, & poëticis & medicis, & juridicis & Theologicis exemplis praecepta declarant. Hac ratione vires artium amplificant maximè latissimèque fusas ostendunt.

CAPUT XI. Ordinem in explicandis doctrinis accuratißimum commodißimumque servant Ramistae.
[arrow up]

IN doctrinis artium rectè proponendis quantum ordo possit, quantumque studia juvet, cum ignotum nemini esse queat, sedulò etiam id agunt Ramistae, ut optima accommodatissimoque ordine artes doceantur. Primum igitur cum omnium rerum doctrinarumque veritas sit lingua latina, Graeca & Hebraica nobis descripta, latino autem sermone in omnibus negotiis, & rebus utamur, Grammaticam latinae linguae, deinde graecae, tertio hebraicae proponunt, idque eo, quo co̅modissimum videtur modo, ut partim inter sese conjungant, partim cum seque̅tibus disciplinis simul doceant. Deinde in scholis suis Dialecticam
|| [289]
& Rhetoricam explicant, ut sic artes, quibus in reliquis doctrinis omnibus tradendis, exercendisqueue usus est, primum perspiciantur, discipulusque ad sequentes doctrinas intelligendum exercendumqueue aptus fiat, & plenius praeparetur. Tertio loco, quia Physices studium sine Mathesi impeditu̅ sit, multisque in locis discipulus haereat, Mathesin tradu̅t, ne quid ad reliquas doctrinas accedenti desit, quo ad plenam earum tractationem carere nequeat. Quarto loco physicas disciplinas collocant, inque iis & Astronomiam & Musicam & Opticam comprehendunt. Quinto loco Ethica̅ exponunt, hinc ad Metaphysica, & inde ad naturalem Theologiam progrediuntur, ut nulla disciplinae pars relinquatur intacta, unaquaeque eo doceatur loco, ubi quám commodissimé doceri, discique potest, inque hoc progressu discipulus semper sit necessariis subsidiis ad artem, ad quam deducitur, plenius percipiendam, uberiusque tractandam instructus.
|| [290]

MEMBRUM VI. De exercitatione Ramea.
[arrow up]

CAPUT I. Ramistae quám diligentißimé artes exercent.
[arrow up]

CUM ad perfectionem recuperanda̅, & natura requiratur & doctrina, & exercitatio, Ramistae eo modo juventutem esse instituendam arbitra̅tur, ut artes non tantum doceantur subtiliter, solerterqueue discantur, sed ut multó magis exerceantur, discipulique non modo ad veritatis cognitionem artiu̅ praeceptis perducantur, sed etiam ad usum humanis rebus necessarium expedité praestandum apti promptique fiant. Exercitationem hanc artium praeceptis sic regunt, ut nihil quicquam in ea fiat, quod ad praecepta non examinetur, discutiatur, dirigatur. Hoc enim pacto & intelligentiam praeceptorum in ipso exercitationis labore mirificé adaugent, & vim experiuntur, fructum utilitatemque pariunt. Totam veró exercitationem duobus quasi capitibus á se licet distinctis, ad artium tamen praecepta aequali quadam ratione affectis in
|| [291]
cludunt; analysi & genesi. Analysin dicunt eam exercitationem, qua aliorum opera vel naturae, vel artis simul junctae ductu facta introspiciunt, resolvunt, & ad doctrinae perceptae rationes principiaqueue comparant, aestimant, judicant: Genesin veró eam, qua artem imitando naturaequeue vestigia in arte adumbrata pleniusqueue descripta sectando, ipsi aliquid artificiosi operis exstruimus. Incredibilis hujus exercitij vis est, delectatio incredibilis, quippe quae ilico una cum praeceptis utilitatem complectitur, varietatemque talem habet, quae taedium molestiasqueue facilmé tollat, jucundissimaqueue reddat omnia. In Grammaticis puer primum jubetur in oratione ab alio facta, Grammaticé resolvenda, Grammaticarum praeceptionum vires atque usum experiri, conjunctarum vocum structuram scrutari, singularum etymologicas adsignificationes perquirere; ad praecepta artis minutissima quaeque expendere, quomodo praecepta, quae didicit, ab aliis observata sint, cognoscere, ut quomodo ipse observare eadem debeat, certius
|| [292]
constare, atque evidentius apparere pos sit: Praeterea veró aliquid operis Grammatici suo Marte, quod praeceptis respondeat, proindequeue sit conforme orationi per analysin introspectae, construere jubetur, ut non umbratilis, id est, praeceptorum contemplatione Grammaticus, sed in oratione fundenda opere ipso & re Grammaticus jure habeatur. Simili modo in reliquis doctrinarum generibus Ramistae discipulos exerce̅t. Discipulus artis Rhetoricae indicio Tropos, Figuras in exornatis alioru̅ sermonibus, scriptis & commentationibus observat, in orationibus & sermone viva pronunciationis tam in voce, qua̅ in gestu exempla notat, ad artis praecepta revocat, gratia̅, si quaeinsit, animadvertit: In scriptis, qua voce sint & quo gestu exornanda singula, considerat: in scribendo, recitando, simile aliquid praestare docetur. Longu̅ foret singulas dexteritatis Rameae partes in singulis disciplinis hic persequi velle, erit commodior, quando de singulis disciplinis sigillatim agendum aliquid fuerit, quandoque nostra consilia, nostrae ratio
|| [293]
nes cum consilijs aliorum & rationibus; quando de corrupta institutione per Ramum reformata testari libuerit, de his etiam uberrimé disserendi locus: & ipse Ramus póst de exercitatione pauló uberiús loqui audietur.

CAPUT II. Omnia, quae in bonis reperiuntur autoribus, ad artium capita, tanquam ad fontes, referuntur.
[arrow up]

ARTIUM praeceptis & eorum explicationi adjungu̅t Ramei autores, que notae sunt probatioris, inque ijs legendis tractandisqueue sic versantur, ut quaecunque occurrant, ea ad artium explicatarum capita, tanquam ad fontes, unde manarint, revocentur, artesqueue locos, quos vocant, communes perfectissimé complectantur. Accuratissimé simul artificium, quo singula tractata sunt, quo in locum, in quo docentur, traducta, quam vim habeant, ubi reperiuntur, observant. Monent si quid occurrat vitandum; indicant, si quid sit, quod melius tractatum esse posset: & ut summatim dicam, vitia autorum notant, defectus aliunde supplent, virtutes ex
|| [294]
tollunt, imitationis rationem ostendunt, idqueue intentis nervis agunt, ut utilitates ad auditorem ingentes redea̅t, quodqueue intimum est perspiciatur: Diversarum artium fructus, qua via confluxerint, quomodo in usu confluant, ut fontes tamen non permisceantur, manifestum faciunt, qua ratione optimorum auctorum vestigia, ad simile aliquid in alio etiam rerum genere praestandum, sint legenda monstrant.

CAPUT III. Controversiarum momenta ad artium capita, utpote ad fontes, deducunt.
[arrow up]

IN hac naturae nostrae infirmitate nemo tam sagax, tam prudens, tam cautus reperitur, qui non lapsus alicubi sit, hinc varii errores geniti, multiplices & discrepantes opiniones de rebus longé utilissimis ortae, de quibus necessum est, ut, qui se instituendos philosophis committunt, quám rectissimé instituantur. Ramei, hoc labore ut perfungantur, controversias ad rerum ipsarum principia in artium do
|| [295]
ctrinis explicata reducunt, indequeue dijudicant, & ubi primo erratum sit, ostendunt, fontemqueue erroris in ipso ejus principio obstruunt. Dici non potest quantam hic labor rebus lucem, intelligentiam discenti adferat. Contrarii saepe errores de re eadem concurrunt, eodem in loco & capite nati, quos ne intelligere quidem queas, multó minus refellere, nisi ad sedem in doctrinis munitam discrepantes sententiae retrahantur: Facillimé veró refellere, si quodque cujusvis erroris fundamentum ad illud caput doctrinae, in cujus depravatione constitutum fuerit, referre didiceris. Sine fine & modo scholastici rixas de propositionibus rerum caelestium recté censendis, intelligendis, & ad humanum judicium intelligentiamqueue concipiendis, miscuerunt, controversias istas nemo vel intelliget recté, vel explicabit perspicué, vel dextré judicabit, qui, ad quaenam doctrinarum capita isthaec controversia sit reducenda, ignorat; facillimé veró judicabit, qui Rameorum ductum sequutus, Naturam propositionum recté ęsti
|| [296]
mandarum, adlogica de propositionibus principia; Res veró caelestes, ad divinae patefactionis judicium retulerit: Inde enim facilé apparebit, ubina̅ scholastici primum lapsi sint, & qua ratione periculum istud caveri debeat. Praestari tantum in institutione donu̅ facilius á Rameis posse, nemini dubium videbitur, qui considerat, quám exquisité omnia distinguant, quám definiant & distribuant accuraté, quám denique omnia arcté connectant, quae ad artis alicujus integritatem referuntur.

CAPUT IIII. Exercitationes eo modo instituunt, ut discentes citius ad superiorum facultatum studia promoveantur, nec in philosophicis consenescere cogantur.
[arrow up]

QUA NTUM vita humana damni patiatur ex mora, qua diutius multi in inferioribus disciplinis detine̅tur, plurimi sed serius experiuntur. Exitiosum istud malum ut á suis avertant Ramei, seduló dant operam, ut in hisce exercitationum partibus nulla mora,
|| [297]
praeter urgentem necessitatem discipulis imponatur; sed ut subsidiis necessarijs co̅quisitis, progressus fiat. Ne veró hinc aliquid minus plené perceptum, difficultates pariat progredienti, prioris artis usum cum sequentis doctrinae exercitio & explicatione perpetuó conjungunt, illaqueue quorum semel cognitio & scientia quodammodo innotuit, nunquam é manibus & mentibus suorum elabi sinunt. Grammaticum discipulum praeceptis probé instructum, licet habitu̅ puré loquendi nondu̅ sit adeptus, ad sequentes disciplinas, Logicam & Rhetorica̅ si deducatur, artemque illam & discere & exercere jubeatur, magis magisque tame̅ in studio Gra̅maticae artis proficiet, ut opus non sit ta̅ diu in Gra̅maticis illu̅ detineri, quoad perfectu̅ perfecté loque̅di habitum induerit. No̅ paucos videmus in unius artis studio consenescere, nec tamen perfecta̅ ejus exercendae dexteritatem consequi; sed infantes manere, tametsi vel scrupulosissimé omnes scrupulos undique collectos vestige̅t, exeda̅t, ruminent, concoquant. Culpa neglecti consilij Ramei est.
|| [298]

CAPUT V. Omnia quae sunt necessaria, ad superiores doctrinas tractandum, á Rameis explicari, priusquam iis discipuli committantur.
[arrow up]

VERUMENIMVERO cum experientia testetur, citius saepe ad superiores facultates multos adspirare, quám co̅modum sit, diligentissimé Ramei cavent, ne quis parum in inferioribus institutus, eó provolet, ubi cum fructu habitare non possit, id veró ut co̅sequantur, suos non conjiciu̅t sine luce in bonorum autoru̅ pelagus, minus in tricas subtilitatu̅ involvunt; sed per omnes disciplinarum ordines sic promove̅t, ut á prima Gra̅matices doctrina per artes interjectas discipulus ad extremam usque perducatur, priusqua̅ superioribus doctrinis dedatur. Tribus primis annis puer in Grammatico studio retinetur; duobus annis proximis Rhetoricam & Logicam eidem proponunt; Sextum deinde annum Mathematicis disciplinis attribuunt; Septimum & octavum Physicis & Ethicis studiis consecrant, ut hac via universas omnium artium re
|| [299]
giones discipuli Ramei perlustrent, priusquam ad superiorum facultatum regna transmittantur. Autores disciplinis illustrandis adjunguntur optimi, in quibus & vitae humanae historia, & exercitatissimorum hominum prudentia, & usus artium pulcerrimé conjunctus, & fructus institutionis uberrimus graphicé monstretur. Talis igitur discipulus, qui Latinam Graecamqueue linguam, qui Grammaticam, Rhetoricam, Dialecticam, Arithmeticam, Geometriam, Physicam, Ethicam didicerit; qui cum judicio bonos autores & legerit & legere possit, ad facultatum studia superiorum á Ramea institutione transmittitur.

CAPUT VI. Eloquentiae studium cum studio sapientiae ad plenam hominis perfectionem conjungunt Ramei.
[arrow up]

TANDEM veró cum non modó praestantissimum Homini imperium DEUS concesserit liberalissimé; Sed etiam singularibus
|| [300]
Rationis &orationis eum donis magnificé instruxerit, quibus inter homines humanitus vitam vivat quibusque & Reipublicae, & sibi ipsi, & Ecclesię inserviat, summo studio & labore Ramei adnituntur, discipulos suos & prudentes rerum aestimatores, & oratores disertos efficere. Huic labori totam institutionem impendunt, neque ullam artem, ullum doctrinae genus tractant, in quo non unicé respiciant, ut discipulus rerum cognitionem cum eloquentiae studijs conjungat; nusquam eloquentiae culturam deponunt, adeó ut etiam in ijs disciplinis, quae eloquentiam respuere videntur, exercitium perorandi nequaquam intermittant. Norunt Orationis & Rationis decus homini á creatore additum esse ornamentum & perfectionem humanitatis, subsidium etiam & adversus infirmitates munimentum firmissimum; ideoqueue recté judicant institutionem nullam posse finem suum tueri, atque illud, quod promittit, praestare, nisi quae eloquentiam cum sapientia conjunctam largiatur. Magnificum sané est, & arduum, si quis & vir bonus esse, & di
|| [301]
cendi peritus velit, adeó ut non pauci reperiantur, qui in hoc curriculo studiorum defatigati, metam desperent: Sed si quis vera fateri velit, industria & labore, & assiduis commentationibus, exercitijs perpetuis, summa quaeque obtineri posse, haud inficiabitur, praesertim, si doctrina qua labor dirigitur, perspicua, plana, certaqueue sit, & optimi pręstantissimique autores imitationi proponantur. Sed age de universa hac sua institutione, id est, sapientiae & eloquentiae conjunctione Ramum ipsum coram Parisiensi Senatu adversus accusatores acerbissimos graviter perorantem attendamus. Primam ait (anno 1550. 15. Calend. Martij) juventutis disciplinam, qua in Gymnasijs ad veram religionis pietatem, ad legitimam Reipublicae gubernationem, tenera juventus erudiatur, artium facultatem nominarunt, quam quomodo tractemus, aut si nondum id plané facere potuimus, tractandam censeamus, id est, quem ad modum in ea cum philosophia eloquentiam conjungamus, plané & perspicué esse dicendum proposui, ut ijs
|| [302]
expositis rationum & contentionum contrariarum momenta certius aestimentur, tantaque & tam gravis quaestio pro vestra sapientia, veré & sancté disceptetur. Si quis bené natus puer, judices, in nostram disciplinam traditur, hoc eum modo solemus instituere, ut singulis diebus horas duas, alteram matutinam, alteram pomeridianam, doctorem Latiné & Graecé, sed Latiné magis, (quia & Religio & Respublica Iatinis literis á nobis ediscitur, cantatur, allegatur, modisque feré omnibus exercetur) Graecé inquam & Latiné praelegentem audiat, caeteras diei horas in meditandis, ediscendis, exercendis rebus expositis, consumat, multoqueue plus exercitationi, quám auditioni, temporis impendat. Una auditionis est hora matutina, ediscendi duae sunt horae, pronuntiandi & memoriter efferendi una, duae comm unicandi, disputandi, imita̅di, exercendi: Ita ad usum & fructum unius auditae horae confirmandum, & in animo memoriaque penitus imprimendu̅, quinque horae alię penitus assumu̅tur. Eadem feré pomeridiani te̅poris nobis
|| [303]
est ratio: minimasque boni magistri partes esse arbitramur in docté praelege̅do, & erudité dicta̅do, quamvis id sit maximé necessarium, sed multó maximas ac primas in discipulo audiendo, cohortando, corrigendo, dictis, factis, exemplis, rationibus denique omnibus exercendo; nobisque persuademus, pueros lo̅gé magis exe̅plo, imitatione, diligentia, consuetudine Gra̅maticos, Oratores, Philosophos, qua̅ praeceptis fieri: ideoque artium exercitatores, quám doctores malimus & esse, & haberi. Quapropter in hac domestica disciplina, alia docendae artis, alia exercendae artis momenta nobis divisa sunt. Tum enim regulae artis explicantur, cum artis praecepta enarrantur, repetuntur, iterantur, disputantur, á discipulo exiguntur, & ejus intelligentiae memoriaeque penitus imprimuntur. Ergo haec prima instituendi discipuli ratio, artis explicatio est: Verúm ad tractandum cognitae artis usum, longé aliud expetitur, exercitatioqueue omninó duplex adhibetur: Prima, ut perspicuis exemplis discipulus vim cognitae artis excutiat, & quàm artificiosé, quamqueue regulis artis con
|| [304]
gru enter & apté ea co̅structa sint, intelligat. Haec exercitatio Analysis á nobis appellatur, quia partes operis & exempli ad distinguendum propositi retexit, & singulas ad artis normam perpendit. Secunda exercitationis via nobis est, cu̅ discipulus exemplo cognoverit, quomodo regulis artis periti homines utantur, imitando primum simile aliquid effingat, deinde per seipsum á suo Marte nitendo conandoqueue, suum aliquid & proprium faciat. Haec exercitatio, Genesis á nobis appellatur, quia nouum gignat opus artis & efficiat. Sic loqui, orare, disputare, omniumqueue artium humanaru̅ opera facere condiscimus, ut in alienis exemplis primum, deinde in nostris operibus & factis cognitas artis regulas experiamur. Quapropter hanc duplicem exercitationis rationem, Analysim inquam, & Genesim, in Gra̅maticis & Rhetoricis & Philosophicis studijs adhibemus. Tribus primis annis puerum (si plané legendi & scribendi rudis & ignarus erit) in Grammatico studio, Látino, Graecoqueue retinemus. Primo anno declinare nomina, & conjugare verba quam plurima, eaqueue
|| [305]
scribere & pronunciare, exemplis magis & usu, quám praeceptis docemus, Syntaxeos perpauca praecepta tradimus, usum praeceptis paulo majorem ex festivo poëmate aliquo addimus: quia ut ille ait: Os pueri tenerum balbùmque poeta figurat: Virgilii Bucolica, Homeri de ranis & muribus ludicra, iisque sermonis familiaritate feré parem Terentianam aliquam fabulam, aut facilem prosam è quibusdam Ciceronis Epistolis proponimus, totumqueue primum annum in singulorum verborum etymologia & copia quadam consumimus, ut puer hoc anno pingere & legere, varia & multa vocabula Latinè Graeceque conjugare & declinare perdiscat. Secundo anno major quaeda̅ & accuratior etymologiae grammaticae doctrina proponitur, usus uberior ex Virgilii, Ciceronis, Homeri, Aristophanis, paulo majore opere aliquo. Tertio anno syntaxis jam tota perdocetur, & cum annis ipsum studium, exercitatioqueue accrescit: si quatuor aut sex versus puer ediscebat, sex aut octo ediscet: si sex vel octo versiculorum thema secundo anno scribere didicerit, jam
|| [306]
duodecim vel octodecim anno tertio conscribet. Hos tres annos in Grammaticis totos & integros instituimus, & certissimum omnium doctrinaru̅ fundamentum in his primis Latinae Graecęque linguae rudimentis positum esse judicamus. Rhetorica, Philosophiaque tota, magna ex parte naturalis est: multi sine Rhetoru̅ praeceptis ornatè dicunt, multi sine Philosophorum dogmatis acutè disputa̅t, res naturales intelligunt, benè beateque vivunt. At Latina Graecavè lingua in libris ta̅tum posita est, nulli populo hodie vernacula & familiaris est. Itaque nisi qui didicit, Latiné aut Gręcé, nemo intelligit & qui linguarum earum peritiam perfectam habent, rerum bonam magnamque partem per sese intelligunt. Ergo in his linguarum studiis diuturnam operam ponimus, ut ad usum regularum grammaticarum per Analysim puer in familiaribus exemplisdoceatur, etymologiam partium orationis & syntaxim, denique prosodiam si proferatur, & Orthographiam, si scribatur, expendere, & ad explicatae artis legem singula referre: atque omninò hac analyseos examinatione grammaticam
|| [307]
orationis puritatem vel impuritatem deprehendat. Haec prima est grammaticae artis exercitatio: Secunda est ut in themate proposito simile explicati & propositi exempli aliquid effingat, aliaque ad eandem imitationis similitudine̅ quám proximé & verissimé poterit, loquatur & scribat: Atque hac interpretationis, imitationis, scriptionis, locutionis, meditatione & exercitatione, tande̅ Grammaticus existat. In his, inqua̅, linguae latinae & Graecę funda̅dis initiis, tot annos his exercitationib. impendimus, atque etia̅ reliquis & conseque̅tibus puerilis huius, de qua loquimur, industriae temporibus, & annis, utriusque linguae usum quotidie confirmamus & absolvimus. Statuatur verò interea illud, quod verissimu̅ certissimu̅que est, aliud esse regulas artis explicare, aliud explicatae artis usum exercere, & gra̅maticas omnes regulas ab eo sciri posse, qui purè loqui nesciat, qui proprié & veré scribere nesciat, qui ullu̅ Gra̅maticae artis usum exprimere nesciat: idemque in omnibus artibus fieri posse, ut qui musicas regulas didicerit, cantare nesciat: qui Varronis & Catonis de agricultura libros cogno
|| [308]
scat, arare tamen nesciat. Quapropter tribus primis annis in conjuncta Grammaticae explicatione & exercitatione hoc modo positis, simillima ratione ac via proximo anno rhetoricas regulas à dialecticis regulis & grammaticis discretas & distinctas docemus. Rhetoricam igitur & elocutionem in definitionibus, divisionibus, generibus troporum & figurarum, & pronunciatione̅ in modis vocis & gestus interpretamur, eaque omnia iterando, repetendo, exigendo, penitus inculcamus, atque hac interpretationis diligentia, rhetoricas regulas discipulis nostris notas & perspicuas efficimus. Haec Rhetoricae artis est explicatio. Eodem tempore, sed diversis horis, exercitationem illam duplicem Analyseos & Geneseos adjungimus. Analysim in nobilibus & insignibus Virgilii, Ciceronis, Homeri, Demosthenis, & similium autorum exemplis adhibemus: in quibus discipuli troporum lumina, figurarum ornamenta, ex rhetoricis regulis pervideant: vocis & gestus exempla (quae in scriptis libris mortua sunt) voce gestuque nos ipsi fingimus, & quantnm licet exprimimus.
|| [309]
Genesim, altera̅ exercitationis speciem deinde persequimur, ut pueri ad exempli imaginem, sententiam positi Thematis, Tropis & figuris eloqua̅tur, modoque vinctum numeris poëma faciant, modo prosam & solutam oratione̅ contexant, voce gestuque redda̅t ac pronuncient, per se ipsos denique quodvis aliud argumentu̅ similiter exorne̅t & tracte̅t. Nec in isto Rhetorico studio Gra̅maticas regulas promiscemus quas antecede̅tibus studiis cognitashuc attulimus: usum tamen & fructum grammaticu̅ retinemus, & quantum possumus, Latinę Gręcęque linguę intellige̅tia roboramus, augemus: nec ut ornatè dicamus, barbarè & impurè loqui volumus, sed congrué & puré loque̅di consuetudine̅ elega̅ter & ornaté dicendi co̅suetudine proficimus. Nihil adhuc, judices, in duabus his artibus accusamur: certé ab accusatore toleramur: nec quia Gra̅maticae usum cum Rhetoricae usu copulamus, ideo Grammaticam cum Rhetorica permiscere & conturbare dicimur: & sané nihil vel malevolentissimum quenquam offendere debeamus: nisi forte fuerit offensio, distinctius eas doctrinas
|| [310]
docere & diligentius exercere, quàm vulgó docea̅tur & exerceantur. Tertius studiorum gradus est in Dialectica, ubi nulli quidem consilio aut voluntati veterum vel philosophorum, vel legum, sed certe nostrorum hominu̅ quorundam ignaviae & inertiae valde dissimiles contrariiqueue sumus. Attendite quaeso partem hanc expositionis meae tertiam, judices, & aequis animis accipite. Ponite ante oculos, quae de artis explicatioone, de artis exercitatione adhuc exposui, aliud esse artis regulas explicare, aliud artis usum tractare & exercere. Hic enim criminis (quo accusamur) tota ratio sita est, quod nobis Dialectica no̅ explicanda solu̅, sed exerce̅da, sed penitus utenda, fruendaque videatur. Ergo quinto anno discipulum nostru̅ ad Dialecticam deducimus: & quemadmodum prius in Grammatica & Rhetorica, sic nunc in Dialectica instituimus: Dialecticae artis regulas explicamus, explicatae artis usum & exercitationem assumimus, totumque hunc annum ex praescripto legis in Dialectica collocamus, & Dialecticae inventionis dispositionisque praecepta, quae Rhetores in Rhetoricis
|| [311]
artibus parum distincté confuderant in Dialectica arte proprié & perspicué tradimus. Duae sunt artis Dialecticae partes: Inventio & Judicium: Utriusque igitur partis regulas & praecepta, & quae differentias argumentorum, & quae judiciorum formas habeant, ex Logicis libris sicut antea dixi, selecta & ordine digesta, & exe̅plis insignibus illustrata tradimus: totos etiam libros, unde ex optimis illis non nulla selecta sunt, singulis capitibus demo̅stramus, easque Dialecticas leges & regulas discipulis nostris interpretando, repetendo, exigendo, altercando, modisqueue omnibus versando, declaramus: & quod singulis dicbus hora una explicatum est, duabus horis, saepe etia̅ tribus, argumentando, communicando, iterando, discentis animo mentique mandamus & inculcamus, & qua diligentia Grammaticam artem antea, & Rhetorica̅, eâdem, imó veró multó vigilantiore atque acriore, declaramus. Nihil haec explica̅dae artis industria á malo Academiae Genio reprehenditur, imó veró sola hęc in Dialectico doctore diligentia ab eo probatur; Omnis exercita
|| [312]
tio & Analyseos & Geneseos ab eo accusatur & improbatur: & quod, ut Gra̅maticae & Rhetoricae, sic Dialecticae usum docemus & explicamus, hoc á Genio illo da̅namur. Veru̅ enimveró quia Dialectica̅ Grammaticâ & Rhetoricâ tantó pręstantiore̅ disciplina̅ judicamus, qua̅tó linguâ mente̅, verbis sente̅tiam & rationem praestantiorem judicamus, ideo praestantiore̅ etiam excellentioremque in Dialectica cura̅ diligentiamque requirimus: Dialecticae artis explicatione contenti non sumus, explicatae & perspectae artis usum quęrimus, exercitatione̅que illa̅ duplice̅ & Analyseos & Geneseos p̅cipué hic adhibemus, laudamus, amplectimur: hoc malo Academiae Genio, novu̅, grave, invidiosum, exitiabile, criminosum est. Itaque Genius hic no̅ solum sapiens, veru̅ etiam Academię providens, tantu̅ facinus acerbé prosequendu̅, coërcendu̅, vindicandu̅ existimat. In hortis Hesperidu̅, poëtae memora̅t auriferum nemus aureis malis foecundu̅, eminus á prętere untibus conspici, ac ne illa aurea inde mala decerpantur, pervigili & contorto dracone custodiri, qui tamen illis nequaqua̅ fruatur: sic videlicet in philo
|| [313]
sophicis studiis auriferu̅ nemus est, aur ea mala sunt, quae cernere procul & aspicere per istos co̅tortos draco̅nes & malos Genios Academiae custodes liceat, decerpere (quamvis ipsi custodes no̅ utantur, no̅ attingant, no̅ videant) attame̅ non liceat. Veru̅ caetera percipite, Judices. Schol asticis Dialecticae disciplinae regulis, accusatoris nostri more, conte̅ti no̅ sumus, earu̅ regularum usum etia̅ volumus. Quomodo? Proponimus primu̅ Analyseos ergó, exe̅pla nobilium & gravium autoru̅, qui sunt no̅ solum puré & Grammaticé locuti, ornaté & Rhetoricé elocuti, sed etia̅ subtiliter, acuté, prudenter de posita quaestione ratiocinati, ut in eis discipulus noster, regularu̅ Dialecticaru̅, id est, argume̅torum, enunciationum, co̅clusionu̅, methodorum species exploret & deprehendat: tu̅ deprehensas, geneseos gratia in simili q̅stione tractet & exerceat. Eode̅ itaque die, sed diversis, ut antea, & distinctis horis, similes & Inventionis in argumento, & dispositionis in enu̅ciatione, syllogismo & meth odo laudes meditatur, ingeniu̅ judiciumque suum ad illas ideas conformat & in stituit: tandemque per se ac sine alterius
|| [314]
exemplo quasvis quaestiones alias pari, vel etiam (si queat) abundantiore rerum argume̅torumque copia, clariore & directiori ordinis dispositionisque via disputat & explicat. Multos jam annos judices, in poetis, oratoribus, philosophis Gręcis & Latinis, hunc Dialecticę artis usum & fructu̅, non solum magno & assiduo, sed grato & jucu̅do labore pala̅ docemus, & publicé demo̅stramus. Oravit in Pisone̅ Cicero, multaque graviter & acerbé in eo reprehendit, quomodo sit ad honores publicos evectus, quomodo sit in his versatus. In hujus igitur Orationis artificio dialectico declarando, caufas, facta, circu̅stantias adju̅ctas, co̅traria, cęteraque argumentoru̅ genera subducimus: enu̅ciationis co̅clusiones, & syllogismos distinguimus, ordine̅ universum notamus: Analysis est. Exe̅plum similis argume̅ti discipulis nostris ponimus: qđ ille speciatim tractavit, generatim disputamus, & quęstione̅ ab hypothesi ad thesim revocamus. In Pisonem Cicero dixit: Nos in tyrannu̅ & pernicio sum Reip. magistratum dicimus: & persequendis exempli tanti vestigiis, simile Ciceronis aliquid effingimus: Genesis est. Oravit pro Mi
|| [315]
lone Cic. totius defensionis argumenta ad inventionis locu̅ referimus: Pronunciatoru̅ species recognoscimus, syllogismos & argume̅tationes ad figuram formamque redigimus, ordine̅ perpetuum co̅tuemur: Analysis est. Similis quaestionis thema proponimus: quod pro Milone contra Clodiu̅ dixit: Nos pro forti & co̅stanti principe contra sceleratu̅, sicariu̅, & latronem similibus argumentis, similibus enu̅ciatis, similib. syllogismis, simili ordine, simili denique inventione & dispositione disserimus: eade̅que analyseos & geneseos exercitatione Demosthenis, Virgilii, Homeri, Platonis, Aristotelis dialecticu̅ & ex argumento co̅siliu̅, & ex syllogismo judiciu̅, & ex ordine universae collocationis co̅plexum interpreta̅do, meditando, scribe̅do, declama̅do, propendimus, imitamur: nec assequi tantum, sed alicubi vincere ac superare co̅tendimus. Remoto etia̅ aliquando imitationis exemplo, Dialecticę artis virtutes omnes per nos ipsos in libera, & ad arbitriu̅ posita quaestione tractamus & excolimns: Omnesque laboris, vigila̅tiae, studij nervos intendimus, ut inde artis Dialecticae fructum consequamur. Nec in his tamen Dialecticis exercitationi
|| [316]
bus, Grammaticas aut Rhetoricas regulas docemus: sed ut in Rhetoricis Grammaticum loquendi usum, sic in Dialecticis disputationibus non Grammaticum solum sed Rhetoricum orationis fructum retinemus: triumqueue communium ad res omnes tractandas & explicandas artium usum conjungimus, quarum distincta praecepta distinctis temporibus antea docuimus, ut eandem quęstionem locutione Grammatica & eleganti dictione Rhetorica & ornamentis insigni, ratione Dialectica, i. argume̅to stabili, enu̅ciatione certa, syllogismo co̅stanti, methodo distincta & illustri tractemus & exponamus. Quintus annus in Dialecticis artibus, in Dialecticis exercitationibus hoc modo nobis instituitur. Triu̅ artiu̅ Grammaticę, Rhetoricę, Dialecticę usus, conju̅cto studio tractatur: imó etiam reliqui philosophici temporis annis tanto copiosius & uberius exercetur, quanto rerum quae loquendae, dicendae, disputandae sunt major est ubertas & copia. Haec est judices, Dialecticae artis exercitatio, quae tantopere in nobis accusatur: hoc est nostrum facinus, quod
|| [317]
accusator legibus Academiae contrarium, Dialecticae studiis inimicum, vitae atque humanitati perniciosum esse criminatur: Haec est culpa, cuius nomine omnes invidiae & obtrectationis indignitates, contumelias, acerbitates publicas, omnis opprobrij, omnisqueue infamiae notas per illum Academiae custodem draconem, perpessi sumus: cui nisi spes aequitatis vestrae nobis appellantibus adesset, cervices credo, vincti & oppressi, jam securi subjectas haberemus. Sed agé reliqua persequamur. Dialectica̅, ut dixi, sic docemus, sic exercemus, ea̅demque tamen exercitationem in toto reliquae philosophiae moralis & naturalis studio perpetuam tenemus, quaestiones & sententias rerum ex argumentis, ex argumentationibus ponderamus, quàm vera quám commoda praecipiantur, hac eâdem librâ perpe̅dimus. Ethica disciplina secundo curriculi philosophici anno per legem instituitur: nec tamen omnes Ethici Aristotelis libri, sed quatuor duntaxat impera̅tur. Hujus philosophiae doctrinam, si mihi fuerit optandum quod assequi velim, malim pueris ex Evangelio per eruditum
|| [318]
aliquem probatisqueue moribus Theologum, quàm ex Aristotele per philosophum tradi. Puer im pietates multas ex Aristotele discet, quas verendum, ne nimis serò dediscat: beatitudinis principium ex homine oriri: beatitudinis finem in homine terminari: virtutes omnes, hominis facultate penitus contineri: eas ex hominis & natura, & arte, & industria comparari: Deum ad haec opera quamvis magna & divina, tamen vel adjutorem vel artificem nusquam adhiberi: divinam providentiam ex hoc humanae vitę theatro removeri: de justicia divina verbum nullum fieri: animos mortales esse, vel certè id Aristoteli probatum videri, ideoque ab eo beatitudinem hominis in hac vita caduca constitui. At uti Grammaticae usus est & finis bene loqui, Rhetoricae benè dicere, Dialecticae benè ratiocinari: sic moralis Philosophiae, benè beateque vivere usus & finis est, à quo nos Aristotelis moralis Philosophia revocat: tantum abest ut ad eam perducat. Magnu̅ fuit veteribus religionis christianae doctoribus contra doctrinam gentium (quarum doctor Aristoteles in hac phi
|| [319]
losophia maximus fuit) & acre certamen, ut hanc gentilem doctrinam de christianis moribus excuterent: & leges Academiae veteres sanciunt, ut si quis ejusmodi locus impius in philosophicis libris occurrerit, accuratè secundum religionis veritatem refellatur, vel omnino etiam non legatur, nec disputetur, sed praetereatur: Nos quippe sanctiores, contemptis majorum institutis, hanc Aristotelis philosophia̅, non modo non rejicimus, sed (prô pudor!) Christianae religionis veluti fundamentum fecimus. Hoc enim nomine animadversiones, id est, Dialecticae scholae accusatae sunt, quod Theologiam enervarent, quia Aristotelis atrocitatem improbarent. Tum vero, fac in Aristotelis Ethicis nihil esse impium, omnia esse utilia: non ideo quae utilia sint protinus etiam in curriculo philosophico docenda sunt: Artes hae potius sunt explicandae, quae doctorem, quae lumen requirunt, unde postea Philosophia Platonis & Aristotelis intelligi possit: ut in pictura (sicut ait Cicero) qui hominis speciem pingere perdidicerit, potest etiam cujusvis vel formae vel aetatis, si non
|| [320]
didicerit pingere: neque periculu̅ est, qui leonem aut tauru̅ pingat egregiè, ne ide̅ in multis aliis quadrupedibus facere no̅ possit. Similiter arbitror in hac prima & juvenili institutione: qui Groecam Latinamque linguam didicerit, qui Rhetoricam & Dialectica̅ exercuerit, qui mathematicas artes, Arithmeticam, Geometriam, qui Physicam & Mathematicam rationem reliquam didicerit, non possit idem moralem Platonis & Aristotelis Philosophiam perse cognoscere. De Mathematicis tamen artibus leges antiquae tacent, recentes Totavillaeę aliquid in mathematicis explicari volunt, neque libros tamen, neque tempora definiunt. Quare judices, cum quintus hic annus secundum legem in Dialecticis positus fuerit, sextum in mathematicis elementis collocamus, Arithmeticis integris, Geometricis item integris, Musicam & Opticam conjunge. Has igitur primas & simplices mathematicas disciplinas anno sexto amplectimur praecepta & regulas facilè & intelligenter exponimus, usum praeceptorum & regularum omni exercitatione Analyseos & Geneseos, quantumcunque possu
|| [321]
mus, exquirimus: exempla nobis proposita contemplamur, alia ipsi facimus & effingimus. Atque ad retinendum, imò ad augendum eloquentiae fructum, ut antea de communibus ita jam de mathematicis thesibus declamamus. Haec mathematicarum artium accessio, nil accusatores nostros offendit, salte̅ nulla offensionis significatio adhuc extitit. Quare pergamus: ex Gra̅maticis, Rhetoricis, Dialecticis, Mathematicis adhuc perceptis, strenuam eloquentiae & philosophiae & egregiam operam navamus, omnique diligentiae & industriae studio inchoatas loquendi, dicendi, disserendique virtutes persequimur. Septimus annus in Physicis superest. In octo primis Aristotelis voluminibus Physicis, multa est contra veterum opiniones altercatio: Imò Physicae veritatis nulla est prorsus expositio: Astrologiam assumimus pro libris Aristotelis de Coelo, qui praeter quaestiones alienas admodum nil habent: librorum de ortu & interitu solida theoremata, quae paucissima sunt seligimus, omittimus quaestiones alienas: libros de Metheoris, de Anima diligentius expendimus: libellos reliquos,
|| [322]
de vita, sensu, vigilia, somno, memoria, discipulis nostris, ut perse jam aliquid experiantur, privatim unicuique legendos imperamus: & quoniam locos tantum communes continent, quotidianis declamationibus argumenta communia facimus: ut sicut antea de bello & pace, & vulgaribus rebus, ita nunc de vita & morte, subductis omnibus Aristotelis rationibus, discipuli nostri declament. Euclidis accuratius explicari volumus, annoque eodem, Physicam veram, mathematicis rationibus fundatam doceri & exerceri: intereaque Rhetoricas & Dialecticas meditationes tantò majores habemus, quantò in his studiis majores annis sumus: ad eloquentiam colorandam & roborandam, cum Physicis decretis & placitis, Physicos poëtarum & oratorum locos sociamus. Tota Maronis Georgica Physica sunt: tota Metamorphosis Ovidij Physica est: totus Lucretius Physicus est: Senecae quęstiones sunt naturales. Plinij divinum illud opus totum Physicum est: denique nullus est in Physicis decretis locus, cui non possit ad aliquem gratioris & humanioris illustrationis fructum
|| [323]
poëta vel orator adjungi. Deligimus igitur è tanta optimorum autorum copia locos insignes, quos phisophicis praeceptis, quantum philosophici temporis ratio feret, adjungamus. Quapropter quantum tempora ferre potuerint ex tanta praestantium autorum copia, clarissimos quosque & hujus philosophiae affines & propinquos adjungimus: atque ita tandem septimo exacto studiorum anno, magistrum artium non nomine, sed revera ac veritate perficimus & absolvimus, qui Latinam Graecamque linguam, qui Grammaticam, Rhetoricam, Dialecticam, Arithmeticam, Geometriam, Physica̅ didicerit, quique alios ja̅ docere paratus sit. Hactenus, judices, fundamenta defensionis meę constitui: Disciplinam gymnasij mei, vel potius facultatis artium totam, totamque institutionem vobis exposui, quam sequimur, quam probamus, quam etiam si nondum plane tenemus, sequendam tamen & probandam suademus. Artes distinctis temporibus distincté docemus, fructus tamen omnium paulatim ut maturescunt, ad usum eloquentiae & prudentiae convertimus: usum
|| [324]
primae artis, cum secundae artis usu, itemque primae & secundae usum cum usu tertiae, eodemque modo semper antecedentium usum cum insequentium usu conjungimus, unumque tandem eloque̅tiae & philosophiae generalem & communem usum ex multis specialibus & praecipuis efficimus. In agricultura sunt segetes, sunt arbores, sunt vites, sunt armenta, pecudes, quae suum quaeque cultum separatim requirunt: relictis in agro calamis frumenta domum comportamus: pecoribus & armentis in pascuo relictis, lactis copiam & vellera domum comportamus: eorum omnium simul usum ad corpus pascendum, ale̅dum, vestiendum conjungimus: Ita fit in animorum cultura: variae sunt ejus partes, variis modis exercendae. Grammaticam autem tribus primis annis explicamus; ijsdem tribus annis divisis horis, etiam Grammaticae usum, Grammaticas poëtarum & oratorum virtutes excutiendo, usurpando, loquendo, & quidvis scribendo exercemus: anno sequenti Rhetoricam artem explicamus, eodem anno divisis horis, Rhetoricas poëtarum & oratorum virtutes exqui
|| [325]
rendo quidvis & pronunciando exercemus: philosophiae libros & praecepta tribus proximis annis sexque mensibus explicamus: ijsdem annis, philosophiae rationalis usum, mathematicae studium naturalis clariorem sensum poëtis & oratoribus enarrandis, & philosophicis eorum virtutibus ad proprium philosophiae locum referendis, imitandis, & quibusvis aliis meditandis, scribendis, discendis excitamus & exercemus: eodemque tempore, mentis prudentiam & linguae eloquentiam conjunctis vigiliis, laboribus, studiis exquirimus, & relictis in schola tot tantarumque artium praeceptis & regulis, fructum in forum, in Senatum, in concione̅ populi, in omnem hominum conventum, id est, domum comportamus. Grammaticam, Rhetoricam, Philosophiamque totam in schola relinquimus, & regularum jam nihil egemus, puritatem orationis & ornatum rationis acumen, numerandi, metiendi, peritia̅; coeli & mundi universi noticiam ad animum formandum, erudiendum, componendum, ornandum, perficiendum conjungimus & copulamus. Hanc animi perfectionem Rhetores e
|| [326]
loquentiam, Philosophi melius & verius philosophiam perfectam ex perfecta artium explicatione, ex perfecta artium exercitatione, nonnulli completum quendam velit orbem doctrinae vocant. Haec, judices, disciplina mea est: quae si vestro judicio magnis poenis supplicijsque digna est, omnes in me cruciatus convertite, discipulos meos delicti vel erroris animadversione liberate. Nam quod ille de Euryalo exclamat:
Meme adsum qui feci, in me convertite ferrum O Rutuli, me fraus omnis, nihil iste nec ausus, Necpotuit: Sic istam in me culpam, si ulla est, in me totam recipio, & in eam meis me scriptis, dictis, factis, exemplis, adhortationibus, consilijs infinita ingenia, vel potius infinita ingeniorum millia impulisse, & quotidie impellere concedo.
|| [327]

CONCLUSIO.
[arrow up]

HAEc forma institutionis Rameae est, lineamentis utcunque descripta, nullis picta coloribus: In qua primum instituen di hominis indigentiam & bonum desideratum ostendimus; leges deinde ex natura ipsa haustas expressasqueue protulimus, & quidem eo consilio, ut certa essent principia, ad quae in Institutione efformanda respiciendu̅ sit, quorumque censura, aut probata demo̅stretur Ramea institutio, aut improbanda judicetur. Si, ut hactenus plurimúm certatum fuit, sic in posterum convitiis, clamoribus falsis, confictisqueue criminibus, odio, livore, vi & aperta & occulta certandum sit, facillimé prudentes judicabunt, quo spiritu qui disceptant, ducantur. Institutio nobis philosophica est proposita, hanc emendatione superioribus annis indiguisse, non est qui negare ausit. Ad leges supra propositas emendationem sequimur, tenemus, exornamus. Candore, ingenuis animis, judicio incorrupto opus est: Iracundia, temeritas, affe
|| [328]
ctuum faces, maledicentia, sycophantia, tyrannis, sęvitia, libido sophisticandi, jactantia, superbia procul o procul á causa hac omnium castissima, pulcherrima, justissima repellantur. Leges bonae institutionis fusius exposuimus, quibus talis disciplina contineatur, qua perfecté & absoluté rudis institui possit, ad omnes undiquaque partes vitae humanae constanter sustinendum. In iis si erratum quid sit, si lex proposita, quae á fine isto abducat, immó, quae ad finem illum non dirigat, inveniatur; si quae praeterita, cuius necessarió usus & praeceptum in doctrinis exactissimé constituendis requiri possit, id ostendi ab adversariis petimus. Nihil nobis communi salute charius, nihil publica utilitate optabilius. Huic & nos ipsos & nostra omnia devovere didicimus. De institutione emendata nobis res est: turpe sit, si sic nos institutos, ut prudentioribus appareat affectuum viole̅tiae, animos nostros succu̅bere; ingenij libidine̅ ad sophismata adsuefactam veritatem oculis ingestam eludere, lucem ostensam obscurare, rectiora monstrantibus omni convitio
|| [329]
rum genere nos maledicere, id est pessimé nos institutos esse, pessimamqueue institutionem & praeceptis & exemplis à nobis propagari & defendi reipsa osten derimus. Necspes ulla sit adversariis isto armorum genere nos supprimi posse. Ramus, qui extremam emendationi manum addidit, omnia ista pertulit & confregit; ante eum Lodovicus Vives sophistarum furores compescuit; Melanthon & Agricola, ne quidem moveri potuerunt; Trapezuntius variis quidem casibus agitatus fuit, sed ta̅dem in portum tranquillitatis á rege praestantissimo Alphonso receptus est. De isto igitur armorum genere desinamus cogitare; dignos hac militia nos praebeamus. Rem cum re, rationes cum rationibus & censuram cum censura comparemus, Leges nostrae institutionis palám proposui has aut uná nobiscu̅ accipite, probate, tenete, aut meliores iis vera ratione, constanti judicio refutatis; proferte; aut si neutrum placeat, candidé & ingenué, ut candidos & ingenuos decet, vos in institutione, in doctrinis, in artibus construendis, nulla certa lege niti, profiteamini. Institutio
|| [330]
nis nostrae lineamenta vobis rudi Minetva descripsi. Hanc adspicite, quid inea informe sit, quid ab optimis legibus declinet, quid inutile aut exitiosum, ostendite. Optimas optimae institutionis leges ex naturae penetralibus proferre; & optimam institutionem ad leges eas examinare animus fuit, atque in posterum, Deo me bené in honestissimo hoc conatu juvante, erit. Si á scopo aberrem, non veniam á quoquam peto, quae errores meos servet cum aliorum detrimento tectos; sed medicinam flagito. Convitiis nihil, nihil clamoribus in hac causa obtinebitur, nec quicquam istorum unquam moratus sum. Nihil vel summi philosophi autoritas rationibus ubi opponitur, valebit. Illud enim argumentum & per se valdé infirmum est, & ab hac causa longissimé removendum. Plurimi philosophi de veritate inquirenda soliciti fuerunt, de ratione, qua commodissiméveritas doceatur, pauci cogitarunt. Nobis cum adversariis singulare certamen, quod certatur, non de dogmatum veritate est, sed de optima optimae institutionis forma, qua, quod
|| [331]
verum veris rationibus monstratum sit, monstrarique possit, quám rectissimé juventuti tradatur. Omnes & se cum ipsis, & aliis de veritate concertant, ut singulare illud cettamen nequaquam sit, si de dogmatum quorundam veritate dubitetur, de ratione & via qua commodissimé veritas juventuti instilletur Ramei singulare certamen contra adversarios suos sustinent. Nec satis est, si veritatem doceas utcunque, requiritur etiam, ut rectissimé, ut perspicué, doceas. Si obscuritatem secteris, retinere veritatem potes; lucem doctrinae non potes: Si in quarundam artium explicatione eloquentiae studia quiescere vel sinas vel jubeas, veritatem facilé tueberis modo vera doceas, institutionis finem utilitatemqueue quaesitam non recté tueberis. Aristoteles de industria obscurus á suis perhibetur, & ubi falsi aliquid, vel quo sibi ipsi contradicat forté pronunciasse deprehe̅ditur, aliorum sente̅tiam referre, non sua̅, dicitur. Luce igitur, cui claritas in sit, & doctrinae perspicuitate indiget. Hanc nisi veritas, quam Aristoteles profitetur, induat, licet veritas sit, tamen non recté
|| [332]
discenti proponitur, qui ad lucem est á praeceptore, non ad tenebras ducendus. Jehova, qui singulari misericordia commotus, gratuitó Institutionis beneficium humano generi co̅cessit, qui neminem puerum vel in minimo offensum vult, qui Scholastico caetu vehementer delectatur, Institutionis reformationem, quae sit utilissima, expeditissima, constantissima, ad Nominis sui gloriam & humani generis emolumentum promoveat, resistat iis, qui gloriae suae, & nominis majorem, quám publicę utilitatis rationem habent; Sophistas compescat, lucis amorem in animis disceptantium accendat, conservet, augeat, Amen. FINIS.
|| [333]

IMPRESSUM FRANCOFVRTI AD MOENuM TYPIS IOANNIS SAURII, IMpensis Petri Kopffii.
[arrow up]

Anno
[arrow up]

M. D. XCVII.
[arrow up]



XML: http://diglib.hab.de/drucke/40-6-eth-1s/tei-transcript.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/rules/styles/projekte/oberhofprediger/tei-transcript.xsl