|| [ID00002]
EPIGRAMMA DE veris virtutum ornamentis.
CV M sint omnia rara cara cunctis, Nil sed rarius extet hoc in orbe Quàm virtus, procul exulans repulsa: Quisquis carior optimis quibusque Et vult in precio viris haberi, Virtutum decus institutione Maturaque sibi requirat vsu Crebro, quo faciet modo sit ipsis Non mortalibus vt loco vel omni Acceptus, superis sed & beatis Carus, praemia semper aequa portet. Ioh. Hed. D.
|| [ID00003]
SPLENDORE, FAMILIAE NOBILIORIS, SAPIENTIA ET virtute
praestantißimo, Domino MATTHAEO LOGO, ab Altendorff in Tschehen, Ducatuum
Suidnicensis & Iauirensis in Silesia Praefecto, &c. sanctiorum
doctrinarum cultori, & excolentium eas Patrono, Fautorique
praecipuo,
Iohannes Hedericus Doctor S. D.
INter ea optimarum literaru̅studia, quibus aetas
tenera informanda et docenda est, haud aliud doctrinae genus magis vtile est
et necessarium, nostro praesertim hoc tempore, quàm idquod virtutum, et
morum honestoru̅
prae
|| [ID00004]
cepta
praescribit. In eo enim aliqua adhuc, et quidem non
contemnenda, occurrit ratio deflectendi et reprimendi, eam aetatis
degenerantis proteruitatem et ferociam, quae successu aut progressu
temporis, in posteris magis magisque in peius ruitura esse videtur. Quanquam
aute̅ eiusmodi virtutu̅ doctrina, in omnibus
haud aeque id quod debebat, et optandum erat efficit: tamen vix alicubi
plane frustra adhibetur. Nam in regendis et emolliendis naturis mediocribus,
quarum plures sunt, ea non exiguum habere vsum manifestum est: et
praestantes, si quae sunt, naturas bonitate tanquam gemmas et aurum illa
expolit, magnoque cumulo virtutis et sapientiae auget et illustrat. Ad
peßimas vero naturas, et corruptißima ingenia quod attinet, si non
emenden
|| [ID00005]
tur
, sed interdum etiam efferantur liberalis doctrinae
institutione: tamen suos errores et intemperies ipsis ostendit, et
conscientiae iudicio scelerum eos condemnat. Itaque eo tempore quo mihi in
scholis, vt vocant, particularibus institutio iuuentutis commissa erat, eas
lectiones proponendas ei censui, quae praeter verborum, et sermonis per
egrini ex autoribus bonis cognitionem, optimarum rerum doctrina ipsam
praecipue instruerent et erudirent. Et quidem in discenda lingua Graeca,
antequam Poétas in ea scholastici accederent, elegi prae caeteris, tres
priores Isocratis Atheniensis orationes, quibus venustate verboru̅, et grauitate sententiarum, vix vllae aliae praeferri, et
cum maiore fructu adole scentibus proponi possunt. Quod cum ex ipsis
orationibus, et aliqua
|| [ID00006]
ratione ex editis his à me, publici commodi causa,
lucubratiunculis, sanis et attentis haud queat esse obscurum, pluribus
demonstrare nolo. Cum igitur earum praeceptionum, quae hic proponuntur,
summam esse vtilitatem et suauitatem intelligerem, non solum latino sermone
eas auditoribus interpretatus sum, sed et postea ex singulis his orationibus
collectas et distinctas versibus reddidi, vt caeteris quoque pueris, latinam
linguam discere incipientibus, proponi, atque ab ijsdem facilius memoriae
mandari poßint. Praemisi etiam nonnulla de argumento, et dispositione
illaru̅ Orationum, et praecepta ipsa, additis ad singula
nonnullis expositionibus, declarare et illustrare conatus sum. Etsi autem
has expositiones, data opera breuiores esse volui, praecipuè ideo, ne
vt
|| [ID00007]
Basilius alibi ait:
: tamen facile eas amplificare
poterit, qui aethiologiarum Isocratis, et prouerbiorum, aliorumque
sententiarum, à nobis obiter additarum explicationem vberiorem requirere
nolet. Nec difficile erit ex alijs etiam, tam sacris quàm prophanis
scriptoribus, similes colligere
, et cum Isocraticis his conferre.
Quod vero saepius Ciceronis, ex libris de Officijs sententias ascripsi,
partim feci vt plus lucis accederet his praeceptis, partim vt in memoriam
sibi auditores nostri reuocarent ea, quae in praelectione istorum librorum,
passim commemorata esse meminerunt. Nam et illud opus iuuentuti, tam ad
comparandam sermonis facultatem, quàm ad cognoscendam pulcherrimarum
virtutum doctrinam, pro
|| [ID00008]
mediocritate mea in Scholis explicaui. Quamuis autem integram
versionem orationum Isocratis, ab auditoribus in praelectione nostra
exceptam, hic addere potuissem, vt singutarum partium connexio
perspicerelur: tamen quia multorum aliorum, et ex ijs doctißimae Hieronymi
Vuolfij, aliquoties ab ipso recognitae, in omnia Isocratis opera
interpretationes extant, meam illa̅ praetermittere nolui. Vt
vero nihilominus cohaerentia reliquarum partium, cum praeceptis ipsis
animaduerteretur: singula̅rum Orationum praeceptionibus, de
argumento et distributione partium, vt diximus, co̅monefactiones quasdam praemisimus, quas candidis et studiosis lectoribus,
non plane ingratas et inutiles futuras esse confido. Tibi autem Nobilißime
Domine Loge,
|| [ID00009]
has lucubrationes nominatim dedicandas nuncupandasque censui,
motus praecipue splendore, et insigni autoritate familiae vestrae, quae
inter Nobilitatem Silesiticam, velut hesperus inter nocturnos ignes eminet,
et ob virtutes, et praeclara sua merita, ad summa dignitatum et honoru̅ fastigia euecta est. Nec sane possum satis exprimere verbis,
qua̅topere nos vel omnes afficiat singularis pietas,
eximia doctrina, et mirifica quaeda̅ raraque iudicij
dexteritas, quam in tua praecipue vere nobili praestantia, cum magno terrae
patriae vsu et commodo cognoscimus. Quare hos labores, et adolescentes ipsi,
quoru̅ gratia eos potißimum suscepimus, et alij lectores,
tum sibi etiam magis commendatos habebunt, vbi tuae nobilis praestantiae
nomen illis, tanquam facem quanda̅
|| [ID00010]
praelucere videbunt, et virtutum earum, quae hic traduntur,
exemplum, mox à fronte sibi esse propositum intelligent. Nam vt illud
coronidis loco hic addam, quòd doctrinam hanc recte discere cupientibus
saepe cogitandu̅ erit: tum descriptiones et institutiones
saluberrimarum virtutum, quae vt caeterae qualitates in sensus non
incurrunt, illustriores fiunt, si ad personas multa ratione illis exornatas
atque excellentes transferantur. Bene et feliciter valeat tua nobilis
praestantia, quam vt album, quod dicitur, calculum huic meo scripto addere,
meque ea qua coepit beneuolentia, nunquam non complecti velit, reuerenter
oro.
|| [ID00011]
DE GENERE CAVSAE, ET ARGVMENTO ORATIONIS AD
DEMONICVM.
PRodest in explicandis doctorum hominum orationibus, initio moneri iuniores de
genere causae, ad quod illae referre debent. Cognito enim genere, prospicitur
finis propositae orationis, hoc est, praecipua intentio, & summa consilij,
seu, vt vocant, scopus orationis. Praeterea deprehenso genere causae, statim
occurrunt certi loci inuentionis, ex quibus argumenta, ad tractandum materiam
propositam conducentia, ab Oratoribus plerunque peti solent. Haec igitur Oratio
ad Demonicum, vt & sequentes duae, quae continent praeceptiones de Officijs
seu virtutibus, referri possunt ad genus , non sine
prudenti consilio, caeteris tribus causarum generibus, ab Aristotele additum,
quod in omni liberali doctrina (si recte iudicare volumus) principem locum
obtinet. Nam priusquam suasiones, aut laudationes, vel etiam disceptationes
aliquae instituantur, imperiti doctrina, & praeceptionum institutione,
informandi atque docendi sunt. Vn
|| [ID00012]
de non immerito & primus locus, in collocatione cum caeteris
orationibus Isocratis, his tribus à doctioribus attributus est. Vtuntur autem
autores in tradenda virtutum doctrina, aliàs , alias
est, quae simplici constat expositione sententiae
nostrae, aut nuda enumeratione praeceptorum, cum videlicet , vt nominat Aristoteles, traditur, & omissis intricatis
disputationibus, quae non nisi eruditorum sunt, rudi adolescentiae atque
indoctis pro autoritate praecipitur, quid expetendum, quid fugiendum sit. Id
docendi genus vsitatè nominari solet. vero est, quae non tantum constat simplici expositione
sententiae, sed vbi illius etiam fontes & causae traduntur, veritas
confirmatur, & quae contra proponuntur refutantur. Quod genus Aristoteli est, & eius vsus est in disputationibus
philosophicis, aliquis etiam in genere causarum deliberatiuo. Tres igitur
priores istos Isocratis libellos esse , nemini obscurum
est. Ac vt de primi argumento nunc paucis dicam, illius titulus idem ostendit,
quoniam inscribitur , vel vt plenius Suidas, Tzetzes
& alij nonnulli hoc scriptum citant, . Continet enim
commonefactiones, seu praecepta de officijs & virtutibus, in omnibus ferè
ciuilis vitae partibus spectandis & obseruandis. Est igitur argumentum
scripti
|| [ID00013]
huius philosophicum, ex ea parte
desumtum, quae speciali nomine dicta est, quod priuatim
cuiusque hominis mores & vitam, institutione virtutis, ad omnem humanitatem,
& vitae moderationem fingit atque format. In hac enim Oratione Isocrates,
honestorum morum doctrina adolescentiam erudit, & vitam priuatam in genere
format. De cuius doctrinae necessario vsu, & multiplici fructu, à nobis
pluribus moneri iam poterat: Sed quia has nostras expositiones consulto
breuiores esse volumus, & nemo sanus de vtilitate saluberrimoru̅ praeceptorum, quae in his orationibus proponuntur, dubitare possit, de hoc
capite nihil peculiariter annotare voluimus.
DE PRIMAE ORATIONIS PARTIBVS.
ETsi huic scripto praemittere proëmium, aut praeparationem aliquam, non admodu̅ opus fuerat, cum argumentum sit philosophicum: tamen cum
personarum sit habenda ratio, vtroque Isocrates vtitur, & Exordio &
Peroratione, idque non in hac solum, sed & sequentibus orationibus obseruat.
Nam non tantum , sed etiam
atque ad docendum adhibendae sunt, vt ab auditoribus,
vel lectoribus, maiore studio doctrina propo
|| [ID00014]
sita
cognoscatur, & ab omnibus maximi fiat. In prima igitur Orationis huius parte
Exordio, quod magno artificio est elaboratum, Isocrates de sua persona &
officio monet, deferens suam operam, ac gratificandi studium, non solum
Demonico, cui potissimum hoc scriptum, propter paternam amicitiam dedicatur: Sed
omnibus etiam alijs adolescentibus, bonarum artium studia sectantibus, vt iure
omnes iuniores, pleniori officio sibi hoc scripto vtilissimo deuinciat. Deinde
de excellentia, dignitate, & vsu necessario huius doctrinae, quae est de
moribus, & vitae honestate disserit, eamque eloquentiae & aliarum artium
studijs, longe anteponit. Inseritur hic etiam adhortatio ad studium virtutis,
cuius laudes per collationem, cum forma, diuitijs, viribus, & ab exemplis
Herculis, Thesei & Hippocriti demonstrat. Sequitur altera Orationis pars,
quae continet praeceptorum de moribus Catalogum, & est velut breuis quaedam
tabula monitoria, de plerisque virtutibus, in vita ab omnibus sectandis, deque
vicijs cum illis pugnantibus fugiendis. Quibus vt & similibus praeceptis
actiones nostrae sunt gubernandae, & vita ad certum quendam velut scopum
instituenda est & informanda. Etsi autem magna est oratoriae dictionis
libertas, & saepe ordo in elocutione de industria, variandae orationis
gratia negligitur: tamen non prorsus sine ordine aliquo, in hac
|| [ID00015]
parte admonitiones
traduntur de Religione, de honorandis parentibus, de colendis propinquis &
affinibus, de tuenda amicitia, de literarum studijs, de exercitijs &
laboribus tam animi quàm corporis, de moderandis affectibus, &c. Quae quidem
omnia nude hic, & simplici forma, sine longiori explicatione, ea qua diximus
traduntur. Etsi vero rationes saepe, &
aethiologiae praeceptis nonnullae adduntur: tamen hae sunt quaedam
extimulationes potius, & velut , quibus animi
auditorum ad haec pelliciuntur, quàm iustae explicationes, &
demonstrationes, quae ex uberioribus scriptis petendae sunt. Ex his autem
sententijs pleraeque ad praecepta Decalogi referri possunt, quatenus videlicet
legi naturae consentiunt, & ex eo fonte manant, &c. Tertia & vltima
huius scripti pars est Peroratio, quae est adhortatio ad virtutem, vitaeque
honestatem amplectendam, additis rationibus ab vtili, & à iucundo per
comparationem seu contentionem. Item à decoro vel honesto, ac deorum &
hominum autoritate.
Ex tribus his partibus, eam studiosae iuuentuti versibus reddere, interpretari,
& in sententias numero LXXV. distribuere volui, quae
praecipua est, & ob quam reliquae duae, tanqua̅ totius
orationis scopum accersitae sunt. Et sanè haec pars seu
iudicium informat,
|| [ID00016]
sicut adhortationes , seu voluntatem trahere &
excitare videmus. Haec igitur praecepta, quorum plaeraque cum sacris etiam
literis consentiunt, & quae merito oraculi instar nobis esse debent,
studiosi adolescentes, velut in tabella ob oculos sibi posita & distributa,
saepe legant, meditentur, & ad vsum in vita, suo infigni cum ornamento &
emolimento, transferre sedulo conentur.
|| [ID00017]
PRAECEPTA DE VIRTVTIBVS QVOCVNQVE HOMINE dignis, ex
oratione Isocratis, ad Demonicum, versibus è Graeco reddita et
explicata.
Praeceptum I.
Haec tibi praecipue curae res esto, supremum Obseruare pia relligione DEVM. Id quod praestabis, faciendo non modo sacra Sed iuramenti si quoque pacta colas. Indicat illud enim quod copia suppetat aeris, Synceris docet hoc moribus esse probum.
II.
Temporibus cunctis Numen venerare, sed istis Praecipue fiunt publica sacra quibus. Sic etenim Superis afferre videberis ipsis, Sic simul & legum tu studiosus eris.
|| [ID00018]
HAEC duo praecepta de religione, & cultus diuini cura admonent. Hinc enim
exordiri decet, vt homo creatura rationalis, suum Creatorem cognoscat, colat,
eidemque gratias pro acceptis beneficijs agat, quae prima & praecipua est
relatio seu respectus. Nam illud saniores quoque Ethnici statuerunt, homines non
hominum causa saltem esse generatos, sed etiam Dei, vt ex Platone colligi
potest, cum in Phaedone ait: . Eodem modo Stoici recte
dixerunt, referente Cicerone: Omnia nasci hominum causa, homines vero Dei causa.
Hinc Plato alibi etiam pietatem erga Deum, maximam virtutem nominat. Ex luce
igitur naturae, & veterum traditionibus, quamuis magna ex parte per acceptis, iudicarunt illi Numen coeleste, seu aeternam illam
mentem, mentis quodam cultu, & sacrificijs ante omnia colendam &
placandam esse. Id exemplum incitamento nobis erit, vt quae clarius diuina
primae tabulae Decalogi mandata postulant, inprimis spectemus, & quod
summatim Seruator noster praecipit, quaeramus primo regnum DEI, & iusticiam
eius, caeteris omnibus mox secuturis. Talia cum adolescentes hic cogitare
vellemus, de religione & dijs gentilium, de quibus peculiares quorundam
libri extant, nihil addere voluimus.
|| [ID00019]
III.
Tetalem praebeto tuis genitoribus, in te Progeniem velles qualiter esse tuam. Tradit deinceps praecepta virtutum, ad secundam tabulam Decalogi pertinentium, & in hac sententia docet de erga parentes, qui iusto ordine post Deum secundum locum obtinent, quia primi sunt, quibus cum nobis viuendum est in his terris, quique plus curae & laboris nostra de causa sustinent, quàm caeteri homines. Vnde & sacrae literae nullum genus hominum, à nobis magis obseruari, quàm parentes praecipiunt. Et multae passim apud autores, etiam prophanos, extant dicta & exempla, quae pietatem erga parentes nobis vnice commendant, quae suo loco cognoscenda & à pueris notanda sunt. Hoc loco autem rationem parentes piè obseruandi, Isocrates monstrat ex principio illo: Quod tibi fieri volueris, id alteri etiam feceris.
IIII.
His exercitijs studeas, non robore firment Quae vires, sed quae rite valere sinant. Id sic perficies, si tunc cessare labore Optes, aptus adhuc hunc vbi ferre queas. Hominem per partes informare pergit, & in hoc praecepto monet de exercitijs corporis, eorumque & finem & modum praescribit. Idque
|| [ID00020]
ratio ordinis
exigit, vt post cultum diuinum, & post pietatem erga parentes, nostri
corporis cura, ad tuendam sanitatem potissimum suscipiatur. Porro cum
valetudinem virium exercitationibus Isocrates praefert, nihil nisi athletica
gymnasia, Athenis admodum vsitata, vetat. Nam valetudinis habenda ratio est
omnibus. Virium autem athletis, & militibus, atque ijs qui opus faciunt. Et
quidem vbi prospera valetudine frui licet, vires etiam corporis & forma
augentur & conseruantur. De exercitijs autem & lusibus, ordini
scholastico aptis, infra quaeda̅ in sententia 11. dicentur.
V.
Tu nec ama risum petulantem, nec nimis audax Quas voces profert lingua probare velis. Nam veluti stultis à vulgo asscribitur illud: Sic hos insanos mente carere putant.
VII.
Fac non sis vultu toruo, sed fronte seuera, Illud praefracti est, hoc sapientis erit. In his tribus praeceptis os & vultum, in eadem parte nempe facie hominis, prae caeteris conspicua omnibus, prominentem informat, & de modestia in risu, sermone & vultu, ab ado
|| [ID00021]
lescentibus
omni studio praestanda praecipit. Risum igitur prohibet esse immodicum. In
sermone iubet vitare vanam iactantiam, & obseruari verecundiam. Denique
vultum ita vult esse compositum, vt praesentem animum perpetuo indicet. Multa
his similia, & obseruatione digna praecipiuntur, 1. Offic. Ciceronis, vbi de
decoro speciali docet. Eadem quoque in doctrina ciuilitatis morum
praescribuntur.
VIII.
Te decet in primis pudor ore, modestus in omni Sis iustus vita sobrius vtque tua. Pendet ab his quia iudicium virtutibus omne Quo commendari prima iuuenta solet. Commemorat eas virtutes, quibus adolescentiae disciplina continetur, & docet quatuor praecipuè virtutibus mores iuniorum in genere ornari & commendari, nimirum modestia, verecundia, iustitia & temperantia. Conferatur huc locus de officio adolescentum, ex 1. Offic. Ciceronis, vbi haec explicatius & disertius traduntur.
IX.
Turpe quid admittens nunquam speraueris inde Occultum penitus tale quod esse queat. Nam quamuis homines alios lateat scelus illud, Tu tamen vnus eris conscius ipse tibi. De conscientiae iudicio, in turpi facinore cuique reformidando, quod iuxta prouerbium,
|| [ID00022]
Conscientia mille testes, &, Nihil est miserius, quàm animus hominis
conscius. Huc illud Ausonij: Turpe quid ausurus te sine teste time. Et illud
Mimi: Illo nocens se damnat quo peccat die: Sed de conscientiae metu infra
aliquoties rursus dicitur.
X.
Disie timere Deum, pius obseruato parentes, Deuinctos metuas, legibus obsequere. De reuerentia, animique subiectione, quibus illa debentur praecipit, nimirum 1. Deo, quem quomodo verè timeamus, sacrae nos docent literae. 2. Parentibus, quibus obseruantiam seu honorem suum tribuimus, partim opinione de ipsis honorifica, partim externa gestuum, sermonis & officiorum significatione. 3. Amicis, quos tanquam nostrarum actionum inspectores, sicut & propinquos ob idem sanguinis ius & vinculum reuereri debemus. 4. Magistratibus & eorum legibus, quarum vox nisi sit in obseruatione digna, nulla Respublica, nulla vitae conditio, salua esse potest.
XI.
Hasce voluptates studio sectare, paratas Quas sequitur claris gloria pulcra viris. Seruat honestatem quia delectatio si quae Optima res, absque hac peßima rursus erit. Distinguit inter voluptates, & praecipit honestas, vel licitas potius esse consectandas, qua
|| [ID00023]
les sunt iucundae adolescentiae oblectationes & exercitia: &c.
Inhonestas vero seu turpes, vt pessimas fugiendas esse, quod hae ex hominibus
bruta reddant, quemadmodum de Circe apud Homerum dicitur. Porro de temperandis
adolescentiae oblectationibus, Cicero 1. Offic. sic scribit: Atque etiam cum
relaxare animos, & dare se iucunditati volent: caueant intemperantiam,
meminerint verecundiae. De exer citijs autem & lusibus adolescentiae aptis,
non pauci auditores disserunt, & videntur ex illis ordini scholastico hi
maxime conuenire ac concedi: , Musica organica,
deambulatio, palaestra, vectatio curru vel equo, colloquia sodalium:
Disputationes, declamationes, lectio Poëtarum & historicorum, & si quae
sunt huius generis alia, quae & valetudini conducunt, & animos
oblectant, & moribus ac peculio non obsunt. Id verò adolescentes maximè
decebit, & apud viros bonos commendabit, , quae
vitia summo cum dedecore suo & detrimento multi, beluino potius quàm humano
impetu hodie exercent. Ab ijs igitur cum absit honestas, grauissima Isocratis
sententia, vt pessimae oblectationes hîc reijciuntur. De distinctione autem
& moderatione voluptatum, infra praecepto 39. & 40. ad Nicoclem quoque
monetur.
|| [ID00024]
XII.
Crimine dicaris pollutus forte caueto, Sit licet & falsum praua quod ora sonant. Vulgus enim verum quod nescit multa opinari Assolet, ex fama iudicat atque leui. De studio famae bonae, quae facile quidem amittitur, sed non facile recuperatur. Vnde monet cauendas esse diligenter criminationes, & ne improbis detur occasio, aut aliqua suspicio moueatur, quo nos vel falso criminari possint. Nota est vox Iulij Caesaris: Caesaris domus non crimine solu̅, sed & criminis suspicione carere debet. Cum aethiologia, quae hic additur, consentit illud Ciceronis: Vulgus ex veritate pauca, ex opinione multa aestimat. De gloria autem & existimatione honorifica appetenda tuendaque, aliquoties infra rursum praecipitur.
XIII.
Quicquid quod peragas tibi sumis, sic age non vt Ignotum cuiquam tale quid esse velis, Qnamuis praesenti nam quenquam tempore coeles, Post tamen haud multo notius illud erit. De integritate praestanda vbique & in factis quibuscunque, etiam occultis, quod omnia in lucem suo tempore proferantur, iuxta senarium prouerbialem, . Quod si vel maxime homines coelentur & decipiantur: tamen
|| [ID00025]
nemo quicquam aut coelat aut decipit, quemadmodum &
Poëta profanus sentit hoc versu:
XIIII.
In precio fueris, si non admiseris vnquam Illa alijs vitio quae dare facta soles. Docet rationem autoritatis inter homines comparandae, , nimirum ea non admittendo, quae in alijs du̅ faciunt reprehendas. Nam vita turpis abrogat autoritatem docenti. Vnde praeclare Socrates, citante etiam Cicerone, hanc viam ad gloriam proximam, & quasi compendiariam dixit esse: Si quis id ageret, vt qualis haberi vellet talis esset. Est igitur prima & optima ratio quaerendae & conseruandae existimationis, vera virtute esse praeditum, non fucata aut simulata. Huc & ea quae de autoritate gubernatori paranda, in praecepto 20. ad Nicoclem dicuntur, referri possunt.
XVI.
Quae scis fac vsu multo tuearis, & artis Quae nescis variae iungito noticia. Nam minus haud turpe est, no̅ discere dogma quod audis Munus amicorum quàm bene, nolle, datum.
|| [ID00026]
XVII.
Ocia quae restant tibi rectè percipiendis Doctrinae studijs omnia transigito. Discere sic facili quoniam ratione licebit Quod magno reliqui dogma labore tenent.
XVIII.
Multa audisse puta longe praestare, sub arcam Multum nummorum quam retulisse tuam. Namque potest subito collecta pecunia perdi, Durat at aeterno tempore dogma bonum. Nam si tollatur sapientia sola, sub orbe Immortale nihil quod queat esse manet.
XIX.
Non pigeat longum per iter te tendere ad illos Vtilius qui se tradere dogma ferunt. Mercator quoniam si vastum per mare currit, Vt sibi contingat res satis aucta domi: Turpe foret iuuenes per terras pergere nolle Ingenium poßint vt coluisse suum. In his praeceptis literarum studia admodum prudenter & eleganter formantur. Praecipit autem primo vt amor ad studium discendi adferatur, quod si fiat, tum demum spem esse profectus. Nam vt prouerbium habet . Et Plinius, Non artifice, inquit, docente sed amore, qui magister est optimus. Deinde docet de eorum ouae percepta sunt exercitatione, quae, vt prouerbium habet, omnia potest, Monet item de cura discendi quae de
|| [ID00027]
sunt. Tertio
praecipit de ocio, quo abundamus, vtiliter collocando, Quod praeceptum ideo
dignum est obseruatione, quia authore Chilone, .
Conferatur huc Chria Scipionis, de ocio, à Cicerone in exordio tertij Officiorum
vsurpata. Quarto commendationem studiorum ex collatione instituit. Nam etsi
diuitijs cumulandis inhiant, earumque admiratione plerique tenentur: tamen
optimarum rerum doctrina illis longe anteferenda est. Quantum enim res aeternae
perituris & caducis praestant: tantum sapientia diuitijs, honoribus,
voluptatibus, antecellit: quippe quae nulla fortuna tolli potest. Vnde &
prouerbio sapiens sua bona secum portare dicitur. Vide etiam Ciceronem in
praefatione secundi Officiorum. Quinto vrget docilitatem & industriam, qua
doctrinae, honestarumque rerum gratia, ad viros eruditione claros, longinqua
itinera facere non pigeat, cuius rei multa, eaque insignia exempla commemorantur
à Valerio Maximo libro 8. cap. 7. & ab Hieronymo ad Paulinum. Inprimis vero
illustre exemplum ipse Hieronymus praebet, qui discendi causa primo Romam
profectus est, vbi Victorinum, & Donatum & Damasum Episcopum audiuit,
inde ad Epiphanium in Cyprum, ad Nazianzenum in Cappadociam, ad Appollinarium
Antiochiam, ad Didymum iam senex in Aegyptum profectus est.
|| [ID00028]
XX.
Moribus assuescens comtis affabilis esto, Vrbanis verbis disce alijsque loqui. Quod facies occurrentes si sponte salutes Humanus dictis his fuerisque tuis.
XXI.
Omnibus humanis te praebe, sed nisi vera Virtute eximijs intimus esto viris. Sic inimicitias illorum rite cauere Horum vt amicitias conciliare queas.
XXII.
Non eadem dicas accedens semper cosdem, Prolixus verbis nec nimis esse velis. Est quia conditio naturae talis, vt aegra Rerum cunctarum taedia concipiat. Admonitiones hae docent quales nos in congressibus, & conuersatione inter homines gerere debeamus, vt in ea non temere quenquam offendamus. Praecipit igitur primum de affabilitate in salutandis, & de vrbanitate in compellandis alijs, quorum vtrunque beneuolentiam multorum parit, & partam alit. Laudatur apud Euripidem Capanei . Cicero 2. Offic. Difficile dictu est quantopere conciliet animos hominum comitas affabilitasque sermonis. Deinde monet vt nos omnibus iucundos praebeamus, sed optimis tantum vtamur familiariter, quemadmodum & Ecclesiastici 6. monetur. De eligendis au
|| [ID00029]
tem &
discernendis amicis infra plura dicentur. Tertio format sermones & colloquia
in congressibus. Hic ad prouerbiale dictum, quod rationis loco citatur, addatur
illud: Iucunda vicissitudo rerum. Et locus Ciceronis ex 1. de Officijs, vbi de
hoc sermonis genere disserens: Nec vero, inquit, tanqua̅ in
possessionem suam venerit, excludet alios: Sed cum reliquis in rebus, tum in
sermone communi, vicissitudinem non iniquam putet, &c.
XXIII.
Exerceto tua te sponte laboribus, istos Vt quoque quos opus est sustinuisse queas. De industria operarum exercitijs alenda. Ea sanè plurimum valet in quolibet vitae genere, sine qua nihil, praesertim in studijs literarum proficitur. Huc illud Ciceronis, vbi de Officio adolescentum docens inter caetera: Maxime autem, inquit, haec aetas â libidinibus arcenda est, exercendaque in labore patientiaque & animi & corporis, vt eorum & in bellicis, & in ciuilibus officijs vigeat industria.
XXIIII.
Quorum seruitio mentes est turpe teneri, Illis fac cunctis rectius imperites. Talia sunt lucri studium, bilisque voluptas Effera, quique solet corda necare dolor. Haec ita fraenabis, lucrum si tale putabis, Gloria quo crescit, non male quo sed opes.
|| [ID00030]
Et talem dum te praebes iratus in illos,
Vis quales alios lapsibus esse tuis.
Turpe putas sique oblectans te cogere seruos,
Soepe voluptatum seruitio sed agi.
Sique dolens spectes aliorum tristia fata,
Sis memor & fragilis conditus es quod homo.
Praecipit de continentia & abstinentia, in reprimendis affectibus viciosis,
& animi perturbationibus cohercendis. Recenset autem quatuor affectus maxime
vitandos, & rationes reprimendi & moderandi eos ostendit. Nam si studio
pecuniae existimationem anteponamus, si irati ab alijs veniam lapsis nobis
dandam cogitemus, si nihil tam seruile & abiectum quàm voluptatibus esse
deditu̅ statuamus, si denique in aduersis conditionis humanae
memores simus, fieri no̅ potest, quin aliquo pacto rectae rationis
ductu & hortatu ad meliora flectamur. Qua de re cum alij, tum sapienter
Cicero docet in lib. de Offic. & maxime in 1. de 4. Offic. fonte, vbi
pluribus praecipit, vt seu appetitus dux &
imperator sit . Na̅ qui mentis iudicio seu
rationi paret in rebus ciuilibus, non facile errat aut peccat. Ratio enim nil
nisi prudens, iustum, forte, temperans, praescribit, vnde omnia officia, laus,
decus, honor, gloria promanant. Appetitus co̅tra , iniuriae, iracundiae, libidinis, vel autor, vel minister
est. Cui ne pareamus, quae hic & alibi traduntur, praecepta virtutu̅ meditata, & in prom
|| [ID00031]
tu, habere debemus, adeaque omnes cupiditates exigere, quaeque cum
illis pugnant, eas repudiare: reliquas à virtute & officio non abhorrentes,
sequi debemus & possumus. Hoc enim est appetitu̅ rationi
oboedientem praebere, quemadmodum Cicero summa̅ totius
philosophiae de moribus comprehendens, loquitur.
XXV.
Verborum plus seruandis impendito curae Depositis, numos quam retinere tuos. Se gerit hunc vir enim bonus, illius vt probitatem Iuranti poßis praeposuisse fide. Haec admonitio rursus pertinet ad sermonem formandum, sicut & aliae quaedam paulo post sequentes, quibus forte variandae orationis gratia, duo illa quae praecesserunt proxime, interposuit. Praecipit autem hic de taciturnitate, & fugienda futilitate. Nam quibus os est infraene, vt prouerbium habet, aut qui pleni rimarum sunt, vt est apud Comicu̅, praeterquam quod sunt omnibus odiosi, cum tacenda reuelant, soepe sibi malum creant.
XXVI.
Nulla fides vt habenda malis, sic duxeris aequum Permultum fidei quod sit habere probis. Epicharmi sententiam, , Isocrates hic quasi limitat & interpretatur, scilicet improbis non temere esse credendum. De hoc praecepto, vt & sequenti, plu
|| [ID00032]
ra videre licet in expositione adagiorum. Nemini fidas, nisi cum quo
prius modium salis absumseris. Et, Fiducia pecunias amisi.
XXVII.
Rem cupis arcanam quamcunque latere, memento Credendam fidei nullius esse viri, Expediat ni coelari simul excipienti Auribus, ac tibi qui talia voce refers. De arcanis committendis cautio, & est velut interpretatio & correctio quaedam superioris admonitionis 25. Nam docet quibus nonnunquam verboru̅ deposita & res arcanas committere sit tutum, ijs nimirum solummodo, ad quos non minus res illae quam ad te attinent, & ab ijsdem ideo tacentur. Quàm vero vtile sit has obseruare cautiones, vsus vitae inter homines quotidianus, in hac praesertim futilitate seculi nostri, quo verè rara est fides, & plerique iuxta prouerbium, Altera manu ferunt lapidem, altera panem ostentant, satis ostendit,
XXVIII.
Si iuramentum fueris depromere iussus, Ob causas tandem dicito tale duas: Vt velte purges ipsum de crimine turpi, Aut vt amicorum dura pericla leues. Numorum causa sed non per numina iura, Vt facias tutum quamlibet illud erit. Hinc alijs ne periurus videaris, auari Aut alijs nomen promeruisse viri.
|| [ID00033]
Tradit rationem iurisiurandi, videlicet quibus de causis sit iurandum, & ob
quas plane sit à iuramentis abstinendum. Sunt aute̅ duaespecies,
Legitimi & concessi iurisiurandi, de quibus & hic Isocrates praecipit.
Nam iuramentum aut est , quod imponitur à Magistratu,
cui oboedientia debetur: aut suscipitur cogente vocatione, vt vel nostram vel
aliorum famam & vitam tueamur. Caetera iuramenta omnia, quae sine mandato
publico, & non cogente vocatione, sed priuata futilitate & affectu, sine
necessaria causa, de re qualibet fiunt, seuerissime prohibentnr, à nostro etiam
Seruatore Matth. 5. Quod autem hic additur in Aethiologia de hominu̅ opinione & iudicio, nec il lud certe est negligendum. Nam vt Cicero ait,
in primo de Officijs: aliorum iudicio permulta nobis & facienda, & non
facienda, & mutanda, & corrigenda sunt. Quod quidem intelligendum est de
rebus, quae ab opinione populari maxime pendent. Nam alioqui ab ipsius rationis
& naturae praescripto, in multis actionibus, propter falsas populi
opiniones, & peruersos mores, non est recedendu̅. Quanta vero
fuerit iurisiurandi religio etia̅ apud Ethnicos, facile ex hoc
loco colligi potest, & ex Homeri, Hesiodi & Tibulli versibus, quos hic
breuitatis studio omittimus. Nec temere illud prouerbij specie apud Vlpianum
recitatur: Ne fueris ad iurandu̅ praeceps. Vide & Cice. in 3.
de Offic.
|| [ID00034]
XXIX.
Iungito amicitiae nullum, nisi constet amicis V sus sit reliquis qualiter ille prius. In te nam talem sperabis & esse futurum, Qualem se socijs praebuit ante suis.
XXX.
Contrahe tardus amicitiam, contracta sed illa Est vbi, perpetuo fac tuearis eam. Turpis amicitias quia res mutare frequenter, Nec minus, his penitus quam caruisse, malum.
XXXI.
Cum damno mores non explor abis amici, Sit tamen at socij mens tibi nota tui. Quod sic perficies, si te simulabis egere, Dum non paupertas te premit vlla domi.
XXXII.
Dissere sic non arcanis de rebus amicis, Has velut arcanas cautior esse velis. Nam sic deceptus capies haud tristia damna, Certius hos, voto, noueris atque, fruens.
XXXIII.
Donec es infelix, & dura pericula perfers, Pectus amicorum noscere rite queas. Nam rapidis exploratur velut ignibus aurum, Tristis amicorum sors ita corda probat.
XXXIIII.
Hac ratione tuos recte tractabis amicos, Si non expectes vt benefacta petant:
|| [ID00035]
Temporis at duri fatum cum postulat, vltro
Optatam miseris ferre studebis opem.
XXXV.
Dedecus esse putes id idem, vinci male factis, Vis inimicorum quae minus aequa dedit: Se sinat & si quis benefactis exuperari Quae dat amicorum saepe benigna manus.
XXXVI.
Synceros vere tales reputabis amicos, Dura quibus saltem non tua damna dolent: Qui nec at inuideant tibi dulcia commoda vitae, Ex aliqua quae fers prosperitate tua. Inuenias etenim tua qui sint ob mala tristes, Inuidia tibi sed tradita dona premant.
XXXVII.
Absentum meminisse velis non falsus, amicos Praesentes alios cum locus vnus habet. Vt nec amicitiae foedus tibi vile putetur Censeri, quanquam non prope amicus adest. Cum amicus magis necessarius sit quàm ignis & aqua, vt habet prouerbium, & haec ciuilis vita, vt commodius transigatur, omnino opus habeat amicitia & coniuratione aliorum: Nouem ordine praecepta de amicorum delectu, constitutione, exploratione, & conseruatione proponit. In 29. igitur admonet, qui sint in amicitiam admittendi, nimirum quorum fides & constantia ex aliorum amicitia prius sit explorata. Est enim prudentia singularis adhi
|| [ID00036]
benda, vt in alijs rebus quas tractandas suscipis, sic & in
constituenda amicitia, quod & adagiu̅ monet: Ne cuiuis dextram
inieceris. 30. praecipit, vt quemadmodum amicitia non temere cum quouis est
concilianda: ita semel conciliata non temere dissoluatur. Huc prouerbiale illud
referri potest: . Sic Cicero in 1. de Officijs:
Amicitias, inquit, quae minus delectent, minusque probentur, magis decere
censent sapientes sensim dissuere, quàm repente praecidere. 31. duo iubet,
quorum prius est, Ne amicos damno afficiamus: posterius, vt periculum faciamus,
quid si opus fuerit, nostri causa sint facturi, & cognoscamus, an lingua
tantum, quod dicitur, sint amici. Praeceptum 32. docet de exploranda amicorum
tacitur nitate, hac nimirum ratione, Si res quae efferri possunt pro arcanis
committamus. Hoc enim pacto sine nostro periculo quod volumus deprehendemus. 33.
monet amicorum fidem & constantiam in rebus maxime aduersis esse
explorandam, quarum duas species ponit, videlicet calam itatem coniunctam cum
inopia, & pericula. Huc multae prouerbiales pertinent locutiones, idem
monentes, vt: Amicus certus in re incerta cernitur. Vbi amici, ibi opes. Inopi
nullus amicus. Viri infortunati procul amici, &c. 34. Praescribit quales nos
amicis praebere debeamus, nimirum vt non rogati vltro
|| [ID00037]
illorum inopiae
subueniamus. Huc illud Mimi: Bis est gratum, quod opus est, vltro si offeras.
35. edocet, vt amicos benefaciendo superare contendas, Huc conferantur ea, quae
à Cicerone dicuntur in praeceptis beneficentiae seu liberalitatis, de secundo
Officiorum fonte libro 1. Vbi inter caetera praeclare: Sin erunt, inquit,
merita, vt non ineunda, sed referenda sit gratia: maior quaedam cura adhibenda
est. Nullum enim officium referenda gratia magis necessarium. Quod si ea quae
acceperis vt enda, maiore mensura (si modo possis) iubet reddere Hesiodus: quid
nam beneficio prouocati facere debemus? An non imitari agros fertiles, qui multo
plus afferunt quam acceperunt, & quae sequuntur. 36. sententia ostendit,
quales amici in vtraque fortuna esse debeant, videlicet qui calamitate amicorum
afficiantur, & qui non res secundas amicis, quemadmodum saepe accidit,
inuideant, eosque laedere conentur. Nam nemo ferè bonus in hac vita est ita
extra omne̅ aleam, extraque inuidiae tela positus, vt non illud
sibi interdum contingere sentiat, & inter amicos etia̅, dum
aliquo modo floret, suos habeat aemulos & Abydenos. Postrema sententia monet
amicitiae iura vbiuis tuenda esse, praecipitque amicorum absentium memoriam apud
praesentes esse conseruandam. Similes de amicitia common efactiones vide in
Laelio Ciceronis, & in Ecclesiastico capite 6. 9. 22. 27. & 37.
|| [ID00038]
XXXVIII.
Ornatum quaeras in vestibus, at nimis ipso In cultu luxus non studio sus eris. Ornatus nam magnificum demonstrat vt ingens Signa redundantis luxus habere solet. De vestitu praecipit, vt in eo modus seruetur, & is pro dignitate sit elegans ac decorus. Cicero 1. de officijs: In vestitu, sic erit in plerisque rebus mediocritas optima est. Vt vero seruetur in vestitu, & cultu corporis modus, illud sanos, & rectae rationi oboedientes homines facile deducet, si cogitabunt vestem initio propter necessitatem inuentam esse: accessisse deinde commoditatis etiam & ornatus, de quo hic dicitur, curam. Quicquid igitur vel non iuuat, vel non ornat, superuacaneum, luxuriosum & stultum iudicandum est. Addam hic locum Io. Iouiani Pontani, qui de vestiendiratione , lib. de splendore, cap 5. sic scribit: De cultu autem ac vestitu, & caetero ornatu corporis, prima haec ratio habenda est, vt in regibus vestitus, atque ornatus omnis retineat etiam maiestatem (augustos enim decent augusta) In viris pro aetate, atque autoritate dignitatem. In iuuenibus nitorem elegantiamque: quae tamen minime muliebris videatur. In puellis venustatem & comtum. In matronis decus quoddam matronale. Quod autem iure accusat Martialis, non bene olere eum, qui sem
|| [ID00039]
per bene
oleat, idem nos in vestitu atque ornatu accusandum ducimus, si nihil vnquam de
cultu atque ornatu remittatur. Sordes tamen & illuuies nunqua̅
est probanda, &c. & quae sequ̅utur.
XL.
Intenti qui diuitijs sunt accumulandis Spernito si non his notus & vsus erit. Accidit his quoniam quod equum qui forte parauit Acrem, cum dextrè non equitare sciat.
XLI.
Fac quaeras tibi diuitias quibus aptius ipse Vtarisque quibus fructus inesse queat. His sed inest vsus, si quisquam rite fruatur Et fructus si vti nouern hisce probe.
XLII.
Quae bona cum magno retines tibi parta labore In precio causas propter habeto duas. Nempe queas maius damnum quo restituisse Liber & è vinclis te per amicus eat. Attinet ad reliquam quod vitam tu sed amandis Illis non nimirus sed medioeris eris.
XLIII.
Quae tibi sunt praesto contentus viuito rebus Sed tamen & quaeras vt meliora vide. Quinque traduntur ordine praecepta, de ratione & vsu facultatum ac diuitiarum. Nam 39.
|| [ID00040]
docet ne, quemadmodum de formicis Indicis scribit Plinius, opibus incubemus,
custodia solliciti non vsu illarum laeti: nec, vt Prouerb. 13. scribitur, in
multis diuitijs pauperes simus: Sed potius vt partas facultates ad necessarios
vsus conuertamus. Nam quemadmodum rite frui bonis partis donu̅ est
Dei, Eccle. 5. Ita nullum de eis fructum percipere quaeda̅ est
infelicitas, Eccl. 6. Vnde senten. 40. eos contemnendos & potius ridendos,
quàm vel suspiciendos vel imita̅dos esse praecipit, qui bonis à se
solicite cucumulatis recte vti nesciunt. Postea 41. monet, vt ita pares
diuitias, vt sint & , hoc est, vt & fructu̅ earum percipias, & possidendo vtaris Respicit enim ad
Etymologias vocum. Et multi sunt, qui nec vti, nec frui sciunt congestis à se
opibus, quas ipsas prouerbiali voce aut Tantali, aut Pelopis talenta dixeris.
42. sententia tradit veru̅ vsum diuitiaru̅, eumque
duplicem, praeter quotidianum, quorum prior est, vt nobis ipsis in extremis
calamitatibus & angustijs subsidio esse possint: posterior vero est, vt
amicis in rebus aduersis succurramus, quia vt prouerbium quoque monet, . 43. praecipit vt ita bonis praesentibus, prouerbio etiam
notatis, simus contenti, vt tamen ampliorem conditionem quaerere non negligamus.
Quaeruntur autem, vt hoc addamus, res meliores non neglectu officij, desidia,
inani ostentatione, & malis artibus,
|| [ID00041]
quae plerunque
frustrari solent: Sed summa vitae frugalitate, maxima vigilantia, &
singulari laborum patientia, quae maxima ex parte felix est, & omnium
bonorum suffragijs tandem subleuatur: Sicut & sacrae literae testantur: Fore
vt anima sedulorum saginetur. Est igitur cuiusuis bonae mentis, , & hoc omnino antecedere debet. Sed industrij &
generosi animi est, honestis rationibus, & data arreptaque occasione, ad
altiora aspirare.
XLIIII.
Non cuiquam mala quae casu fert, sortis iniquae Insultans verbis turpibus obijcias. Est cunctis quia communis fortuna, futura Et nemo quae sint ante videre potest. Praecipit de vitanda & insolentia, in insultandis afflictis, ne videlicet apud eos morbum morbo, quod dicitur, addamus, praesertim cum in calamitoso risus etiam iniuria sit, vt Mimus ait. Et idem: Crudelis in re aduersa est obiurgatio. Admonet igitur simul de moderatione praestanda in rebus secundis, in quibus cogitandum est de fortunę tyrannide, cui omnes ex equo subiecti sumus, & quid nobis euenire possit ignoramus, quemadmodu̅ & prouerbiale illud monet: Nescis quid serus vesper vehat. De hac autem animi moderatione infra aliquoties rursus praecipitur, & praesertim sequente 69. sententia.
|| [ID00042]
XLVI.
Cum benefacta malis praestas, par esse videris Illi non proprios qui fouet ipse canes. Hi quoniam simul allatrant alimenta ferentes, Vt quoque verberibus qui prope terga petunt. Qua ratione mali dantes & munera, vt illos Qui damno fuerant, laedere saepe solent. De beneficentia qua alijs nostram collocamus operam, & de adhibendo in ea delectu admonet, ac in praecepto 45. docet, erga quos ea fit exercenda, qualis & quanta gratitudo à bonis ob benefacta expectari possit. Cu̅ aethiologia praecepto addita, consentit illud Mimi: Beneficium dando accipit qui digno dedit. Contra de malis non esse bene merendum 46. praecipit, quia illi omnis beneficij immemores, benefactoribus obesse solent. Quod idem prouerbiales hae locutiones monent: Ale luporum catulos. Canem externum alens, praeter linum nihil habet. Arietis ministerium. Simul & misertum est & interijt gratia.
XLVII.
Sint assentantes odio minus haud tibi, cunctis Quos impostores quam patet esse locis. Nam laedunt vtrique dolis hos, forte putabant Illis qui dandam promtius esse fidem.
|| [ID00043]
Duo hominum genera non tantum fugienda, sed & odio prosequenda esse admonet,
nempe adulatores & impostores, quoru̅ vtrique eos, qui fidem
habent ipsis, iniuria afficiunt. Nam adulatores quidem palam nocent, & vt
Antisthenes dicere solebat, viuos lacerant, quodque apud Terentium dicitur,
homines ex stultis insanos faciunt: id quod ex Terentianis & Plautinis
parasitis, Gnathone, Gurgulione, Ergasilo, & alijs perspicitur. Impostores
vero ideo sunt nocentiores, quod dum alijs imponunt, dolis rem agunt, vt ex
Comicis seruis constat.
XLVIII.
Si nimium foueas tales incautus amicos, Qui tibi quaerenti peßima, grata parant: Tu nullo vitae retinebis tempore, propter Suscipiant odium qui pia gesta tuum. De amicorum vero officio monet, videlicet vt tales amicos probemus, qui non in re futili turpique nobis obsequantur: Sed nostris potius cupiditatibus aduersentur, & ad res maxime honestas & vtiles adhortentur, etiamsi nos offendant. Sic Cicero in primo de officijs, praeter coetera cohortationes, interdum etiam obiurgationes, in amicitijs vigere maxime docet. In quam sententiam pulchrum etiam praeceptum infra ad Nicoclem habetur, non minus subditis, aut priuatis hominibus, quàm principi, quem eo in loco instituit, probe notandum.
|| [ID00044]
XLIX.
Fac illi comis sis qui te conuenit, ipsi Et ne credaris velle superba vide. Oderunt fastum dominorum vel quia serui, Omnibus at comem moribus esse placet Se gerit is vero comem, memori tenet illa Qui cura, litis ne videatur amans. Ne sit difficilis vultu, ne semper amicis Omnibus in rebus se opposuisse velit. Iratis certet ne voce sodalibus asper, Quamuis illorum iusta sit ira minus. Vt sed commotis his cedat, cessat at ira Cum talis moneat culpa sit vnde mali. In rebus ne ridiculis quoque seria spargat, Quaerat ne turpes in grauibusque iocos. Tempore nam fiunt quae non sub conueniente, Esse solent cunctis illa molesta locis. Inuitus praestes alijs nec munera grata, Vsu non paucis saepe quod esse solet. Qui tandem quamuis operam dent forsan amicis, Difficiles animis attamen illud agunt. Id decet hic etiam facile haud incuset vt ille Quenquam, res odijs est quia digna suis. Praeterea nec culpandi studio sus is esto. Illud quod celeri pectora bile mouet. Praecipit pluribus de studijs humanitatis, & praecipue ijs, quibus in sermone, gestu, actione & officijs praestandis, beneuolentia erga alios cum quadam suauitate declaratur. Haec huma
|| [ID00045]
nitatis species alias Comitas dicitur. Quae igitur hic officia
Comitatis commemorantur, eius definitione̅ constituunt, . pugnant enim cum hac virtute, quae humanitatis,
mansuetudinis, beneficentiae & veritatis ornamentum est, haec praecipue
vicia, nimirum , Leuitas nimia, & , Morositas, & Toruitas, quae duriter alloquitur &
fastidiose audit alios, cum difficultate officia praestat, & quanquam
interdum nonnullis benefacit, tamen in sermone, vultu & gestibus, nullam aut
suauitatis, aut moderationis, aut beneuolentiae significationem erga alios
ostendit. Exempla passim in communi vita, eorum, quibus cum viuitur, obuia sunt.
Hic locum habent hae & similes sententiae prouerbiales: . Iniuria soluit amorem. Amici mores noueris non oderis.
Intempestiua beneuolentia nihil à simultate differt. Qui queruli sunt in amicos,
non sunt ad amicitiam idonei.
L.
Certantum poclis procul à congreßibus esse Consultum certo quisque putare velit. Si tamen id quando poscent ita tempora, surge Ante premit quam te turpius ebrietas. Obruta mens vino similis quia curribus extat Qui procul aurigam praecipitanter agunt. Ordine cum nullo velut illi nanque f???, Dum rectore sibi conuentente carent:
|| [ID00046]
Plurima sic animus rapitur per crimina, mentem
Subuerti fuerat cum sibi passus homo.
Admonet de cura studioque temperantiae, & de vitanda ebrietate ex
compotationibus, ad quas nunquam accedere adolescentes omnino esset consultum.
Nam vt prouerbium habet: Sapientia vino obumbratur, quemadmodum & in
prouerbijs Ecclesiasticis duo referuntur, quae sapientem etiam dementant, Vinum
& mulieres. Et plura passim de turpitudine ebrietatis dicta, & in vita
quotidiana exempla, satis detestanda, sunt obuia. Quod si aliquando
compotationes illae, non honeste recusari queunt, quis sit modus adhibendus
simul Isocrates monet, nimirum sic vtendum esse potu, vt & cibo, vt
reficiamur quidem illis, non impleamur, deque statu hominis eijciamur, ne
dicendum sit, quod Terentianus ille: Vicit me vinum quod bibi. Alludit autem hoc
loco Orator noster ad Platonicum figmentum, quo ratio aurigae & gubernatori:
appetitus vero equis & remigibus comparantur. Similis est apud Vergilium
allegoria, vbi scribit: Fertur equis auriga nec audit currus habenas. Item, apud
Ciceronem in primo de Officijs, cum ait: Nam qui appetitus longius euagantur,
& tanquam exultantes, siue cupiendo, siue fugiendo, non satis à ratione
retin???: Hi sine dubio finem & modum transcunt.
|| [ID00047]
LI.
Ex animi magni videas virtute parare Immortale decus qua ratione queas. Sed tibi quae prosint spectes mortalia, rerum Quae tibi sunt vsus dum moderatus erit. Haec sententia docet de magnanimitate, quae per illustria facta, laudabilesque actiones, quaerit in hac luce ciuili hominnmque societate, ornamenta honoris & gloriae, quae apud posteros etiam sit in admiratione, & testimonium immortale obtineat. Vt autem constat magnanimitatem mediocritatem esse, quanquam in ipsa quidem & animi, & rerum magnitudine, atque excellentia, & in ipsis quoque in quibus versatur honoribus: Sic eiusdem mediocritatis curam Isocrates retineri iubet, in coeteris etiam rebus, ad hanc vitam mortalem sustentandam pertinentibus, in quibus omnibus illud obseruandu̅ est vbique, vt ne quid nimis.
LII.
Inscitiae turpi multum praestare vel inde Doctrinae certum ducito noticiam: Coetera quae vulgo fiunt post improba facta Ad cunctos quaedam quod redit vtilitas, Inscitiam sed post solam quoque notius extat Grandia quod rudibus damna redire queant. Hi quoniam poenas ipsa re saepe dederunt Illi qui verbis vel modo laesus erat.
|| [ID00048]
Eruditionis praestantiam & necessitatem, ex & incommodis neglectum illius
vulgo sequentibus ostendit. Nam plerunque fieri solet, vt apud eos, qui neque
literas, neque natare nouerunt, linguae ruditatem & petulantiam sua sequatur
poena, ita nimirum vt multis verba per iugulum redeant, & leuissimae rei
grauissima sit poena, vt in prouerbio dicitur. Quod si quis coetera quoque
incommoda ingentia & multiplicia, quae inscitiam apud indoctos in Ecclesia,
in Republica, in vita denique priuata sequuntur, enumerare velit, vix scripto
illa, quantumuis valde prolixo, complecti possit. Eorum igitur commemorationem,
ad suum locum reijcimus.
LIII.
Quaeris amicitia quos iungere tollito dictis Quae referant haec qui tunc simul excipiunt. Laudis amicitiae quoniam praeconia praebent Principium, tollunt haec probra dicta cito. Haec sententia, quae cum superioribus de amicitia traditis, coniungenda est, docet de ratione conciliandi tuendique aliorum amicitiam, facta eoru̅ honorifica mentione apud illos qui bene dicta significent. Notandum est hoc loco Ausonij illud, quo ratio oportunè & commendandi, & obiurgandi amicos comprehenditur: Clam coarguas propinquum, sed palam laudaueris.
LIIII.
|| [ID00049]
Consultans è praeteritis bene collige factis Post tua quae poßint inde futura sequi. Namque quod obscurum suerat dignoscitur apte, Quando proponit quis manifesta sibi.
LVII.
Dicere si quaedam sermone vereris aperto, Non multis tamen haec & retegenda putas: Vtere dicturus tunc verbis talibus, illa Sit velut alterius res aliena viri. Illorum sic quid iubeat sententia nosces, Sensa alijs nec erunt mentis aperta tuae.
LVIII.
At de proposito si rerum quando tuarum Alterius statuis quaerere consilium: Illud praecipue spectabis qualiter ipsum Se prius in rebus gesserit ille suis. Nam nunquam satis hic aliena negotia dextre Curabit, sua qui non bene cautus agit.
LIX.
Assuescas vt consilium prudenter inire, Prae reliquis ingens hoc tibi calcar erit: Rectius expendes tecum si tristia damna, Quae semper temere cernimus acta sequi.
|| [ID00050]
Namque valetudo sic est & carior, affert,
Quando recordamur, quae mala morbus iners.
Sex commonefactiones, de consilio in rebus gerendis prudenter capiendo, proponit.
Ex his prima praecipit, vt collatione reru̅ ante gestarum de
futuris, exempla petamus Id quod fit, vbi similium affectuum, similes causas
esse: & similium causarum, similes esse effectus cogiramus. Ea de re infra
rursus praecepto 48. ad Nicoclem dicitur. Secunda admonitio plane congruit cum
illo Salustij: Antequam incipias consulto, vbi consulueris mature facto opus
est. Hic & Mimi illud locum habet: Deliberare vtilia, mora est tutissima.
Item: Deliberandum est diu quod statuendum est semel. De eadem prolixius in
prouerbio, . Tertia monet, nihil à Deo optatius
felicitate, ab hominibus sapienti consilio proficisci posse. Quid enim aliud
magis à Deo dari nobis petimus, quàm prosperam fortunam? Quid verò etiam
praestantius aut nobilius est bono consilio, quo in hac luce ciuili, saluti
& rebus hominum optime consulitur. Quarta praescribit rationem caute
consultandi cum amicis, de rebus quas aperte exponi commodum non fuerat.
Ostendit autem occultatione quadam hic vtendum esse, vt & sententiae aliorum
cognoscantur, & animi amicoru̅ retegantur. Quinta docet cum
delectu seu iudicio quodam alios in consilium esse adhibendos, quia vt &
prouer
|| [ID00051]
bium habet, res sacra consultor. Videndum igitur quod sit eius, quem
consulimus, ingenium, qui mores, quae vita, & quo pacto ille sibi ipsi
consulat. Ex his enim facile colliges, an tutò tua cum eo consilia communicare
possis. Huc pertinet prouerbium: Nequicquam sapit, qui sibi non sapit. Sexta
monet de causa, ob quam maxime prudenter sit consultandum, nimirum ob euitanda
incommoda, quae temeritate̅ consequuntur. Ea enim in omni vitae
genere periculosa est, & infelix humanarum actionum & dux, & comes.
Vt igitur vtilissima, de ratione consultandi praecepta complectamur, omnino
bonum qui consilium aut ipse sibi capturus est, aut alijs daturus, oportet eum
plurima circumspicere, loca, tempora, personas, reru̅ praesentium
statum examinare, eorumque simul omnium delectum habere, facultates, clientelas,
opes expendere, praeterita diu multumque in animo vertere, eaque praesentibus
conferre, & tanquam in trutina componere: quibus compositis, & quod
prudentis est aestimatoris, omni è parte examinatis, de agendi modo rationeque
praecipue solicitus erit, totusque in eo versabitur, vt non solum quid sequendum
sit, sed qua illud via sequendum, vtque & quid deceat, quid etiam oporteat,
& quantu̅ quoque, & quousque oporteat, in scapulo ipso
probe perpensum habeat. Ciceto 1. de Offic. Illud ingenij magni est, praecipere
cogitatione futura: & aliquanto ante con
|| [ID00052]
stituere,
quid accidere possit in vtranque partem: & quid agendu̅ sit,
cum quid euenerit: nec committere, vt aliquando dicendu̅ sit, non
putaram.
LX.
Praeclaros mores imiteris sceptra tenentum, Promtus ad illorum te studiumque refer. Amplecti quoniam ratione videberis ista Illos respiciens aemulus atque sequi. Hinc continget apud vulgus tibi gloria maior, Inde magis Ducibus gratus erisque tuis.
LXI.
Legibus obsequitor regum, detecta voluntas. Ipsorum firmae legis & esto loco. Est etenim populus velut vrbe colendus in ista Omne sibi sub qua vendicat imperium: In regno sic hunc vnum qui cuncta gubernat, Mirandum statuat subdita turba sibi. Haec duo praecepta de regibus, & regu̅ statutis amplectendis ac obseruandis admonent. Nam 60. iubet, vt nos ad regum & principu̅ mores atque studia componentes, functionem ipsorum comprobemus, & egregia facta aemulemur: , vt versus Homericus habet. Vnde sequens admonitio iubet vt obsequium praestetur mandatis & voluntati eorum, quae subditis legis loco praefixa esse debet, ad cuius praescriptum viuendu̅ esse, persuasum sibi habeant. Quae quidem legis ratio regnum discernit à ty
|| [ID00053]
rannorum dominatu,
quorum decreta & iussa plaerunque summa cum iniuria coniuncta sunt. Leges
verò aequitate constant, & cum omnibus semper vna, vt Cicero ait, atque
eadem voce loquuntur. Cum igitur reges sint constituti scribendae iustitiae
causa, nimirum vt prohibeant iniuria tenuiores, & aequitate constituenda,
summos cum infimis pari iure retineant: non minus gubernatio ipsorum, quàm
aliorum qui in Democratia, quos hic nominat, praesunt, in admiratione &
obseruatione esse debet. De hac admonitione quaedam infra etiam repetuntur in
Nicocle, praecepto vltimo.
LXII.
Imperio iussus fungi, non esse ministrum, Quem tibi qui prauae vixerit esse sinas. Is nam praeterea quicquid peccauerit vnum, Illud ad autorem te referetur idem.
LXIII.
Publica deponis cum munera, ditior vt non Laudibus at redeas clarior inde vide. Gloria nam sequitur laus & quae rectius acta Est longe magnis anteferenda bonis. Hae duae admonitiones ad eos, qui gerunt magistratus spectant. Ex his prior iubet, ne quisquam gubernatorum, ad conficiendum vlla negotia, adhibeat homines improbos, qui no̅ solum subditis caeteris malo exemplo, sed & dominis ipsis dedecori & damno solent esse. Et quidem omnia, si conetur, Magistratus per iu
|| [ID00054]
stos ac probos ministros exequi potest. Quid enim aliud est, ipsius
officium, quàm tutari insontes, punire malos. Ea verò sunt talia, vt quiuis pius
illi possit in ijsdem inseruire, idque multo melius quàm improbi. Proinde non
parum hodie delinquitur à magistratibus, quod improbos ferunt ministros. Ex eo
enim fit, vt in magno sit contemtu ipsum magistratus officiu̅, ita
cum quibusdam eius ministris etiam cibum capere horreant. Hinc vates & rex
ille diuinus in Psalmis commemorat, se nullum velle improbum apud se ferre.
Eiusdem autem sententiae praeceptum est & 29. infra ad Nicoclem. Altera
admonitio praecipit, vt publicas functiones deposituri, famae potius honestae,
quàm pecuniaru̅ rationem habeamus. Cum aethiologia, quae huic
praecepto additur, consentit illud Mimi: Bona opinio homini tutior pecunia est.
Huc & illud quod adagij loco habetur: Virtus gloriam parit.
LXIIII.
Nullius adiutor facti quod turpe videtur Illi nec minima parte patronus eris. Factorum quoniam mox ipse videberis autor, Quorum defensor promtior esse voles. Graue & dignum diligenti obseruatione hoc est praeceptum, quod tam ad magistratus, quàm alios quoscunque pertinet, quo praecipitur, ne quis nocentes & sceleratos defendendos susci
|| [ID00055]
piat.
Aethiologia quae additur paulo dilutior est, sed tenerae aetati, quam instituit,
apta. Et sanè haec verba in frontibus omnium de Iure librorum, grandibus, ijsque
aureis literis, in omnibus praetorijs & curijs describenda erant, & non
solùm obiter legenda relegendaque: Sed potius re ipsa praestanda. Videas enim
qui legant talia in praetorijs, in aulis, denique in libris, & tamen quasi
nunquam admoniti, alioru̅ turpissimis facinoribus patrocinaturi
procedant. Huc Mimi illud dignum quoque memoria pertinet: Bonus animus erranti
nunquam obsequium accommodat.
LXV.
Vt poßis alijs plus esto paratus, at aequo Cum reliquis tamen haud viuere iure neges. Vt non iustitiam videaris quaerere vires Ob tenues sed quod sic magis aequa petas. Admittit studium potentiae, cuius vt & honoris, imperij, gloriae, cupiditates in maximis animis, splendidissimisque ingenijs plerunque exsistunt. Id autem potentiae & facultatum studiu̅, iustitiae & aequitatis obseruatione moderandum esse Isocrates docet. Nullus enim quantumuis potens & diues, quantumuis etiam generis nobilitate insignis, dignum se qui alijs praeferatur, aut illis praesit, iure recteque iudicauerit, virtute neglecta. Quae si vires potestatemque retinebit suam, potentia & facultates, quibus alijs plus
|| [ID00056]
potest, affectibus impotentem
illum, & superbum, aut petulantem, aut nequa̅ efficient
nunquam, multo vero minus, vt vbique experimur, turbulentum, facinorosum, aut in
bonos praecipue grassantem, nec dijs ipsis parcente̅, nec
hominibus. Potentia nanque sine virtute, anne est aliud, quàm gladius in manu
furiosi? aut diuitiae, praeterquam instrumentum ad omnem petulantiam atque
improbitatem. Eatenus igitur potentia & eminentia erit laudabilis, quatenus
ille, qui ea est auctus & ornatus, sibi non aliter quàm honeste, & pari
cum caeteris iure, viuendum esse statuit.
LXVI.
Pluris egestatem facito quae ceßit honestè Quàm, quae sunt partae non bene, diuitias. Iustitia est potior quia numinis: nam modo viuos Hi satis instabili commoditate iuuant: Illa sed & mortis gelidae per funera raptis Consueuit laudis nobile ferre decus. Qui quod & hi restant vel prauis, nullus at illam Moribus est rigidis qui malus assequitur.
LXVII.
Aemulus esse velis nullius qui per iniqua Lucra suam gaudet diues habere domum. Pluris at hos facito studium qui propter honestum Iustitiae paßim plurima damna ferunt. In his praeceptis comparationem iustitiae & opum instituit, & in 66. ex effectibus & obie
|| [ID00057]
cto
ostendit, iustitiam in homine quamuis paupertate coniunctam, diuitijs male
quaesitis esse anteferendam. Quid verò illae boni, quacunque tandem ratione
partae, sine virtute, vt modo diximus, subministrant? Quod si sunt homines,
(esse autem & olim fuisse constat) qui vitae beatae & felicis in his
terris commoda diuitijs tribuunt, imprudentes illi & coeci iudicandi sunt.
Nam ipsa felicitas non tam à diuitijs aut à potentia pendet, quàm à iustis
honestisque actionibus, atque ex vsu, qui sit rectus, ac secundum rectam
rationem. Diuitiarum quippe ac potentiae, sola est materiae subministratio: bene
vero agendi atque vtendi rectè modus, animi ac rationis proprium munus est atque
officium, eiusdemque vt recte, sic & perfecte & cum iucunditate, &c.
Ob multas igitur causas praestat, cum bona conscientia, bonaque fama esse
pauperem, & viuere tenuius: quàm secus agentem, copijs omnium reru̅ cir cumfluere. Quid quod etiam notum est, pauperibus virtutum
studio deditis, sua non deesse praemia ac commoda, sicut ex historijs constat,
multos in re tenui vixisse honoratos, plenos fidei, probitatis, sapientiae,
gloriae. Hinc sequens admonitio eorum potius iubet exempla imitari, qui propter
iustitiam premuntur, quàm qui per lucra iniusta ditescunt. Cum aethiologia, quae
additur, consentit praeter alia, illud Pindari, quod & prouerbij locum
obtinet: .
|| [ID00058]
LXVIII.
Omnia sint curae quae vitae commoda spectant Sed mentem colito quaelibet ante tuam. Maxima res etenim quae cernitur in minima re Est bona mens quam fert corpore vilis homo.
LXIX.
Corpore fac iussos discas vt ferre labores, Ast animo studijs deditus esse bonis. Vt poßis illo decreta absoluere posthac Sed quae sunt hunc per rite futura scias. Admonent hae sententiae de animi & corporis viribus studiose exercendis. Nam 68. praecipit vt inter caeteras de rebus in vita necessarijs cogitationes, maxime excolamus ingenium, quod in homine nihil sit mente praestantius, & nihil ea diuinius homini Deus dederit, quod & Cicero fatetur, ac Horatius mentem diuinae particula̅ aurae vocat. Ac si corpus spectemus, homo plerisque animalibus adeo non antecellit, vt etia̅ ijs sit inferior. Summa igitur illius praestantia, in ea, de qua dicimus, parte consistit. Quo igitur diuinior & praestantior haec pars est in nobis, eo maiori cura prae caeteris excolenda est. Hinc 69. sententia rursus monet, de vtriusque & animi & corporis exercitijs strenue suscipiendis, & ad vsum vitae communis praeparandis, & accommodandis. Prospicimus autem futura mente, cum è praesentibus secutura, aut causa posita effectus colligimus, quod posterius
|| [ID00059]
diuinandi genus praeclarum
est. Sic Ouidius: Augurium ratio est & coniectura futuri: Hac diuinaui
noticiamque tuli.
LXX.
Ante tua semper meditari suescito mente Omnia quae debet lingua per ora loqui. Inuenias etenim multos, praecurrere menti In quibus angustae garrula lingua solet. Praecipit de prudentia in loquendo adhibenda, ne videlicet sermo praecurrat mentem, quod merito in multis Isocrates hic reprehendit. Id vitium, loqui nimirum quicquid in buccam aut linguam, quod dicitur, venerit, idem autor in oratione Panathenaica, temeritati, & arrogantiae, ac futilitati attribuit. Nam talibus non in pectore aut mente, sed in faucibus sermo nasci videtur. Sic vero moderanda est lingua, vt Ratio fontis, Oratio riuuli inde profluentis modum obtineat. Quod ipsum si adolescentes sedulo spectabunt, non sine mente sonum dabunt, hoc est, temere & stulte loquentur apud alios, sed oratione sine ratione nunquam vtentes, vtriusque vinculum, monente etiam ita Cicerone, studiose tuebuntur. De modo autem seu moderatione, in loquendo adhibenda, mox aliud praeceptum, quod cum hoc 70. coniungendum est, subijcitur.
LXXI.
|| [ID00060]
Rebus in humanis penitus nil esse putato, Quod semper firmo stet maneatque loco. Sic fiet ne luxuries sub sorte secunda Rebus & in miseris ne trepidare velis. De moderatione animi, quam in vtraque fortuna consideratio fragilitatis, & vicissitudinis rerum humanarum, in nobis efficere & ex citare debet. Eiusdem sententiae est grauissima illa L. Aemilij apud Liuium concio, vbi inquit: Exemplum insigne cernitis mutationis rerum humanarum. Ideo in secundis rebus nihil in quenquam superbe aut violenter consulere decet, nec praesenti credere fortunae, cum quid vesper ferat, incertum sit. Is demum vir erit, cuius animum nec prospera flatu suo efferet, nec aduersa infringet. Idem monent versus Ausonij: Si fortuna iuuat, caueto tolli. Si fortuna tonat, caueto mergi. De mutabilitate autem rerum humanarum legatur prouerbium: Omnium rerum vicissitudo.
LXXII.
Sint duo dicendi tibi tempora, de bene notis Vel tua de quibus est ora necesse loqui. Istis in solis quia tuta silentia voci Quam pronus poßis praeposuisse minus. Inserit aliud praeceptum de loquendi prudentia, cuius duo tempora constituit, vnum de rebus plane compertis, alterum de necessarijs, in caeteris vero silentium orationi praefert. Quod
|| [ID00061]
praeceptum, etsi
viris, vt pleraque alia, non minus, quàm adolescentibus est tenendum: ad hos
tamen praecipue pertinet, quia cum in ipsis maxima sit imbecillitas consilij,
quemadmodum & Cicero ait, ardorque affectuum repugnantium in hac aetate
concurrat, rectissime tacendo illa sibi consulit. Vnde quod Sophocles de
mulieribus dicit, quod eas ornet silentium, id ad adolescentes etiam pulchrè
accommodatur, quibus omnino tutum silentij videatur praemium, vt prouerbium
habet. Nam in tota vita communi, priuata & publica, nulli cuiuscunque
aetatis, salua pietate & virtute tacuisse nocet, nocet esse locutum. Ideo
Aristoteles cum Callisthenem philosophum, ad Alexandrum Magnum mitteret, saepe
mandabat, vt quàm parcissimè cum rege, & iucundissimè loqueretur, quia vitae
& necis potestatem in acie linguae portaret. Ausonius: Loqui ignorabit, qui
tacere nesciet.
LXXIII.
Ob bona quae tibi contingunt gaudeto, dolores Leniter & data sors quos parit aegra feras. Illis ast vbi versaris sub rebus vtrisque Vlli sis hominum vix vt apertus age: Absurdum fuerit quod aperta incedere mente Cum studeamus opes clam tenuisse domi. Rursus monet quales in vtraque, prospera & aduersa fortuna nos esse deceat, deque dissimulandis pectoris nostri affectionibus, rerum vel
|| [ID00062]
iucundarum vel aduersarum conditionem
consequentibus, quòd non sit tutum satis omnibus se aperire, atque animi sensa
exprimere. Etsi autem virtus ipsa,, vbi vera est, nihil simulatum patitur aut
fictum, tamen cum magna interdum vis sit fortunae, casuum, rerumque humanarum
varietatis atque inconstantiae, pro loco ac tempore non modo simulare aut
dissimulare, verumetiam fictionibus vti est necessarium. Idque maximè honestum
existimetur, ac summa etiam commendatione dignum: nam & apud Virgilium
Aeneas spem vultu simulat, alium tamen corde dolorem premit. Nec alia exempla,
quorum plurima & maxima extant, hîc recitare volumus, ne nimis prolixi
simus. Haec igitur admonitio in rebus tum laetis, tum dubijs nos summis, quod
dicitur, pedibus ingredi doceat.
LXXIIII.
Vitabis potius culpam grauis obijciatur Quam quae contingant dura pericla tibi. Namque malis vitae finis, sed turpe timori In vita debet dedecus esse bonis.
LXXV.
Id tibi praecipue sit curae, viuere longis Annis in tuto qua ratione queas. Sin tibi sed quando fuerint adeunda pericla E bello redeas fac ita prosperior: Vt sis promeritus numerosae laudis honorem Feceris & famae non mala damna tuae.
|| [ID00063]
Nam sua cuique dies certo stat prodita fato,
Illo debet homo quilibet atque mori:
Sed natura bonis proprium permisit honeste
Vt subeant auidi tristia tura Dei.
Vltima haec duo praecepta monent de appetenda gloria, seu fama honesta, quam
omnibus periculis, quantumuis ingentibus anteferri iubet. Aethiologia quae
vtrique praecepto addita est, discernit, claros & probos ab improbis atque
obscuris scopo, & vitae exitu, qui cum natura eique coherente honesto vel
consentit, vel dissentit. Hinc vbi nonnunquam contingit, bonos viros in tuto
viuere non posse, et illi ad extrema belli pericula extruduntur, salute̅ laude & gloria potius, quàm infamia & dedecore ab ipsis
quaeri praecipit. Nam animo generoso quoduis periculu̅, aut etiam
supplicium, leuius ignominia & infamia esse solet & debet: vt co̅tra eiusdem summum praemium, laus, honos & gloria. Huius
igitur fundamentum, & causae efficientes, praeclarae sunt virtutes, vel, vt
Cicero ait, illustris ac peruulgata multorum & magnorum, vel in suos ciues,
vel in patriam, vel in omne genus hominum, meritorum fama. Nam gloria virtutis,
& laudabilium factorum comes est; vt corporis vmbra. Hinc expetere gloriam,
famamque bonam, est virtutem expetere, & maxime excellere gloria, est
virtute plurimum praestàre. Sic ille qui erit vera praeditus fortitudine, cuius
exemplum Isocrates proponit, vt gloriam
|| [ID00064]
ex ea consequatur,
difficilima quaeque pericula sponte adibit: in quibus peruincendis, aut si hoc
minus contigerit, in ipsa etiam morte oppetenda, laudem & decus collocatum
esse intelliget. Nam qui in maximis belli periculis, se intrepidum ac inuictum
gesserit, is est quem viuum suspiciunt, in quem mortuum honores & titulos
conferunt. Itaque quia generosae naturae atque animi motu, ad laudem & decus
trahitur, pulchrumque mori succurrit in armis, vt excellentissimus ait Poëta:
sibi nequaqua̅ vulnera in acie, vel ipsam mortem valde honestam,
fortis vir, & vere vir, extimescendam esse statuit. Hoc ergo pacto virtus,
quod & prouerbio dicitur, gloriam parit. Appetitio autem gloriae seu bonae
famae, quam nos sacrae etiam leges quaerere & tueri volunt, est virtus
cognata Humilitati & Modestiae, de cuius, vt & aliarum hactenus
propositarum virtutum, descriptione & causis, ob quas illae studiosè
quaerendae exercendaeque sint, in integris explicationibus doctrinae Ethicae
prolixius docetur.
ANTIQVA NO BILITATE DOCTRINA, ET VIRTVTE ORNATISsimo
Domino MATTHEO LOGO, Senioris Filio, &c. Fautori suo singulari,
Iohannes Hedericus D. S. D.
QVanti veterum sapientes fecerint, et fieri voluerint
Isocratem, et orationes ab eo scriptas, multa eaque praeclara autoru̅ testimonia, quae paßim extant, abunde testantur. Quae cum
suo loco videri et legi posse iudicaremus, ea nostris his explicationibus
inserere noluimus. Vnicum tamen, quod admodum graue est, de eo iudicium
asscribendum
|| [ID00066]
censuimus, ex opere Dionysij Halicarnassei, de antiquis
oratoribus, vbi in hunc modum inter caetera scribit: Praecipuam laudem
meretur Isocrates, ob institutum orationum, in quibus elaborauit: et
argumentoru̅ honestatem et elegantia̅, quae
tractanda suscepit. Haec enim studiosos eius, non eloquentia tantum augere,
sed ad morum etiam honestatem instituere, et gubernandae tum familiae, tum
ciuitati, tum toti Graeciae idoneos poßint reddere. Nam praestantißima
praecepta ad virtute̅, in orationibus Isocratis inueniuntur.
Ac, mea quidem sententia, qui non partem alquam ciuilis facultatis, sed
rationem gerendae Reipub. vniuersam complecti animo volet: is hunc oratorem
nocturna diurnaque manu versare debebit. Quod si quis veram
Philosophiam
ample
|| [ID00067]
ctitur
, solis speculationibus haud contentus, sed actione
virtutis etiam occupatus: nec suis commodis metitur omnia, sed prodesse
multis laborat: huic ego autor ero, vt Oratoris huius imitetur institutum.
Ex quo praeclaro praestantis autoris iudicio, satis animaduerti potest, quo
studio et qua aßiduitate, quae habentur in orationibus Isocratis praecepta,
ad virtutem, vt ait ille, praestantißima cognoscenda sint. Inprimis autem
illud est notandum, scripta haec suauißima et saluberrima, non studiosorum
duntaxat, et priuatorum hominum lectione, sed Regum etiam, et Principum in
Repub. virorum cognitione digna esse. Quod si illi per occupationes sese
huiusmodi studijs oblectare, et ad suam aliorumque vtilitatem, ceu aequu̅ erat, instruere aut nequeant aut
no
|| [ID00068]
lint:
liberos certe suos, vt illis rectius formentur, sapientibus
et doctioribus viris adiungere debent, qui in instituendis et monendis illis
caueant, ne olim Respub. et patria propter eos quid detrimenti patiatur.
Quare cum in docendis nobilibus et alijs pueris, qui ad res gerendas
educandi sunt, certam aliquam institutionis ratione̅
desiderare̅, ijsque Platonis, Aristotelis, et aliorum in
eo genere vberiora et subtiliora scripta, proponi commode nondum posse
viderem: praecepta ea, quae ad Nicoclem Regem, et in Nicocle ciuibus suis
concionante, Isocrates conscripsit, collegi, versibus reddidi, et vt cum
maiori fructu et voluptate legerentur, addito aliquo commentariolo exposui.
Nec dubito quiń apud prouectiores etiam, sapientes illae admonitiones,
multum habiturae
|| [ID00069]
sint in omni genere actionum ponderis, vbi in prima aetate
recte his et similibus praeceptis informati, quid sui sit officij meminisse
didicerint. Nam omnino ea, quae teneris annis praecepta sunt, tenacius
haerere videmus, vt verè Poéta dixerit: Quo semel est imbuta recens seruabit
odorem Testa diu. Idcirco prudenter monet Fabius, vt optima statim
discantur: ne via delicet tenera aetas, vel neglecta, vel corrupta, vbi
accreuerit plane degeneret, sicut certe, quod prouerbio dicitur, canem
intestina gustasse periculosum est. Quamobrem iuuentuti praecipuè, inter
alias artes, quibus discendis tradenda est, hoc quoque salubrioris doctrinae
genere consultum esse cupio, eique si nostrae hae operae profuerint, et ad
res magnas olim cum laude gerendas, aliquod documentu̅
prae
|| [ID00070]
stiteriut
, magno me munere cumulatum arbitrabor.
Eaigitur de causa, tibi etiam mi Domine Matthee, simul cum
Nobilißimo Domino parente tuo, has lucubratiunculas dedicare volui, vt
praeter insigne illud, domi quod praefixum habes exemplum, in hoc aetatis
tuae flore, tibi essent in conspectu vtiles eiusmodi co̅monefactiones, quibus mature informatus, olim Reipub. paternae cum
laudibus et commodis ijsdem praeesse queas, quibus multis iam annis D.
parens eidem praeest, et praeclare de ea meretur. Caeteri etia̅ qui rebus gere̅dis vtiliter praefuturi sunt, vestra et
similia sibi exempla proponent, quibus excitati, ad virtutis et officij sui
considerationem alacriores et instructiores efficientur. Te
|| [ID00071]
mi D. Matthee, cum laudatiss. parente vtroque, et vniuersa
familia vestra, vera nobilitate eminentißima, perpetuos in annos feliciter
valere exopto.
|| [ID00072]
DE GENERE CAVSAE, ET ARGVMENTO ORATIONIS AD
NICOCLEM.
AD quod causarum genus haec secunda Oratio refere̅da sit, ex ijs quae superiori orationi, ad praeparandum & docendum
adole scentes praemisimus, & ex autoris ipsius consilio, satis colligi
potest. Eum enim sibi scopu̅ Isocrates hic propositum habet,
vt is ad quem scribit Nicocles, officia ac virtutes, se maxime dignas,
praeceptoru̅ saluberrimorum institutione &
informatione cognoscat & addiscat. Id verò proprium est generis illius,
quod
dicitur, &
est, quia tractat
: Sed reliqua causarum genera
sunt
, quia
tractant. Quae autem sit materia, quam sibi docendam &
explicandam, in hoc libello Orator noster suscepit, inscriptio addita
ostendit, quae est, . Nam
filium Euagorae Nicoclem, Salaminae in Cypro regem, adhortationibus &
vtilissimis praeceptis erudit ac instruit, ad regnum laudabiliter
feliciterque administrandum. Est igitur & huius scripti argumentum
philosophicum, ex ea parte sumtum, quae
& quidem
nominatur, quod
|| [ID00073]
rerum publicarum administrationem, siue disciplinam
gubernationis ciuilis, & rationem gerendae Reipub. tradat. Ex tota autem
commemoratione virtutum, quae hîc magistratui obseruandae proponuntur,
abundè colligi potest, quantae difficultatis sit bona fide gerere
magistratum. Nec temere illud Pittaci prouerbij loco celebre est,
. Ostendit enim magistratus &
prudentiam, & iustitiam, & magnanimitatem, & modestiam aliasque
virtutes viri, eo magis, quo maiora efficienda illi sunt, quàm homini
priuato: quoque plura licent, quoque plura sunt in eius negotijs, quae
fortunae casibus subiecta sunt. In illis ergo omnibus decet eum semper
paratum, & maxime horum officiorum memorem esse, vt se defensorem
libertatis, propulsatorem iniuriarum, atque animaduersorem, ducem quoque
ciuiliu̅ actionum, legumlatorem & custodem, ac publicè
priuatimque moderatorem, patrem, rectorem, omni studio praestet: denique vt
viri boni, & regis sapientis munus vbique, quantum fieri potest,
obseruans sibi ciuibusque atque vrbanis rebus, recte vtiliterque consulat.
Quae autem praecepta hîc traduntur, non solum ad eiusmodi pertinent
magistratum, qui solus rerum potitur, sed ad eum quoque, qui in
Aristocratia, vel Democratia, vel alia quacunque gubernationis forma, socios
regendae Reipub, sibi adiunctos habet: cuius sane administratio, quàm regis,
quàm principis, quàm cuiuscunque domini difficilior est. Nam illi collegae
si adsint inter sese
|| [ID00074]
dissentientes, & accedat licentia popularis, sique
oratores incauti & importuni proruant, vt hoc infelicissimo te̅pore, propter irreligiosas religionis controuersias, ac
potius (si multorum affectus praui spectentur) calumnias: dici non potest,
quanta ipse laboru̅ solicitudinumque mole prematur. Cum enim
magistratus in primis officium sit, custodem esse verae pietatis, honestae
disciplinae, publicae tranquillitàtis & securitatis: quid agat vir
optimus & prudentissimus, talia vt assequatur? Maxima pars ciuium imbuta
est, ac potius demersa rixandi libidine, corrupta luxu, ambitione &
auaritia. Verum monitorem & viciorum castigatorem ferre quis potest?
Quis melioribus consilijs & sententijs suffragatur? imò quis non
repugnat & aduersatur? Onus igitur Aetna grauius sustinent boni
magistratus, qui ideo magis votis & precibus apud Deum adiuuandi sunt:
& eoru̅ administratio, tam perturbato rerum statu, quem
vulgus, vt multa alia, non satis intelligit, in meliorem partem (modo
manifesta absit factis impietas) interpretanda & gratis animis
agnoscenda est. Itaque ad gubernatores ipsos, vt diximus, maximè haec
spectant, & ad eos informandos & monendos vsum habent non
contemnendum. Et quidem cum res sit summae difficultatis, quemadmodum
breuissimis ostendimus, recte populis imperare, & Rempub. fideliter
administrare: summopere est necessarium, vtilia ea de re praecepta, maturè
instillari animis nobilium & aliorum puerorum, qui
re
|| [ID00075]
bus
gerendis olim adhibendi sunt, ne, quod plerunque nunc
accidit, & Isocrates in exordio huius libelli iure conqueritur, illi qui
caeteris, vt gubernationis autoritate, ita & ingenij iudicijque
prudentia antecellere debebant, peius instituti sint idiotis. Quam sane
magnatum & procerum ruditatem imperitiamque, quanta postea in Reipub.
partibus singulis incommoda sequantur, vel nullo monente omnes sanae mentis
homines intelligunt. Illud tamen addendum est, quod pleraque dicta in hoc
scripto sint talia, vt paucis mutatis ad priuatos quoque homines transferri
& facilime accommodari possint. Nonnulla in superioribus etiam
praeceptis tradita, alijs verbis hic repetu̅tur. Quod si ex
ijs, quae praecipiuntur, sunt quaedam, quae non omnibus ex aequo conueniunt,
propter diuersa vitae conditionumque genera: tamen prodesse omnibus possunt,
praecipue ad formandum iudicium, in quo non minimus rectae institutionis
fructus consistie & apparet. De argumento autem seripti huius, plura qui
cognoscere cupit, autoris ipsius verba requirat, in oratione
, quae hîc breuitatis studio omittere
voluimus.
DISTRIBVTIO ET SERIES PARTIVM.
ORatio ad Nicoclem eadem ferè cum superiori forma, tribus
constat partibus, quarum prior est proêmium, cuius ipse Isocratas duo
mem
|| [ID00076]
bra
, in ea, quam iam nominauimus, oratione constituit. Nam
primo reprehendit principes, quod cùm prae caeteris mentem suam excolere,
& ingenium suum exercere deberent, peius quàm priuati homines
instituantur. Itaque exponit simul, quanta & ipsis principibus, &
eorum subditis, inscitia & neglecta in bonis literis institutio,
incommoda & pericula afferre soleat. In altera parte proëmij, sumta
occasione, ex priori reprehensione, Nicoclen hortatur ad industriam &
prudentiam, vtque socordiae non indulgeat, sed potius spretis voluptatibus,
rebus gerendis animu̅ intendat. Hoc autem proëmij membrum
posterius, primi praecepti locum in distributione cum caeteris oblinet.
Sequitur igitur secunda pars libelli, in qua proponuntur praecepta, quibus
docetur, qua ratione rex, aut alius gubernator politicus suis ciuibus
laudabiliter imperare, & ditionem sibi subiectam feliciter regere possit
& debeat. Haec, vt & caetera, ab Isocrate & alijs sanioribus
Ethnicis tradita de officijs & virtutibus praecepta, cùm ex lege diuina,
naturae humanae à Deo insita, & ex alijs legibus, cum norma honesti
naturalis congruentibus petita sint: ab omnibus ad quos pertinent, summo
studio discenda & seruanda sunt. Eorum autem qui contemtor fuerit, is
conscientiam suam iudicem sifecerit: haud vereor, quin ea iudice se ipsum
damnet, timeatque flagellum illius, quem ne cogitationes quidem vllae
nostrae latere possunt. Hic enim ob immotam iustitiae suae normam,
vniuersaliter
vio
|| [ID00077]
lationem
, & petulantem contemtum eorum, quae naturali lege
hominum generi sunt praescripta & explicata, punire solet. Hanc ergo
alteram partem vt praecipuam, & maximè vtilem in sententias numero LX.
distinximus, & eaqua potuimus hoc tempore, & in his pulueribus,
opera atque fide versibus reddidimus, ac expositionibus nonnullis, ijsque vt
speramus non inutilibus declarauimus. Postrema autem pars Peroratio continet
adhortationem, & in ea de vtilitate & necessitate doctrinae,
praesertim eius, quae officiorum & moru̅ praecepta docet,
pluribus disserit. Porro Iacobus Faber Stapulensis, ex tota oratione hac
numero praecepta 80. collegit, & commentarijs suis in 10. caput, tertij
libri Aristotelis de Repub. inseruit, vt ijs quorum animi ad regni &
populi gubernationem ab adolescentia formandi sunt, in conspectu essent.
Quorum Catalogus quia videbatur prolixior, & nos vnam partem illam quae
praeceptae ipsa continet potissimum tractandam suscepimus? enumerationem
illam, quae valdè pauca, praea ter ea quae hic comprehenduntur, habet,
omittere voluimus.
|| [ID00078]
PRAECEPTA DE OFFICIIS MAGISTR ATVS, EX ORATIONE Isocratis
ad Nicoclem de Regno, versibus è Graeco reddita et explicata
I. Praecepti breuis comprehensio.
Qui volet officio fungi cum laude fideque Imposito, primum sedulus esse velit. Adsit & vt magnis prudentia debita factis Excolat ingenium nocte dieque suum. Voluimus primi praecepti summam potius, quàm verba singula, quae admodu̅ prolixa sunt reddere, prae sertim cum caetera pleraque adhortationis loco huic praecepto sint addita. Duas igitur hîc virtutes maximè insignes in Magistratu requinit, nimirum Sedulitatem & Prudentiam, quibus illi probè instructi populum & ditionem suam ab aduersis vindicare, res eius secundas tueri,, & ipsam è parua magnam efficere possint. Ad ferendos ergo officij labores, & ad ex colendum prudentia ingenium horta
|| [ID00079]
tur, à
necessario, à minori, ab aequo & à decoro, inserta occupatione de vtilitate
doctrinae, qua̅ à minori illustrat, & demum ostendit
consuetudine sapientum sapientes fieri principes. Porro Aristoteles tantu̅ tribuit prudentiae, vt eam dicat solam esse virtutem
Magistratus. Et Cicero lib. 2. de Officijs: Ergo hoc quidem, inquit, perspicuum
est eos ad imperandum deligi solitos, quorum de iusticia magna esset opinio
multitudinis. Adiuncto verò hoc, vt ijdem prudentes haberentur: nihil erat, quod
homines his autoribus non posse consequi se arbitrabantur. Sedulitatis autem cùm
alibi, tùm supra ad Demonicu̅ commendationes habentur, & suo
quoque loco integrae harum, vt & reliquaru̅ virtutum
descriptiones traduntur. Eas igitur cum vellemus aliunde petere adolescentes,
hìc vitandae prolixitatis causa omisimus. De officijs etia̅
prudentiae, quae latissime patent, Ioan. Iouianus Pontan. de oboedientia li 1.
ca. 8. sic scribìt: Sunt aute̅ prudentiae munera, vt tum nobis,
tum amicis, ciuibusque & caeteris alijs rectè consulere, vtiliterque
debeamus, eaque quae vtilia futura sint, publice priuatimque prospiciamus, iusta
tamen, honestaque non deserentes. Ac tamet si non omnibus concessum sit versari
in magna Repub. aut moderari populos, & in paruis tamen oppidis, & re
familiari, & in ijs in quibus ipsi versamur, quaeque ingenij nostri fuerint,
licitum sit prudentiae seruare praecepta, quod &
|| [ID00080]
villici assequuntur, nedum mercatores.
Nulla enim res siue parua & angusta, siue magna & ampla, absque
prudentia, non modo non augeri & crescere, sed ne breue quidem tempus salua
esse potest. Quisquis igitur in ijs se exer cuerit, quae ad se pertinere suaeque
curae & officij esse intellexerit, ab institutis prudentiae minime
recessisse putandus est, &c. Idem Pontanus de ijsdem prudentiae officijs, in
tribus, quos de ea virtute conscripsit, libris erudite & copiose
disserit.
II.
Humanum sed ad haec alijs se praebeat idem Vnicus esto suus publica res & amor. Nam quis equosue canes commissos rite virosque Aut aliud quiduis coget in imperio? Illorum desit si delectatio, quorum Ille prius curam iussus habere fuit.
III.
Sit populus curae tibi, praecipueque studeto Is sit vt imperij laetus amore tui. Nam quoque paucorum dominatus, cunctaque regna Caetera cum primis tunc diuturna manent. Illius potior ratio cum partis habetur Quae reliquos superat vi numeroque suo. Hae duae sententiae praecipiunt de & affectione gubernatorum erga subditos pene paterna, quia & iuxta Xnenophontem, . Decet
|| [ID00081]
igitur principem
cum aliorum hominum, tum ciuium suorum & Reipub. esse amantem &
studiosum. Id enim nisi fiat gubernatio recte succedere nequit, vt exemplis
Isocrates declarat. Deinde eidem maxime conuenit vigilantia & sollicitudo
pro populis sibi commissis, à quibus vt vicissim ametur omnem operam adhibere
debet. Illud autem maxime impetrabit princeps, si efficiet, vt amari se ab ipso
intelligant. Vetus enim est & prudens: Si vis amari, ama. Quod ex eo
potissimu̅ illi iudicabunt, si secundis rebus suis eum
laetari, & dolere plurimu̅ aduersis, atque vbique
multitudinis, quod & Isocrates monet, rationem habere senserint. Vtranque
etiam affectionem illam & amoris & curae fidelis erga subditos, à
Magistratu praestandae, praeter caetera exprimit venusta illa imago Pelecani,
rostro elicientis ex pectore sanguinem, ad pullos pascendos, qua imagine sapiens
Rex Neapolitanus Alphonsus, ea significatione loco symboli est vsus, addita hac
inscriptione: Pro lege & pro grege.
IIII.
Recte praefueris populo sic, laedere dum non Permittis laesum despicis huncque minus. Optimus at spectas vt quisque vehatur honore Quidque mali reliqui ne sine iure ferant. Haec elementa etenim sunt maxima primaque pulchra E quibus extruitur publica resque viget.
|| [ID00082]
De studio iustitiae praecipit, & de eius officijs, quibus omnium primo etiam
Magistratus intentus, & eum de quo iam monuit amorem erga subditos temperare
debet. Et vero ipsius iustitiae opinio ad conciliandos subiectoru̅
animos plurimum valet. Iustitia enim in quo fuerit, eius imperium aequo omnes
animo patiuntur, illiusque moderationi sese etiam sponte subijciunt, quod de
laudatissimo illo orbis rege Cyro legimus, quem non iustitiae solum, sed omnium
etiam reliquarum, quae principe magno sunt dignae, virtutum exemplum fuisse
creditum est. Ea ergo in parte Magistratus sic recte suo fungetur officio si
operam dabit, vt sub imperio ipsius boni quique defendantur & euehantur:
mali verò & petulantes puniantur atque deprimantur. Qua ratione fiet, vt
virtutis amore boni, sed poenae formidine mali abstineant à peccando, Hinc duo
sunt nerui rerumpublicarum, qui hoc loco elementa nominantur, quibus & Solon
eas contineri dixit, nimirum, Poena & Praemium: etsi eam disciplinam tam in
ciuitates quàm in alias gubernationum species introduci praestaret, si fieri
posset, vt & vltro recte facere liberet, & à flagitijs & malefactis
omnes abhorrerent.
V.
Dicta loco moueas, leges mutabis & istas Quas bene non latas videris esse prius.
|| [ID00083]
Inuentor magno studio merearis & harum
Dici, quae posthac optima quisque putet.
Sin dabitur minus vt facias, imitaberis illae
Obseruant alij quae satis aequa sibi.
VI.
Fac totum iustas & leges vtiliores Quaeras, quaeque sibi consona verba tenent. Insuper & lites quae paucas, & cito rursus Compositas illas ciuibus efficiant. Omnia nam debent in legibus ista notari Inuentor prudens quas bene constituit. Admonent hae sententiae de legibus conscribendis, ijsdemque antiquandis. Quarum quidem legum cura non extrema est pars officij magistratus, quem ideo piè & eruditè Aristoteles definit: . Sic Cicero in 1. de Officijs: Est igitur, inquit, proprium munus magistratus intelligere, se gerere personam ciuitatis, debereque eius dignitatem ac decus sustinere, seruare leges, iura describere, & ea fidei suae commissa meminisse. Etsi autem felicissimae sunt ciuitates, in quibus recta maiorum instituta, diutissime conseruata, quàm minimu̅ mutantur, vt versus ille docet: Moribus antiquis stat res Romana virisque: tamen interdum incidunt necessariae mutationes, propter humanarum rerum inconstantiam, & temporum varietatum, sub quibus mutationibus
|| [ID00084]
: nec tam veteres tueri leges, quàm condere nouas.
De his igitur praecipuè hîc monere Isocratem non est obscurum. Quales verò etiam
conueniat esse magistratuu̅ leges, & quo consilio aut fine
institutas, verbis planis indicatur.
VII.
Effice quo ciues per coepta negotia lucra Per lites capiant damna molesta fori. Hasce quidem cauti fugiant vt post, sed ad illa Assuescant promtum pectus habere magis. Praescribit rationem curandi inter ciues negotiationes & lites, eumque vult institui modum, vt illae quidem studiosius ob accessionem commodorum ab omnibus quaerantur, hae verò ob detrimenta caueantur. Optandum autem esset, vt hodie etiam in declinandis litibus magistratus maiori prudentia vteretur, & plerique à litibus quantum liceret, & nescio, an paulò plus etiam quàm liceat, consulente ita etiam Cicerone, abhorrerent: non tantum quod id honestum & liberale, & ad conseruandas amicitias valet: Sed etiam quia plus plerunque forensibus hominibus, vt causidicis, scribis, & id genus alijs pendendu̅ est, quàm quanti lis ipsa est. Etsi vero data opera has expositiones esse breuiores volo, tamen praemonitionis loco addam lepidam admodum narratiunculam, quae commemoratur de duobus amicis, qui ob diuisionem
|| [ID00085]
haereditatis in
iudicium venerint. Quorum alter & molestiarum & sumtuum pertoesus,
alterum adierit, eique hanc conditionem tulerit, vt controuersam pecuniam ex
aequo partirentur, & pristinam amicitiam colerent. Id enim multo satius
esse, condonare aliquid amico, quàm rabulis forensibus esse praedae, qui suae
auaritiae causa lites prorogare & facere immortales studerent. Huc illud
quod à sapiente Graeco dictum est: Comitem aeris alieni atque litis esse
miseriam.
VIII.
Iudicium ferto de litibus absque fauore Vllius, & dicas dissona nulla sibi. Sed semper studeas eadem de rebus eisdem Vt tua vox alijs ore loquente sonet. Nam prodestque decet regum haud de iure statuta Mutari, leges vt bene propositas. Praecipit de instituendis recte iudicijs, in quibus aequalitatem erga omnes, iuxta vnam normam seruari, & in consilijs ac sententijs ferendis rectitudine̅, constanter seu aequabiliter perpetuo eligentem, dicentem, facientem adhiberi valde prudenter postulat. Duo ergo à iudicijs abesse iubet: 1. quae ex fauore aliquo, aut alia causa tribuit aequalibus inaequalia, & inaequalibus aequalia. Huc illud Ciceronis pro Cluentio: Est sapientis iudicis semper non quid ipse velit, sed quid lex & reli
|| [ID00086]
gio
cogat, cogitare 2. Prohibet leuitatem in mutandis temere sententijs, &
vsurpandis contrarijs, quod maxime fit vbi res similes dissimilibus iudicijs
deciduntur. Quae quidem res sunt admodum perniciosae, & diligenter cauendae.
Rectissimè autem cauentur, cum accuratas leges princeps aut iudex in
pronunciando, non suos affectus, suamque opinionem sequitur. Aethiologia igitur
quae prae cepto additur, sic intelligenda est: quod quemadmodum bonas leges
deceat esse immobiles: ita regem in iure dicundo constantem omnibusque
aequabilem esse debere.
IX.
Fac vt in vrbe gubernada restet modus idem Aedibus in patrijs qui tibi suetus erat, Luceat vt splendor, sic vt sint regia cuncta, Vt cumules reditus sedulus atque tuos. Vnde tibi magnae cedant praeconia laudis Promtior impensas & tolerare queas. Duas prouinciae honorificè seu laudabiliter administrandae rationes tradit, nimiru̅ vt princeps, qui rerum in ea potitur, se splendidum apparatu, & diligentem in colligendis reditibus praebeat. Decet enim vt persona eiusmodi pro dignitate sua externum etiam illud decoru̅ obferuet, quod à sensuum comprobatione pendet, & in eleganti ac conuenienti aedium, possessionis, victus, vestitus, aliarum rerum cultura con
|| [ID00087]
sistit. Id
igitur vt commode assequatur, collectis diligenter ex vectigalibus pecunijs
princeps instructus esse debet. Sunt enim illae omnium prope rerum agendarum
nerui, sicut & Aristoteles ait: .
X.
Ostenta te magnificum non rebus in vllis Quae magni sumtus suntque cito pereunt. Effice sed praedicta, sit & ditio tua culta Ornatu, facilis munere sisque tuis. Nanque modo tali quaecunque insumseris, ista Firma tibi posthac nec peritura manent. Quin & plura tua referent haec posteritati Commoda, quam sumtus vel reliqui immodici. Praecipit de magnificentia, quae Graecis dicitur, & nihil aliud est quàm eximia quaeda̅ liberalitas suo cum delectu exhibita. Eam vult Isocrates constare non ex rebus sumtuosis, & cito euanescentibus, sed ex officijs principe dignis, ex apparatus splendore, & erga amicos benemeritis. Talia enim durabiliora, & apud posteritatem plus laudis & vtilitatis paritura dicit. Qua in re vt in caeteris omnibus, Cyri exemplu̅ principes sibi imitandum proponere debent. Is enim ea tempestate qua magnificentiam & liberalitatem ob inopia̅ & sumtuum penuriam exercere non poterat, beneuolentiam suorum quibuscunque humanitatis
|| [ID00088]
officijs conabatur assequi.
Quippe quibus etiam in faciundo opere adiutor adesset, ac laborum socius. Idem
verò vbi regno Assyriae potitus est, nullum liberalitatis genus in eos exercere
praetermisit: cum non pecuniam, sed amicos, quibus ipse plurimum contulisset
diuitiarum, suos esse thesauros diceret. Quanqua̅ non modo
familiares & amicos, sed è subiectis vnumquenque adeo laetaretur copia rerum
abundare, vt boni regis proprium officium, quin & opus esse diceret, etiam
ciuitates beatas efficere. Quibus omnino rationibus firmum regni sui decus,
& laudes apud posteros immortales sibi peperit.
XI.
Illam seruabis studiose relligionem Maiores nosti quam coluisse tuos. Pulchrius ast illo sacrum non esse putabis, Cultus non alius maior eritque tibi: Quàm si te talem praestes iustißimus atque Optimus in factis vt videare tuis. Maior enim spes est de talibus ore petita Numina quod sint his sponte datura bona: Prospera quàm sperare facit quos saepius icta Victima, sic pulsant sanguine donec humum. Praeceptum hoc religionem cum maioribus cande̅ iubet seruari, quod sicut aliaru̅ in Repub. partium, ita illius etiam mutationes sint periculosae. Quod etsi verum est: tamen vbi antecessorum instituta & ritus cum fundamento, seu
|| [ID00089]
regula, verbi diuinitus patefacti pugnant, propterea emendatio neutiquam
praetermittenda est. Qua de re suo in loco, firmissimis in mediu̅
adductis rationibus, dici solet. Omnibus autem caeteris cultibus religiosis
Isocrates praefert ardens studium, cum aliarum virtutum, tum in primis
iustitiae, quae cum opinione diuini cultus coniuncta in principe, dici non
potest, quantam ad conciliandos subiectorum animos, vim obtineat. Prudenter
igitur Maro Phlegum illum suum inducit, iustitiam religionemque collaudantem his
verbis: Discite iustitiam moniti & non temnere diuos. Ac de iustitia quidem
supra est dictum. Quantum autem ad popularem comparanda̅
beneuolentiam religionis valeat opinio, docuit Macedo Alexander, qui etiam
superstitionem laudare solitus est, tanqua̅ in plebis animos per
eam rectores ipsi illaberentur. Qua virtute & Cyrus ille, de quo aliquoties
diximus, & Camillus, & Africanus, & praestantissimi quique Duces,
etiam nostri temporis excelluerunt. Porro cum aethiologia, quae praecepto huic
additur, consentit praeter alia illud Platonis in vltimo : Nunqua̅ à Deo negligitur, qui habet propositum iuste viuendi,
& qui cupit, quantum homini possibile est, Deo similis esse.
XII.
|| [ID00090]
Illis fac primi quo decernantur honores, Quos prope deuinctos noueris esse tibi. Illis rursus honor verißimus attribuatur Addicti toto qui tibi corde fauent. Honorum praemia quibus, & quo iudicio distribuenda sint docet. Nam coniunctissimis quibusque primu̅, sed beneuolentissimis ampliorem locum decerni iubet. Et quidem de proximis his notandum illud Ciceronis, qui 1. de Officijs: De beneuolentia inquit, qua̅ quisque habeat erga nos, primum illud est in officio, vt ei plurimum tribuamus, à quo plurimum diligimur. Nec vero parum illud principem apud suos co̅mendat, si ex ipsorum numero non solum qui propinqui, aut amicitiae alicuius iure iuncti sunt, sed & quicunque alij, partes suas pro ministerio, opera, animo, virtute, ingenioque suo valere apud ipsum intelligant. Quod si secus fiat, & boni se negligi videant, cum offensione ipsorum & plerunque cum detrimento quoque Domini haud vulgari illud coniunctum est.
XIII.
Corpore tutus eris vere, virtutis amici Constantes semper si meminisse volent. Regnanti ciues tibi pergent sique fauere Nec prudens pectus desinet esse tuum. Imperium facili quoniam ratione per illa Quaeritur, & saluum permanet imperium. Rationes tres praescribit, quibus is qui rebus gerendis est praefectus, & multa sibi vndique ex
|| [ID00091]
pectanda
videt, ab insidijs aliorum se vindicare & tueri possit, nimirum, virtute
amicorum, beneuolentia ciuium, & sua ipsius prudentia. Huc conferatur illud
Senecae dictum: Ferrum tuetur principem melius Fides. Item: Metus coher cet,
plus tamen potest amor, Quem enim quisque amat, eum si fieri possit, viuere
perpetuo expetit, nullique minus satellitio opus: quamuis vix vlli maiores sint
copiae, quàm ei qui plurimum amatur. Rectè igitur dictum est: Amorem nunquam
fecisse stipendium. Item: Amorem inermem quidem incedere, dormire tamen
loricatum. His autem omnibus praeponenda est gubernatio & protectio diuina,
qua ordo poliricus conseruatur, quia Deus est custos societatis humanae, &
salutares gubernatores iuuat, ac in periculis saepe mirabiliter defendit, vt
multa magnorum principum exempla testantur.
XIIII.
Res tibi priuatae sint curae, prodigus & si Quis fuerit talem viuere crede tuo. Quique suo bona conantur cumulare labore Accumulare tuas hos reputabis opes. Diuitiae quae sunt habitantum nanque per vrbem Illis debentur qui bene regna tenent. Praecipit de cura, qua subiectorum facultatibus principes, vt suis, recte prospicere, & ob id leges sumtuarias ferre debent. Quarum legum si hodie etiam à ciuitatum rectoribus ha
|| [ID00092]
beretur
ratio, non tot mendicis, & ex ijs plurimis suapte culpa afflictis, omnia
loca essent referta. Praeclarum ergo fuit Athenis institutum, quo prodigi ac
luxu perditi, sicut & robusti atque ignaui mendici, in iudicium protracti
fuerunt. Nostros sane magistratus vt idem facerent maxime id permouere debebat,
quod hîc Isocrates dicit, de principum facultatibus prodigos sumtum facere,
sicut ad rem attentos easdem augere. Cum aethiologia quae additur consentit
illud Ciceronis, qui in 3. de Offic. inter caetera affirmat singulorum
facultates & copias, diuitias esse ciuitatis. Plurimu̅ enim
refert Reipub. in rebus gerendis, & maxime in necessitatibus bellicìs,
habere ciues, qui sumtus & tributa conferre possint. Qui igitur ex ijs rei
familiari seruit, non tam auarus, quàm pius in suos & Rempub. est habendus,
& econtra. De quaestione autem: An & quatenus bona subditorum sint
gubernatorum seu magistratuum, suo loco videri potest.
XV.
Tempora per vitae quaeuis ostendito, mentis Quod tanta verum dexteritate colas: Sola vel obtineant vt plus fidei tua dicta Quàm turans alius qui sua verba facit. De seu studio veritatis monet, cuius vtilitates in tota gubernatione, in iudicijs, in contractibus, & tota ciuili societate latissimè
|| [ID00093]
sparsae
sunt. Qua quide̅ virtute nihil antiquius principi esse debet. Id
quod & hoc declarat, quod in iuramentis eorum, qui pij sunt, solennibus,
expressa fit mentio Euangelij, quo diuina continetur veritas: & alibi ex
sapienti veteru̅ instituto codex illius sacer osculandus offerri
solitus est, magnatibus, vt ex eo colendae veritatis admoniti meminisse vellent
studiosissimos se eius esse debere. Quod si vulgaribus nec ornamento est, nec
conceditur leuitas in dictis, cum animo & rebus ipsis non congruens, multo
magis Ducibus ipsis est dedecori & detrimento.
XVI.
Hospitibus cunctis vrbs sit tua tuta, sub ista Lex sit contractus quae simul aequa regat. Aduena nec gratus sit talis munera secum Qui fert, abs te sed qui petit illa dari. Iustum si fueris quoniam dignatus honore Ex alijs tibi sic gloria maior erit. Admonet de hospitibus liberaliter tractandis, quod ex ijs haud exiguus ad principem sit respectus. Nam cum fama maximè constet autoritas, seu, vt vocatur, maiestas, non est negligendum à magistratibus, quid peregrinae gentis homines de ipsorum voluntate & factis egregijs concipiant, & apud exteras nationes pronuncient. Eos igitur humaniter illi excipiant, attenti audiant, liberaliter foueant, in omnibus
|| [ID00094]
faciles se eis & benignos praebeant. Ex quo, vt hic additur, gloria non
vulgaris sequetur, & homines in extremis terris etia̅ ad
amandos ipsos allicientur. Multa autem eaque insignia hospitalitatis exempla,
cum apud alios autores, tum maximè apud Homeru̅ extant, è quibus
& certa benignè excipiendi tractandique hospites, & cu̅
muneribus honorificè dimittendi capita peti possunt.
XVII.
Ciuibus haud sis terrori, formido nec his sit Ex te quos faciunt crimina nulla reos. Illos nanque animo quo consuefeceris esse In te, tu tali rursus in hos & eris.
XIX.
Esse quidem studeas quaerendis hisce seuerus Rebus, quae peragi per loca cuncta solent: Sed clemens esto, statuendo sponte minores Poenas criminibus quam meruere mali.
XX.
Emineas vt in imperio, non asperitate Effice poenarum saeuitiaque graui: Quoslibet at potius sapienti pectore vincas, Et facias vt quid tale putare velint. Velle suae melius te fido corde saluti Ipsi quam poßint consuluisse sibi.
|| [ID00095]
In his sententijs praecipit de clementia & placabilitate, qua nihil, teste
Cicerone, laudabilius, nihil magno & praeclaro viro est dignius. Prohibetur
autem primo saeuitia & asperitas, qua tyranni aliorum odia in se omnino
concitant. Huc Ennij illud pertinet: Quem metuunt oderunt. Quem quisque odit
perijsse expetit, Vbi illa est notanda gradatio: Saeuitia gignit metum, metus
odium, odium insidias, insidiae interitum. Et Cicero aethiologiam, quae hîc
additur exponens: Etenim, inquit, qui se metui volent, à quibus metuuntur,
eosdem metuant ipsi necesse est. Illud etiam prouerbiale est notum: Oderint dum
metuant. Secundò praecipitur de moderanda seu compescenda ira, qui affectus ideo
difficulter reprimi potest, quia anteuertit iudicium rationis, nisi magno studio
dometur. Quamuis autem ira etiam iusta sit in gubernatoribus, tamen poena forte
ab illis constituta vix aequitatem seruabit, affectu isto interueniente.
Rationis igitur omnino grauior sit autoritas, quàm affectus, praesertim
cordatis. Vulgus enim si non iram, at irae simulationem desiderat, de qua &
hîc Isocrates monet. Plures de ira compescenda sententiae, passim ex autoribus
petantur, & cum illis coniungatur haec Ciceronis, qui 1. de Officijs: Nam
qui iniuste, inquit, impetum in quempiam facit, aut ira, aut aliqua
perturbatione incitatus, is quasi manus violenter videtur afferre socio. Tertiò
|| [ID00096]
requiritur
acrimonia vel perspicatia in rebus quae geruntur inter subditos indagandis, sed
mansuetudo in poenis mitigandis. Quod si principes subditorum facta accuratius
& certius explorarent, bonoru̅ maior gratia & compensatio,
prauarum verò actionum declinatio matura & iusta magis animaduersio secutura
esset. Vt autem in caeteris rebus omnibus, sic maxime in supplicijs cauendum, vt
ne quid nimis. Capitolinus de M. Antonio scribit, eum omnia crimina minore
supplicio, quàm legibus plecti solent, puniuisse. Nam & veteres immodicas
poenas dijs minimè probari censuerunt, vt praeter alia fabula de apicula &
Ioue testatur. Et notum est prouerbiale illud: Summum ius, summa iniuria. Quarto
docetur de ratione parandi & conseruandi autoritatem in gubernatione,
nimirum non per morositatem, aut poenas crudeliores, sed sapientis praestantique
iudicij declaratione in ijs rebus, quae ad salutem vniuersoru̅
& singuloru̅ in Repub virorum spectant. Cum hac admonitione
coniungantur & ea, quae in superioribus sunt tradita, de autoritate &
honoribus veris, qui ex virtutum excellentia, & vitae innocentia &
honestate proficiscuntur.
XXI.
Te bellatorem praestabis cognitione Militiae, quibus est rebus ad hanc & opus. At sis pacificus quaerendo nil magis aequum Quàm ius vt dignum poßit habere locum.
|| [ID00097]
XXIIII.
Abs te contemni non hos debere putabis, Quos constat victos vtiliore modo: Sed qui victores per vulnera tristia parte Damnum coguntur non leue ferre sua. Hae sententiae de comparanda rei militaris scientia, & de belli rationibus quibusdam admonent. Nam primo illud omnino in gubernatore politico requiritur, de quo in Homeri versu dicitur: , hoc est, vt sit vtrunque bonus rex bellatorque animosus. Quo versu Alexandrum Magnum inprimis delectatu̅ esse scribit Plutarchus. Sit igitur in principe cum viribus ac bellico apparatu coniuncta prudentia, quae pacis etiam studijs dedita vbique aequitatem spectet. Quod si ea, vt decet, in suscipiendis & gerendis bellis probe adhibita fuerit prudentia, vitabitur temeritas: quae si in omni vitae genere periculosa est, in bello vero multo maxime: in quo gerendo videndum quis & contra quem egrediatur, quae sint auxilia, quo loco occurrendum hosti, vbi castra ponenda, quando
|| [ID00098]
etiam
mouenda, quomodo disponendi ordines, quomodo exploranda hostiu̅
consilia, quando & quo loco, & quo genere pugnae decertandum sit, quibus
artibus frustrandus hostis, de ducendusque in insidias, & quem tandem in
finem illa omnia cadere possint. Quae vt & alia multa imperatorem prudentem
rei bellicae peritia & exercitatio, de qua peculiaria quorundam praecepta
extant, edocebit. Secunda sententia monet parcendum esse ciuitatibus quae
viribus sunt inferiores, id quod sponte faciet Dux aut victor ille, qui
considerabit rerum humanarum imbecillitatem, fortunaeque inconstantiam, &
qui cogitauerit hominem se esse, qua è cogitatione aequabilitas illa gignitur,
quae vbique atque ab omnibus semper est laudata. Tertia docet quibus de causis
certamina vel bella sint suscipienda, nimirum vt publicae & priuatae
vtilitati consulatur. Hinc sequens sententia declarat, qui bellatores vere
fortes sint habendi, nempe non illi, quibus victoria cum clade insigni
contingit: sed qui cum vtilitate patriae, amicorum, legum honestarum in bellis
religiose susceptis, & fortiter administratis succumbunt. Pro patria magnum
decus est profundere vitam. Idem ferè cum Isocrate Cicero 1. de Officijs: Sed
ea, inquit, animi elatio, quae cernitur in periculis & laboribus, si
iustitia vacat, pugnat non pro salute omnium, sed pro suis commodis in vicio
est. Ibidem & alibi plura.
|| [ID00099]
XXV.
Magnanimos non esse puta maiora feroces Qui tentant quàm quod sustinuisse queunt. Sunt quibus & curae mediocria, suscipienda Quae sibi credebant, perficiuntque satis.
XXVI.
Aemulus illorum non sis qui maxima regna Iam possessa sua pro ditione tenent. Imperio sed praesenti quod contigit ipsis Vti qui dextrè perdidicere satis. Sicque beatus eris non inter multa pericla Cumque metu cunctis si grauis imperites: Sed talem si te praestes qualem decet esse, Et te praesenti pro ratione geras. Affectanda putes & si mediocria quaeque Illorumque aliquo non caruisse velis. Hae admonitiones de magnanimitate, & quibus ea tribuenda, quaque ratione exercenda & moderanda sit, docent. In sententia igitur 26. excluditur ab animi magnitudine ambitio, arrogantia, omnisque temeritas, accersens & suscipiens impossibilia, minusque necessaria, nec ea certa ratione depellens. Huc illud Ciceronis referatur, qui ait: Ad rem gerendam autem qui accedit, caueat id ne modo consideret, quam illa res honesta sit, sed etiam vt habeat efficiendi facultate̅. In quo ipso considerandum est, ne aut temere desperet propter ignauiam, aut nimis confidat propter cupiditatem. Inter
|| [ID00100]
haec igitur
medium tenens magnanimus & noscens seipsum, in magnis etiam & quantumuis
excelsis rebus modum spectat, & non nisi quae assequi potest tractanda sibi
proponit. In 27. prohibet aemulationem vanam, quae ex ignoratione sui orta,
similiter cum ambitione est coniuncta. Iubet aute̅ magni animi
vires, in aemulatione eorum potius exerceri, qui ad ditionem suam recte
gubernandam omne studium contulerint. Rursus etiam de clementia monet, & vt
princeps officij sui memor, & sortis sibi concessae atque mediocritatis
fines non excedens, tranquille & absque metu, qui malus, vt Cicero ait, est
diuturnitatis custos, suis imperet, prudenter praecipit.
XXVII.
Qui cupiunt omnes non conciliabis amicos Natura dignos quos sed habere potes. Cum quibus & tibi sit non iucundißima vita, Sed per qúos vrbem iure decente regas.
XXVIII.
Sedulus inquiras de conuersantibus, id te De reliquis qui non conueniuntque scias: Ipsi te similem soleant censere quod illis Adiunctos lateri quos sinis esse tuo. De amicitijs principum, & de eorum qui cum ipsis familiariter versantur censura, caute instituenda docet. Eos igitur amicos à magnatibus admittendos & fouendos esse indicat,
|| [ID00101]
qui generosae
naturae conuictu sunt digni, & Reipub. gerendae periti. Ollae autem amicos
& parasitos aulicos, qui ventris & voluptatum gratia potentioribus se
insinuare conantur, remouendos esse innuit. Sequens admonitio iubet explorare
vitam & mores eorum, quos familiariter versari secum principes patiuntur.
Ideo autem faciendum eis hoc censet, quod alij tali ingenio ipsos esse iudicent,
quali fuerint illi, quos sibi habent coniunctos & familiares. Vnde &
prouerbio aequalis aequalem delectare, & similis simili gaudere dicitur.
Quare omnes, & praecipue qui illustri sunt genere nati, eos se à puero
instituant, vt probatissimos quosque & virtute praeditos complecti
assuescant. Ex eo enim populus haud exiguam spem secuturae in ipsis etiam
probitatis & virtutis concipiet, atque optima sibi pollicebitur. Econtra
vero, si centaurorum obesorum porcorum, fungorum consuetudine, vt saepe accidit,
domini ipsi delectabuntur, quod de eis polliceantur sibi subditi & caeteri
vix aliud habebunt, quàm quod Senarius ille refert, .
XXIX.
Abs te quae per agi non posse negotia cernis, His alios tali praefice consilio: Illorum posthac opera quaecunque gerentur Vt tibi cum primis attribuenda putes.
|| [ID00102]
Admonet cum iudicio à principe praefectos & seruos, quorum alius alio, vt
& prouerbium habet, praestat, administrandis rebus, quas gerere ipse nequit,
esse praeponendas. Additur aethiologia, quod vel bene vel male ab administris
facta dominis imputare soleant. Quod cum ita fit, omnino magna requiritur
circunspectio, & non nisi eorum opera vtendam est in eiusmodi functionibus,
quorum ingenium, fides, industria, abstinentia, atque multa reru̅
experientia cognita est, & probata. Eiusdem autem sententiae fuit &
praeceptum 62. ad Demonicu̅, vbi plura etiam à nobis sunt
annotata.
XXX.
Censeto fidos, non qui tua dictaque facta Omnia per laudes & sua verba vehunt: Ast errata simul tua vel delicta videntes Haec qui voce monent asperiore sua.
XXXI.
Fac permittatur prudentibus illa potestas Ausint vt tuto libera verba loqui. Vt si de rebus dubitas quibus, hi tibi praesto Sint, illas tecum qui reputare queant.
XXXII.
Discernas assentantes ex arte dolosa, Illos & qui te mente fauente colunt. Vt magis eximia non conditione maligni Viuant, insignes quam probitate viri.
|| [ID00103]
Praecipit de discernendis fidelibus consiliarijs & amicis ab infidelibus,
& de tractandi eosdem ratione. Primo igitur docet eos esse fideles qui
suadent honesta & salutaria Reipub. & quamuis odium veritatem parere
sciant: tamen aperte quae perniciosa sunt, ac principum cupiditati arrident,
reprehendunt. Pertinet autem hoc ad candorem, cuius pars est, seu libertas in admonendis amicis, & corrigendis eorum
naeuis & erratis, de quo officio erudite & copise disserit Plutarchus in
libello de discrimine assentatoris & amici. Deinde vult vt prudentibus
consiliarijs liceat liberam suam dicere sententiam, de rebus in deliberationem
propositis, ne vbi opus est princeps cum suo, & subiectorum detrimento,
praestantium virorum consilio fideli destituatur. Id enim non raro contingere
solet, vbi candidae bonorum suasiones non admittuntur, aut aegrè feruntur.
Tertio iubet iudiciu̅ fieri, & discrimen seruari inter
adulatores, blandos, vt Hieronymus nominat inimicos, & inter consiliarios
& amicos veros. Inueniuntur autem frequentius in aulis quàm alibi tales, qui
omnia sua consilia & actiones dirigunt ad eum scopum, quo principis
voluntatem & nutum propendere animaduertunt. Hi igitur cum non honesta &
salutaria, sed tantum ei cui assentantur grata & suauia, etiamsi perniciosa
sint, loquantur & agant, sedulo cauendi, & non tantopere prae alijs,
probitate & candore
|| [ID00104]
praeditis, euehendi
erant. Sed quia omnes homines natura sunt superbi, & sese magnifieri &
coli, aliosque sibi subiectos esse volunt: ideo tam gubernatores quàm alij,
facile admittunt, & fouent assentatores magis, quàm veros amicos, vt &
Plutar chus ait: . Eam verò ob causam magnates
adulationem maiore studio fugere debent, quod qui aures adulantibus praebet, is
omnino suus esse desinat ex aliorum assentationibus potius, quàm ex sua
conscientia, seque suaque ipse metiens.
XXXIII.
Quae tribuant alijs alij sermonibus audi, Inuigiles & quo noscere rite queas, Quales & qui sint tibi nuncia voce ferentes Illi deque quibus prodita verba sonant.
XXXIIII.
Supplicio obtrectatores damnabis eodem Quo male delinquens afficiendus erat. Admonet de praecipuo Magistratuum officio, nempe diligentia in causis dextrè & accuratè cognoscendis & vtriusque partis sermonibus audiendis. Nam & Athenis rebus gerendis praefecti seu iudices, lege iurare cogebantur, , hoc est, se vtranque partem audituros esse. Si igitur delator quisquam de innocentibus falsa crimina, & suspiciones serat,
|| [ID00105]
in sequenti
sententia poena delinquere digna ipsi decerni iubetur. Sic vetusta iura
praecipiebant calumniatorem in causa capitali, si sciens mentitus esset, &
dolo alteri periculum struxisset, eo supplicio affici, quod sustinere
aduersarium conuictum oportuisset. Ideo Persarum satrapae, qui maliciosa
criminatione aduersus diuinum vatem & Ducem vsi erant, ea quae parata ipsi
erat poena affecti sunt. Qua etiam seueritate vetustas in Zoilum Homeri, &
Antiphilum Apellis calumniatorem, aliosque sycophantas animaduerterit ex suis
narrationibus constat. Quod si etiam hodie magistratus ea in parte suum faceret
officium, multis saepe turbis & iniurijs, quae ex calumnijs proficiscuntur,
& in omnibus ferè partibus vitae grassantur, praeueniret.
XXXV.
Imperites tibi quam reliquis vel non minus ipsi, Quin hoc & dignum rege putato magis, Esse voluptatum renuat si seruus, & illas Quàm potius ciues perdomuisse velit. Praeceptum de temperantia, cuius studium Regi maxime conuenit. Nihil enim magis cum maiestate officij illius pugnat, quàm qui alijs imperet, eum vino intemperantiaeque seruire, quod omnino monstro simile est. Nam si, vt est apud Nasonem: Non bene conueniunt nec in vna sede morantur Maiestas & amor: Quanto mi
|| [ID00106]
nus
ebrietas, temule̅tia, & aliae voluptates, quae sordidis
etia̅ hominibus vicio dantur. Videant igitur qui alijs
dominantur, ne ipsi seruiant affectibus & vicijs, ac tunc se Reges vbi ratio
ipsos rexerit, esse posse iudicent. De hac sententia quaedam & supra ad
Demonicu̅, in primis praecepto 24. à nobis sunt addita.
XXXVI.
Nullus amicitiae temere tibi iunctus adesto, Aut si non ratio certior ante subest. Assuescas gaudere sed his congreßibus, vnde Et sapiens magis & laudibus auctus eas. Admonet non temere familiaritatem cum alijs ineundam, qua de re supra in praeceptis ad Demonicum aliquoties etiam est dictum. Hoc autem in loco addit quales congressus generosus animus expetere debeat, nempe virorum sapientia & virtute praestantium, quorum familiaritate ille erudiatur, & gloria̅ apud alios consequatur. Beatum illum Plato dicit, & Cicero refert, cui etiam in senectute contigerit, vt sapientia̅ verasque opiniones consequi possit. Praeclare quidem, sed vt in senectute valeamus assequi, iacienda sunt fundamenta ab adolescentia, quibus bene iactis, tanquam in domo bene aedificata, non est verendu̅ vt corruamus. Optima autem fundamenta sunt adolescentis ad sapientiam assequendam, si cum sapiens, id aetatis esse non possit, propter temeritatem atque insci
|| [ID00107]
tiam, qua
nec videre nec agere res optimas valet, quod certe potest, eorum qui habentur
sapientes consuetudine delectetur, & primum eos colere assuescat. Secundo
dictis illoru̅ aures libenter adhibeat. Tertio, eorunde̅ se quàm maxime similem esse velit, quorum non modo facta, sed
etiam dicta imitari contendat. Ex quibus principijs, vsus deinde
progressionibus, ad quam contendit sapientiam victor consequetur. Huc illud
Ciceronis, qui 1. de Offic. Facilimè, inquit, & in optimam partem
cognoscuntur adolescentes, qui se ad claros & sapientes viros, bene
consulentes Reipub. contulerunt. Quibus cum si frequentes sunt, opinionem
afferunt populo, eoru̅ fore se similes, quos sibi ipsi delegerunt
ad imitandum.
XXXVII.
Istis de rebus tìbi non vìdeare placere A prauis fieri quas quoque posse liquet: Eximiae sed virtutem tibi ducito laudi Cuius pars poterat cedere nulla malis.
XXXVIII.
Sint planae veri tibi honores, publicus haud quos Offert consensus concomitante metu. Si sed apud se mirentur prudens magis ipsi Pectus quam sortis prospera fata tuae. In his sententijs monet de iudicio & delectu habendo in ijs, qui quaeri & exhiberi solent honoribus. Hi inter ciuilia bona primum
|| [ID00108]
obtinentlocum, ac eos Aristoteles vitae
politicae finem & fructum, non vero voluptates aut diuitias, constituit. Cum
autem multa & varia vulgo habeantur genera honorum, illis omnibus Isocrates
praeferri iubet, virtutis verae honorifica testimonia & ornamenta, viris
solum bonis propria. Huc illud Ciceronis pertinet, quod in secundo de Offic.
extat, vbi: Admiratione verò, inquit, quadam afficiuntur ij, qui anteire
caeteros virtute putantur: & cum omni carere dedecore, tum verò ijs vicijs,
quibus alij non facile possunt obsistere. Hinc in admonitione 38. indicat illos
gubernatori verissimos honores esse censendos, qui non ob potentiam &
generis decus: sed ob singulare̅ prudentiam ipsi tribuantur. Ea
ratione vere illustres habendi sunt principes, qui non propter metum, sed
propter admirationem virtutis, ciues dicto audientes, & ad nutu̅ paratos habent. Ad hanc sententiam & illud Ausonij referatur: Non erunt
honores vsquam fortuiti muneris. Supra etiam praecepto 20. quaedam, quae cum his
conferri possunt: à nobis sunt annotata.
XL.
Ne poscas alios moderatis moribus esse, Viuendo reges at petulanter agi.
|| [ID00109]
Abs te sed facias moderatio praestita semper
Exemplo reliquis poßit vt esse bono.
Idque scias factis se conformare quod vrbs sit
Regis ad exemplum tot a parata sui.
Praecipit de dissimulandis, & accurate moperandis voluptatibus. Nam cum
duplices sint, vt & supra ad Demonicum est dictum, voluptates, aliae turpes,
aliae licitae: Sciendum quascunque turpes summo studio vitandas esse. Deinde ad
concessas quod attinet, sunt illae occultandae, quia maiore ex parte, sunt nobis
communes cum beluis: quas pronas, & ventri oboedientes natura finxit.
Praeterea in ijsdem brutis voluptatibus modus est tenendus, & alijs bono
exemplo praelucendum, idemque modus ad valetudinem est accommodandus, vt
prudenter Cicero monet, apud quem plura in hanc sententiam digna memoria, in 1.
de officijs legantur. Porro ad alterum praeceptum referatur & illud Ausonij:
Quanto plus liceat, tam libeat minus. Item versus Claudiani, quos, etsi plures
numero erant, vt magistratibus essent commendati & magis obuij, asscribere
voluimus. Sunt autem hi:
Hoc te praeterea crebro sermone monebo, Vt te totius medio telluris in orbe Viuere cognoscas, cunctis tua gentibus esse Facta palam, nec posse dari regalibus vsquam Secretum vicijs, nam lux altißima fati Occultum nihil esse sinit, latebrasque per omnes
|| [ID00110]
Intrat & abstrusos explorat fama recessus.
Tuciuem patremque geras, tu consule cunctis,
Nec tibi, nec tua te moueant, sed publica vota.
In commune iubes si quid, censesque tenendum
Primus iussa subi, tunc obseruantior aequi
Fit populus, nec ferre negat, cum viderit ipsum
Actorem parere sibi, componitur orbis
Regis ad exemplum, nec sic inflectere sensus
Humanos edicta valent, vt vita regentis
Mobile mutatur semper cum principe vulgus.
XLI.
Id signum praesis bene quod sit, quando videbis Si sic effectum sedulitate tua: Vt populus sit diuitijs maioribus auctus Huic sit & vt curae vita modesta magis. Docet de fine magistratus, qui est communis politicae societas, vtilitas & salus. Vt enim iuxta Ciceronem, gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori victoria: sic moderatori Reipub. beata ciuium vita proposita est, vt opibus firma, copijs locuples, gloria ampla, virtute honesta, & verae Dei Ecclesiae hospitium sit. Hunc igitur finem vbi assequitur magistratus, populo suo eum recte praeesse certum est. Huc Cyri exemplum, quod supra annotatum est, referatur.
XLII.
Abs te fac natis potius linquatur honesta Fama tuis, cumulus quàm nimis auctus opum.
|| [ID00111]
Has quia mortales subito perijsse videmus
Illa immortalis laude vigere solet.
Quinetiam fama concessum est quaerere nummos,
Nulli per nummos fama sed emta datur.
De gloria haereditatis loco liberis relinquenda potius, quàm opibus, quarum
aliquor collationes, notatu dignas, hîc instituit. Et sane illustris haereditas,
omnibus Crassorum & Lucullorum diuitijs praefernda, est patrimonium
virtutis, & gloriae parentum. Beati sunt quibus hoc patrimonium contingit,
multo magis vero laudandi, qui aut suapte industria tale sibi patrimonium
quaesiuerunt, aut acceptum à parentibus auxerunt. In eandem sententiam Cicero:
Optima, inquit, haereditas à patribus traditur liberis, omnique patrimonio
praestantior, gloria virtutis, rerumque gestarum: cui dedecori esse, nefas &
vicium iudicandum est. Eidem plane est affine illud Mimi: Honestus rumor alterum
est patrimonium.
XLIII.
Vestis & ornatus sit corpore splendidus, actis In reliquis reges quod decet id fer onus. Vt qui te cernunt aspectum propter & ipsum Imperio dignum te satis esse putent. Atque tui conuictores ob fortia corda Te simili tollant per sua verba modo. Vestium elegantiam in principe & laborum tolerantiam requirit. Quae si praestentur fore
|| [ID00112]
inquit, vt ille ab omnibus imperio dignus iudicetur. De vestitu notus est
versus: Atque viro vestis magnum decus addit honesta: & legatur prouerbium:
Vestis virum facit. Supra etiam ad Demonicum praecepto 38. dicta Ciceronis &
Pontani proposuimus, quorum hîc pluribus de vestitu regio disserit, in libello
que̅ de principe scripsit. autem
plurimnm valet in omni conditionis & vitae genere, quemadmodum etiam supra
dictum est: & pertinet huc illud Mimi: Feras quod laedit, vt quod prodest
perferas. Et omnino quibus gratus est honos, illis & onus, quod ex officio
perferunt, non iniquum aut molestum videri debet.
XLIIII.
Quae sint obserues semper tua dictaque facta Vt suescas raro criminis esse reus. De prudentia considerandi omnia dicta & facta, qua lapsus in vita nimij caueantur. Ea cura ad omnes pertinet homines, sed maxime propria est cordatis, quorum omnes sermones & actiones, certo consilio, ac persistenti quadam animi pensione, sedulaque animaduersione reguntur. Nam alij qui affectu & impetu quodam feruntur, indigni sunt hominis vocabulo, cum videlicet rationis suae neglecta cogitatione, pecudum & beluaru̅ morem se quantur potius, quàm hominum.
|| [ID00113]
XLV.
Optima res seruare modum, quia noscitur ille Sed facile haud statuas talia corde tuo. Quod magis haec ratio sit tuta resistere citra Vltra quam finem currere legitimum. Plus in defectu mediocria nanque valere Excessu quàm si sint agitata patet. Encomium mediocritatis, cius multae laudes, cum apud alios, tum apud Aristotelem extant. Et habentur multae prouerbiales sententiae, quae idem monent Cum autem difficile sit medium semper attingere, additur hic pulcherrima regula, quae docet in vtram partem extra illam mediocritatem delinquere sit consultius, nimiru̅ vt semper studeas minus facere potius, quàm nimium facere. Exempli gratia: Semper melius est, aliquanto minus esse seuerum, aut temperantem quàm oportebat, quàm nimis crudelem, vel nimis ebriosum esse. Sic Plinius lib. 11. Perniciocissimum, inquit, in omni vita quod nimiu̅, praecipue tamen corpori, minusque quod grauat, quolibet modo vtilius.
XLVI.
Vrbanus discas consuetis moribus esse, Et pariter praesta cum grauitate virum. Conuenit hoc quoniam regno, congreßibus est id Aptum, res nimis haec difficilis, sed erit. Nanque fere semper iusta grauitate decori In factis edunt frigidiora suis.
|| [ID00114]
Illos vrbani sed qui conantur haberi,
Abiectos humiles inueniasque nimis.
Talibus vtendum rationibus est, at vtrisque
His quae cuncta manent & fugienda mala.
Praeceptum de coniungenda vrbanitate cum grauitate, quarum vtraque qua ratione à
principe praestanda sit monet. Ex his grauitas, quam regiam esse indicat
Isocrates, omnes actiones & gestus regit, vt congruant cum ordine naturae,
personarum, locorum & temporum: Vrbanitas vero, quae familiari consuetudini
tribuitur, in sermone praecipue elucet, & vel in narratiunculis aut fabellis
apte prolatis, vel breuibus dictis, acute & salse aliquid monentibus aut
taxantibus concurrit. Additur autem hîc de vtriusque facultate, quod earum
studiosi plerunque ad extrema dilabantur, & externum illud honestum
decorumque transgrediantur, adeo vt in vtroque excellere sit difficilimum. Quos
enim natura & institutio graues effinxit: hi à salibus atque facetijs in
tristem quandam frigidamque recedunt seueritatem: & contra quibus vrbanum
est ingenium atque festiuum, in paulo humiliores delapsi mores, suae dignitatis
fastigium grauitatemque amittunt. Haec igitur extrema, vt circa studium illarum
virtutum vitentur, opera danda est.
XLVII.
Quicquid nosse voles ex rebus certius istis Quas regum dignas cognitione putant,
|| [ID00115]
Adsit discendis his experientia multa
Adsit doctrinae copia facta tibi.
Nam doctrina viam monstrabit, sed dabit vsus
Gestorum res vt rectius efficias.
XLVIII.
Priuati peragant quae facta Ducesque, quid ex his Contingatque simul mente reuolue tua. Nam si sic repetas tecum quae praeteriere Consilio melius postque futura reges. De ratione cognoscendi & discendi ea, quae magistratum gerentibus sunt necessaria, & ornamento. Nam miseri sunt principes, ac ne principes quidem, qui nihil eximium habent, praeter externum splendorem, & violentam potentiam. Illi enim aut tyrannice grassantur, aut doctis & sapientibus viris non imperant, sed ipsi parent, dum consilio & informatione eorum, modo si arduum & officio suo dignum aliquid laudabiliter efficere volunt, vti coguntur. Hinc veteres principes non aspernati fuerunt eruditione̅, vt nunc à plerisque fieri solet: sed doctrina̅ magno sibi & adiumento & ornamento esse, re ipsa sunt experti. Sed de his aliâs plura. Duas autem praecipuè rationes hîc Isocrates commemorat, quae ad discendum requiruntur, & alias causae efficientes eruditionis post naturam constituuntur, nimirum doctrinam & experientiam siue exercitationem, quarum & vtilitatem in politica gubernatione, in priore sen
|| [ID00116]
tentia breuiter indicat. In
altera vero docet de modo comparandi experientiam & vsum, per inquisitionem
rerum gestarum & exemplorum, tam priuatorum, quàm principum viroru̅, quorum inspectione, quae rectè aut secus fieri possint,
constet. Cogitamus autem ex praeteritis de futuris, cum similitudines, vt Cicero
alibi loquitur, comparamus, rebusque praesentibus adiungimus atque annectimus
futuras, hoc est similium affectuum, similes esse causas: & similium
causarum similes esse effectus statuimus. De eadem sententia & supra ad
Demonicu̅ praecepto 54. monuit.
XLIX.
Absurdum reputes, priuatos quaerere quosdam Mortem, quo laudem post sua fata ferant: Laetari reges gestis non velle sed istis Equibus & viuis gloria parta venit.
LI.
In primis tutum te conseruare studeto Quaeque tenes vrbis moenia celsa tuae. Compulsus sed quae grauiora pericla subire Si fueris, certo sit tibi propositum: Vt potius cupias per funera mortis honeste Tolli quàm vita turpiter inde frui.
LIII.
Naturam ne sperne tuam, sicut simul illa Fine suo tecum funditus intereat. Quin corpus mortis cum pressum legibus atrae Ast immortalis mens tibi contigerit: Hîc animi probitate tui fac poßit in orbe Immortale tui quo superesse decus. Hae sententiae praecipiunt de gloria, per virtutem & praeclara facta in orbe comparanda, & post obitum relinquenda. Talis gloria quae fundamento virtutis nititur, & animo generoso, summi est praemij loco proposita, omnia ea contineri videtur: quae sunt homini politico necessaria. Monet igitur primò à minore, vt magnates donec sunt adhuc in viuis per facta heroica sibi comparent gloriam, quae priuatis aliquibus tantae sit curae, vt post mortem etiam, quam propterea oppetere non dubitant, vigere eam optent. Sic Cicero 1. de Officijs: Vix inuenitur, inquit, qui laboribus susceptis, periculisque aditis, non quasi mercedem rerum gestarum desideret gloriam. Vnde secundò praecipitur, vt vera potius virtutum suarum, quae gloriam habent comitem, quàm generis & imaginum monumenta principes sibi parata relinquant. Huc illud Senecae dictum pertinet: Non facit nobilem atrium plenu̅ fumosis imaginibus, sed vir
|| [ID00118]
tus. Ea
ratione & in seque̅ti admonitione princeps, qui in tuto viuere
nequit, periculis forti animo susceptis, honestam potius morte̅,
quàm vitam turpem spectare iubetur. Huc & illud quod Cicero dicit: Sed cu̅ tempus necessitasque postulat, decertandum manu est, & mors
seruituti, turpitudinique anteponenda est. Eiusdem quoque sententiae fuit
praeceptum vltimu̅ ad Demonicum, vbi plura à nobis sunt addita.
Admonitio 52. praecipit vt regni officijque sui magistratus semper sit memor,
quod idem Ciceronem monere, supra inter caetera ostendimus. Quod ipsum si
expendet ille, omnia dicta & facta, non ad priuatae vitae humilitatem, sed
ad publicum splendorem acco̅modabit. Ea quoque ratione priuatos
affectus omnes seponet, inuictum se aduersus corporis voluptates geret, &
totam mentis aciem, in publicum bonum, non in priuatum commodu̅
intendet. Sententia 53. de eadem gloria & nominis immortalitate, ex animi
monumentis relinquenda monet. Nam cum caetera omnia in morte corporis pereant,
nec quicquam homo auferre secum possit: Sola virtutis, sapientiaeque possessio,
in animo persistens, immortalis habetur, vt & ad Demonicum supra est
dictu̅, & prouerbio alioqui, Virtus aeterna celebratur. De
gloria quoque, maxime vero ea, quae viris politicis conuenit, & ab ijs
quaerenda est, copiose Cicero disser it in 2. de Officijs, vbi tres praecipue
effectrices gloriae
|| [ID00119]
causas enumerat,
nimirum beneficia, beneficam voluntatem, & famam virtutis.
LVIII.
Vtere praeceptis vel, quae sunt tradita, nostris Aut his inuenias vt meliora vide. In his aphorismis de virtutis, & quae illius iuxta Platonem maxima pars est, sapientiae meditatione & exercitio, instituendo praecipit. Ea igitur meditatio sic cum fructu suscipietur & succedet, si princeps aut alius quiuis, de praeclaris actionibus seu virtutibus loquatur, quae loquitur sentiat, quae sentit & rectè fieri cogitat re ipsa perficiat. Si item quae in alijs miratur gesta gloriosa imitetur, quaeque liberis etiam suis vtilia praescriberet aut honesta, ea ipse praestet. Huc illud referatur quod Cicero ait: Virtutis laudem omne̅ in actione consistere: & vt idem
|| [ID00120]
alibi dicit:
Fructum ingenij & virtutis tum maxime percipi, cum in proximu̅
quenque conferatur. Non enim sapientiae aut virtutis studium sola cognitione,
commendatione, admiratione absoluitur. Vnde parum laudis merentur, qui acute
quidem perspiciunt, & quid in agendo sit aut tenendum, aut abijciendu̅ planè intelligunt, praedicant & disputant: vbi verò vsus
venerit, destituti consilio & tanquam manci inconsulte omnia & temere
agunt. Accedat igitur & haec sapientiae siue prudentiae pars, quae quasi
magistra actiones ipsas praemonstret & corrigat, quae in alijs imitanda sint
moneat, quid in age̅do seruare, quid cauere debeamus doceat. Addit
autem Isocrates, modesta quadam significatione, vt Nicocles vel haec praecepta
vel meliora, à se inuenta in gubernandis subditis sequatur.
LIX.
Iudice te sint hi sapientes, vilibus haud qui De rebus rixas acrius ore mouent: Maxima tractantur cum forte negocia verbis Sed qui concinnis perdidicere loqui.
LX.
Illi nec sapiant tibi qui felicia multis Promittunt, ipsi pluribus his sed egentt Sed de se modice qui dicunt & gerere apte Res, interque homines viuere rite queunt, Quique instat vitae dum quae mutatio dura Turbari nimium non sua corda sinunt:
|| [ID00121]
Sed pulchre nec non moderate cesserit vt sors
Vel mala vel sua quos commoda ferre iuuat.
Postremo exponit suum de sapientibus iudicium, quibus certa tribuit officia, quae
& à caeteris hominibus vanis, inflatis, & improuidis eos discernunt.
Primò enim sapientes recte dicendi facultate, de rebus maxime honestis &
vtilibus praestant, & omittunt concertationes de asini, quod dicitur, vmbra,
atque rebus minutis, quae aut non sunt necessariae aut superuacaneae, , vt alibi Isocrates noster ait. Se cundo tribuitur
sapientibus ea virtus, qua ipsi frenant se, ne in opinione de se, aut in
sermone, aut actionibus supra vires suas se efferant, nec extra vocationem
aliquid suscipiant: sed euitantes arrogantiam dextrè quae agenda sunt
perficiunt, hominibusque in vita se attemperare possunt. Praeterea describuntur
à singulari moderatione animi, qua se non efferunt in rebus secundis, nec
animu̅ abijciunt in aduersis. Nam quemadmodum & Liuius
ait: Is demum vir erit, cuius animum, nec prospera fortuna flatu suo efferet,
nec aduersa infringet. Supra ad Demonicum praecepto 71. Porro sapientiae
praecepta latissime patent, & ex suis disciplinis & autoribus vberius
petenda sunt. Notandum est & illud, eam, quae hominibus tribuitur, virtutem
& sapientiam intelligendam esse,
|| [ID00122]
vt is iudicetur
dici & bonus & sapiens, qui minus & rarius errat ac delinquit quàm
caeteri. Nam ea est rerum humanarum in his terris conditio, vt in eis nihil
perfectum, nihil ab omni parte beatum dici possit.
FINIS PRAECEPTORVM AD NICOCLEM.
|| [ID00123]
DE GENERE CAVSAE ET ARGVMENto orationis eius, quae Nicocles
inscribitur.
SI spectemus praecepta ipsa, quae potiorem locum obtinent in
oratione, est & haec didascalici generis, vt superiores. Eo enim fine
& consilio haec praecepta proponuntur, vt ex eoru̅
doctrina & institutione auditores, ad quos pertinent, quae sunt sui
muneris cognoscant & addiscant. Argumentu̅ vero huius
scripti etiam est
seu ciuile. Nam vt in proxima oratione de principum
virtutibus, & gubernatione eorum laudabiliter instituenda praecepta sunt
tradita: Sic in hac qui correlatiuum illius sunt subditi, seu ciues, de suo
erga magistratum & legitimam gubernationem officio eaocentur. Quod si
vtrique & magistratus, & qui illis subiecti sunt ciues, suum
assequantur finem, & munus, de quo hîc admonentur, absoluant, vix satis
potest dici, quanta publicè & priuatim sequatur felicitas. Ac de fine
quidem & virtutibus eorum qui imperant, in praeceptis superioribus nec
pauca, nec inutilia sunt dicta & exposita. Eorum aute̅ qui
parent, de quibus nune agitur, terminus
|| [ID00124]
est obligatio ad praestandam oboedientiam magistratui suo,
quam & ipsam à praesidibus, administris & ciuibus suis Nicocles hîc
potissimu̅ requirit. Quod si causas illius oboedientiae
cogitamus, plurimae & valde graues concurrunt. Ac vt ex sacris literis,
quae non tantu̅ propter iram, verumetiam propter conscientiam
seueriter eam praestari postulant, iam non multa adferamus: aliae quoque
rationes habentur. Nam animus humanus nisi plane stupidus sit, & à sensu
communi alienus, fieri non potest, quin aliquando apud se vincatur tanta cur
arum & laborum multitudine, quantam magistratus subiectorum causa
sustinere, ex ijs quae antea dicta sunt intelligimus, & oculis quotidie
videmus. Cùm vero naturali quodam affectu illis, qui de nobis benè merentur
benefacere studeamus, cur non illud naturale gratitudinis beneficiu̅ conferimus in magistratus, vt & caeteros superiores,
parentes: praeceptores, &c. quorum labores & beneficia non solum
sunt maxima, sed prope etiam diuina. Nam omnino statuendum est, illos tanta
sustinere & efficere posse minime, nisi ope & gubernatione diuina
iuuarentur. Deinde magistratus legum, vt & supra est annotatum, custodes
sunt, leges ciuilis societatis, humanaeque coniunctionis, ad quam
celebrandam, si naturali instinctu mouentur homines, eadem quoque natura
magistra legibus & magistratibus parere docentur, vt oboediendi
naturalis quaedam sit necessitas. Adde quod ipsorum magistratuum officium
est haud
|| [ID00125]
postremum, leges scribere, easdemque antiquare. Quippe cum
multa saepe immutanda sint in ciuitatibus, tanta est vis temporum. Si igitur
magistr atus vel autores ipsi legum sunt, iure sibi ciuitatis totius
oboedientiam vindicant, iure boni ciuis prima laus est, parere rectoribus.
Contra nihil eo ciue tetrius, nihil perniciosius, qui superbiam,
proteruitatemque illis suam opponat. Hinc seditionum semina, labesque
Rerumpub. Ex magistratuum enim contemtu, legum oritur despicatio, quae res
ciuilem omnem tranquillitatem perturbat, labefactatque publicam libertatem.
Nec alij quondam gigantes fuisse videntur, quàm ij qui legibus rebellantes
Respub. occupare conati sunt. Non dissimiles etiam illis, qui Cyclopes &
Laestrygones producuntur, fuerunt. Haec monstra teterrima, & dirae illae
pestes erebi, queis numina mille, mille nocendi artes. Et sane magnis
cumulandi sunt laudibus Poëtae, qui haec non tam finxere, quàm sunt
detestati. Quin & Philosophi cum animaduerterent naturali quadam
prauitate homines odisse, aut sanè aegre ferre imperium alioru̅, multa scripserunt, quibus eiusmodi affectus reprimerent, & certo
statuerunt, nihil aeque atque magistratum esse necessarium. Etsi autem
sapientes illi & docti viri, nunquam poenitus prauitatem licentiae
cuiusdam naturalem, eximere animis potuerunt: tamen cum alijs rationibus
eruditis, tum perueniendi aliquando ad magistratum spe proposita, homines à
seditionibus cohibuerunt, & societati
huma
|| [ID00126]
nae
optimae consuiuerunt. Ideoque scriptis suis haec &
simelia dicta inseruerunt, quorum quaedam & in sequentibus praeceptis
continentur: Neque solum ijs praescribendus est imperandi, sed etiam ciuibus
obtemperandi modus. Nam & qui bene imperat, paruerit aliquando necesse
est. Et qui modeste paret, videtur qui aliquando imperet, dignus esse.
Itaque oportet eum sperare, qui paret, se aliquo tempore imperaturum, &
illum qui imperat, cogitare, breui tempore sibi esse parendum. Ex singulari
quoque studio ordinis politici, & conseruandae coniunctionis humanae,
addideru̅t praeceptis istis comminaetiones quasdam, vt cum
dixerunt: Deum magistratus curam habere, & grauiter punire
inoboedientes, neque satis esse, obtemperare & oboedire magistratibus,
nisi & colerent eos atque diligerent. Plato è sua Repub. statuit
pellendos eos, qui aduersarentur magistratibus, & dixit tales è Titanum
genere prognatos, qui non dubitauerunt dijs coelestibus se opponere, quos
& simili aut pari cum his poena dignos esse affirmauit. Sed haec de
cavsis praestandae oboedientiae dicta sint. Quanti vero fructus ex ea
consequantur facile intelligemus, si considerabimus in qua Repub. nec
magistratibus, nec corum legibus digna exhibetur reuerentia, eam diu saluam
esse non posse, cum salus tranquillitasque ciuitatis, in honorandis
magistratibus, & seruandis legibus sit a sit omnis. Qualis vero earum
obseruantia esse potest, vbi & vicia in precio sunt, & inagistratus
contemnuntur? quorum contemtus
|| [ID00127]
ciuiliu̅ malorum omniu̅ origo
& fomes est. Nam vt rem familiarem quamuis amplam, breui dilabi necesse
est, si paterfamiliâs despectui sit familiaribus, ita ciuilem quoque
societate̅ dissolui, euertique Rempub. si magistratus
pessundetur, qui legum custodes & ministri sunt, quique quod medicorum
est officium, & praeuident aegritudines antequam accedant, conanturque
arcere eas: & vbi accesserunt remedia adhibent, quibus sanare illas
queant. At de vtilitatibus, quas parendi studium, & ciuilis legu̅ obseruantia secum affert, ipse etiam Nicocles concionatur in
sequentibus praeceptis, quibus ad excitandum & mature flectendum
iunioru̅ animos, vt parere imperantibus addiscant, pio
studio praemittere volui.
DE TERTIAE ORATIONIS INSCRIPTIONE.
CV M varia sit inscriptio libelli huius, de e peculiare
aliquid annotandum esse duximus. Inscribitur enim primo
, quod ipse hanc orationem ad suos
aulicos & ciues habuerit, & de ipsorum erga se regem officio
concionatus sit. In hunc enim vsum Isocrates hanc oratione̅ a
se scriptam Nicocli obtulit, & ex aliquot eius praeceptis colligitur,
non tantum inferioribus è plebe hominibus, sed & regni proceribus atque
administris regijs propositam fuisse. Deinde addi solet altera inscriptio,
quae est
, quod rex ipse
|| [ID00128]
suis ciuibus consulat, & quo pacto se in regno ipsius
honeste gerere debeant praescribat. Tertio in quibusdam exemplaribus habetur
& titulus
, hoc est, socialis, quae si vera
esset inscriptio, significaret, quod inter regem & ciues quaedam sit
societas, qua imperium, dum vtrique suo recte funguntur officio, facile
aduersus hostiles incursiones defenditur. Sed titulus iste hîc locum habere
non videtur, sed ad orationem eam, quam scripsit de pace autor pertinet,
sicut & illi praeponi consueuit. Porro Plutarchus in vita Isocratis
testatur, eum à Nicocle pro oratione ad ipsum scripta, accepisse
vigintitalenta, quod praemium, vbi ad nostram conferimus monetam, tale
fuisse videmus, quale viris praeclarè doctis hodie pro egregijs ingenij
monumentis & laboribus, posteritati etiam vtilibus, non persoluitur
& impenditur.
DE DISPOSITIONE.
TOtius orationis quatuor partes, docendi gratia, constituimus.
Quarum prima ab initio continet literarum ac eloquentiae, contra
calumniatores rudesque homines defensionem. In qua de dignitate, vsuque
eruditionis, & facultatis dicendi ab effectibus & multiplici
vtilitate disserit. Altera pars comparationem formarum Reipub. inter se
complectitur. In ea Monarchiam seu regnum caeteris formis, vt Oligarchiae
& Democratiae, longe antecellere, & ob id quoque colenda̅ fouendamque
|| [ID00129]
esse censet. Instituta igitur antithesi seu contentione,
praerogatiuas Monarchiae in rebus gerendis, & pacis & belli
temporibus, multis rationibus demonstrat. In tertia parte Nicocles
commendaetionem suae gubernationis proponit, & primo ostendit, se iure
haereditario regnum suum obtinere. Deinde concionatur de suo munere, &
erga Rempub. sibi commissam animo, eamque se praeclare administrare probat.
Vnde in quartam partem, quae est vltima, sensim delabitur, ac de officijs
procerum regni sui & ciuium disserit, vitaeillis degende quasi leges
quasdam praefigens. Attento autem lectori facile apparebit, priores tres
partes, propter vltimam, tanquam totius orationis scopum esse accersitas.
Eam igitur partem, vt in superioribus est factum, rursus in praecepta XXXV.
distributam, versibus reddidimus, & breui quadam expositione
declarauimus, vt adolescentes vtilissimis harum virtutum praeceptionibus
informati, olim Reipub. maiori vsui, emolumento atque ornamento esse
possint.
|| [ID00130]
I. Praeceptum.
Quisque datum iubeo, proceres, ex ordine vestro Sedulus & iustè praestet vt officium. E quibus alterutrum quod si neglexerit vllus, Edet is in factis deteriora suis. Ergo horum vos negligite aut contemnite non quid Proposita quae sunt cognita lege prius. Ponderis haud tantum quod sitque putetis in illa Re fuerit culpa quae violata sua: His estote sed intenti sic, pars vel vt vna Tota sit vt faciat res mala vel melior. Et minus haud curae vobis res esse sinatis Nostras, quàm proprias quas sibi quisque tenet. Exiguos illos nec honores ducite, praestant Hi quibùs eximij qui bene nostra gerunt. In hoc praecepto concionatur de duabus praecipue virtutibus, nimirum diligentia & iustitia
|| [ID00131]
seu
fidelitate, in obeundis singulis partibus eius officij, quod aulicis praefectis
& ciuibus commissum est. Non minus enim quàm à magistratibus, ab administris
& subditis requiritur, vt sedulo res sibi traditas & commendatas curent,
iustitiaeque, & quae illius à Cicerone fundamentum constituitur fidei,
vbique sint me mores, resque dominorum non secus quàm suas tractent. Porro fides
seu fidelitas haec potissimum complectitur: noticiam & peritiam officiorum
suae vocationis, diligentiam in obeundo officio, & constantiam ab honesto
proposito seu munere non recedente̅. Addit aute̅
Nicolcles, magnifaciendos esse honores, quibus regij ministri fruuntur, id quod
iure fieri putetur, propter magistratus, cuius vices in rebus gerendis obeunt.
autoritatem, qua diuinitus ille auctus & ornatus est. Porro de his quae
serna̅da sunt à praesidibus, ad quos praeceptum hoc potissimum
spectat, idem fere monet Ioannes Iouianus Pontanus libro de oboedientia quarto,
capite 14. vbi, Eorum, inquit, qui moderandis populis, prouincijsque regendis
praefecti sunt, vna omniu̅ haec est ratio, legibus vt pareant,
& publicè priuatimque iustitiae seruiant. In qua reddenda tria praecipue
seruanda sunt ab eis: Primum vt inspiciant, quae regis supremiue magistratus
voluntas sit. Secundum, quid aut regni, aut ciuitatis priuata iura statuant.
Tertium, quid iura communia & Imperatorum sanctiones decer
|| [ID00132]
nant, & quae sequuntur. Idem
libro 3. cap. 11. Ministrorum, inquit, prima virtus erit fidelitas, qua remota,
aut nulla ipsi vtentur in dominos oboedientia, aut simulata, aut ficta. Ibidem
diligentiam, & studium, & taciturnitatem aliasque bonas artes erga
dominos exerceri postulat.
III.
Tales vos alios erga simul esse decebit Qualem me vobis quaeritis esse Ducem. De iustitia commutatiua praecipit, & primum prohibet, seu furta quibus aliena attrectantur & rapiuntur, & propriae etiam facultates amittuntur. Nam plerunque qui aliena appetunt, sua quoque perdunt, quemadmodum & fabula de puero fallace monet. Et sacra scriptura spoliantem spoliatum iri dicit. Deinde postulat vt tali sint erga alios animo, quali velint erga se esse principem suum. Huc illud pertinet, quod de Traiano Imperatore Eutropius scribit. Is cùm ab amicis culparetur, quod nimium erga omnes comis esset, respondit: Talem se Imperatorem priuatis esse, qualem sibi Imperatorem priuatus optasset.
IIII.
|| [ID00133]
Ditari potius ne vos properetis, haberi Quàm clari multa de probitate viri. Ex Graijs scitis populis quia barbaricisque Illos euectos pluribus esse bonis: Virtutis studio quos propter praestita facta Emerita celebres gloria laude facit, Docet famam honestam, seu virtutis laudem potius quàm pecunia̅ esse comparandam, idque ideo quod illi demum omni genere bonorum abundare videantur, qui virtute sunt praediti. Nam quemadmodum & supra dicitur: Fama pecuniae comparari possunt, emi pecunijs fama non potest. Huc illud Mimi pertinet: Bona opinio homini pecunia tutior est. Cum autem supra multa & saepe de politicorum virorum gloria dixerimus, hîc nonnihil de priuatorum etiam addendum esse duximus. Priuatis igitur eam tribuimus gloriam, qua quisque in suo vitae genere, officio suo satisfacere existimatur: hoc est, habere & voluntatem & facultatem efficiendi id, quod ab ipso postulatur. Hac enim gloria etiam opificibus & seruis est opus. Ea gloria postulat peritiam & studium suae artis, vitae integritatem, ciuilitatem morum, moderationem animi atque linguae, seueritatem humanitate temperatam, &c.
V.
Diuitias non augeri reputetis iniquis Lucris, ast ea quod dura pericla ferant.
|| [ID00134]
Prohibet captare lucra cum iniuria aliorum, & ea non commoda sed inco̅moda afferre monet. Id vero à magistratu omnino requiritur, vt
publicis edictis caueat eiusmodi iniurias & rapacitatem, quae saepe est
causa seditionum & magnarum in Republica mutationum, sicut & Aristoteles
in quinto politicorum, lucra & iniurias inter eas causas refert. Ac vtinam
hoc praeceptum omnes homines, & praecipue negociatores non scrinijs, sed
pectori inscriberent suo, ducerentque non esse lucrum, quod iactura bonae mentis
comparetur, neque quicquam vtile esse, quod non idem sit honestum, quemadmodum
& Erasmus monet de prouerbiali versu Hesiodi: . Quo
in loco & similia autorum dicta legi possunt. Cicero etiam cum alibi tum
praecipue in 3. de Officijs multis rationibus, ex ipsius naturae lege sumtis
docet, in omnibus rebus contrahendis, potiorem honestatis quàm vtilitatis
rationem habendam, & vtranque nunquam esse separandam. De sacris interim
dictis & praeceptis, breuitatis studio nihil monemus.
VI.
Cedere non lucrum sperabitis accipiendo Facturos dando vos quoque damna minus. Obtinet illorum neutrum quia semper eandem Vim, fecisse sed id certius expediet:
|| [ID00135]
Ex illis quod sub tempus committitur aptum,
Et non virtutis conditione caret.
De habendo delectu tam in accipiendis, quàm in erogandis pecunijs, & alijs
rebus. Vulgus quidem hominum, cui , semper satius esse
accipere quàm dare existimat. Hîc vero Isocrates id semper statuendum esse
homini bono negat, quod non vbique eadem sit, & accipiendi & dandi vis
atque vtilitas. Nam quemadmodum & vulgo dicitur: Negligere suo tempore seu
in loco pecuniam est eam lucrari. Interdum etiam fit vt plus obsit accipere,
& consultius fuerit dedisse. Praeterea vt proprium est liberalis viri,
conferendis muneribus prodesse & gratificari quàm plurimis: Sic illiberalis
est in comparandis & capiendis illis nocere alteri, & à recto honestoque
recedere. Ergo quae accipienda sint, quae etiam repudianda, qui sibi ipsi de
esse non volet, diligenter videbit, & in vtroque diligenter rationem habebit
circumstantiarum, de quibus praeter alios Cicero 1. & 2. libro de Officijs,
de beneficentia monet. De erogandis quoque pecunijs noti sunt versus: Fac sumtum
propere cum res desiderat ipsa. Dandum etenim est aliquid cum tempus postulat
aut res.
VII.
Vos non difficiles vllis praebete ferendis Iußis quae vobis nostra per ora sonant.
|| [ID00136]
Per quos nam multu̅ dum nostra negotia
tractant,
Quaesitum nobis vtilitatis erit:
Illi complures & fructus percipiendo,
Aedibus hinc poterint consuluisse suis.
Praeceptum est de praecipuo ministrorum & subiectorum fine atque officio,
quod consistit in studio parendi mandatis magistratuum. Id autem requirit
iustitia vniuersalis in subditis, vt iuxta omnes leges obtemperent, ac vt in
quinto de legibus Plato inquit: Gloriosius sibi esse ducant, reliquos ciues
oboedie̅tia erga leges, quàm certamine Olympico vincere.
Additur autem hîc de fructibus illius oboedientiae, quod quo plus administri
ciuesque dominis suis profuerint, eo plus priuatis etiam rebus suis emolumenti
comparaturi sint. Sed de causis oboedientiae magistratibus praestandae, & de
vtilitatibus eam consequentibus, cum plura dixerim supra, hîc prolixior esse
nolo. Nihil etiam hîc addo, an iniusta vel impia mandantibus sit obtemperandum,
de quo alibi copiosius doceri solet.
VIII.
Quorum quis vestrum fuerit sibi conscius ipsi, Illa quidem nec me posse latere putet. Nam licet ipse meo praesens non corpore verser, At mentem factis credat adesse suis. Si fuerit vobis animus quia talis, agentur Ex omni per vos parte modesta magis.
|| [ID00137]
IX.
Non aliquid de posseßis abscondite, nec quod Efficitis, nec quae perficienda forent. Ignotum vobis quia non est, quae peraguntur Clam reliquis multos rebus inesse metus.
X.
Non vos occultos habeat non callidiores, Publica res vestros quae fouet alma lares. Viuite sed talis studiosi simplicitatis, Facta adeo quouis sint vt aperta loco. Vt vobis nullius obesse calumnia poßit, Quamuis his falsus quis nocuisse velit.
XI.
Facta probate malis & connumerabitis ista, Esse minus cupitis quae mihi nota Duci. Sed bona sint ego perceptis quibus ante per aures, Censebo posthac nos magis esse probos. In his sententijs praecipit de habenda ratione conscientiae, in quocunque genere facti. Et vero sacrae literae, vt hoc primo moneamus, postulant vt metuamus & obtemperemus superioribus, propter conscientiam, ne videlicet ea affectibus à reuerentia & oboedientia alienis contaminetur. Sed ex subiectis hodie sunt pauci, qui rectè illud considerant, & si examinare liceret corda, videremus plerosque parere animo parum consentiente, & tantu̅ formidine poenae
|| [ID00138]
coactos. In eo igitur metu, vt Nicocles suos oboedientes detineat, omnem spem
occultandi & coelandi ipsis adimit, ac nihil tandem se latere posse eorum,
quae gerantur, affirmat. Nam & prouerbio multae regum aures atque oculi,
longaeque manus esse dicuntur. Id quod ideo monere se ait, vt modestius agere
discant. Plurimum enim in omnibus rebus agendis, respectus domini apud cìues
& ministros ponderis habet, vt & prouerbio alio dicitur: Frons occipitio
prior. Idem monet sententia 9. in qua addit sine trepidatione & terrore clam
nihil haberi & tentari posse. Etsi enim quippiam occultaris in praesentia,
quod non multo post innotescet necesse est vt metuas, sicut & supra ad
Demonicum est dictum. Rectè igitur Cicero praecipit, vt non modo facere, sed ne
cogitare quidem audeamus, quod non audeamus praedicare. Sententia 10. requirit
studium simplicitatis animique sinceri, qui vere ac serio & non callide
& simulate in Repub. dicat & faciat, ita vt ab omni calumnia tutus esse
possit. Quae quidem admonitio digna est, vt de ea diligenter cogitetur. Vitium
enim calliditatis & simulationis nostra hac infelici aetate latissimè patet,
& in principum aulis magnisque vrbibus in primis dominatur. Notetur autem
hîc illud Ciceronis, qui in 2. de Officijs: Quod si, inquit, qui simulatione,
& inani ostentatione, ficto non modo sermone, sed etiam vultu, stabilem se
|| [ID00139]
gloriam consequi posse rentur
vehementer errant. Vera gloria radices agit, atque etiam propagatur: ficta omnia
celeriter, tanquam flosculi, decidunt: nec simulatum potest quicquam esse
diuturnum. In his tamen dictis simulatio & dissimulatio, quae nemini nocet,
sed tibi & alijs potius est vtilis, non prohiberi videtur. Neque enim viro
bono indignum est, cauere improborum insidias, atque offensas potentiorum:
quamuis facta illorum non probes, nec vlla ratione emendare possis. Idem
Isocrates noster quoque supra ad Demonicum probat, vbi absurdum esse aperto
animo obambulare ait. Admonitio 11. iubet examen haberiactionum, & eas in
subditis commendat, quae aperte & domino sciente & comprobante geruntur.
Hîc igitur simul exemplum proponitur principis maxime solliciti &
vigilantis, qui suarum rerum rationem habet accuratam, neque magnopere fidit
alienis manibus, auribus & oculis, quod principes aut domini negligentes
facere solent.
XII.
Imperio nostro nocituros ne taceatis, Sed grauibus tales vocibus arguite. Celantesque pari dignos reputabitis esse Supplicio, quo sunt per mala facta rei. De indicandis maleficis & insidiatoribus, deque non defendendis sed obiurgandis illis. Et
|| [ID00140]
quia silentium, de eiusmodi hominibus, consensus aut collusio esse videtur,
significat eadem poena occultantes cum delinquentibus pares censendos. Idem
versus illi monent: Quod nosti haud recte factum, nolito tacere. Ne videare
malos imitari velle tacendo. Supra etiam Mimi dictum illud est recitatum: Bonus
animus erranti nunquam obsequium accommodat. Quin & vulgo fauens &
consentiens, poena eadem dignus reputatur.
XIII.
Iudicio vestro felices sint minus illi, Qui quae committunt clam malefacta tenent. Sed vita maculis gaudentes qui caruisse, Non faciunt culpa quid grauiore mali. Est quia conueniens illos perferre malignis, Debentur factis quae mala fata suis: Hos ast ornari per praemia iusta beatos Gesta quod illorum iusta fuere simul. Vulgo felices eos iudicant, qui quicquid mali perpetrent impune euadunt, & quibus clam scelera sua exercere licet. Sed hîc Nicocles ciues suos à vulgi opinionibus, ad co̅scientiae iudicium reuocat, verae felicitatis descriptione. Nam ea felicitas, quae quidem in huius vitae miserijs homini contingere potest, iuxta philosophos saniores, aut à sola virtute, aut maxime ab ea pendet. Occultae vero malitiae, & calliditati, cum non honestas, non virtus, sed iniu
|| [ID00141]
riae, flagitia, scelera proposita sint: eam & à felicitate vera,
& omni prudentia longissima abesse, nemo sanus negare potest. Aethiologia
autem quae additur consentit cum iustitia Dei, quae omnes naturas cum norma
iustitiae suae pugnantes vult destrui & puniri: Bonos vero vult defendi
& conseruari. Hinc regula illa est nata: Iustis bene debet esse, iniustis
male. Huc & prouerbiale illud spectat: Improbi consilium in extremum incidit
malum.
XIIII.
Nulla sodalitij aut conuentus sumite iura, Iussa voluntatis sint nisi nota meae. Imperij reliquis in formis talia nanque Foedera permultum quis valuisse neget? Vnus at est vbi Rex rebus praefectus agendis, Illa solent tandem dura pericla sequi. Prohibet conspirationes, sine autoritate magistratus à subiectis susceptas. Ideo autem maxime in imperio regio eas vitare iubet, quod plerunque fiunt studio seditionis, in qua improbi homines & factiosi vires suas & consilia coniungunt, ad conuellendum Reipub. statum, & legitimos magistratus opprimendos. In eiusmodi coniurationibus omnino illud accidit, vt mala consilia, malos habeant exitus. Ad caeteras vero gubernationum formas quod attinet, confoederationes in eis plurimum valere ait, &
|| [ID00142]
solent illae quaeri & expeti
necessariae defensionis causa, quae iuris naturalis est, & ob id, modo iusta
sit, licita.
XV.
A diris solum non abstinuisse velitis Criminibus, studium sed procul hoc & erit Est aliqua quod coniunctum cum suspicione, Culpae quam turpem dicere quisque solet. Admonet non esse dandam occasionem suspicionibus, ex eiusmodi factis seu conatibus, qui non satis honesti esse putentur. Cum autem quàm maxime homines ad suspicionem proni esse soleant, & vt Mimi illud habet: Ad tristem partem strenua suspicio sit: eo maiore studio id quaerendum, vt suspicaces naturae, quae maleuolentia & maledicentia raro carent, minus causae, vt nos calumnientur habere queant. Huc referatur praeceptum, de cauendis criminationibus, etiam falsis, quod supra ad Demonicum est traditum. Et Comici illud: Non culpam solum, sed etiam suspiciones culpae vitare decet.
XVI.
Tuta sat & vobis sint constantißima mecum Foedera amicitiae quae retinere licet. Praesentemque statum vos conseruabitis istum, Mutari quisquam nec bene sueta velit. Sic notumque per hos fieri non posse tumultus Quin pereant vrbes versaque tecta ruant.
|| [ID00143]
Rursus monet de praecipuo boni ciuis officio, nimirum vt ille obseruans sit
magistratus, & disciplinae, & studiosus pacis atque tranquillitatis. In
primis autem nouae res, & mutationes in Repub. â ciuibus fugiendae sunt.
Quantis enim cum damnis & periculis mutationes illae sint coniunctae,
praeter Nicoclem, aut Isocratem nostrum Xenophon indicat, vbi ait: : Nullae rerum publicarum mutationes fiunt sine coedibus. Id
cum verum esse ipsa satis testetur experientia, omnes sapientes magistratus, eas
sedulo praecauerunt.
XVII.
Ducite saeuitiam nec non mansuetius acta Ipsis non dominis attribuenda modo: Quin praebent mores populorum sed quoque causam, Affecti sint hac vt ratione Duces. Asperius quia quàm vellent regnare coacti, Sunt multi populi per malafacta sui.
XVIII.
Esse bonis animis iubeat vos haud magis illud Rex ego quod clemens mitia corda gero: Quàm quae perficitis studio virtutis honesto, Ipsi facta, quibus pectora tuta manent. Causas vel saeuitiae vel clementiae principum ostendit, easque non tam à natura gubernatorum quàm ex moribus subditorum pendere indicat.
|| [ID00144]
Vt igitur ob recte facta hi amantur à
magistratibus, sic ob petulantiam & improbitatem durius tractantur. Hinc
recte à Pythagora ignis gladio non fodiendus dicitur, id est, non lacessendam
esse potentiam, vel non agendum aut dicendum quicquam, quod principem laedat aut
prouocet ad iracundiam. In eandem vero sententiam Alexandru̅
dicere fuisse solitu̅. Q. Curtius refert: Regum Ducumque
clementiam, non modo in ipsorum, verumetiam illorum quorum est parere ingenijs
sitam esse, siquidem obsequio mitigantur, contumacia fiunt truculenti. Hinc
& sequens admonitio docet ciues potius recte factorum conscientia, quàm
principu̅ clementia niti debere. Ea enim conscientia, quae
& iueunda est & fructuosa, maximum boni viri vt praemium, ita &
praesidium est habendum. Qua de re infra rursus praecepto 25. monebitur.
XIX.
In tuto dabitur dum viuere me statuatis, Hac quoque securos nos ratione fore. Nanque meis rebus bene succedentibus, isto Vestrae se poterunt res & habere modo. Fortunam populi & principis communem esse docet. Hinc quo tutiores sunt ipsi Duces, eo se curiores ipsi subditi esse possunt, & econtra quo illi infeliciores sunt, eo hos miseriores esse
|| [ID00145]
videmus. Huc illud
Mimi referri potest: Inferior horret, quicquid peccat superior. Et versus ille:
Quicquid delirant Reges plectuntur Achiui: Sicut & contra, Quicquid delirant
Achiui Reges etiam plectuntur.
XX.
Regno vos humiles nostro decet esse, ferendo Tradita quae vox & regia lege iubet. Splendor at in vobis sit publica quando subitis Munera, perficitis iussaque quando mea. Requirit à ministris & ciuibus duas virtutes. 1. Humilitatem, qua debita modestia, reuerentia & oboedientia erga magistratum suum legitimum se gerant. 2. Splendorem magnificentiae cognatum, qui in ornamentis domesticis, in cultu corporis, in supellectile, in apparatu rerum diuersarum praelucet. Quo igitur in loco vtraque praestanda sit ipse etiam Nicocles docet, nimirum altera in obseruando rege & legibus eius, altera in gerendis publicis negotijs & imperatis principum perficiendis.
XXI.
Virtutis cura iuuenilia corda tenete, His non tradentes dogmata casta modo: Sed quoque monstrantes rebus praeclarius actis Quales praestantes conuenit esse viros.
XXII.
Ortos è vobis natos parere docete Imperio, quod Rex per sua iuratenet.
|| [ID00146]
Illius in studio virtutis praecipueque
Assuescant vitam continuare suam.
Edocti fuerint quia si parere regenti
Hinc multo poterunt imperitare magis.
Et se dum fidos praestant & pectore iustos
Nostri participes his licet esse boni.
Ausi sed fuerint vbi se praebere malignos
Adducent opibus dura pericla suis.
XXIII.
Ingentes natis vos tradere posse putetis Diuitias, firmae quaeque manere queant: Si nostros animos sic conciliabitis, vt non Regius amplecti de sinat hosce fauor. In his sententijs praecipit de institutione & disciplina puerorum, quorum olim opera principes in Repub. & rebus gerendis vti possint. Quanta autem vis sit studiorum, & assuefactionis morum, qua pueri à teneris mox annis detinentur, vel illud Aristotelis satis declarat, qui ad filium Nicomachum scribens: Non parui referre, inquit, hoc an illo pacto protinus à puero assuefiamus, imò plurimum interesse, vel potius omne in eo momentum esse situm. Et notum est prouerbiale illud: Quo semel est imbuta recens, seruabit odorem Testa diu. Prudenter igitur Nicocles hîc primo iubet, vt pueri tam praeceptis, quàm exemplis laudabilium factorum, ad virtutem assuefiant & excitentur. Nam vt praecepta ipsa, in omnes partes vsum vitae, vt Cicero ait, confirmant: Sic exempla
|| [ID00147]
mirificam
vim habent, iuniorum animos excitandi ad virtutem. Secundo praecipit, vt ciuium
liberi mature, multoque tempore erudiantur & flectantur, vt reuerentiam
& obsequium magistratibus suis praestent. Vt vero naturae huic corruptae
propria, vt & supra ab initio monuimus, licentiae cupiditas, magis
coherceatur & reprimatur, mensque ipsa ad aliquam sanitatem mitiore sensu
reuocetur: addit qui fructus, ex laudabili illa institutione, & parendi
studio expectari debeant, nimirum quod edocti parere alijs rectius imperare
nouerint, quemadmodum etiam prouerbiale illud habet: Non bene imperare quenquam,
nisi qui paruerit imperio. Deinde docet alia quoque praemia non defutura virtute
praeditis, ficut & diuinitus illis benedictio est promissa. Tertio monet vt
haereditatis certissimae loca, à parentibus liberis conciliata potentu̅ beneuolentia relinquatur, quod his fauentibus & iuuantibus
tande̅ ad altiora quaeuis aspirare, suisque rebus optime
consulere possint.
XXIIII.
Ducite vos cunctis miseros rationibus illos, Vlla felices haud quoque parte fore, Qui naui fregisse fidem non addubitarunt, His qui syncera mente dedere fidem. Illis nam reliqui peragendum quodlibet aeui Tempus erit trepido pectore cumque metu. Credere quin pariter poterunt magis haud & amicis, Quos inimicitias quàm retinere vident.
|| [ID00148]
Docet de poenis & extrema infelicitate, ob non seruata promissa &
foedera, perfidiam sequentibus, cuius exempla non rara in aulis & in omni
vita conspicimus. De his poenis noti sunt versus Tibulli, ex Homero sumti: Ah
miser etsi quis primo periuria coelat, Sera tamen tacitis poena venit pedibus.
Indicatur autem hîc quantam tales toto tempore vitae, carnificinam animo sibi
male co̅scio sustineant, & quàm parum fidere alijs ausint. Huc
illud Mimi pertinet: Cottidie damnatur qui semper timet. Timent autem perfidi
& scelerati , recordantur suorum flagitiorum, quae
illis ille, miro quodam artificio ob oculos ponit:
scilicet vt ante, quo ad perpetranda ea illos adduceret, extenuauit: ita nu̅c singula exaggerat & amplificat. Nec vero ille dolor vnu̅ aut alterum tantu̅ diem durat, sed ad extremum
vsque vitae diem, vt & hîc dicitur, permanet. Vnde metuendum, ne ad illum
animi cruciatu̅, aeternum quoque exitiu̅ accedat. A
talibus ergo & tantis angoribus qui tuti esse volent, à sceleribus omni cura
abstinebunt.
XXV.
Diuitijs auctos nimis haud censete beatos, Quorum non sceleris conscia mens sed erit. Hoc animo quoniam qui praestant, dulcius illi Traducent vitae tempora cuncta suae. Admonet beatitudinem non esse tribuendam fortunis, aut alijs rebus externis, sicut nec
|| [ID00149]
bonis
corporis: sed bonis animi, nimirum rectae factorum conscientiae. Sic Ausonij
versus, omnibus diuitijs & dignitatibus, anteponendam esse eam indicat: Quae
nam summa boni? Mens quae sibi conscia recti. Et Horatius: Hîc murus aheneus
esto. Nil conscire sibi nulla pallescere culpa. Hinc quemadmodum perfidi, &
male sibi conscij inter perpetuas trepidationes vitam transigunt, &
angoribus conficiuntur: Sic hi cum omni suauitate, laetitia & iucunditate,
recte factorum conscientia freti, omne tempus aetatis, quod & hîc dicitur,
degere possunt. Sic Cicero: Si optimorum, inquit, consiliorum atque factorum
testis in omni vita nobis conscientia fuerit, sine vllo metu summa cum honestate
viuemus. Et cum Isocratis dicto consentit illud Salomonis: Melius est nomen
bonum quàm diuitiae magnae.
XXVI.
Vtilior non improbitas virtute putetur, Nomina vel modo quod sint odiosa magis. Sed quali paßim dicuntur singula voce, Haec simul & talem ducite vim quod habent. Docet statuendum esse, virtutem verè meliorem vtilioremque esse improbitate, quae non solo nomine, sed & ipsa re longe deterior est. Vtinam vero hominibus persuaderi posset illud, quod honestis artibus & virtutibus, vt iustitia, fide, veritate, candore, plus vtilitatum comparari & effici queat, quàm iniurijs, perfi
|| [ID00150]
dia, mendacijs, imposturis. Sed is est stupor ingenij in plerisque
hominibus, ea naturae prauitas, diuturna consuetudine roborata, vt vix hoc
credibile ipsis reddi possit, In hac igitur confusione vitae, quia probitas, vt
Satyricus ait, laudatur & alget, maxima multitudo sese conuertit ad malas
artes, cumque animi cupiditate magnarum opum & honorum aestuent, res illae
saepius fraude & malicia, quàm honestis consilijs iustisque factis parantur.
Vnde cum compendiaria res, vt prouerbium habet, improbitas videatur, plus eam
posse quàm virtutem peruersè vulgo existimant. Nec vero paucos illud mouet, quod
vident impostores & tyrannos saepe hîc splendidius & suauius viuere,
quàm optimos & integerrimos viros, qui nolunt (vt ait Aristophanes) , hoc est, mentiri, fallere, peierare, nihil denique facere
quod sanam mentem arguat. Sed tamen illi, qui non plane deploratis sunt
ingenijs, & praesertim qui voce coelesti recte sunt instituti, omnino
intelligunt verè hoc loco dici virtutem reuera improbitate meliorem &
vtiliorem esse.
XXVII.
Ex his inuidia nullis estote molesti, Quos volui prima sede tenere locum. Sed contendatis vestra & probitate paretis, Vobis cum summis & decus vt sit idem.
|| [ID00151]
XXVIII.
Quos habet in precio Rex ipse, putetis amandos Per vos & suus his & tribuendus honos. Talia quo vobis & Rege fauente feratis, Illos ornatos qualibus esse datur. Praecipit ad fastigia honorum euectos, seu gratiosos, non inuidendos, sed potius imitandos esse. Est autem maxime vsitata in aulis eiusmodi inuidentia, quae dolet alterum crescere & magnifieri, & cupit eum laedere, remouere vel tollere, non quia laesit ille, sed quia antecellit, & quod ij qui inuident inferiores sunt. Monet igitur vt deposito liuore caeteri sua probitate & virtutibus, praestantissimis quibusque fieri pares conentur. Idem iubet sententia 28. vt debita obseruantia colant subiecti eos, qui apud Regem ipsum sunt in existimatione, vt similes honores & ipsi aliquando obtineant. Ideo autem proceres illi, vt & magistratus superiores, suo eoque digno honore sunt afficiendi, non quidem propter splendorem generis, diuitias ingentes, aut alias causas, sed maxime propterea, quod officio diuinitus constituto funguntur. Vnde & Apostolus, cuiuis humanae creaturae propter dominum nos subditos esse iubet.
XXX.
|| [ID00152]
Addictam vobis mentem monstrate per ipsa, Facta magis vocis quàm pereunte sono. Praecepta sunt de simplicitate & candore in dictis & factis magistratui probando. Iubet igitur vitari duplicitatem, quae cum fide haud syncera, sed lubrica est coniuncta, & aliud praesente, aliud absente altero sentit ac loquitur. Quod quidem vitium, nimis hodie vsitatum, in quibus haeret, illi duplices viri & bilingues appellantur prouerbiali locutione, in cuius expositione plura commemorantur autorum dicta, quae illius detestationem continent. Eadem ratione officiosam mentem reipsa potius, quàm promissis aut verbis, erga se Nicocles vult declarari. Nam quod apud Plautum dicitur, & prouerbialiter vsurpatur, manus oculatae sunt, & promissa vt appareant facienda sunt, quemadmodum Terentianus ille Chaerea loquitur.
XXXI.
Quae vobis alijs fertis facientibus aegre, Per se alijs fieri talia nemo velit. Principium hoc est practicum, quod ex naturae ipsius luce omnibus est cognitum, vt quod sibi fieri quisque nolit alteri non faciat: & econtra, quod sibi fieri quisque velit id alteri etiam faciat. Hoc vero ipsum velle & nolle accipiendum est, de incorrupto sanae mentis iudicio, non de ijs qui peruerso appetitu, & intemperijs prauorum affectuum, ad quaeuis etiam illicita feruntur & rapiuntur. Quod praescriptum na
|| [ID00153]
turae, si homines inuiolatum, vt
decebat, retinerent, non tantum iniuriarum, plurimum vero beneficentiae inter
eos mutuo exerceretur. Sed plerique corporis & fortunarum suarum, maiorem
habent rationem, quàm naturae suae, quae maxime in animo cernitur, quaeque
veritate iudicij, & recta voluntate potissimum constat. Porro eadem
sententia & in sacris literis Tobiae 4. recitatur, & à Christo Seruatore
nostro in culcatur, Matth. 7. Lucae 6. Et sane videtur huic regulae, quae ad
secundam Decalogi tabulam pertinet, magna quaedam & arcana sapientia
inuoluta esse, quam nemo hominum fatis intelligit, ac etsi aliquid intelligitur,
tamen explicare vel eloqui difficilimu̅ est. Congruit aute̅ cum altero dicto: Diligas proximu̅ tuum sicut
teipsum. Quae sententiae cum sint generaliores, nobis in hac infirmitate sunt
obscuriores, & eorum enarratio ex Decalogo est petenda.
XXXII.
Oris quae vestri non carpere voce timetis, Re vobis ipsa sunt fugienda simul. Praecipit re ipsa vitare, quod alijs verbis obijcitur. Est enim inhonestum seu turpe, te committere id, quod ab alijs no̅ censes esse co̅mittendum, sique non prius seuerus in te iudex corrigas id, quod in alijs reprehendendu̅ iudices. Cum igitur iuxta sapientem illu̅ Thaletem, facile quidem sit admonere alteru̅, difficile vero nosse seipsum: eo maiori studio praecauendum erit, ne
|| [ID00154]
aliorum, quod dicitur, simus medici,
ipsi hulceribus scatentes. Idem monet notus ille versus: Quae culpare soles ea
tu ne feceris ipse.
XXXIII.
Credite vobiscum ciues sic esse futurum, De nobis vestra vt mens statuisse solet. Indicat pro meritis & affectionibus, erga se principem, ciuibus vel commoda vel incommoda esse secutura. Nam dum reuerentiam illi, & oboedientiam praestant magistratui debitam, tranquilli viuunt & felices: cum vero officium suum negligunt, & Reipublicae administrandae potestatem laudemque, quod Cicero ait, superioribus non concedunt, inco̅modis & periculis se expositos esse putent. Hinc & supra magna ex parte in moribus subditorum esse positum ait, vt vel mitius vel asperius tractentur.
XXXIIII.
Non solum vos laude bonos extollite multa, Illorum quoque sed discite facta sequi. De imitatione laudabilium factorum, quae à bonis & excellentibus viris praestantur. Quae enim alios commendant virtutes, illae nobis sunt imitandae, vt ex ijsdem commendemur. Quemadmodum enim pulchra spectacula oclos, suaues soni aures, palatum cibi dulces: Sic virtutes animos hominu̅ alliciunt, & conciliant. Si igitur amari, si laudari volumus, virtute prius viros praeclaros imitemur, vt illius exercitio studiu̅ fauoremque aliorum, quibus per se hone
|| [ID00155]
stum
decorumque placet, & animos omnium, vt Cicero ait, natura & specie sua
commouet, nobis conciliemus.
XXXV.
Sint mea verba loco legum, praestare velitis Quo decet & studio talibus obsequium. Id sit & haud dubium, vestrum quod qui mea iussa Perficiunt animo non renuente suo: Illis concedi vitae traducere tempus Optabant ista qua ratione sibi. Praecipit de oboedientia verbis regijs, tanqua̅ legibus praestanda, & de fructibus oboedie̅tiam illam secuturis. Cum aute̅ in re quaque finis maxime respiciendus sit, ad quem referri cuncta debeant, nos statim ab initio, & Nicocles aliquoties monuit de fine & fructu illius oboedientiae, quae est salus & vtilitas tam publica quàm priuata: Sicut & imperij finis est vt & priuatim singulis, & publicè omnibus, legitimo & iusto imperio magistratus prospiciatur. Eam enim ob causam praecipuè, multitudo hominu̅ nonnihil cedit de suo iure, & libertate illa quae naturalis est, & homine ratione vtenti digna. Recte autem hîc intelligenda sunt verba Nicoclis, & ex superioribus declaranda, vbi ait: Fore vt voluntati regiae obsecundantibus, liceat viuere vt ipsi volunt. Nam non quicquid appetant permittit eos velle & agere, & iura ipsa naturae, humanaeque societatis atrocius violare ac prosternere. Ea. n. non modo libertas no̅ est, sed vel ma
|| [ID00156]
xime aduerfatur libertati. Apud
recte vero sentientes illi & sunt & habentur liberi, qui perinde vt
debent viuunt, fungunturque viri boni, patrisfamilias frugi, & iusti ciuis
officijs. Estque vera libertas, seruare leges, tueri iura, eaque agere &
ferre in medium, quae ad tuenda̅, stabiliendamque hominum
coniunctionem quàm maxime conferant, illisque qui ferendis ac seruandis legibus
praepositi sunt, quique publice salutis curam gerunt, ita obtemperare, vt à
communi bono, ne latu̅ quidem, quod dicitur, vnguem recedatur.
Etsi igitur regibus & magistratibus parendum est, nihilominus liberos nos
esse putemus: & quanqua̅ liberi sumus, parere tamen debemus,
vt diu liberi esse valeamus. Nam, vt Cicero ait, legum serui sumus, vt liberi
esse possimus. Et quemadmodum rationi qui paret, docenti quid verum, falsumque
sit, eademque secernenti, & quid sequi, aut declinare opus sit monstranti,
rationalis iurè, ac verè dicitur: Sic & ille recte meritoque liber
vocabitur, qui moderatori suo ita paruerit, vt in omni vita, ac in ciuili maxime
consuetudine minime labatur: imo ea meditetur atque agat, quae vt ab homine ad
commune̅ vtilitatem nato, & ratione vtenti profecta,
plurimu̅ ad ipsam communitatem tuendam & iuuandam
conferant. Contra vero sicuti qui ratione abiecta appetitioni semper seruit, is
quide̅ vere naturaliterque seruus est, atque in pecudu̅ potius numero habendus, quàm hominum. Eodem modo
|| [ID00157]
qui spreto publico gubernatore,
contemtisque ac violatis legibus contra ius, fasque grassatur: non modo nequa̅ & seruilis est habendus, verumetia̅ humanae
societatis hostis, ac naturae ipsi rebellans: qui cu̅ ad coetus
celebrandos natus sit, atque in ciuitate genitus, altus, educatus, id tamen
assiduus agit, quo humano generi sciens volensque continue inco̅modet, & quasi malus quida̅ afflatus pestilentiam inducat.
Quod si barbaros eos dicimus, & in seruoru̅ numero habemus,
qui sine legibus, sinc moribus perinde ac bestiae viuunt: cur non qui secundum
moru̅, legu̅, rationis praescripta, actiones
moderantur suas, publicaeque rei custode̅ venerantur & colunt,
optimis ipsi artibus disciplinisque instructi: cur, inquam, non hos liberos
asseremus, vt naturalis, vereque libertatis bonum prorsus assecutos? Nunquid nam
filius, quod sub patria potestate viuat, seruus est iudicandus? Quod si esset,
nequaquam parentes filios suos liberos appellarent. Pueri quoque &
adolescentes num minus liberi sunt, quod sub praeceptoris institutis, &
grammatici erudiuntur ferula? Quin potius videtur haec esse recta & certa ad
veram, solidamque libertatem via. Sic miles quod ordines seruare, signa sequi,
ac pugnare in acie militaris illum disciplina iubeat, liber ne propterea non
est? Imo haec dum seruat, & ducis iussa exequitur, suam, patriaeque tuetur
libertatem, proque ea fortissime dimicat. Haec de naturali libertate, de qua
saepe quaeri
|| [ID00158]
tur & disputatur, superioribus addere voluimus, partim vt ad
oboediendu̅ paratiores efficerent & informarent rudioru̅ animos: partim vt illi qui labores scholasticos aut ignorant,
aut magni non faciunt, intelligant, hac in parte etia̅ non de esse
iuuentuti, fideles doctioru̅ praeceptoru̅
institutiones, & vt ijdem propterea etiam literarum studia promtius
adiuuent, suosque illis formari rectius curent, ne olim eos feroces, stolidos,
contumaces: sed mites, prudentes, morigeros patria & Respublica, praesides
aut ciues habeat atque agnoscat.
PRAECEPTORVM SVMMA, CVM AXIOMATE seu regula, paulo
ante tradita, congruens, cui adhortatio à consequentibus seu fructibus, & à
maiore subiungitur.
Id caput est horum quae diximus: esse decebat Quos in vos illos qui iuga vestra ferunt: Esse simul tales vos & debere putetis Imperio, quo vos per data iura rego. Quae si praestetis, quid multis dicere verbis Est opus hinc quae sint sorte futura sua? Gessero nam si Rex ego me velut ante solebam, Et fient simili munia vestra modo: Protinus inde nimis creuisse videbitis istas Quas nunc vix tenui sorte tenetis opes.
|| [ID00159]
Imperiumque meum cumulabitur, vrbis & alta
Moenia florebunt prosperiore statu.
Ergo aequum fuerat, vos praetermittere non quid
Quae possunt, propter commoda tanta, sequi.
Quin potius neget haud quis sustinuisse labores,
Nec moueant vllum dura pericla metum.
Sic licet afflictis vobis non parte sub vlla
Dextrè quaesitis omnibus hisce frui.
Si verè modo vos fidos praestare velitis,
Iustitiae referant vestraque facta decus.
IVDICIVM DE AMICIS, EX ORATIONE ISOcratis ad Demonicum, excerptum à Ioh.
Hederico.
QVos cautè sapiens iubet probari Illos, Isocrates, meos amicos Exopto procul hinc abesse, qui se In rebus dubijs minus fideles Nec praebere solent benigniores: Sed sunt difficiles, leues, loquaces, Nec doni memores prius recepti. Sic & cedere vos malos amicos Quis non optet, acerba promtiores Qui propter mala forsitan sodali Declaratis apertius dolorem Quendam, vocibus oris hunc sonantes,
|| [ID00160]
Interdumque animis simul gementes:
Quando dulcia dona sed videtis
Vitae commoda vel beatiora,
Sancta quae bonitate contigerunt:
Haec illi male propter inuidetis,
Et vobis locus est vbi nocetis,
Crebris atque calumnijs honestum
Nomen laeditis haud viri maligni.
In terris potius Deo dicatus
Vitam Castalijs agam sub vmbris
Solus, quàm mihi tam parum fideles
Quaeram iungere tristis vt sodales.
Quos tandem mala quae bonis parabant
Perdent, linguaque quae procul remoto
Hinc candore pio, probata facta
Detorsit malè, peßimè valebit.
Bregae in illustri Schola, Anno 1573.