Transkription

Examen Fucorum Pseudo-Chymicorum Detectorum Et In Gratiam Veritatis Amantium succincte refutatorum / Authore Michaele Maiero, Com. Pal. Eq. Ex. Med. D.
Maierus, Michael
[Inhaltsverzeichnis]
[ID00001]

EXAMEN FVCORVM PSE VDO-CHY MICO- RVM DETECTORVM ET IN GRATIAM VERITATIS AMAN- tium ſuccincte refutatorum, AVTHORE MICHAELE MAIERO, Com. Pal. Eq. Ex. Med. D.
[arrow up]

Francofvrti Typis Nicolai Hoffmanni, ſumptibus Theodori de Brij, Anno M. CDXVII.
[arrow up]

|| [ID00002]

EPIGRAMMA AVTHO- RIS.
[arrow up]

|| [ID00003]

CLARISSIMO, VIR- TVTE, DOCTRINA, INGE- NIIQVE TROPHÆIS NVLLI SECVNDO Dn. Ioachimo Hirschbergero, Vtriuſque Medicinæ Doctori, Chymiæ veræ ſtudicſiſſimo, amico ſuo ſingulari
[arrow up]

D.D.
[arrow up]

MICHAEL MAIERVS D.
[arrow up]

NOn eſt dubium, vir Clariſſime, quin multis inoportunus vide- ri poſſim, quod ad te negotiis grauiſſimis præoccupatu̅, Ex- amen fucorum Pſeudochymi- corum tranſmiſerim & quaſi exabrupto proſcripſerim, cum notorium ſit, eiuſmodi inſecta quamplurimis, imo toti fe- re mundo, plus ſatis moleſtiæ creare & inferre: Etſi enim ſpiculis orbi videantur fuci, tamen [ID00004] agilitate volatus, prædatoriâque audaciâ ani- mati ſæpenumero obruunt apiculas fauis ſuis incumbentes, eaſq; mellificio exuunt & ſpoli- ant, vt ab experientiâ patet: Verum, quo ani- mo id factum & conſilio, ſi illi cenſores, tuq; ipſe, me audiueris, non eſt cur timeam, quod hac de cauſa ſis ſuccenſurus: Cum aliquando in Anglia paucis ab hinc annis nonnihil bilis in eiuſmodi fucos Alchymicos, aut potius Pſeudo-chymicos, collegerim, no̅ potui quie- ſcere, quin eorum delineationem, calamo ar- repto, inſtituerem, tum vt animo meo pro te̅- pore indulgerem, tum vt bonis omnibus hanc quaſi facem incenderem, ne facilè in tenebri- coſis illorum cryptis pedem lapidi, aut verti- cem trabi illiderent, hoc eſt, ſe circumueniri ab illis hirudinibus & crabronibus (qui non ſolum ſanguinem, opumque ſubſtantiam ex- ugere, ſed & dolores acerrimos animo corpo- rique infligere tentant) paterentur: Hoc quic- quid eſt opuſculi, cum ad manus quorundam perueniret, flagitâruntalli, vt id publici iuris [ID00005] facerem, typiſque committerem: cui propo- ſito, cum nulh honeſto nocere, plurimis aute̅ prodeſſe, imò haud paucos ad decipiendum alios intentos cohibere & emendare, omnes vero exæquo maleuolæ voluntatis patefacere poſſit, refragari nec debui, nec volui. At enim- uero cum ſine patrono eiuſmodi, qui diſcer- nere ſciat, quantu̅ diſtent æra lupinis, fœtum tàm tenellum, fortè etiam multis inuiſum & Iunoniis odiis pręgrauatum, luci committere nefas viſum ſit, elêgi mihi talem & ta̅tum, qui illi pro tutela ſufficiat. Quemadmodum e- nim pictores ſuas tabulas, quas pinxerunt, tranſmittunt non ad cæcos, ſed acutùm vi- dentes, iudicioque in eo genere præſtantes; Sic ego non ad Chymiæ rudem & inexpertu̅, ſed ad te peritiſſimum artificem hoſce meos næuos & nugas ablêgo, tum vt à fucis verita- tem mecum defendere, vt hactenus es ſoli- tus, pergas, tum vt tuas gemmas & floſculos chymicos (Glauc??? & Diomedis permutatio- ne) eliciam, & cum amicitiæ firmioris vincu [ID00006] lo obtineam: Tibi, inquam, hos lurcones, ſeu fucos pſeudochymicos, deridendos, & prout meriti ſunt, tractandos propino & obfero, qui Examini huic vt teſtis & Arbiteræquiſſimus adſis, imò præſis, ne cuiquam iniuria, quod nolim, fiat: quos vt omnibus bonis exoſos & præcauendos æſtimabis, ita me inter tui (vti & ego te viciſſim inter mei) amantiſſimos impo- ſterum numerabis: Vale, Dabam Francofur- tiad Mœnum, Menſe Septembri Anno 1616.
|| [ID00007]

PRÆFATIO AD LECTOREM BE- NIGNVM.
[arrow up]

FVcos, benigne Lector, communiter vocamus genus illud apum, quod ocioſum exiſtens & deſes aliena deprædatur aluearia; aut pro colore quocunque fi- ctitio, haud genuino, næuis deformib. corporis pal- liandis congruo: atque hinc pro dolis, fraudibus & deceptionibus quibuſcunque vſurpamus. Nos ad primum illum modu̅ reſpicie̅tes pſeudochymicos aptefucos dici cenſe- mus, cum velut ignaua pecora alienas expenſas & opes conſumant, ſe- que impoſturis & mendaciis in diem ſuſtentent: Eorum autem colores & fruſtraneos labores, quos ad ineſcandos imprudentiores ſe perfectu- ros vaniſſimè promittunt, ad ſecundum nominis eiuſdem vſum colli- mantes, ſic quoque dici poſſe arbitramur: Quid enim genuini aut ve- ri expectabis ab illis, qui ad decipiendum alios faciem & rem ſuam o- mnem componunt: qui nihil veritatis profitentur, niſi cum ſe men- tiri egregie aſſerant, & econtra, nunquam grandiora mendacia ſpi- rant, niſi cum ſe vera dicere peierant. Habent autem hi fuciprimo aſpectu nonnihil cum veris apibus ſeu artificibus chymicis commune, ita vt ex bombo vel ſtrepitu vocali vix ab illis dignoſcere poſſis, hoc eſt, vt vix ex primis vocibus de Arcano philoſophico & Magno Lapide antiquoru̅ perſtrepentibus, inter hos & illes diſcernas: Ve- ru̅ ſi probè animaduertes, in pleriſ tame̅ differentias diagnoſticas illo- rum perſpicies, quibus à veris artificibus magis diſtant,  contrarium à ſuo contrario, aut nigrum ab albo: Has vt aliquo modo delineemus [ID00008] (namomnes exacte depingere eſt omnino impoßibile) in emolumen- tum & præcautionem filiorum doctrinæ, quo ſeſe ab hiſce Harpyis & Sirenibus Vliſſeo & ſagaci ingenio præmuniant, aliquot ſpecies frau- dum & fucorum, partim ex aliorum libris deſumptorum, partim ex communi fama & querela hauſtorum, producemus & refutabimus: Ex quibus non erit difficile de multis aliis deceptorum inuentis, quæ iam nec nomine nota ſunt, & in dies noua ab illis depromuntur in v- ſum, iudicare & ſententiam ferre. Tu quiſquis es, benigne lector, ex dictis dicenda & expaucis multa percipies, & artem omnium diui- niſſimam, Chymia̅, ab impoſtorum fucis & nugis ingenioſe diſcernes: Non enim arti innocentiſſimæ aſſcribendum eſt, quod tot prædonum & raptorum iniuriis ſit expoſita, ſed potius horum inoportunitati & audaciæ nequißimæ, quâ veluti muſcæ omnibus ſplendidis & politis rebus inſidere, eaſque pro libitu ſuo infectas reddere exoptant. Vale.
|| [ID00009]

EXAMEN FVCO- RVM PSEVDO-CHYMI- CORVM.
[arrow up]

QVod Poetæ antiqui de ſuo Helicone finxe- runt, quod ex diuerſis hominum generibus ad eius apicem tendentibus pauciſſimi eo, quo deſtina- rint, perueniant, multi in medio hæreant, deſpe- rantes ad ſumma aſcendere: Maxima autem pars, ad radices imas ſubſidens, ne cogitet quidem pe- dem altius efferre, id de Chymica arte reuera abſ- que vlla translatione aut figura intelligi debet: Eſt enim Helicon mons Bæotiæ, non piocul à Parnaſſo, Muſis ſacer, in quo Lapis ille à Saturno pro Ioue deuoratus, eiectus, Pro Monvmento perpe- tuo ſeruatus eſt, vt teſtatur Heſiodus: Ad hunc Lapidem viden- dum & pro ſummo miraculo amplectendum contendunt ad dictum monte̅ multa hominum millia: veru̅ vix vnus ex myriade ad iſtu̅ per- uenit, cęteris, vt ante relatu̅, circa media & ima occupatis: Cauſa vero tam difficilis adſcenſus in hunc monte̅ eſt multiplex, de qua alias. De artificibus, qui euictis difficultatibus omnibus verticem ſuperarunt, dictum eſt in Symbolis Avreæ Mensæ: Illis, qui circa media la- tera morantur, & viam ignorant, cui inſiſtant, Viatorivm, inſtar A- riadnes Philoſophicæ, dicauimus, vt pote Philoſophis & doctis viris, qui extra ſeptem illas portas, ſeu Montes Planetarum non euagantur: Cæteri, qui ad infima loca abiecti, circa planitiem exiſtentes, partim otioſi lurcones, pigrique ventres, partim nebulones ineptis nugis & dolis ſatagentes, excurrunt in aliorum res & bona genio prædatorio, [ID00010] aut certe ingenio proditorio, ad hunc tractatum reſeruati ſunt: Pri- mis gloria & honos pro artis documentis, veluti didactron debi- tum, ceſſit: Secundis, Inſtrumentum vel filum non inconcinnum ad artis penetralia viam monſtrans à nobis adminiſtratum eſt, vt quaſi à carceribus ad calcem, ab initio ad finem, feliciter perueniant: Vltimis, vtpote fucis admonitio & caſtigatio in Examine præſcribitur: Fu- cos autem eos omnes vocatos velim, non qui in arte ſimpliciter errant & decepti ſunt ab aliis, ſed qui alios animo decipiendi inuadunt, ten- tant, irretiunt & fallaciis captant, ſua cum vtilitate, & illorum damno: Quod genus hominum cum tam Rei publicæ, quam Chymicæ ſit valde noxium, inprimis agnoſcendum & præcauendum erit. Maxi- me autem indiſcreti ſunt illi, qui omne Chymicorum nomen co̅fun- dunt, & vel hos peſſimos nebulones cum viris probis & doctis, qui abſque alterius noxa arti omnium præclariſſimæ operam & laborem impendunt, exæquent, aut econtra innocuos cum nocuis, ſalutares cum peſtiferis, doctiſſimos cum indoctis & optimos cu̅ peſſimis deii- ciant, quaſi nulla ſit differentia inter virtutem & vitium, honeſtatem & dedecus: Hi enim, qui ita iudicant, omni iudicio ſe priuatos oſten- dunt & parum differre à ſtultis, qui cum vide̅t ſe aut alios acie cultelli læſos, in omni vita eodem abſtinent, ita vt potius oſſa arrodere den- tibus, inſtar canum, qua̅ cultro vti gaudeant. Verum quis damnabit ignem & aqua̅, quod interdum maxima damna ea elementa quibuſ- dam inferant? Quis proſcribet omnia Alexipharmaca & medicamen- torum auxilia, cum nonnunquam non conferre, imo & obeſſe ſolea̅t, ſi illoru̅ non dexter adhibeatur vſus? Prude̅tis eſt diſcernere inter bo- na & mala, inter legitima & illegitima, inter vera & falſa: qui ſecus fe- cerit, iniqui iudicis partes ſibi vendicabit. Nullus, vt opinor, vide̅s ar- ua ſua optimo tritico luxuriare, nihilominus ſterili auena & lolio in- fælici intermixto, ſegetes bonas & vtiles cu̅ herbis inutilib. peſſumda- bit & in fimetu̅ vertet, ſed triticum à paleis & mixturis aliis, vt decet, ſeparabit, ne̅pe triturando duris & ventilando leuibus: quibus duob. mediis id quod hominum vſibus & panificio reſeruandu̅ ſit, à ſtrami- nibus & paleis ſegregabit. Eodem modo in hac arte magnus eſt pro- uentus Pſeudochymicorum fucoru̅, qui licet ſint peſſimæ voluntatis, nullius fere doctrinæ & moru̅ imputiſſimoru̅ tamen adeo habitu, or- natu & ſermone magnificos interdu̅ ſe mentiuntur, vt omniu̅ oculos in ſe conuertant, & pro veris Chymicis habeantur, etiam illis, qui ar [ID00011] tis apicem attigerint: Hi poſtquam Principibus aut aliis diuitibus ſe inſinuarint, omnes vere doctos præſe contemnunt & flocci faciunt, donec tandem ex ſceleribus & dolis agnoſcantur pro peſſimis nebu- lonibus: An hic erit conueniens, omnes Chymiæ deditos cum iam dictis vnius farinæ æſtimare? An liceat hoc arti imputare, quod artifi- ci non vero, ſed laruato & perſonæ non bonæ aſſcribendum ſit? Neu- tiquam arbitror. At quomodo diſcernam, inquies, inter hos & illos? Nam ſunt, Qui Curios ſimulant & bacchanalia viuunt: Sunt, qui impuriſ- ſimis vitiis ſcatent & extrinſecus pro optimis agnoſcuntur: Alij arte̅ experimentis & rationibus indubitatis aſſerunt, qui tamen decepto- res tandem inueniantur: Nonnulli diuitiis videntur abundare & ar- tis Chymicæ fructibus frui, qui tamen rem vel furto vel fraude alia ſi- bi compararint, vt ſeſe vulgo oſtentandos & admirandos præbeant, qua abſumpta, & habitum & ſolum vertunt: Sunt enim illis quaſi auri aucupibus noctuæ multæ, veſtes ornatæ & precioſæ, aurea & ar- gentea inſtrumenta, annuli, cathenæ, famuli frequentes, præ reliquis furni artificioſi plurimi in Laboratorio, omni genere ſupellectilis in- ſtructiſſimo: His inſidiantur auro alieno, quod acceptum tranſmu- tant in delitias corporis quaſcunque, atque ſic quaſi circulatione qua dam ſemper nouum aucupantur: Quomodo, inquis, ab his præcauebo mi- hi? Facilius erit à prædonibus & furibus ſe intactum & immune̅ præ- bere, quam ab eiuſmodi bla̅diloquis deceptoribus, Alchymiſtis pro- prie dictis, qui quoſcunque oculis aut manibus attigerint, peius Mar- ſis & Pſyllis faſcinare ſolent & extenuare: Hæc eſt noſtræ ſcriptionis occaſio & ſumma, propter quam ſuſcepta eſt, vt nimirum eiuſmodi fucos ſuis coloribus exornem & omnibus bonis deridendos, aut po- tius digito notandos exhibeam, vti ab iſtis, tanquam fœnum in cor- nu geſtantibus, & nigellis Cadmeis fratribus eminus abſtineant & ſe tutentur: Quæ prouincia licet ardua & ſat dura videatur, quia malo- rum quorumcunque inuidiam potius, quam gratiam bonorum au- thori conciliet, tamen quia cum artis honore & artificum verorum commendatione coniuncta ſit, ſiquidem videam vix nullum, niſi o- biter, hanc telam texuiſſe, à me qualiſcunque ſit, non repudiari de- buit.Nonnulli antehac verum artificem Chymicum ſatis depinxe- runt, inter quos Geber & alii recentiores, ex quorum ſcriptis collatio- ne facta liceret de Pſeudochymico facile iudicare: At cum multa [ID00012] requiſita ad artis cognitionem ſpectantia & veris neceſſaria interdum quoq; à falſis vſurpentur, ac præterea his ſui doli & impoſturæ multi- plices abſque numero inſeruiant, vbi vna probitas & veritas illis ſuf- ciet, hinc neceſſum fuit, non ſaltem generalem ex contrariorum do- ctrina cognitionem de fucis huiuſmodi repetere, ſed magis ſpecialem, qua eorum deceptoriæ viæ & diuerticula erronea præcludantur, in- ſtituere: Inter reliquos Albertus Magnus in tractatu ſecretorum à So- phiſticis deceptionibus artificem magis ſpecialiter dehortatur, (licet breuiter) dum inquit: Non ſis deceptor gentium: quia qui decipit fratrem ſuum, decipit animam ſuam & corpus ſuum, & amittet Deum & mundum: ſi- militer caue, ne in rebus Sophiſticis cor tuum mittas: quia nullum proficuum in illis inuenies, ſed potius damnum & famam malam, & in miſeriam & pauper- tatem deducent te: quia non inuenitur in re, quod in ea non eſt: quia illa eſt ſum- ma Sophiſtica, quæ vocatur primus ordo ſecundum Geberem, & non fuit facta, niſi vt perfecta ſcientia eſſet magis obſcura: quia multi ſunt in mundo cupientes plus vnam dealbationem vel rubificationem Sophiſticam, quam opus perfectum, & hoc totum propter longitudinem temporis: & quia videtur iſtis deceptoribus euntibus per vniuerſum mundum, in paucis diebus poſſe dealbare Venerem & ru- bificare Lunam, propter magnam cupiditatem, quam habent & inſtigationem diabolicam, veram ſcientiam & perfectionem dimittunt: Et quia cum imperfe- ctum oportet omnino corrumpi, ideo dices, quod omnes illas Sophiſticationes o- portet corrumpi, & hoc totum eſt certum. Quare rogamus ac etiam præcipimus, vt nullus ſapiens in rebus Sophiſticis ponat ſuam intentionem: ſed ſicut nos feci- mus, ita etiam & vos facite. Hæc Albertus: Vt itaque artifex verus iu- uatur naturæ bonis, ingenio, aſſiduitate, lectione, operatione, libris, libero arbitrio, diuitiis & ſumptibus: ac commendatur temperantia, pietate, probitate, vigilantia & varia doctrina: Ita Pſeudochymicus contra luxuria, impietate, improbitate, pigritia & tenui erudi- tione agnoſcitur, licet reliqua interdum poſſideat, quibus verus iu- uatur.(1. Diuiſio nota tum Pſeudo- shymici fu- ci. ) Diuidemus autem omnes huius notas in quatuor defferentias: quarum prima eſt: Quod artis illius, quam profitetur, nullam vel exiguam habeat cognitionem, tum Theoria Philoſophica, tum praxi manua- li deſtitutus.(2.) Secunda, quod aurum multum pro pauco, artem optimam pro vili precio, ac illud, quod nunquam fecit, pro facto, quod nunquam [ID00013] ſciuit, pro ſcito, quod non habuit, pro iam ante poſſeſſo, ſed modo non præſenti, polliceatur: hoc eſt, quod pauper diuiti opes, quas i- pſe non habet, pro huius, quas habet, contra naturæ, rationis & ex- perientiæ ordinem promittat. Tertia, quod magis oſtentationi vulgo factæ, quam ſimplicitati ſecretæ, magis ceremoniis externis, ad rem parum ſpectantibus, quam rebus ipſis deditus, magis vitiis, quam virtutibus, magis men- daciis quam veritati, mancipatus ſit. Quarta, quod dolis, impoſturis, circumuentionibus & fraudibus illicitis, imo furtis & aliis ſceleribus pollutus ſuas operationes ad in- eſcandos homines & fidem ſuis rebus impetrandam inſtituat, & tan- dem exitu ipſo vel fuga inhoneſtiſſima ſe deceptorem declaret.Hæ quatuor notæ fere in omnibus Pſeudochymicis concurrunt & rariſſime ſolitariæ apparent: quarum duæ cum ante operationem cuicunque non inertis ingenij innoteſcere poſſint, illæ inprimis, vt- pote in ordine priores, obſeruandæ veniunt: Reliquæ duæ, nempe tertia & quarta, quamprimum operationi vel experimentationi ſuæ artis manum adhibuerit, ſeſe quoque produnt, & authorem ex ope- re, cauſam ex effecto demonſtrant: Nunc de ſingulis his quatuor no- tarum differentiis ſpecialius agemus.

De Prima Nota Psevdoc hy- mici Fvci.
[arrow up]

PSeudochymici plerunque non ſunt ex illis, qui omnem vitam & operam ſuam bonis artibus & literis addiſcendis impertiuerunt, ſed quaſi forte fortuna & per tranſcurſum ad hanc ſacratiſſimam ſci- entiam, illotis, quod aiunt, manibus & pedibus, conuolant, non aliter quam ſcarabæi in Menſe Martio ex diuerſis partibus, quaſi ma- gnetica vi contrahuntur in Equina Scyuola: quibus odoratu perce- ptis & inuentis vnice gaudent & inhærent, eovſque donec ſe am- plius tegere nequeant, tum hunc aceruum nimis tenuem relin- quentes ad alium propinquiorem & grandiorem ſe conferunt, quo ventus & fortuna ipſos deportarint: Cum enim vel vitam otio & luxuria hucvſque contriuerint, donec annis panniſque ſint obſiti, vel alias officium vel opificium ſat honeſtum, cui prius addicti fue [ID00014] rant, ex incuria, pigritia aut ære alieno reliquerint, atque ante vel tum in librum vnum aut alterum Chymicum manuſcriptum aut ty- pis vulgatum materni idiomatis inciderint, inque eo pagellas ali- quot euoluerint, non diffidunt, quæ ibi ad literam ſcripta ſunt, ſe ſuo ingenio penetrare & manu perficere poſſe: Siue itaque ſui ſimiles magiſtros habuerint in tracta̅dis illis vulgatis Chymiæ ſeu Alchymiæ operibus, ſiue ipſi ex ſeſe prima rudimenta hauſerint, perinde eſt: Videbis ex hoc homuncione, qualiſcunque ante fuerat, factum pe- ritiſſimum, ſi diis placet, Philoſophum, ex cerdone doctum, pau- perrimo re, ditiſſimum ſpe, qui nil niſi ſanctum lapidem loquatur, ni- ſi albificationes, rubificationes, cementationes, diſtillationes, ſubli- mationes, & eiuſmodi innumeras loquendi formulas breuiſſimo te̅- pore cognitas ebuccinetur: En primam tranſmutationem in ipſo ani- maduertes, qui ex aurifabro auri confector, ex phamacopæo medicus Chymicus, ex barbitonſore Paracelſicus artiſta, ex decoctore patri- monii proprii, decoctor auri & alieni: Ex mulo-medico ſeu veterina- rio veterator ſubtiliſſimus, ex homine nequa̅ nequiſſimus bipedum euaſerit: Atque in hæc omnia facilis & pronus ſua quaſi natura vide- tur, vtpote cereus invitium flecti, indeque ſibi ipſi admirabilis factus, qui acutiſſima ſui ingenii acie abditos proceſſuum ſenſus, aut Chy- miæ myſteria obſcuriſſima peruadat & tranſpiciat.Verum etſi eiuſmodi artis fæx (non artifex) ſibi ipſe perſuaſerit, ſeſe perfectum in arcaniſſimis Philoſophiæ Chymicæ theorematis, ta- men nos demonſtrabimus, ipſum potius paſcendis ouibus aut Ca- melis (vt ſenior loquitur) præeſſe poſſe, quam Phyſicæ minerali ope- ram impendere: magis aptum ſtabulis & aratris, quam Tabulis Sma- ragdinis & Hamuelis, artibuſque tractandis haberi: Philoſopho- rum dicta de artifice idoneo citare, eſſet res perfacilis, at nimium ſe- ſe extendens.Quocirca breuitatis ſtudio ſaltem potiora artificis requiſita in ge- nere colligemus, cumque iis, ſpecialibus authorum teſtimoniis omiſ- ſis, noſtrum hunc, ex ſemetipſo ortum, Ephemerum doctorem Chy- micum comparabimus & parallelum inſtituerimus.Oportet ſane artificem verum, aut qui ad veritatem Chymiæ pro- pria doctrina conſequendam aſpiret, non eſſe vulgariter eruditum, quod patet ex hoc vnico Philoſophico dicterio, quod ſic habet: Aſtro- nomiæ & Phyſices ſcientia omnibus legentibus patens eſt, noſtra autem ars non [ID00015] niſi à ſapientibus ſciri poteſt, teſte Roſino ad Euthic. Conſtat autem quam late ſe extendat, Aſtronomia & Phyſica, quod nimirum illa non abſq; duabus alis, Geometria & Arithmetica, præcognitis & habitis ad- diſci poſſit: Quæ duæ ſcientiæ fundamentales Matheſeos omnibus vel leuiter doctis cognitæ eſſe debent, adeo vt Plato nullum diſcipu- lum in Scholam ſuam admiſerit, qui non mathematicis diſciplinis ſa- tis inſtructus fuerit: Hinc auditorio ſuo hoc Epigramma ſeu edictum præfixit: : Et Xenocrates ad eum qui neque Geometria nec Aſtronomia imbutus ludum ſuum frequentare cu- piebat, Abi, inquit, etenim anſis & adminiculis Philoſophiæ cares: Quod ſi itaque Geometria & Arithmetica Aſtronomiæ, atque hæ ſimul Philoſophiæ, quæ Phyſica ſtatuitur, neceſſariæ ſint, Phyſica vero ipſa vna cum Aſtronomia cuicunque nota eſſe poſſit, Chymia ſaltem, vt ante dictum, ſapientibus, patet hanc vltimam cæteris omnibus eſſe longe difficiliorem. At quibus proprie artibus & dotibus artificem eiuſmodi præcellere debere, antequam ſe Chymiæ inquiſitioni dedat, quæres? Sane mul- tiplicibus. Ingenio ſit non ſtupido, ſed docili: non tardo, ſed ſubtili: vt in- ter poſſibilia & impoſſibilia naturæ & artis ſiue mentis impetu diſ- cernere poſſit, nec ſemper literæ nudæ, imo rariſſime adhæreat: Me- moria polleat & imaginatione, cui tamen abſque intellectus diſcur- ſu non nimium tribuat aut indulgeat: Iudicium ſeu intellectus patiens de his omnibus calculum det aut neget: Tantum quo ad animæ bo- na: quo ad corporis & fortunæ, ſit patiens laboris, membris integer & validus, ſatis opibus inſtructus.Verum cum quilibet non ſit adeo degener, etiamſi ſtupidiſſimus, qui non ſibi omnia iam dicta tribuat & aſſcribat peculiari quadam indulgentia & adulatione, cum de propriis dotibus, non de alienis, iudicium ferre poſſit, & quantum ipſe nouit, non plus, imo longe minus, alium quem cunque nouiſſe, imaginetur: Hinc ex certis tec- miriis & diagnoſticis diſcernet ſuam eruditionem: Abſque omni du- bio, qui velit & ſperet ex doctrina propria indagare ha̅c artem & non tumultuaria quadam materiaru̅ experimentatione, ille opus habebit artibus dicendi & linguis, quarum ambitu ars Chymica co̅prehenditur: ac inprimis Poetica, quæ de nullo alio ſubiecto, quam de Chymicis al-( Chymico ne??? ceſſaria. Poetica. ) legoriis & figmentis primitus introducta eſt, que̅admodum in noſtris Hieroglyphicis per omnes libros & fabulas demo̅ſtrauimus: Na̅ qui cor [ID00016] ticem rerum incluſarum non penetrat, is minime ad has perueniet, ſed ſemper hærebit in ſuperficie & literali interpretatione, quæ et- iamſi ſatis nota eſſet, tamen non prodeſſet, niſi & figuras & allego- ( Grammati- ca Rhetorcia. ) rias, ſeu metaphoras dicendi, quibus ſæpiſſime vtuntur authores, o- mnes perſpectas habeat: Has non ſolum Grammatica & Rhetorica ſup- peditat, ſed & Poetica & Philologorum lectio aſſidua, qui ſaltem circa ſubtilitates veiborum occupati Criſin ſuam in omnium dicta exten- dunt. Adhæc Logica ſeu Dialectica cum omnibus ſuis partibus arti- ( Logica. ) ficem latere non debet, cum & ratiocinationes & argumenta rerum ( Vt primum inſtrumen- tum. ) inde depromantur & iudicentur.Has quatuor itaque artes, quaſi triuiales Artifici vero futuro maxi- me neceſſarias dicimus, quæ ſint quaſi baſes cæterarum omnium, de rerum eſſentiis agentium.Iam conſideretur Pſeudochymicus, qui Herculeos labores ſuis hu- meris æquales exiſtimat in indagando Arcano Phyſico, quantum excellat in his artibus puerilibus: Vix latinum ſermonem ipſum cal- lere ſenties, ita vt perperam eo vtatur, ac non niſi corrupte, tantum abeſt, quod omnium verborum vires, vſus & metaphoras apprehen- dat, quæ cum ſint numeri infiniti, hinc nihil aut parum de mente au- thorum intelliget, cum vocabula in communi ſenſu vix percipiat: Verum hi ſecuri ſunt ſatis, ſe in linguis apprime verſatos eſſe, cum v- num aut alterum verbum ſemilatine reſpondere ad interrogata poſ- ſint, exiſtimantes, arcana artis non in verbis Romanis deliteſcere, ſed in quacunque lingua vulgari: ideoque nil aut parum conferre co- gnitionem linguarum aliarum, nec artes illas dicendi: atque hinc non putant eſſe docti viri quicquam ſapere de rebus Chymicis, ſed has ſaltem ſpectare ad ſeſe, & ad ſuos ſocios, Alchymiſtas, hominum peſſimos: Sed falluntur in hoc, vt in aliis rebus omnibus: Nam ex conſenſu omnium Authorum captanda eſt veritas: At conſenſus ille non animaduertitur alicui, niſi exercitato in linguis prædictis & arti- bus dicendi, quæ cum deſint Pſeudochymicis, primum Inſtrumen- tum & præcipuum illis deeſſe creditur, hoc eſt, manus vel anſas ve??? aures, quibus res tectas detegere & oblatas capere deberent.(2. Geometria. Arithmetic. Phyſica. Medicina. ) Deinde ſunt aliæ diſciplinæ Chymico magnopere neceſſariæ, ad intelligendas res, quæ pro ſimilitudine adducuntur ab authoribus: Tales ſunt antedictæ ſcientiæ, Geometria, Arithmetica, Aſtronomia & Phyſica: Præter omnes autem Medicina: Ex his enim ſcientiis & arti [ID00017] bus authores fere omnes ſuos loquendi terminos deſumunt & alle-( Vt ſecundum inſtrumen- tum. ) goricas traductiones, quibus non intellectis, obſcuritas remanebit in mente veritatem ſub illis latentem indagantis: Nam quoties me- minerunt de cœleſtibus ſignis, motu Solis & Lunæ, Ecclipſi & ſi- milibus? Quoties materiæ primæ & reductionis in eam, generatio- nis & corruptionis, ſeminum vegetabilium & animalium & eiuſmo- di innumerorum mentionem fecerunt? Imo nihil in tota Phyſica ſeu natura rerum, nihil in tota medicina vel præceptorum, vel axioma- tum, cauſarum vel effectuum, occurrit, quod non Chymia ſibi ac- commodet mutuo ab illis deſumptum: Ergo qui hæc omnia ignora- bit, deſtituetur ſecundo inſtrumento ad Chymiæ veritatem capeſ- ſendam neceſſario. At hæc omnia tam longe abſunt à mente Pſeu- dochymici, vt ne ſomniet de illis, nedum aliquid certi aut veri apud ſe animo præconcipiat: Hinc Philoſophi dicunt, quod abſque noti- tia harum ſcientiarum ad ſacram Chymiam accedant, vt aſini ad fœ- num, neſcientes ad quid roſtrum porrigant: Imo quod ſimiles ſint ſagittatoribus cæcis, qui auiculam exiguam, cuius vix tinnitum au- diunt, ſe eminus transfigere poſſe ſperant, at fruſtra.Tertio præter iam dictas ſcientias ſub Philoſophiæ aut medicinæ(3.) ambitu comprehenſas, ſunt adhucaliæ, futuro Chymico non ſolum( Docimaſti- ca: & aliæ av tes huic con- uenientes. Tertium In- ſtrume̅tum. ) vtiliſſimæ, ſed perquam neceſſariæ, nempe Docimaſtica illa, quæ inqui- rit per ignis magiſterium minerarum & metallorum mixturas & va- lores, hoc eſt, quæ docet Examina metallorum omnium inſtituen- di per Cineritium vel cupellam, quartationem ſeu aquas fortes, ce- menium, antimonium, & eiuſmodi alia: Item quomodo fiant & eo- rum colores ſeu tincturæ, ſmalta dicta, quomodo opera figulina & vitrificationes illorum, quomodo pictorum & tinctorum diuerſi colores, quoru̅ alij ſunt corporei, alij quaſi ſpirituales: alij mixti & co̅- poſiti ex aliis, alij ſimplices: Aurifabrorum quoque opera & fabro- rum quorumcunque metallorum debent eſſe non incognita: Hæc & his ſimilia cognitionem Chymici valde augent & iudicium ro- borant, ne tam facile aberret, quam alius harum rerum nulla notitia ſuffultus: De omnium horum ſcientia Pſeudochymicus ratiſſime eſt ſollicitus, & ſi forte quid manualis iſtius operis viderit aut cogno- uerit, cauſas tamen eius, ex defectu diſcurſus, certiſſimas rimari non poteſt: Vnde tantum eſt, quam ſi non ſciret: Aut ſi ſciat, ad ſuos & [ID00018] praxin indebitam transfert: Atque ſic ipſi deeſt tertium inſtrumen- tum, coadiuuans eius actiones & theoriam.(4. Naturæ mi- neralis inue- ſtigatio & co gnitio. ) Quarto ſupereſt naturæ mineralis conſideratio, quæ domi cuiquam non obuenit: Cum expedire artifici plurimum videatur, ſi peregri- nationes ſuſcipiat ad cunabula metallorum perfectorum & aliorum, vt multa videat & audiat ſub terris & in illis locis ab operatoribus, quæ nunquam legere potuiſſet, & ſi legiſſet, non tamen intellexiſſet aut credidiſſet: Hæc contemplatio multum iuuat ingenium artificis, vt intelligat cauſas naturales generationis metallorum quorumcun- que, & in quo perfecta ab imperfectis differant, & in quo conueni- ant: Hæc fuit cauſa, cur antiqui finxerint Lynceum quendam tam a- cri oculorum acumine, vti ad intima metallorum loca penetrare po- tuerit, & obſeruare, vbi aurum & argentum lateret, ex quibus mine- ris, quomodo, creſceret, veluti Augurellus ex hiſtoricis vetuſtis ca- nit: Nullus enim alius per eum intelligitur, ſi ad ſuam veram fictio- nis originem (cum hiſtoria non ſit) transferatur, niſi Chymicus arti- fex, qui contemplatur naturas metallicas ſub terra creſcentes & ſe- cundum eas artis imitatricis documenta dirigit: Vnde dicitur quo- que nouißimam conſpexiſſe Lunam, primamque eodem die in ſigno Arietis, quod paucis mortalium contigit: Quæ verba non hiſtorice (vti multi falſo putant) ſed allegorice capienda ſunt, vtpote veriſſima & non exiguam artis partem declarantia: Talis omnino Chymicus eſt, at Pſeudochymicus, qui nullam generationis metallicæ cognitionem oculo tenus hauſit, niſi forte ſuperficialem, quæ ipſi non multum, cæteris abſentibus, prodeſſe poterit: Nouit abſque dubio omnia metalla ex argento viuo & ſulfure ortum ducere: Verum interim non inquirit, quale illud ſit argentum viuum & quale ſulfur, vnde aurum generetur: Hoc ſciat, non eſſe hæc vulgaria, ſed metallica, & vnum ex altero educta medio ſulfuris corruptibilis & ſeparabilis & tanquam patris ſeu ignei fomitis, qui ſulphur metallicum procreet & incendat: Quæ omnia cum antedictis collata artificem eiuſmodi denotant, quo ad mentem & corpus, qui habilis ſit, vt in eum artis cognitio cadat: non quod hæc omnia ſint de artis eſſentia & neceſ- ſitate, ſi ab alio diſcatur & per experimentum habeatur: Tum enim ocularis demonſtratio plus eſt, quam hæc ſingula dicta aut dicenda: Verum hic nobis ſermo eſt de inquiſitione artis per propriæ indaga- tionis modum, non per alienam experientiam: Hinc Geber in ſua [ID00019] ſumma cap. 1. Sed ſcias, inquit charißime, quod qui principia naturalia in ſe ipſo ignorauerit, hic iam multum remotus eſt ab arte noſtra: Quoniam non ha- bet radicem veram, ſupra quam intentionem ſuam fundet: Et qui principia ſua ſciuerit naturalia, & cauſas mineralium omnes, nondum tamen adeptus eſt ve- rum finem & proficuum huius artis occultißimæ. Habet vero faciliorem aditum ad artis huius principia, quam cui ignorantia cadit ſuper intentionem eius de modo huius noſtri operis, & hic parum remotus eſt ab artis introitu: Qui vero ſciuerit omnium principia & cauſas mineralium & generationis modum, qui ex intentione naturæ conſiſtit, parum quidem aufertur ab eo de operis comple- mento, ſine quo tamen non poteſt ſcientia noſtra perfici: Quoniam ars imitari non poteſt naturam in omnibus operibus, ſed imitatur eam, ſicut rite poteſt. Hæcille: Quæ ſingula de Theorica Philoſophiæ huius parte intelli- genda ſunt, in qua Pſeudochymicus parum aut ſuperficiale quid no- uit, ideoque vno quaſi oculo orbatus eſt hac in parte: At vereor, quod & altero non multum videat, qui praxin verſus dirigitur, atque ſic talpa cęcior ſit: In praxi vero quas operationes ille exercere poteſt? Sane non Philoſophicas, ſed deceptorias, & ad artem non magis ſpectantes, quam ſtramina & paleas ad medullam tritici: Sexcentæ ſunt furnorum, vaſorum, vitrorum, calorum, ſpecies: non pauciores calcinationum, diſtillationum, ſublimationum, fixationum, ince- rationum, reuerberationum, circulationum, ſolutionum, deſcen- ſionum, mixtionum, coagulationum, & ſimilium modi: Quis nunc enumeret materias omnes vegetabiles, minerales, metallicas, ſalia, ſulfura, corpora, mercurios, ſpiritus? Quorum omnium cum ma- gna varietas, etiam ſimplicium per ſe, hinc cum interſe alternatim & multipliciter miſceantur, operationum illarum numerus immen- ſus procedet: Ex his quædam eligit Pſeudochymicus, quibus ſe ex- erceat, aut intentionem ſuam exerat & in actum ducat: Verum Lul- lius ex Theor. teſt. cap. 66. reſpondeat illi, vbi inquit: Item niſi habeas in- tellectum proprii modioperis naturæ & ponas te ad diſtillandum, & credas be- ne facere cum illa, conſumeres prius totum vitæ tuæ tempus, etiamſi per mille an- nos haberes viuere & ſemper diſtillares, antequam duceres ad bonum quatuor Elementa, niſi primo eorum cuiuslibet per ſe intellexeris virtutes, & poſtea o- mnia ſua ſigna bene cognoueris in ſuis mutationibus, quæ fieri non poſſunt ſine propriis inſtrumentis: Atq; ſic primam notam Pſeudochymici fuci ſa- tis euoluimus.
|| [ID00020]

De Secvnda Nota Psevdoc hy- mici Fvci.
[arrow up]

SEquitur ſecunda, quæ eſt fundata ſupra iam dictam, & eſt promißio (1. Aurum mul tum pro pau co. ) vanißima & mendacißima earum rerum, quarum apud ipſum eſt ſumma inopia: Quid vero promittit? Avrvm multum pro pauco: Anne hoc ridiculum, ſi non ſtupendum miraculum eſt? Quod ille qui nihil ha- bet, de eo, quod non habet, magnam copiam promittat alteri, qui eius tantum habet, vt aliqua parte carere poſſit: Qui ligna in ſyluam portant & ex pumice aqua̅ petunt, ridentur non immerito, & haben- tur pro ſtultis vbique: At vter ex his, Pſeudochymico & ei credulo, inſanior? Ille, arbitror, qui aliquid dat, vt nihil recipiat, non qui nihil dat & aliquid recipit: Quomodo hic ho muncio alteri magis fauet, quam ſibi? An non quilibet proximus eſt ſibiipſi? Cur non illam co- piam faciat prius ſibi, deinde alteri, ſi placuerit ſeruite, abſque ta- men mercede? At Reſponſum eſt in promptu: Quia ipſe non habet ſumptus, vt tantam rem in effectum ducat, quam iampridem fecit, ſed diſſiparit vel amiſerit, vti iam de nouo facere cogatur, cum ex- penſis deſtituatur: Atque hanc eſſe cauſam, cur alterius ſumptibus eandem rem perficere cogitet: Verum admitte, vt paucis tibi reſpon- deam: Dicis, te non habere ſumptus, hoc facile credo & pro indubi- tato accipio: Vt tantam rem præſtes, quam ante feciſti, hic egregie mentiris: Tu enim nunquam eam rem feciſti, nec facies, etiamſi ſum- ptus vberrimi ſuperſint: Cur igitur conſcientiam tuam oneras men- daciſſimis relationibus? An forte apud te concipis, te ante hac dece- piſſe alium ingeſto auro naturali, pro tuo factitio, atque ita per impo- ſturas ſimulaſſe, quaſi vnum aut alterum ducatum auri ſiue Drach- mam tua arte procuraris? Si hoc eſt facere, & non decipere, tum ſa- ne feciſti, at fucum, non aurum: hic iuramentum tibi murus aheneus eſto: ſed iuramento nullus eſt locus apud illum, qui alterum iura- mento decepit, atque inde aliquid lucratus eſt: Hic enim iurat, vt decipiat, etiam negando, & lucretur tum, cum minime credatur lu- crari: Iuramentum imponitur viris grauibus & fide dignis, & non il- lis, apud quos dolus præſumitur: Furi facilius eſſet peierando bona auferre à voluntario, quam à nolente vi, noctu, multis inſidiis obno- xius ac ipſi ſuſpendio: Nihil itaque iuramentum te excuſat, ſed po [ID00021] tius accuſat, ſi abſque cauſa repetatur: ſi feciſti, vt iactas, an non tantum retinuiſti, vt tute tuis ſumptibus ipſe denuo comparaſſes? Reſpondes, te habuiſſe ſatis magnam auri partem, quam naufragio, furto vel ſpolio amiſeris: Quis hoc credat, ꝙ tu ipſe non credis? Qui te ſpoliauit magna auri portione, maius artificiu̅ præſtitit in eo,  tu pol- liceris alteri: quia ille, quod tu non habuiſti vn, tibi ſurripuit ipſo fa- cto, tu vero, quod non habes, alteri promittis de futuro: Quod ſi veru̅ eſſet, te ſpoliatum ab altero, forte tibi contigit, quod in hoc verſiculo promittitur: Væ tibi, qui ſpolias, quoniam ſpoliaberis ipſe: Et, Per quæ quis peccat, per eadem punitur: At lupus lupo vix inſidiatur, nec cor- uus coruo, licet vterque raptu viuat: De prædatoribus & furibus hoc dicere vix conuenit: Nam, vt quidam Philoſophus dicebat, ſæpe fu- res fures & prædones ſuis opibus exuunt, imo & vita, nempe magni paruis, vt lucij lucios: At te ſpoliatum non credo, quod ſpoliaris al- terum, facile ſuppono.Verum ſunt alii huius ſortis, qui habent veriſimiliores reſponſio- nes in promptu, cum vendunt magnam vim lapidis, nondum perfe- cti, vna cum proceſſu, proque eo millenos aliquot ducatos recipi- unt: vti quidam Graſſator notiſſimus vſu ipſo factitauit: Dixit enim, ſeſe eo perduxiſſe cum magno labore, vt ab alio perfici poſſit, non ta- men abſque labore, in quo cum hactenus defatigatus fuerit, ſe malle aliquantulum quieſcere & alteri pro certa pecuniæ ſumma concede- re, vt & ille tanto Dei dono ſecum fruatur, nec hoc totum apud ſeſe ſepeliatur: Audi, quanta aſtutia cum mendacio coniuncta eſt: Quis non confideret huic homini adeo miſericordi, vt de ſuo theſauro al- teri magnum pondus pro exiguo precio, vt refert, impertiat? Quis non ipſi quietem poſt tantos labores largiatur; Quis non ei tantillum auri pro magna vi latente in lapide credat? ſed quis ille? Nonne graſ- ſator & lupus? Imo deceptor & impoſtor, licet docentis potius, quam decipientis nome̅ ſibi falſo acco̅modet & torquatus incedat: Huic in fronte aſſcriptu̅ decuit, Cave Canem: ne blandiloquace lingua plu- res falleret & in ſua retia cogeret: Gramina ta̅ luxurioſa non indigna eſſent, vt à meſſore ſternere̅tur idoneo: ne anguis toties ibiſe abſco̅de- ret, hominib. lethalis: At heus tu: An non, vt fucus, ſolitus es deprę-( His ſub gra- minibus la- tet anguis. ) dari loculos diuitum incautorum? An non per tot annos congeſſiſti argenti aurique ſpolia in locum tuo nido non inſalubrem, vt opina [ID00022] ris? An vnquam laboris quid tractaſti, vnde ita defatigatus ſis, præ- terquam quod mentem & omnes neruos intenderis ad decipiendum etiam cautiſſimos, ſi modo te audiant? Pudeat te, honeſtos aliorum titulos tibi aſſumere & pro larua vſurpare, cum ſis peſſimus nebulo: Quid tibi cum ſacra Chymia eſt negocij, impoſtor, niſi vt ſub eius nomine inuadas ipſius amantes? Linguam componis ad mentien- dum, geſtum fingis ad ſeueritatem, frontem perfricas ad audaciam, manus inſtruis ad dolos, habitum induis perſonæ non ignobilis, vt nobiliores decipias, atque ſic optime inſtructus inuolas in impru- dentes, à quibus ſæpe magis oneratus redis, quam acceſſiſti: Verum alius tua facinora ex te extorqueat, nobis in genere hic notiſſima per- ſtrinxiſſe ſufficiat.Infallibilis itaque nota eſt fuci Pſeudochymici, auro vendere au- rum, certo incertum, paruo immenſum: Cui ſi quis aurem præbeat, captus, ſi fidem adhibeat, deceptus eſt: Eſt enim contra omnem ratio- nem, quod ille, qui tantam artem reuera ſciat experimento probatiſ- ſimam, velit eam vendere alteri pro mica panis, vel fruſtulo auri: ſi ve ro ignorat, idem eſt, tanquam verba dediſſet & ventum ipſi vendidiſ- ſet accepta pecunia: quod ſi vltimum ita eſt, tum pro vento deceptor nimium auri accepit, & emtor deceptus eſt: Si prius, tum ve̅ditor: Le- ges ciuiles permittunt contrahentes emtione vel venditione ſe inui- cem circumuenire, at ne precium dimidio plus datum vel acceptum ſit, non quod hæ de ceptiones ſint legis diuinæ & approbandæ, ſed ne hominum querelæ in infinitum creſcerent & de lana caprina vel aſini vmbra ſæpius, quam de rebus magni momenti excitarentur: Si autem vltra dimidium iuſti precij deceptio facta ſit, datur beneficium ſeu ex- ceptio tam emtori, quam venditori, dicta, vltra dimidium iuſti precij: vide notata in c. cum cauſa de emtio. & vendit. Verum in his mercibus fu- corum Pſeudochymicorum nulla eſt proportio, dum hi dant verba & periuria pro auro: Quantum enim venti inanis pro drachma auri væ- neat æquiualente precio, non conſtat. Quid multis? Qui picem attin- git, inquinatas manus reportat, qui hos fucos, loculos exenteratos.(2. Proceſſus pro auro. ) Sunt, qui vendunt proceſſus & libros de auro faciendo precioſiſ- ſimos, quos vel precio, vel teſtamento, aut dono, ſi non raptu, accepe- rint, eoſq; certiſſimos & infallibiles proteſtantur & iurant: at ſibi non laborandos, vtpote præoccupatis aliis negociis, aut in ea arte non ſat peritis, aliaſve ob cauſas; atq; hi ad eundem finem tendunt, vt an [ID00023] tedicti, nempe vt decipiant pro mercede, & dent nugas non caſſa nu- ce æſtima̅das pro auro, quo quis agrum emeret: Proceſſus illi ſunt au- thorum mendaciſſimo rum vel ab ipſis facti, vel ab iis ſimilibus, ad e- mungendos pecunia incautos inuenti: Procedunt in infinitum extra veritatis ſemitam, quæ ſimplex eſt & vnica, nullis libris vel chartis ex- preſſa ad litera̅ ſed ſemper tecta & veſtita palla multiplici, ne Actæon aliquis ſuperueniat, aut Tantalus prodat linguæ garrulitate, aut Ixy- on iactet mentis vanitate: Quod ſi acciderit, aut nubes illi obiectas, ne quid videat, aut poma Heſperidum ſubtracta, ne accipiat, vel capiti beluina cornua annata, ne percipiat ſtupore me̅tis, animaduertimus: Illorum fucorum Recipe, nihil aliud ſonat, quam Decipe, & doctrina le- na, proceſſus artis proſtibulum eſt: quia illum proſtituunt, vt de cor- pore eius lucrum capiant: At quale eſt corpus? Succiplenum, naturale & ſanum? Nullo modo, ſed vlceribus, fucis & ficis, venenoſoq; conta- gio no̅ ſolum deforme, ſed & peſtiferum: hoc eſt, doctrina illa nil do- cet, niſi damnum, nil ars niſi dolos, nil alchymia, niſi gemitus & ſtri- dorem dentium. Apage igitur & procede in inuia ferarum cum tuo proceſſu, ne hominibus inde lapſus, incautis fraus, imprudentibus diſpendium contingat: Non Baſiliſci oculi plus veneni de ſe iaciunt, quam horum fucorum pernicioſi conatus: ab illis cæci tuti ſunt, ab his, quo cæciores, eo magis infeſtantur: Noli me tangere vlcus eſt cancroſum, quaſi inſanabile, quia quo magis curæ admittitur, eo mi- nus perſanari creditur: Huic hoc malum à fucis eiuſmodi inflictum aſſimilatur: quo magis enim tegas, eo melius: quo magis vulgo expo- nas, eo deterius: At quid faciendum in hoc caſu, an poetæ conſilium fequendum, qui inquit:De hoc conſulant alij: Ego pro Noli me tangere video habendum, donec Deus remedium ſuppeditarit: Volent iſti crabrones cum ſuis proceſſibus, quo lubet, ſuperueniet aliquando tempeſtas illis inuiſa: In Scarabæorum genere nullus eſſe ſexus dicitur, at ſinguli ex ſe fœ- tus edere abſque alterius opera: Ita hi proceſſuum & librorum ven- ditores ſæpenumero eos non à veris authoribus, ſed à ſeipſis aut ſui ſimilibus factos producunt, & alteri obtrudunt: Hic quæſtus nunc multis eſt longe vberrimus: Vtque Scarabæi ex aſinis putrefactis & [ID00024] crabrones ex equis prodire ſcribuntur, ita illi fuci ex bruto genere or- ti nil niſi brutum vere ſapientibus oſtendunt.(3. Non factum pro facto. ) Alii, quod non fecerunt, pro facto inſtillant, hoc eſt, ſe tale quid expertum, cuius reuera expertes ſint, exceptis dolis: Circumferunt auri grana, quæ fecerint, eaque incautis probanda dant quærentes, an non ſit optimę notæ aurum: At falſiſſime ſupponunt, licet iura- mento, quod ipſi confecerint: Niſi aliunde impetrarint & pro ſuo a- liena habeant, ex iis rebus tamen, in quibus natura vel impoſitione inerat, elicuerunt per artificium non magni momenti, veluti poſt pa- tebit ſub vltima nota, vbi nonnullos fucos ab illis experimentatos & vulgo nunc patefactos examinabimus: Hinebulones hanc gratiam Naturæ matri rerum omnium referunt, vti ſibi adſciſcant & attribu- ant, quod illius eſt, vti quod illa creauit, pro ſuis operibus falſiſſime ( Naturæque- rela. ) proclament: quibus abſque dubio Natvra, ſi modo ſilentia ruptu- ra eſſet, in hunc modum reſpo̅deret: An non ſufficit tibi, fuce perditißime, quod furta, impoſturas, periuria, calumnias indies contra hominum genus com- mittas, idque modis omnibus fallas & circumuenias. Num lubet quoque pla- gium in me intolerabile in actum ducere, dum aurum à me in terræ viſceribus excoctum tibi vendicas, pro tuo oſtentas & ebuccinaris, atque ſic meam genuinam ſobolem tacite ſuffuraris, tibique adoptas contra meum conſenſum & nutum, quod omni iure prohibitum eſt: Confiteor, quod ego Natura meas vires æque ſu- pra terram, quam in mineris ſubter exerere poßim, exque imperfectis perfecta metalla producere: inferius mea ſponte, ſuperius artificis prudentis directione: At tu tuique ſimiles ab artifice eiuſmodi, qualem ego requiro, tam procul abeſtis, quam Cœlum à terra: Non ego te tuoſque ſocios agnoſco, ſed pro inimicis meis omniumque bonorum habeo: Artifex verus mihi obſtetricem manum in tempore porrigere nouit, atque ego ipſi fœtus vberrimos aureos, at tu ſociique tui, fuci Pſeudochymici, vim mihi iniurioſam facitis, quod ex ſtercore & fimeto mea do- na precioſißima eruere præſumitis, quod artem naturalem ſeu naturam artificia- lem, meam vicariam æmulari, ſi diisplacet, conamini, ſcilicet culices Elephan- tos: quod meis donis ad ſanitatem & vtilitatem hominum conceßis, innumeris modis abutimini: Satius tibi foret, vt ad artificia à te hactenus neglecta, ſeu o- pificia alia reuertaris, quam vt me perpetua labe, meique amantes aſpergeres: ſtiua tibi aptior, qua̅ ſtylus, caudex operoſior, quam codex, lætificatio aruoru̅ de- centior, quam Ars Artivm Chymia: In illis operationibus apertis mihi inſeruias, non in his abditis, quæ captum tuum longe ſuperant, intentum exce- dunt & conatum excludunt: Tantum Natura.
|| [ID00025]
Idem Pſeudochymicus fucus hoc, quod nunquam ſciuit, ſimulat ſe ſcire & perfecte cognitum habere: Si aruſpex aruſpicem videat, mirum eſt ſi(4. Non ſcitum pro ſcito. ) non rideat: multo magis ſi Pſeudochymicus vnus alterum: quia hoc vnicum ſciu̅t verum, quod nihil ſciant, niſi mendacia, aut certe nihil: quod Socrati ſapientiſſimo, ſed longe alia mente aſſcribitur: In quo ta men Philoſophico ænigmate Anaxagoram magis ſequuntur, qui di- cebat, ſe ne hoc quidem ſcire, quod nihil ſciret: Hi enim aliter interpretan- tur, & hoc vnum videntur falſum ignorare, quod omnia vera igno- rent: Quid enim illis cognitum præter incognita bonis omnibus, hoc eſt, vitia & mendacia? Quid illis minus familiare, quam quod his ma- xime, nempe veritas & virtus? Quod piſcatores Homero quærenti, Quid cepiſſent, reſponderunt, hoc illi peſſimi probis viris reſpondent, nempe quod non acquiſiuerunt, habent, hoc eſt, ignorantiam rerum arca- narum, & quod acquiſiuerunt, hoc eſt, opinionem de ſua ſcientia, non ha- bent: Inuerſi equidem Apuleij mihi videntur: Ille ſub aſinina ſpecie mentem hominis, hi ſub humana aſininam ſpeciem tegunt, hoc eſt, ſcientiam homine digniſſimam profitentur, cuius ne apicem intelli- gunt, & ſaltem duas illas primas literas in voce, Aiax, inſtar lapidis molaris, iterant: ſciunt, quid velim: Inſania illa eſt dementiſſima, vbi ignoratur: adhuc peior, ſi pro ſapientia habeatur: Hinc illi Pſeudo- chymici cum ſint inſipidi, ſtolidi & blitei, pro ſcientibus & ſapienti- bus ſeſe venditantes, inſipientum ſunt inſipientiſſimi, digni, qui An- ticyram mittantur & plauſtris aliquot Ellebori perpurgentur, vt ad ſeſe redeant, hoc eſt, ad priſtina officia, dimiſſis tot ſcientiis & arti- bus, quas nunc in cerebro geſtant, velut Iupiter Palladium fœtum, vt Vulcani ſecurim obſtetricem cum illo, ceu Iunonem Lucinam, inuo- care teneantur.Imo ſomniant iidem Pſeudochymici fuci, ſeſe habuiſſe, quod nunquam (5. No̅ poſſeſſum pro poſſeſſo. ) illorum fuit: At ſi ſaltem de magna auri copia ſomniaſſent, certius lo- cum, vbi abſcondiſſent, notaſſent, vt ita ſomnium non ſomnium monſtraſſent: Nunc cum aliis perſuadere conantur, ſeſe feciſſe lapi- dem vel aurum, & vtrumque poſſediſſe, quia nulla nota ſuperſit, vix illis fides adhibetur: Infœlix verbum eſt, ſi de fœlicitate quadam di- catur, habuiſſe vel poſſediſſe, quia refricat memoriam eius, quod fu- it, & iam non eſt: Sed his fucis reſpondeo, quod nunc plus auri poſ- ſideant, quam ante, ſcilicet imaginatione de habendo, ſi hoc ſit ha- bere, quod ſperatur: Græca fides ab aliis male audiit, quia nulla aut [ID00026] vana: Vnde præſenti precio illis mercari ſaltem licebat, quæ eſt ma- nuum oculatarum fides, & Pſeudochymicis optime conuenit, ſeu a- ctiue ſeu paſſiue intelligendo: actiue, quia requirunt eam ab aliis, hoc eſt, precium præſens, paſſiue, quia merentur ab aliis, hoc eſt, vt præſtent antea promiſſa: De his in Extrauagante Iohannis dicitur: Spon- dent, quas non exhibent opes, pauperes Alchymiſtæ: Semper illis in ore, ſe habuiſſe, at iam non habere, & habituros, dummodo adeſſent me- dia, quibus ad intentionem ſuam peruenirent: quibus querelis maxi- mam ætatis ſuæ partem terunt, nihilo magis proſperantes poſt mul- torum annorum curriculum, quam prius: Ex vno enim aliud interue- nit, vt noua ſpes ſemper effulgeat, qua ſeſe alioſque reficiant, ita vt nunquam euentus optatis reſpondeat.Verum, vt ante monui, oportet fucos ab apibus, & deceptores à bonæ voluntatis inquiſitoribus artis diſcernere: Illi decipiunt vo- lentes & promittunt illa, quæ ante ſe feciſſe iurant, ideoque certum precium accipiunt, quo defraudant alios: Hi decipi poſſunt in ſuis opinionibus, vti plerumque fit, nec affirmant ſe feciſſe, ſed velle o- ptimum effectum expectare, ideoque neminem defraudant volen- tes: Sæpenumero enim contingit, quod duo vel plures in hac arte o- peras ſuas coniungant, ex quibus vnus vel aliqui plus laborum, a- lii plus ſumptuum ſuſtineant, expectantes deſideratum finem, qui ſi non ſequatur, id imputandum voluntati diuinæ, quæ dat cui & quando vult, & ſubtrahit: Idem feciſſe Raymundum Lullium, ipſe in experimentis ſuis vltimis adfirmat: Alias regulare eſt, quemlibet pro- priis ſumptibus & laboribus artem inueſtigare debere, & ſi ex ſocie- tate, tamen cum viro probo, qui diu in inquiſitione eiuſdem per- durarit, communicatis conſiliis, operis & expenſis: De quo Pſeudo- chymici non ſunt ſolliciti, dummodo ſe tali coniungant, cum quo Glauci & Diomedis permutationem inſtituant, accipientes aurea pro æreis & nugis ſuis indigniſſimis, & promittentes ipſi au- reos montes pro precio non magno, quo ad pro- miſſa; at nimio, quo ad præ- ſtanda.∵
|| [ID00027]

De Tertia Nota Fvci Psevdo- chymici.
[arrow up]

TErtia nota fucorum Pſeudochymicorum eſt, quod malint videri, quam eſſe in rebus omnibus, quas tractandas præſumunt: Id-(1. Oſtentationi dediti. ) eo omnia ſua ad oſtentationem dirigunt, ſecretæ ſimplicitatis prorſus immemores: Huc ſpectant illorum veſtes, ſi modo illas habeant, vt nonnunquam, famulatus, niſi & ille deſit, aut plus nimio abundet, vtenſilia omnia: ſi oculis ad primum intuitum ſatisfecerint, exiſti- mant, ſe apud omnes gratiam & famam propter Chymiæ arcana ad- epturos: Atque hac ratione componunt ſe mundo, in quo plerique degentes ſaltem ad externa, veſtitum, geſtum, pompam, colorem & pulchritudinem reſpiciunt, negligentes interiora, an corpus ſa- num, an ingenium politum artibus & ſcientiis, an honeſtatis amans & virtutis, an ſit vir candidus, nil ſimulans aut diſſimulans, an inge- nuus mente, liberaliter educatus, moribus probis, & reliqua, quæ hominis ſunt propria: Nam omnia illa, in quæ nunc reſpectus apud plurimos habetur, vix ſunt dicenda illius, qui propter ea honora- tur.Quid veſtitus pudoris tegumentum? factum ſuperbiæ tecmirion: quid geſtus, index cordis? factus ſimulator eorum, quæ non, & diſ- ſimulator eorum, quæ ſunt: Quid pompa? nil niſi tumbæ obliuio: quid color & pulchritudo? ſaltem externa accidentia, quibus nil fi- dei adhibendum, quia & oculos fallunt, quorum proprium eſt ob- iectum, multo magis mentem & ſubſtantiam: Vultur odoratu ca- pitur & animalia alia aliis ſenſibus: Homo facile oculis indulget, ex- terno ſplendori intentus, & negligit, quæ hominis contemplatione & diſcretione digna eſſent: Vnde hoc poetæ:Ignorantia enim rerum efficit, vt miremur quædam non admiran- da, niſi falſa imaginatione, & gaudeamus illis, quæ ſi ſciremꝰ, deteſtari deberemꝰ: Imo homo huic ſenſui ita bla̅dit̅ addictꝰ, vt etia̅ſi agnoſcat ſceleratu̅, falſum, deformem, vitiis ſcatente̅ & fatuum reuera quo ad mente̅ & corpus quenda̅ eſſe, tamen ſi videat ipſum veſtibus, famulis, [ID00028] geſtibus, equis ſuperbum, inſignitum, ſplendidum & turgidum, ipſi magis aſſurgat & ad nutum ſit, quam homini, vili veſtitu, doctiina, virtute & animi candore præſtantiſſimo: Verum qui ita pendent ab oculis, & iudicium omne his aſſcribunt, ipſi ſunt tales, qualis eorum cenſura, nempe non directi, iniuſti & nequitiæ potius, quam virtuti fauentes: Videmus, quomodo ſinguli oplfices & qui vendunt ſuas res, fucum ament, omnia ad oculum componant, tanquam non de- cipere alium, ſit deſipere: aut ſimplici veritati ſtudere, ſit neſcire, quid ſit viuere & ineſcare homines: Noſtri itaque Pſeudochymiſtæ habent hoc commune cum mundanis & vanis, at non cum veritatis amantibus, vt omnia ſua ad ſpeciem magis componant, quam ad ſynceram ſimplicitatem: imo plus oſtentationi & totum tribuunt, parum & fere nihil veritati: Quid enim illis veritas, inimiciſſima & exoſa omnibus, conferret? Nil niſi (vt Comicus ait) quod odium pareret & forte hoſpitio exueret: Vt vmbra Solem nunquam vidit, at ſemper fugit conſpectum eius, ſic Pſeudochymici veritatem, eiuſq; vultum & cultum longiſſime vitant.(2. Ceremoniis addicti. ) Hinc Ceremoniis addicti ſunt magis, quam rei. Voco Ceremonias: quæ ad præparationem ſpectant, & non ad rei eſſentiam: Multi ex illis putant, artem Chymicam ſitam eſſe in magnificis Laboratoriis, in- ſtrumentis, furnis artificioſis & variis, vaſis & eiuſmodi aliis raræ in- uentionis vel magni precii: Hinc circa illa ſunt magis occupati, quam alia, arti propria, materialia & veras operationes: Quid ſi itaque quis in eiuſmodi Laboratorium accedat, vbi tantum ceremoniarum ad- fuerit, ibi minimum eſſentiæ de re quæſita latere arbitretur: Philoſo- phi enim adfirmant ignem & furnum ſuum eſſe communem, non ra- ræ inuentionis, ſed in quo gradus caloris obſeruari poſſit, nil præte- rea: Vas quoque vnum, vt & furnum ſufficere & vnam materiam, i- mo & vnam coctionem clamant: Ad quæ igitur omnia iſta? Non ad veritatem eruendam, quæ vnica eſt & ſimplex, ſed ad errores ampli- andos & propagandos, qui infiniti ſunt, à falſitate, tanquam ma- tre, orti, nutrice horum Pſeudochymicorum: quemadmodum in- temperantia hominum in rebus non naturalibus dictis medicorum nutricula dicitur.Præter iam relata, nonnulli ex his oſtentant alia, quæ vulgus ad- miretur & quibus veritatis ſibi ſuſpicionem concilient: Carbones ma gno cumulo congeri & reliqua vtenſilia omnia procurant: ac interim [ID00029] argentum inauratum clanculum per emiſſitios ſocios coemunt, ex quo per quartationem aurum ſecernu̅t & argentum purum in longas ſtiuas ſeu digitos fundunt, idque clanculum, vt & aurum, moneta- riis vendunt pro ſuis, quærentes an ſit bonum, & rogantes ne cui- quam aperiant: Hoc eſt, nomen ſibi aucupari per noctuas alieni ar- genti & auri, quod vt magis confirmetur, cineritia, cupellas & alia ab artificibus aliis publice emunt: In ſumma, ita omnia ſua negocia circa aurificiunt inſtituunt, vt cupiant videri & agnoſci pro aurifici- bus, quales reuera non ſunt, & ne habeantur pro deceptoribus & ne- bulonibus, quales ſunt: Quod ſi verus artifex eiuſmodi particulari- ter vel vniuerſaliter conficere ſciret, ille celaret omnia iſta, vtpote celanda, ne vel minimum innoteſceret alteri: propterea quod ſua arte contentus viuere poſſet, abſque aliorum inuidia aut inſpectio- ne, quid ageret: Ægyptij antiquiſſimi hac arte gaudentes prohibue- runt omnes aduenas toto ſuo regno florentiſſimo, etſi qui contra mandatum regium adueniſſent, vt Buſiridis & aliorum regum tem- pore, illi cum ignominia deportabantur ex finibus regni, aut perpe- tuis carceribus tradebantur: cuius rei cauſa fuit, quod ſuis bonis eſ- ſent contenti & opibus, & quod aduenæ plus diuitiarum ex regno e- uehere, quam inuehere poſſent: quod & factum poſtea, vt & Græci arte Ægyptia occultiſſima, Orpheo authore, veluti & religione frue- rentur, & poſt hos alii, ad noſtram ætatem vſque: Noluerunt videri, ſed eſſe potius Ægyptij, ſic & omnes artifices veri: Pſeudochymici contra.Inter alias proprietates Chymici legitimi eſt, quod virtutibus ſe de- (3. Vitiis man- cipati. ) dat, quantum homini poſſibile eſt, & à vitiis deterrimis abhorreat: Pſeu- dochymici magis his, quam illis mancipati vitam degunt: Impoſſi- bile enim eſt, vt ſcientia diuina & abditiſſima in omnium vitiorum cloacam à Deo proiiciatur, aut in animam peſſimę voluntatis & du- ræ ceruicis propagetur: cum illis ſit ita contraria, vt lux tenebris & cœlum inferno: Aut enim vt D. Thomas loquitur, hominem pium inue- nit aut facit: non quaſi exiſtimandum ſit, ſanctos fuiſſe omnes Chy- micos, aut tales ſibi videri, qui ad veritatem adſpirent, quorum eſt ingens numerus, ſed quod annitendum ipſis, vt ſint viri probi & ho- neſti publice & priuatim, bonæ voluntatis & conſcientiæ, hoc eſt, vti non fictum ſed verum animum habeant arte adipiſcenda ſe neuti- quam abuſuros in Dei aut proximi præiudicium.
|| [ID00030]
Quæ vero ſint vitia notoria Pſeudochymicorum, quilibet diſcre- tus arbiter ipſe iudicabit: Luxuria, Veneris & Bacchi progenies illis raro ab- eſt, vt taceam reliqua enormia illorum vitia.(4. Mendaciis gaudentes. ) Inter quæ non eſt minimum, mendaciis gaudere, iactantia efferri pro- priæ ſortis & alienæ detrectatione: Hæc triga vitiorum, tanquam Hydra multorum eſt capitum, quorum ſi quædam reſecentur, mox alia & plura, illorum vice, renaſcuntur, hoc eſt, mater & propaga- trix eſt multorum aliorum grauiſſimorum malorum: Nec ſolum mendacia ab aliis hauſta in ſuum vſum transfert, ſed & ipſe noua fin- git mentiendo, ex ſeſe fabricando de aliis, de ſuis rebus & factis, quæ fecerit, dixerit, legerit, viderit, audiuerit, habuerit, amiſerit & facturus ſit: Componere & diuidere res, illius eſt proprium, hoc eſt, vt iungat non iungenda, audita pro viſis, viſa pro factis ac poſſeſſis ſuis pronunciet, & ſic de reliquis: Si quid ſubtile inuentu, pulcrum factu, vtile vſu fuerit, id omne ſibi aſſcribit, & vt ſuum effert, vt ita a- lieno labore partam gloriam verbis iactabundis ſibi addicat, falſa- rius tam lingua, quam corde, deceptor tam ventis, quam factis: mendax tam vultu, quam manu: Interim de doctis & probis viris cenſoriam ſententiam clam dicit, & de eorum ſcientia & peritia cal- culum nigellum iacit, idque ideo vt ipſe ſolus videatur ſapere, & re- liqui volitare, ſicut vmbræ: vt ipſe ſit Hermes, Geber & Raimun- dus, quorum ne apicem primæ literæ, nedum opera profundæ ſcientiæ plena, callet.

De Qvarta Nota Fvci Psev- doc hymici.
[arrow up]

SEqvitvr quarta eorum nota, quæ magis vulgo conſpicua eſt & deteſtanda, dum nimirum artis ſuæ ſpecimen credulo ſpectatori, à quo precium expectant, facere promittunt: Hæc ſola à multis annotatur & in opprobrium Chymiæ omnibus triuiis proclamatur, tanquam à to- ta Chymicorum cohorte nil niſi doli, impoſturæ & deceptiones tractarentur: Hinc ſi vnum noueris, dicunt, omnes noueris: Atque concludunt, non per artem poſſe fieri aut vnquam factum eſſe au- rum, niſi viis commentitiis & fictitiis: Verum qui ita iudicant, vt in [ID00031] initio huius libri quoque proteſtati ſumus, confundunt artem ve- ram cum eius abuſu, artifices legitimos cum nebulonibus peſſimis: quod ſi contingat quoque in aliis artibus & ſcientiis, aut rerum qua- rumcunque æſtimationibus, homo à beluina natura nihil differret, i- mo longe peius, quam brutum de bonorum & malorum diſcrimi- ne iudicaret: Leo benefactorem feruum agnouit præ reliquis, quos occidit, eo in vita ſeruato & culto: Canis herum & domeſticos à fure & latrone diſcernit hos apprehendendo dentibus, illis cauda abblan- diendo.Qui itaque fucos Pſeudochymicos, à quibus læſus ipſe vel alij, aut lædi poſſit, non diſtinguit à veris artificibus, qui neminem lædunt, in- dignus videtur, vt iudicium ferat de aliis, cum potius ab aliis coar- guendus ſit.At cauſa, cur omnes aliæ ſcientiæ & artes cum ſuis artificibus fa- cile diſtinguantur à ſuis abuſibus, hinc dependet, quod earum ar- tifices ſint omnibus noti & in fine artis poſſeſſo celebres: Chymiæ contra, qui nec agnoſci deſiderant, nec finem ſuæ ſcientiæ oſten- tant aliis, ſed manent apud ſeſe, etiam gaudentes Chymiam quaſi impoſſibilem ab omnibus paſſim male audire: Vnde vera Chymia, quæ multis bene facit, ab omnibus tamen, vt orphana, relinquitur, & quicquid delirant Pſeudochymici, ipſa plectitur, tanquam Ilias malorum: Verum Caninæ ſunt naturæ, qui ita iudicant de Virgi- ne innocentiſſima, Chymia vera, dum eam non ſolum maledicis Sarcaſmis proſcindunt & conuellunt, ſed ſi quid damni à Pſeudo- chymicis cuiquam illatum ſit, illi aſſcribant, tanquam omiſſo iacto- re, lapidem, quo petiti ſint, mordeant, quod ſi faciant ex ani- mi impotentia aut ignorantia, illis, vt & brutis condonandum eſt: ſi ex præiudicio & ſcientia, ipſos, tanquam Pyrgopolynices alte- ros, ad ſymbola Aureæ Menſæ noſtræ inuitamus, cuius ſi ſpectatores fuerint, abſque dubio de concepto furore multum remittent & mi- tiores affectus induent.Nunc vt hanc quartam fucorum Pſcudochymicorum notam o- mnibus atteſtatam faciam, producturus ſum ex aliorum obſer- uatione varias impoſturas, dolos & fraudes, quibus Pſeudochy- mici aliquando vſi ſint, aut impoſterum vti poſſent, veluti qui- dam Cunradius in Germanico tractatu eiuſmodi congeſſit, cuius [ID00032] verba pleraque translata ſit ponemus: Care amice, inquit, monitis meis fidelibus morem geras: Si ad te aduolauerit Heliocantharus aliquis, qui dicat ſe poſſe & velle te docere artem faciendi argentum & aurum, ne cuilibet fidem ad- hibeas: Nam non eſt ars tam facilis, velutiquis ſomniarepoſſet: Quod ſi promi- ſerit, ſe aurificii ſui probam tibi præſtiturum, qua veritatem videas, potes eum admittere, verum vt id faciat ſuis propriis ſumptibus: At ne illi fidas amplius, quam ipſe videas: Reſpice in eius ſociorumque manus, furnos, inſtrumenta, or- gana, materialia & ſpecies, quibus vſurus eſt. Ne multum eius iactantiam & magnifica verba (quæ optime nouerunt) aut quorundam faſtum & ſuperbum veſtitum (qui apud multos cautione non eget) cures aut æſtimes: Si quoque iura- rit, Deumque teſtem vocarit erectis digitis, neprepterea ſolum ipſi confidas: Nam qui omnem honeſtatem floccipendit, audet quoque aliud quid facere: Examina & proba per bilancem, aquam, ignem, plumbum, quartationem & antimo- nium diligentißime omne id, etiam exiguum, quicquid ſit, quo vtitur, ſiue ſit puluis, aqua, oleum, liquores, metalla, vtpote argentum, cuprum, plumbum, &c. an aurum & argentum & quantum contineant: Imo etiam ligneas virgu- (1. Impoſturæ ſpecics. ) las, quibus opus in liquefaciendo, aut per cupellam ſeparando, miſcebit circum- mouendo: Nam illæ ipſæ aliquando aqua acri ſolutionis argenti vel auri imbutæ fuerunt, vt ex earum combuſtione & cineris reductione non ſemel cognitum ſit, eiuſmodi virgas argentum & aurum in ſe abſcondiſſe: Hæc dictus Cunra- dius.Verum meo iudicio etiamſi omnis diligentia adhibeatur ab alio, vt verſutia & impoſtura Pſeudochymici notetur, tamen cum ſit mala mens, maluſque animus in homine nequam, qui mille vias alteri in- cognitas nouit, quibus decipiat abſque vlla ſuſpicione doli, tutius eſſet nil tentare cum eo, qui aurum vel argentum pro precio facere vel artem eorum faciendorum quocunque modo profiteatur: Nam etiamſi non obferat alteri, ſe quicquam præſtiturum, tamen confi- teaturſe ſcire vel poſſe facere vel tantillum argenti vel auri cum da- mno vel ſine vtilitate, ſatis ſit tibi, quiſquis illi aures præbiturus es, ipſum eſſe deceptorem: Cauſa hæc eſt, quia ſi tale quid nouerit cum nulla vtilitate ſed potius damno, nihilominus exiſtimat, ſi aperiat al- teri, poſſibilitatem artis inde conſpici, & alium id ipſum ſcire deſide- raturum pro magno precio, qui forte maiori cum lucro eo frui ſe poſ- ſe ſperaret: ſi autem id nouerit cum quadam vtilitate, non opus ha- bet, vt id aperiat alteri, quaſcunque cauſas prætendat: Omnes illæ ſunt vaniſſimæ & ad decipiendum homines aſtute compoſitæ.
|| [ID00033]
Eiuſmodi nebulo (cui non fœnum, ſed gramen in cornu eſt, id-(2. Impoſtura. ) eoque cauendo, à gramine denominato) ante aliquot annos in ce- lebriores vrbes, vbi permulti eſſent Chymiæ amantes, ſe contulit, & inquiſiuit apud eos, anne quis eſſet, qui ſciret ex marca, hoc eſt, octo vnciis argenti, plures, quam duas vncias auri, poſt ſolutionem in a- qua gradatiua, educere: ſe hoc quidem ſcire, ſed appetere maius lu- crum, cum cognitum habeat, totum argentum artificio à quibuſdam in aurum per aquas gradatiuas reduci poſſe: Quisquis huic menda- ciſſimo deceptori fidem adhibuit, tanquam tale quid ſciret (quam eo facilius obtinuit, quia veſtitu ornatiſſimus & auro torquatus ap- paruit) licet ipſe non magnifacere videretur, pro ſatis magno Dei do- no agnouit, atque ſicforte occaſionem deceptori præbuit, vt tantum prima vice ab eo addiſceret, dato precio eximio: quibus poſtea truf- ſis in hoc & aliis vſus ſit, permultis, à quibus id habeo, innotuit: Hæc ſane aſtutia tanta eſt, vt vel prudentiſſimum circumueniret, quam- primum talia verba ab eo prolata pro veris acciperet: Vnde conſul- tius eſt, hiſce ſirenibus nec aures, nec eorum dictis fidem præbere, quamprimum profiteantur, ſe tale quid ſcire, vel facere poſſe: Nam illorum iactatio eſt quaſi aucupis fiſtula, quæ decipit volucrem, quæcunque aduo lauerit & ſuauitatem eius admirata fuerit.Quę à me dicta, non ita intelligi debent, quaſi impoſſibile ſit, per ar- tem argentum vel aurum fieri poſſe, (de hac enim quæſtione hic non agit̅) ſed quod fides homini incognito, qui forte dolos in animo ver- ſatur, ea de cauſa, quod ille hanc artem ſe noſcere dicat & aperte pro- fiteatur, deneganda ſit: Alias eſſe particularia quædam tranſmuta- tionum opera, experimentis multorum conſtat, præter magnam il- lam & vniuerſalem morborum in homine & metallis curandorum medicinam: Deinde argentum & aurum in aliis metallis naturaliter exiſtere, atque inde educi poſſe per media quædam & aquas ſepara- torias, negari non poteſt: Vt taceam aurum illud volatile, ſeu tinctu- ram auri volatilem, quæ ex mineralibus argento inducitur, ſed igne fugatur iterum, atque alia opera ad viſum apparentia, quæ Pſeudo- chymici aſtute producere nouerunt.Idem (gramine notatus) deceptor aliis pro magno ſecreto dedit(3.) vitriolum album per ſolutionem in aqua & coagulationem in trian- gulares rhombos, inſtar adamantum, redactum: nec non ſimiles nu- gas rubinorum inſtar ſplendentium, per affricationem cotis in figu [ID00034] ras decentes concinnatas??? atque hęc duo pro philoſophici operis par- tibus, mare rubeo & fœmina alba vendidit.(4.) Idem granatos, lapillos naturales, accepit, qui ſua natura aliquan- tulum auri abſcondunt, ac igne indomabiles exiſtunt, eoſq; quibuſ- dam pro tinctura, quam accepto precio promiſerat, obtulit: Hi in i- gne tenuerunt abſq; fructu aut mutatione, donec impoſturam anim- aduerterint.(5.) Aliis idem nebulo vendidit mineram naturalem argenti ſangui- neam, Rodtguͤldig dictam, pro arcano Philoſophico magna pecuniæ ſumma, quam obtinuit, & quod ad perfectionem vltimam nondum perductum eſſet, quia argenti aliquantum ſaltem tingeret, aſſeruit.(6.) Idem cum Zinkio & aliis ſibi notis fucis cuprum albefecit, idque artificium cuidam aperuit magnati, qui nummos inde cudi curauit, quos hic nebulo acceptos aliis argenteis mutauit, & hos ſecum in pa- triam tranſportauit: cæteri militibus in Sarmatiæ ora diſtributi di- cuntur.Talibus fucis locus in aere ſolitarius, non apud honeſtos homines relinquendus eſſet, ne titulos hactenus honeſte habitos dehoneſta- rent, ne artem ſacram peſſime audire cogerent, veroſq; artifices, quaſi ſui non diſſimiles vulgi ludibrio exponerent, nec incautos ſuis opibꝰ & fortunis impune depopularentur & exuerent: Cætera eius facinora volentes præteribimus, & ex Cunradio cautiones alias ſubiungemus.(7.) Diligenter inſpice, inquit ille, an etiam chartæ, quibus materialia inuoluta ſunt, quæ adhibentur probat: oni minimæ per cupellam inſtituendæ, perſcriptæ aut alias maculis notatæ ſint: Nam experientia cognitum eſt, quod literarum elemen- ta cum argento per ſulfur calcinato & denigrato, aut calce auri ex aqua forti re- licta, inſperſa & quaſi exiccata fuerint. (8.) Imo, quod & atramentum ipſum eiuſmodi ſolutionibus argenti & auri præ- paratum extiterit. (9.) Interdum etiam papyrus iiſdem imbuta & imbibita inuenta ſit. Hæc ſane etſi non magni momenti videantur, nec precij, tamen in paruo docimaſtico pondere (vbi drachma communis exęquat cen- tum libras docimaſticas, vt granum vnum fere duabus libris propor- tionaliter reſpondeat) plurimum conficere poterunt: Idcirco circum- ſpectio his inprimis neceſſaria eſt: Quis vnquam credidiſſet in tam mi nutis operculis aliquid doli latere poſſe, niſi experientia & temporis filia id verum demonſtraſſet: Viliſſimam artem eſſe dicunt Germani, [ID00035] prouerbio, quæ non ſuſpendio dignas fraudes tegere poſſit: Id inpri- mis de hoc Pſeudochymicorum artificio dicendum, quod per ſe vi- le, attame̅ ſtigmate aut Samia litera, ſi non Græca illa perpendiculari duplici connexa digniſſimum eſt.Addit idem author, pulueres carbonum aqua ſolutionis auri imbibitorum, (10.) materialib. in tigillo ſuperfuſos, vt deſcenſus quaſi fiat, multum ad ha̅c re̅ facere. Tigillos quo liquefactioni metallorum inſeruientes cum duplici fundo, ſupe- (11.) riori tenui, inferiori craſſo, intra quos aurum recondatur, cum inſtrumento ferreo perforato ſuperiori, vt aurum profluat, eiuſmodi deceptores ſciunt præparare & vſibus ſuis accommodare. Inprimis tigilli aliquoties aqua ſolutionis argenti macerati & exiccandi, cu- (12.) pro, quod in illis liquefit, multum argenti ingerunt. Hæc fuit Iudæi cuiuſdam ſub- tilißima impoſtura: Suadet itaq; vt aliunde emtis & allatis tigillis vten- dum ſit, aut pulueriſatorum eius tigillorum acutiſſima probatio fiat, vt decet, explorando, an etiam quid metalli co̅tineant: Quod dicitur, venter ingenii largitor Pſittacum docuit ſuum , id veriſſimu̅ ap- paret in his doloſis inuentionibus Pſeudochymicoru̅, qui vt gulæ ſuæ conſulant. omnes illicitas percontantur vias, & modos ineunt ſubti- liſſimos, ne quid intentatum relinquant: verum ſi id fieret abſque al- terius detrimento, laudandum foret, cum vero contra, furto non ab- ſimile habetur: In fures apertos iura ſatis ſunt rigida & recta, in eiuſ- modi ſecretos nimis lenta & leuicula. Alius quidam furno liquefactionis cannulam ferream aut cuprea̅, cui puluerem (13.) auri indiderat, tecte ita applicauit, vt à nullo poſſet conſpici: Deinde materialia quæda̅ in tigillo ſub illa cannula poſuit, circu̅poſitis carbonibus, quib. incenſis au- rum in tigillum ex cannula profluxiſſe debuit, niſi dolus præuentus fuiſſet. Carbones illos maiores, quibus ille in liquefaciendo tigillum ſuperne tegit: o- (14.) ptime circumſpice, ne habeant foramina & excauati aurum recondant, quod ex ignitis in tigillum defluat. Luſtra quoque, ne virgula illa ferrea, qua vertit materialia in tigillo, excaua- (15.) ta, auro ſit repleta. Hactenus deceptiones illæ quæ circa co̅munia inſtrumenta & vten- ſilia co̅mitti poſſunt, abſcondendo in illis auru̅ vel argentum, à dicto authore expoſitæ ſunt, quatenus illæ vſu obſeruari vel ratione præca- ueri poſſunt: Verum cu̅ innumeri ſint falſitatis modi, nec circu̅ſpectis quibuſuis ſatis præcogniti, no̅ eſt dubiu̅, quin circa eade̅ longe plures à Pſeudochymicis doli in dies inuenia̅tur, quoru̅ formas inquirere, no̅ [ID00036] eſſe operæ precium exiſtimamus: Nunc materialia ipſa examinemus ex dicti authoris præſcripto.(16.) Plumbum, inquit, cui aliquid argenti vel auri liquefactione immixtum fue- rat, ipſis quoque vſui fuit, vel granulatum, vel in globulis conſtitutum, quod pe- nes ſe habens adhibuit pro alio liquefactioni vel examinationi per cupel- lam. (17.) Alius adhuc dolus innotuit de latone argenteo in hunc modum: Impoſtor la- tonem vulgarem adferri curat, quam in fruſtula exigua ſcindit: Interim habet apud ſe argentum tinctum colore latonis (quod optime facere nouit) itidem in fruſtula conciſum, quod mutat pro altero & latonem veram in ſacculum ſu- um abdit, aliam argenteam miſcet cum ſophiſticis ſuis materiis, & ad cementa- tionis & liqueſactionis ignem ponit, ac poſt ſeparans per cineritium inuenit ar- gentum ex latone factum. (18.) Puluis quoque vulpinus, vti vocabatur, in quo calx ſubnigra ſolutionis auri admixta fuerat, quem deceptor ille in pharmacopolium tradiderat, atque hinc ſingulis vicibus aliquantulum emerat, optimas probas præſtitit: qui cum non debito modo probaretur, eo magni viri quoque nimis creduli decipieban- tur. (19.) Sæpenumero amalgamata Saturni aut Iouis, quæ in ignem poni debuerunt, dum exiccarentur (poſt lotionem cum ſale & aceto) permutata fuerunt in linteo & eorum vice amalgamata Solis vel Lunæ poſita, quæ in lintei parte extrema pa- rata habuit. (20.) Similia quoquevitra cum amalgamationibus Saturni aut Iouis permutare nouit Pſeudochymicus cum aliis vitris amalgamationum Solis & Lunæ, quæ poſt- ea extracta ſunt. (21.) In eleuatione tigillorum ex igne, cum eos apprehendit, poteſt ex cauo manus quid argenti vel auri inſenſibiliter iniicere, veluti geſticulatores nuce muſcata perpetrare ſolent. (22.) Item cannula ſub manica latens limatura auri repleta hiſce nebulonibus (ſal- ua reuerentia) ſæpe ex vſu fuit: Si Imperator ille Romanus fumum ven- dentem fumum pati non tam ſeuere, quam iuſte voluit, quid his fu- mivendulis & ex raptu viuentibus pro talione impoſuiſſet? an non pro præmio pœnam, pro dolis fuſtes aut funes communicaſſet? Du- ra lex Spartanorum videbatur, vt ille qui nouas leges introducturus eſſet, id faceret coram populo, ceruice laqueo cincta: quas ſi pro- baſſet vtiles, dimittebatur, ſin minus, ſuſpendebatur: Si hæc proba- tionibus Pſeudochymicorum ex edicto ſummi magiſtratus adhibe [ID00037] retur, abſq; dubio non tanta licentia illi nouos indies dolos aut mo- dos falſos aurificii introducturi eſſent: At veluti apud Ægyptios anti- quitus furta fuere licita ac ſaltem animaduertebatur in fures facto i- pſo deprehenſos propter artis imperitiam, ſic quoque hoc tempore fraudes huiuſmodi licet non ſint licitæ, tamen haud puniuntur, niſi cum authores iis haud dextre vtantur. Solent quoque hi Scarabæi non ſaltem arti Chymicæ iniuriam & contemptum (23.) inferre, ſed quoque ipſi naturæ metallicæ & Chymiæ naturali, dum à furnis ad fodinas metallicas ſuas impoſturas propagant in hunc modum: Argentum & aurum in acribus aquis ſolutum in cuniculos & venas mineralium infundunt. Sic granulatum argentum vel aurum ex bombarda in meatus venarum (24.) mineralium emiſſum, vt illis locis adhæreat, venas vberes & mineras dites o- ſtendit. Quin aurum in puluerem vel fiſtucas redactum arenæ riuorum decurrentium (25.) immixtum, limum eum auriferum reddidit. Sæpißime quo́ accidit, quod pulueribus ſophiſticis ſuis argenti vel auri cal- (26.) cem impudentißime immiſcuerint. Item antimonium cum auro fuſum, pulueriſatum (cum extrinſecus nulla ſit (27.) differentia) loco antimonii vulgaris pulueriſati permutatione facta peßime v- ſurparunt. Intentus quoque ſis ad lagopodem ſeu peniculum, quo (poſt probam ſui pulueris, (28.) qui nec argentum nec aurum continet, factam) reliquum puluerem conuerrunt, ne calx argenti nigrior, vel auri purpurea intra pilos illos abſcondatur, & in pul- uerem tale nihil continentem incidat. Ad hanc impudentiam hi nebulones prouecti ſunt, vt quidam eius ſocietatis (29.) clauos dimidia parte aureos, altera ferreos ferruminari curarit, aurcam partem artificioſe nigrefecit, vt ferro par videretur: ac deinde eandem in aquam rubeam ad hoc intentum præparatam (affirmans hunc colorem eſſeperfectæ tincturæ in ea ſolutæ) quæ nigredinem abſterſit & monſtrauit auri colorem: Poſt aſſeruit, cla- uum ferreum vi operatiua ſuæ tincturæ in aurum fuiſſe eo vſque tranſmutatum. Huc vſque Cunradius.Quæ verba à veritate vix puto eſſe aliena: Etſi enim fieri poſſet, vt ille deceptor, cuius author ille meminit, habuerit particulam tin- cturæ veræ, aliunde per fas & nefas (vt vulgo dicitur & facile credi- tur ex multis circumſtantiis) impetratæ, cuius beneficio ferrum in aurum ſeu clauos ſui parte dimidia aureos tranſmutare potu- erit, tamen illi operationi dolum ſubfuiſſe non dubito: Clauume [ID00038] inſmodi in manibus propriis habui, qui Florentię in magni Ducis ga- zophylacio ſeruatur cum ea inſcriptione, quod ea tranſmutatio facta ſit in præſentia ipſius Papæ & Ducis Florentini per aquam rubeam, cui clauus ferreus immerſus ſit: Cauſa hæc eſt, quod eiuſmodi mu- tatio ſi à tinctura perfecta fiat, nullo modo per aquæ formam fieri poſſit, qua ferrum ignitum extinguatur, antequam tinctura ingredia- tur & operationem ſuam perficiat; quæ operatio non poteſt fieri abſ- que magna ignitione ferri & diutina detentione in eodem, donec ſe- gregetur impurum à puro: Ad hæc clauus ille, quem ego vidi, nihil vel parum differebat in auri craſſitie, quam habuerat ferrea pars: Vn- de dolus facile colligitur: Quod ſi quoque clauus ille ponderaretur contra clauum ferreum eiuſdem magnitudinis exacte, tum inuenire- tur, quod ille clauus longe ponderoſior eſſet, quam totus ferreus, quia aurum duplo ferro ponderoſius eſt: Sunt qui hunc clauum in- ter chymica miracula extollant, ſed ſi author ille conſideretur, eiuſ- que res geſtæ & reliquæ circumſtantiæ, patebit, cui parti adiungen- dus ſit: Arbitror, quod horum, de quibus hic mentio fit, coryphæus & anteſignanus fuerit, niſi vulgi opinio & publica fama me fallit: Au- rifabri opera neceſſum eſt conſolidationes auri & ferri, fieri debere, qua ille opifex non indiguit, quia ipſe, ne quis reſciret, hoc præſtare potuit: alteri res non ſucceſſiſſet.De cultro ſemimutato ſimiliter in aurum à quodam monacho in Anglia primis Eliſabethæ reginæ annis, mihi pro certo relatu̅ eſt: Ve- rum ille abſq; dubio puluere aurifico inſperſo maximis ignibus illam partem expoſuit, donec heterogeneæ partes ab argento viuo eſſent ſeparatæ, ac homogeneæ mercuriales coiſſent condenſatæ in vna̅ ſub- ſtantiam ſolidam, quod abſq; fluxione fieri non potuit: Verum fluxio metallica, præſertim ferri, in aqua vel oleo impoſſibilis eſt.Ex quibus conſtat, clauum illum, cum nec fluxiſſet illa parte, nec ſubſtantiæ craſſitiem, nec figuram quadrangularem (fuit enim verſus acutiorem partem aureus) mutaſſet, ſaltem ſophiſticis impoſturis fu- iſſe confectum, præſertim cu̅ artifex ille (vt in innumeris aliis) hoc fa- cile, cum voluerit, perpetrare potuerit, cum id gratis & quaſi in ho- norem illorum principum feciſſe dicatur: Vnde nemo illum ita per- ſcrutatus eſt de dolo, vt alias fieri debuiſſet.(30.) Si habent (inquit Cunradius) prout dicunt, præcipitatum mercurii [ID00039] vulgi „bene reſpicias, ne ſit præcipitatus ſolis, & quid pro quo ſubſtituatur. Quod ſi Pſeudochymicus ſua tinctura præſuppoſita in argentum viuum pro- (31.) iectionem facere conetur, ſis intentus ne agilitate manus quid auri in- gerat. Antehac non ſemel ſaltem contigit, quod loco puri argenti viui, amalgama (32.) Solis vel Lunæ in tigillo fuerit: & argento viuo euaporante, argentum vel aurum in fundo remanſerit: at hoc tranſmutari vocitatum fuit. Rubeum liquorem antimonii & auri diligentißime proba, quantum aurit e- (33.) neat, niſi velis hac ratione decipi: ſi per communem probationem id certo experi- mentari nequeas, ita vt aurum volatile redditum ei admixtum eſſet, tum ani- mam Saturni adde & procede, veluti conſuetum eſt, ſic bene incorporabis. Argentum, quod fuit inauratum, denuo fuſum, aut alias in fluxione cum au- (34.) ro mixtum vice argenti fini vſurpare nouerunt: quia ad probas auri maxime facit. Optimas quo argenti probas ex Venere ſoluta in aqua forti, qua argenti ali- (35.) quid prius ſolutum fuit, conficiunt. Aurum finum (quod nonnulli facile albefacere norunt) dealbatum, dat in (36.) pondere, coticula, graphio, coloritio & quartatione bonam lunam fixam, cui per plumbum commune, gradatiuum aut cementum, dealbatione fugata, optima graduatio accedit. Nonnunquam adueniunt cum artificiali, malleabili, metallico & pellucido ar- (37.) gento, quod ſcindi poteſt: Vix centeſimus agnoſcit (nec Pſeudochymicus id fate- tur) quod ſit artificioſum, inſtar cornu pellucens argentum: Hoc, veluti qui- dam adfirmant, Venerem facile fluxibilem, & dealbationes duras, ſi cum illis in fluxione aliquamdiu ſtet, malleabiles & argentiferas facere poterit: Imbibe hoc metallicum vitrum in Saturnum, & per cineritium ſepara, & videbis quomo- do ſe res ea habebit. Qibuſdam quoque hoc corneum argentum pro tinctura alba habitum eſt, in- (38.) tellige, ad Saturnum ſupra Cupellam in Lunam tranſmutandum, hoc modo: Tincturam hanc permiſcebant Saturno, qui euaneſcebat, argento remanente fi- no: nihilominus tranſmutatio dicebatur Saturni in Lunam: Aurum quoque Vngaricum admixtum particulæ plumbi, pallidioris coloris (39.) redditur: Deinde per cementum plumbo ſeparato, redit in Vngaricum aurum: atque hoc illis vocatur, aurum Rhenanum in Vngaricum tranſmutare: ſimplicio- res quidam hoc decepti ſunt. Verum ſatis notum eſt, aurum Rhenanum habere admixt am aliquam qua̅titatem argenti, vnde coloris eſt inter [ID00040] aureum & argentum: ſi iam per cementum regale argentum ſepare- tur, remanebit aurum purum: Et facile fuerit ex Rhenano auro Vn- garicum feciſſe, ſed cum amiſſione priſtini ponderis: quia argentum remanet in cemento, vt & plumbum, ſtannum & cuprum, ſolo auro non tacto: Vnde non opus eſt, vt plumbum admiſceant auro Vn- garico, & ſic quaſi faciant falſum Rhenanum aurum, quia ipſum, quod verum eſt, vt ſunt aurei Rhenani, eodem cemento hac ratione fiunt aurum Vngaricum vel finum.(40.) Pergit Cunradius: Calcinatum aurum mixtum cum bolo ſeu terra rubea, ipſis eſt terra Adamica, ex qua faciunt deinde aurum. (41.) Pyrites in acri aqua, in qua argentum vel aurum ſit ſolutum, imbibita & ex- iccata, donec vireſcat, venam auream in fodinis ipſis præſtat. (42.) Argentum viuum (imo cum argento vel auro amalgamatum) facilime in o- ptimum argentum vel aurum coagulare ſciunt. (43.) Lunam in ſolem quoque tingunt ſuis ſophiſticis impoſturis in fluxu: Cum ve- ro fit ſeparatio per cineritium, tum Saturnus ipſi veſtem flauam exuit & in quar- tatione videtur, quod illud corpus ſaltem luna ſit: Et ſic eſt ſaltem tinctura colo- ris, non fixitatis. (44.) Aurum inſuper graduatione cum Venere eo vſque exaltant, vt Veneri in co- lore correſpondeat: Limaturam huius ſoluunt in aqua non nimis acri ad dimi- diam partem leniter (idque apud ipſos eſt animam Veneris extrahere) ac huic argentum imponunt ad ſoluendum, à quo deinde ſeparant aurum: Poſtea dicunt, quod poßint per animam Veneris ex argento aurum facere: De huiuſmodi ſo- phiſticatione, iam ante meminimus ſub 2. n. Hoc enim medio graſſa- tor ille graminæus vſus eſt.(45.) Præparatur quoque tam argentum, quam aurum, vt ſit in igne omnino vo- latile: quo probare nititur, ſuos pulueres nihil argenti nec auri continere, cum in fundo nulla corporalis ſubſtantia remaneat: Quis iam exiſtimaret, eius relatio- nem non eſſe verißimam? Audi, quid facias: ſi tale quid tibi offeratur: Imbibe id- ipſum anima Saturni & miſce cum celeri fluxu (ex tartaro & ſale petræ ana, ante incenſis) deinde in plumbum mittas liquefactum vel argentum, & non au- fugiet: Tum procede, vt conſuetum eſt, & experieris, quomodo hæc auri vel argen- ti productio ſe habeat. (46.) Ex nummis, großis & taleris, auro obductis, argentum cementatione edu- citur, ita vt figuram externam retineant: at ita hoc perficitur, vt vix ſit operæ precium: licet per ſe ſit ſubtile artificium abſque vtilitate. (47.) Quantum doli & deceptionis contigerit & adhuc contingat cum eo, per ſe bo [ID00041] no, artificio, quod ex auro ſubſtantia purißima & aureitas, ſalis, ſulfurus & Mercurii Solis ſimul extrahatur, & in exiguam portionem reducatur in forma pulueris, atque is pro Lapide philoſophorum, aut alia tinctura vtili habeatur, in- que tantum argenti, quantum fuit auri, ex quo extrahebatur, proiiciatur, & ita Luna in Solem tingatur, vbique fere ſatis notum eſt: Cum vero id ſit abſque vti- litate, imo etiam cum damno & expenſis fiat, eo magis quilibet ab eo ſibi caue- bit. Hæc extractio ſulfuris ex auro, vt Cunradius aſſerit, eſt quidem abſ- que vlla vtilitate, nihilominus artificium non ignobile habetur, niſi deceptores eo abutantur: Nam demonſtrat hæc extractio & proie- ctio, artis poſſibilitatem, nec non chymiæ verum finem, quod cum principiis & mediis ſeu præceptis optime conueniat: Niſi enim co- lor ab auro ſeparari poſſet, tum nec ex argento viuo vulgi ſeu metalli- co Saturni, Iouis aut Lunæ, cum tinctura per fuſionem mixto poſſet fieri compoſitum auri, & econtra, niſi hæc compoſitio ex illis duobus fieret, nec ſeparatio eiuſmodi contingeret: Verum ſi alius, quam ve- rus artifex, inciderit in tale artificium, oſtentationis gratia facit proie- ctiones cum eo, & iactabit eſſe eam veram tincturam, ſeque poſſe & ſcire eam conficere, quemadmodum eiuſmodi exempla quampluri- ma ſeſe offerunt.Cornelius Agrippa teſtatur alicubi, ſe potuiſſe ex auro hunc ſubti- lem ſpiritum extrahere: Interim qualis vir hic fuerit, ex eius epiſtolis apparet, nempe egeſtate obrutus & obæratus, cui hoc artificium, ſi id ſciuerit, nihil profuerit.Similiter Scotus ille Italicus (vt vocant) comes hoc optime nouit, fecitque Gedani cum eo proiectiones, ipſe aſſerens, quod abſque v- tilitate eſſet: Atque hic ipſe Scotus Imperatori ſignificauit Kellei i- lius Angli tincturam, nihil eſſe aliud, quam ex auro detractum colo- rem, dixitque, vt de eo certior fieret Cæſar, quod deberet ab ipſo Kel- leo flagitare non vnius vnciæ tranſmutationem in aurum, ſed multa- rum librarum ſiue centenarum, quod non difficile ipſi futurum eſ- ſet, ſi foret eius tinctura vera: ſin minus, ſeu ſi ex auro eſſet educta vel educenda, omnino impoſſibile: quia tantum auri non haberet, vnde tantum tincturæ extraheret: Hoc mihi à fide digno viro, tum tempo- ris ex Anglia Reginæ nomine, legato eo miſſo, narratum eſt, qui ab i- pſo Scoto audiuerat: Hic addidit, Cæſarem ex Scoti monitu hoc de- ſideraſſe ab Anglo, atque hunc in ſe id recepiſſe, ſed nunquam effe [ID00042] ctum dare potuiſſe. Quæ ſi ita ſint, ſiue non, perinde eſt: Scio enim multos aliter æſtimare.Verum hactenus dictis duo conſentiunt, quod idem à principo e- ius loci magnam pecuniæ ſummam receperit, ex qua quædam præſti- tit, quæ Anglis mirifica videbantur, hoc eſt, ex proiectionibus factis (quarum adhuc effectus, nempe aurum aliquot vnciarum Pragæ ex- tare dicitur) præter modum liberalis fuit: vnde fama eius innotuerit longe lateque: At bonis illius infiſcatis, nihil reliquum remanſit: ſi ha- buit quid præter ex auro detractum colorem, cur non ſibi vixit & vi- tauit loca ſublimia, vnde præceps & vita & fama caderer? Verum cum illo artificio extractionis ſulfuris auri & proiectionis eiuſde̅ in metal- la comparauit ſibi apud illum principem gratiam & nomen, imo pe- cuniam & bona: quibus omnibus non indiguiſſet, niſi eſſet ſtultus & abiectiſſimi iudicij homo, ſi veram tincturam habuiſſet.Ad hæc, quod ex auro argentum viuum eduxerit ex Cæſaris poſtu- latis, id conſtat, vt Penotus totam illam hiſtoriam (in præfatione libri mercurialium aquarum) annotat, quæ contigit illo Pragæ morante: vbi tum ſulfur auri manſerit: id non exprimitur.Ex quibus patet, illam tincturam fuiſſe ex auro eductam, & pro- pterea nec ipſi, nec ipſius hæredibus, fructuoſam, imo potius damno- ſam & inutilem: Eiuſmodi plures fuiſſe poſſeſſores tincturæ ex auro detractæ credibile eſt, nempe pleroſq; tales, qui plus famæ, quam rei familiaris inde contraxerint, imo plus interdum infamiæ, quam ho- noris, cum deteſtandum Pſeudochymicorum nomen haud ſubter- fugerint, idq; deceptionibus notiſſimis in variis locis meruerint, qua- les traduntur fuiſſe Bragadinus, Keuenhillerus, Iuſtenhouerus & no- ſtro tempore Scotus ille VVyllebij, qui ſuis proiectionibus toti fere Europæ ſe iactabundum oſtendit, nihilque differentem ab aliis ante declaratis, effectibus & euentibus eius haud bonis quamplurimis at- teſtantibus.(48.) Cunradius inter alia quoq; hæc tradit: Cupro minus plumbi, quam fas ſit, apponunt, ac deinde in cupella ſeparant eouſque, dum euanuerit Saturnus, & de Venere aliquantum remaneat: Hoc vocant illi in Saturno fixam Venerem. (49.) Adhuc impoſtura Pſeudochymica ſupereſt, ſi non omnib. maior, tamen non mi- nima, quod quidam ex illis (quibus mediis aut viis, id ipſis optime notum, dum- modo rationem reddere aliquando de iis poſſent) de perfectißimo & magno vni- uerſali, lapide Philoſophico, alii autem de alia ſpeciali tinctura Lunæ vel Solis (quæ [ID00043] tamen ab aliis præparata fuerint) quid nacti ſint, cuius vnaparte in multas vtili- ter proiectionem & veram tranſmutationem fecerint: Addunt præterea (licet falſißime) ſeſe haſce præſtantißimas medicinas metallorum à principio ad finem præparaſſe, ac poſſe ac velle adhuc (ſi modo aliquot millia talerorum ipſis nume- rentur) de nouo conficere: Quibus mendaciis magna præmia & præclara bona ſi- bi conciliarunt, quæ vt recipiant, precibus adhuc inuitandi ſunt: Cum vero la- pis ſiue tinctura (quam alius fecit atque illi mirabili modo, interdum quoque contra conſctentiam conſecuti ſunt) abſumpta fuerit, imo ſæpe (quod dolen- dum) peßimeperdita, tum vera ipſorum quoque ars tranſmutationis finem ſor- tita eſt. Quicquid hic Cunradius retulit, reipſa & experientia ſatis inno- tuit: Poſſumus equidem quamplures enumerare, qui proiectiones tincturarum in diuerſis locis noſtro tempore fecerint, paucos autem, qui vel eruditione vel vitæ probitate ac ſecrete ſuas res age̅do nomen reliquerint: In cauſa eſt, quod horum omnium tincturæ vel fuerunt abſque lucro & ex auro extractæ, vel ſi veræ, tamen non à poſſeſſori- bus confectæ: Si enim factæ eſſent ab illis, non haberent cauſas, cur publice vulgo eas iactarent: Nam qui eas oſtentant, per eas luerari deſiderant: Non ſunt igitur veri Philoſophi, etiamſi poſſeſſores ali- cuius particulæ veræ tincturæ exiſtere poſſint: Hæc eſt præcipua cau- ſa, cur veri artifices, & qui ipſi opus perfectum præpararint, rariſ- ſime appareant, & qui apparent, eos vtplurimum non eſſe veros. Accepi (inquit Hohenlandius) à nobili quodam viro noſtra hac ætate mo- nachum quendam Italum hac arte confiſum religioni & ordini ſuo renunciaſſe & in Germaniam veniſſe, vt liberius viueret, cucullam & aſpera monaſteriorum deteſtatum, ſed dum incautius ſe gerit, duos in intimam ipſius familiaritatem ſeſe inſinuaſſe, à quibus poſtea in ſylua quadam ex itinere maximo ſcelere truci- datus ſit, quorum alter puluerem apud monachum repertum pro ſuo diuerſis principibus & magnatibus oſtenderit, & mille impoſturis ſub falſo ſcientiæ nomi- ne homines illuſerit. Hæc ille: qualis ille fuerit, multis innotuit, cuius nempe clauus ſemiaureus alibi oſtenditur, vt ſuperius ſub num. 29. me- minimus.Poſthæc Cunradius mirabilem fabulam Pſeudochymicorum e-(50.) narrat, quæ ſic habet: Si perſuaderi tibi illorum iactationibus paſſus fue- ris, quod ex vrina pueri & puellæannorum 7. 8. 9. aut 10. (qui ſaltem pane al- bo & vino toto illo collectionis vrinæ tempore nutriri debent) & ex optimo [ID00044] vino albo Homunculum Philoſophorum (quo iuxta eorum narrationem ad o- mnium artium cognitionem peruenire poßis) conficere voluerint & debuerint, qui cum Arcano ſanguinis humani, aqua Roſacea & optimo vino conditus argen- teo cochleari, vt ipſi mentiuntur, artificioſe paſcendus, & quando (ſuo tempore) vocem edat, ex vitro ſubtiliter educendus ſit, ne iterum in fundum decidat & pe- reat, inque ſuæprimæ materiæ aquam redeat, ſi, inquam ad hæc crede̅da adductus fueris, vide, ne ex ebore exigua oßicula quaſi humana facta, in vitrum proiiciant, tibique perſuadeant fatuo, homunculu̅ adfuiſſe quidem, ſed ex negligentia qua- dam periiſſe, vt oßicula ſaltem ſint reliqua, quæ præſentiam eius atteſtentur: Ridi- culum eſt, quod narrent, eum eſſe virum contractæ breuitatis, altitudinis palmæ, indutum plerumque toga talari ex veluto dormire in lectica exigua clauſa, aßi- dere menſæ in ſella rubea ſericea, loqui de omnibus rebus ſapientißime, eſſe ſubti- lium diſcurſuum, ac reipſa comprobare, quod ſit Philoſophorum filius: Et quid mendaciorum eiuſmodi eſt, quæ nugæ ante paucos annos tractatæ ſunt. Hæc Cunradius.Non mir um eſt, haſce fabulas & eiuſmodi innumeras à brutalibus hominibus eſſe effictas & creditas, cum ſæpenumero in Philoſopho- rum libris, filii conceptionis, Embryonis, ſanguine ſuo nutriendi, ge- nerationis, natiuitatis & educationis, donec ad iuſtam ætatem perue- niat, mentio fiat, ſi ad literam nudam reſpiciatur: Sed qui eiuſmodi i- ta intelligat, ſe omni intellectu carere manifeſte oſtendit: Vix aliquid actionis humanæ vel naturalis vel artificialis excogitari poteſt, cui no̅ opus Philoſophorum, aut ſecundum partem aut totum aſſimiletur, at propterea non imaginandum eſt, aut nihil eſſe id, aut omnia talia, prout dicuntur: Sunt illa arcaniſſima & filiis doctrinæ reſeruata ad diſcernendum, ad reliquos vero, quales ſunt Pſeudochymici, inuol- uendum, vt ſe vix inde expedire queant.Antedictæ fabellæ & hæc conſonat, quam nuper quidam peſſimus deceptor & Pſeudochymicus, quibuſda̅ ex vulgo ſimplicioribus per- ſuaſit: nempe ſeſe fuiſſe in monte Veneris (imitatione illius Tanheu- ſeri) ibique didiciſſe multa arcana, quæ ſciret in Chymicis, plurimaq; mirabilia vidiſſe, inter cæteros ſeniorem que̅dam comitem ſellæ ſuæ, cui tam diu inſediſſet, agglutinatum me̅bris contractis, ex quo mon- te miro aſtu, per multos dies à cibo & potu abſtinens ta̅dem euaſerit: qui nebulo poſtquam maximam Germaniæ oram ſuis dolis & men- daciis (patriam & nomen ſubinde mutans) cum multorum damno peruolarit & circumuenerit, dignus foret vt in ſubterranea̅ Cryptam [ID00045] aliquam, non Veneris, ſed ſccleris eiuſmodi ſociis conuenientem de- truderetur, quo ibi tot tantaſq; impoſturas & fraudes, quas perpetra- uit, pœnitentia & ſera & ſeria expiaret, nec aliis impoſterum (nobi- lem ſe mentiendo & Chymicum) falſiſſime imponeret.Vltimo adiicit Cunradius de dolis circa aurum potabile hoc mo-(51.) do: De impoſturis, quas Pſeudochymici cum falſo ſuo auro potabili exercent, vel- uti & aliis Sophiſticationib. multa adhuc dicenda forent: Verum quid agendum? Sunt tot nequitiarum peßimarum genera, vt impoßibile ſit, ea omnia agnoſcere, multo minus enarrare: Quid bono illi Penoto cum Sophiſticato illo auro potabi- li, ex oleis Caphuræ, Caryophyllorum, ſem. fœniculi & vitrioli, ante paucos annos Pragæ contigerit, ex libro eius de medicamentis Chymicis, videri poteſt: Hodierno quoque die quidam ſtatum ſuum honeſtius conſiderare deberent, & cum Sophiſti- co ſuo auro potabili tacere, ſi illud non haberent melius, dum folia auri miſcent cum ſale tartari, ac ſuperfuſo ſpiritu vini aliquoties incendunt, ac deinde cum ſpi- ritu vini ruborem inde, non (veluti falſo opinantur & aſſerunt) ex auro, ſed ex ſa- le tartari extrahunt, idque rubeum extractum ſuum aurum potabile fucoſe præ- dicant: Dolus eiuſmodi homines omni ex parte comitatur: Huc vſque Cun- radius.Cui vnum & alterum deceptionis Pſeudochymicorum modum ex aliis authoribus adiiciemus: Anshelmus Boethius in libro ſuo de gemmis,(52.) vbi agit de magnete argenteo, pa. 235. Argentum viuum, inquit, ad ſe tra- here aurum & argentum ſpagyris & pyrotechnis iam diu notum eſt: Imo impo- ſtores Chymici huius rei notitia multos defraudant: Dum enim cinabrii partes ſe in argentum tranſmutare poſſe aſſerunt, id cum argenti laminis vrunt, vocant id cementare: Tum argentum viuum, quod latitat in Cinabrio, ad ſe aliquam ar- genti portionem allicit, qua abſoluto opere reddita, putant ſe aliquam, vt dixi, Ci- nabrii partem tranſmutaſſe: ſed falluntur, cum id argenteis laminis deceſſerit & ſæpe plus (igne aliquid conſumente) quam extraxerint. Huius impoſturæ facit quoq; mentione̅ Dionyſius Zacharius veluti & Rubeus, multiq; alij. Simili fuco (inquit Boethius ibidem) decipiunt, dum mercurium præcipi- (53.) tatum aureæ patinæ imponunt illumque ſpiritu vini perfundunt: Quo accenſo & extincto præcipitatus Mercurius excalefactus nonnihil auri ex patina ad ſe nulla viſibili in patina nota aut macula relicta fugit, quipoſtea eade̅ forma, qua antea fuit exemptus, quantum attraxit auri, tantu̅ reddit: Quod tamen ex auro attra- ctum eſſe negant chymici, aſſerentes ex mercurii aliqua portione, à vi auri in illu̅ agentis. generatum: ſed id falſum eſt, cum tantum auro deceſſerit, quantum mer- curius attraxerit. Hæc Boethius.
|| [ID00046]
(54.) Similiter Crollius in Baſilica ſua poſt deſcriptionem auri potabilis, Hoc loco, inquit, ſyncerum lectorem candide de quibuſda̅ impoſturis præcaue̅dis admonitum velim: poſſe illo puluere auri volatilis à malitioſis agyrtis litera longa dignis, vario modo ſimplicibus & incautis hominibus imponi: Communicatam i- pſum aliquando cuidam Philoſopho Corticario ſub ſynceritate & pietate phari- ſaica, hypocriticum ac colubrinum dexterrime decipientem animum tegenti, qui hunc puluerem (poſtquam ei ſulfuris triti admixtionem, peradmonitionem vim percutiendi ademiſſet) de facie incognitum ſuis impoſturis miſcens, cum damno aliorum & ſuo commodo auri multiplicationem apud plurimos attentauit. (55.) Idem furcifer poſtquam intellexiſſet à me Lunam in vulgari aqua ſeparatoria ſolutam, & aqua vulgari ſalita repercuſſam deiicere puluerem in fundum, qui ter vel quater edulcoratus poſtea ad ignem in tigillo liqueſceret, & poſt fuſionem cornu forma referret, hanc corneam Lunam incognitam, ad candelam & ignem facile liqueſcentem & cultro ſcißilem, aliis mineralibus & plumbo admiſcuit, & hac inſigni ac damnabili impoſtura poſt cineritii examen apud improuidos multos Saturni in Lunam tranſmutationem mentitus eſt. Huc vſque Crol- lius.His haud diſſimilem impoſturam quibuſdam vſitatam addimus ex relatione amici cuiuſdam: Sumunt Lunam finam eique liquefactæ tantum ſulfuris vulgaris triti adiiciunt, quantum capere poteſt, ferro ſemper mouendo: Hoc argentum perſimile eſt mineræ argenti Glaß= Ertz, ſeu vitreę dictæ, ſeu potius plumbo, ita vt vix ab eo diſcerni que- at: propterea Pſeudochymici id vocant plumbum, cui ſua ſulfureitas ſit adempta, idque facilime puluiſculo quodam Sophiſtico vice tin- cturæ argentificæ ſuperiecto in bonum argentum conuertunt, igne ſulfur comburente.Verum his tandem impoſtoribus finis aderit, vt & eorum impoſtu- ris, quas ſub hac quarta nota ſatis copioſe recenſuimus, non ex noſtra obſeruatione aut ingenio, ſed aliorum, prout authores ipſos citaui- mus.(56.) Poſſet autem quis Saturninus hactenus dicta ita interpretari, qua- ſi magis in damnum, quam emolumentum Reipub. vel Chymicæ ex- preſſa ſint, vt quilibet, qui antehac eorum vſum ignorauerit, vel nunc primo eum addiſcere & exercere queat: At qui ita iudicant, nimis ſunt ſuo arbitrio ſubtiles & acuti, & verentur id quod haud verendum ſit: Nos ſcripſimus hæc in cautionem bonorum & Chymiæ amantium, non in abuſum malorum & Pſeudochymicorum, qui ſi iis alias abuti [ID00047] præſumant, (vt tamen vix opinor, niſi ſua natura ad impoſturas ſint nimis proni & in ea praxi exercitati) vel huius tractatus lectione in- ducti, potius cauſas inuenie̅t, cur iis abſtineant, ſeque in ordinem ve- rorum Chymicorum potius, quam malorum, referant: Nec enim id- eo taxantur vitia à Theologis viua voce vel ſcriptis, vt doceanturaut inculcentur, licet quidam ex iis, quæ audierint & legerint, multa poſt perpetrare poſſint ante non tentata: Nec à Iureconſultis criminum & facinorum actiones traduntur, vt ſcelerati iis operam impendant: Multo minus medici de venenis agunt, vt iis aliquis inficiatur aut per eat, ſed vt infecti dignoſcantur, quibus venenis conflictentur, vt ex ſi- gnis ſingulorum diſcretis remedium cuique ſuum infallibile ſit in pro̅ptu: Ita nos dolos, impoſturas & deceptiones Pſeudochymicoru̅, nec non notas ſingulorum diuerſas collegimus, vt ex ſignis cogniti o- mnibus bonis vitentur & à veris Chymicis eo facilius vulgo digno- ſcantur: ne optima ars cum peſſimo fuco & ſophiſticatione, doctiſſi- mi & probitate excellentiſſimi viri cumne fariis nebulonibus, vt ante monuimus, confundantur: ſed ſua cuiq; laus aut vituperium, ſuum cuique præmium aut pœna, honos & dedecus ſit in propatulo: Iniu- riam quoque nobis & ſuo proprio iudicio is faciet, qui vitia taxanti & falſitates aliorum confundenti & refutanti, eadem aſſcribat: tum enim Prophetæ & Apoſtoli, concionatores & omnes iudices eorundem, quæ taxant, criminum & impo- ſturarum, eſſent obnoxii: quod illis vt indi- gnum, ſic à rationali hominis diſcurſu longe alienum eſt. FINIS.
|| [ID00048]


XML: http://diglib.hab.de/drucke/46-med-4s/tei-transcript.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/rules/styles/tei-transcript.xsl