|| [ID00003]
ILLVSTRISSIMO PRINCIPI AC DO MINO, DN. VVILHELMO DVCI
BRVNSVICENSI ET LVNEBVR GENSI ETC. DOMIno suo Clementissimo, Gratiam &
pacem per eum, qui pacis & Gratiae autor atque recuperator est Christum
exoptat.
ILLVSTRISSIME Princeps, Domine Clementissime, Non sine ingenti amicorum dolore,
omnes pij hactenus tristissima dissidiorum de Religione & haeresium
scandala deplorant, quod illae non solum iam olim Ecclesiam Dei, sed &
his nostris temporibus, postquam coelestis docttina, per virum Dei D. Martinum
Lutherum, diuino prorsus beneficio, repurgata est, multis in locis vehementer
exercere & dilacerare videmus. Ad quem sanè modum gloriae Dei Opt. Max.
ac veritati coelesti, sicut & hominum saluti (vt interim de Ciuilibus
non dicam cladibus) infensissimus hostis Satan, adhibitis quibuscunque suorum
mendaciorum, & violentiae machinis, furiosè detrahere, eamque vbi ipsi
permittitur, crudelissime subuertere audet. Non autem mediocriter &
illud piorum animos turbat, quod de causis scandalorum, & tragicorum
eiusmodi malorum, haud id quod res est, & oracula Dei euidentissime
edocent, â plurimis decernitur: Sed quod publice priuatimque constat, tam de
Ethnicis, aut Turcis, Christi nomen respuentibus,
|| [ID00004]
quàm de
ijs, qui eodem nomine vna nobiscum vti volunt, Pontificijs & alijs, quod
peruersè vel Scripturae ipsi, quae Deum habet autorem
vel Confessionibus, ex eadem absque corruptelis piè petitis, vel doctrinae
verae assertoribus & propagatoribus synceris, causam culpamque annem,
longo iam tempore, multis magnis clamoribus contendendo, illi imputare non
vereantur. Id quod proximis etiam annis edita Iesuitarum scripta, nostris
iniquissima, ostendunt. Qamobrem & successum doctrinae Euangelicae, ideo
potissimum, praecludi & impediri passim depraehendimus, quod calumnijs
& suggestionibus eiusmodi inaliciosis, supremae etiam sortis hominum, ac
gubernatorum animos praeoccupari constat, vt odium quoddam agrestè contra
Religionem veram, ac purioris doctrinae cultores, animis suis adeo concipiant,
& obfirmari sinant, vt nec ipsi synceram doctrinam amplectantur, nec
alijs vt eam, studio illo, quod vox diuina, quod gloria Christi, quod
aedificatio Regni eius, quod salus cuiusque requirit, sequantur, pluribus in
locis permittere velint. De quo quidem querelas, vt nunc subiungam prolixas
(quas vsu aliquo, suis in locis edoctus, annectere poteram) mei non est
instituti.
Quare cum ea sit atrocitas iniuriarum, quibus Ecclesiae nostrae, &
doctrina, quam in ijs, ex ipso Dei verbo, vt Gnomone & Norma veritatis
vnica, profitemur, afficiuntur, & de mandato Dei necessario docentibus
incumbat, vt veritati contradicentibus respondant, & innocentiae
testimonium perhibeant, id argumentum Orationibus peculiaribus, ab initio
lectionum Theologicarum, in Ecclesia Brunouicensi tractandum suscepi, &
quod ab alijs , quandoque de eo scriptis insertum est,
paulo plenius, ac de industria explicandum esse duxi. Nec vero de origine
& causis solummodo dissidiorum religionis, & sectarum, quod in
priore fit Oratione, dissero: Sed de remedijs quoque, voce diuina ostensis, in
posteriore ago, quibus tot tam
|| [ID00005]
que atrocibus scandalis
& corruptelis, verae doctrinae, piè constanterque occurrendum &
obstandum est. Qua sanè occasione, nonnulla quoque inserenda fuerunr, de
consilio pio, vtili ac necessario, quo in Ecclesijs Augustanae Confessionis, de
certa quadam, inque verbo Dei fundata Consensio, nis forma, ob controuersos
Articulos, à multis superiori tempore, perperam admodum & periculosè
agitatos, tractatum fuit. Nam id suo ordine cum caeteris maximè attingendum fuit, vt palam fiat, nos iniquissimè temeritatis, maioris distractionis, & nescio cuius non
improbitatis, à varijs Antagonisis, nostrarum
Ecclesiarum doctrinae reclamantibus, insimulari, quod studio eius, quae omnino
in Articulis fidei, ac cultibus diuinis requiritur, Concordiae rectè pièque IN NOMINE ac patefacta
VERITATE ipsius CHRISTI (nam aliam nec quaerimus, nec agnoscimus Concordiam)
illam amplectendam, & , euidendam esse
censeamus.
Has autem opellas, T. C. Illustrissime Princeps VVILHELME, nuncupare volui, quod
postquam in hanc viciniam, Deo ita extrudente, legitima vocatione sum adductus,
summa voluptate & voluntate percepi, ea quae calculis omnium bonorum
constant, & testimonio publico praedicantur, de T. C. in eadem, de qua
dictum est, purioris doctrinae aperta consensione, & alias in pietatis
studijs, inter ipsa gubernationis onera, quantumuis varia & difficilia,
assidue tractandis, singulari ac rara fide, atque industria. Ad quam cum,
accedat diligens, scriptorum Biblicorum lectio, & meditatio, fieri
nequit, quin animus luce coelestis sapientiae illustretur, & saluberrima
aduersus omne genus malorum inde eruantur, atque
subinde Spiritus sancti dona & ornamenta crescant, de quorum incrementis
passim Regij vatis carmina, & aliae promissiones diuinae testantur. In
spem igitur optimam adductus sum, T. C. & has meas qualescunque
lucubratiunculas, fronte serena ac
|| [ID00006]
cepturam, vt de
illarum vsu necessario, candide iudicaturam, meque eadem, qua iam pridem
Theologos synceros, & benè de Ecclesia merentes
fouere solet clementia, ratione aliqua dignum habituram. Domino Iesu Christo,
& Immanueli, secundum dulcissimas
promissiones, Ecclesiae suae, & nobis praesenti, T. C. & totam
stirpem Illustrissimam, nosque omnes humilime commendo. Brunosuigae die
M D LXXXVI.
T. Illustriss. Celsitatem submisse colens.
Iohannes Hedericus, D.
|| [ID00007]
ORATIONIS PRIORIS DE ORIGINE ET CAVSIS CERTAMINVM
AC CORRVPTELARVM RELIGIONIS .
VNde tot exurgant sectarum monstra sub Orbe Quaeritur, & lites quis sine fine serat? In promptu causa est: Cacodaemon mille per artes Procreat is foetus hos alit atque malos. AEgrius hic perfert Christi sic verba doceri, Vt nil fermentum possit habere loci. Hinc sacra quae certo nobis oracula constant, Ille solet varijs dilacerare modis. Mox has, nunc illas in partes torquet & infert, Vt purum nequeat dogma manere Dei. Inuoluit tenebris quae sunt clarissima densis, Optima sunt hosti pessima quaeque malo. Et quacunque potest tandem ratione salutem, Vel nimis obscuram difficilemue facit. Accedit peruersus amor, peruersus et error, Qui mentes hominum decipit atque trahit.
|| [ID00008]
Vt quae finguntur capiant mendacia plures,
Nec possint lites nunc reperire modum.
Sic multos falsi studio gaudere videmus,
Quod nil candoris, nil pietatis habent.
AEstuat affectu sed coeco pectus in ipsis,
Nec patitur iusta se ratione regi.
Et quia finis adest prope, quo iam secula mundi,
Cessabunt instat, suppliciumque graue:
Hinc crescit Satanae rabies, & scandala multa
Nascuntur, fastu plurima corda tument.
Impia vox igitur censebitur omnibus illa,
Dicta Dei sectas quae generare refert,
Imputat & studio syncerae relligionis
Multa quod hoc nasci tempore monstra solent.
Non Deus, aut doctrina Dei, sunt perditioni,
Quin magis ostenduut illa salutis iter.
Sed quicunque perit, propria perit impietate,
Ductorem Satanam quod voluitque sequi.
Iohannes Hedericus D.
|| [ID00009]
ORATIONES DVAE DE ORIGINE ET CAVSIS MVLTIPLICIVM DE
RELIGIONE CERTAMINVM ET haeresium, deque certis ad praescriptum verbi diuini,
eius generis scandala euitandi & superandi rationibus.
Prior habita III. Non. Nouembris.
MAgnifici D. D. Consules, Reuerendi, Clarissimi ac doctissimi viri, caeterique
auditores optimi: Vsitatum est, & à veritate non alienum dictum, quo
affirmatur: Tempora praebere argumenta disserendi, non artem, quae, dum res
nouiter inuentae, aut in publicum prolatae, successu temporis explicantur, eadem
manere, nec in prae ceptionibus suis, ijsque regularibus, mutationis quicquam
admittere solet. Vnde & hodie tempora occasiones, vna cum ipfis rebus
sub ministrant, vt inter tot tamque varia, de religionis Christianae capitibus
plurimis, non modo certamina, sed & sparsas, obstinatèque propugnatas,
per multiplices sectarios, impias de ijs corruptelas, & horrida dogmatum
portenta, nos, quorum professionem & munus quam maximè ea attingunt,
& quibus potissimùm in acie standum est, adeò de ijs dicere &
agere cogamur, vt si velimus inter tractationes eiusmodi penitus conticescere,
non solum taciturniores Pythagoreis haberi & ranis Seriphijs, vt in
paroemijs dicitur, comparari: sed potius, quod diuinus vates longe grauioribus
& acutioribus dictis effert, caecis speculatoribus, dormitantibus
&
|| [ID00010]
stertentibus, imò & mutis canibus, (quorum
his annis non pauci depraehenduntur) similes, haud iniuria censeri possimus.
Inprimis verò mihi, ab argumenti eius genere deflectendum non esse video, quod
vobis omnibus constat, me vocatione legitima, eaque, si circumstantiae omnes
probè examinentur, prorsus divina, ex ijs Bojorum & Marcomanorum terris,
ad Ecclesiae huius celebris gubernationem adductum esse, quarum qui non ignarus
est, facile intelligit, nimis copiosam, non solum dicendi, sed &
multiplicem in ijs locis societatum singularium, ideoque irregularium, in
religione diuèrsitatum & opinionum de ea monstrosam confusionem, serió
deplorandi ac execrandi materiam redundare.
Quare cum de nonnullis speciatim, annis elapsis, quae Ecclesiae Christi
commonefaciendae, & pijs mentibus praemuniendis, necessaria videbantur,
scriptis quibusdam publice ditis, exposuerim: nunc quae in genere orationibus,
ijsque duabus, recitandis, videntur accommodatiora, tractabo, & suo
ordine, in priore quidem recensebo, originem & causas dissidiorum in
Religione, seu haeresium, sectarum, quibus omnibus mundi temporibus, &
his nostris, passim Ecclesia Dei vehementer perturbatur, illiusque corpus in
diuersas, easque contrarias partes discinditur: in posteriore veró subjungam
certas, verboque Dei praescriptas rationes, quibus scandala adeò crebra
& atrocia, omnibus bonis euitanda sunt & superanda.
Etenim vt seriô diligenterque id argumentum tractetur, sunt rationes
grauissimae & ex ijs cu̅ primis hae, quod vniuersa religio
nostra, & ea quam profitemur, & ingenuè amplectimur in Ecclesijs
nostris, Augustana Con
|| [ID00011]
fessio, propterea apud supremae
& infimae sortis homines pessimè iam longo tempore à sycophantis
traducitur, quasi ea tot (vt à Petro, hebraismo
non(2. P) sua carente emphasi nominantur)
his temporibus fons & origo existat. Vnde scriptores Pontificij
& Iesuitae, perpetuò illud inculcant, ex doctrina quam Ecclesiae nostrae
profitentur & defendunt, tot tamque diuersas, eque diametro sibi
repugnantes sectas esse exortas, & inde ab exordio Christianae fidei, vt
ipsi quidem scribunt, ad hoc vique tempus, numero ac varietate tanta, simul ac
semel haud extitisse. Hinc eandem confessionem, Ecclesiarum nostrarum,
falsitatis ac vanitatis peruersè insimulare non verentur, vbi praetendunt,
veritatem non multiplicem, sed vnam esse, & spiritum Dei, qui vnitatis
seu concordiae autor est, in ista fidei & dogmatum discrepantia seu
confusione, locum habere non posse. Ad eundem modum, post pontificios, nostras
Ecclesias exteri & barbari, vt Mahometistae, quique illis mixti sunt
hodie, Graeci, vt & Moscouitae, accusare & sugillare solent. Non
dicam de Vualdensibus, de varijs factionibus Anabaptisticis,
Suenckfeldianis, & alijs Sectarijs, qui eadem de causa nostros caetus ex
alto despiciunt, & suos contra vnitatis nomine eiusdemque spiritus
consensu, de quo plurimûm gloriantur, praeferunt, & idem, inter alia,
cur nobis adiungere se nolint, praetendunt. Ad haec, animos eorum, qui aliquo
pietatis Zelo flagrant, & incrementa Euangelicae doctrinae, ne minima
quidem ratione impediri cupiunt, haud vulgariter angi eam ob causam, saepe
multumque percipimus, vbi tristem haeresium, & multiplicium de doctrina
opinionum confusionem intuentur, nec facilè ex eo se extricare possunt, cur Deus
multos è synceris ac pijs Doctoribus, non priuatis saltem, sed &
publi
|| [ID00012]
cis, hoc foedissimo seculo,
criminationibus, obtrectationibus, calumnijs, odijs, furoribus, atque
immanitati tot haereticorum, falsorum fratrum, impiorum auditorum, atque
tyrannorum expositos esse sinet. Vnde & inprimis, fidelis Christi
& Ecclesiae eius ministros, haec attingunt, quibus dum ratione mandati
diuini & officij sui, pluribus sectarum monstris enascentibus &
subinde sibi succedentibus resistendum est, perpetuis Satanae &
organorum eius odijs, calumnijs & insidijs propterea obijciuntur,
& vbi tot tamque peruersè contradicentibns cedere nec volunt nec
possunt, sed illos conuincere student, ab ijs qui vel
silendo vel colludendo, imo etiam frigidam, quod dicitur, suffundendo, Christum
& Belial posse conciliari stultè putant, tanquam ipsi dissidiorum
autores, ac pacis turbatores iniquissimé accusantur. Cum igitur tam efficientium
quam finalium de argumento, mihi proposito, causarum consideratio, cum pietate
singulari, vtilitate insigni, ac necessitate euidenti coniuncta sit, vt me de
ijs, non quidem pro rei amplitudine (quam assequi difficile est) sed pro
tenuitatis meae modulo disserentem, beneuolè patienterque audiatis (quemadmodum
facitis) diligenter oro.
Illud vniuersis merito persuasum, & ob firmissimas, quae alias
recitantur, rationes, indubitatum est, solum Deum ac verbum eius, omnis
scientiae & sapientiae diuinae vnicum , sapidem
lydium, ac vnicam esse normam, è qua iudicium est petendum, cum de alijs omnibus
religionis capitibus, tum de Ecclesia Dei vera, & eius in his
terris conditionibus, deque origine dissidiorum haeresiu̅
& sectaru̅ quae in ea nullo non tempore, & his
nostris hactenus, excitantur. De eius igitur verbi testimonijs, de
|| [ID]
scriptionibus & ex emplis propè innumeris,
abundé constat, haeresium & sectarum, omniumque scandalorum in Ecclesia, primarium esse fontem, ipsum Satanam, vt pote
qui id nominis etiam apud Hebraeos habet, quod omne illius artificium &
malitia eò tendit, vt cuivis bono se hostiliter opponat, ac Dei hominumque
piorum conatus, vbi potest, euertat. Qua de causa ab Apòstolls etiam apellatur, quod amantibus(1. Tim.
5. 1. Pet. 5.) Deum ac veritatem resistat, quodque calumniando
& homines contra sese inuicem concitare, & à Deo eiusque
religione vera abducere perpetuò moliatur. Illius ,
& plus quam mille, vel potius infinitas perdendi ac nocendi artes, miro
compendio Christus duobus in genere capitibus est complexus, nimirum homicidio
& mendacio, quorum priori omnis iniusta est coniuncta violentia,
subuersio & tyrannis, sub posteriore, quodcunque errorum, calumniarum
& corruptelarum genus, quo homines decipiuntur, ac dementantur,
intelligitur. De hac primaria causa, Deus Ecclesiam suam,(Genes. 3.) mox in prima, à se in Paradiso
promissione promulgata, edocuit, in qua diuino consilio & decreto se
inimicitias inter semen mulieris & serpentis statuisse, testatus est,
& de illo quidem praedixit aperto Marte & iure dominij legitimi,
serpentis caput seu regnum id invasurum, suosque veritate ac potentia
vindicaturum: De hoc verò, vt praedonem, fraude veteratoria grassaturum,
& non saltem calcaneo seminis sancti insidiaturum, sicut nonnullae
versiones habent, sed vt verbum Hebraeum, vtrobique
positum, indicat violentia sua conquassaturum esse. Ad hanc igitur praedictionem
mox inde ab initio, ad hoc vsque tempus, consecuta sunt infinita in Ecclesia
Dei certamina, confusiones dogmatum, persecutiones, odia, exi
|| [ID00014]
lia, & parrhicidia, vt propterea non minus verê quâm argute
dici possit, totum scripturae sacrae & Ecclesiasticae doctrinae corpus,
haud aliud quam Epitomen, de certamine seminis promissi, & serpentis,
censendum esse. Ete nim inde satis manifestum est, semper extitisse, &
etiamnum extare, nec ad finem vsque mundi defuturos esse, duos, inter se
. dissidentes coetus in genere humano, quorum alter
in luce, seu regno Dei, alter in tenebris, seu Satanae potestate subsistit. Ex
his prior ille, qui in luce versatur, ab ipso Dei, viuentis filio, quem
antiquissima promissio designat per ministerium Euangelij colligitur, &
ei, vt capiti, per foedus gratiae inseritur, cui verè ipse non solum vt verus
Deus, sed & Homo, seu semen mulieris, secundum dulcissimas verbi
promissiones, est praesens, & in medio eius habitat, condonat &
tegit piorum peccata, efficit, vt in spiritu & veritate Deum invocent,
& ei obediant, vtque totius redemptionis & singulorum eius
beneficiorum participes reddantur. Contra, multitudo illa, quae in tenebris
agit, habetse vtsemen, non promissionis, sed defectionis, non gratiae sed
malitiae, non sinceritatis, sed fraudis, ac regitur à Satana, qui in ea, qua
viuit ignorantia & indignatione Dei, eam erroribus multiplicibus
dementat, furoribus & odijs aduersus semen sanctum inflammat, &
bellum aduersus illud perpetuò vrget.
Iam quia haec altera multitudo, à Satana seductore suo antiquo, imponi tantoperè
sibi patitur, & errantibus tam opinionibus quam cupiditatibus animos
praeoccupari, varijsque modis confundi sinit, vt veritatem abijciat, doctrinam
synceram corrumpat, haereses disseminet, & odijs exardescat, solet etiam
loco efficientis haeresium &
|| [ID00015]
sectarum, voluntas praua
in autoribus earum censeri. Etenim animus eiusmodi hominum , superbia, arrogantia, ambitione, sophistica, aemulatione,
leuitate, & similibus affectibus aestuat, quibus accensi verbo Dei,
stultae rationis iudicium, veritati mendacium, diuinae sapientiae humana somnia
anteferre, spiritui sancto resistere, alios decipere, & in exitium
extremum praecipitare audeant. Nam in his viris Belial, in his tenebrarum
& incredulitatis filijs, (vt phrasibus veheme̅tioris
significationis in scriptura exprimuntur) hostis veteratorius suas exercet
technas, & prodit, quali afflatu pestifero hominum caro sit infecta,
&(Genes. 3. 6. 8.) quod omnis
formatio vel sensus cogitationum cordis (vt fontes Hebraicae &
Chaldaicae linguae habent) in hominibus tantùm sit malum, omni tempore,
& ideò innata quadam & occulta procliuitate mendacijs suis
gaudeat, & ab ea propendeat. Quin etiam Apostolus inter alia, iam ea
quae vt causa dissidiorum & corruptelarum origo
sunt, quam ipsas haereses, inter opera carnis recenset, vbi, manifesta sunt,
inquit, opera(Gal. 5.) carnis, quae sunt haec:
Adulterium, scortatio, inimicitia, lasciuia, simulachrorum cultus, veneficium,
immundicia, lis, aemulationes, irae, concertationes, seditiones, haereses,
&c. de quibus praedico vobis, quemadmodum etiam praedixi, quod qui talia
agunt, regni Dei haeredes non erunt. Quo testimonio grauissimo designatur,
haereticos & sectarios, qui alioqui spiritum saltem iactant, non minus
carni esse addictos, & ob id à regno coelesti iudicio diuino excludi,
quam adulteros, scortatores, & id genus alijs
|| [ID00016]
atrocibus delictis pollutos. Qua ratione etiam accidit, vt multi coetus fanatici
ac sectae, manifestè cum verbo Dei pugnantia, vel approbent flagitia, vel illis
se contaminent, quod opera carnis, haereses, seditiones, turbae, libidines,
& caetera inter se omninó sunt cognata, & homines illos
vehementius ad ea propendere, inde manifestum fiat.
Caeterum de causis nunc breuiter commemoratis, prolixum sacrorum testimoniorum
Catalogum pertexere (3. Reg: 22 2. Paral:
18) poslem, si necessarium id videretur. Adiungantur autem prioribus tantum
aliquot, vt quod de pseudoprophetis, qui tempore Micheae magno numero in
Ecclesia Dei grassati sunt, legitur. Et egressus est spiritus, & stetit
coram facie Iehouah, & ait: Ego decipiam eum (Achab, qui veritatem
admittere nolebat) Et dixit Iehouah ad eum: In quo? Et dixit: Egrediar,
& ero Spiritus mendax, vel, (vt signisicantius habet Hebraismus) in
spiritum mendacij, in ore omnium Prophetarum eius. Et dixit: Decipies, &
etiam praeualebis, Egredere, & fac ita. Et tunc ecce dedit Iehouah
spiritum mendacij (Ierem: 14) in ore Prophetarum
tuorum istorum. Et Iehouah locutus est contra te malum. Et ad Ieremiam Iehouah:
Prophetae isti, inquit, mendacium Prophetant in nomine meo, non misi eos, neque
mandaui eis, nec locutus sum ad eos, visionem mendacem, vel (vt Hebraismus
& hic sonat) visionem mendacij in diuinationem & vanitatem, in
seductionem cordis sui ipsi vaticinantur vobis. (Ierem:
27) In eodem Ieremia post multa alia huc pertinentia, Iehouah audiui,
inquit, ea quae dixerunt Prophetae, Prophetantes in nomine meo menda cium,
dicendo: Somnium somniaui. Quousque est hoc in corde Propheta
|| [ID]
rum, vt Prophetent mendacium, vt prophetent dolum
cordis sui? Quorum cogitationes huc tendunt, vt in obliuionem nominis mei ducant
populum meum somnijs suis, quae quisque socio suo recenset, sicut obliti sunt
patres eorum nominis mei in Baal. Propheta is, apud quem est somnium, narret
somnium, & apud quem est verbum meum, loquatur verbum meum, in veritate,
&c. Et in Ezechiele grauissimis verbis Iehouah(Ezech. 13.) ad Prophetam, Fili hominis, inquit, vaticinare contra
Prophetas Israelis qui Prophetant, & dic ad eos, qui de corde suo
prophetant, Audite verbum Iehouah, sic dicit Adonay Iehouah: Vae Prophetis
stultis, qui ambulant post spiritum suum (quod figura & phrasi Hebraica
dicitur) cum nihil viderint, Tanquam vulpes in desertis facti sunt Prophetae
tui, ô Israel. Non ascendistis in rupturas, neque sepiuistis sepem super domum
Israel, vt staretis in praelio in die Iohouah. Viderunt vanitatem &
diuinationem mendacij, dicentes: dixit Iehouah. Et Iehouah non misit eos,
& fecerunt sperare, ratum fore illud verbum, Nonne visionem vanitatis
vidistis, & diuinationem mendacij (vt rursus Hebraismi habent) dixistis,
& dixistis: dicit Iehouah, & ego non sum locutus propterea sic
dicit Adonay Iehouah: quoniam vanitatem locuti estis, & vidistis
mendacium: Ideo ecce ego contra vos, dicit Adonay Iohouah, & erit manus
mea contra Prophetas videntes vanum, & adiuuantes mendacium, in secreto
populi mei non erunt, & in scriptura domus Israel non scribentur,
& interram Israelis non ingredientur, & scietis, quia ego sum
Adonay Iehouah. Ideo pro eo quod fecerunt errare populum meum, dicendo, pax, cum
non sit pax, & ipse aedificat parietem, & ecce
|| [ID00018]
ipsi oblinunt eum luto absque firmitate &c. De horum igitur, vt
& multorùm aliorum scripturae dictorum testimonio, satis perspicuè
colligitur, Satanam à Deo & veritate eius, siue vera agnitione cultus
Dei, ita defecisse, vt non solum imagine Dei in contrarium in ipso effectum
conuersa, natura sua sit mendax, sed etiam in reprobis hominibus, autor existat
omnium mendaciorum, vt primò eorum, quae caeteris longè perniciosiora sunt,
& falsas opiniones de Deo, prauam doctrinam, impiosque cultus
compraehendunt, Deinde est & autor reliquorum mendaciorum, sub quibus
omnis generis fraudes, doli, imposturae, calumniae, conuicia, & alia
scelera, cum verbo & veritate Dei pugnantia, denotantur. Ex ijsdem
intelligimus, propinquas esse causas, errores mentis, & iudicij in
hominibus, sicut & peruersam in impijs voluntatem, vnde afficitur, vt
vel propria caligine, vel ignorantia veritatis, vel multitudine errantium, vel
consuetudine praua, vel leuitate ingenij, vel spe commodorum externorum, vel
similibus peruersis affectibus nimium capti ea quae falsa, quae impia, quae
exitiosa sunt, temerè & petulanter fingant, atque mordicus defendant.
In eiusmodi igitur reprobis, praeter originalis peccati tetram corruptionem
Satan, deserente ipsos Deo nouam excitat deprauationem, ita vt (non sine emphasi
reserentibus Prophetis) , seu communes honestatis ac
humanitatis regulas dediscant, aut has saltem in praxi amplius sequi nolint,
ijsque contraria moliantur, ac perficiant. Id quod videre hodie licet in
fanaticis non vnius generis, vt & in Apostatis, atque patronis falsorum
& impiorum dogmatum plurimis, vt potè qui multo deteriores &
nocentiores sunt ijs, qui simpliciter errant, & vel Turcis ac Ethnicis
ipsis, detestanda immanitate, & lacerandi
|| [ID00019]
conuiciandique alios, non male de Ecclesia Dei meritos viros libidine,
superiores esse, in ista temporum iniuria, publicè priuatimque depraehenduntur,
Quo in genere vix aliud ex historijs designabitur seculu̅, quod
cu̅ nostro hoc, longè exulceratissimo, comparari queat.
Sed vt abrumpam, quam interposui, sacrorum dictoru̅, ijsdem & ea addentur, quibus ipse Christus, os
veritatis, in suis concionibus, contra eos qui diuersum sentiunt, spiritum
vertiginis, autorem caecitatis, errorum ac haeresium in organis seu mancipijs
suis statuit: vt cum Parabolam edisserit, de homine seminante(Isa: 19. Matt: 13.) bonum semen, in agro suo, sed
dormientibus hominibus venit eius inimicus, & seminauit Zizania, in
medio tritici (vt Graeca habent) & abijt, &c, Et hinc figurato
sermone clarius ad Iudaeos, & Pharisaeos:(Ioh.
8.) Vos, inquit, ex patre, diabolo estis, & desideria patris
vestri vultis facere: Ille homicida erat ab initio, & in veritate non
perstitit, quia non est veritas in eo. Cum loquitur mendacium, ex proprijs
loquitur, q uia mendax est, & pater eius. Ego autem quia veritatem dico,
non creditis mihi. Simili ratione Apostolus describit principem, cui potestas
est aêris, spiritus nunc(Ephes: 2.) agens
, in hominibus contumacibus, vel in fiIijs
diffidentiae, vt hic vetus translatio Hebraismum, significante̅
homines, contumaciae vel incredulitati prorsus addictos, rectè retinuit. Quod
dictnm & Augustinus confert cum priore Christi ad Iudaeos sententia,
vbi inter alia: Duobus ergo, inquit, modis peccatores, infideles Iudaei, filij
Diaboli vocantur à Domino,(August: lib cont: Ad
im: Manich: cap 5.) vel quod ab ipso impietatem didicerunt, sicut de
ipso Diabolo Apostolus dicit: Qui nunc operatur vt filius diffidentiae: vel,
quod eum imitantur, quod magis pertinet ad id, quod de illo dictum est:
|| [ID]
Et in veritate non stetit, quia & ipsi Iudaei in
veritate legis, quae sibi data est, non steterunt, eo quod Domino attestante
& dicente: Si credideritis Mosy, crederetis & mihi, ille enim de
me scripsit: secundum eorundem peccatorum venena, etiam serpentum &
viperarum genimina vocantur, &c. Haec Augustinus. Sed desino nunc
recensere testimonia scripturae plura, quae de causis dissidiorum, falsorum
dogmatum, & corruptelarum in Ecclesia adeò diserte edocent, vt si qui
alias aut diuersas affingere ausint, (audent autem vt nuper memini quam plurimi)
se ipsos eo genere veneni & dementiae infectos & captos esse
magis ac magis prodant, vt proptereà more phreneticorum in ea lethalem suum, quo toti correpti sunt, morbum deinceps
animaduertere nequeant.
Iam testimonijs scripturae series exemplorum subiungenda, ijsque declarandum
erat, ad causas, quas dixi, turbas de religione & haereses, omnibus
mundi temporibus erupisse, easque licet impiae omninò, portentosae, &
vehementer inanes fuerint, semper tamen quamplurimos asseclas reperisse. At veró
exempla eiusmodi tot sunt numero, adeoque diuersa, vt nec olim nec hodie,
integris voluminibus multorum scriptorum, qui id conati sunt, compraehendi
& describi satis potuerint. Quod si quis tamen idem conari adhuc velit,
meo iudicio id fecerit haud temerè & inconcinnè, si de sententia
& praescripto promissionis omnium antiquissimae, cuius nuper facta est
mentio, (Genes. 3.) recenseat exempla certaminum
eorum, quibus inde ab initio acerrimè quassata est vera Ecclesia,
|| [ID]
quae fide seminis sancti & benedicti collecta fuit,
cui se hostili & atroci furore opposuit vniuersa serpentis progenies,
hoc est, omnes illi, qui eandem Dei Ecclesiam, fidem ac confessionem, iam olim
& nunc, vel(I.) prorsus respuunt,
eamque crudeliter extinctam esse cupiunt,(II.)
vel si non penitus respuunt verumetiam Ecclesiae illius pars haberi volunt,
nihilominus intra viscera eius quoque foedè grassantur, & Mare, quod
dicitur, coelo, sacra profanis miscentes, in ipsis fundamentis (vt de rebus
secundarijs non dicam) impiè turpiterque delinquunt, & vná secum alios
quos seducunt, in exitium sempiternum praecipitant.
(I.)
In priore igitur serpentis progenie, quae Ecclesiam veram fidemque eius, prorsus
extinctam omnibus seculis cupit, censendus erit primò Cainismus, qui vnà cum
Epicureismo, omnibus temporibus, infinitam hominum multitudinem dementante
primum mundum in vniuersum, seruatis paucissimis
diluuij subuertit. Post hunc collocetur Gentilismus, qui pluribus enatis ex ipso
sectis, longé lateque per orbem totum, & singulas in eo Monarchias, vt
Babylonios, Persas, Graecos, Romanos, & alios populos, vt &
hodie eos, qui remotiores sunt, barbaros agitatus est, & adhuc agitatur,
eosque ad interitum perducit. His tertio accedunt Saracenismus, &
Mahometismus, qui in fatalem Christianismi, cui successerunt, perniciem
diutissimè hactenus & crudelissimè grassantur, cui maxima ex parte nunc
correspondent, partìm quidem Persianismus, in quo hodie. Christianismus apud
nonnullos instaurari dicitur, partìm verò Tartarismus,(II.) qui iam Iudaismo, quam Christianismo, vt histo
|| [ID]
riae docent, successit. Ad alteram serpentis prolem
, quae nihilominus seminis promissi pars vult
haberi, censendi sunt, primò, Pseudo Israelicismus, isque vel tempore
Patriarcharum, & Prophetarum, quo vt de sacris descriptionibus constat,
agitatus est Iconolatrismus, Orismadthismus, Astarothismus, Baalismus, siue
Belorismus, Sicuthismus, Chionismus, Michatismus, Miplaz ethismus &c.
vel tempore Christi & Apostolorum eius, Iudaismus, Pharisaismus,
Saducaeismus, Essaeismus, Gramatismus, Theudeismus, Sebuaeisinus, Gorthenismus,
Dositheismus, Hermerobaptismus, Na zaraeismus, Ossenismus, Herodianismus,
&c. His quoque portentis annumerentur, Idumaeismus, Samaritanismus,
& Baiethosismus, quorum nonnullae etiam hodie inter Turcas
Constantinopoli reliquiae extare feruntur. His similiter adiungatur,
Thalmudismus, maximè recentior, qui veteri deterior est, & Sabbathismus
ab ijs, qui & Christiani esse volunt, his temporibus indroductos, sicut
etiamnum qui in Morauia haerent, Sabbatharij, eundem obseruant. Deinde huc
referendus erit Pseudochristianismus & Antichristianismus, quorum hic
mox circiter Apostolorum tempora caepit, & ab ijs ad hodiernum
vsque diem longè tristissimè & atrocissimè, per omnes orbis partes,
Orientem, ob Graecismum, occidentem ob Romanismum, Septentrionem ob
Moscouitismum seu Ruttenismum, Graecismo correspondentem cumulatur, &
grassatur.
Nemo autem paucìs vel titulos saltem expresserit, earum factionum haeresium
& sectarum, quas incredibili numero & Antichristianismus
& Pseudochristi
|| [ID00023]
anismus, ad hoc vsque tempus,
in extremam pernitiem & vastationem verae Ecclesiae Dei euomuerunt.
Extant igitur quorundam veterum & recentiorum vòlumina & scripta
de ijs nonnulla, in quibus vel recensendis vel refutandis, quae potuerunt, pro
amplitudine argumenti praestiterunt, idque alius alio felicius &
purius, de quo hic dicendi non est locus. Nobis hic satis est designasse, summa
quaedam capita seu genera Sectarum, quibus facilè species suae, vt quae in
Ecclesia noui foederis, vel olim, vel nunc, ex Antichristianismo &
Pseudochristianismo, originem suam haereses traxerint, subijci poterunt. Id verò
mirum est, quod Pontificij, qui Antichristianismo defendendo summo conatu
laborant, eiusque asseclas se publicé profitentur, nunc tempore repurgatae in
nostris Ecclesijs doctrinae, plures quam ante vnquam, ab initio Chrstianae
fidei, sectas esse exortas, vociferantur. Interim tamen non satis expendunt eas,
quas de prima statim periodo annorum quingentorum, qui proximè post Christum
& Apostolos de currerunt, Epiphanius numero LXXX, &
Augustinus, LXXXVIII. haereses, partìm enumerarunt, partim refutarunt. Inprimis
verò dissimulant diuersissimas factiones & Sectas, quae numero non
pauciores, sed vel plures, in regno Pontificio seu Antichristi, omnes haereticos
violentia & fraude superantis, fuerunt exortae, & longis seculis
agitatae. Quade re legi possunt, quae praeter alios, scriptis suis mandauit,
Franciscus Lambertus Auenionensis Gallus Theologus, qui circiter initia Iucis
Euan gelicae, beneficio Dei, rursus per D. Luth. accensae,
|| [ID00024]
vixit, & sectas, è pontificio vtero enatas, numero CIIII. vel circiter,
enumerat, earumque turpitudinem & vanitatem, sicut ipse eam superiore
seculo depraehenderat, detegit.
Iam si Pseudochristianismus Ecclesiam veram, ob multorum peruersas opiniones
& corruptelas, qui falso eius membra haberi volunt, durius &
crebrius hac tempestate exercuit, & adhuc exercet, nobis id quidem mirum
esse nequit, vbi cognitis ac perspectis dissensionum & haeresium veris
causis, ea quoque consideramus, quae de Christi ipsius & Apostolorum
praedictionibus constant, nempe, vltimis temporibus, maiores quàm antea vnquam
fore religionis & opinionum de doctrina confusiones, ita vt in errorem
etiam electi, si fieri possit, ducantur.
Vnde & de ea causa, quam certaminum & sectarum (Apocal. 12.) primam ponebamus, disertè in
Apocalypsi dicitur, Vae habitatoribus terrae & maris, quia, descendit
diabolus ad vos, habens iram magnam, sciens quod paululum temporis habeat. Is
enim spiritus, quem mendacij, vt & homicidij, autorem nominat Christus,
cum propé instare sentiat diem extremi iudicij, quo eius turpitudo palàm mundo
vniuerso erit reuelanda, & quo penitus ad tartara praecipitandus erit,
eò maiori rabie veram Dei Ecclesiam, eiusque religionem, ac pios cultus,
excitatis vndiquaque, quibus potest machinis, concutere & euertere
molitur, ac breuitatem temporis, quod superesse, non sine piorum solatio, vox
diuina asserit, furoris sui saeuitia compensare nititur.
Deinde quod alteram spectat causam, indies natura hominum in peius degenerat,
& ideò maior est
|| [ID00025]
leuitas & mobilitas
ingeniorum & plures postremis temporibus ambitione, ferocia, sophistica,
odio, impatientia, & similibus, maliciae suae affectibus impelluntur, vt
temerè spargant, praeposteré arripiant, ac mordicus defendant, multorum dogmatum
portenta, vt ea ratione non minor, sed vel maior Sectariorum numerus subinde
progrediatur.
Hoc idem igitur vir Dei D. Lutherus, superiori tempore, vbi vix doctrinae
coelestis repurgatio inchoata erat, non sine crebris gemitibus & dolore,
ita euenisse percepit, & ideò alicubi se intra viginti annos pluribus
quam viginti sectis petitum fuisse, nec aliud quicquam ministris Christi
deinceps expectandum esse scribit. Verba Lutheri, cum ijs, quae à me exposita
sunt, correspondeant, ex praefatione aurei Commentarij in Epistolam ad Galatas,
hic subijcere lubet. Sic autem monet pòst caetera, quae contra Papistas
& Catabaptistas, magno zelo praemisit: Haereat igitur qui potest in hoc
vno articulo (nempe iustificationis) caeteros qui naufragia faciunt, sinamus
ferri quo mare & venti volunt, donec ad nauem redeant vel ad littus
enatent. Summa & finis querelae est, nullam sperare quietem aut finem
querelae, donec Christus & Belial non conueniunt: Generatio praeterit,
generatio adueuit: Si cadit vna haeresis, mox surgit alia, quia Diabolus non
dormit neque dormitat. Ego (quanquam nihil sum) qui in ministerio Christi fui
iam viginti annis, vere possum testari, me plus quam viginti sectis esse
petitum, quarum aliquae penitus corruerunt, aliquae adhuc, velut insectorum
membra palpitant: Sed indies nouas suscitat Satan, Deus ille factiosorum
|| [ID]
hominum. Et proximè hanc, quam minimè omnium praeuidissem aut
sperassem, scilicet eorum, qui docent, Decalogum tollendum ex Ecclesia, nec
homines per legem terrendos, sed per Christi gratiam suauiter monendos esse, vt
impleatur illud Prophetae Micheae; Verum non arguatur vir, non stillabis super
reos: Ac si nesciamus, aut nunquam docuerimus, afflictos & contritos
Spiritus esse per Christum erigendos, Durosverò Pharaones, quibus frustrà
praedicatur gratia Dei, per legem esse terrendos, cum & ipsimet coguntur
fingere renelationes irae super malos & incredulos: Quasi lex aliud sit,
aut esse possit, quam reuelatio irae. Tanta est caecitas & superbia
istorum hominum. Oportet igitur ministros verbi certos
esse, si fideles & prudentes haberi volent in illo die Christi, S. Pauli
vocem non esse futiliter dictam, aut de re nihili Prophetatam: Oportet haereses
esse, vt qui probati sunt, manifesti fiant. Sciat inquam, minister Christi,
donec purè Christum docebit, non defuturos homines peruersos, qui Ecclesiam
perturbare studeant, etiam ex nostris. Atque hac consolatioue se obfirmet, esse
nullam pacem inter Christum & Belial, seu inter semen serpentis
& mulieris: Imò gaudeat sese pati sectas, & seditiosos istos
spiritus, perpetuò sibì succedentes, quia gloria nostra haec est, testimonium
conscientiae nostrae, quod inuenimur stantes & pugnantes, ex parte
seminis mulieris, contra semen serpentis. Mordeat ille sanè calcaneum nostrum,
nec cesset mordere, nos vicissim non cessabimus conterere caput eius, per
Christum,
|| [ID00027]
principem contritorem eiusdem benedictum in secula.
Haec Lutherus: Cui si pergendum fuisset, & viuendum in eo Sectarum
barathro, & in ijs locis, in quibus, Deo ita disponente, mihi ad annum
usque duodecimum hactenus, non sine difficultatibus maximìs, imò &
quandoque cum periculo vitae, dura fuit sustinenda prouincia, diui Pauli
& sua dicta, euentu ipso, magis ac magis comprobata, & vera esse
percepisset. Nam in ea, in qua versatus sum, Morauia, & eius vicinia,
non solum adhuc extant, & publicé Ecclesijs nostris offendiculo sunt,
exempla earum sectarum, quae circa vel post tempora Lutheri, in multis Germaniae
locis atrocia pepererunt certamina, & tandem Dei beneficio, opera
& studio, puriorum in Ecclesijs repurgatis doctorum Augustanae
Confessionis composita ita conquieuerunt, vt exceptis Papistis &
Dipnosophistis, serpentis cum semine mulieris bellum,
obstinatè crudeliterque vrgentibus ac continuantibus, vix alicubi earum
vestigia animaduertantur. Sed in ijs, de quibus loquor, terris, dormientibus,
& stertentibus, imò multis frigidam subdolè suffundentibus, quibus in
antevertendis & compescendis sectarum monstris strenuè fideliterque
elaborandum erat, veteribus istis Zizanijs, teneras Ecclesias passim ante
maturitatem suffocantibus, plures subindè vel recentius accumulatae sunt, vel
antea enatae, istis temporibus longè quam superioribus latius dominari,
& veluti gangraena, proxima quaeque totius corporis membra, devorare
pergunt. Et vt de caeteris non dicam,
|| [ID00028]
earum potissimum mihi
decem vel XI. exploratae sunt, quae ferè omnes & singulae per
hypocrisin, peculiari titulo Fratrum se publicè venditant, quae maxima ex parte,
ne nomine quidem, Germanis alibi innotuerunt, vt sunt:
Hae igitur & plures aliae isthic locorum sectae, sunt instar
nocentissunarum ferarum, inter arundines occasionem obseruantium, vt quos
possint in suas latebras pertrahant. Vnde & eius rei gratia, pleraeque
ex illis suos deligunt & ablegant emissarios, ad ciuitates, vicos,
pagos, arces, moletrinas, & priuatas domos, nonnullae, vt
Anabaptisticae, in regiones remotiores,
|| [ID00029]
in Bauariam, in
Sueuiam, in Belgicum, imó & hanc Saxoniam, vt, quos cunque possint, à
congregationibus Ecclesiarum nostrarum abalienatos, in suas partes pelliciant,
& clam eis virus suum fuffundant.
Itaque non sine dolore, his diebus, dum hic versor, percepi, eosdem impostores
in hanc quoque vrbem Brunsvicensem quandoque irrepere, & nonnullos
auditores nostros alicubi tentare, vt eos sua hypocrisi dementent, & à
sana doctrina ad impia sua deliria auertant. Idem Vualdenses, Anabaptistae,
Huteriani, Suiceriani, & Fratres lachrymantes praeter Sacramentarios,
Synergistas siue Synaethistas, Suenckfeldianos, &c. subindè tentabant,
apud auditores Ecclesiae ipsis vicinae, quae mihi hactenus commendata erat, vbi
dolosis atque furtiuis, vt ex cursionibus, ita & suis persuasionibus,
apud nonnullos iam obtinuerant, vt detestanda ,
desertionis, ac multiplicis dissensionis scandala palàm consequerentur, Ad
hunc enim modum, is, de quo diximus, mendacij spiritus, purissimas quasque
& optimè institutas Ecclesias invadere, suaque ista pestifera lue
inficere, & nullum non genus perfidiae, malitiae, & imposturae,
per sua mancipia in ijs ex citare solet, cuius rei exempla de Corinthiaca, de
Galatiaca, & alijs Ecclesijs, ab ipsis Apostolis Domini plantatis,
manifestissima habentur. Vnde nobis Christi ministris eò diligentius vigilandum
est, & in vrgenda tam affirmatiua quam negatiua, locorum doctrinae
sincerae sententia, perpetuò elaborandum, & cum verbi voce, tum scriptis
necessarijs praecauendum est, ne qni lupi, ouium pellibus induti, venenatis
morsibus ac linguis suis, gregem Domini, quem
|| [ID00030]
sanguine suo
precioso redemit, adoriantur, discerpant ac deuorent.
Caeterum causis dissidiorum, & factionum religionis principalibus,
possunt & aliae subiungi, vt quod materiam errorum semper praebuit,
& adhuc praebet, ruditas & ignorantia sacrarum scripturarum,
earumque (Chrysost: in praefatione Epistolae ad
Rom:) praua, & à fontibus aliena interpretatio. Vnde haud immeritò
Chrysostomus, scripturae ignorantiam, malorum omnium causam esse asserit, vbi,
Hinc, inquit, innumera mala sunt, quod scripturae ignorantur: Hinc erupit multa
illa haerese pernicies: Hinc vita dissoluta: Hinc
invtiles labores, &c. Simili modo, artium & linguarum sacrarum
imperitia, in causa est, quo minùs dextrè propriè & disertè, doctrinae
coelestis capita tradantur, & percipiantut, sed obscuritati ac
confusionibus sit locus, sicut notum est de ijs sectis, à quibus non solum artes
Logicae posthabentur, sed quae alicubi etiam laudi esse sibi putent, si artium
& linguarum studijs, non sint imbuti, quod de Vualdensibus, Anabaptistis
Suenckfeldianis, & alijs fanaticis, tam ex scriptis in lucem editis,
quam ex conuersione ipsorum facilè depraehendere licet. His etiam rationibus
additur, gubernatorum politicorum, in rebus de vera religione oscitantia
& negligentia, quae saepe plurimis in locis, non solùm exigua aut nulla,
tam conseruandae verae, quam maturè praecauendae falsae doctrinae cura
adhibetur, sed & cuiuscunque sectae homines impunè feruntur, nec ob
detestanda ab eis, in perniciem multorum, & in ignominiam verae fidei
data scandala, animaduersio iusta sequitur. Quin etiam multi, qui ad gubernacula
sedent, saepe ipsa
|| [ID00031]
sectarum lue pestisera, se infici patiuntur, &
patrocinio ijs praestò sunt, quos cane peius & angue odisse debebant.
Vnde cum sint ex illis, qui idem cum sectarijs trahunt iugum, haud mirum est,
omnia in eiusmodi Ecclesijs plena esse distractionibus, confusionibus, &
offensionibus, semenque De sanctum paulatim suffocari, sicut hac tempestate non
vno in loco animaduertitur. Non dicam nunc de vana curiositate, de leuitate
& inconstantia vulgi, de nimijs admiratoribus personarum, &
similibus occasionibus, atque affectionibus, quibus, quae noua &
insolita proferuntur, facilè arripiuntur, & ,
animas instabiles pelliciendi, & haeresin pro veritate eis obtrudendi,
locum dari, & Petrus Apostolus(2.
Pe???) testatur. Sed de his singulis vberius dicendi & monendi,
alius esto locus.
Nunc declaratis efficientibus praecipuis, attingenda sunt nonnulla de finalibus
causis, ob quas deus Ecclesiam suam, praeteralias propé infinitas molestias
& tentationes, & monstris & portentis sectarum quoque
exagitari sinat, cum tamen anteuertere posset. De his igitur testimonijs sacris
erudimnr, eas exoriri, vt sint poenae securitatis, inter eos, quibus religio
vera non est cordi, & qui in tractandis sacris sunt segniores, aut
quibus iam illa per sacietatem foetere incipiunt, & qui nullo vel verbi
diuini auditu, vel precum piarum recitatione, vel Sacramentorum digna
vsurpatione, recte serioque afficiuntur, vt eorum beneficio ad saniorem mentem,
Deique timorem perducantur. Vnde Christus ipse in parabola, cuius, nuper
memini, dormientibus hominibus, ab hoste Ziz ania, in medio tritici seminari
affirmat. Cum enim purio
|| [ID00032]
rum quoque Ecclesiarum
auditores, vel fastidio rerum sacrarum, ex copia & abundantia illarum,
segniores in discendis diuinis reddantur, vel de gratia ac salute sua
praeposterè sibi omnia salua polliceantur, vel alioqui diuinorum cognitionem
sibi plenariam (qualis tamen in hac vita nemini contingit) stolidè imaginentur,
mirum non est, si per has occasiones illi, deficientes à fide, spiritibus
impostoribus (de quibus Apostolus (1. Tim:
4.) disertè vaticinatus est) attendant, & virus ipsorum pabulo
Euangelij admixtum hauriant. Huius causae mentionem facit etiam Augustinus, vbi,
sed (Augu: lib. de ago ne Christi. cap:
28.) isti, inquit, homines decipiunt eos, qui negligentes sunt in Catholica
fide, & ipsam suam fidem, quae in scripturis manifesta est, nolunt
discere: Et quod est grauius, & multum dolendum, cum in Catholica fide
negligenter versentur, haereticis diligenter aures accomodant.
Deinde spiritibus impostoribus, fores aperiri apud eos vox diuina testatur, qui
veritati mendacium praeferunt, & quae plausibiliora rationi, &
carni eorum videntur, auidius quam ea quae congruunt voluntati diuinae, ac verbo
eius arripiunt. Ad hunc enim modum ipse Chirstus. Ego, inquit, veni in nomine
(Ioh. 5.) patris mei, & noluistis me
recipere, si venerit alius in suo nomine, illum recipietis. Quo dicto multa
paucis, vt & aliás, Dominus compraehendens, sapienter admodum inter se
confert, causam efficientem, formalem & finalem, quarum ratione ipse vt
veritatis praeco ad nos venerit, & adhuc ministerio Euangelij veniat:
& contra efficientem, formalem & finalem, quarum ratione hostes
veritatis, & spiritus men
|| [ID00033]
dacij, omnibus
temporibus se Ecclesiae obtrudunt. Etenim Christus voluntate & iussu
aeterni patris, missus ad Ecclesiam, munere suo fungitur, & doctrina
eius seu commissio (vt nominari poterat) nihil aliud complectitur, quam mandatum
de modo docendi, agendi, patiendi, & omnia ordinandi, quae ad redimendum
genus humanum, de consilio, ac decreto Dei, requirebantur, & denique,
ideó venit, vt non ipse, sed Pater eius coelestis glorificetur, &c. At
verò falsarij, vt haeretici ac sectarij, veniunt suo arbitrio, & vt
Prophetarum querelae habent, non iussi à Deo currunt, nec Deised suam doctrinam
in medium proferunt, quae ipsorum ac maiorum suorum humana inuenta sunt ac
placita, mordicus tuentur, proque sua libidine regulis & obligationibus
agere ac disponere in Ecclesia audent, & denique suae sanctitatis
laudem, ac sua emolumenta quam maximè sectantur. Vnde omnem mouent lapidem, vt
ditissimos quosque, & quacunque autoritate praestantes, in suas
partes, & suam colluuiem pertràhant, vt facilius falsa, quae callidè
excogitant, dogmata, vi quadam stabilire & confirmare possint. Hi
igitur, de sententia Christi, ijs recipiendi sunt tandem, quibus falsa pro
veris, humana pro coelestibus, vmbrae pro rebus ipsis arrident. De hac eadem
causa Apostolus, pro eo, inquit, quod dilectionem(2.
Thes. 2.) veritatis non receperunt, vt salui fierent, Propterea mittit
illis Deus , operationem imposturae, vel efficatiam
illusionis (sicut & hic retinetur Hebraismus, vim quandam in decipiendo
efficacissimam significans) vt credant mendacio, vt iudicentur omnes, qui non
crediderunt veritati, sed approba
|| [ID00034]
uerunt
(2. Tim: 4.) iniusticiam. Et alibi: Erit tempus,
cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed secundum desideria sua propria, (vt
Graeca habent) conseruabunt sibi Doctores, prurientes auditum, & à
veritate quidem aures auertent, ad fabulas verò conuertentur. Dignum videlicet
patella operculum, (vt Hieronymi prouerbio vtar) quod ij, qui verbum veritatis,
ac Spiritum sanctum ductorem respuunt, mendacia, ac Spiritum seductorem
arripiunt, & iusto Dei iudicio, suis ipsorum desiderijs regendi, imo
& perdendi subijciuntur, ita vt praeterea non externis carnificibus eis
sit (Ouid: lib: 3. Metamors:) opus, sed domesticos
habeant vltores. Vnde, quod argutè fabulati sunt poëtae, de Actaeone, quod
ex homine in feram transformatus, à suis canibus dilaceratus fuerit. Id
quamplurimos Actaeones, nullis non temporibus experiri certum est, vbi proprio
pruritu suo, & animis ad fraudes dolosque cupiditate feruntur, atque
ita tandem discerpuntur. Eant iam homines caeci ac amentes, & clamitent,
Deum crudelem esse, si maximi & florentissimi coetus generis humani,
& ij qui Christi etiam nomine falsò abutuntur, Idolomaniae ac dogmatum
portentis multiplicibus, olim & nunc fascinati, suaque culpa obruti, ad
interitum sempiternum praecipitentut.
Caeterum his causis, testimonia sacra & illam addunt, quod per haereses
& schismata sint probandi, quinam è coetu Ecclesiae, in veritate
& studio redarguendi haereses, strenuis Dei militibus dignam, vel ad
martyria vsque, praestent constantiam, & qui contra, non modo per eas
se turpiter dementari sinunt, vt deficiant, suamque non modo caecitatem,
leuitatem, & in
|| [ID00035]
constantiam, sed & quae
sit in ipsis uirulentia & maledicentia, Imo saepe etiam saeuitia
& crudelitas, publicè prodant, vt in nostris Ecclesijs, iam olim tempore
Metaxyci dogmatis, & his annis, vbi de forma Concordiae in doctrina
syncera, contra varias & tetras eius corruptelas, tractatum est, de
plurimis exemplis non sine dolore piorum, est cognitum. De hac causa Apostolus
ad Corinthios scribens, Audio, inquit,(1. Cor:
30.) inter vos schismata esse, & partem aliquam credo. Oportet
enim haereses inter vos esse, vt qui probati sunt manifesti fiant, inter vos.
Cui dicto, declarationis(August. lib. de vera
religione.) causa, Augustinus haec subiungit: Vtantur etiam isto
diuinae prouidentiae beneficio. Ex his enim hominibns haeretici sunt, qui,
etiamsi essent in Ecclesia, nihilominus err arent, Cum autem foris sunt,
plurimum prosunt, non verum docendo, quod nesciunt, sed ad verum quaerendum
carnales, & ad verum aperiendum spiritales catholicos excitando. Sunt
enim innumerabiles in Ecclesia sancta, Deo probati viri, sed manifesti non fiunt
inter nos, quamdiu, imperitiae nostrae tenebris delectati, dormire malumus, quam
lucem veritatis intueri. Quapropter multi, vt diem Dei videant, &
gaudeant, per haereticos somno excitantur.(August:
Tractat: 63. in Iohan:) Idem, alibi: Multi,
inquit, haeretici abundant, & ad hoc eos Deus abundare permisit, ne
semper lacte nutriamur, & in bruta infantia remaneamus. Et Tertullianus:
Ad hoc haereses sunt, vt(Tertul: de praescriptione
aduersus haereticos.) fides habendo tentationem, haberet etiam
probationem, &c. Ergo vt paucis multa cum Apostolo
|| [ID00036]
complectamur, vt alia quaecunque mala, ita & haereses, Deus non in
perniciem, sed commodum suorum excitari permittit, juxta haec illius verba:
Scimus quod (Rom: s.) his, qui diligunt Deum,
omnia cooperantur in bonum Sed nec recitatione huius generis causarum, prolixior
esse volo.
Iam vero, ad finem, aliqua refutatio instituenda erit, Cavillationum, quibus non
vnius generis aduersarij, & inter eos maximè pontificij, longe diuersas
haeresium ac sectarum causas, contra tot tamque euidentia sacrae scripturae
testimonia, hactenus recitata astruunt & affingunt, vt quod ipsam
Scripturam, & nostrarum Ecclesiarum doctrinam, in ea solummodò fundatam,
dissidiorum, haeresium, & multiplicium Sectarum, hac tempestate, matrem
esse clamitant. Vnde in colloquio in vrbe Vangionum superiori tempore habito,
& alibi, audacissimê contenderunt, scripturam non nor mam litis,
multóque minus Iudicem, quod nos asserimus, sed potius materiam litis ac
rixarum, esse statuendam. Id quod no̅ modò cauillationem, sed
blasphemiam esse, vox diuina passim edocet & euincit. Etenim is, qui
generi humano Redemptor datus est, & qui non de humano, sed diuino
aeterni patris mandato, quod de coelo sonuit, audiendus est nobis, ante omnes
(Ioh: 17.) in vniuersum homines, disertis,
contra illam aduersariorum calumniam, verbis edicit, sermonem Dei, seu
scripturam, esse ipsam veritatem, adeoque fontem veritatis. (Regum 22. Isaiae: 5. Ierem: 5. Oseae. 4.) Idem
contra affirmat, Ignorantiam & scitiam scripturae, esse erroris
originem, vbi ad Pharisaeos, Erratis, inquit nescientes Scripturas. Vnde
& toties in scriptis Propheticis inculcatur, Deum ira contra populum
suum fuisse accensum, quod verbum diuinum
|| [ID00037]
non cordi sibi esse
permitteret, quod libri legis è medio sublati essent, nec publica eorum lectio
haberetur, & tam Sacerdotibns, quam populo repellente scientiam,
ignorantia viarum Dei irreperet, queuod caecus populus, caecos Duces, absque
ullo iudicio sequeretur. Eadem de causa illum gladio, peste, fame,
captiuitate(Psal: 119. 2. Pet: 1.) ac
seruitute punitum ac subuersum esse indicatur. Ad eum modum Dauidis
& Petri oracula sacra edocent, scripturam esse lucernam pedibus
propositam directricem, & e tenebris eductricem, ne in(Rom: 15. 2. Cor: 4. 2. Tim: 3. Tit: 1.) illis
oberrantes perdamur. Et Paulus testatur eam requiri, & prodesse ad
docendum veritatem, ad erudiendum hominem ad salutem, vel, vt emphasi maiore
Graeca sonant, , ad conuincendum(August: super Episto lae: Iohau: Tract: 2.)
contradicentes, &c. Memoria quoque digna est illa Augustini sententia,
vbi,, contra insidiosos, inquit, errores Deus voluit ponere firmamentum in
scripturis, contra quas nullus audet loqui, qui quoquomodo se vult videri
Christianum. Quod si scriptura est loco firmamenti, quod opponendum est
erroribus,(Luc: 16. Rom 15. 1. & 2. Pet:
1.) non erit origo errorum ac haeresium. Ac si teste Christo &
Apostolis, est norma litis, minimè materia litis haberi poterit. Et magna
grauitate edisserit hoc dicto Augustinus, non habendos eos Christianos, qui tam
foeda de sacris literis coram mundo vniuerso euomere audent. Intellexit enim
idem, cuius & nos ipsi iure rationem habemus diligentem, si vsus
autoritasque scripturae è medio tollatur, eaque materia & occasio
litis statuatur, haud illam nos amplius ex dubijs expedire posse, sed tantum
cumulaturam esse lites, ideoque prorsus á norma & luce iudicij
Ecclesiae religionisque exterminandam esse, ita vt nec Christo nec
|| [ID]
Christiano cuiquam vero, locus possit esse reliquus. Vnde
idem alibi, Titubet, inquit, fides, si diuinarum (lib:
1. de doctri: Christ: cap: 26.) scripturarum vacillat autoritas. Hi
nimirum sunt fructus seu effectus egregij, qui praetoriam illam, de sacris
scripturis, aduersarioru̅ censuram consequuntur.
Caeterum, quod tam vetustiorum quam recentiorum sectarum autores, suas haereses
& venena è scripturis, vel peruersè hauriunt, vel vt ab alijs hausta ac
temerè sparsa sunt, impié tueri conantur, nec inde quidem scriptura errorum
materia pronunciari potest, sed si fiat, committi paralogismum, secundum (Psal: 19.) non causam vt causam, manifestum est.
Quo iure enim lex Iehouae, quae, teste Psalmo, per se immaculata aut integra
est, testimonium Iehouae verum, sapientiam praestans imperitis, &
decreta lehouae quae recta sunt, &c. Origo & fons errorum ac
mendacij habebuntur ob illos, qui ijsdem decretis pessimè, ad palliandum deliria
sua abutuntur, aut ea in alienam sententiam detorta, foedè corrumpunt? Vnde ad
hanc (Hilarius de Synodis aduersus Aria. nos:
August: in Psal: 54:) eandem, Hilarius, ut & Augustinus,
cauillationem sic respondent: Ex sacris literis perperam intellectis ortae sunt
haereses: nulla tamen est scripturarum, sed malè intelligentium culpa: sed hoc
commo di elicuit Deus, vt multa quae latebant in scripturis, aperta sint,
haereticis Ecclesiam exagitantibus.
Ex his animaduerti potest, quo simili, paralogismo nostris Ecclesijs, &
repurgatae doctrinae, non minus odiosè & peruersè, quam ipsi sacrae
scripturae, quam Christo, quam Apostolis imputetur, eam multiplicium
sectarum esse fontem & originem. Etenim doctrina & confessio
Ecclesiarum nostrarum, nulla vtitur &
|| [ID00039]
nititur alia,
quam scripturae in omnibus fidei capitibus norma, nec aliud agnoscit ac tenet
fundamentum, queuam id, quod in scriptis Propheticis & Apostolicis
positum est. Quemadmodum igitur docentibus ipsis Prophetis, Christo, &
Apostolis, non sine enormi flagitio imputari poterat, eos Pseudo Israelitismo,
Samaritanismo, Pharisaismo, Gramatismo, Saducaeismo, Esaeismo, & postea,
Pseudochristianismo, atque Antichristianismo, alijsque innumeris sectarum
portentis, ex ijs enatis, materiam & occasionem praebuisse: ita ei, quod
nos profitemur, Euangelio, quodque non est nostrum, sed ipsius Christi, non
sine minore scelere imputatur, inde multiplices exoriri sectas, cum illae omninò
Satanam quidem patrem, carnem vero, propendentem ad mendacia &
corruptelas, matrem obtineant, vt de supra recitatis perspicuum est. Vnde hodie
de sectarijs & turbatoribus, e nobis egredientibus, recte cum Apostolo,
qui Christo charus erat, & qui suo iam tempore Antichristianismi initia
deplorabat, dicimus, Egressi sunt ex nobis, sed non erant ex nobis:(1. Ioh: 2.) nam si fuissent ex nobis,
permansissent vtique nobiscum. Quod si propterea Ecclesia Christi esset
accusanda(Act: 20.) vel contemnenda,
Paulo Apostolo idem faciendum fuisset, vbi Ephesinae Ecclesiae senioribus
dicebat: Ego noui, quod intrabunt post discessione̅ mea̅ lupi graues, in vos, non parcentes gregi: Et ex vobis ipsis
exurgent viri, loquentes peruersa, vt abducant discipulos post se.
Iam non dfficile erit iudicium de alia cauillatione quam scriptores Pontisicij
vsque ad rauim quoque inculcant, nempe, varias de fide dissensiones,
certamina, & offensiones quae in nostris Ecclesijs vltrò citroque
agitantur & concurrunt, certum esse argumentum, spiritu̅
|| [ID00040]
sanctum, qui spiritus est vnitatis & concordiae, non
habere inter nos locum, nec de syncera nos religione, fide, doctrina, ac vero
vsu Sacramentorum quicquam nobis polliceri posse, &c. Contra vero id
ipsis, vt pote pontificijs, iure tribui contendunt, quod sint illi, inter quos
sit in doctrina idem consensus, quodque idem omnes statuant &
loquantur, &c. Etenim perperam prorsus hic confunduntur sana doctrina
aut fides, & qui de ea omninò per se constat & constare debet
consensus, quem spiritus sanctus in vera Dei ecclesia membrisque eius synceris,
vbicunque locorum illi degant, exuscitat, largitur, & conseruat: Ac
contra deprauatio, contradictio & deceptio, quae per imposturas Satanae,
& mancipiorum eius, simul exoriuntur & tempore Christi,
Prophetarum, & Apostolorum, non minus quam nostro, sanam doctrinam
ab ipsis promulgatam consecuta sunt. Nam vt de Apostolis tantum dicam,
quocunque illi in loco Euangeliu̅ de mandato Christi palàm
praedicarunt, acerrima certamina, schismata & turbae ingentes secutae
sunt, vt proptereà mox ab initio tumultuum Euangelicorum, (Act: 4.) vaticinium secundi Psalmi, huc ipsi
accommodarint, ingemiscentes: Tu es Deus ille, qui fecisti coelum (Psal: 2.) & terram, mareque &
omnia quae in eis sunt: Qui per os Dauid serui tui dixisti, Quare fremuerunt
gentes, & populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae,
& principes conuenerunt invnum, aduersus Dominum & aduersus
Christum eius. Conueniunt enim veré aduersus sanctum Filium tuum Iesum, quem
vnxisti, Herodes simul & Pontius Pilatus, cum gentibus & populis
Israel, ad faciendum quaecunque manus
|| [ID00041]
tua, &
consilium tuum prius decreuerat, vt fierent. Nunc igitur Domine, inspice minas
ipsorum, & da seruis tuis, vt omni fiducia loquantur sermonem tuum,
&c. Quod si tot & tantae concertationes turbaeque ipsis
Apostolis docentibus exortae sunt, nec ab ipsis praecaueri potuerunt, quid mirum
aut insolitum censendum erit, si idem hodie accidat, & eadem accomodandi
nobis vaticinia sacra, & Deum inuocandi, imò & pulsandi ijsdem
precibus offeratur oecasio? Simili modo alius Psalmus testatur, Iehouah
regnante,(Psal: 99. Matth: 10.) cum tumultu
populos concurrere. Quin etiam ipse Christus: Ne arbitremini, inquit, me venisse
vt mittam pacem in terram, Non veni vt mittam pacem, sed gladium. Nam veni vt
dissidere faciam hominem aduersus patrem suum, & filiam aduersus matrem
suam, & nurum aduersus socrum suam, & inimici hominis domestici
eius erunt. In quo sanè dicto, verba à Christo ipso enunciata maiore ex parte
continentur, ob quae à Pontificijs, exagitamur, vbi haec obijcere non desinunt: Quando duo aut tres è nostris, vtpotè Euangelicis,
conueniant, nusquam reperiri qui in omnibus consentiant, & nullibi,
discipulum Magistro, filium Patai, seruum hero, vxorem marito penitus
correspondere, aut morem gerere, sed cum haec à Christo ipso praedicta sint, nos
illis moueri ac offendi haud aequum erit. Nec propterea cum Ecclesia Dei, rectè
sentiente, nos coniungere verebimur, vbi nondum dissensionum &
controuersiarum prospicitur fiuis, quem plurimi supremae sortis &
infimae homines, stolidè ac frustrà hodie expectant, & ob id tantisper á
nostris caetibus abhorrent.
|| [ID00042]
Cum igitur luculentis historiae sacrae, & omnium temporum testimonijs
& exemplis, in eam, de qua diximus sententiam, de dissensionibus
& certaminibus Ecclesiasticis informemur, contrarium illud erit certum
& firmum, quod ijs in locis potius vera Christo Ecclesia plantetur,
& incorrupta Euangelij doctrina proponatur, vbi multiplex contradictio
& persecutio exoritur, quam vbi tranquilla, salua & quieta omnia
(Luc: 11.) videntur. Etenim, vt Christus ipse
edocet, Cum fortis armatus custodit atrium suum, salua sunt ea quae possidet.
Vbi verò fortior eo superueniens vicerit eum, vniuersa arma eius aufert, in
quibus confidebat, & spolia eius distribuit, &c. Quibus, vt
& concionis eiusdem praecedentibus dictis, praeter alia indicatur,
Satanam aduersus seipsum neutiquam pugnare, sed vbi Idololatriae corruptelis
& imposturis eius solus relinquitur locus, quod absque contradictione
acerbitate animorum & tyrannide omnia in eo caetu, vno & eodem
consensu mutuaque conspiratione gerantur, quodque tacitè ita, nemine
animaduertente, animae hominum miseré seducantur, & pereant. At verò vbi
acriores pugnae, vbi disputationum ac scriptionum vehementia, in negocio
religionis ac fidei concurrunt atque cumulantur, certi iudicij &
argumenti loco id habendum est, Christum veritate, ac sana Euangelij doctrina in
medio eius coetus omninò praesentem existere, & ad regnum coeleste eius,
multis patefieri aditum. Id cum indignè ferat hostis Dei & hominum,
Satan, & à Christo heroe fortiore per verbi & spiritus sancti
potentiam se ex atrio suo deturbari, & animas è faucibus suis eripi
aegerrimè patiatur, omni
|| [ID00043]
bus quibus potest dolis
& viribus resistit, & veritatem verbi patefa ctam, si mendacijs,
sophistica & praestigijs suis non euertete potest, tamen adeò corrumpere
& detorquere molitur, vt iter salutis, rectè pergentibus in eo,
difficilius & abstrusius multo reddatur.
Iam quorsum tantis dissidijs, erroribus & turbis, longè vehementioribus,
in Ecclesijs nostris, quam alibi vsquam excitandis, Satanae opus erat, si rerum
in ijs potiretur, & votis eius omni genere impietatis satisfieret? Cur
denique is quaeuis alia, vel teterrima, Iudaismi, Mahometismi, Tartarismi,
Ruttenismi, Antichristianismi, Fanatismi & multiplicium tenebrionum
passim detestanda monstract portenta, per orbem vniuersum, & in ipsis
etiam Christianorum prouincijs, hodie adeo beneuolè sustineret, &
delicatè foueret, vnique tantum Euangelio, & Lutheranismo, vt vocatur,
innumeris technis, versutia & violentia resisteret, nisi extremè oxosum
id doctrinae genus(Luc: 116) ei esset? Quod si
Satanas aduersus seipsum diuisus est, quomodo stabit regnum eius? Ad eum
igitur modum sponsum & caput vnicum Ecclesiae, Christum, dominari,
& dextera excelsa mutare atque flectere singula oportet, in medio
inimicorum suorum, frementium(Psal: 2??? 10.
118.) ac tumultuantium, vt vaticinia Psalmorum habent. Vnde &
Apostolus non vno in loco dsertis testatur verbis, minimè eam Euangelij
doctrinam synceram esse habenda̅, quae salua pace &
tranquillitate externa, sine dissidijs ac tumultibus proponatur, sed quando odia
mundi, pericula & scandala praedicatione Euangelij ex citantur, tum
docet, de Ecclesiae felici successu & augmento, optimé sperandu̅ esse, vt pote quod ea sub cruce florere ac crescere soleat:
|| [ID]
(1. Cor. 9.) His enim dictis praeter alia, ad
Corinthios scribens, vtitur: Christus misit me vt Euangelium praedicarem, non in
facundo sermone, ne inanis reddatur crux Christi. Verbum enim illud crucis,
pereuntibus quidem stulticia est, nobis autem, qui feruamnr, potentia (Gal. 5.) Dei, &c. Et ad Galat: Ego autem,
fratres, si circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutjonem patior,
nempe abolitum est scandalum crucis. Signisicat igitur non sine insigni ia ctura
doctrinae Euangelicae, de iusticia fidei, quae est doctrina crucis, id futurum,
si negata abrogatione legis & circumcisionis, in gratiam Iudaeorum
& politicae pacis causa, scandalum crucis aboleatur. Quod idem
Bernhardus animaduertens, & intestinas suorum temporum plagas in
Ecclesia deplorans, eandem asserit nondum in optimo, sed vel pessimo esse statu,
vbi in summa pace agit. In quam sententiam, per Catachresin, allegat. (Esa: 38.) dictum ex cantico Ezechiae, vbi velut
imago Ecclesiae agentis in securitate & pace. Ecce, ait, in pace
amaritudo mea amarissima, vt quidem vetus Hieronymi interpretatio habet. Verba
Bernhardi inter (Homelia 33.) alia quae praecedunt
& sequuntur de Antichristo, sic accipienda sunt: Olim praedictum est,
& nunc tempus impletionis aduenit, Ecce in pace amaritudo mea
amarissima: Amara prius in nece martyrum, Amarior post in conflictu
haereticorum, Amarissima nunc in moribus domesticorum. Nihil addo de numeris,
eodem dicto quodam mysterio designatis, qui ad ipsius Antichristianismi initia
vsque extenduntut. Non igitur id dubium esse potest, longe̅
meliorem esse statum earum Ecclesiarum, quae gladio spiritus, nempe verbo Dei,
cum haereticis & sectarijs contradicenti
|| [ID00045]
bus
pugnant, quàm quae in summa tranquillitate, errores haud leues in sinu fouent,
etiamsi multi dissidijs eiusmodi offendantur. Etenim vtè corporibus ea saniora
sunt, quae humores vitiosos expellunt, quàm illa, quae ex virium imbecillitate,
noxios humores evacuare nequeunt: ita etiam censendum est, rectius habere eas
Ecclesias, quae cum haeresibus enatis confligunt, earumque portenta reijciunt,
quàm quae ex imbecillitate iudicij errores periculosos radices agere, aut
occallescere permittunt. Et haec paucis, de cauillationibus praecipuis &
vsitatioribus, responsionis loco sint dicta, caeteris interim ad locum suum
reiectis.
Quare ex his, quae hactenus de oraculorum coelestium testimonijs, & ex
emplis, sicut & nonnullorum orthodoxotum testimonijs, manifesta ac certa
esse ostendimus, omnibus fanis & cordatis (quomodo mihi equidem
persuadeo) abundè constare potest, multiplicium de religione certaminum, sicut
& haeresium atque sectarum, haud alium esse statuendum autorem, quàm
Satanam, cuius instinctu & suggestione, eo fine excitantur, vt verbi
diuinitus patefacti veritas, quasi nubilo quodam obducatur & obscuretur,
scandalis omnia turbentur, & ratio salutis humanae varia, perplexa, ac
incerta reddatur. Quam ad rem ille suis vtitur
administris hominibus, quorum animi vel sophistica gaudent, vel superbia
aestuant, vel inuidiae, odij, alijsque affectibus indulgent, ijsque se impelli
sinunt, vt haereses & sectas in Ecclesiam inuehant, aut interuenientibus
alijs ruditatis, euriositatis, inconstantiae, &
maleuolentiae vitijs, vel inuehentibusillas, vel arripientibus impiè &
ac per
|| [ID00046]
uersè locum relinquant. Quas sanè operationum
imposturas Deus ad eum modum mittit, vt ingratitudo, negligentia, &
contumacia puniatur, in ijs, quibus aperta ac simplex, verbi patefacti veritas,
foetere, aut in tetrum abusum conuerti caepit, vt deinceps putidis se oblectent,
suorum errorum ac corruptelarum mendacijs, ijsque pareant: Et contra qui
probati sunt, publica veritatis assertione & confessione, omnibus
conspicui fiant, & in certamine, quod ipsis cum semine serpentis, in his
terris, perpetuo continuandum est, infractos se Dei milites praestent, &
victoriam, quae data est per Dominum nostrum Iesum Christum obtineant, atque in
aeternum seruentur.
DIXI ORATIONIS POSTERIORIS, DEREMEDIIS, QVIBVS SECTARVM CAVsis, &
dissensionibus obstandum est .
QVisquis es exitium qui non accersere tentas, Illius & causas ante cauere studes, Euitanda tibi reputas & dogmata falsa, Multorum quae nunc foeda per ora sonant: Vnius Christi discas pia dicta Magistri, Haec tibi sint fidei regula sola tuae. Rectius é sacris cognoscas fontibus illa, Huic studio totus nocte dieque vaca. Mox etiam quae vera capis, tibi conferat vsus, Applicet haec puro pectore nata fides.
|| [ID00047]
Nec statuas vllo tibi tempore deficiendum
A vero, quod iam concipis atque tenes.
Et sic vt crescas, vt sic persistere possis
Constans, exora voce gemente Deum.
Praecipué videas vt sis pars agminis vna,
Quod solo CHRISTI pendet ab ore sui,
Illi concordi te iungas mente fideque
In cunctis, verbo quae modo certa patent.
(Nam pia mens aliter tandem non tuta quiescit,
Quam si promissis fulta sit vna Dei.)
Haec ô perpetuo tibi sit consensio grata
Quae saluo CHRIST Inomine salua manet.
Si sapis hanc ausu nullo dissoluere tentes,
Omni sed potius parte foueto tua.
Nam si cum CHRISTO vis vnum, quod petit esse,
Quaerere diuersum non decet haudque licet.
Sed quodcunque docet, quodcunque Ecclesia vera
Doctoris tanti discit ab ore sui,
Firmiter & certo semper tibi corde tenendum,
Vt tibi sint eadem fata sit vna salus.
Absint ergo procul ratio quae suggerit, inde
Sint procul affectus, & nouitatis amor.
Non homines spectemus, vbi Deus vnicus omnes
Se spectare, capi iussaque sancta iubet.
Non homines etenim possunt saluare, sed vnus
Nos beat aeternum seruat & ipse Deus.
Iohannes Hedericus, D.
|| [ID00048]
ORATIO SECVNDA. Habita pridie Non: Nouembris.
ETsi nonnullis, Magnifici, Reuerendi, Clarissimi viri, atque auditores studiosi,
id superuacaneum, minusque commodum videri possit, me de vno & eodem
argumento, alteram orationem instituere: tamen aequiores in iudicando eos fore
confido, qui vltimi huius seculi conditiones multis modis deplorandas, velut é
specula, contemplantur, & inde depraehendunt, omnibus ijs, qui vel
decendis, vel regendis alijs praeficiuntur, in re nulla magis elaborandum esse,
quàm vt in ostendendis, corrigendis & praecauendis ijs, quae quàm maximè
nocent, & palàm offensioni sunt, sedulò pieque inquirant, praestent,
& adhibeant ea, quae omnino publico vsui seruire, & necessaria
esse videntur. Inter ea autem, quae caeteris nocentiora sunt, &
atrociora pariunt scandala, nemo erit qui non varias de religione turbas,
& monstrosas ex sectis confusiones, nunc passim cumulatas numerauerit.
Etenim siue Eccle??? & salutis humanae rationes spectemus, siue
Reipu???icae ac politicae societatis conditiones metiamur, haud aliundè plus
incommodorum & exitij eis attrahi manifestum est. Ea vero de causa in
hoc mali genere plus atrocitatis concurrit, quod non tantum autores tantorum
scandalorum sibi ipsis perditionem accersunt, (2. Tim:
3. Galat: 5.) vbi à regia sanioris doctrinae via abducti, hostes
veritatis efficiuntur, mendacijs dementantur, mente cor
|| [ID00049]
rumpuntur, tandemque è regno Dei, teste Apostolo, excluduntur: Sed,
vt idem ait. Errantes alios in errorem seducunt, ijsdem quibus pereunt ipsi
malis, plures involuunt, Ecclesiam Dei vehementer perturbant, corpus eius in
contrarias discindunt partes, miserè imbecilliorum & simpliciorum
conscientias discruciant, & nonnullos quandoque ad desperationem
adigunt. His accedit & illud, quod doctrinae corruptelis crescentibus
& grassantibus, vera fidei confessio & sana doctrina in odium
adducitur, autoritas eius labefactatur, diuina oracula nunc in hunc, mox in
illum sensum torquentur, & propterea religio tota apud hostes,
incertitudinis nomine pessimo traducitur. Quod verò Rempublicam attinet, vix
aliqua in ea quoque pestis nocentior existere queat, cum colluuies sectarum
causa sit, vt gubernatores ipsi inter sese & à populo dissideant,
& in ipsa plebe seditionis cupidi homines furiosè tumultuentur,
& talis tandem Reipublicae forma enascatur, qualis à Poëta describitur:
Scinditur incertum studia in contraria vulgus. (AEneid: 2:) Iamque faces & saxa volant, furor arma ministrat. Id quod cum alijs seculis, tum hoc nostro, re ipsa non vno in loco, & maximè de factione Anabaptistica compertum est. Et ne in ijs terris, vbi incredibili numero hodie adhuc ea confluit, praeterque alios fanaticos fouetur, idem rursus, interueniente quacunque occasione, accidat, deinceps videndum erit. Quaecunque igitur alia vel tragica expendamus mala, siue ea quae ex latronum insidijs, furum surreptionibus, praedonum grassationibus, hostium irruptionibus, be
|| [ID00050]
luarum truculentiorum incursionibus
exoriuntur, siue ea, quae ex tempestatibus aquarum inundationibus, incendijs,
& alijs insuper cladibus, corpori humano, & bonis fortunae
perniciosis inferri possint: nullum tamen quod sectarum pestibus nocendo
conferatur, haberi potest. Nam illa quidem omnia, vitae praesenti, eiusque
commodis percipiendis, impedimento sunt ac detrimento, haec verò ad incorpoream
usque ac coelestem hominis partem, nempe, animam, penetrant, ipsumque hominem
possessione aut communicatione aeternorum bonorum deijciunt. Quae, cum ita se
habeant, prout paucissimis in hoc proaemiolo attingere ea licuit, ab omnibus
pijs ac cordatis nequaquam id supervacaneum aut inutile censeri potest, quod de
hoc genere in medium affertur, eo consilio, vt vel de causis tantorum
scandalorum boni praemoneantur, & ob id nec se ipsos turbari, nec in
odium sanioris doctrinae, quae alioquin hostibus varijs exosa est, se adduci
sinant, vel vt alij edoceantur, de rationibus, quibus tantis malis tempestiué
remedium adhiberi, eaque vel saltem in ijs, quibuscum nobis viuendum est,
congregationibus, praecaueri & propelli possint & debeant. Quare
nunc alterum quod propositum erat, breuibus exponendum erit, nimirum quorum
capitum accurata sit habenda ratio, vt causae sectas & doctrinae
corruptelas progenerantes, per gratiam diuina̅ abarceantur: Et si
quae ex illis ex oriri inuehique caeperint, maturè cognoscantur, &
cognitae explodantur, nosque in regia sanae doctrinae via pergamus, inque ea
ad fine̅ vsque perseueremus. Eo autem ordine & via in
disserendo progre diar, vt habita ratione occasionis, quae de recita cione
superiorum causarum emergit, priori qui
|| [ID00051]
dem, quam
Satanam & mendacium eius statuebamus, Deum ac veritatis acrem
solidamque, è verbo à se patefacto, inquisitionem, precationem ardentem,
& concordiae in eadem veritate necessarium omninò studium opponamus.
Posteriori vero, nempè leuitati, fluctuationi, ambitioni, caeterisque humanorum
ingeniorum vitijs fontes obstruendos, & contra, virtutibus, quibus
extrema illa opposita sunt, fores omnes aperiendas esse edocebimus. Qua ratione
etiam auditoribus constabit, cur lectionibus Theologicis, quae de constitutione
Agendae, vt vocant, Ecclesiasticae & Magistratus nostri, deinceps in
hoc Auditorio habendae erunt, sedulò vacandum, & vt veri sacrorum
capitum fontes, coeno barbarico depulso, recte percipiantur, omnibus neruis
contendendum sit. Quod ergo temporum horum asperitas, quod rei propositae
grauitas, quod officij nostri necessitas, & huius Ecclesiae vtilitas,
vnicè postulat & requirit, cum nobis omnibus cordi esse non dubite̅, nunc vt animis beneuolis de ijsdem dicentem me audiatis,
pluribus vos exorandos esse no̅ puto.
Quema dmodum de testimonio plurimorum sacrae scripturae locorum, quorum nonnulla
orationi priori inseruimus, manifestum est, Satanam autorem esse tenebraru̅, & cuiusuis mendacij, videlicet, non tantu̅quo ad fraudes, dolos, imposturas, calumnia̅, &
sophistica̅, in communi vita, sed quo ad mendacia omniu̅ turpissima, falsa dogmata, perniciosas corruptelas, &
impios cultus, quibus ille suos dementat & subuertit: Ita econtra Deus
optimus maximus autor lucis, sapientiae ac veritatis omnis, remota quauis
haesitatione, certò firmiterque statuendus est. Ea de causa in locis
scripturae(Exodi 39. Psal: 30. 8. Iohan: 3.)
plurimis Deus verax, vel Hebraismo, abstracti pro con
|| [ID00052]
(Rom: 3. 12.) ereto & eius subiecto
vsurpati, Deus veritatis dicitur, non tantúm ideo, quod ipse verus sit Deus
solummodo habendus, & ab omnibus falsis & commentitijs Dijs
longissimé discernendus: nec ideo tantum, quod natura sua plenus sit veritatis
vel , & mentiri nesciat, quodque non simulatè
aut fucatè agat, & promissa sua praestet: sed quia etiam , aut in hominibus Deus autor
veritatis existit, & eis monstrat veram de sua essentia &
voluntate doctrinam, verosque cultus, & cordibus suorum Spiritus diuini
vires confert, quibus regenerati, ducti & illustrati eum verè agnoscant,
syncerum eius verbum amplectantur, eum rectè inuocent, & ita mente,
voluntaté ac lingua sua regantur, vt vera, recta, & explicata, de Deo,
de religione, eiusque capitibus, in Ecclesia, in (Iohan: 14.) Scholis, & alibi in Politijs, vitaque priuata
sentiant ac loquantur. Vnde eadem Phrasi Christus Dei & Mariae
sempervirginis filius, in vltima, eaque selectissima, quàm deinceps
explicaturus sum, concione, profitetur, se esse veritatem, vbi, Ego sum, inquit,
via, veritas, (Iohan: 13) & vita, Nemo
venit ad Patrem nisi per me. Sic etiam Rex veritatis appellatur, qui ad hoc
venerit, vt veritas per ipsum solidè hominibus monstretur, & perpetuò
propagetur. Obtinet autem id nominis, non tantùm quia verus est cum patre Deus,
ac viuentis Dei Filius, sed & quod missus est ad homines, vt eis veram
de Deo doctrinam patefaciat, aut rationem agnoscendi & perueniendi ad
patrem edoceat, vtque vires ac facultates cordibus renatorum, quibus
apprehendant patrem largiatur, eosque potenter ad patrem, suo trahat spiritu.
Ad quem modum etiam indicat, ipso mediante & intercedente, nos verè
patri recon
|| [ID00053]
ciliari, vbi nos propter eum diligit,
& rursus in nobis(Ephe: 1.) dilectionem,
cultum & celebrationem Patrisverè inchoari. Vnde & de spiritus
sui munere, eadem concione ante agonem proxima disserens ad Apostolos:(Ioh: 16.) Ille Spiritus, inquit, veritatis ducet
vos in omnem veritatem. Est igitur spiritus veritatis, & quia verax est,
seu congruens cum mente diuina, & quia autor est, monstrans veram de Deo
doctrinam & flectens corda ad verae doctrinae amorem, &
efficiens veraces vel congruentes cum verbo & voluntate Dei. Vnde
intelligimus beneficio prorsus diuino, ad hanc nostram vsque aetatem patefieri,
percipi, & conseruari veram de Deo doctrinam & synceros
veritatis assertores, atque Ecclesiae fideles ministros subindè excitari, vt
corruptelae ab ijs arguantur & conuincantur. Indicatur etiam, Spiritum
diuinum non nisi habitare in ijs locis aut pectoribus, in quibusveritati
coelesti suus relinquitur locus: Et contra eum à mendacijs quibuscunque siue in
Ecclesia siue politia spargantur & admittantur, procul abesse, &
omnino à caetu malignantium abhorrere.
Quae cum adeò sint certa & manifesta, vt nemo eis cotradicere ausit,
abunde hinc colligi potest, vnde cognoscendi & praecauendi quascunque
ex sectis & corruptelis doctrinae praestigias & imposturas,
debeat fieri ex ordium, nempe, vt minimè errantibus in mente opinionibus,
& iudicio liumanae rationis, decretis aut placitis eius, atque
suggestionibus Satanae, aut ijs qui se ab his regi sinunt, impostoribus
spiritibus & seductoribus, atten lamus, sed, vnico Doctori veritatis,
Christo, obedientes nos discipulos offeramus, verbo eius quod veritas, seu verae
doctrinae & sapientiae fons est,
|| [ID00054]
attentas aures
praebeamus, in eo discendo ac meditando dies ac noctes incumbamus, & ne
latum quidem vnguem, quod dicitur, ab eo deflectamus: Ad quod sanè Doctorem
veritatis, Christum, & verbi eius audiendi studium, pluribus, ijsque
grauibus scripturae (Deut: 18.) dictis passìm
inuitamur. E quibus saltem aliqua nunc delibanda erunt, vt quod Mosi ab ipso
Iehouah dicitur, Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum, sicut te,
& dabo verba mea in os eius, (vt Hebraea habent) & loquetur ad
eos, quaecunque mandauero illi. Et si aliquis hominum non audierit verba mea,
quae loquetur in nomine meo, ego requiram ab eo, vel, (vt Chaldaeus habet)
verbum meum exquiret ab eo. Quod idem postea Iehouah, siue aeternus pater,
ijsdem verbis (Matth: 4. 17.) de coelo totum genus
humanum alloquens, repetijt, & quod de nemine quàm de Christo
accipiendum sit, declarauit, exclamando: Hic est Filius meus dilectus, in quo
mihi complacuit (vt & Syriaca editio habet) ipsum audite. Quo vel vno
dicto, aduersus tetras sanae doctrinae corruptelas, & humanarum
opinionum de capitibus religionis figmenta, diligenter vrgendo, D. Lutherus
alicubi xxx, quibus adortus fuit, sectas se conuicisse & expugnasse
testatur, vbi nequaquam sibi à verbo per filium
patefacto, discedendum esse ostendit, nisi quis diuersum ab eodem filio
promulgatum è scripturis proferret. Ipse Dominus quoque, cum (Iohan: 14.) alibi, tum in ea, cuius nuper memini,
concione saepius, maximeque sollicitè, à discipulis, & pijs omnibus
efflagitat, vt sermonem eius sedulò obseruent, & ne contra veritatem,
quae ipse sit, quicquam disputent, haud (Coloss:
3.) obscurè indicat. Et Apostolus, verbum, inquit, Christi iuhabitet in
vobis .
|| [ID00055]
Vult ergò familiarissimè nobis esse cognitum sermonem Christi, eumque quotidie
& assidue legi, cogitari, & ad fidem, vt & quaeuis vitae
totius consilia, sapienter pieque regenda, accommodari. Idem à Doctoribus(1 Tim: 6. 2. Tim: 1.) verbi cum primis postulat,
vt puram illaesamque custodiant, & veram
doctrinam incorruptè propagent. Sed nunc non est de his, & pluribus
eiusdem sententiae dictis, commemorandi locus.
Ex verbo igitur per Filium Dei reuelato, petenda sunt & perdiscenda omnia
ea, quibus Satanae mendacia profliganda, & praua dogmata sectaeque ab
hydris & fucis inuectae, in alueolos Ecclesiae Christi, sunt abarcendae
& depellendae. Quemadmodum enim superiori Oratione de dicto Christi ad
Pharisaeos ostensum est, Ignorantiam & inscitiam scripturae esse erroris
originem: Sic contra sequitur, haud alia ratione corruptelas verae doctrinae,
& sectas dijudicari & praecaueri posse, quam si illae ad
scripturae sacrae fontes, & fidei analogiam, seu doctrinae Christianae
capita examinentur, & ex ijs, quaecunque falsarum de religione
opinionum commenta conuincantur & refutentur.(August: Serm: 107. de tempore.) In quam sententiam alicubi
Augustinus. Quid est, inquit, aliud vulpes capere, nisi haereticos diuinae
legis autoritate reuincere, & sanctarum scripturarum testimonijs, ceu
vinculis quibusdam alligare atque constringere? Qua de causa verbum Dei
& veritas(Psal: 119: Pet: 1.) coelestis,
recté lux illa dicitur, quae non solum natura sua est clarissima, sed &
in tenebris mentium humanarum & errorum quorumcunque detegendis
& tollendis vsum habet maximum. Et vt luci nulla est communicatio cum
tenebris, nec eas ferre potest,
|| [ID00056]
sed ilicò exortu suo eas
discutit & repellit, nec tenebris infirmior est, vt ijs cedere cogatur,
sed vincit eas, quantumuis crassas & densas: Sic veritas coelestis, in
lucem producta, caecitatem, ignorantiam, & errores hominum, in rebus
coelestibus detegit, & licet sint illi crassissimi, non tamen illis
cedit, aut vinci se patitur, sed quantum in se est, tenebras discutit &
abigit, easque in falsorum dogmatum atque cultuum abominationibus adeó
patefacit, & in apertum producit, vt sine insigni impudentia negari
amplius haud possint, sicut de nostris temporibus, post restitutam Euangelicae
veritatis lucem, maximè de Pontificijs tenebris compertum habemus.
Iam, quod modum attinet & ordinem, quo ex ipso Christo & verbo
eius, cognoscenda est veritas, quae quibusvis dogmatum corruptelis &
fanaticis opinionibus opponenda est, de eo expendamus dicta, ab hoc ipso Doctore
enunciata, vbi à Satanae ministris seu Iudaeis contradicentibus ad eos
conuersus, qui iam (Ioh: 8.) crediderant ipsi, vt
textus habet, haec subrungit: Si vos manseritis in sermone meo, veré discipuli
mei eritis, & cognoscetis veritatem, & veritas liberos vos
reddet. Vnde haud obscurè colligi potest, tria potissimum requiri ad cognitionem
veritatis coelestis, quae feré eodem, quo partes fidei, ordine, cohaerent, nempe
primo (I.) vt veritatem ex verbo Dei patefacto
probe audiamus, & attentè seduloque legendo, enarrando &
repetendo percipiamus. Qua in re maximum habent vsum homeliae, tractationes
& lectiones Theologicae, quibus voce viua exercitati hoc genere studij
minus exercitatos informent, ne sint , sed modum
|| [ID]
hauriendi verum coelestis doctrinae intellectum, ex ipsis
fontibus Ifraelis, siue Idotismis, & proprietatibus locutionum atque
sententiarum sacrarum, quae suis articulis seu doctrinae locis dextré
accommodatae sint, à fidelibus Christi testibus addiscant
Deinde requiritur, vt eidem verbo tradito & audito(II.) assentia mur, & piè credamus,
nosque ipsos oraculis & promissionibus diuinis, quibus de salute nostra
informamur, includamus. Nec solum alijs, sed & nobis ipsis prospiciamus
& sapiamus. Tertio reliquum(II.) est, vt
ea quae in Thesi & Antuhesi sua amplectimur, & sana, vera ac
recta esse discimus, firmiter retineamus, nec in rebus tantis , vel Protei atque Euripi simus, sed in ijs constanter
perseueremus. Huc refera̅tur & alia loca, quibus rationes
istae cognoscendi veritatem commonstrantur: vt quod de discipulis Domini(Ioh: 6.) legitur in Iohanne, inquirente Christo
ab eis, num & ipsi abituri essent, vt caetera turba, quae panis aut
ventris sui causa eum secuta erat, Petrum nomine reliquorum respondisse: Domine,
ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes. Et nos credimus & cognouimus
quia tu es Christus, filius ille Dei viuentis. Quibus verbis testatur Petrus,
se, & discipulos alios, audiuisse initio verba vitae, ex ore dicentis
Christi, & ex eo auditu consecutos esse fidem illam, qua ipsum Dei
viuentis Filium statuebant, & hoc modo eos ad cognitionem veritatis,
quam fide amplecti caeperant, peruenisse, ideoque exemplo aliorum defectioni
minimè locum reliquisse. Simili modo ipse Dominus, in praefatione, quam ante
agonem habuit, fideles suos auditores aeterno patri commen dat, inquiens:
Manife
|| [ID00058]
staui nomen tuum hominibus, quos dedisti
mihi de mundo, Tui erant, & mihi eas dedisti, & sermonem meum
seruauerunt. Nunc cognouerunt omnia, quaecunque dedisti mihi, abs te esse,
&c.
De horum igitur & aliorum dictorum atque exemplorum testimonio, inter
alia colligitur, cuiuis a̅uditori huius coelestis Doctoris, alio
ordine in discendis sacris vten dum esse, quam quo sectatores ac studiosi
Philosophiae, quique illis ad eum modum correspondent, fanatici &
sectarij plurimi, in tradendis ac discendis humanis suis inuentis ac
disciplinis, vti consueuerunt. Etenim in Philosophicis tractationibus, priusquam
assentimur ijs, quae proponuntur, ab intellectu & ab experientia
praecedente exordimur, & procedimus ad ea, quae pro veris &
certis habenda sunt, vt quod prius quide̅ aspicimus coelu̅ moueri circularitcr, aut quod hoc anno compertu̅
habemus Illustrissimu̅ Saxoniae Electorem Augustum, Principem
aeterna memoria dignum, ad 111. iduum Febr: diem suum obijsse, vel quod prius
sensu percipimus, ignem vrere, vel zin ziber calefacere: postea verò,
propositiones huiusmodi demum veras esse statuimus. Sed diuersa &
contraria est, in Christi concionibus, & omnium articulorum fidei,
Sacramentorumque doctrina & institutione ratio, quia in his primo,
licet nondum sensibus nostris percipiamus & asse quamur, quae audimus,
inhilominus ea pro certis habenda, & à nobis firmiter credenda sunt,
quae voce coelesti edicuntur, eoque modo crescente magis ac magis lumine ac
dono Spiritus sancti ad veritatis cognitionem & sensum spiritualem (Iohan: 3.) perueniendum est. Quod ipsum Christus
edocet asseueratione ista: Amen Amen dico tibi: Nisi
|| [ID00059]
quis
natus fuerit , denuò (quod alij reddunt, è supernis) non
potest videre regnum Dei. Ego si & in hac vita membra Ecclesiae, in qua
Deus regnar, e??? volumus, & poste à coelestis regni haereditatem
consequi, nos prius regenerari, & fide Christum à nobis appraehendi
necesse est, vt alibi plenius declaratur. Sic(2. Para:
10.) pius ille rex Iosaphat, vniuersae multitudini, contra hostes
progredienti, Credite, dicebat in Iehouah Deum vestrum, & certo tuti
eritis: Credite Prophetis, & profperemini.(Luc: 1.) Et ad sanctam virginem vsitata Hebraeis personarum dicitur: Beata quae credidit, quia perficientur ea quae
dicta sunt ei à Domino. Huc accommodentur, praeter alia, etiam dicta de
precatione, Invoca me in die angustiae, & eripiam te, &
honorificabis(Psal: 49. Matth: 7. Luc: 11. Ioh:
14. 16.) me. Et Christi illud aliquoties repetitur: petite &
dabitur vobis: quaerite & inuenietis: pulsate & aperietur vobis.
Quisquis enim petit accipit, & qui quaerit inuenit, & pulsanti
aperietur. Nam & is, qui in affliction e petiturus auxilium, ad Deum
confugit, necesse habet, initio vt credat, promissiones de exauditione,
& auxilio Dei propter filium mediatorem propositas, esse veras &
certas. Quod vbi fit, is qui petere non desistit, & nullis tentationibus
veritatem promissionum diuinarum sibi excuti sinit, certó tandem doloris
& aerumnarum leuationem, sicut & interiorem pacem ac laeticiam
conscientiae experitur. Haud dissimili igitur ratione progrediendum est nobis,
vbi veritatis coelestis scriptorum sacrorum, & totius Theologiae
cognitionem, sanumque intellectum assequi, & de quorumcunque
contradicentium delirijs, rectè iudicare, eaque verbo Dei conuincere volumus.
|| [ID00060]
Postquam veró ex ijs, quae recitata sunt, satis est perspicuum, Deum esse fontem
& autorem lucis atque veritatis, & ad quem modum ea ex verbo
ipsius patefacto percipienda & cognoscenda sit, proximè, vel simul,
illud requiritur, quod omninó ac perpetuò, cum inquisitione & cognitione
coelestis sapientiae coniungendum est, videlicet, vt diuinitus nos, in diuino
huiusmodi studio, erudiri ac gubernari seriò ardenterque (Isaiae: 54.) petamus. Nam vt apud Iesaiam ad
Ecclesiam verè fidelium & Electorum dicitur: Vniuersi filij tui docti à
Iehouah erunt. Quod ipsum in concionibus suis Christus allegans, & ex
eodem Propheta plenius declarans: (Iohan: 6.) Nemo, inquit, potest venire ad me, nisi
pater, qui misit me, trax erit eum, & ego resuscitabo eum in nouissimo
die. Est scriptum in Prophetis: Et erunt omnes docti á Deo. Quisquis ergo audit
à Patre, & discit, venit ad me. Et Apostolus grauissimis (2. Cor. 3.) verbis, Non sumus, inquit, idonei ex
nobis ipsis ad cogitandum aliquid, tanquam ex nobis ipsis, sed sufficientia
nostra (vel quod potius è Graeco contra Sophistas legitur) quod idonei sumus, ex
Deo est. Et (Iacob: 1.) Iacobus, Quod si, inquit,
cui vestrum deest sapientia, petat à Deo, qui dat simpliciter, vel (vt rectius
hic vox redditur) abundè, nec exprobrat, &
dabitur ei: Sed petat cum fide, nihil disceptans &c. Est ergo assidué
Deus inuocandus, vt ipse procul repulsis omnibus Satanae & stulticiae in
mentibus tenebris, erroribus, & peruersis opinionibus, per Spiritum
sanctum, lucem suae sapientiae, ac verae doctrinae accendat, mentem, voluntatem,
cor, & denique omnes, quae ab eis proficiscuntur, cogitationes,
affectus, sermones, scriptiones, &
|| [ID00061]
discendi labores,
in nobis ita regat, adiuuet & fortunet, vt verè Deo ipsi accepti,
& Ecclesiae suae, nobisque sint vtiles ac salutares. Vnde quotidie
nobis recitandae & repetendae sunt formae precationum, maxime de exemplo
hymnorum sacrorum, quae autorem habent Spiritum diuinum, quarum aliquas iam olim
vt vota quotidiana & perpetua, versantis in studijs sacris dimetro
iambico reddere conatus sum, vt:
Mundum creato cor Deus (Psal: 51.) Mihique rectum spiritum Puré tibi qui seruiat Nouato in intimis meis.
A vultibus ne me tuis Propellito, per te precor. A me tuum quo vis coli Sanctum nec aufer spiritum.
Tu redde mentis gaudium Affert salus quod praestita, Et spiritu me libero In omnibus suffulcias.
Et de Exemplo alio,
Agas tuo precor Deus (Psal: 119:) Benignius cum seruulo, Decreta mentis me tuae Et rectius simul doce.
|| [ID00062]
Ego tuus sum seruulus Me propter id probé instrue, Testationes vt tuas Eductus hinc intelligam.
Et de Exemplo alio,
(Psal: 50 17.)
In te Iehouah maxime Spes est salutis vnica, Mihi relicta, te meum Solum scioque vmbraculum.
Ergo vetabis scandala, Ne quaepiam mihi mala Obsint, nec vllo me sines AEuo pudore confici. Caeterum, expositioni eorum quae omnium maximè & prìmò ad veritatis & purae doctrinae cognitionem & propagationem pertinent, nunc etiam subiungendae sunt commonefactiones de medijs nonnullis, quibus ad eam rectè deduci possumus. Ex ijs plaeraque inserui orationi cuidam, à me ante annos XIIII. in Academia Marchica, ab initio lectionum Theologicarum, publicè habitae, & postea editae, nec hic repetenda duco. Sunt etiam alij, qui plures recensent instituendi studij Theologici rationes, quae tamen ad duas potissimum, meo iudicio, commodé restringi possunt, videlicet, ad cognitionem verborum, & cognitionem rerum. Qua partitione, non solum profani autores vtuntur, sed & eam Apostolus scriptis suis alicubi inserit: vt cum in priore ad Corinthios, mox (7. Cor. 1.) ab exordio, commendat eos hoc nomine, quod in om
|| [ID00063]
nibus ditati sint
in Christo, : vbi per quidem
elocutionis, per verò rerum scientia accipienda erit.
Ad verborum igitur seu sermonis facultatem referuntur linguae nobiliores, quibus
veteris nouique testamenti scripta sunt proposita, quae ob vsum suum
antiquissimum, longeque in Ecclesia Dei omnium temporum amplissimum, sacrae
dici, haberique linguae possunt. De quarum dignitate, necessitate ac vtilitate
in perscrutandis Israelis fontibus maxima, suo in loco disseritur. In
praelectionibus quoque nostris deinceps id abundé declarabitur, vbi auditoribus
non quidem grammaticae praeceptiunculae, quae intra Scholae parietes traduntur,
sed, in quo plus est ponderis situm, linguarum istarum Idiotismi ita ostentendi
eruut, vt illi intelligant, saepe ex vnius voculae & Phraseos
accuratiori examinatione, plus lucis, euidentiae, & certitudinis
percipi, quam ex commentationibus alijs, quantumvis prolixis, in quibus fontes
negliguntur. Ad eandem considerationem verborum pertinent etiam artes Logicae,
quae de structura, proprietate, ordine & cultu sermonis, eiusque
exercitationibus docent. Et primó quidem minimae censentur artes: sed in
tractandis superioribus scientijs sunt maximae, vt res ipsa, tam in Theologicis
quam alijs explicationibus eruditis testatur. Denique quod rerum cognitione̅ spectat, referenda est ad cam ipsa doctrina, omniu̅ & singuloru̅ locorum, quoru̅ fundamenta
vt ex vnica sacra scriptura rectissime deducuntur, ??? rursus omnes illius
scripturae partes, capita & membra, ad certos locos accommodanda,
& ordinesuo distri buenda sunt, vt in omnibus fidei articulis, omnibus
controucrsijs & disputationibus inde norma iudieij peratur.
|| [ID]
Id quod deinceps in expositione cuiusque capitis sacri, á
nobis quoque monendum ac demonstrandum erit.
Cum sacris verò literis, & earum cognitione, coniungendae erunt quoque
hypotheses quaedam breues, doctrinae Christianae, vel symbola, &
succinctae illae quidem, sed solidè in verbo Dei fundatae confessiones fidei, vt
sunt generalia summae autoritatis symbola, Apostolicum, Nicenum &
Athanasianum, quod & nos omni studio, summaque voluntate amplectimur,
& tam veteres quam recentes haereses, cum illis pugnantes, reijcimus.
His symbolis, si non generali quadam, tamen speciali ratione, quo ad repurgatas
videlicet his temporibus, easque Lutheranas (ut discriminis causa vulgata
vtamur denominatione) Ecclesias, accedit Augustana confessio, sub qua cohaeren
tia illi scripta, & declarationes, complectimur, vt Apologiam
eiusdem Confessionis, Schmalkaldicos, sicut & in his locis, Ecclesiarum
Saxonicaru̅ Luneburgicos articulos, & quae his annis
bono quoque consilio instituta est, Concordiae formam, de qua iterum iam erit
monendum, vbi de concordiae in coelesti doctrina rationibus dicetnr.
Nunc id tantum necessario addendum est, nos scripta illa minimè ideo amplecti,
quod à repurgatoribus doctrinae, aut alijs Theologis, his aut illis consignata,
& manuum subscriptione comprobata sunt, quodque personarum aut
sententiarum, ab ijs enunciatarum, admiratores aut applausores simus, sicut ab
aduersarijs non vnius generis, falsissimè accusamur, sed quod Dei beneficio
nobis constat, & palàm est, has de quibus loquimur Confessionis
& consensionum
|| [ID00065]
formulas, vnico veritatis coelestis,
verbique diuini fundamento niti, & quod necesse est nostras Ecclesias,
cum à Pontificijs tum à fanaticis haeresibus & sectis ad hunc modum
seiungi, quodque requiritur certa doctrina, eaque vnanimi consensu approbata
forma, quam Ecclesiae nostrae omnes agnoscant & amplectantur, vtque ea
quae contraria sunt, de mandato diuino, probè examinata & dijudicata
reijciantur, & explodantur. Nec eius animi & temeritatis sumus,
qui humana scripta, siue veterum siue recentiorum Ecclesiae Doctorum, sicut
& Lutheri, sacris literis aequiparemus, aut ea canonizemus, vt quidam de
nobis nugantur, sed haec in vniuersum scripturae subijcimus, adhibito iudicio
legimus, nec ea ratione alia recipimus, admittimus & vsurpamus, quam,
vbi cum Gnomone & regula, coelestis veritatis consentiunt, eiusque
certitudinem confirmant, & denique vbi opus est testibus, qui edoceant,
quod etiam post tempora Apostolorum, & in quibus orbis partibus ad
nostram vsque aetatem doctrina Prophetarum & Apostolorum sit propagata
& conseruata. Ad quem modum (vt & hoc post media superiora
attingam) cognitioni rerum, etiam adiungenda est, historia Conciliorum,
aliorumque gestorum Ecclesiae, & antiquitatis memoria. Sunt etiam
Philosophiae quaedam partes, vel delibandae, vel imbibendae, vt doctrinae
Ethicae, Physicae & Mathematum initia, quae ad illustrandum, &
dextré explicandum multos sacrae scripturae locos, vsum habent non contemnendum.
Sed vt de his pluribus dicatur, non nostri est instituti.
Nunc peculiariter aliquid subijciendum est de
|| [ID00066]
Concordia, quae
in Ecclesia Dei & fidei confessi one requiritur, & tota dependet
ex ea veritate coelesticognoscendae norma, de qua potissimum in hac orationis
nostrae parte agimus. Huiusmodi consensum, curamque pacis & charitatis,
aduersarij & sectarij omnes, à nobis posthaberi, imò & multoties
violari, perpetuó vociferantur. Ac mihi quidem in protestatione VValdensium
Bohemica, superiore anno edita, non sine crambe bis cocta, idem satis asperè
inter alias obijcitur. Quorum clamoribus, si non
vehementius, moderatione neglecta reclamando, tamen multis ijsque iustis
rationibus alijs occurrere possem, nisi potius hoc in loco saniorem mentem,
& rectius iudicium illis optaremus. Nam & nobis id omnino curae
est, & (Iohan: 13. 14. 15.) pluribus inter
nos, quod res docet, maiori quam ipsis, quod praeter crebras & graues
Christi, de mutua concordia & dilectione, praeceptiones, ab Apostolo
etiam dicitur: Studentes seruare vnitatem spiritus, per vinculum (Epbes: 4.) pacis. Vnum est corpus, & vnus
spiritus, sicut & vocati estis in vnam spem vocationis vestrae, Vnus
Dominus, vna fides, vnum Baptisma. Vnus Deus & pater (Rom: :5.) omnium, &c. Et quod alibi dicit:
Eodem animo inter vos mutuo affecti sitis, secundum Christum Iesum, vt
concorditer vno ore glorificetis, Deum ac Patrem Domini nostri Iesu Christi,
&c. Nec putent illi, nos adeo esse insensatos, qui temerè ac vltro
infinita propemodum odia, certamina, pericula, contumeliasque nobis accersere
velimus, & quod non minus, quam ipsi tranquillitaris, &
captandae beneuolentiae leges obseruare possimus. At vero in eo cardo rei
vertitur, vt recte prudenterque decernatur, quae & qualis con
|| [ID]
cordia Christum, & veritatem eius amantes
deceat, & vtrum concordia syncerae fidei, non sit praeferenda concordiae
charitatis, & pax Christi ac spiritus diuini, non pluris sit facienda,
quam pax ciuilis & externa. Itaque hac de re nemo nos rectius &
certius edocere potest, quam os sapientiae diuinae, Christus ipse, qui cum(Ioh: 14. Ioh: 17.) alibi pacem suam è mundi pace
disertis verbis discernit, tum in precatione sua ardenti, ante agonem habita, de
ea quam requirit à suis concordia, dictis quinquies repetitis, supplices apud
Patrem preces effundit, & qualis ea esse debeat, satis perspicué
demonstrat, vbi non aliam expetit vnitatem, seu concordiam, quam eam quae à
Patre sancto profecta, INNOMINE eius instituatur & obseruetur. Cum autem
nomen Dei hoc loco, vt alias saepè, omninò designet, synceram &
incorruptam, verbi à se patefacti doctrinam,(Tit:
1.) quam paulo post ipsam Dei veritatem, quae
nunquam fallat, vt & alibi, Apostolus , cui
merito possit & debeat credi, nominat, abundé hinc percipitur, modum
omnem conueniendi, pergendi & perseuerandi, in vera Deoque grata
vnitate, ac concordia in eodem sermone Dei, qui veritas est, consistere, vt
nimirum ad eius praescriptum, inter omnes fideles, licet quod ad externam
conuersationem, non simul degentes, sed hinc inde in mundo dispersos, idem
vnusque sit, de ratione salutis verae obtinendae consensus, eadem in Christi
voluntate vnitas, idem Spiritus, idem Verbum, eadem Sacramenta, ijdem cultus,
eadem agnitae veritatis, apud omnes Confessio, eadem vitae genera, in quibus
quisque Deo seruiat.
|| [ID00068]
Quamobrem id tum fieri in Ecclesia posse certum est, vbi veritati coelesti, in
scriptis Propheticis & Apostolicis propositae, syncero pectore
subscribitur, & candide testimonium perhibetur, idque non in vno sed in
omnibus Articulis, ad fidei confessionem, & salutis nostrae rationem
integram pertinentibus. Etenim fides, vt veteres grauissimè & verissimè
dix erunt, est tota copulatiua nec vllius Articuli corruptelam admittit, (Iacob: 2.) sicut & de legis copulatiua
Iacobus profitetur: Quisquis totam legem seruauerit, offenderit autem in vno,
factus est omnium reus. Nam violatio vnius praecepti, secum trahit violationem
& contemptum omnium aliorum praeceptorum. Quemadmodum enim de
Philosophia dicitur, paruum errorem in principio, maximum fieri in fine: Sic de
Theologia potius sentiendum est, exilem quantumuis de fundamento errorem, totius
doctrinae ruinam attrahere. Vnde recte D. (In cap: 5.
ad Galat.) Lutherus in eandem sententiam alicubi disserens, affirmat,
Articulo vno amisso, omnes paulatim amitti, & adeo cohaerere eos,
quodamque vinculo communi contineri, vt qui Deum in vno articulo neget, in
omnibus negasse eum putandus sit: quia Deus diuiditur in multos articulos, sed
est omnia in singulis, & vnus in omnibus Articulis. Vnde addit,
doctrinam debere esse vnum quendam perpetuum & rotundum, aureum
circulum, in quo nulla sit fissura, qua accedente vel minima circulus non sit
amplius integer.
Et Paulo ante: Doctrina non est nostra, sed Dei, cuius nos tantum sumus vocati
ministri, ideo ne apiculum quidem de ea remittere, aut mutare possumus. Vita
nostra est, ideo quod ad eam attinet, nihil possunt
|| [ID00069]
Sacramentarij à nobis exigere, quod non velimus & debeamus etiam
suscipere, condonare & ferre, salua tantum doctrina & fide, de
qua semper dicimus hoc Pauli; Modicum fermenti, totam massam corrumpit. Hac in
parte ne pilo quidem cedere possumus. Est enim doctrina instar Mathematici
puncti, non potest igitur diuidi, hoc est, neque ademtionem, neque additionem
ferre potest. Contra vita, quae est instar Ppysici puncti, semper diuidi, semper
aliquid concedere potest, &c.
Haec tunc temporis contra Sacramentarios, in vno potissimum Coenae Dominicae
articulo dissidentes, D. Lutherus, graui Zelo protulit, qui si in vivis esset
hodié, re ipsa cognosceret, quomodo vno articulo amisso, iam alij praeterea
inter illos periclitari caeperint. Similiter de VValdensibus, socijs &
asseclis eorum, idem pronunciaturus esset, qui vel plures etiam, quam
Sacramentarij, Articulos amiserunt, aut saltem nunquam integros habuerunt, nec à
maioribus suis, quorum autoritate non sine temeritate, in rebus tam grauibus
nituntur, puras acceperunt. Quod vbi à me, & alijs quibusdam, qui inter
ipsos habitant, publicis scriptis (pro vt aequum est, publicas corruptelas
refutari, quicquid illi contra temerè, de redargutione priuata, exdicto quodam
Christi regerant) ostenditur, conuiciando & negando illi, in
protestatione sua, elabi conantur. Sed quod in meo libello factum est,
argumentis veris, & minimé conuicijs, mecum certare, & causam
suam, si saperent, tueri debebant. Ac si negando intelligentibus satisfacere
volunt, necesse est; vt quas iam olim & recens Confessi
|| [ID]
oni suae, multoties mutatae, & Apologiae suae,
multisque alijs libellis corruptelas inseruerunt, & quae vicinis
ipsorum inter Bohemos & Morauos, praeterea iniuriae, erga Ecclesias
nostras, rectius, quam exteris, praeposterè eos defendentibus, cognitae ac
molestae sunt, pernegent, & é medio tollant, vel si consortes nostri
(quod non sine fraude simulant) volunt haberi, apertè sine songiori
distractione, & turbatione Ecclesiarum vicinarum, se nostris coetibus
adiungant, & singulari sua Confessione, & societatis obligatione
abrogata, nostrae confessioni eiusque declarationibus subscribant.
Quod vbi nondum fit, minimè putent, se nunc cordatis, in nostris Ecclesijs
imposituros, quod superiore tempore, D. Luthero & alijs ab eorum
conuenticulis longè remotis, & non rectè de crassis erroribus ipsorum
informatis aceidit. Sed ne videar longius digredi, omitto ista, & ad
suum locum reijcio.
Ideo verò etiam aliquid, de Antithesi verae doctrinae caepi monere, vt
intelligatur, non solum quo ad affirmatiuam, locorum doctrina sententiam,
consensum in omnibus partibus, verbo Dei correspondentem ineundae concordiae
esse idoneum, & necessarium, sed & contra quo ad Negatiuam
requiri, vt omnes corruptelae & errores, veritati coelesti repugnantes,
expressé & apertè refutentur, nec amori aut odio hominum, vbi vnicè à
Deo, verboque eius haerendum est, indulgeatur. Etenim cum vera Dei Ecclesia sit
testis, reuelatae à Deo veritatis, & mandata eius, de tollendis è medio
venenis, quae sacrae doctrinae miscentur, & de adhibendis tempestiuis
remedijs ha
|| [ID00071]
beat, minimè potest aut debet omittere,
necessariam refutationem eiusmodi opinionum, quae vel vana veritatis specie
sparguntur, vel quibus palàm, quae falsa, quae impia, quae perniciosa sunt,
asseuerantur. Vnde non solum ad audiendum filium, amplectendumque syncerum Dei
verbum: Sed quoque ad fugiendos Pseudoprophetas,(Matth: 17. Ioh: 8. Matt: 7. Gal. 1.) & ad falsa eorum
dogmata, tam euitanda quam execranda, sacrae scripturae plurimis, ac
euidentissimis dictis ac praeceptionibus obligamur, quarum Catalogum breuitatis
studio iam texere nolo. Nec addo exempla Ecclesiae Dei, quae collecta est inde
ab Apostolis ipsis, ad quem modum in conuocatione Conciliorum Oecumenicorum,
vt Niceni, Constantinopolitani, Ephesini, Chalcedonensis & quorundam
aliorum, eiusmodi vnitatem, assertionem, & defensionem verae fidei
quaesiuerit, & vt obtineret accuratam tam Affirmatiuae in inquirenda,
amplectenda, & propaganda sana doctrina, quam Negatiuae, in refutandis
& explodendis erroneis ac haereticis opinionibus, rationem habuerit. Nec
aliud quam huiusmodi in sana veraque doctrina consensio, & pugnantium
cum ea errorum explosio, quaesita est nostris temporibus exhibitione, editione,
defensione & repetita subscriptione Augustanae confessionis.
Idem quaesitum est, editione & subscriptione concordiae(Anno 1536.) Vitebergensis, quam tamen alteram
partem, serio vel non quaesiuisse, vel non fouisse, sed nostris imposuisse, in
confesso est. Idem quoque voluerunt Doctores praecipui, puriorum Ecclesiarum
editione ac
|| [ID00072]
(Anno 1537.) subscriptione Articulorum
Schmalcaldicorum, & nostri in his Saxonicis Ecclesijs praedecessores,
veritatis constantes, temporibus etiam dubijs, assertores, subscriptione (Anno 1561.) Articulorum Luneburgicorum.
Cum igitur his etiam proximis annis, ob corruptelas plures, post mortem D.
Lutheri, & à tempore productae in medium Sphyngis Augustanae, in
Ecclesijsnostris, ex causis superiori oratione commemoratis, non sine acerbo
omnium bonorum dolore, & graui maximae partis offensione exortas, idem
quaesitum sit, collectione, editione, & subscriptione formae Concordiae,
(Anno 1567.) minimè ab ijs, qui veritatis,
sanaeque doctrinae sunt amantes, consilium id pium omnino & vtile
contemnendum, sed multo potius probandum & commendandum est. Illud
quoque curae erit, vt in ijs quidem omnibus, quae certo constat verbo Dei
patefacta, & ad vnicam eius Normam accommodata esse, nec ab ea perperam
exorbitare, de mandato ipsius Christi, superioribus dictis exposito, constanter
profitendo, asserendo & propagando perseueremus, quidcunque etiam
propterea nobis, ab hostibus veritatis & persecutoribus expectandum
& sustinendum sit. Si veró quaepiam supersint & occurrant in
absconditis dei mysterijs, vt & in summo de Persona Christi Articulo,
quae non sunt patefacta, & fundamento verbi, in quo solo fides
acquiescit, destituuntur, de ijs minimê disputemus, aut certamina, quae antea
nimis cumulata & exasperata sunt, in Ecclesia Dei, augeamus, nec extra
metas scrupulosè rimando diuagemur, sed ad Academiam vsque coelestem, plenam
perfectamque illorum cognitionem, imo &
differamus. Sed de for
|| [ID00073]
ma Concordiae, his diebus etiam,
cum Reuerendo & celebri Ecclesiarum, huius inclytae vrbis Brunouicensis,
Ministerio communicaui, & cum eo demum in eam, de qua dixi sententiam
acquieui. Quod si non huiusmodi Concordiae tractationes, de quibus iam memini,
apud omnes in hac temporum iniuria, & Mundi senescentis ac delirantis
, finis ille secutus est, qui pio consilio
quaerebatur, & apud plurimos (quod hodie multiplices aduersarij odiosè
obijciunt) maioris discordiae occasio inde emersit, non culpa sanae doctrinae,
eique, vbi fundamentum retinetur, subscribentibus imputanda est, sed ipsis
contra dicentibus, qui vel manifesti ac furiosi sunt hostes veritatis, vel
alioqui cum repurgatis Ecclesijs, & Augustana confessione, eundem
consensum, nunquam in omnibus amplexi sunt, vt no̅ mirum sit
eiusdem declarationes necessarias, eos in articulis controuersis admittere
nolle. Sed quid causae praeterea interueniat, vt producta in lucem veritate,
certamina, offensiones & turbae exoriantur, de recitatione orationis
primae, satis planum est & perspicuum, vt nulla hic repetitione sit
opus.
Nunc ex posita ratione euitandi, prius causae genus, è quo certamina, sectae
& doctrinarum corruptelae exoriuntur, de altero etiam breuibus monendum
erit, vtpote de reprimendis ijs humanorum ingenioru̅ affectibus
& vicijs, quibus, qui indulgent, facilimè sectarum portentis &
delirijs abripi, & non necessarijs atque periculosis certaminibus
implicari possunt. Non autem instituam prolixum, vel virtutum vel extremorum,
quae ijs opponuntur catalogum, quod ad
|| [ID00074]
suas classes
reijcitur, sed commonefa ctionis loco, tantum ea attingam, quae quam maximè in
declinandis sectis, & corruptelis vsum habere solent. Ab eo igitur qui
studio veritatis afficitur, aut illi vacare caepit, & ne trahatur sibi
cauendum putat (cauere autem id debemus omnes) maximè inter alia hoc requiritur,
vt leuitate & fluctuatione mentis deposita non sit , vel non amplius (quod grauioribus verbis monet (Ephes: 4.) Apostolus) sit puer, qui quouis
doctrinae vento circumferatur, per versutiam hominum, per astutiam qua nos
adoriuntur, vt seducant nos, sed propositum constanter in ijs, quae vera ac
certaex verbo Dei esse didicit perseuerandi, merito concipere debet. Id nimirum
est, quod & supra ad inquirendam ex verbo diuinitus patefacto veritatem
& refutandam falsitatem pertinere, de oraculo ipsius Christi ostendimus,
quo edocet, manendum esse in sermone suo, iam fide percepto, si veré discipuli
eius esse velimus. Quo enim cum fructu coniunctum esse potest, si audiamus,
& credere incipiamus, & tamen ingruente tentatione (quod
& alibi in parabola de vario semine designanatur) deficiamus, sermonem
veritatis deseramus, & tanquam arundine quauis leuiores, & ad
ventum omnem mobiliores, nunc hanc mox illam opinionem amplectamur, sicut de
exemplo non paucorum hactenus constat. Ad quem sanè modum, minimè effectus
ille dulcissimus, in nobis consequi poterit, quem Dominus ibidem adiungit, vt
beneficio veritatis suae, quae lux est coelestis, liberemur á tristissima
peccati seruitute, qua in regno tenebrarum, erro
|| [ID00075]
rum,
& caliginis, extra Christum, & lucem eius miserè detinentur.
Similiter nondum asserimur in libertatem, omnia rectius & cognoscendi
& agendi, vbi oculis, manibus, pedibus, totaque vita non dirigimur ad
opera verae lucis, vt in omnibus, piè, sobriè & inculpatè, tanquam filij
lucis ambulemus, & sano, quod requirebatur, iudicio vtamur.
Hic libet addere, quae Augustinus de dicto Christi(Augustin: de verbis Domini in Iohannem Sermon: 48.) disserit, vbi
ad hunc modum habet; Ad discipulum est parum accedere, sed manere. Non ergo
ait, si audieritis Verbum meum, aut si accesseritis ad verbum meum, aut si
laudaueritis verbum meum. Sed videte quid dixerit: Si manseritis in verbo meo,
verè discipuli mei eritis, & cognoscetis veritatem, & veritas
liberabit vos. Quod diximus fratres, manere in verbo Dei, labor est, an non est?
Si labor est, attende magnum praemium. Maneamus ergo in eo, qui manet in nobis.
Nos, si non manserimus in illo, cademus: Ille autem si in nobis non manserit,
non ideo domum perdidit. Nouit ille manere in se, qui nunquam deserit se. Absit
autem ab homine, vt maneat in se, qui perdit se. Ergo nos in illo maneamus
indigentia, ipse in nobis manet misericordia. Iam ergo si propositum est, quod
facere debeamus, quid accepturi simus, videamus. Indixit enim opus &
promisit mercedem. Quod est opus? Si manseritis in verbo meo. Breue opus, verbum
breue, magnum opere. Si manseritis. Quid est si manseritis? Si in petra
aedificaueritis. O quam magnum est, Fratres, hoc: Supra petram aedificare,
|| [ID]
quam magnum est. Venerunt flumina, flauerunt venti,
descenderunt imbres, ac impegerunt in domum illam, & non cecidit:
fundata enim erat supra petram. Quid est ergo in verbo Dei manere, nisi nullis
tentationibus cedere. Praemium quod est? cognoscetis veritatem, &
veritas liberabit vos, &c. Et paulo post: Si non delectat veritas,
delectat libertas, &c. Haec ille.
Deinde qui ab haeresibus abhorrent, & qui nec se ipsos, nec alios
erroneis opinionibus implicari volunt, animos habeant alienos ab ambitione
& superbia, è qua plaeraque certamina in Ecclesia, vt &
dissidia atque bella, in omni vita oriuntur, vbi nimirum homines suo non pede
se metientes, viuunt sine timore Dei, sine agnitione infirmitatis suae,
admirantur sese, & tollunteristas, ob qualescunque dotes propriae
sapientiae, eruditionis, hypocriticae sanctitatis, & ideo quidem suis
viribus fidunt, & suis delectantur placitis: aliosvero despiciunt, facta
& dicta eorum in deteriore̅ rapiunt partem, & tam
Deum, quam proximum reuocantem, castigantem & monentem ferre nequeunt.
(Eccle: 10.) Vnde rectè dicitur: Omnis peccati
initium esse superbiam, sicut contra, Omnis sapientiae initium (Psal: 111. Eccle: 1.) est timor Domini. Inprimis
vero etiam animus pius, à Sophistica abhorrere debet, qua omnes qui spiritu
vertiginis reguntur, non solum falsas, sed & impias, ac manifesto Dei
verbo repugnantes opiniones, fucosis rationibus, specie veritatis ornatis, tueri
audent. Nobis vero contra semper in conspectu esse debet, Apostoli illud: Non
possumus quicquam aduersus veritatem, sed pro veritate. Omnes enim bonae mentis
homines, & multo potius Dei ministri in
|| [ID00077]
telligunt, se ipsos oportere subiectos esse veritati, & ideo nec
in suam ipsorum, nec aliorum gratiam commodum aut arbitrium, eam inflectendam
aut detorquendam, nec alijs, vt id faciant permittendum esse, sed potius
quidcunque perferendum esse, vt autoritas doctrinae, ac veritatis, cuius ipsi
ministri, non domini sunt, maneat salua & illaesa. Adhaec euitanda est
curiositas illa, quae vel noua & insolita quaeque à vulgo mox
arripiuntur, vel inutiles & non necessariae subtilitates, aut
cauillationes discuntur, docentur & defenduntur. Quod si curiosuli
eiusmodi, inhaerentes quibuscunque nouitatibus, more simiarum capiantur, mirum
aut insolitum id haberi nequit. Ac contra id studium, quo certamina &
subtilitates non necessariae suscipiuntur, & mordicus vrgentur, notandum
est venustum illud Isocratis dictum: .(In Encomio Helenae.) Hoc est: Multo melius est,
de vtilibus materijs mediocrem doctrinam, quam de invtilibus accuratam scientiam
habere, & paululum antecellere in cognitione rerum magnarum quam multis
alijs praestare in paruis, & nullam in vita vtilitatem afferentibus.
Praeterea ijs, quibus id cordi est studium, ne pestilenti errorum lue
inficiantur, ac corripiantur, minimè inhaerendum est personis, ita videlicet, vt
nimium admirentur eos, qui eruditione, aut vita sanctiore alijs praestare
videntur, aut liuore inuidentiaque animos suos, erga rectè sentientes,
& in verbi norma acquiescentes, praeoccupari sinant, vt vel in gratiam
vel
|| [ID00078]
odium alicuius, errorem pro veritate, aut haeresin pro
sana doctrina, putamina pro nucleo, vmbram pro corpore amplectantur. De quibus
hodie exempla non solum inter eos obuia habentur, qui Sacramentarij nomina̅tur, sed & maximè apud eos, qui diuersis Anabaptistarum
factionibus, & VValdensicae societati, magno in ijs, vbi viuunt, locis
numero se deuouent, & causam eius rei hanc non postremam praetendunt,
quod saepe ministrorum vita dissoluta, & auditorum plurimornm scandalis,
in Ecclesijs nostris offendantur, vt propterea ad conuenticula alia se
conferant. Interim verò non animaduertunt, quod exemplo Donatistarum, dum
personis nimium inhaerent, à sana doctrina (quae longé pluris aestimanda erat)
temerè deficiant, adeoque vana sanctitatis specie, & imaginatione, de
pietate eorum, qui (vt prouerbia habent) homines inescare, eique palpum
obtrudere norunt, decipiantur. Sed de eo alio quodam scripto monui.
Postremo non indulgendum est carnis corruptae desiderijs, vt patiamur ijs
molestam esse doctrinam veritatis, & eam quae rationi humanae arridet,
aut alioqui illecebris, vel etiam fabellis quibusdam coniuncta est, & ob
id facilius in casses seu laqueos inducit scientes & volentes, cum
exitio arripiamus. Quod ipsum ita futurum, ipse Apostolus praeuidit, vbi:
Erit (2. Tim: 4.) enim, inquit, tempus, cum sanam
doctrinam non admittent, sed auribus prurientibus, ipsi sibi pro suis desiderijs
coaceruabunt doctores. Et à veritate quidem aures auertent, ad fabulas vero
couertentur. Id quod cum hodie passim, in tanto odio, & con
|| [ID]
temptu veritatis fieri, palam res ipsa edoceat, mirum
non est, omnis generis corruptelas, haereses & sectas augeri, praesertim
cum vix aliqua tam monstrosa opinio, in medium afferri queat, quae non suos
inueniet discipulos & asseclas. Qui ergo suo fibi (quod dicitur) iumento
malum attrahunt, nec huiusmodi Spiritus sancti oraculis, locum relinquunt, vbi
pereunt, de se ipsis saltem quod conquerantur, reperiunt.
Quorum vero sunt (vt Homericis
vtar voculis) de ijs haud dubium est, plurimum his admonitionibus moueri, eos
facilius talum reponere, & in via veritatis constantes detineri. In
eorum igitur gratiam, haec pauca etiam caeteris subijcienda censui.
Nunc vbi ad coronidem vsque peruentum est, nonnullis etiam obiectionibus
breuissimè occurrendum est, vt quod reperiuntur, qui maximè, quo ad Antithesin,
seu Negatiuam contendunt, ea in docendo non opus esse, nec falsa dogmata ac
corruptelas sectarum esse refutandas. Vnde saepè aliquorum etiam politica, ea de
re edicta audiuntur, qui putant egregié ita Ecclesiae rebus esse consultum, si
Apologeticas, licet de maximé necessarijs, & in verbo Dei patefactis
materijs, orationes, scriptiones & disputationes, impediant atque
interdicant. Interim verò no̅ animaduertunt, quanta vis veritati
coelesti inferatur, quando mandatis diuinis humana temerè opponu̅tur, & in multis locis hac ratione impijs corruptelis, &
sectis fores patefiunt, nec miserae posteritatis, in reprimendis aeternae
salutisobstaculis ratio iusta habetur.
|| [ID00080]
Qua in re, quae his
annis, & meam exercuerunt conscientia̅, quod ea quae Deus,
quae vocatio & professio, quae Ecclesia mihi commèndata, & multi
pij serio requirebant, mihi interdicta fuerint, hic commemorare non libet. Nec
dico de ijs, quae priuato in hoc genere affectu peruersè á multis hoc foedissimo
praesertim (Arist: in :Equit) seculo
proferuntur; qui (vt Aristopha nes de Cleone
crimina tore loquitur) spirant, ac personas contumelijs exagitant, vel & friuola quaeuis tractant, quae merito carbone
& vngue notantur, imo & exploduntur, sed ea intelligo scripta,
quae aedificationi seruiunt, & studio veritatis inuestigandae &
defendendae aduersus & hostes, necessario
instituuntur. Nonnulli igitur & de eo (1. Tim:
6.) queuod rectè pieque suscipitur, abutuntur dicto Apostoli, quo
iubet , vel auersari oppositiones falso nominatae
scientiae. Quidquid igitur opinionum falsarum spargatur ab alijs, potius quieti
cuiusque consulendum, quam in acie pro veritate standum & pugnandum
esse censent. At vero, verba Pauli ad libellam exigenti, haud obscurum esse
potest, Apostolum minimé praecipere, vt abstineamus à necessaria refutatione
falsitatis, & quo minus nos opponamus ijs, qui manifestas doctrinae
corruptelas vel disseminant ipsi, vel ab alijs disseminatas propugnant: sed
prohibet, ne affectibus inter resistendum seu refutandum (quod saepè fieri
consueuit) indulgeamus, & ne quis sit , vt esse
plures hodie constat, qui calore disputationis, adeo inflammari se sinunt, vt
quasi iudicio rationis destituti, metam, qua consistendum sit, haud amplius
videant.
|| [ID00081]
De his rectè illud Theodoreti vsurpatur: , Hoc est: Vehemens cum aduersario contentio &
disceptatio, ab ducit hominem à mediocritate. Quemadmodum enim plantator
imperitus, cupiens curuum tenellae arboris statum corrigere, interdum immodica
inflextione, peccat, plantamque in contrariam deducit formam: Ita multi dum
acrius aduersario resistunt, nimio contentionis studio, in contrarium malum
incurrunt, & à recta doctrina aberrant. Haec Theodoretus: Cum igitur
dicto Apostoli, non prohibeantur antitheses falsorum dogmatum, sed
concertationes vehementiores, in Germanica Bibliorum versione, Graeca vox
contentionis dictione, à D. Luthero est reddita.
Sunt etiam qui fanaticas sectariorum opiniones refutantibus, obijciunt illud
Petri, ne quis sit , nec de aliarum Religione ac
confessione, siue vera sit illa siue falsa, inquirat ac litem moueat. Vnde
& haud raro ab ineptis hominibus, vicium illis
tribuitur, qui de eo laborant, ne factionibus in religione locus relinquatur. At
veró manifestum est Apostolum quidem de non confundendis functionibus
praecipere, minimè autem de vrgenda ea, quae cuiusque est propria loqui. Quod
autem ad docentium in Ecclesia officium maximé spectet, necessaria corruptelarum
doctrinae cognitio, inquisitio & refutatio: cum de ijs quae in prima
parte dissertati
|| [ID00082]
onis huius attigi, tum inprimis de
testimonio Apostoli (Tit: 3.) constat, vbi
grauissimis verbis praescribit, Episcopum oportere esse tenacem, fidelis illius
sermonis, qui ad doctrinam facit, vt potens sit etiam exhortari per doctrinam
sanam, & contradicentes conuincere. Vnde simul ibidem exempla
refutandorum, ab ipso Apostolo subiunguntur, cum quibus etiam Christi seruatoris
multae aduersus Pharisaeos & Iud aeos, graues Apologiae habitae,
& alia id genus Prophetarum & Apostolorum exempla coniungenda
sunt.
Hoc loco non multis addam, in quam sententiam, (1. Tim:
3. Galat: 3.) idem Apostolus requirat Episcopum , seu alienum à pugnis, & cur alibi nolit, vt inuicem se mordeant, qui
Christum profitentur. Id quod saepius Sectarij, sed perperam, insulse quando
aliud non habent, inculcant nobis. Nam & alio in loco, quo pacto ea sint
accipienda declarat, vbi docet, in certaminibus Ecclesiasticis, &
refutationibus, discernendas (2. Tim: 2.) esse
, seu rerum ac verborum pugnas, & quod
semper discrimen de controuersijs rerum maximarum, deque fundamento, &
contra disceptationum de fumo, ac de parergis adhibendum sit, vt & alibi
ostenditur.
Quod etiam obijcitur, de Zizania & Tritico, simul (Matt: 13.) relinquendis, vt crescant vsque ad
messem, alias respondetur distinguendo animaduersionem Ecclesiasticam &
politicam, quarum quaeque suis limitibus circumscripta est, & illa
quide̅ verbo & excommunicatione, haec vero in
corporali, de mandato Dei quod iustum est adhibet. Quod si non semper vtraque
potestas, quod volebat & inquirebatur obtinet, simul monetur, ne
impatientia quadam frangatur, sed vbi om
|| [ID00083]
nia tentauerit,
caetera Deo commendet, qui suo tempore poenas de contumacibus sit sumturus.
Quae praeterea de pacis studio in Ecclesia, subinde à plerisque imperitis
inculcari solent, quatenus possint & debeant habere locum, de
recitatione eorum quae hactenus vtrique oratjoni sunt inserta, haud obscuré
colligere licebit. Illud saltem adhuc attingo, nondum satis esse sectarios
quoscunque ad vnum eundemque Christum vna nobiscum, multis & magnis
clamoribus prouocare, & nominis atque
doctrinae Christi ijs dogmatibus inuentisque suis per hypocrisin praetexere,
quae reuera seu manifestè Christo ac doctrinae eius sunt contraria. De quibus
sanè admonitio illa Augustini digna est obseruatione, vbi: certum vero,
inquit,(In Enchiridio ad Lanrentinm.)
propriumque fidei. Catholicae fundamentum Christus est. Fundamentum enim aliud,
ait Apostolus, nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est
Christus Iesus. Neque hoc ideo negandum est, proprium fundamentum esse fidei
catholicae, quae putari potest aliquibus haereticis, hoc nobiscum esse commune.
Si enim diligenter quae ad Christum pertinent, cogitentur, nomine tenus
inuenitur, Christus apud quoslibet haereticos, qui se Christianos vocari volunt,
res vero ipsa non est apud eos. Quod ostendere nimis longum est, quoniam
commemorandae sunt omnes haereses, siue quae fuerunt, siue quae sunt, siue quae
potuerunt esse, sub vocabulo Christiano, & etiam quam sit hoc verum, per
singulas quasque monstrandum. Quae disputatio multorum est voluminum, vt etiam
infinita videatur. Haec August: cum quo merito etiam, quae breuioribus
orationibus comprehendi, aut satis exponi nondum potuerunt, ad suum locum
reijcimus.
|| [ID00084]
Quare cum ea, quae & in hac oratione altera, de testimonijs &
declarationibus sacrorum Dei oraculorum potissimum demonstrata sunt atque
comprobata, adeo plana & perspicua sint, vt nemo sanus aut pius in
dubium ea vocare possit: nobis omnibus noctes diesque non desistendum
essestatuamus, ab eo studio, quo veritas coelestis aduersus omnes corruptelas,
solidè recteque è fontibus suis haurienda, amplectenda & exercenda est.
Ad hoc studium quoque accedat amor & singularis obseruatio eius
concordiae, quae in omnibus doctrinae partibus, eidem verbo est conformis,
& ab omnibus erroribus atque fanaticis opinionibus, cum eo pugnantibus
est aliena. Praeterea semper retinendus est animus, constantiae, humilitati,
patientiae, synceritati, candori & virtutibus caeteris addictus, vt quae
vera, quae sana, quae vtilia sunt, locum suum perpetuó obtineant. Cum ètiam
procul abesse debeat ea securitas & persuasio, quasi quis à Satana
circumueniri, & in errores conijci nequeat, deque Apostolo Petro, vt
& alijs, quid iam antea factum sit constet, vbique praecepti illius
dulcissimi Redemptoris nostri, memores simus, quo iubet vt vigilemus &
oremus, ne in tentationem inducamur. Deum ergo oramus patrem Domini nostri Iesu
Christi, & ipsum Iesum Christum, Immanuelem nostrum, sedentem ad dextram
aeterni patris, , vt dato Spiritu sancto suo, eam quam
vult a nobis cognosci & apprehendi, verbi à se patefacti veritatem, in
cordibus nostris obsignet, & in ea discenda, tradenda atque asserenda
nos clementer regat, vt non nisi illa quae placent ipsi, quae celebrando nomini
eius, quae aedificandae
|| [ID00085]
Ecclesiae, & nostrae saluti
conducunt, semper & in omnibus cogitemus, dicamus & praestemus:
& cum indies magis ac magis crescat rabies eius hostis, qui autor
& pater est mendacij, idemque omnibus tam machinis quam cuniculis
coelestem veritatem oppugnet, vt ipse diuina omnipotentia & Maiestate
sua, Satanae & omnium eorum, qui meditantur & effutiunt
mendacia, conatibus impijs resistat, errantes qui reuocandi sunt, in viam
reuocet, sanioremque eis mentem largiatur, vtque eos, quos nouit esse suos,
inter omnes, quas intus forisque sustinent tentationes, insultus &
pericula erigat, & consoletur & in aeternum seruet.
DIXI.
|| [ID00086]
CAR MINA GRAT VLA TIONIS ET VOTI PII, ERGO, PRO SVCCESSV
ECCLESIA. rum & Scholarum Brunsuicensium felici
conscripta.
I.
TRistis ob interitum praeclari Ecclesia vatis Quo non maiorem Saxonis ora fouet Sume chelin, positis & fletibus humida tandem Absterge ora, habili plectraque tange manu. Laetitiaeque nouae iucundis signa modesté Plausibus ede, sacra & carmina prome lyra. Eximij praestans accitus ab ijsque Morauis Chemnicij munus quando Hedericus habet. Qui quondam sacrae diuina volumina legis Euoluens, punctum sedulus omne tulit. Cum pia narrantis penderet ab ore iuuentus, Attenta & caperet dogmata mente DEI. Marchio Pierijs vbi condidit atria Musis, Splendida quîs tumidas Odera praebet aquas. Inde sed ad Morauos, fato moderante vocatus, Dogmatibus falsis noluit esse locum.
|| [ID00087]
Opposuit sed se sectis & pectore forti
Annos per multos dura pericla tulit.
Fortiter vtque tulit praesentis dulcia signa
Obtinuit semper sic simul ipse Dei.
Nunc desiderio discedens, vrbe, relicto
Iglauia, haec hospes venit in arua nouus,
Non nouus at miles sacra aut nouus hospes in aede,
Hactenus Elysij gloria summa soli.
Illic praesidium synceri dogmatis hostis
Sectarum, & verae praeco salutis erat.
Quem dementati solum timuerc Picardi,
Et Catabaptistae, turpia monstra nimis.
Huîc tuto poterit se credere clara Brunonís
Vrbs fidei spretis hostibus vsque feris.
Ille DEO pacem gratamque iuuante quietem,
Seruabit mira, pascet in arte gregem;
Chemnicij, & magni vestigia sancta secutus
Morlini fidei ductor & autor erit.
Quaeque viris doctis quondam teneraeque iuuentae
Atria consilio sunt sacra structa pio.
Desolata diu sanctum reuocabit ad vsum,
Praeleget & doctis Biblica scripta viris.
Et quo sint studio scrutanda volumina legis,
Diuinae & memori mente legenda pijs.
Ostendet methodo facili, monstrabit & arte,
Miranda, ex ipsis fontibus apta ferens.
|| [ID00088]
Illius prima specimen tibi monstrat in hora,
Vt quo sit videas praeditus eloquio,
Sectarum autores variarum, & pharmaca binis,
Facundo euoluens ore voluminibus:
Hinc, quae cognitio rerum facundia & oris,
Quanta sit ingenij, gloria lausque viro.
Quis pietatis amor, quantus pro dogmate puro
Zelus, & in sectas ira odiumque vides.
Hunc tantum digno reuerenter honore Brunonis
Doctorem & vatem suscipe clara domus,
Exciperectorem felix Ecclesia cautum,
Cumque tuo felix Praesule semper eris.
Melchior Neophanius, Pastor Ecclesiae Brunsuicensis ad S.
Petrum.
|| [ID00089]
GRATVLATIO SCRIPTA IN HONOREM REVEREN DI ET CLARIS SIMI VIRI DN. IOH ANNIS HEDE RICI SACRO sanctae
Theologiae Doctoris & Ecclesiae Brunsuicensis Superintendentis 29.
Decembris, Anno 1587.
A. Melchiore Zangero Brunsuicense, M.
EST pia diuini scrutari dogmata verbi Permagnum, seclo hoc nosse decenter opus Quae natura Dei, sit quae diuina voluntas Et velit à sanctis qua ratione coli Et nati quae sint sceptra omnipotentis & arma Qui Deus & ncstrae conditionis homo. His nisi quis fuerit firmatus robore verbi Subijcietque DEO, quae rationis erunt Sed modò conatur vanum sibi fingere sensum Corrumpens verbi sensa profunda DEI Errat hic à verbo & deflectit tramite longé Nil huic praesidij est, nilque salutis habet.
|| [ID00090]
Rem facis ergo Deo gratam clarissime Doctor,
Qui nostri coetus dux bonus, esque caput.
Cum sancti teneas syncerè dogmata verbi,
Haec quod defendis, vocestyloque doces.
Discipulisque tuis monstras, quae oracula vates
De CHRISTO varijs tot cecinêre modis
Nimirum Christi sit quae diuina potestas,
Quam verbo expressit, non ratione, suo
Ac purè retines magni monumenta LVTHERI,
Quae colis, & cecinit quae PHILOMELA piè.
Gratulor ergo tibi virtutis praemia tantae,
Et dotes claras ingenijque bona.
Vt DEVS & dèinceps tibi sancto numine praesens
Subueniat, Dominum supplice voce rogo.
Perque tuos crescat quo Ecclesia sancta labores
Quae, quo nunc habitet, vix habet aegra locum.
At tuo Christe tuum defendas quaeso ministrum
Nestoreos aequent vt sua fata dies.
III.
E
|| [ID00091]
E
|| [ID00092]
|| [ID00093]
Idem :
EX quo primigenae Deus interdixerat Adae, Ne vetitas crudo carperet orè depeîs: Ex illo stygijs eadem traduxerat ausis Orcus, & in vetitas iusserat ire dapeis. Excipit hunc excors hominis vaecordia, mente Furtiuum patitur virgineaque nefas. Fitque grauis; scelerum tumet aluus pondere foeta, Vnde hominum prodit dedecus, vnde Dei: Quale nec antè dedit portentum monstrifer hostis Ex Erebo: nec post amplius ille dabit. Monstrum informe iacet, rudeque, indigestaque moles; Terribiles artus caeca figura tegens. Dant obstetrices Leuitas, Petulantia, dextras, Securae Legum noticiaeque Dei.
|| [ID00094]
Ponè legunt operas, Nouitatum futilis ardor,
Cuique aliena dedit, non sua cura, notam,
Quorum inter digitos speciem formatur in omnem,
Maius & è minimo fit citò (mira) fide.
Tantillumque modo, suaui & modò blanda loquela?
Mox turget, forma terrificatque truci.
Hîc tum terrigenas animo miseratus ab axe
Propitio, spectans cuncta regensque pater,
Intonuit: subitoque immersit fulmine A verno
Portentum? diris increpitatque sonis:
Indigitatque Lupam, populantemque haeresin astra,
Sectiferûm Sectam scissa per ora virûm.
Idem vbi commeritus vult fortè reposcere poenas
Contemtas diro Legis ab Orbe suae?
Aut quandoque suos etiam explorare fideleis,
Virtutumque in eis extimulare decus:
Conniuens oculis consultò stertit: & oras
Portentum superas rursus adire sinit.
Nec mora magna; redit vario mutabilis ore;
Ac sese facies vertit in inumeras.
Iamque humilis vix ima soli per compita repit:
Mox alta nubes pulsat & astra iuba.
Tum verò blanda quauis mansuetior agna,
Luciferos genios aequiparare studet.
Exemplò huic Odium, Liuor, Formido ministrant
Humana, & Fastus, caecus amorque sui.
|| [ID00095]
Ista cauillatrix, lymphata, immundaque turba
Assertorem audet voce negare suum.
Ergo subsidijs harum viget istud: & inter
Sanctorum salebras dat nigra iura gregi.
Hei, tum quam grandis terret Draco; tartara cauda
Dum trahit; aetherios percutit ore polos.
Viscera inexpleta mortalia condit in aluo;
Et vitas hominum deuorat atque animas.
Inter & haec coelo facit & conuicia diuis:
Diripit incautos saepius atque pios.
Nam lingua fundit sanctissima mella profana,
Illita vipereo felle labella tegit.
Guttur hiat semper bipatentis more sepulcri,
Expleri omnigena quod neque caede potest.
Hoc, ò, pestiferum patriae defendito monstrum,
Christe, deo aetheria dexter in arce patri.
Et procul hunc nostris arceto finibus orcum;
Cumque Orco omne eius triste ministerium.
At nos in vero conserua tramite Veri:
Sermo tuus veri est vnica norma, Deus.
Da tua iussa piè, ritè mtellecta, vereri;
Et praeter Christi vulnera, scire nihil:
Inque vijs perstare tuis, cupideque meare;
Christicolasque fide, criminis esse rudeis:
Semper idem sanctè linguis animisque sonare;
Ardorum & stabileis continuare viceis:
|| [ID00096]
Dicendi Phaleras, scrutandi mystic a curas
Ponere, turpiculas carnis & illecebras.
Denique coruorum rixas, pugnasque leonum,
Fastum, ac ardores abstinuisse sui.
Haec sunt, quae verbis docet hîc monitisque disertis
Diuino imbutus flamine Hedenrichius.
Hinc ortum, faciem, cladem, & victricia monstri
Fata, puer, iuuenis, disce vir atque senex.
M. D. LXXXI. M. IX bri.
Brunopoli ad D. Martini.
V. AD REVERENDVM ET CLARISSIMVM VIRVM DOMINVM D. IOH
ANNEM Heiderichium Ecclesiae Brunsuicensis Episcopum.
K
|| [ID00100]
Martinus Baremius, Prorector Scholae Martinianae.
|| [ID00101]
VI.
EXiguus veluti gratum flos mittit odorem, Gratia de parvis manat vt ampla comis: Sic decus ingenij, sic flos virtutis imago est, Sic nos officij de ratione monet. Dum modò doctrinam teneris meditatur ab annis Artis, & insigni saepe rigatur ope. Flos mundi est doctrina, suis haec halat in orbe, Exhilarans solum pectora nostra, honis. Praesidet imperijs, sacros meditatur honores, Hac sinè nil mundi maxima regna ferunt. Haec varijs ornat varias virtutibus vrbes, Et sacer ingenuis artibus astat bonor. Flos mundi èst, florem si vana potentia mundi Opprimit, hic mundus non benè mundus erit. Nec sibi mundiciem mundus servabit, & eius Gratia virtutis languidioris erit. Quid quaeso hîc vastus sine sacris artibus orbis? Nil quam spina suis quae viduata rosis. Talis spina fuit (dolor) haec Ecclesia CHRISTI Vrbe in BRV NONIS quae viduata rosis. Talis MEDLERVS fuit, & MORLINVS in vrbe hac
|| [ID00102]
BRVNONIS, talis CHEMNITIV Sque rosa.
Sed qualis quondam rosa CHEMNITIVS fuit vrbi,
Id satis effectus vtilitate probant.
Quale rosaque fuit tali tempus viduatum,
Id satis effecta haud vtilitate probant.
Ast iterum rediit ver illud ambabile tempus,
Hyblaeamque refert martia spina rosam.
Spina rosam hanc nutri, magna haec rosa gratia spinae,
Spina fove praesens officiosa decus.
Nam qualis rosa odore sua est HEDERICVS in orbe,
Venula nostr a satis concelebrare nequit.
Gaude igitur, gaude vrbs, gaude ô Ecclesia gaude,
Gaudete illius dexteritate Scholae.
Vrbs gaude, summoque Deo fer pectore grates,
Quod tantò gaudet te decorare vira.
Cui pietas, cui sancta fides, cui pectus apertum,
Quale decet nostrae gentes habere virum.
Dulcis in illo odor est, gaude ô Ecclesia, dulci
Hoc sno odore tibi saepè juvamen èrit.
Vtque suo anté etiam longè praescivit odore,
Errantes summi ducere ad astra Dei.
Atque malignantum caetus, turbamque rebellem
Vincere, quae in CHRISTVM dira movere studet.
Carpite laetitiae fructum, & vos solvite luctu,
Gaudete illius dexteritate Scholae.
|| [ID00103]
Felices, dulcem quod ab hoc speratis odorem,
Dulcis ab illius cum artibus exit odor.
Ornatus varijs donis, rebusque beatus,
Carmina & aequa tuis docte TIBVLLE canit.
Totus & humanus, plactdus, moderataque lingua,
Nec sua ventosus pectora fastus agit.
Gaude igitur, gaude vrbs, gaude ô Ecclesia gaude,
Gaudete illius dexteritate Scholae.
Tuque tuum latè circum diffundito odorem,
Gratia deque tuis exeat ampla comis.
Sic Decus huic vrbi longè praestantius auro,
Quaeque brevi durant tempore, vicit opes.
Sic cernes salvum cum sospite plebe senatum,
Et crescet nostrae floridus vrbis honor.
Hoc precor, his saltem, mundi sator, annue votis,
Tuque simul curam suscipe CHRISTE gregis.
GEORGIVS RVDEMANVS Scholae Catharinianae apud Brunsuicenses collega. &c.
|| [ID00104]
VII. Ecclesiae Christi Brunsuigae militantis
GRATVLATIO IN HONOREM CLARISSIMI VIRI D. IOHANNIS HEIDERICI S. THEOLOGIAE
D. EXCELLENTISS: ETDIctae Christi Ecclesiae Superattendentis vigilantiss:
scripta:
QValis in aequoreis, solet, vndis, esse carina, Quae sine prudenti rege pererrat aquas: Talis; quae merces, coelestia ad aethera, porto, Sanguineo, partas, sanguine, Christe, tuo; Talis eram, mi Kemniti, rex inclyte, cum te Vidissem, tristi claeudere morte, diem. Qualis at est puppis, dubijs in fluctibus, errans, Cuius rex prudens nautica sceptra regit; Talis eram, cum te regem, clarissime Doctor Sentirem sceptri nautici adesse mei.
|| [ID00105]
Sic mea sceptra igitur, sic rectà ad sidera pergunt,
Sic iter incaeptum continuabo meum.
Nam quae sceptra ratis Kemnitius ante gerebat,
Quae rexit magna dexteritate sua.
Tradita sunt illi, qui & recto tramite mecum
Pergit ad aethereum sidereumque polum.
Illi, cui puppis curae est, cui sceptraque cordi;
Illi qui magna haec dexteritate reget.
Qui nihil errorum fluctus; nihil horrida ponti
Schismata; nil mundi murmura vana, facit.
Sedulus hic vigilat, ne errorum mergar in vndis
Ne rigidis scopulis conterar, ipse videt.
Te Rectore meo, nautis vigilantibus, ista
Quam coepi, fausto sidere, perge, via.
ALIVD.
QVis varios gemitus, lachrymas, suspiria narret Quae cito concurrens plurima turba dedit. IGLAVIAM valedicturus cnm Doctor Hedricus Saxoniae peteret me comitante loca? Nam licet is paucis abitum constare putaret Confluxere tamen faemina virque puer.
|| [ID00106]
Omni iam populo fuer at quia cognita virtus
Ingenium pietas magna fidesque viri
Is quam declarans inter certamina plura
Expositus varijs hostibus vsus erat
Et quam proponens Christi sacra dogmata longis
Annis praestabat carmine, voce, stylo
Officium quibus ille suum sic praestitit atque
Commissum veri rexit amore gregem
Vt non ille modo penderet ab ore docentis
Viueret ac doni laetus honore sui.
Sed quoque vicinas haec passim faema per oras
Afferret pulchrúm nominis orta decus
Hinc igitur merito luges IGLAVIA tantum
Abductum inde tuis moenibus esse virum
Hic falsi videam fratres, & subdola corda
Quid culpae, cui nam tu tribuisse queas
Nam si non motus rationibus ipse fuisset
Si non multorum parua fidesque foret:
Ille sua constans poterat statione manere
Vtilis & tali pluribus esse loco.
Nunc procul hinc istis quod non conceditur oris
Auxiliante alibi praestet agatque DEO
Vnius ergo DEI spectetur gloria semper
Is seruet quosuis protegat isque pios.
Antonius Herco Sepusius ex Grassantium Saracaenorum limitibus &c.
|| [ID00107]