|| [ID00001]
ORATIO FVNEBRIS DE ILLVSTRISSIMO AC GENEROSISS.
PRINCIPE AC DOMINO, DN. IVLIO DVCE BRVNOVICENS. ET Lunaeburg. &c. (Sanctae,
& foelicis memoriae) quibus studiis vitam domesticam transegerit.
HELMAE STADII Excudebat lacobus Lucius, Anno M. D. LXXXIX.
|| [ID00002]
|| [ID00003]
ETsi natura me non eum fe cit,(
Exordium ex occupatione.
) aut finxit, qui magnorum Heroum, ac Principum laudatiss. & fortiss.
facta, ac res praeclarè gestas, dignè verbis celebrare, praedicare, aut
illustrare possim, Medicumque haud deceat Oratorem publicum agere, quod ars
Medica rationibus magis, & analogismis breuiss. vtatur, & sua expediat,
quàm vt orationis splendore, verborum copia, elegantia, & facundia illustri,
de rebus dicat, & peroret, tamen cùm munus hoc dicendi, haud spontè nunc,
vel gloriae inanis cupiditate adductus, aut quod me tám arduo negotio parem
existimem, aut ei satisfacere posse confidam, susceperim, veniam mihi omnes boni
huius instituti mei dabu̅t, omninò mihi persuadeo: rogoque hoc
mihi concedant, gratum ac beneficij non immemorem animum saltem, vt mihi liceat
(quod virum bonum maximè decet) benefactori, ac Mecoenati summo, vita (proh
dolor) iam defuncto declarare, & exponere, si minus idoneus videar tanti
Principis (Sanctae ac foelicis memoriae) laudes, vt rei magnitudo postulat,
recitare, & posteritati dignè commendare, vtque me bonum quoque esse
patiantur erga eum, cuius merito, & beneficentia, hic omnia, summaque
acquisiuimus, habemus, ac tranquillè possidemus: Accedit huc iussus quòd dicam,
& publicè orem, vicesque meę in hac Illustri Acad. Iulia idipsum à me quòd
exiga̅t & efflagitent, idque eò magis quòd plures, qua̅ alij annos, huius laudatiss. Principis sub tutela paterna
vixerim, & Medicum Aulicum ac Professorem egerim, cuius virtutis &
praeclarè factorum encomia, ego si reticerem, no̅
|| [ID00004]
quòd omnes ipsius res fortitèr &
egregiè gestas, Reformatam ac repurgatam à Pontificis Romani foedis erroribus,
(
Res Politicae Principis Iulij.
) fraude & Tyrannide religione̅, Ecclesias, ac Scholas
optimè rursus instauratas, & constitutas, atque hanc Illustrem Academiam
Iuliam fundatam, priuilegiisque summis munitam, & decoratam, Iudiciumque
prouinciale, iustitia & aequitate florentiss. denique fortiss. sapientiss.
ac ampliss. Ducatus administrationem, oratione hac mea frigida, & balba
illustrare velim, & possim, de quibus omnibus, sanè maximis rebus luculentèr
hisce diebus, & ornatè ab aliis dictum est, ac alij me disertiores ornatiùs,
ac copiosiùs dicturi sunt. Cuius, inquam, Principis virtutis laudes, &
praeconia si tacerem, aut silentio praeterirem, erga eum optimè de me meritum,
ipsiusque haeredes Illustriss. Dominos meos clementiss. quorum nomine ad hoc
pietatis, & obsequij officium vel maximè etiam adducor, non sanè is essem,
qui esse debeo, voloque. At faciam intelligant omnes mihi nequaquam fidem,
studiumque tanti Principis, dignitatem, decus, & authoritate̅
illustrandi, & exornandi defuisse. Oratoris autem nomen, vt fugio, sic &
historici vito, & declino, ne in alienam messem falcem confidentiùs, &
arrogantiùs immisisse dicar. Quae igitur domestica magis & à me, studiis,
& arte mea quam profiteor minimè sunt aliena, ea persequar, non grandi, aut
grauiore Principe digno stylo, sed simplici, & humili, vt res ipsae
postulare videntur, dicendi genere, ostendamque in his quanta industria, studio,
& labore Physicas, seu naturales, & Medicas, coluerit disciplinas, quám
magni eas fecerit, honestè de iis senserit, ac quanta sollicitudine eas
illustrare, ac in meliùs prouehere easdem conatus sit.
Et quamuis natura grauiora corporis exercitia ipsi
|| [ID00005]
negasset, ingentem tamen, fortem, ac
inuictum semper(
Magnitudo animi in Iulio Principe.
) pectore fouit, ac gessit animum, nec eum à maioribus suis bello,
armisque fortissimis degenerem, eaque minimè neglexit, quae ad belli, si à
quoquam lacessitus, aut offensus fuisset, pertinebant. Armamentarium opulentiss.
& rebus, ac machinis omnibus bellicis instructiss. ac comeatu(
Armamentariu̅ opulentiß. ac ornatiß.
) rerum omnium affluentiss. à parente institutum conseruauit, auxit, &
studiosè amplificauit, vixque in eo parem ipsi Germania hoc tempore habuit,
haeredibusque Illust. pacis tuendae, ac conseruandae, belli propulsandi simul,
& hoste̅ à patriae finib. arcendi, illustre paradigma imita̅dum ob oculos posuit. Memini sanè ipsum excelso ac ingenti animo,
Principi cuidam, cuius nomen honoris causa taceo, qui ipsi controuersias de
quibusdam arcibus moucbat, respondere. Has mihi, nisi armis, armis comparatas, à
maioribus meis, adimet nemo. Dignum familia Brunsuiciaca animosa, aspera bello,
& armis semper habita, responsum, cuius non contrahere fines imperij, sed
ampliare & extendere semper fuit animus, & studium singulare. Euentus
(faxit Deus) honestiss. conatibus ipsius, & posthac respondeat, viuat
floreatque. Amplissimae sanè, huius Principis regni tempore, huic prouinciae
accessiones, diuino quodam fato contigêre, quantas ab Henrici Leonis Magnanimi
ac fortissimi(
Ducatus amplificatio.
) Herois memoria, haud additas, legimus. At haec abrumpo, & quo studio
potiss. domesticam transegerit vitam Princeps, ac Heros laudatiss. dicam.
Optimas quasque res contemplatione dignissimas(
Studium rerum naturalium.
) esse cum intelligeret, tum maximè naturales, in Ecclesiasticis, &
politicis, vt nulli fuit secundus, ita & omnes in arcanis naturae
scrutandis, & indagandis superare maximo studio contendit, quo & animum
oblectare & pa
|| [ID00006]
scere inprimis
voluit, siquidem homo, his cognitis, & maius quiddam, quàm mortalium generi
videtur fuisse datum, percepisse putatur, quod cui in promptu semper est,
diuinus is habetur. Ideò summi Philosophi, in ea̅ curam incubuêre,
rerum naturae scientia animum vt ipsimet excolerent, eosque qui Reipub.
praeficiendi essent, vt hisce disciplinis mentem pectus quoque exornarent,
omninò voluerunt. Hinc eas praedicat Respub. foelices Plato ille diuinus, quibus
Philosophi vel praesunt, vel qui eis imperant, Philosophos si sibi iungant, qui
consilia, actionesque rudiorum ad aequitatem, moderationemque quandam in
gubernatione flectant, & ad humanitatem maiorem conuertant. Diligens
siquidem, & assidua rerum naturalium consideratio, & meditatio, eiusque
arcana rimari & scutari accuratiùs, maiorem de Deo animis hominum inducit
assensum. Esse mentem quandam aeternam, sapientem, & iustam, qui in eam
ordinis pulcherrimi, & humano generi maximè necessarij, constantiam, naturam
redegit, & potestatem ac vim qui naturae dedit mira agendi, &
perficiendi, in eademque potentia, qui naturam adhuc continet, tuetur ac
conseruat. (
Scientia rerum naturalium.
) Non enim casu mens humana, quae & ipsa diuina existit, hanc naturae
molem confluxisse, aut ex Democriti atomis coiisse, statuat necesse est. Namque
diuinam naturam, vel Deum vbique in natura, vel naturae praeesse facilè
intelligit is, qui humano aliquo sensu tangitur & ducitur, quod & D.
testatur Paulus: Deum tam propè nobis esse, vt manibus ipsum palpare liceat.
Quid hoc aliud est dicere, quàm naturam nos docere, seueri vindicis Dei scelerum
omnium, praesentiam. Incedit igitur Physicarum rerum vel naturae speculatione
huiusmodi, nobis Religio quaedam reuerentia, metusque diuini numi
|| [ID00007]
nis maior, animus nitescit, &
ad moderatione̅, humanitatem, ac aequitate̅ se
inclinat faciliùs. Timor. n. numinis diuini, vt sapientiss. omnium mortalium
dicit Salomon, Sapientiae initium est. Timemus au̅t Deum, eumque
veneramur, ex diuinaru̅, hoc est, naturalium rerum noticia, quae
vel maxima in naturalium rerum speculatoribus & obseruatoribus religiosis
existit, qui non iniuria sapientes habentur, & Reipub. gubernaculis rectè
& tutò praeficiuntur & praesident. Naturae. n. modum ipsi edocti,
moderati & ipsi sunt, ius ac aequu̅ amant & colunt. Talem
fuisse Illustr. Heroa Iulium Princ. naturae rerum peritiss. eoque diuinum magis,
atque cum imperio Deum, omnibus ex aequo notum est. Principiò enim cum
Illustrissimus(
Fodinae.
) parens ipsius (foelicis ac piae memoriae) Henricus iunior, magnanimus
bello, & armis fortiss. Princeps, diem suum obiisset, ac ipsus vnicus
relictus haeres, iure haereditario ampliss. occuparet ducatum, inter caetera
omnia nihil duxit antiquiùs, nihilque ipsi visum meliùs, quàm fodinas
Metallicas, simili qua coeperat parens cura, studio, & sumptibus excolere,
amplificare & augere, collapsas in integrum restituere, erigere ac firmare
rursus, pluresque prioribus adijcere, cuniculos nouos his addere. Instrumenta ac
machinas nouas, plures & varias summo ingenio excogitare, & fabricare,
quibus operae, & labores in dictis fodinis faciliùs & commodiùs
expedirentur, fornaces fusorias minoribus sumptibus extruere, lignis secandis,
quibus maximè parci voluit, & exurendis ac conficiendis carbonibus, leges
ferre: Denique per artifices rerumque mineralium benè gnaros viros diligentiùs
& accuratiùs, quàm quisquam anteà mineras & fossilia omnia in terrae
visceribus scrutari, indagare, examinare, ac pro
|| [ID00008]
bare, (
Res metallicae.
) plumbi, Cadmiae, sulphuris, vitrioli lythargyrij, ochrae, ac aliarum
rerum mineralium, cumulos, ac aceruos ingentes, montium instar, coaceruare &
congerere, quemadmodum hoc circa Goslariam aliisque finitimis in Hercynia locis
spectare licet, impensè auxisse, & locupletasse has fodinas eum, vt facilè
sit videre: leges ordine̅que operariis praescribere, vt in officio
homines feri, & effrenes faciliùs continerentur, nec quidquam praetermittere
quod ad rem Metallicam ornandam, illustrandam, ac amplificandam pertineret. Hinc
factum ipsius industria curaque singulari & vigilantia summa, (Deo largiente
tamen omnia) vt maiorem vim argenti, plumbique, taceo caetera omnia, singulis
septimanis conficere, & comparare in hisce fodinis coeperint, quam vnquàm
anteà, & vix credibile sit, quod tamen verum esse res ipsa docet, &
ostendit, & quidem plumbi moles illa stupenda & ingens, quae pluribus
locis spectatur: Quantum haec dederit argenti, periti artis, facilè
aestimauerint, vt taceam ipsius plumbi praetium ingens, quod magni Thesauri loco
haeredibus nunc asseruatur, nec non sulphuris, vitrioli, & cadmiae infinita
propè quantitas, quae omnia Croesi diuitias esse dixeris, quorum ingens indies
maior atque maior copia è terrae visceribus eruitur. In eum enim statum fodinas
has redegit sua cura, ingenio, & industria, (Deo benedicente) optimus
Princeps, vt quotidie in meliùs prouehantur, nec in deteriùs, vt aliis locis
degenerent, aut ruant, sed incrementum insigne vt perpetuò assumant, dum
coluntur dilige̅tius, vt meritò cum ditissimis in Germania
mineris, nunc certent, quas deficere compertum est. Hic defectus nullus adhuc
animaduersus, sed vbertas quotidiè maior, & locupletiores ac ditiores venae,
ac minerae omnes
|| [ID00009]
fiunt, & esse
deprehenduntur. Et quamuis Dei optimi maximi haec benedictio singularis sit,
ipsique soli haec accepta referri oporteat, tamen Principis huius studio,
vigilantia assidua, ingenio, & labore, hoc opus foeliciter à maioribus
inchoatum, nunc vrgeri, feruere ac florere, eximiè, ac foeliciss. videmus.
Fossas quoque nouas, & cuniculos vel aquaeductus nouos, cùm vt à fodinis
aquas abduceret, tùm etiam vt aliis commodis subditos suos afficeret, pluribus
locis parari, & fieri iussit. In quibus omnibus, etsi euentus voto,
intentioni, ac consiliis non responderit semper, non tamen eo nomine
reprehende̅dus, sed potiùs laudibus efferendus est. Non enim
facta, sed consilia factorum spectare solemus, & quidem optima consilia in
grauissimis saepè rebus pessimè cedu̅t, & euentus praeter
opinionem habent in foelices.
Quarè ô magne Princeps, quis haec tua tam praeclara instituta meritò non
admiretur, & celebret? qui tanto bono non solùm Ducatum tuum, sed vniuersum
terrarum orbem beas, & afficis, dum argento, plumbo, cupro, orichalco,
cadmia, sulphure, vitriolo, & lythargyrio, aliisque mineralibus rebus vitae
humanae necessariis, cumulatè & abundè nobis prospicis, ac locupletare non
desinis. Quis non immortales tibi pro tanto munere egerit gratias, & nominis
tui gloriam, quae vnquam in his terris delebit obliuio? Immortale sanè tibi cum
mineris tuis immortalibus nomen, & decus partum est, quòd Camoenis nostris
haec dum IVLIA stabit, decantare non desistemus. Salinas quoque nouas quanta
industria inquisiueris,(
Salinae.
) inueneris, aperueris, & modum sine magnis sumpribus hunc percoquendi
inuenire studueris, noruntij, qui principio gubernationis tibi adfuêre, & de
hisce rebus tecum conferre, & consilia inire soliti sunt.
|| [ID00010]
(
Sal Nitri.
) Testes sumus & Medici seniores, ac iuniores omnes, quanto ardore ac
studio flagraris cognoscendi, & inueniendi facilem aliquem modum, rationem,
ac viam salis nitri magnam copiam conficiendi, dum singulorum nostrum sententias
seorsim, haud communicato consilio admodum adhuc nuper conscribere nos de ea re
iubes. Est huius salis nitri ad pannos tingendos, & pyrium illum,
tormentarium puluerem conficiendum, magnus quaestus, & vsus, vt haud
immeritò de eo, quo armamentarium suum necessariis rebus bellicis meliùs
prouideret & augeret, fuerit sollicitus.
(
Chymica.
)
Chymica quoque studia, probationes, & examina Metallorum, qua sagacitate
& industria, ob fusoriam in suis fodinis arte̅, persecutus
sit, dicant ij qui officinis metallicis sunt praefecti: Metalloru̅
sanè mixtiones, praeparationes, fusiones, ac separationes, sedulò, accuratè,
& curiosè inquisiuit, naturam essentiamque ipsorum cognoscere, & scire
studiosè semper, & anxiè operam dedit, conuocatis ex remotioribus magno
sumptu viris, artis Chymicae peritiss. quorum industria, scientia, &
consilio in liquandis, separandisque metallis, coque̅dis salibus,
ac omnibus mineralibus ritè & artificiosè praeparandis, assiduè vsus est.
Doctoresque Medicos, magnis stipendiis fodinis Metallicis praefecit, vt eoru̅ consiliis, & institutis res Metallica meliùs ac dilige̅tiùs excoleretur & exornaretur. Virum sanè Principe̅ in Chymicis versari, & doceri, Metallorumque mixtiones probè
intelligere in gubernatione, imprimis in cudenda moneta multum habet momenti.
(
Monetam corrigendi studium.
) Scimus magnas in Romano imperio de metallorum mixtionibus incidere
controuersias, quas nemo assequitur, & intelligit faciliùs, quàm is qui in
chymicis est exercitatus, qualem hunc Principem fuisse cognoui
|| [ID00011]
mus, qui cum animaduerteret, etiam
ipsos monetae exploratores, vel probae magistros, nonnunquam in instituenda
proba dissidere, & de mixtione metallorum dubia multa à pluribus moueri,
quemadmodum Magnus ille Turcarum Imperator, sapientiss. illa, & foeliciss.
hoc seculo Regina Anglię, Venetusque senatus prudentiss. facit, mixtionem
metallorum aboleri quodammodo suasit, ac monetam ex puro auro, argento, aereque
cudendam censuit, vt mixtionis illius pernitiosus Romano imperio abusus prorsus
tolleretur. Salutare sanè consilium si Respub. Christiana agnosceret, quantum
detrimenti ex ea monetae falsatione caperet, quòd res ipsa docet, &
prudentes omnes intelligunt, de quo plura praeter hoc vnum non addam.
Chymica hac arte, etsi in ea excelleret Princeps hic, vt alij solent, abusus non
est, neque maiores, quàm res ipsa poscebat sumptus in eam profudit: Est quidem
regium, ac Principedigna liberalitas, in huius generis artes aliquid sumptuum
non sordidi quaestus, aut lucri, sed animi potius causa conferre, & quid ars
chymica haec veri habeat explorare, experiri, & scrutari, si fortè opis quid
humano generi inde inueniri, & accedere possit. At interim(
Pseudochymistae.
) caueant sibi diligenter Principes oportet, à Pseudochymistis illis ne
decipiantur, qui saepiùs artis ignari magnifica promittendo, vana spe & auri
conficiendi auara cupiditate, Principes, aliosque alliciunt, vt sumptus faciant
in eam rem intollerabiles, quorum maximam partem sibi dum seruant, locupletati
profugiunt, dominosque suos quos egregiè auro argentoque emunxêre, deserunt.
Plurimorum sanè ea est imperitia, & stulta temeritas,(
Lapis Phi losophoru̅.
) vt ex vegetabilibus, lapidem illum decantatum Philosophorum praeparare
se posse affirment, cum nulla
|| [ID00012]
sit auri ad
vegetabilia proportio aut symbolum. Natura enim aut ars, non quiduis ex quouis,
sed cognata ex cognatis, & ex potentia materiae producit formam: de qua re à
Physicis & Medicis monendi Principes sunt, ne sibi imponi à veteratoribus
istis patiantur. Hic sanè Princeps in nefarios huiusmodi homines &
impostores seueriùs aliquandò animaduertit, ac exemplum graue statuit, quantum
& quam immane scelus sit in huiusmodi rebus fallere viros Principes, eosque
iniquis modis, argento, & auro emungere, ac defraudare.
(
Impostores Chymistae supplicio affecti.
)
Qui cum & alia scelera nefanda plurima attentassent, ac perpetrassent, (vt
quiduis perditu̅ huiusmodi hominu̅ genus audere
solet, ipsis dum animi luxuriant reb. valdè secundis, Principumque dum gratia
cleme̅tia, ac liberalitate abutuntur) ultimo dico supplicio
affecti sunt ac dignas suorum atrocium facinorum poenas luerunt. Ab eo autem
tempore cum imposturas, fraudes, perfidiam detesta̅dam, ac
nefarios conatus hominum Pseudochymistarum cognouisset, & didicisset, malo
suo quasi edoctus, nunquam eò adduci aut pertrahi in eam sente̅tiam potuit, vt locum denuò in aula sua ipsis daret, aut fidem ipsorum verbis,
semel deceptus, & delusus, haberet. Et quamuis plures ipsum non exiguę
authoritatis, & nominis viri de ea re denuò ipsum sollicitarent, & se
ipsi rursus insinuare, ac ipsi persuadere conarentur, ne arti adeò diffideret,
& ne omnes eodem haberet loco, ac ne ob quorundam sceleratorum imperitiam
& artis abusum omnes pariter sperneret, repudiaret, & conde mnaret,
tamen non solùm hos non audiuit, aut locum importunis sollicitationibus ipsorum
dedit, sed alios principes viros, vt sibi ab impostoribus & veteratoribus
Pseudochymicis istis cauerent, diligenter, fideliter, ac amicè admonuit, &
hortatus est.
|| [ID00013]
De lapide Lydio, vario Marmore, Alabastro, aliisque(
Lapides Marmorei, Alabastrum. Lapis Lydius.
) id generis porrò quid non narrem, quae omnia disquirendo diligentiùs,
quae visceribus terrae continentur, primus inuenit, priùs hisce terris non visa,
magno sanè vsui, & ornamento quae sunt Regiis Principumque Palatiis
aedificandis, & exornandis. O foelicem olim Romam si tanta copia varij
Marmoris ipsi abundare contigisset.
Ad nostram arte̅ autem vt accedam, quàm eius fuerit(
Res Medica.
) studiosus, plurimis rebus docere id licet. Post pietatis enim cultum,
& purae religionis, quo mirificè flagrabat Zelum, nullo studio, nullisque
disciplinis magis ducebatur, quam Physicis & Medicis, & duos semper
pluresvé in aula honesto, & amplo stipendio alebat Medicos Physicos, cum
quibus de rebus naturalibus frequentiùs ac familiariùs colloquebatur, &
conferebat. Ac manè cum salutatum ipsum accederent, aut mensa si quando eos
dignaretur, plerunque vel quaestiones Physicas vel Medicas proponebat, de quibus
disserere cum ipsis humaniss. solebat, quinimo praemiis aliquando post
quaestionem aliquam discussam, & explicatam, vel nouae alicuius rei inue̅tionem, & declarationem, & ministrorum suorum foelices
curationes in morbis grauioribus, munere aliquo honesto, vel veste serica
Medicos, & Chirurgos liberatiss. afficiebat & donabat. Si qui etia̅ casus periculosi,(
In aegros ipsius liberalitas.
) & difficiles ocurrere̅t omnibus Medicis suis seriò
imperabat, vt summa diligentia, fide, & arte sua miseris aegris, quoad id
possibile esset, consulerent, mederentur & opem ferrent. In eum vsum ex
officina sua pharmaceutica Medicamenta ex aula alimenta necessaria porrigi &
suppeditari aegris praecipiebat, nec negligi vllum volebat, tanta erga suos
misericordia afficiebatur & te
|| [ID00014]
nebatur, quod vt euidentiùs ostenderet pluribus prouinciae huius suae
locis, Pharmaceuticas officinas instituit, quibus & Medicos adiungi munifico
stipendio curauit. Officinam quoque Pharmaceuticam, quam magnis sumptibus
Illustr. ipsius coniunx Heduuigis Brandeburgica Matrona piiss. sapientiss. &
benignissima construxit, & constituit, rebus medicis omnib. cultissimam,
& ornatiss. praedicabat saepiùs, ac vxoris pietatem, & munificentiam
laudabat insignem, quòd tanta liberalitate & munificentia aegris omnibus
poscentibus medicame̅ta ex sua officina gratis largiretur, nec
vlli opem negaret. Nonnunquam etiam munus aliquod magnificum, & splendidum
vxori donabat, quò meliùs & vberiùs officinam hanc exornaret, qua maximè
ipsam duci, delectari & liberalitate hac in aegros pauperes exercenda
gaudere videbat. Vtque cernere posses, liquidoque constaret, quanto artis
Medicae humano generi summè necessariò, (
Corporum sectiones.
) ornandi, augendi, ac illustraudi studio duceretur, Medicis suis seriò
iniunxit, & praecepit, vt in morbis interioribus corporis, de quorum causis
locisque adfectis non rarò controuertitur inter Medicos, si contingeret aegros
mori, cadauera vt aperirent, vtque amici in hoc consentirent, cum res habeatur
ab humanitate hisce regionibus paulò alienior, clementer postulauit, quò aliis
in simili casu meliùs consuli & succurri à Medicis posset. Quae ratio sanè
rem Medicam iuuandi & excolendi commodissima mihi semper visa est, quod in
huiusmodi corporum sectionibus saepiùs inueniantur & conspiciantur multa,
quae à placitis Hippocratis, & Galeni variant & discrepant. Alij vtinam
aequè atque hic noster Illustriss. intelligerent, quantum boni arti Medicae,
quae ex aequo omnibns inseruit, hoc pacto accedat, faciliores equidem
|| [ID00015]
essent nobis in hoc gratificandi, atque
ad sectiones cadauerum in huiusmodi casibus admittendi.
Studium Anatomicum, principium, ac basis Medicinae,(
De studio Anatomico.
) qua cura singularique liberalitate fouerit, & promouere conatus sit,
nouimus omnes: Domum quod Anatomicam extrui, ac anatomica & chirurgica
instrumenta omnia ad accuratiorem publicam sectionem necessaria, comparari &
Noriberga adferri iusserit: Magnis praeterea sumptibus sceleta duo, Maris &
foeminae, quod Lutetia Parisiorum huc asportari curauerit, quae nobis primum
componendorum in hac Academia Iulia, Vesalij excellentiss. hoc nostro seculo
Anatomici edocti, modum ac viam ostenderunt. Nouum quidem hisce terris studium,
& à plerisque male feriatis hominibus, rerum imperitis exagitatum, calumniis
variis extractum, & ludibrio habitum, at cum tanti Principis autoritate
& sapientia munitum esset, exortu primo exile, incrementum, ac vires
celeriùs assumeret, risus, contemptus, & criminationes maleuolorum
superauit, ac vicit, ipsorumque conatus ac impetus irritos sustinuit, ac tandem
fregit, adeò etiam, vt Anatomico nostro praeter quorundam(
Anatomicus.
) opinionem, & voluntatem annuum stipendium auctum, ipsusque in
numerum Professorum ordinariorum receptus sit, liberalitate, ac iussu Principis
huius, honestiss. disciplinarum ac artium studiosiss. & amantiss. In(
Cadauera ad sectione̅ publicam.
) eundem vsum Fiscali huius prouinciae scripto seriò quoque mandauit, vt
singulis annis duo cadauera Maris & foeminae, hominum publico supplicio
affectorum, vnum intra Martini & natiuitatis Domini festum: Alterum intra
natiuitatem, & Bachanalia nobis ad publicam sectionem transmitteret.
Magistratui etiam vrbano, hoc loco praecepit, vt eorundem cadauerum, si quando
ea
|| [ID00016]
peteremus nobis copia̅
faceret, omnibusque rebus se hisce disciplinis mirificè delectari, & summo
fauore gratiaque eximia, se ea pronunciare velle abundè satis declarauit, Idem
quod docet numerus Professorum Medicorum (
Hortus Medicorum.
) nunc auctus. Quid verò de Horto Medicorum Anatomicis aedibus addito,
& de Nosocomio studiosorum eodem loco instituendo, propter loci
oportunitarem non referam. Ardebat sanè hic Princeps stirpium, herbarumque
peregrinarum cognitione, quas excoli pluribus locis curabat. Ac pauperum
studiosorum fortunam ex animis miserabatur, sed omnia hęc quae magnifica &
ta̅to Principe digna, excelsaque animo meditabatur, &
moliebatur, celeri ac inopinata morte praeue̅tus perficere, &
ad optatum finem perducere, vt de creuerat haud potuit. Viget autem ac floret in
hac Illustri Academia Iulia, huius Principis liberalitate, & autoritate, si
vsquàm alibi studium Medicum, ac ipsi suus cum gratia rediit constatque honos ac
dignitas, constabitque Henrico Iulio successori, Principi Illustriss. potentiss.
ac generosiss. qui in vniuerso imperio Romano summae exspectationis est. In quo
iuuene adhuc, virtutis eximiae, fortitudinis, ac singularis sapientiae radij
elucent, regnoque aptiss. qui à parente praeclarè coepta, & inchoata in
meliùs quotidiè prouehet, minimè dubitemus. Postremò neque hoc nobis tacendum
est, de quo vt de re Physica saepiùs nobiscum conferre gratissimum ipsi
accidebat, (
Lamiae stryges.
) aliorum exemplo admonitus, de Lamiis videlicet strygibus, vel sagis vt
vocant saepiùs disquirebat, num ea praestare, & efficere possent, quae
tormentis adactae se perpetrasse fatentur. Ac hominum Melancholicorum,
anicularum & vetularum miseram conditionem miserabatur, vicemque eorum verè
dolebat, nec fieri posse
|| [ID00017]
existimabat,
tanta, ac tam dira scelera, miseras, ac impotentissimas, quantumuis conarentur,
committere & exequi. Rationi enim non esse consentaneum, & quidem
pugnare principiis Physicis, & Medicis, effectum aliquem sine causa
efficiente, sufficiente, & absente produci, aut impressionem aliquam in
obiectum à causa non praesente fieri posse; Et quamuis in pluribus sit nocendi
maxima cupiditas, odioque accensae ac impulsae extrema molia̅tur
in suos aduersarios, vt mali quid ipsis co̅cilient, tamen iis
mediis, quibus ad suas incantationes vtuntur, & tantum mali se aliis
conferre putant, non eam inesse potentiam & efficaciam, vt sufficiant,
tantu̅ noxae procreare, & producere. Quid enim verbis,
carminibus,(
Incantatio̅es quid poßint.
) adiurationibus, execrationibus, characteribus, figuris, hominum ex cera
fictionibus, & compositionibus, aliisque caeremonijs ludicris, quibus se
alios laedere posse, certè persuade̅t sibi miserae, tribuendu̅ sit, haud ignora̅t ij, qui Physices sunt periti;
Quantitatu̅ figurarum, carminumque qui soni sunt in aêrem
euanescentes, nullam esse efficaciam, nullam operationem, vel actum vllum
Physicum, nisi is per contactum fiat, qui cùm hîc desit, vana falsaque esse
omnia, quae miserae se confecisse arbitra̅tur, & fatentur
(nisi fortè veneficiis aliquid in pecudes vel homines attentarint, quae res alia
est) merasque has esse diaboli dementationes, praestigias & imposturas, qui,
vt MILLE ET MALE ARTIFEX est, mille versare dolos, artesque nouit astutiss.
& quod ipse (Deo sic permitte̅te, ob hominum diffidentiam)
facit, & admittit miseris deme̅tatis, & Melancholia
saepiùs adfectis, quod fecerint, persuadet. Mitiùs igitur & circumspectiùs
cum his agendum duxit, aliaque viâ rem aggrediendam esse, ne malum malo
cumulemus, & ne simul cum mise
|| [ID]
ris, &
afflictiss. Spiritus ille dementator, & impostor fallacissimus, ipsum
Magistratum, sacerdotes aliosque, qui hisce rebus plus fidei, & potentiae,
plerisque locis tribuunt, quàm reuera Physicè rebus inest, seducat, fallat,
& in errores graues conijciat. Propterea inconsideratiùs, & inclementius
cum miseris saepiùs agi, & importuna, ac impetuosa presbyterorum
sollicitatione, & diris minis ad huiusmodi confessiones adigi, sententiaque
senatus imprudentiss. & harum rerum imperitiss. iniquissima, ad extrema
supplicia, ignes, ac rogos condemnari, trahi, ac rapi indigniss. quorum corpora
& animas prudentissimus Princeps seruandas, ac saluandas esse, alio atque
humaniore modo ostendit, statuit, ac voluit; cuius rei exempla ipsius aliquot
egregia, ac laude prude̅tiae, & humanitatis digniss.
extant.
Vera haec Principis imperantis virtus, pietas ac prudentia est, suppliciorum
publicorum diligentem rationem habere, ne quis praeter aequum, iustum, ac
meritum suum, sanguine, & vita priuetur, quod nefas vix expiabile est, &
regionibus sepiùs, ac populis pluribus, poenas diuinas, ruinam, & extremum
exitium attrahit. At hic pedem figere libet, quamuis de signis quae morte̅ ipsius praecessêre, & nobis nunciauêre, de voragine terrae,
quae circa Schoeningam accidit, & de obitu plurium amplissimorum
nobilissimoru̅que viroru̅, huius prouinciae
praecipuorum procerum ac consiliariorum, qui ipsum antecessêre, quos simul omnes
vnus annus ferè nobis eripuit, & administratione occonomica vigilantiss.
ipsius multa dicenda essent, memoria digna, tamen longiore oratione vos non
differam, hoc tantum dico hunc Principem laborum fuisse patientiss. &
gubernationis onera subiisse, ac sustinuisse magno animo, nec vlli Germaniae
|| [ID00019]
Principum hîc cessisse. In oeconomica
administratione, quanta cura, & solertia vigilantiss. industriaque vsus sit,
nemini non notum est, nec vllum tempus vacuum laboribus sibi tribuit, quodque
temporis, alij, vel turpi ocio, vel commessationibus, aleae, venationibus
intempestiuis, ac aliis rebus ludicris consumunt, id omne ipse rebus necessariis
expediendis, & conficiendis dedit, & natum se laboribus dixit, quod
& symbolo suo testatus est, quod prae oculis semper habuit, coluit,
exercuit, & in continuum vsum traduxit: ALIIS INSERVIENDO CONSVMOR. Quod
verè praestitit, dum immensis ac grauiss. gubernationis laboribus se vehementiùs
affligeret, ac excruciaret, vt praeter aetatem, valetudinis rationem, ac
praeterquam ipsius personam deceret facere videretur, quod parceret laboribus
nullis, quibus con tinuò se conficiebat, quo factum est, cum vigiliis curisque
immodicis corpus supra modum, & vehementius quàm par erat maceraret, in
naturalium viscerum affectionem vt incideret, qua sensim vires ipsi deficere,
& corpus languescere coepit, mente animoque integro consistente, &
vigente, quo omnia gubernationis consilia, & negotia fortiter, ac
foeliciter, ad extremum vsque vitae diem expedire, & peragere visus est, nec
quidquam cessare, aut ociari, donec tandem virtute naturali prorsus prostrata,
pabulo suo conueniente, cerebro, & corde destitutis, & emarcescentibus,
moleque gubernationis, aliis inseruiendo oppressus, flammula veluti elychnij
deficiente, & con sumpto oleo extinguitur, placidiss. in arde̅ti, seria, ac deuota filij Dei inuocatione inter suspiria luctuosissima,
gemitus, ac lachrymas suorum tristiss. Illustriss. piissimae ac moestissimae
coniugis, ac Illustriss. filiorum, expiraret, animam Deo redderet, & vitam
cum morte, vel potiùs
|| [ID00020]
mortem cum vita,
quae ipsi laboriosissima fuit, & nobis omnibus mortis quaedam perpetua
meditatio, labor, ac dolor existit, commutaret, & ad beatorum omnium sedem,
ac consuetudinem commigraret cupidissimè.
Sic vitam vel maximè priuatam transegit hisce studiis deditus, nobiliss.
Princeps. Hic exitus & finis magni IVLII, IVLIAE huius almae conditoris,
& fundatoris, cum qua nomen, honosque ipsius perpetuò maneat floreatque
eximiè, Deum optimum Max. supplices rogamus. DIXI.
|| [ID00021]
|| [ID00022]
|| [ID00023]
Iohannes Bockelius.