Transkription

Hofmann, Daniel: Piae Exequiae Quas ad cohonestandum funus Illustrissimi Principis Ac Domini D. Iulii, Ducis Brunsvicensium ac Lunaeburgensium ..., .
[Inhaltsverzeichnis]
|| [ID00003]

PIAE EXEQVIAE Quas ad cohonestandum funus
[arrow up]

ILLVSTRISSIMI
[arrow up]

PRINCIPIS AC DOMINI D. IVLII, DVCIS BRVNSVICENSIVM AC LVNAEBVRGENSIVM &c. Fundatoris & Nutritoris sui desideratissimi, qui III. Maij in Christo placidè obdormiuit
[arrow up]

AC ADEMIA IVLIA Orationibus aliquot publicè habitis prosecuta est.
[arrow up]

Hoc tioi, Nata Patri, tua IVLIA ponit IVLI Aeternum fidei monumentum, ac pignus amoris.
[arrow up]

HELMSTADII, Typis Iacobi Lucij, Anno 1589.
[arrow up]

|| [ID00004]
|| [ID00005]

PRORECTOR ACADEMIAE IVLIAE DANIEL HOFMAN S. TH. D. ET PROfessor Lecturis S.
[arrow up]

ANnus nunc decurrit decimusquintus, à quo Scholae recens Gandesia huc translatae, in congressu doctorum & bonorum priuato pia affectione indebatur nomen IVLIAE, quod dulcissimum atque pulcherrimu̅ primum atque eliminabatur, mirificè afficiebat mentes piorum. Illustre enim erat testimonium ingenuae gratitudinis, qua benefactori sese boni vltrò obstringebant, ad perpetuam nominis ipsius celebrationem. Magna itaque cum gratulatione iactatum nomen citò perueniebat ad aures illustrissimi S. Romani Imperij Principis ac Domini, Dn. IVLII, Ducis Brunsuicensium & Lunaeburgensium &c. Nutritoris nostri, felicis recordationis, benignissimi. Cum verò sapiens Princeps intelligeret, se hoc modo diuinitus vocari & quasi demulceri, vt salutari huic operi feliciter inchoato alacrius vacaret perficiendo, statim magno animo, non sine afflatu diuino meditari coepit summa incrementa scholae suae. Nam ex Apostolo Paulo didicerat, esse quandam ambitionis speciem sanctam, cum disertè doceamur anniti, vt quisque excellat ad aedificationem Ecclesiae, cuius seminaria sunt scholae, si, quemadmodum Illustrissimus Princeps IVLIVS tum animo designabat, sincerae religioni propagandae dicantur. Nec deerant praestantes Ducatus huius proceres, aulaeque probati consiliarij, Deum verè timentes, qui cum agnouissent generosum Principis pectus Spiritu sancto compleri, & heroico motu in hoc feruenti studio agitari, simulque grauiter expendissent, quantum boni his regionibus accedere posset, si Academia hoc in loco constitueretur, magnificè praedicabant Ducis sui Regium
|| [ID00006]
propositum. Cumque subinde magis viderent, Deum vrgere hoc opus, & velle, vt quem mirabiliter è pulnere ad fastigium euexiset, is maiorum illustrissimorum ingentis splendoris laudes nouis & insignioribus meritis superaret, quanta cura & fide poterant, praeclaros conatus Domini sui impensè iuuabant idoneis consiliis, & quae obijciebantur impedimenta, prudenter remouebant. Tandem verò decretum est, vt ad Inuictissimum & potentissimum Principem ac Dominum, D. MAXIMILIANVM II. S. Romani Imperij Augustum, laudatissimae memoriae Caesarem optimum, consilium hoc deuolueretur, eiusque Caesarea Maiestas humilimè etiam atque etiam rogaretur, vt liberali voluntati Principis nostri, procerumque suffragiis clementissime annueret, & pro eminentissima sua potestate Scholam, in hac vrbe apertam, Academiae nomine & priuilegijs amplissimis donaret, id quod à Maiestate ipsius, studium hoc sanctum comprobante, etsi alijs idem petentibus paulò antè denegatum esset, impetratum fuit, Legatum tum & causam hanc piam fideliter agente nobilissimo D. HENRICO A LVHE, cuius fide etiamnum Ducalis domus Brunsuicensis vtitur. Quod etiam gratiosum omen fuerat, & honestissimum fomentum incrementi Scholae, nomen videlicet IVLIAE, hoc Caesareae Maiestati tantopere placuit, vt in diplomate Priuilegiorum Scholam hanc ACADEMIAM IVLIAM appellarit, & sic vocari sua autoritate iusserit, sapientissimè prouidens, ne mortem oppetente Illustrissimo fundatore nomen benefactoris occideret, sed memoria eius gratissima conseruata, Academiae IVLIAE perpetuò constaret tam defuncti quam viui gratia. Nullum vero acumen humanum consideratius inueniet consiliu̅ & cautius, quo & conditoribus Academiarum debita gratitudo asseruetur diligentius, & scholae ipsae posteritati commendentur grauius, magisque firmentur. Hanc admirabilem Caesaris & Principis sapientiam, imò diuinam prouidentiam, si vnquam aliàs, nunc profectò rectius aestimare licebit, postquam sanctissimo atque iustissimo Deo visum est, Illustrissimum Ducem IVLIVM, organum benignitatis suae electum, indeque commodorum nostrorum auctorem atque con
|| [ID00007]
seruatorem è medio nostri ad se euocare. Quis enim adeò excors est, cui in mentem non veniat, decessisse eum, quo patrono vsi sumus, vti autem posthac non poterimus. Et nemo nostrum, nisi pessimus, vitaeque huius vfura indignus dolote non afficitur, cum terras hasce communi patriae parente orbatas cogitat. Nos denique tanto acerbior luctus affligit, quanto singularius de nobis optimè meritus est, quem omnes lugent. In hoc autem tristissimo luctu, secundum Deum nobis praefentissimum affert solatium nomen Academiae IVLIAE, de spe depulsos in spem certam erigens, & moerori lugenti praepotens mederi. Immortale enim Principis demortui nomen viuit, & vt per istud Nutritore è viuis cedente vigeret Academia nostra, huic Dei procuratione, nec non augusta & illustri religione hominum , idipsum consecratum fuit, vt quae successura esset posteritas in monimento hoc exornando sibi praecipuam laudem repositam sciret. Minus sanè momenti & nerui esset, in hoc spei atque solatii argumento, si à sanguinis agnatione remotior vel alienus surrogaretur defuncto Principi. Verum Dei misericordia factum est, vt Illustrissima coniux Iulia, D. HEDVVIGIS Brandeburgica ex cognatione Beatae HEDVVIGIS, Ecclesiarum & scholarum nutricis celebratissimae, soboles pientissima, vidua desideratissimi mariti amantissima, vnà cum Illustrissimis matrimonij Iulij pignoribus & haeredibus masculis nominis paterni, & nutus materni studiosissimis, nobis superstes relicta sit, vnde nomini Academiae optata vis constat, de qua nobis multum gratulari licuerit. Accessit, quod Reuerendissimus atque Illustrissimus Princeps D. HENRICVS IVLIVS &c. benedicti Ducis IVLII primogenitus, suo etiam nomine blandissimè delimtur, cum & Patris memoriam istud ingerat, & filium paternae gloriae participem fore quasi vaticinetur. Parens quoque Fundator priuilegia Academiae, ipso die natali D. HENRICI IVLII promulgari voluit, vt qui primam lucis vsuram Filio concessisset, vadem ageret, eundem lucis & splendoris scholae IVLIAE posterum auctorem futurum. Hic tantae spei Princeps etiam ab ipso Impe
|| [ID00008]
ratore praedicti consilij firmandi gratia, primus Rector Academiae huius renunciatus fuit, & quod summi beneficii loco habemus, à Deo superstes nobis seruatus, adeoque generoso probatus est animo, vt hoc durante nunquam permissurus sit, quò charissimi Parentis celeberrimo, suoque surgenti nomini, vel ab Imperatore demandato muneri defuisse videri possit. Multò igitur magis laudi Parentis suaeque detrahere verebitur, id quod fieret, si hanc IVLIAM, patris optimi clarissimum, imò sibi commune decus diminuere, & gloriosum monimentum Iulium vlla in parte concidere pateretur. Eadem religione Illustrissimos Fratres, caeteros Magni IVLII haeredes, conspicuae pietatis Principes, tangi nobis non est dubium, sed illustribus indiciis persuasum: maximè cum Parente Doctore didicerint, amplissimi territorii opes vniuersas non aequare diuitias in hoc illustri monimento Iulio reconditas. Quandoquidem igitur à praestantissimo Principe IVLIO, diuino Mecoenate nostro, sanctae memoriae, tantis affecti sumus beneficiis, vt non solùm eo viuo plurimum vti datum fuerit, sed etiam mortuo permultum frui liceat, ipso Deo perpetuitatem hanc praesidio nominis sui organi muniente, memoriam felicissimi Serui Dei, qua fons benignitatis latius aperitur & abundantius diffunditur, nulla obliuione deleri, nullaque incuria nostra obliterari sinamus. Hoc verò tempore gratitudinis nostrae specimen eximium edere laboremus, quo Iuliae sepulturae solennia adornantur, & curantur. Ac vt Praeceptores in hoc genere officii discipulis exemplo & voce praeirent, decretum est, quatriduum insumere publicè cohonestandis exequijs funeris Iulij in conspectu Dei preciosi, quas hoc ordine iuuante CHRISTO prosequemur, vt crastino die Dominica Ego, hora octaua mane, in summo templo funebrem concionem habeam, quarta verô pomeridiana D. Iohannes Heidenreich Theologus, in Collegio orationem recitet. Sequenti rursus die qui 9. erit huius mensis, mane octaua D. Dethardus Horstius Iurisconsultus, secunda à prandio D. Ioannes Bockelius Medicus, die 10. iterum octaua M. Hartvvicus Schmidenstedt Orator, singuli suas quas de misericordijs, vt Spiritus S. loquitur, Iulijs, confecerunt orationes publicè ha
|| [ID00009]
bebunt, tandemque 11. die, quo Magnificentissimus noster Rector HENRICVS IVLIVS &c. Princeps Illustrissimus, paterno funeri iusta soluet, hora prima pomeridiana (nam eodem hora nona antemeridiana iteru̅ concio habebitur in templo S. Stephani) M. Henricus Meibomius Poëta, carmine perluctuosu̅ opus deflebit. Ac ne quis hoc institutum nostrum laudatissimo exemplo carere putet, ad historiam Iosiae Regis Iudae, cum cuius beneficijs populo Dei exhibitis, ea quae Deus per suum Iulium, nostru̅ Iosiam nobis largitus est, rectissimè comparantur: ad sanctos igitur annales lectorem remittimus, in quibus hoc scriptum extat 2. Par. 35. Vniuersus Iuda & Ierusalem lugebat super Iosia, lamentatus quoque est Ieremias super Iosia, dixeruntque omnes cantores atque cantatrices in lamentationibus suis super Iosia vsque hodie, quas dederunt in statutum super Israelem. Horum igitur à Spiritu Dei nobis commendatam pietatem imitantes, hortamur, ea qua praesumus autoritate, & benignè inuitamus, omnes & singulos scholasticos, vt dictis diebus & horis ad piè parentandum Illustrissimo Fundatori Academiae in Domino requiescenti, Deoque publicè supplicandum nobiscum conueniant, iram Dei, quam tantum funus minatur, seria resipiscentia anteuertant, & veris gemitibus per Christum mediatorem deprecentur, necessariorum donorum, inprimis quae sanctae pacis sunt, stabilitatem petant, Illustrissimae viduae matri optimae, & inclytis Patris Patriae pignoribus, expectationem cunctis bonis iucundam concitantibus, consolationem, incolumitatem & longaeuitatem obnixè rogent, constantem concordiam & huius dulcissimos fructus Principibus iunioribus fraterna necessitudine coniunctissimis, & inter hos Primogenito, iure primariae successionis donato, moderationem timoris Dei, robur heroici pectoris, omniumque consiliorum sanctitatem & prosperrimos successus, toti item Ducatui & incolis vniuersis ac singulis benedictionem, huic denique almae Iuliae halcyonia & foecunditatem, omnia verò Deo grata & nobis atque charissimae posteritati nostrae salutaria exorent. O. V. PP. Helmstadij, VII. Iunij Anni 1589.
|| [ID00010]
|| [ID00011]

ORATIO FVNEBRIS
[arrow up]

ILLVSTRISSIMO PRINCIPI AC DOMINO, DN. IVLIO, DVCI BRVNSVICENSI ET LVNEBVRgensi, &c. pie in Christo 3. Maij, Anno 1589. defuncto:
[arrow up]

Scripta & recitata in Academia Iulia à
[arrow up]

IOHANNE HEDERICO S. Theol. D. & ibidem Professore.
[arrow up]

HELMAESTADII Excudebat Iacobus Lucius, Anno M. D. LXXXIX.
[arrow up]

|| [ID00012]
|| [ID00013]
SI non certo ex verbo diuinitus patefacto constaret nobis, Magnifice D. Vicerector, Clarissimi ac doctissimi Domini Collegae, vosque auditores optimi, quod benigna iustaque omnipotentis Dei voluntate, cuncta in hoc mundo gubernentur, quodque ex ea vitae ac necis nostrae conditio omnis dependeat: & nisi consolationes in eodem verbo firmiores propositae nos erigerent, hoc tempore in tanta anxietate, & animorum consternatione, in quam ex obitu Illustrissimi Principis nostri ac Domini Dn. IVLII, Ducis Brunsuicensis ac Luneburgensis &c. coniecti sumus, modum & viam, per quam dolori ac moerori iusto mederi, nosque ex illo solidè extricare possimus, haudquaquam reperiremus. Etenim ex hoc tristissimo casu, tot tamque graues, doloris nostri ac desiderij causas concurrere manifestum est, vt eorum magnitudinem, nullam dicendi vim aut facultatem exhaurire posse videatur. Amisit Ecclesia Dei in his Ducatibus, vt & hęc Academia, Fundatorem, nutriciu̅ ac promotorem, purioris fidei, religionis ac studiorum vtilissimorum fidelissimum ac munificentissimum. Amisit Respublica in iisdem Ducatibus columnam, cuius quasi humeris hactenus suffulta fuit, & eius consiliis & sapientia. Deo largiente, aduersus multiplices hostium molitiones, incursiones & grassationes, salua & incolumis perstitit. Amisit vniuersa patria, non tantum Principem praestantem & salutarem, ac diuturnae pacis, omnisqueue honesti summum custodem, sed & patriae patrem , à quo nullo non genere beneficij subinde affecta & cumulata est. Quae singula & caetera sub his compraehensa, cum à sanioribus rectè sub animum reuocantur & expenduntur, fieri nequit, quin propter obitum tanti Herois, cum luctu longe acerbissimo sibi illi seriò conflictandum esse statuant. Illud autem maximè etiam non solum dolendum, sed modis omnibus de testandum est, quod in effreni hac seculi postremi lice̅tia, ac penè Diabolica petulantia, du̅ ita perturbamur, cogno
|| [ID00014]
uimus, nonnullos hic vt & in vicinia deprehensos, qui dictis & factis, ipsaque vita & habitu haud veriti sunt declarare, nihil vel parum omninò se publica hac calamitate affici, nec gratitudinis quam Principi, de Ecclesiis, Scholis & tota Repub. praeclarissimè merito, debent esse memores. Quae verò à Stoicis quoque fuerit introducta notum est, quos iam olim fanatici homines, & his proximis annis Catabaptistae secuti sunt, qui omnes & affectus, erga propinquos & benemeritos, è medio tollere ausi ???unt, & sermone vulgari illud iactarunt, se nec terrorem ex aduersis, nec laetitiam ex prosperis vllam sentire aut admittere. Quare cum de sententia & voluntate, amplissimi Senatus, inclytae Academiae huius, mihi hac hora, aliqua funebris oratiuncula sit instituenda, quod in exordiolo coepi, deinceps pertexere conabor, & recitabo causas longè granissimas, ob quas omnes, cuiuscunque sint conditionis & ordinis, in his Ducatibus, Illustrissimi Principis, in Christo defuncti obitu affici debeant: & quod iustum sit ac aequum, vt non solum lachrymis & vestitu lugubri, sed & grata recordatione & commemoratione, amplissimorum beneficiorum, quae per ipsum in diuinis & politicis praestita sunt, pietatem suam Deo & Principibus terrae huius patriae declarent. Nam etsi vulgò vsitatum est, vt in huiusmodi orationibus, per locos personarum elogia de origine ac nobilitate familiae, de virtutibus, & de vita eorum instituantur, quorum exuuiae terrae mandantur: tamen cum alij aliarum facultatum, vt vocant, in celebri hac Academia Professores, subsequentibus diebus, in eo genere orationes, procul dubio habituri sint, ego quasi prooemij cuiusdam loco causas, de quibus dixi, commemorabo, vt his auditores excitentur, & intelligant, cur caeteris recitationibus audiendis, srequenter interesse, & quae ad funeris & exaequiarum tanti Principis solennia requiruntur, in timore Dei, ac verae poenitentiae sensu, reuerenter ac deuotè praestare debeant. Vt igitur ea quae nunc à me ratione professionis nostrae Theologicae, quantum acerbitas doloris & vires ingenij permittunt, in medium afterentur, auribus & mentibus beneuolis excipiatis, officiosè & diligenter oro. Nemini sano dubium esse debet aut potest, Deum condito
|| [ID00015]
rem & conseruatorem omnium, pectoribus humanis ideò inseruisse , vt non solum nos commonefaciant, de amore verò & ardenti, aeterni patris erga filium vnigenitum , & erga( Ephes. 1. ) nos, quos propter Filium acceptos habet & diligit: Sed vt etiam testentur de & amore, quem vel ipsi Deo omnium primo debemus, vel qui post ipsum parentibus & principibus piis ac sapientibus, quos suo loco nobis in hac vita praeesse voluit, pręstandus est. Is autem amor, cum aliis quibuscunque officiis, tum hac ratione meritò declaratur, vt secundis eorum laetemur, & contra in aduersis doleamus, & singulari eorum desiderio afficiamur. Quin vero etiam quo naturae sunt generosiores ac meliores, eo in ipsis sunt expressiores & flagra̅tiores. Vnde August. grauiter de eoru̅ post mortem desiderio, quos in vita co̅plexi sumus disserit, in libris de ciuitate Dei vbi: Quoru̅, inquit, nos vita propter( August. lib. 19. de ciuit. Dei cap. 8. ) amicitię specialis solaria delectabat vnde fieri potest, vt eoru̅ mors, nullam nobis ingerat moestitudinem? Quam qui prohibet, prohibeat si potest amica colloquia, interdicat amicabilem societatem, vel intercidat affectum omnium humanarum necessitudinum. Vincula mentis immitis, immiti stupore dirumpat, aut sic eis vtendum censeat, vt nulla ex eis animum dulcedo perfundat. Quod si fieri nullo modo potest, etiam hoc quo pacto futurum est, vt eius nobis amara mors non sit, cuius dulcis est vita? Hinc est enim & luctus quidam in humano corde, quasi vulnus aut vlcus, cui sanando adhibentur officiosae consolationes. Vt autem nunc potissimum de affectione erga pium Magistratum, id quod nostro huic proposito competit, dica̅, Philosophi luce coelestis doctrinae destituti, motus eiusmodi cordi humano insitos vel inde ostenderu̅t, quod teste Platone natura inferior, no̅ nisi à superiore siue excellentiore se regi patiatur: Siquidem ij qui pares sunt & conditionis eiusdem, pari & eodem se iure esse censent, & ideò rusticus difficulter rusticum, qui ipsi dominetur perferat. In quam sententiam, rectè etiam Aristoteles aflirmat,(.) natura constitutum esse, vt ei qui animo prospiciat, & sapientia praestet, pareat is, qui robore corporis iussa exequi possit. Sic & Cic. de offi. disserit: Nemini parere animum, benè à natura( Offic. 1. ) informatu̅ velle, nisi praecipienti, aut docenti, aut vtilitatis causa iustè & legitimè imperanti.
|| [ID00016]
Iam si hoc modo à natura, hominum animi comparati sunt, vt ob eminentiam, sapientiam & autoritatem, à magistratu suo pendendum esse sibi censeant, eiusque ideo imperio se submittant: Inde & hoc consequi apud cordatos quosuis manifestum est, vt quibus reuerentiam & amorem suum, dum in viuis essent, declararu̅t, eosdem deinceps vbi defuncti sunt vero desiderio ac luctu prosequantur. Qua de causa quoque inter Ethnicos factum est, vt cum Regibus aut Ducibus suis aliisque de Rep. praeclarè meritis orbati essent, magnifice iusta exequiarum facerent, sicut orationes, quae in veterum monumentis & epitaphia reperiuntur, aliaque dicta testatum faciunt. Quin verò etiam inter ipsos summi id probri loco ac carcere dignum est habitum, si quispiam inter publicas calamitates, aut viris praeclarè meritis, siue propinquis, è vita decedentibus, non luctus sui significationem ederet. Nam de ciue quodam Romano, cui Fuluio nomen fuit proditum est, coniectum illum in vincula fuisse, quod tempore & strepitu bellico instante, & coesis insignioribus equitibus, corona capiti suo imposita, per fenestram conspici se passus esset. De Demosthene constat, ei probro datum esse, quod die septimo post mortem filiae, coronatus in publico sacrificio visus esset. Rex Cyrus mandatum edidit, vt in regno Persico omnes ordines, & subditi, obitum coniugis suae Cassandrinae, habitu lugubri induti deflerent. Honestae apud Romanos matronae, totius anni spacio mortem Bruti fletu & lachrymis prosecutae sunt. Hinc apud Athenie̅ses lege constitutum fuit, vt amissis pręstantiorib. viris, quorum fides & virtus vniuersae Reip. probata fuisset, omnes dolorem suum testarentur, & vt post mortem eorum res praeclarè ab ipsis gestae celebrarentur, imò & in publicas relatae tabulas, vel pilis aeneis incisae in arce reponerentur. Ac Romani peculiares dies festos & congressus anniuersarios designarunt, quibus memoria eoru̅ recoleretur, qui multo tempore & cum laude rebus gerendis praefuissent. Vnde si quis illorum Rempub. ad decennium cum emolumento & ornamento suo administrasset Decennalia, si viginti annis Vicennalia, si triginta annis Tricennalia decreuerunt, & in iis co̅gressibus, Heroica ipsorum facta omnibus in memoriam reuocarunt, Diisque suo quidem more pro beneficiis per eos exhibitis gratias egerunt.
|| [ID00017]
Hîc prolixa institui posset recitatio ceremoniarum & rituu̅, quibus honestiores, tam Graeci, quam Romani, in lauandis, co̅diendis, deducendis & comburendis corporibus defunctorum suorum vsi sunt, è quibus quidam cum vet ustissimis Ecclesiae Dei ritibus congruunt, sed quia praeter ignoratam de causis mortis, & remediis ei opponendis doctrinam, multae ridiculae ac impiae superstitiones, quod & in Papatu factum est, accesserunt, nihil de iis hîc subiiciendum esse censeo. Ideò autem quae legis naturae sunt, & consuetudinem ab Ethnicis obseruatam in lugendis mortuis, & honorificè cura̅ dis ipsoru̅ funeribus, attingere volui, vt mox ab initio intelligatur, quod monstra potius qua̅ homines, & Ethnicis ipsis sint deteriores illi, qui dum parentalia Illustriss. Principi nostro, pręclarissime de Ecclesia Dei, de hac Academia & uniuersa Repub. merito, adornantur, feroci morum & vitae suae proteruia ac petulantia, publice aliis offendiculo esse non verentur. Sed nunc ad sacrarum me literarum testimonia conuerto, quibus grauissimae causae exprimuntur, ob quas nobis in funere cum aliorum, tum fidelium gubernatorum, qui religionis ac publicę vtilitatis assertores ac vindices strenui fuerant, piè ingemiscendum, & quod illis nunc caremus, serio dolendum sit. Etenim( Rom. 13. ) de magistratu diuina docent oracula, quod sit potestas à Deo ipso ordinata, & promouendae pietatis, honestatis & pacis causa instituta, ac praecipitur, vt debito superiores honore afficiamus, & iusta eis obsequia praestemus. Iam sicut donum Dei, & valdè preciosum, est habendus sapiens Princeps, sub cuius alis & vmbra, vera Dei Ecclesia suo fruitur hospitio, literarum optimarum studia excoluntur, iustitia sancte administratur, & pax vna triumphis innmeris potior conseruatur: Ita rursus vbi eiusmodi Magistratus ex hac vita euocatur, merito ingenti dolore subditos concuti aequum est, qui tanto nunc bono & dono carent: Praesertim cum certum sit, & praeter sacram scripturam ipsa experientia sit testis, praestantissimorum virorum ex hac vita decessum, plerumque ingentes ac periculosas mutationes atque difficultates consequi. Hinc grauissime apud( Ies. 57. ) Iesaiam dicitur, vt quidem verba ex fontibus Hebręis sona̅t. Iustus perit, neque quisquam hoc corde reponit, viri misericordiae (per quos phrasi sua homines benefici intelligendi sunt)
|| [ID00018]
tolluntur, & nemo expendit, quia à faciebus mali colligitur iustus: vel vt Chaldaeus posteriorem hanc particulam reddit: quia propter malum, quod venturum est colliguntur iusti. Ac de pio Rege Iosia instauratore religionis & sacrorum studiorum, ( 4. Reg. 22. ) in populo Dei, post repertum legis diuinae volumen, Olda Prophetisla sic inter alia vaticinata fuisse legitur: Ecce ego, dicit Iehoua Deus Israel te colligam ad patres tuos, & ad sepulchra tua in pace, ne oculi tui videant vniuersum malum, quod adducturus sum super locum istum. Nam & tunc remoto Rege Iosia, regnum Iudaicum non modo vastatum, sed & penitus per Babylonios tandem euersum est, quòd illo fortissimo diuinorum cultuum vindice, ac patrono superstite, fieri non poterat. Semper igitur regnorum & vrbium excidia, antecedunt viri praestantissimi, & Heroicis donis instructi, qui aliquandiu vt Iosias pietate sapientia, virtute sua rebus perturbatis opitulantur, & vt Atlantes fidi quasi humeris suis, domum ruinosam sustinent ac fulciunt: Sed tandem huiusmodi columnis loco suo motis, totum aedificium collabi necesse est. Caeterùm disertè in scripturis sacris fletus & luctus, qui in funere bene meritorum & charorum accedere debeat, exprimitur: ( Rom. 12. 1. Thes. 4. ) vt quod Apostolus non simpliciter compati aut condolere pręcipit, sed & . Et ad Thess. scribens, modum rectè ac piè lugendi obitum eorum, qui ex hac lachrymaru̅ valle in aliam vitam migrarunt designat, ne videlicet ille luctus sit ge̅tilis, sed eiusmodi, qui dolorem spe & expectatione resurrectionis mortuorum in extremo die mitiget. Sic Rex Salomon, mortalium, ( Eccles. 3. ) de testimonio sacro, sapientissimus, discrimen haberi iubet inter tempora diuersa, vbi ait: Tempus esse flendi, & tempus ridendi, tempus lamentandi, & saltandi. Ac omnino necesse est non hominem, sed lapidem aut stipitem esse, qui nulla ratione habita & oportunitatis omnia tempora confundit, ( Eccles. 7. ) nec aliud ab alio secernit. Idem Salomon: Melius est, inquit, ire ad domum luctus quam ad domum conuiuij. Ibi est finis omnium hominum & viuentes hanc rem considerant. Melior est tristitia quam risus, quia tristi vultu cor emendatur. Cor sapientum est in domo luctus, & cor stultorum in domo laetitiae. Quae verba Salom. Thargum seu Chaldaica paraphrasis quae no̅ solum
|| [ID00019]
ab Hebraeis, sed & in Ecclesijs Christianorum, semper maximi habita est, plenius effert & declarat. Verba autem Chaldaici textus, quem hîc exprimere forte prolixius foret, ex versione habent ad hunc modum: Melius est ire in domum luctus, ad consolandum eam, quam ire in domum conuiuij vini subsannatorum, quod in domo luctus sit finis omnis hominis vt eat: Siquidem super omnes illos decreta est sententia mortis: propterea qui iuerit in domum luctus, vir iustus sedebit, & ponet in corde suo loquelas mortis. Et si est in ipso quicquam mali, deponet illud & conuertetur in poenitentiam. Melior est indignatio, qua indignabitur Dominus mundi aduersus iustos in seculo hoc, quam risus quo ille deridet improbos. Dum enim contestatur vultus maiestatis, venit penuria & vindicta in seculum, ad beandum cor iustorum, qui orabunt ante Dominum mundi, & ipse miserebitur ipsorum. Cor sapientum dolet, & cor stultorum est in laetitia domus derisionis: Comedunt & bibunt & deliciantur, & non reuoluunt super cor suum afflictionem fratrum suorum. Ex qua paraphrasi, quae instar certioris Commentarij nobis esse potest, inter alia diserte percipimus, qui sint fines praecipui congressuum funebrium, & calamitatum tristissimarum, quibus affici nos decet: Nempe quod sint graues commonefactiones, de nostra immortalitate & infirmitate, de agenda vera poenitentia, de petendo auxilio Dei, & vt sint frenum, quo multae prauitates & illicitae cupiditates, in natura humana oberrantes, coherceantur. Cum his dictis illud etiam Syracidis coniungatur: Fili profundito( Syrac. 38. ) lachrymas ob mortuum, & ordire lamenta tanquam grauia mala perpessus. Iuxta morem funebrem corpus eius contege: vel (vt verba in Graeco textu habent) , secundum iudicium de eo exorna corpus ipsius, nec sepulturam eius neglige. Acerbam ede lamentationem planctumque accende & luctu afficitor pro dignitate illium &c. Secunda in sacris literis ratio luctus ex eo constat, quod ab omnibus requiruntur misericordiae affectiones & charitatis opera, quae passim & quidem grauiter & seriò inculcantur, vtpote quod illa in genere ab omnibus cuiuscunque ordinis hominibus, &
|| [ID00020]
( Matth. 7. Lucae 6. ) erga omnes, adeoque inprimis benè meritos praestanda sint. Vnde Dominus & Seruator noster Iesus Christus ipse: Estote, inquit, misericordes, sicut & pater vester misericors est. Quae videtur tum etiam Iudaeis, vt vulgò nota, fuisse inculcata, & ( Tractatus de benedict. cap. 5. ) sumta ex Thalmudico opere Hierosolymitano, vbi in Tractatu de benedictionibus, sic habetur: Sicut misericors sum in coelis, sic misericordes estote in terra. Quam verò stupendis & infinitis rationibus, pater coelestis suam, erga vniuersum genus humanum, in mortem & damnationem prolapsum, misericordiam declarauerit, non ita pridem in tractatione verborum Ioannis tertio, in Ecclesiastico coetu ostensum est, & saepe alias ( Matth. 5. ) docetur. Sic alibi idem Dominus ait: Beati misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur: Vel vt Syriacum Teftamentum ad verbum habet, non sine emphasi: Beatitudines misericordibus, quoniam erga eos erunt miserationes. De hac erga proximum declaranda, & quae eidem vbi declaratur ( 1. Cor. 12. ) pergrata est, Apostolus inter alia eleganti de membris in corpore humano similitudine docet, vbi, Alia inquit membra pro alijs eandem sollicitudinem gerant. Itaque siue patitur vnum membrum, fimul patiuntur omnia membra, siue glorificatur vnum membrum, simul gaudent omnia membra. Vnde percipimus, quod sicut accidit in corpore humano, ita etiam membra eiusdem corporis, sub vno capite Christo sibi inuicem compati, mutuisque commodis ac incommodis, non aliter ac proprijs affici debere. Nam sicut medicorum principe Hypocrate teste, Diuinus quidam in membris vnius corporis consensus est: ita idem merito in spirituali corpore piè obseruandum erit. Quod vbi fit facile etiam dolorem proximo conceptum lenire possumus, sicut ( Cicero de amicitia. ) & Cicero docet: In amicitia tum imminui dolorem alteri, condolendo ei, tum augeri gaudium, congaudendo. Qua de causa nobis nunc statuendum est, quod non tantum obitu Illustrissimi principis nostri affici debeamus, sed quod voce diuina, & pietate id omnino requirente, dum iam tota domus inclyta, & regia familia Brunouicensis & Luneburgenfis luget, à nobis quoque doloris nostri societas, & moestitiae amorisque significatio exprimenda, & quibuscunque fieri potest, subiectionis & re
|| [ID00021]
uerentiae debitae indicijs, alijsque pietatis officijs declaranda sit. Illustrissima enim vidua princeps Dn. Hedvvigis, quae omnibus virtutibus, tantae matronae conuenientibus à Deo, vt publicè omnibus constat, abundè donata est, longè charissimum Dominum ac maritum suum vnice desiderat, quem toto tempore, quo ei sacro matrimonio iuncta fuit, tanto studio & obsequio obseruare, & ad eius ingenium se ita, non sine admiratione omnium, attemperare solita est, vt meritò omnibus honestis matronis selectissimi exempli loco esse possit, quod vel aliquo modo imitentur. Luget parentem praestantissimum, Reuerendissimus ac Illustrissimus Princeps ac Dominus, Dn. Henricus Iulius, Episcopus Halberstadensis, Dux Brunsuicensis ac Luneburgensis, Academiae huius Rector magnificentissimus ac perpetuus, qui vt obseruantissimus fuit Illustrissimi parentis, dum in viuis fuit, ita & serio lachrymis & omni genere ac pietatis iam mortuum prosequitur. Idem omnino à caeteris illustrissimis fratribus, Domino Philippo Sigismundo Episcopo Verdensi, Domino Ioachimo Carolo, Domino Iulio Augusto, & à generosissimis & inclytis sororibus ipsorum, magnis gemitibus & lachrymis fieri, quis dubitare possit? An igitur tanta eaque regia familia dolente & parentante, nobis etiam non sit condolendu̅, & si qua fieri potest ratione parentandum? Quod si qui adeo sunt insensati, & natura distorti, vt quantopere magistratui suo obligati sunt non obseruent, saltem Dei altissimi vindictam extimescant, quae certe tandem violatores vocis suae diuinae sequetur. Sed accedo ad expositionem causae tertiae, ad demonstrandum argumenti nobis propositi scopum pertinentis. Vt igitur non solum vestitu lugubri, & lachrymis, sed & grata recordatione, & commemoratione Heroicarum virtutum defuncti Illustrissimi Principis nostri, pietatem Deo & principibus patriae huius terrae debitam exhibeamus, eadem vox diuina praecipit. Nam vt de alijs scripturae sacrae locis nunc non dicam, satis id edocet grauissima Syracidis, quam in postremis capitibus( Syrac. cap. 44. ) in eam sententiam proponit, commonefactio, cuius verba vt è Graeco sonant hic subijcia̅, cum alioquin in veteri Bibliorum latina translatione quaedam non satis commode sint reddita, nec
|| [ID00022]
sensum iustum auditori suggerere possint. Sic igitur habet: Laudabimus iam viros celebres, & patres nostros procreatione. Magnam gloriam creauit Dominus in ipsis maiestate sua à seculo. Hi fuerunt dominantes in regnis suis, & viri clari nominis cum potentia. Consultantes in doctrina sua, qui nuntia attulerunt in prophetijs. Ductores populi in deliberationibus, & in doctrina scripturae populi. Sapientes sermones in disciplina eorum, exquirentes modos carminum, & enarrantes versus scriptos. Viri opulenti, instructi roboris copia, pace fruentes in habitationibus suis () Omnes isti aetatibus suis, in praeclara existimatione fuerunt () & in diebus ipsorum est, quo glorientur. Quidam eorum reliquerunt nomen, vt enarrentur laudationes. Et quorundam nulla restat memoria, & interierunt tanquam non extarent, & prouenerunt, tanquam non prouenissent, itemque liberi ipsorum post eos. Verum illi viri misericordiae, quorum ipsorum iustitiae non sunt deletae obliuione. Vna cum semine ipsorum permanet bona hereditas, nepotes ipsorum in testamentis. In Testamentis est semen ipsorum, & liberi psorum post eos. In seculum vsque permanet semen ipsorum, & gloria eorum non delebitur. Corpora eorum in pace sepulta sunt, & nomen ipsorum viuit in seculum seculi. Sapientiam eorum enarrabunt populi, & laudem ipsorum annunciabit concio. Hac neruosa & luculenta oratione, sapiens Syracides disertè edocet, quo in loco habendi sint viri Illustres & Heroici, qui & in Ecclesiastica & in politica gubernatione res laude dignas, cum magno generis humani emolumento gerunt, nimirum quod gratis mentibus tanquam pretiosa Dei dona sint agnosce̅di, & quod virtutes & egregia eorum facta, quibus gloriae nominis diuini, & publicae vtilitati inseruiunt, studiosè sint praedicanda & celebranda. Ex iis gestis nominatim etiam multa exprimit, quae perpetua omnium memoria sunt digna: vt primo ea quae ad plantandam religionem veram, atque excolendum doctrinarum studia faciunt. Deinde recenset ea quae feliciter ac sapie̅ter, regna administra̅do, & salutaria consilia, pacis bellique temporibus suggerendo pręstiterunt, & in his rectè peragendis vita̅ fortunasque suas contulerunt.
|| [ID00023]
Adduntur etia̅ hymnoru̅ sacrorum, qui carminibus, odis & Psal. constant exercitia, vel per ipsos, vel per alios, in honore̅ & laudem viuentis & regnantis Dei tractata. Horum igitur & similium gestorum memoriam asserit, nullo vnquam aeuo abolendam, & illorum honorificam mentionem à sera posteritate, subinde continuandam & repetendam esse. Vnde & deinceps toto sequentium capitu̅ contextu, Syracides tantorum Heroum, non solum catalogum pertexit, sed & elogia & epitaphia illorum verbis neruosis exponit, eoque pacto non minus aliorum excellentium virorum insignia gesta, apud posteros celebranda esse indicat. Quapropter haud immerito nostri nunc etiam Illustrissimi Principis, praeclarissima facta, de exemplo & hortatu Syracidis commemoranda, & memoriae posteritatis conseruanda esse statuimus. Inprimis verò sancta recordatione ea sunt dignissima, quae hic Heros excelso animo & mirando quodam Zelo, in instauranda religione, & amplificanda re literaria, ad publicam Reipub. Christianae vtilitatem praestitit. Etsi enim vt ab initio attigi, non mihi propositum est, copiosa oratione persequi, quae ab aliis recitabuntur: interim tamen, cum Syracides nobis ansam subministret, aliqua & mihi de iis in hac parte orationis delibanda censeo. De nostro igitur Illustrissimo Principe constat, quod singulari Dei beneficio maturius ad lucem & agnitionem verae doctrinae Euangelicae, his temporibus per Reuerendum Patrem D. Martinum Lutherum repurgatae, perductus fuerit, quàm ardenter & adeo constanter co̅plexus est, vt quandoque non solum fortunarum, sed & vitae periculum, heroico motu, eius causa fortiter sustinuerit. Quemadmodum autem Deus optimus maximus etiam in hac vita, pietatis praestitae praemia, secundum dulcissimas promissiones suas saepenumero persoluit: ita cum & abundantissime huic nostro Illustrissimo idem accideret, is quamprimum ad sui Ducatus gubernationem electus esset, cum amplissimis ordinibus in eo quam maximè elaborauit, vt tenebrae Pontificiae sine modo auctae vel condensatae, profligarentur, sub quibus capita religionis Christianae, longis temporibus peruerse obscurata & deprauata multisque impiis superstitionibum, quas breuitatis causa nunc non recenseo, implicata fuerant. His
|| [ID00024]
igitur explosis, in Ecclesias & Scholas harum regionum, syncera Euangelij doctrina, quae ad hodiernum vsque diem beneficio Dei sonat, introducta est, & Sacrame̅ta secundu̅ Christi seruatoris nostri institutione̅ distributa sunt, adeoque religio in omnib. doctrinę Christianae capitibus, ad praescriptum Augustanae Confes. Imper. Carlo V. ann. 1530. exhibitae, & in verbo Dei solide fundatae, cu̅que Symbolis Ecclesiae veteris co̅sentientis reformata est. Horum vtrumque nempe impioru̅ dogmatum ac idolatricoru̅ cultuum depulsio, & co̅tra sanae doctrinae instauratio & plantatio, quanto labore curis & sumtibus constiterit, sapientib. facile iudicare licet. Sub id tempus conscripta est quoque Agenda (vt vocatur) Ecclesiastica, & certu̅ doctrinae corpus, quod IVLIVM nominamus, constitutum est, & piae declarationes è verbo Dei petitae, in thesi & antithesi additae sunt, quae magno vsui essent Ecclesiis, vt co̅tra praestigias omnis generis corruptelarum, subinde repullula̅tium, ( Anno 1571. Hen rîcopoli impressa ) constanter opponerentur, & puritas verae doctrinae ab illis vindicaretur. Quibus de causis tum quoque edita repetita & subscripta est Confessio & declaratio co̅fessionis Eccles. Saxoniae inferioris, de duob. maximis doctrinae capitibus, nimirum de persona Dn. & seruatoris nostri Iesu Christi, & de sacra coena ab ipso instituta. Haec ipsa confessio, ad arcem Guelphoru̅, Illustriss. nostri Princ. sedem, VVolferbyti est excusa, & ab ipso vsque ad placidam ex his terris migratione̅, religiosè & sanctè obseruata atque defensa est. Opposita est autem potissimum Sacramentariis, qui in his capitib. delinquunt, & probe munita contra Vbiquitarios, qui omnipraesentiam Christi, secundum vtramque naturam etiam extra Ecclesiam, in vel apud omnes creaturas introducunt, è quib. plerique eandem, fundamentum praesentiae corporis Christi in sacra coena statuunt, cum tamen nullum de ea expressum in sacris scripturis verbum habeatur, &c. Sed laudatissimus noster Princeps se vtrunque extremum illud non admittere, nec velle his Ecclesiis Saxo. obtrudi, saepe multumque pie ac grauiter voce ac scripto testatus est. Et haec quide̅ mox in repurgatione purioris doctrinę, in vno Ducatu ab eius celsitudine sunt p̅stita. Quemadmodum autem praeter alios effectus gratitudinis, & ille concurrit, vt per eam benefactorem ad plura beneficia pro
|| [ID00025]
uocemus, ita & hic idem accidisse res ipsa edocuit. Nam postqua̅ in vnius Ducatus Ecclesiis, recte constituendis, sanaque doctrina propaganda, adeo strenuum, & erga Deum summum benefactorem gratum, se Dux noster Illustriss. exhibuisset, tande̅ proximis annis Illustriss. Principe ac Domino, Dn. Erico Duce Brunsuice̅si( Anno 1584. 7. Nouemb. ) ac Luneb. foelicis memoriae patruele, Papiae in Italia sine haeredib. defuncto alterum Ducatum, eumque satis amplum & florentem Deus benignissimus, priori adiecit, ipsumque: Principem tantis opibus auxit, vt iam longis aliquot seculis praedecessores eius, inde ab Henrico Leone, Duce Bruns. non ita auctos fuisse constet. Sic( Psal. 112. ) nimirum Psalmo referente, Beatus est vir qui timet Iehouam, qui mandatis eius delectatur valde: potens in terra seme̅ eius, generatio rectorum benedicetur. Vbertas (vel vt Chaldaeus habet, Felicitas) & opulenta in domo eius, & iustitia eius inperpetuum. In hoc igitur altero Ducatu cum rursus. Angiae stabulum repurgandum, & reliquiae abominationum pontificiarum abolendae, & Ecclesiae suis in locis rectè informandae essent, nihil non operae & curarum in eo, pientissimus Princeps ad hoc vsque tempus, quo vitam cum morte commutare iussus est, adhibuit. Quod si encomia perpetua sunt meriti Reges sancti Dauid, Ezechias, Iosias & alij, quos sacra scriptura celebrat: Sique etiam merito literarum monumentis mandata sunt, quae Constantinus Magnus, Theodosius vterque Carolus Magnus & alij praestantes Princ. in abolendis suo tempore cultib. idolatricis & haeresibus, cum coelesti veritate pugnantibus praefecerunt, non minus certè egregia, quae de nostro Principe attigi facta, pie agnoscenda, & ad perpetuam posteritatis memoriam transmittenda erunt. Paucis attigi, quae beneficia in repurgandis & reformandis Ecclesiis, à clementiss. Principe nostro profecta sunt. Simili breuitate subiunga̅, quae in amplifica̅da re literaria, nempe in scholis particularibus, vt vocant, constituendis, & tandem in hac celebri Acad. IVLIA fundanda, Deo ita mente̅ & cogitationes celsitudinis ipsius illustrante & derigente, cu̅ ingenti Ecclesię & Reip. co̅modo praestitit. Reperit eius celsitudo in his Ducatib. Scholas, in Monast. & ciuitatibus, coeno barbarico obrutas, in quibum artes logicae valdè negligenter tractatae, linguaru̅ studia sepulta, & ratio scribendi ac dicendi turpiter hactenus neglecta erat. Praeterea
|| [ID00026]
verè aurea Catechismi doctrina ex illis exulabat, & iuuentus cum magno salutis suae periculo, elementa verae pietatis & fidei ignorabat, nec preculae & hymni ad Deum, vt debebant instituebantur. Cum igitur Illustrissimus Princeps noster intelligeret, quantum detrimenti Ecclesia & Resp. Christiana, neglectis his primis literarum studiis, quae fundamentum reliquoru̅ omnium esse debent, caperet easque esse statueret, passim scholas illas instaurari, artium elementa rectè proponi, exercitia styli accuratius tractari, atque doctrinam Catecheticam pie sancteque inculcari curauit. Inprimis verò tum temporis in oppido Gandesiano, ad syluam Hercyniam inter Goslariam & Embecum sito, ludus literarius Paedagogij nomine apertus est, & Professores linguaru̅ & artium accersiti sunt, qui iuuentutem in humanioribum literis rectè instituerent, & disciplina seueriore, quae in eiusmodi scholis obseruari solet & potest, ad mores honestiores assuefacere̅t. Id cum feliciùs benedicente altissimo succederet, & Pędagogij illius incrementa indies augescerent, Princeps illustriss. permotus est, vt de Schola particulari in vuiuersitatem, vt vocant, seu Academiam commutanda & in ampliorem locum, Helmopolin huc, vbi nunc est, transferenda consilium caperet, in qua nimirum non solum prima elementa, doctrinae Christianae, & artium proponerentur, sed plenius ac integre studia necessaria. S. Theol. Iurisprudentiae, Medicinae, ac reliquarum optimarum artium atque linguaru̅ tractarentur. Intellexit enim & maturè expendit sapiens Princeps, quod & nomine celsitudinis ipsius, de introducta & ( Anno 1576. vbi dies introductionis designatus fuit. 15. Octobris. ) priuilegiis Imperatoriis splendidè confirmata hac Academia, ante annos XIII. publice affixum, his verbis edocet: Seminarium ac florem Ecclesiae Dei & Reip. plantarium & praesidium singulare, imò Spiritus S. domicilia, & officinas esse scholas rectè constitutas, in quibus florentis iuuentutis ingenia, non modo ad ministeriu̅ Euangelij, & docendos alios in Ecclesia Christi, verumetia̅ ad multa Reip. officia, & omnes vitae partes dexterius gubernandas instituit, praeparat, excolit & informat. Imò fontes esse augustos & perennes, ex quib. vera Dei notitia & omnes honestae artes, & caetera ciuilis vitae bona & orname̅ta praecipua, in curias, ciuitates, prouincias, & singuloru̅ familias distribuuntur & emanant.
|| [ID00027]
Vt igitur post alias in Germania constitutas Academias, hanc IVLIAM fundaret, praeter eam quae praemissa est, & quae ad omnes in genere referri potest, alias quoque haud leues & contemnendas habuit causas, nimirum quod tum res docuit, multis passim ac variis corruptelis, opinionumque monstrosis absurditatibus, veritatem doctrinae Euangelicae rursus obscurari & deprauari, nec vnico Prophetarum & Apostolorum fundamento, ea quae debebat fieri religione & constantia, omnes in Ecclesiis & Academiis harum regionum consistere, sed quosdam audacius, & pro libidine vel detrahere illi & negare, quae verborum sacrorum asserit, ve eidem addere aut affingere ea, quae nec dicta nec sensus sacri textus nec analogia fidei admittunt. Vnde hanc Academiam, vere pio hoc & paterno studio ac consilio voluit institui, vt in ea depositum Spiritus sancti, quòd, referente Petro, per sanctos Dei homines, Prophetas & Apostolos, non voluntate aut libidine hominum est prolatum, per synceros verae doctrinae custodes & propagatores, religiose obseruaretur, & ne latum, quod dicitur, vnguem ab eo deflecteretur. Praeterea Illustrissimus Dux noster progenitorum suorum exempla illustria in conspectu habuit, inprimis Lotharij Saxonis Imperatoris, à quo Inclyta Domus Brunouicensis & Luneburgensis deducitur, & cuius monumentum in vicino Monasterio Lothariensi conspicitur. Is igitur praeter constituta & amplificata à se Ecclesiarum Collegia, consilio Irnerij Iureconsulti peritissimi, Romanas leges, quarum fons & origo ex ipsa lege naturae dependet, in toto Imperio restituit, & Professoribus qui Iuris ciuilis scientiam propagarent, iusta stipendia decreuit. Incitamento ipsi quoque fuit Exemplum Ludolphi Ducis Saxoniae, qui celebre collegium Canonicorum Gandesiae fundauit, sicut & eiusdem monumentum ac effigies, in eius oppidis sacello, quodam coelato opere spectatur. Praeterea mouit ipsum Exemplum Heinrici Leonis, qui teste Auentino Ecclesiam Cathedralem Lubecae constituit, & Ecclesias Saxonicas instaurauit. Cum igitur non solum horum principum, sed & sanctorum in populo Dei Regum vt Dauidis, Salomonis, Ezechiae, Iosiae, & aliorum praeclara beneficia, quae infundandis templis, Synagogis & Col
|| [ID00028]
legijs Sacerdotum, inque ijs qui libros Propheticos explicarent, liberaliter alendis praestiterunt, in sacris literis & alijs historijs mirificè extolluntur & commendantur certe non minus etiam huius nostri Principis, in fundanda hac Academia, conducendis, omnis generis doctrinarum Professoribus, & alendis beneficiarijs, & ijs qui communis mense commoditatibus haud contemnendis fruuntur, amplissima merita agnoscenda sunt ab omnibus, & praedicanda. Quam verò etiam quae de constituta hac Academia Dei auspicio suscepta sunt, hactenus suerit & adhuc sit felix eorum, successus, cum id res ipsa per se loquatur, nunc non recenseo. Caeterum his & alia sunt annumeranda, quae ad veritatem coelestem vindicandam, illustrandam & propagandam ab eo laudabiliter praestita sunt. Etenim cum saepè multumque tristi animo intueretur, varia & periculosa, de multis religionis capitibus dissidia, non solùm quo ad Pontificios, sed & Ecclesias repurgatas, quae post magni illius Lutheri, de quo supra memini, obitum aucta fuerant, cumque intelligeret quanto offendiculo illa coniuncta essent, & quod per ea veritas doctrinae coelestis, magis ac magis corrumperetur, vinculum charitatis Christianae, & pia consensio solueretur, & cursus doctrinae Euangelicae vehementer impediretur & retardaretur, nihil magis in votis habuit, quam vt tantis malis passim grassantibus, fores aliquando praecluderentur. Inter primos igitur fuit, Augustanae Confessioni addictos Principes, qui in eo sanctè elaborarunt, vt aliqua quaereretur & iniretur eiusmodi Concordia, per quam controuersis religionis ac fidei Articulis, ex verbo Dei solidè declaratis & explicatis, falsa dogmata reijcerentur, & contra veritas diuinitus proposita apertè assereretur, vt hac ratione multorum clamoribus, quibus nostris iniquiores fuerant, obuiam iretur, & simplicioribus via ac ratio certa demonstraretur, iuxta quam, se ex certaminibus illis expedire, & Deo largiente, corruptelas doctrinae euitare possent. Postquam igitur eiusmodi Concordiae forma per Theologos ad id delectos consignata, & ad ordines Confessioni Augustanae addictos, atque ita ad nostrum Principem missa esset, re probè deliberata, subscripsit Ipse & Theologi eius hac
|| [ID00029]
ratione, vt requisitis, & acceptis, de capitibus Concordiae illius multorum censuris, ad exemplum pię & Orthodoxae vetustatis illae Synodo postea subiicerentur, & ita penitius de ijs, quae maximi erant momenti, aliquando decerneretur, ac firmior consensus intercedente autoritate Synodi iniretur. Vnde cum postea Apologia eiusdem formulae Concordiae per nonnullos conscripta esset, & Theologi in hac Academia IVLIA quaedam grauiora exea notassent, quae salua veritate & conscientia, probare non possent, & ideò vt conuentus Theologorum Electoralium & nostrorum, adhibitis Consiliarijs vtrinque politicis Quedlingae Saxonum institueretur, necessarium esset visum: noster lau( Anno 1583. ) datissimus Princeps summa voluntate, sumtus & operas quascunque vnquam potuit, eam ad rem contulit, & auidissime, quod omnes nouimus, optatum illius Colloquij euentum desiderauit & expectauit. Cur vero & quomodo id obtineri non potuerit, quod pié ac rectè ex fundamentis suis quaesitum fuit, id in hac Oratione funebri pluribus recensere, satis tempestiuum aut idoneu̅ non videtur. Et haec quide̅ de meritis Principis nostri quibus Ecclesiaru̅, quibus Scholarum, quibus vniuersae religionis nostrae emolume̅ta & increme̅ta, multipliciter cumulauit & promouit, vel omnino rectissimè promota esse voluit, non quidem promagnitudine rei, sed pro ratione loci, & causae praesentis sint dicta. Quemadmodum autem secundum Christi Seruatoris nostri regulam, & promissionem dulcissimam, ijs quae ad regnum Dei ac iustitiam eius pertinent quaesitis, omnia caetera adiiciuntur: ita & hic res ipsa docuit, quod maximarum illarum, de quibus dixi rerum curam, ac sollicitudinem sanctam ab optimo Principe nostro praecipue susceptam, felix & tranquilla in Republica gubernatio consecuta est. Etenim cùm ipse aequi ac iusti esset amantissimus & studiosissimus, ac in omnibus partibus administationis, inque omnibus ciuitatibus, castellis, oppidis & pagis suorum Ducatuum, iustitiam accuratè obseruari vellet, facile etiam tranquillitas, & pax publica, quae iustitiae indiuiduus est comes, Deo benedicente, retineri potuit. De quo etiam( Psal. 85. ) Psalmum: Veruntamen, inquit, prope timentes eum salutare ipsium: vt inhabitet gloria in terra nostra. Vt misericordia & veritas
|| [ID00030]
obuient sibi: lustitia & pax osculentur se. Quae similitudo elegans, ab occursu & osculo sese mutuo complectentium in regionibus Orientalibus sumta, etiamsi de bonitate, fide, Iustitia & pace, quae pijs in regno Christi contingit, ratione contextus & analogiae fidei, propriè accipiatur tamen etiam imago in ea proponitur florentis status Reipublicae in qua vbi religionis & verbi Dei praecipua habetur ratio, pulcherrimarum virtutum veritatis, benignitatis, iustitiae, pacis atque felicitatis sese inuicem complectentium chorus consequitur. Hoc loco iterum latissimus sese dicendi campus mihi aperit, si omnia persequi oratione velim, quae pacis conseruandae causa, Illustrissimus Princeps noster toto tempore gubernationis suae praestitit, qua moderatione erga eos, quorum contumaciam armis (praesertim cum nerui belli omninò praesto essent) maturius & seuerius compescere poterat, vsus fuerit, quam multa sapienter dissimulauerit, & Reipublicae condonauerit, vt modo instatu tranquillo singula persisterent, religio & literarum studia excoli, & subditi oeconomicis rebus & contractibus suis honesta ratione vacare possent. Non igitur fuit animo aut natura ad acerbitatem, bella & tyrannidem comparato, vt quidem mihi etiam & alijs ante hoc tempus, priusquam celsitudinem eius coram audiuissem & cognouissem, à quibusdam maleuolis, & tanti Herois benignitate & clementia indignis hominibus descriptus erat. Nec poterunt vllo mihi aeuo excidere, summae fidei & clementiae documenta, quae nuper inter persecutiones meas ex celsitudine eius percepi, sicut & alij Theologi simili fortuna vsi vberius perceperunt, vtpote quod eius Celsitudo iam olim in pericula haud leuia, religionis causa coniecta, non ignara mali, miseris succurrere didicerat. Inter alios igitur, sapientissimos sermones, quos ex ore Celsitudinis eius probe obseruaui, in primis illud apophthegma quod de animo admoderationem & pacem prorsus inclinato testabatur notaui: Principem qui aduersus suos subditos bellum gerendum suscipiat, sibi ipsi bellum inferre. Quod ipsum si hactenus maiori curae, multis Regibus & Principibus fuisset, non tot direptiones & vastationes, Regnorum atque prouinciarum amplissimarum, etiam nostro tempore contigissent.
|| [ID00031]
Nec tamen vbi id, quod veritatis testimonium requirit, de Principe nostro recenseo, eum aut Angelum facio, quod nec ipse voluit, sed libenter humanam infirmitatem agnouit, & verbo Dei errata reprehendi passus est potius, quàm quod & applausores subdolos admissit, sicut & ea de re sermo nes, quos ex celsitudinis ipsium ore percepi, vbi opus erat assignare possem. Interim tamen non ad defuncti vitia aut naeuos attentendum, aut cum mortuis luctandum est nobis, sed spectandae sunt heroicae virtutes, quibus admodum excelluit. Quòd si qui vrgeant, nonnulla onera subditis grauiora tempore gubernationis eius accessisse, expendantur illorum causae, & ratio habeatur, temporum horum, quibus vix sine oneribus, Regna & ditiones, aduersus hostiles molitiones & incursiones, administrari & defendi possunt. Expendantur etiam delicta hominum subinde crescentia, quae ex actione quam in iustam dixeris, passionem iustam faciunt. Non dicam de malis spiritibus, qui (vt apud Danielem( Daniel 10. ) habetur) Aulis se miscent, & authores siue incitatores, multorum onerum & malorum, per suos esse solent, ita vt illis potius quam Dominis ea esse imputanda videantur. Sed & de hac parte breuitatis causa nihil praeterea addo. Accedo verò ad postremam publici nostri luctus causam, quam etiam paucissimis attingam. Nam vt serio afficiamur obitu Illustrissimi Principis nostri, & omni subiectione & Reuerentia Celsitudini eius parentemus, nos meritò etiam alliciunt exempla Ecclesiae Dei, quae in obitu magnorum Heroum & Principum, inde ab initio, publicos luctus, & orationes funebres instituit, & pias exaequiarum Ceremo nias obseruauit. Non autem ostentationis aut Pompae inanis causa, vt ab Ethnicis factum est, inter homines Deum rectè agnoscentes, lachrymae & ceremoniae funebres habitae sunt, sed partim quidem, veluti hactenus ostensum est, vt amor & obseruantia debita erga defunctos, & ob prestita ab ipsis beneficia gatitudo exhiberetur: Partim verò vt illi qui superstites essent, & viui funus comitarentur, commonefierent de maximis rebus, quae ad causas tristissimarum calamitatum & mortis, & ad remidia efficacissima illis opponenda pertinent, de quibus in con
|| [ID00032]
cionibus quae ad populum habentur fusius erudimur. Nune praeter exempla alia luctus & funerum in sacris literis, inprimis illud est memorabile, quod verè de Illustrissimo Principe AEgyptiaco Iosepho constat, eum Patre Iacobo piè ad populum suum congregato, luctum publicum toti prouinciae ad septuaginta ( Genes. 50. ) dies indixisse, & lotum vnctumque corpus patris, magna Aulicorum & Sacerdotum frequentia stipatum ad sepulturae locum per miliaria circiter quinquaginta in Hebron deduxisse, & ibidem spe resurrectionis & vitae aeternae sepeliuisse. De vniuerso Israele scribitur, quod Ducum & praesidum suorum Aaronis, & postea Moysis obitum, per integros dies triginta ( Deut. 34. ) flebiliter luxerit. Rex & vates Dauid non tantùm gemitu & lachrymis vulnera Regia, Saulis soceri, & Ionathę afsinis, loco fratris dilecti, prosecutus est: Sed & Epicaedijs & Epitaphiis eorum virtutes & Encomia celebrantibus exornauit, eaque in ( 2. Par. 16. ) perpetuam memoriam in toto Regno decantari, & ad posteritatem conseruari iussit. Assa Rex Iuda, qui tàm pace quam victoriis fuit illustris, & osor profligatorque idolorum, post obitum suum non tantùm luctu solenni, ac celebri Pompa in sepulchrum, quod sibi in ciuitate Dauid parare iusserat, est repositus, sed & mortuum eius corpus, lecto prius sublimiore, & feretro loculoque aromatibus ac vnguentis praeciosissimis impleto, est impositum, sicut & nunc in funeribus magnificentioribus thymiamata ( 3. Reg. 23. 2. Par. 35. ) accendi, & faces ardentes praeferri consueuerunt. Rex Iosias praestans Heros, & verae religionis vindex & instaurator pientissimus, magnifico funere in monumenta maiorum & quidem vltimus inter Reges Iuda (cum eius posteri in alia Regna abducti, Hyerosolymis non sint sepulti) illatus est, omnibus ordinibus, totoque populo obitum eius magno luctu & lachrymis prosequente. Nam Hyerosolimis, & in omnibus Regni oppidis, cantores & cantrices, lugubribum, Elegiis, interitu̅ eius de plorarunt. Quin etiam ipse leremias Propheta, quem ad nouemdecim annos sub ipso docentem, complexus & tutatus fuerat, lugubri carmine & lamentis tanti principis amissionem, & Ecclesiae Dei orbitatem deplorauit, praesertim quod Pro
|| [ID00033]
pheticis oculis vltima patriae sua fata, paulò post serta prospexit. Eiusdem Iosiae Epitaphium inter alia paucis quidem his, sed admodum neruosis complexus est verbis Syracides, quod ait:( Syrac. 49. ) Direxit ad dominum cor suum, temporibus violantium legem confirmauit pietatem. Praetereo descriptiones & luctus funerum Ducis Matathiae, Iudae Maccabaei, sicut & eorum quorum in noui Testamenti scriptis fit mentio. Nec multis addo quae ex veterum Ecclesiae patrum, vt Origenis Cypriani Tertulliani scriptis, & ex historia Ecclesiastica Eusebij recenseri possent, de pia inter Christianos lugendi defunctos consuetudine, in primitiua Ecclesia obseruata, de atro( Orîg. lib. 1. & 3. in Hiobum. Cypr. Ser. de Mort. Tertul. lib de anima. Eusebius lib. 7. cap. 13. lib. 7. cap. 16. Orig. lib. 5. cont. Cel sum. Orig. lib. 8. cont. Cel sum. Eusebius lib. 7. cap. 22. ) & lugubri vestitu, in luctu adhibito, de oratione quibus mortui à Presbyteris componi consueuerunt, & de honestis sepeliendi corpora, eorum ritibus. Nam & de Martyrum sanctorm corporibus Eusebius scribit, ea reuerenter & honeste, ac quidem cum periculo etiam sepulta esse: Quemadmodum Asyrij Romani exemplum qui Marinum Martyrem Caesareae Capadociae capite plexum sepelijt apud eundem testatur, vbi: cum in consumatione Martyris, inquit, Asyrius adesset, corpus illius humero suo splendidoque & precioso indumento impositum detulit, & splendidissimè quantum conueniebat, sepulturae tradidit. Hinc Origenes in libris contra Celsum: Humana inquit, cadauera vt animae domicilia, & sanctioris praecipue, haud quaquam sunt reijcienda: Quippe quae ex optimarum legum permissu, cum honoribus qui haberi his possunt, & sepultura dignantur. Et, Rationalem animam honorare didicimus & huius organa sepulchro honorificè demandare. Sic in historia de pestilentia Alexandrina, Dionysius ad Hieracem scribit de Christianis: Sanctorum corpora supinis manibus ac sinu exceperunt, oculos depresserunt, ora clauserunt, vnanimes & pariter aftecti, strictim complexi sunt, lauarunt, & ad sepulturam ornarunt. Ex his igitur intelligimus, et iam rationes ob quas pij Christiani suos singulari affectione, & honorificè
|| [ID00034]
post mortem tractandos ac terrae mandandos esse censuerint, etiamsi mortuis ipsis id non conferre quicquam videatur: Nempè ideo potissimum quod corpora eorum sanctioris animae habitacula fuerint, & quod ea quo ad substantiam suam (quod & verbis Articuli: Credo carnis huius resurrectionem, Cyprianus indicari docet) in extremo die à morte resuscitanda sint. Vtramque rationem Prudentius, qui inter primos è Christianis Poëtis numeratur, & temporibus Augustini & Ambrosij vixit etiam pulchrè in hymno de exequijs defunctorum, complexus ( Prudentius libro Catemerinôn. ) est, vt priorem quidem, quod pij hominis corpus non tantùm animae rationalis, sed & Christi seruatoris, adeoque totius Trinitatis domicilium fuerit, his verbis:
Nunc suscipe terra fouendum Gremioque hunc concipe molli Hominis tibi membra sequestro Generosa & fragmina credo. Animae fuit haec domus olim, Factoris ab ore creator Feruens habitauit in istis Sapientia principe Christo. Posteriorem vero his versiculis expressit:
Nunc quod requiescere corpus Vacuum sine mente videmus, Spacium breue restat, vt alti Repetant collegia sensus. Venient citò secula cum iam Socius calor ossa reuisat, Animataque sanguine viuo Habitacula pristina gestet. Quae pigra cadauera pridem
|| [ID00035]
Tumulis putrefacta iacebant, Volucres rapientur in auras Animas comitata priores. Hinc maxima cura sepulchris Impenditur, hinc resolutos Honor vltimus accipit artus Et funeris ambitus ornat. Candore nitentia claro Praetendere lintea mos est, Aspersaque myrrha Sabaeo Corpus medicamine seruat. Quid nam sibi saxa cauata? Quid pulchra volunt monumenta Res quod nisi creditur illis Non mortua sed data somno. Hoc prouida Christicolarum Pietas suadet, vt pote credens Fore protinus omnia uiua Quae nunc gelidus sopor vrget, &c. Idem ad finem libri quem Apotheosin inscripsit, de resurrectione carnis, grauiter inter alia, per dulcem ad membra sua sic disserit:
Pellite corde metum mea membra, & credite vosmet Cum Christo reditura Deo, nam vos gerit ille, Et secum reuocat, morbos ridete minaces, Inflictos casus contemnite, tetra sepulchra Despicite, & surgens quo Christus prouocat ite.
|| [ID00036]
Quod verò maximè viuorum causa, Ecclesia Dei publicos luctus, orationes funebres, ac pias sepulturae ceremonias, semper obseruauerit, vt de articulis doctrinae Christianae pluribus, nempè de calamitatibus generis humani & causis earum, de poenite̅tia & conuersione ad Deum, de reconciliatione cum eo, & peccatorum remissione, deque aliis firmis consolationibus calamitatibus ac morti, ex secutura resurrectione & vita aeterna opponendis illi erudirentur, & vt quisque tam vitae quam mortis suae iter Deo piis precibus commendaret, de eo supra non nihil attigi & suo loco vberius edocemur. Nunc ad finem orationis refutanda erat Stoicorum, & eorum fanaticorum, qui eos in tolle̅dis & affectionibus, iam olim & nostro tempore secuti sunt. Sed alibi argume̅ta recensentur, quib. abundè impietas & foeda absurditas huiusmodi opinionum, demonstratur. Et quidem Stoici haud obscure se ipsos refutarunt, vbi probarunt, & nihilominus appetitum reliquerunt, qui asserente Cicerone ad agendum impellit. Etenim sublatis aflectibus tolletur etiam appetitus, sublato appetitu, actio quoque euanescet, sublata actione nihil inter vitam & mortem aut inter stipitem & hominem intererit, & sequetur illa, non solum Stoicis, sed & omnibus aliis Philosophis improbata. Si igitur motus eiusmodi cordi humano diuinitus insiti, vt affectio & amor erga propinquos & bene meritos è medio tolleretur, nulla homini ad hominem naturae adiunctio relinqueretur, & ea sublata omnis vitę societas aboleretur. Quod si etiam inter nostros, qui Stoici aut Anabaptistae nomine esse nolunt, eiusmodi insensati & petulantes reperiuntur homines (reperiri autem aliquos ab initio memini) qui publicis calamitatibus & funere tanti Herois, sui Principis non afficiuntur, eos sane dignos putemus, vt non solum extremae impietatis causa iure accusentur, & in eos suo in loco animaduertatur, sed & qui vel bestiis ipsis, deteriores facti esse censea̅tur. Etenim cu̅ ab aliis brutis animantibus amissos vel matres vel foetus, tum ab apibus Regem ( Plin. lib. 11. cap. 18. ) mortuum lugeri, teste Plinio constat, qui praeter id quod defunctis quibusdam apibus, reliquas funerantium more comitari exequias scribit, de Rege illorum extincto addit, plebem seu multi
|| [ID00037]
tudinem apum omnem in moerorem ac dolorem conijci, eas no̅ conuehere vt antea solitae erant, in cellulas suas cibos, non extra aluearia procedere, sed tristi murmure ta̅tum circa corpusculum mortui Regis glomerari, nec exanimem luctum spectantibus, minui, & nisi ipsis succurratur, luctu fameque eas emori. Quam apum naturam in deducendis iis, quae viuere desierunt, elegantibus quoque Vergilius in Georgicis expressit versibus:
Si vero (quoniam casus apibus quoque nostris ( Georg. 4. ) Vita tulit) tristi languebunt corpora morbo, Quod iam non dubiis poteris cognoscere signis Continuo est aegris alius color, horrida vultum Deformat macies, tum corpora luce carentum Exportant tectis, & tristia funera ducunt. Aut illae pedibus connexae ad limina pendent, Aut intus clausis cunctantur in aedibus omnes Ignauaeque fame, & contracto frigore pigrae. Tum sonus auditur grauior, tractimque susurrant, Frigidus vt quondam syluis immurmurat Auster, Vt mare sollicitum stridet refluentibus vndis, AEstuat vt clausis rapidus fornacibus ignis. Et de Regis inter easdem apes obseruantia, dum ille viuit & dum moritur, in praecedentibus sic refert.
Praeterea Regem non sic AEgyptus, & ingens Lydia, nec populi Parthorum, aut Medus Hydaspes Obseruant, rege incolumi, mens omnibus vna est, Amisso, rupere fidem, constructaque mella Diripuere ipsae, & crates soluere fauorum. Ille operum custos, illum admirantur, & omnes Circumstant fremitu denso, stipantque frequentes, Et saepe attollunt humeris, & corpora bello Obiectant, pulchramque petunt per vulnera mortem. Sic quidem apes ratione nostra carentes funerum suorum rationem habent, & duce suo defuncto se gerunt, & illi qui primum homines, deinde Christiani homines, ac tandem tot tantisque beneficiis ab Illustriss. nostro Principe affecti sunt, debitum pietatis & gratitudinis officium sibi non curae esse sinunt? Dixi breuitate qua fieri potuit, quot & quam grauibus moti
|| [ID00038]
rationibus, merito obitu Illustriss. Ducis IVLII, Dn. nostri cle mentissimi, sanctae recordationis, afficiamur, & multiplicia in genere & specie beneficia praeclarissima, per ipsum vt organon Dei, hic temporibus, & his Ducatibus praestita, gratis mentibum agnoscamus, quod praeter legem natura nobis insita̅, illud voce diuina nobis praecipitur, cui nos omnes obedire necesse est, & quod idem requirant officia charitatis proximo debita, quae etiam in verbo Dei nobis inculcantur, quodque iisdem sacris literis non solum iubemur lugere Principes & bene meritos, sed & gratis mentibus ipsorum benefacta praedicare, & eorum memoriam ad posteros transmittere: Denique quod exempla sanctorum patrum & populi Dei, nobis etiam sunt documento, vt lachrymis ac lamentis magnorum virorum interitum & Ecclesiae Dei & Reip. cui tantis ornamentis carendum est, orbitatem deploremus, & meliore̅ ipsis in coelesti omnium beatorum consuetudine vitam gratulemur. Nunc etiam licet nostri causa merito doleamus, Deo tamen Opt. Max. gratias agamus, quod tantum temporib. difficilimis Ecclesiae, Scholarum & Reip. patronum, nutricium ac defensorem benigne excitauerit, & eundem omnipotentem Deum per Filium eius Dominum nostrum Iesum Christum, oramus vt moestissima̅ viduam, praestantissimam Heroinam, Reuerendissimum & Illust. Principem ac Dominum, Dn. Henricum Iulium primogenitum & successorem patris, vt literis & ingenio praestantissimum, ita & incomparabilem ac optatissimum, & Illustrissimos fratres & sorores eius benignè consoletur, benedicat & conseruet, nec lucem verę religionis in his Ducatibus accensam, & vtilissimarum literarum studia in iis plantata, inter ruinas mundi & Regnoru̅, variasque confusiones extingui & aboleri sinat, sed perpetuus Dux Ducis nostri clementissimi, & summus Doctor docentium & discentium doctrinam de Deo, & alias necessarias artes, omniumque fidelium fidus Samaritanus & custos, pro sua infinita bonitate, & secundum dulcissimas promissiones suas esse velit, & vniuersum vitae nostrae, tandemque mortis cui omnes subiecti sumus, iter eo dirigere, vt ipse in nobis, & nos in ipso suauissime quiescamus & permaneamus in omnem aeternitatem. DIXI.
|| [ID00039]

ORATIO FVNEBRIS DE ILLVSTRISSIMO AC GENEROSISS. PRINCIPE AC DOMINO, DN. IVLIO DVCE BRVNOVICENS. ET Lunaeburg. &c. (Sanctae, & foelicis memoriae) quibus studiis vitam domesticam transegerit.
[arrow up]

Habita à IOANNE BOKELIO.
[arrow up]

HELMAE STADII Excudebat Iacobus Lucius, Anno M. D. LXXXIX.
[arrow up]

|| [ID00040]
|| [ID00041]
ETsi natura me non eum fe cit,( Exordium ex occupatione. ) aut finxit, qui magnorum Heroum, ac Principum laudatiss. & fortiss. facta, ac res praeclarè gestas, dignè verbis celebrare, praedicare, aut illustrare possim, Medicumque haud deceat Oratorem publicum agere, quod ars Medica rationibus magis, & analogismis breuiss. vtatur, & sua expediat, quàm vt orationis splendore, verborum copia, elegantia, & facundia illustri, de rebus dicat, & peroret, tamen cùm munus hoc dicendi, haud spontè nunc, vel gloriae inanis cupiditate adductus, aut quod me tám arduo negotio parem existimem, aut ei satisfacere posse confidam, susceperim, veniam mihi omnes boni huius instituti mei dabu̅t, omninò mihi persuadeo: rogoque hoc mihi concedant, gratum ac beneficij non immemorem animum saltem, vt mihi liceat (quod virum bonum maximè decet) benefactori, ac Mecoenati summo, vita (proh dolor) iam defuncto declarare, & exponere, si minus idoneus videar tanti Principis (Sanctae ac foelicis memoriae) laudes, vt rei magnitudo postulat, recitare, & posteritati dignê commendare, vtque me bonum quoque esse patiantur erga eum, cuius merito, & beneficentia, hic omnia, summaque acquisiuimus, habemus, ac tranquillè possidemus: Accedit huc iussus quòd dicam, & publicè orem, vicesque meę in hac Illustri Acad. Iulia idipsum à me quòd exiga̅t & efflagitent, idque eò magis quòd plures, qua̅ alij annos, huius laudatiss. Principis sub tutela paterna vixerim, & Medicum Aulicum ac Professorem egerim, cuius virtutis & praeclarè factorum encomia, ego si reticerem, no̅
|| [ID00042]
quòd omnes ipsius res fortitèr & egregiè gestas, Reformatam, ac repurgatam à Pontificis Romani foedis erroribus, ( Res Politicae Principis Iulij. ) fraude & Tyrannide religione̅, Ecclesias, ac Scholas optimè rursus instauratas, & constitutas, atque hanc Illustrem Academiam Iuliam fundatam, priuilegiisque summis munitam, & decoratam, Iudiciumque prouinciale, iustitia & aequitate florentiss. denique fortiss. sapientiss. ac ampliss. Ducatus administrationem, oratione hac mea frigida, & balba illustrare velim, & possim, de quibus omnibus, sanè maximis rebus luculentèr hisce diebus, & ornatè ab aliis dictum est, ac alij me disertiores ornatiùs, ac copiosiùs dicturi sunt. Cuius, inquam, Principis virtutis laudes, & praeconia si tacerem, aut silentio praeterirem, erga eum optimè de me meritum, ipsiusque haeredes Illustriss. Dominos meos clementiss. quorum nomine ad hoc pietatis, & obsequij officium vel maximè etiam adducor, non sanè is essem, qui esse debeo, voloque. At faciam intelligant omnes mihi nequaquam fidem, studiumque tanti Principis, dignitatem, decus, & authoritate̅ illustrandi, & exornandi defuisse. Oratoris autem nomen, vt fugio, sic & historici vito, & declino, ne in alienam messem falcem confidentiùs, & arrogantiùs immisisse dicar. Quae igitur domestica magis & à me, studiis, & arte mea quam profiteor minimè sunt aliena, ea persequar, non grandi, aut grauiore Principe digno stylo, sed simplici, & humili, vt res ipsae postulare videntur, dicendi genere, ostendamque in his quanta industria, studio, & labore Physicas, seu naturales, & Medicas, coluerit disciplinas, quám magni eas fecerit, honestè de iis senserit, ac quanta sollicitudine eas illustrare, ac in meliùs prouehere easdem conatus sit. Et quamuis natura grauiora corporis exercitia ipsi
|| [ID00043]
negasset, ingentem tamen, fortem, ac inuictum semper( Magnitudo animi in Iulio Principe. ) pectore fouit, ac gessit animum, nec eum à maioribus suis bello, armisque fortissimis degenerem, eaque minimè neglexit, quae ad belli, si à quoquam lacessitus, aut offensus fuisset, pertinebant. Armamentarium opulentiss. & rebus, ac machinis omnibus bellicis instructiss. ac comeatu( Armamentariu̅ opulentiß. ac ornatiß. ) rerum omnium affluentiss. à parente institutum conseruauit, auxit, & studiosè amplificauit, vixque in eo parem ipsi Germania hoc tempore habuit, haeredibusque Illust. pacis tuendae, ac conseruandae, belli propulsandi simul, & hoste̅ à patriae finib. arcendi, illustre paradigma imita̅dum ob oculos posuit. Memini sanè ipsum excelso ac ingenti animo, Principi cuidam, cuius nomen honoris causa taceo, qui ipsi controuersias de quibusdam arcibus mouebat, respondere. Has mihi, nisi armis, armis comparatas, à maioribus meis, adimet nemo. Dignum familia Brunsuiciaca animosa, aspera bello, & armis semper habita, responsum, cuius non contrahere fines imperij, sed ampliare & extendere semper fuit animus, & studium singulare. Euentus (faxit Deus) honestiss. conatibus ipsius, & posthac respondeat, viuat floreatque. Amplissimae sanè, huius Principis regni tempore, huic prouinciae accessiones, diuino quodam fato contigêre,( Ducatus amplificatio. ) quantas ab Henrici Leonis Magnanimi ac fortissimi Herois memoria, haud additas, legimus. At haec abrumpo, & quo studio potiss. domesticam transegerit vitam Princeps, ac Heros laudatiss. dicam. Optimas quasque res contemplatione dignissimas( Studium rerum naturalium. ) esse cum intelligeret, tum maximè naturales, in Ecclesiasticis, & politicis, vt nulli fuit secundus, ita & omnes in arcanis naturae scrutandis, & indagandis superare maximo studio contendit, quo & animum oblectare & pa
|| [ID00044]
scere inprimis voluit, siquidem homo, his cognitis, & maius quiddam, quàm mortalium generi videtur fuisse datum, percepisse putatur, quod cui in promptu semper est, diuinus is habetur. Ideò summi Philosophi, in ea̅ curam incubuêre, rerum naturae scientia animum vt ipsimet excolerent, eosque qui Reipub. praeficiendi essent, vt hisce disciplinis mentem pectus quoque exornarent, omninò voluerunt. Hinc eas praedicat Respub. foelices Plato ille diuinus, quibus Philosophi vel praesunt, vel qui eis imperant, Philosophos si sibi iungant, qui consilia, actionesque rudiorum ad aequitatem, moderationemque quandam in gubernatione flectant, & ad humanitatem maiorem conuertant. Diligens siquidem, & assidua rerum naturalium consideratio, & meditatio, eiusque arcana rimari & scutari accuratiùs, maiorem de Deo animis hominum inducit assensum. Esse mentem quandam aeternam, sapientem, & iustam, qui in eam ordinis pulcherrimi, & humano generi maximè necessarij, constantiam, naturam redegit, & potestatem ac vim qui naturae dedit mira agendi, & perficiendi, in eademque potentia, qui naturam adhuc continet, tuetur ac conseruat. ( Scientia rerum naturalium. ) Non enim casu mens humana, quae & ipsa diuina existit, hanc naturae molem confluxisse, aut ex Democriti atomis coiisse, statuat necesse est. Namque diuinam naturam, vel Deum vbique in natura, vel naturae praeesse facilè intelligit is, qui humano aliquo sensu tangitur & ducitur, quod & D. testatur Paulus: Deum tam propè nobis esse, vt manibus ipsum palpare liceat. Quid hoc aliud est dicere, quàm naturam nos docere, seueri vindicis Dei scelerum omnium, praesentiam. Incedit igitur Physicarum rerum vel naturae speculatione huiusmodi, nobis Religio quaedam reuerentia, metusque diuini numi
|| [ID00045]
nis maior, animus nitescit, & ad moderatione̅, humanitatem, ac aequitate̅ se inclinat faciliùs. Timor. n. numinis diuini, vt sapientiss. omnium mortalium dicit Salomon, Sapientiae initium est. Timemus au̅t Deum, eumque veneramur, ex diuinaru̅, hoc est, naturalium rerum noticia, quae vel maxima in naturalium rerum speculatoribus & obseruatoribus religiosis existit, qui non iniuria sapientes habentur, & Reipub. gubernaculis rectè & tutò praeficiuntur & praesident. Naturae. n. modum ipsi edocti, moderati & ipsi sunt, ius ac aequu̅ amant & colunt. Talem fuisse Illustr. Heroa Iulium Princ. naturae rerum peritiss. eoque diuinum magis, atque cum imperio Deum, omnibus ex aequo notum est. Principiò enim cum Illustrissimus( Fodinae. ) parens ipsius (foelicis ac piae memoriae) Henricus iunior, magnanimus bello, & armis fortiss. Princeps, diem suum obiisset, ac ipsus vnicus relictus haeres, iure haereditario ampliss. occuparet ducatum, inter caetera omnia nihil duxit antiquiùs, nihilque ipsi visum meliùs, quàm fodinas Metallicas, simili qua coeperat parens cura, studio, & sumptibus excolere, amplificare & augere, collapsas in integrum restituere, erigere ac firmare rursus, pluresque prioribus adijcere, cuniculos nouos his addere. Instrumenta ac machinas nouas, plures & varias summo ingenio excogitare, & fabricare, quibus operae, & labores in dictis fodinis faciliùs & commodiùs expedirentur, fornaces fusorias minoribus sumptibus extruere, lignis secandis, quibus maximè parci voluit, & exurendis ac conficiendis carbonibus, leges ferre: Denique per artifices rerumque mineralium benè gnaros viros diligentiùs & accuratiùs, quàm quisquam anteà mineras & fossilia omnia in terrae visceribus scrutari, indagare, examinare, ac pro
|| [ID00046]
bare, ( Res metallicae. ) plumbi, Cadmiae, sulphuris, vitrioli lythargyrij, ochrae, ac aliarum rerum mineralium, cumulos, ac aceruos ingentes, montium instar, coaceruare & congerere, quemadmodum hoc circa Goslariam aliisque finitimis in Hercynia locis spectare licet, impensè auxisse, & locupletasse has fodinas eum, vt facilè sit videre: leges ordine̅que operariis praescribere, vt in officio homines feri, & effrenes faciliùs continerentur, nec quidquam praetermittere quod ad rem Metallicam ornandam, illustrandam, ac amplificandam pertineret. Hinc factum ipsius industria curaque singulari & vigilantia summa, (Deo largiente tamen omnia) vt maiorem vim argenti, plumbique, taceo caetera omnia, singulis septimanis conficere, & comparare in hisce fodinis coeperint, quàm vnquàm anteà, & vix credibile sit, quod tamen verum esse res ipsa docet, & ostendit, & quidem plumbi moles illa stupenda & ingens, quae pluribus locis spectatur: Quantum haec dederit argenti, periti artis, facilè aestimauerint, vt taceam ipsius plumbi praetium ingens, quod magni Thesauri loco haeredibus nunc asseruatur, nec non sulphuris, vitrioli, & cadmiae infinita propè quantitas, quae omnia Croesi diuitias esse dixeris, quorum ingens indies maior atque maior copia è terrae visceribus eruitur. In eum enim statum fodinas has redegit sua cura, ingenio, & industria, (Deo benedicente) optimus Princeps, vt quotidie in meliùs prouehantur, nec in deteriùs, vt aliis locis degenerent, aut ruant, sed incrementum insigne vt perpetuò assumant, dum coluntur dilige̅tius, vt meritò cum ditissimis in Germania mineris, nunc certent, quas deficere compertum est. Hic defectus nullus adhuc animaduersus, sed vbertas quotidiè maior, & locupletiores ac ditiores venae, ac minerae omnes
|| [ID00047]
fiunt, & esse deprehenduntur. Et quamuis Dei optimi maximi haec benedictio singularis sit, ipsique soli haec accepta referri oporteat, tamen Principis huius studio, vigilantia affidua, ingenio, & labore, hoc opus foeliciter à maioribus inchoatum, nunc vrgeri, feruere ac florere, eximiè, ac foeliciss. videmus. Fossas quoque nouas, & cuniculos vel aquaeductus nouos, cùm vt à fodinis aquas abduceret, tùm etiam vt aliis commodis subditos suos afficeret, pluribus locis parari, & fieri iussit. In quibus omnibus, et si euentus voto, intentioni, ac consiliis non responderit semper, non tamen eo nomine reprehende̅dus, sed potiùs laudibus efferendus est. Non enim facta, sed consilia factorum spectare solemus, & quidem optima consilia in grauissimis saepè rebus pessimè cedu̅t, & euentus praeter opinionem habent in foelices. Quarè ô magne Princeps, quis haec tua tam praeclara instituta meritò non admiretur, & celebret? qui tanto bono non solùm Ducatum tuum, sed vniuersum terrarum orbem beas, & afficis, dum argento, plumbo, cupro, orichalco, cadmia, sulphure, vitriolo, & lythargyrio, aliisq, mineralibus rebus vitae humanae necessariis, cumulatè & abundè nobis prospicis, ac locupletare non desinis. Quis non immortales tibi pro tanto munere egerit gratias, & nominis tui gloriam, quae vnquam in his terris delebit obliuio? Immortale sanè tibi cum mineris tuis immortalibus nomen, & decus partum est, quòd Camoenis nostris haec dum IVLIA stabit, decantare non desistemus. Salinas quoque nouas quanta industria inquisiueris,( Salinae. ) inueneris, aperueris, & modum sine magnis sumptibus hunc percoquendi inuenire studueris, norunt ij, qui principio gubernationis tibi adfuëre, & de hisce rebus tecum conferre, & consilia inire soliti sunt.
|| [ID00048]
( Sal Nitri. ) Testes sumus & Medici seniores, ac iuniores omnes, quanto ardore ac studio flagraris cognoscendi, & inueniendi facilem aliquem modum, rationem, ac viam salis nitri magnam copiam conficiendi, dum singulorum nostrum sententias seorsim, haud communicato consilio admodum adhuc nuper conscribere nos de ea re iubes. Est huius salis nitri ad pannos tingendos, & pyrium illum, tormentarium puluerem conficiendum, magnus quaestus, & vsus, vt haud immeritò de eo, quo armamentarium suum necessariis rebus bellicis meliùs prouideret & augeret, fuerit sollicitus. ( Chymica. ) Chymica quoque studia, probationes, & examina Metallorum, qua sagacitate & industria, ob fusoriam in suis fodinis arte̅, persecutus sit, dicant ij qui officinis metallicis sunt praefecti: Metalloru̅ sanè mixtiones, praeparationes, fusiones, ac separationes, sedulò, accuratè, & curiosè inquisiuit, naturam essentiamque ipsorum cognoscere, & scire studiosè semper, & anxiè operam dedit, conuocatis ex remotioribus magno sumptu viris, artis Chymicae peritiss. quorum industria, scientia, & consilio in liquandis, se parandisque metallis, coque̅dis salibus, ac omnibus mineralibus ritè & artificiosè praeparandis, assiduè vsus est. Doctoresque Medicos, magnis stipendiis fodinis Metallicis praefecit, vt eoru̅ consiliis, & institutis res Metallica meliùs ac dilige̅tiùs excoleretur & exornaretur. Virum sanè Principe̅ in Chymicis versari, & doceri, Metallorumque mixtiones probè intelligere in gubernatione, imprimis in cudenda moneta multum habet momenti. ( Monetam corrigendi studium. ) Scimus magnas in Romano imperio de metallorum mixtionibus incidere controuersias, quas nemo assequitur, & intelligit faciliùs, quàm is qui in chymicis est exercitatus, qualem hunc Principem fuisse cognoui
|| [ID00049]
mus, qui cum animaduerteret, etiam ipsos monetae exploratores, vel probae magistros, nonnunquam in instituenda proba dissidere, & de mixtione metallorum dubia multa à pluribus moueri, quemadmodum Magnus ille Turcarum Imperator, sapientiss. illa, & foeliciss. hoc seculo Regina Anglię, Venetusque senatus prudentiss. facit, mixtionem metallorum aboleri quodammodo suasit, ac monetam ex puro auro, argento, aereque cudendam censuit, vt mixtionis illius pernitiosus Romano imperio abusus prorsus tolleretur. Salutare sanè consilium si Respub. Christiana agnosceret, quantum detrimenti ex ea monetae falsatione caperet, quòd res ipsa docet, & prudentes omnes intelligunt, de quo plura praeter hoc vnum non addam. Chymica hac arte, etsi in ea excelleret Princeps hic, vt alij solent, abusus non est, neque maiores, quàm res ipsa poscebat sumptus in eam profudit: Est quidem regium, ac Principedigna liberalitas, in huius generis artes aliquid sumptuum non sordidi quaestus, aut lucri, sed animi potius causa conferre, & quid ars chymica haec veri habeat explorare, experiri, & scrutari, si fortè opis quid humano generi inde inueniri, & accedere possit. At interim( Pseudochymistae. ) caueant sibi diligenter Principes oportet, à Pseudochymistis illis ne decipiantur, qui saepiùs artis ignari magnifica promittendo, vana spe & auri conficiendi auara cupiditate, Principes, aliosque alliciunt, vt sumptus faciant in eam rem intollerabiles, quorum maximam partem sibi dum seruant, locupletati profugiunt, dominosque suos quos egregiè auro argentoque emunxêre, deserunt. Plurimorum sanè ea est imperitia, & stulta temeritas,( Lapis Phi losophoru̅. ) vt ex vegetabilibus, lapidem illum decantatum Philosophorum praeparare se posse affirment, cum nulla
|| [ID00050]
sit auri ad vegetabilia proportio aut symbolum. Natura enim aut ars, non quiduis ex quouis, sed cognata ex cognatis, & ex potentia materiae producit formam: de qua re à Physicis & Medicis monendi Principes sunt, ne sibi imponi à veteratoribus istis patiantur. Hic sanè Princeps in nefarios huiusmodi homines & impostores seueriùs aliquandò animaduertit, ac exemplum graue statuit, quantum & quam immane scelus sit in huiusmodi rebus fallere viros Principes, eosque iniquis modis, argento, & auro emungere, ac defraudare. ( Impostores Chymistae supplicio affecti. ) Qui cum & alia scelera nefanda plurima attentassent, ac perpetrassent, (vt quiduis perditu̅ huiusmodi hominu̅ genus audere solet, ipsis dum animi luxuriant reb. valdè secundis, Principumque dum gratia cleme̅tia, ac liberalitate abutuntur) ultimo dico supplicio affecti sunt ac dignas suorum atrocium facinorum poenas luerunt. Ab eo autem tempore cum imposturas, fraudes, perfidiam detesta̅dam, ac nefarios conatus hominum Pseudochymistarum cognouisset, & didicisset, malo suo quasi edoctus, nunquam eò adduci aut pertrahi in eam sente̅tiam potuit, vt locum denuò in aula sua ipsis daret, aut fidem ipsorum verbis, semel deceptus, & delusus, haberet. Et quamuis plures ipsum non exiguę authoritatis, & nominis viri de ea re denuò ipsum sollicitarent, & se ipsi rursus insinuare, ac ipsi persuadere conarentur, ne arti adeò diffideret, & ne omnes eodem haberet loco, ac ne ob quorundam sceleratorum imperitiam & artis abusum omnes pariter sperneret, repudiaret, & condemnaret, tamen non solùm hos non audiuit, aut locum importunis sollicitationibus ipsorum dedit, sed alios principes viros, vt sibi ab impostoribus & veteratoribus Pseudochymicis istis cauerent, diligenter, fideliter, ac amicè admonuit, & hortatus est.
|| [ID00051]
De lapide Lydio, vario Marmore, Alabastro, aliisq( Lapides Marmorei, Alabastrum. Lapis Lydius. ) id generis porrò quid non narrem, quae omnia disquirendo diligentiùs, quae visceribus terrae continentur, primus inuenit, priùs hisce terris non visa, magno sanè vsui, & ornamento quae sunt Regiis Principumque Palatiis aedificandis, & exornandis. O foelicem olim Romam si tanta copia varij Marmoris ipsi abundare contigisset. Ad nostram arte̅ autem vt accedam, quàm eius fuerit( Res Medica. ) studiosus, plurimis rebus docere id licet. Post pietatis enim cultum, & purae religionis, quo mirificè flagrabat Zelum, nullo studio, nullisque disciplinis magis ducebatur, quam Physicis & Medicis, & duos semper pluresvé in aula honesto, & amplo stipendio alebat Medicos Physicos, cum quibus de rebus naturalibus frequentiùs ac familiariùs colloquebatur, & conferebat. Ac manè cum salutatum ipsum accederent, aut mensa si quando eos dignaretur, plerunque vel quaestiones Physicas vel Medicas proponebat, de quibus disserere cum ipsis humaniss. solebat, quinimo praemiis aliquando post quaestionem aliquam discussam, & explicatam, vel nouae alicuius rei inue̅tionem, & de clarationem, & ministrorum suorum foelices curationes in morbis grauioribus, munere aliquo honesto, vel veste serica Medicos, & Chirurgos liberatiss. afficiebat & donabat. Si qui etia̅ casus periculosi,( In aegros ipsius liberalitas. ) & difficiles ocurrere̅t omnibus Medicis suis seriò imperabat, vt summa diligentia, fide, & arte sua miseris aegris, quoad id possibile esset, consulerent, mederentur & opem ferrent. In eum vsum ex officina sua pharmaceutica Medicamenta ex aula alimenta necessaria porrigi & suppeditari aegris praecipiebat, nec negligi vllum volebat, tanta erga suos misericordia afficiebatur & te
|| [ID00052]
nebatur, quod vt euidentiùs ostenderet pluribus prouinciae huius suae locis, Pharmaceuticas officinas instituit, quibus & Medicos adiungi munifico stipendio curauit. Officinam quoque Pharmaceuticam, quam magnis sumptibus Illustr. ipsius coniunx Heduuigis Brandeburgica Matrona piiss. sapientiss. & benignissima construxit, & constituit, rebus medicis omnib. cultissimam, & ornatiss. praedicabat saepiùs, ac vxoris pietatem, & munificentiam laudabat insignem, quòd tanta liberalitate & munificentia aegris omnibus poscentibus medicame̅ta ex sua officina gratis largiretur, nec vlli opem negaret. Nonnunquam etiam munus aliquod magnificum, & splendidum vxori donabat, quò meliùs & vberiùs officinam hanc exornaret, qua maximè ipsam duci, delectari & liberalitate hac in aegros pauperes exercenda gaudere videbat. Vtque cernere posses, liquidoque constaret, quanto artis Medicae humano generi summè necessariò, ( Corporum sectiones. ) ornandi, augendi, ac illustraudi studio duceretur, Medicis suis seriò iniunxit, & praecepit, vt in morbis interioribus corporis, de quorum causis locisque adfectis non rarò controuertitur inter Medicos, si contingeret aegros mori, cadauera vt aperirent, vtque amici in hoc consentirent, cum res habeatur ab humanitate hisce regionibus paulò alienior, clementer postulauit, quò aliis in simili casu meliùs consuli & succurri à Medicis posset. Quae ratio sanè rem Medicam iuuandi & excolendi commodissima mihi semper visa est, quod in huiusmodi corporum sectionibus saepiùs inueniantur & conspiciantur multa, quae à placitis Hippocratis, & Galeni variant & discrepant. Alij vtinam aequè atque hic noster Illustriss. intelligerent, quantum boni arti Medicae, quae ex aequo omnibns inseruit, hoc pacto accedat, faciliores equidem
|| [ID00053]
essent nobis in hoc gratificandi, atque ad sectiones cadauerum in huiusmodi casibus admittendi. Studium Anatomicum, principium, ac basis Medicinae,( De studie Anatomico. ) qua cura singularique liberalitate fouerit, & promouere conatus sit, nouimus omnes: Domum quod Anatomicam extrui, ac anatomica & chirurgica instrumenta omnia ad accuratiorem publicam sectionem necessaria, comparari & Noriberga adferri iusserit: Magnis praeterea sumptibus sceleta duo, Maris & foeminae, quod Lutetia Parisiorum huc asportari curauerit, quae nobis primum componendorum in hac Academia Iulia, Vesalij excellentiss. hoc nostro seculo Anatomici edocti, modum ac viam ostenderunt. Nouum quidem hisce terris studium, & à plerisque male feriatis hominibus, rerum imperitis exagitatum, calumniis variis extractum, & ludibrio habitum, at cum tanti Principis autoritate & sapientia munitum esset, exortu primo exile, incrementum, ac vires celeriùs assumeret, risus, contemptus, & criminationes maleuolorum superauit, ac vicit, ipsorumq conatus ac impetus irritos sustinuit, ac tandem fregit, adeò etiam, vt Anatomico nostro praeter quorundam( Anatomicus. ) opinionem, & voluntatem annuum stipendium auctum, ipsusque in numerum Professorum ordinariorum receptus sit, liberalitate, ac iussu Principis huius, honestiss. disciplinarum ac artium studiosiss. & amantiss. In( Cadauera ad sectione̅ publicam. ) eundem vsum Fiscali huius prouinciae scripto seriò quoque mandauit, vt singulis annis duo cadauera Maris & foeminae, hominum publico supplicio affectorum, vnum intra Martini & natiuitatis Domini festum: Alterum intra natiuitatem, & Bachanalia nobis ad publicam sectionem transmitteret. Magistratui etiam vrbano, hoc loco praecepit, vt eorundem cadauerum, si quando ea
|| [ID00054]
peteremus nobis copia̅ faceret, omnibusque rebus se hisce disciplinis mirificè delectari, & summo fauore gratiaque eximia, se ea pronunciare velle abundè satis declarauit, Idem quod docet numerus Professorum Medicorum ( Hortus Medicorum. ) nunc auctus. Quid verò de Horto Medicorum Anatomicis aedibus addito, & de Nosocomio studiosorum eodem loco instituendo, propter loci oportunitatem non referam. Ardebat sanè hic Princeps stirpium, herbarumq peregrinarum cognitione, quas excoli pluribus locis curabat. Ac pauperum studiosorum fortunam ex animis miserabatur, sed omnia hęc quae magnifica & ta̅to Principe digna, excelsaque animo meditabatur, & moliebatur, celeri ac inopinata morte praeue̅tus perficere, & ad optatum finem perducere, vt decreuerat haud potuit. Viget autem ac floret in hac Illustri Academia Iulia, huius Principis liberalitate, & autoritate, si vsquàm alibi studium Medicum, ac ipsi suus cum gratia rediit constatque honos ac dignitas, constabitque Henrico Iulio successori, Principi Illustriss. potentiss. ac generosiss. qui in vniuerso imperio Romano summae exspectationis est. In quo iuuene adhuc, virtutis eximiae, fortitudinis, ac singularis sapientiae radij elucent, regnoque aptiss. qui à parente praeclarè coepta, & inchoata in meliùs quotidiè prouehet, minimè dubitemus. Postremò neque hoc nobis tacendum est, de quo vt de re Physica saepiùs nobiscum conferre gratissimum ipsi accidebat, ( Lamiae stryges. ) aliorum exemplo admonitus, de Lamiis videlicet strygibus, vel sagis vt vocant saepiùs disquirebat, num ea praestare, & efficere possent, quae tormentis adactae se perpetrasse fatentur. Ac hominum Melancholicorum, anicularum & vetularum miseram conditionem miserabatur, vicemque eorum verè dolebat, nec fieri posse
|| [ID00055]
existimabat, tanta, ac tam dira scelera, miseras, ac impotentissimas, quantumuis conarentur, committere & exequi. Rationi enim non esse consentaneum, & quidem pugnare principiis Physicis, & Medicis, effectum aliquem sine causa efficiente, sufficiente, & absente produci, aut impressionem aliquam in obiectum à causa non praesente fieri posse; Et quamuis in pluribus sit nocendi maxima cupiditas, odioque accensae ac impulsae extrema molia̅tur in suos aduersarios, vt mali quid ipsis co̅cilient, tamen iis mediis, quibus ad suas incantationes vtuntur, & tantum mali se aliis conferre putant, non eam inesse potentiam & efficaciam, vt sufficiant, tantu̅ noxae( Incantatio̅es quid poßint. ) procreare, & producere. Quid enim verbis, carminibus, adiurationibus, execrationibus, characteribus, figuris, hominum ex cera fictionibus, & compositionibum, aliisque caeremonijs ludicris, quibus se alios laedere posse, certè persuade̅t sibi miserae, tribuendu̅ sit, haud ignora̅t ij, qui Physices sunt periti; Quantitatu̅ figurarum, carminumque qui soni sunt in aêrem euanescentes, nullam esse efficaciam, nullam operationem, vel actum vllum Physicum, nisi is per contactum fiat, qui cùm hîc desit, vana falsaque esse omnia, quae miserae se confecisse arbitra̅tur, & fatentur (nisi fortè veneficiis aliquid in pecudes vel homines attentarint, quae res alia est) merasque has esse diaboli dementationes, praestigias & imposturas, qui, vt MILLE ET MALE ARTIFEX est, mille versare dolos, artesq nouit astutiss. & quod ipse (Deo sic permitte̅te, ob hominum diffidentiam) facit, & admittit miseris deme̅tatis, & Melancholia saepiùs adfectis, quod fecerint, persuadet. Mitiùs igitur & circumspectiùs cum his agendum duxit, aliaque viâ rem aggrediendam esse, ne malum malo cumulemus, & ne simul cum mise
|| [ID00056]
ris, & afflictiss. Spiritus ille dementator, & impostor fallacissimus, ipsum Magistratum, sacerdotes aliosq, qui hisce rebus plus fidei, & potentiae, plerisque locis tribuunt, quàm reuera Physicè rebus inest, seducat, fallat, & in errores graues conijciat. Propterea inconsideratiùs, & inclementius cum miseris saepiùs agi, & importuna, ac impetuosa presbyterorum sollicitatione, & diris minis ad huiusmodi confessiones adigi, sententiaque senatus imprudentiss. & harum rerum imperitiss. iniquissima, ad extrema supplicia, ignes, ac rogos condemnari, trahi, ac rapi indigniss. quorum corpora & animas prudentissimus Princeps seruandas, ac saluandas esse, alio atque humaniore modo ostendit, statuit, ac voluit; cuius rei exempla ipsius aliquot egregia, ac laude prude̅tiae, & humanitatis digniss. extant. Vera haec Principis imperantis virtus, pietas ac prudentia est, suppliciorum publicorum diligentem rationem habere, ne quis praeter aequum, iustum, ac meritum suum, sanguine, & vita priuetur, quod nefas vix expiabile est, & regionibus sepiùs, ac populis pluribus, poenas diuinas, ruinam, & extremum exitium attrahit. At hic pedem figere libet, quamuis de fignis quae morte̅ ipsius praecessêre, & nobis nunciauêre, de voragine terrae, quae circa Schoeningam accidit, & de obitu plurium amplissimorum nobilissimoru̅que viroru̅, huius prouinciae praecipuorum procerum ac consiliariorum, qui ipsum antecessêre, quos simul omnes vnus annus ferè nobis eripuit, & administratione oeconomica vigilantiss. ipsius multa dicenda essent, memoria digna, tamen longiore oratione vos non differam, hoc tantum dico hunc Principem laborum fuisse patientiss. & gubernationis onera subiisse, ac sustinuisse magno animo, nec vlli Germaniae
|| [ID00057]
Principum hîc cessisse. In oeconomica administratione, quanta cura, & solertia vigilantiss. industriaque vsus sit, nemini non notum est, nec vllum tempus vacuum laboribus sibi tribuit, quodque temporis, alij, vel turpi ocio, vel commessationibus, aleae, venationibus intempestiuis, ac aliis rebus ludicris consumunt, id omne ipse rebus necessariis expediendis, & conficiendis dedit, & natum se laboribus dixit, quod & symbolo suo testatus est, quod prae oculis semper habuit, coluit, exercuit, & in continuum vsum traduxit: ALIIS INSERVIENDO CONSVMOR. Quod verè praestitit, dum immensis ac grauiss. gubernationis laboribus se vehementiùs affligeret, ac excruciaret, vt praeter aetatem, valetudinis rationem, ac praeterquam ipsius personam deceret facere videretur, quod parceret laboribus nullis, quibus con tinuò se conficiebat, quo factum est, cum vigiliis curisque immodicis corpus supra modum, & vehementius quàm par erat maceraret, in naturalium viscerum affectionem vt incideret, qua sensim vires ipsi deficere, & corpus languescere coepit, mente animoque integro consistente, & vigente, quo omnia gubernationis consilia, & negotia fortiter, ac foeliciter, ad extremum vsque vitae diem expedire, & peragere visus est, nec quidquam cessare, aut ociari, donec tandem virtute naturali prorsus prostrata, pabulo suo conueniente, cerebro, & corde destitutis, & emarcescentibus, moleq gubernationis, aliis inseruiendo oppressus, flammula veluti elychnij deficiente, & con sumpto oleo extinguitur, placidiss. in arde̅ti, seria, ac deuota filij Dei inuocatione inter suspiria luctuosissima, gemitus, ac lachrymas suorum tristiss. Illustriss. piissimae ac moestissimae coniugis, ac Illustriss. filiorum, expiraret, animam Deo redderet, & vitam cum morte, vel potiùs
|| [ID00058]
mortem cum vita, quae ipsi laboriosissima fuit, & nobis omnibus mortis quaedam perpetua meditatio, labor, ac dolor existit, commutaret, & ad beatorum omnium sedem, ac consuetudinem commigraret cupidissimè. Sic vitam vel maximè priuatam transegit hisce studiis deditus, nobiliss. Princeps. Hic exitus & finis magni IVLII, IVLIAE huius almae conditoris, & fundatoris, cum qua nomen, honosque ipsius perpetuò maneat floreatque eximiè, Deum optimum Max. supplices rogamus. DIXI.
|| [ID00059]

[arrow up]


|| [ID00060]

|| [ID00061]

Iohannes Bockelius.
|| [ID00062]
|| [ID00063]

ORATIO FVNEBRIS
[arrow up]

DE ILLVSTRISSIMO PRINCIPE AC DOMINO, DOMINO IVLIO, BRVNOVICENSIVM AC Lunaeburgensium Duce:
[arrow up]

Habita à M. HARTVICO SMIDESTETO.
[arrow up]

HELMAE STADII Excudebat Iacobus Lucius, Anno M. D. LXXXIX.
[arrow up]

|| [ID00064]
|| [ID00065]
LVctuosum & acerbum funus, ad oculos deuolutum ipsos, Ducatus amplissimi & nobilissimi huius, persequimur viri Magnifici Reuerendi & clarissimi, auditores ornatissimi & humanissimi, dosentes singuli, & rei asperitate fracti, & ipsa Ducis incomparabilis non exspectata morte perculsi, peneque exan imati. Itaque si quod vnquam tempus fuit triste & graue, in quo repetitis dolorum causis lachrymas vbertim profunderemus, & luctus acerbitatem significatione publica, & voce in vulgus emissa abundè proderemus, profectò hoc nunc tempus ita nobis funestum illuxit, vt quocunque oculos conuertamus, vel in quamcunque eos partem flectamus, dolore Principum animos consternatos, metu proceres debilitatos, trepidatione iuuenes fractos, formidine populi vultus deiectos, lamentatione coetus muliebres defoedatos, infelices nos & miseri, corâm, sub ipso Procerum ibi nobilissimorum consessu augusto & venerando contueamur. Nam & Principe optimo (quo tum viuo stetit felix & tellus & gubernatio) amisso, co̅moditatibus propè omnibus miserè nos orbatos intelligimus, & interitu talis Ducis, illustris & primarij, regni quasi partem ademptam, & Imperij dignitatem huius diminutam, grauiter ingemiscimus. Qua in cogitatione virtutum eius praestantiu̅ & admirabilium recordamur, de quibus cum attentius paulò, foeminarum illustrium matrona gloriosissima, ex clectorali & spectata Brandeburgensium Ducum sede prognata, coniunx HEDVIGIS considerat atque cogitat, grauissimo animi vulnere afficitur, & Principe̅ hunc
|| [ID00066]
de functum suum, sollicitudine perpetua desiderare videtur. Haec moerore confecta, sed Ducum in coetu Generosissimorum cognatione munita, sua lamentatione omnium oculos inflectit, haec suo fletu liberis omnibus, luctu suo filijs inprimis illustribus, HENRICO IVLIO, Heroi eximio, PHILIPPO SIGISMVNDO, IO ACHIMO CAROLO, IVLIO AVGVSTO, Ducibus & Principibus, vita perpetua dignissimis, admirabile patris amissi desiderium incutit, haec tanto in defunctum amore exarsit, vt fortunam penè eandem statuat obire, & neget fas esse, non modò domicilio; sed ne sepulchro quidem ab eo seiunctam esse. Pro ea, Ducibus praesentibus, praesente Nobilitate, praesente amplissimo procerum ordine, millia hominum vestem mutaueru̅t, pro eadem, sordes ipsi & squalorem induerunt. Nam & propinquorum ipsorum, Ducum potentissimorum squalor & luctus, & affinium generosissimoru̅ moeror assiduus, liberorumque quorundam suorum lachrymae penè pueriles & continuae, omnium in procerum augustissimo coetu pietatem mouerunt, & ad fletum singulos, misericordiamque deduxerunt. Auget etiam aegritudinem, quod Principum foederibus ruptis, Ducum animis exacerbatis, bellorum motibus excitatis, curarum & sollicitudinum harum socius ille, Reipub. tempore alienissimo extinctus, sui apud duratum vniuersum, triste de siderium reliquerit, dolemusque omnes, quòd Heros inprimis tantus, heros qui sunt fuerunt erunt gloriosissimus, laborumque in vita diffic ilimoru̅ omnium socius, sub ipso gubernationis molestissimae graui onere conciderit. Etenim cum virum fortem, & consiliarium tantum bonum, prudentia singularem, & conseruatorem pacis incomparabilem tristi tempore, sub Reipub. forma
|| [ID00067]
perturbata amiserimus, eum non modò tacita animi cogitatione deploramus; sed voce propè missa atque lugubri doloris magnitudinem, quem grauem & acerbum ex funere illo persentiscimus, testamur & declaramus: quo tandem animo, Ducis eius obitum improuisum ferre oportebit, quem ab inconstantia semper grauitas, à vita libidinosa exemplorum vetustas & religionis authoritas deterruit, quo non potuit carere Imperij senatus, quem boni luxerunt, Respub. desiderauerunt, quo florente & magno, Imperij authoritas, & florens & magna iudicata fuit, quo moderatiorem, castiorem, sapientiorem, vrbes & ciuitates non modò non viderunt, sed ne sperando vnquam aut optando cogitauerunt. Sed quonia̅ temporis fortè infelicitate, suo magis quàm Reipub. commodo è vita cessit ille, & tum cessit, cum lugere faciliùs mundu̅, quàm iuuare & promouere eum possit, vixitque tam diu, quàm licuit Optimi Maximi clementissima prouisione, nostro incommodo detrimentoque, si ita est necesse, doleamus, illius verò mortis oportunitatem, potiùs beneuolentia, quàm misericordia prosequamur, ideoque animos nostros à tristi funeris aspectu auertentes, ad illustrium in eo virtutum & beneficiorum recordationem deflectamus, moremque secuti in eo exequiarum cohonestandarum, viris fortibus receptum, populis probatum, aetatibus transmissum, pauca quaedam ex defunctae ac piae animae historia, qua id fieri potest breuitate, delibemus. Qua tamen in parte dolendum summoperè, me superiorum authoritate vna cum alijs iussum, & doc entium penè mandato adactum, perorandi in loco augustissimo durissimas partes subire, qui dolore animi acerbissimo, sub luctu recenti, & Reipub. vulnere graui, planè
|| [ID00068]
ipse deiectus, ingenioque & dicendi firma facultate destitutus, nihil aut tanti Principis laude dignum, aut vestrae exspectationi gratum, valeam dicendo, tempore luctuosissimo in medium afferre. Itaque ceteris, à quibus Principis virtus excellens abundè praedicata fuit, Principem debere plurimum agnosco. Ego quantum Principi debeam, tacitus ipse mecum cogito. Principio Orationis meae assero, me Principi defuncto, cui lachrymantes officium vltimum nomine publico persoluimus, si minus oratione satisfecero, voluntate ipsi & affectione certò satisfacturum esse. Quae vero aliorum eximiè perora̅tium hominu̅ vbertas fuerit & copia, in exaggeranda Principis laude, & praedicando abundè eius beneficio, populis saepe & nationibus ipsis tributo, iudicio consessus huius amplissimi, testatum & compertum esse potest. Nihil horum ingenijs felicius, nihil doctrina exquisitius, nihil dicendi laude vberius, vt quae me res exacuere, & dicendi velut grauem impetum protrudere debeat, ea sub luctu publico, & consessu Procerum augusto, languorem maximè animo afferat, vim ingenij languefaciat, adeoque omnem orationis splendorem & maiestatem infringat ac comminuat. Nam quae non fuit in plerisque ad dicendi singularem facultatem natis hominibus, quorum ego in hoc loco peroraturus venerandos vultus conspicio, dum hanc ipsi causam ante me egerunt, maior vbertas, copia, varietas, qui argumento praeclarissimè tractando, & beneficio ornatissimè efferendo, summam ex hoc studio laudem, & immortalem sui apud omnes nominis gloriam consecuti sunt? Sed mos gerendus est non modò amplissimo nostro ordini, sed & Academiae huius nutricio & fundatori ipsi, IVLIO Duci, mortalium celebratissimo Heroi, qui sui in nos
|| [ID00069]
deuoti ac pij animi, sui in praeclaram Brunouicensium domum officij, sui in Rempub. vniuersam nostram beneficij, etiam me authorem & praedicatorem exposcit ac desiderat. Oro maximoperè etiam atque etiam, ea qua possum ac debeo animi submissione rogarevnumquenque vestrûm, vt qua facilitate, plerosque in loco hoc publico ante me dicentes audiuistis, eadem me de praeclarissimis Principis defuncti laudibus balbutientem audiatis. Dicendum omninò mihi, de praestantissimo Heroe, IVLIO Duce, qui factis, qui gloria, qui nomine, qui fama, IVLIVM orbis Imperatorem secutus, sui in vita apud omnes admirationem concitauit, meritis Germaniam affecit, praedicatione oras exteras attigit, studijs denique & beneficijs, memoriam nomini suo, sub orbis Christiani imperio aeternam ac indelebilem peperit. Neque tamen Ducis commendationem, ex infinito laudu̅ omnium numero sumam aliunde, quàm ex generis amplitudine, & ingenerata eius & natiua & propria virtute, quae ad laudem Herois tam praestantis, mihi dolore impedito, & sub luctu vrbis publico consternato, ideoque breuiter dicturo, sufficere abundè videntur. Quamobrem primò omnium, vt quem naturae motum, praestantem & diuinum, à Maioribus commendatis traxerit, & velut à lacte primo suxerit Princeps animaduertatur, non ex sermone hominum recenti, sed ex Annalium longitudine, memoria nobilitatis omnis eius, repetenda nobis erit. Celebratur autem vetustate, & rerum inprimis bellicarum varietate, nobilissimum Longobardoru̅ genus, à quo familiae amplitudinem, & virtutum expressam imaginem, in Ducis huius Maiores felicissimè deriuatam, excultae hominum literis historiae prodidêre.
|| [ID00070]
Consederant illi, in his olim locis, ad medium Albis, sed cum dominandi libidine, & terrarum exterarum amore tenerentur, progressi cum familijs suis, in terribilibus ipsis gentium migrationibus ad vltimas regiones, bella maxima gesserunt, & factis ac victorijs clarissimis, gloriam posteris suis incredibilem peperêrunt. Occupauerunt eam Pannoniae oram, quae Italiae propior est, vbi cum annos quadraginta consedissent, pulcherrimis Italiae conspectis vrbibus, harum splendore & magnificentia permoti, Italiam vltrò ingressi sunt, & regnum in florentissima eius parte, annos ducentos integros tenuerunt. Excellens inter alios virtus Egilolphi, regis Longobardorum Quarti, conspecta fuit. Is Exarchi Callinici graui iniuria irritatus, cum filiam liberare vellet & generum suum, quem Callinicus turpissimè abduxisset, bellum aduersus Exarchum graue mouit, & primò ad vrbem Patauium accessit, in quam cum faces multas iaculatus esset, magna aedificiorum parte incendio absumpta, tandem vrbis facta est deditio. Rursum igitur cum ingenti hominum multitudine inde migrans auxit Venetam vrbem, postea Cremonem deleuit, & Mantuam, propter factam deditionem seruauit. Deinde totius Italiae sperans imperium, exercitum ad vrbem Romam adduxit, quam annum integrum obsidione perpetua fatigauit, coactus tamen, propter saeuissimam pestis luem, instar hostilis exercitus omnia depopulantem, copias inde suas abducere, maximè cúm Gregorij, Romani Episcopi intercederet deprecatio, cuius assiduis contentionibus, & penè quotidianis ac indefessis laboribus perfectum tandem fuit, vt Smaragdus Exarchus, Egilolpho filiam, Generum & vrbem Parmam restitueret. Eadem, & penè maior ac
|| [ID00071]
conspectior virtus, Ludebrandi Longobardorum regis decimi sexti fuit, qui cùm gubernationis suae initia gloriosissima haberet, sed Rauennam vrbem, graui & longa obsidione frustra fatigaret, duxit exercitum in Tusciam, vbi Cludium vi captum crudeliter diripuit, Bononiam, Liuij forum, Auximum, & vrbes multas alias occupauit, Carolo Martello difficile bellum gerenti, auxilia contra Sarracenos misit, Romanum etiam Pontificem, copias Spolitani Ducis contra sese adiuuantem, obsidione cinxit, & tandem exercitum ad Caroli Martelli seriam intercessionem, haud inuitus dimittit. Ea Longobardorum virtus, in posteros felicissimè propagata, continua deinceps serie, excelle̅s semper & admirabilis, ad haec nostra vsque tempora floruit, quae HENRICI tandem patris invictum in bellis robur, & penè formidabilem eius in florentissimis Saxoniae locis pote̅tiam admirata sunt. Nam cum propter fractas pacis conditiones, Desiderium regem Longobardorum postremum, Carolus Imperator Leodium captiuum relegaret, & Longobardis in pristina sua Italiae sede permanentibus, praesides praeficeret animosos, iustos, fortes, generis huius, & familiae Principis illustratores, Adelbertus, Hetruriae Marchio primus, immortale contra Sarracenos nomen obtinuit, quorum ille tentatas aduersus Calorum Imperatorem immoderatas vires, ferro compescuit, bello fatigauit ac fregit. Quem secuti deinceps longa successione, bellis & victoriis, in regno Italiae florentissimo, Landebertus Tusciae Marchio, Sigisbertus Lucensium Princeps, Azo primus Dominus, Marchio Canossanus, Azo Albertus, primus Marchio Atestinus, Hugo, Culmae Dominus, Aldobrandus, Marchio Taruisianus, Azo secundus, Marchio Atestinus, incredibile dictu, quae virtus, quod ro
|| [ID00072]
bur, & quae in prolatando Italiae regno ac imperio felicitas & potentia. Subegerat Sigisbertus Parmam, ceperat Azo terram Atestinam, expulerat Hugo Calabria gentem Graecam, donec Guelphus, successor horum, virtute clarissima & formidabili Princeps, Pado digrediens, materna Germaniae regna, Bauariam & Corinthiam, regno Italiae florentissimo adijceret. Inde verò prognati Heroës ac Duces, totius Brunouicensium Ducum stirpis parentes: sed disse minata in successores auita & militari gloria, pugnis clarum, & manu praeter alios fortissimum, historiae celebrant HENRICVM LEONEM Principem, cuius inuicta in bellis virtus, & incredibilis contra hostem animus, cum terrori esset imperio, innumerabiles in Germaniae oris strages edidit, Saxoniam inferiorem recuperauit, ditiones patri ademptas bellis repetiuit, Sclauos extirpauit, & trophaea sibi, & victoriae insignia multa erexit. Longum foret, & nimis operosum, si in recensendis successorum Leonis gestis, familiae facta ad nostros vsque Principes deductione, nauare iustam operam vellem. Sed quae OTTONVM, HENRICORVM, & tui inprimis IVLI Princeps non ita longè defuncti HENRICI Parentis, bellicosissimi mortalium Herois ac Ducis, formidabilis contra hoste̅ virtus, & in propulsandis periculis acer impetus, mota temporibus illis certamina, importata terris regna, fatigata multorum Imperia, suprà quàm oratione potest exponi, edocuerunt. A quo quide̅ natus parente salutis humanae Anno 1528 IVLIVS Heros fuit, Parente & Principe, vt plerique meminerunt, & sapiente & forti & graui, qui cum temporis magis vicio, & aetatis errore, Po̅tificios ritus tenaciùs initiò amplecteretur, reliquis vitae humanę officijs, fortissimè & co̅stantissimè vsus
|| [ID00073]
fuit. Et quanquam eode̅ authore & genitore, potentes & illustres animi motus, tanquam stimulos equestrium virtutum senserat IVLIVS Heros, vim tamen hanc natiuam & ingeneratam, cùm ad pacis ille artes magis conuerteret, quibus nato iampridem terris incendio medelam necessariam afferret, & belli excitatos graues motus prudenter & grauiter compesceret, nihil in hisce ille, statim à puero, quod aut vulgare aut commune esset, sed quod generis eius amplitudinem & sublimitatem spectaret, & fecit semper, & sensit & cogitauit. Nati fuerant HENRICO Principi, ex eadem coniuge MARIA, Henrici VVirtenburgensiu̅ Ducis filia, praeter Ducem IVLIVM, natu minimu̅, & coeli positu foelicissimo editu̅, filij duo alij fortissimi, Carolus Victor, & Philippus Magnus, qui magnitudine animi insignes, & contra Albertum Marchionem manu dimicantes, vnà cum MAVRITIO Saxoniae Electore, in acie ipsa gloriosissimè occubuerunt. IVLIVS verò cùm pacis magis artes arriperet, & naturam in his florentem & excitatam animadverteret, primò Coloniam, inde in Galliam, & ex Gallia Louaniu̅, ad locum inprimis nobile̅, & hominibus eruditissimis, liberalissimisque studiis affluente̅, ingenii excole̅di sui caussa missus fuit. Erat tempore eo, quo ad Academiam primo illam vna cum nobilissimi sanguinis hominibus multis aduenisset Princeps, propter auditorum & procerum studiis isthîc inuigilantium frequentem copiam, non paruus Academiae rumor concitatus, quem tum adueniens ille, ita quidem digna Principe affabilitate, & laudata erga omnes ordinis cuiuscunque homines comitate auxit, vt permoti plerique, maximè qui vicini erant, Principis candore & humanitate, ad locum eum auidè confluere, & Principem praeter caeteros hu
|| [ID00074]
manitatis officia clementer singulis offere̅tem, quodam sui animi inexplebili desiderio expetere viderentur. Nam erat & hoc, in principe tempore illo studium verum, vt praeter cultum ingenii, quem auctiorem in loco eo reddere cupiebat, bonorum isthîc omnium voluntates benignè & clementer demereretur. Itaque hunc & Principes ibi, & Comites, & Academia paulatim ipsa diligere coeperunt, & omnes, qui de ingeniis aliquid poterant iudicare, honore & principatu dignum iudicauerunt. Qua tanta celebritate famae, domum reuersus, cum patre adhuc viuo nullam ipse regionis partem teneret, ad laudatissimum mortaliu̅ Heroa ac Principem, D. IOACHIMVM Secundum, Electorem Brandeburgensem consilio quodam suo concessit, atque vna cum ipso regni publicas deliberationes adiuuit, cuius tunc etiam filiam vxorem duxit, si genus spectes, matronam nobilissimam; si mores, lectissimam; si pietatem, principe tali verè dignam. Commodè ego in principis laudibus vxorem pono. Nec enim malè dixit veterum quispiam, M. Antoninum Philosophu̅, inter optimos Imperatores numerari potuisse, nisi Faustinam habuisset vxorem. Tanti nimirum refert in viro principe, habere co̅iugem, ex cuius viciis nihil ad ipsum redundet. Verùm hac ducta inclyta & gloriosissima coniuge, vixit cum illa Princeps, temporis aliquo interuallo, curarum planè expers, & laborum publicorum omnium immunis, clauum tenente gubernationis & imperii, optimo & sapientissimo patre HENRICO, donec clementissima Dei Maximi prouisione, rebus humanis exempto illo, ad IVLIVM Ducem, haeredem masculum atque vnicum, imperij deuenerit gubernatio. Hîc quid nunc ego de imperio loquar parto & gesto? Ille renunciatus est Prin
|| [ID00075]
ceps, impeditis Reipub. temporibus, cùm patre mortuo, bellis exardescerent omnia, cum ij, qui vicini etiam erant, & quorum ceruicibus vnà malum adhaerescebat, imperio vnum ipsum dignissimum existimarent. Itaque ducem & principem eum, ditio cuncta, ordines omnes, ciuitates, vrbes, castra & oppida declarauerunt, populi vicini exoptauerunt. Quo quidem ex tempore, ille bonos omnes, & vicinas vrbes, armorum statim metu liberauit, pacis fundamenta iecit, motus compescuit, ditionem conseruauit, & si oportuit, authoribus melioribus reseruauit. Ille etiam viuo Patre, si quos ducatus huius fidos Parastatas animaduertebat, sua authoritate contra inuidiam defendit, ille homines fortes & bonos, sed ea fortunae conditione vsos, quam tulerat sub parente temporis error, & religionis occasio, suis inimicitijs mala plurimorum gratia tutatus fuit, ille regione̅ ipsam, flammas tum vomentem & minitantem restituit, tela bonorum omnium iugulis iniecta depulit, & accensas nonnunquam ad religionis incendium faces comprehendit, protulit, extinxit. Ille etiam regno & imperio possessiones non paruas adiecit, nudatam belloru̅ iniuria terram, opibus auxit, & diuitijs in immensum extulit. Auctam ditionem, quam Maiores sui, armis & sanguine tenuerunt, contra impetus hostiles probè vnus consilio defendit, alteram regni Brunouicensium parte̅ successionis sibi paternae iure acquisiuit. Sed quid haec ego generatim commemoro, cum alia ipse, per quae aeternitate̅ apud nos in terris consecutus fuit, diuiniora & praestantiora perfecerit? Nam vt singulatim quaedam in Principe animaduertamus, pietatis in eo singularis, iusticiae excellentis, & sapientiae admirabilis, exempla & facta, longè sunt co̅spectiora, quàm vt vel aetate obrui,
|| [ID00076]
vel memoria obliterari, vel literis etiam deleri videa̅tur. Ille fundamentis hisce positis gubernationis suae, non multò pòst, tacente & inspectante imperita multitudine, foedissimum & immanissimum terrae huius monstrum, & fatale prodigium Antichristum ipsum euertit, huius abominationes & blasphemias proteruas detexit, conscientias miseras ex carnificinae Papisticae tortura eduxit, doctrinae lucem studio acri, labore indefesso & constantia inuicta, latè in terras ac regiones effudit, fontes oraculorum diuinorum á traditionum humanarum fecibus repurgauit, Collegia non ea solùm quae fermento papatus corrupta latebant restituit, sed innumerabilia quaedam alia, ex omnium vrbium numero & seruitio co̅stituit, emendauit, correxit. Quo quidem in studio, vndique tum frementibus partis aduersariae hominibus, ita nunquam timidus fuit princeps, vt qui patre viuo, in maximis turbinibus & gubernationis saeuissimis fluctibus, nauem tacitè nonnunquam gubernasset, vllius post mortem paternam supercilium, aut contaminatum eius spiritum pertimesceret. Itaque hoc regnante Principe, & ditionem ipsam consilio vero guberna̅te, conatus pestiferi Pontificiorum, de manibus sceleratissimorum exciderunt, cum antea quidem omnes boni, abditi quasi & inclusi moererent, templa gemerent, oppida lugerent, tum funestum illud animal, ex nefarijs stupris, ex hominum cruore, ex scelerum omnium importunitate conflatum, loco Princeps, sede & ditione amouit. Nondum, viri amplissimi, quae religione iam emendata vel obfirmata fecit Princeps, sed quae sub emendatione egerit ipse, dico. Etenim non multò pòst, gubernator & Dominus co̅stitutus ille, cum terrae mo̅stro foedissimo & immanissimo expulso, & peste ac labe ea Imperij profligata,
|| [ID00077]
nihil prius & antiquius verbo diuino haberet, docentes in Ecclesia verbum purum & incorruptum, non solùm studiosè audiebat, sed & sacrarum literarum lectioni horas quotidiè certas tribue bat, & vota ac gemitus no̅nunquam ad Deum ardentes lectioni intermiscebat. Toto etiam animo sphingas religionum detestabatur, nec omnes omnium phanaticorum sparsas opiniones comple ctebatur, sed vnam eam veram & incorruptam, quam scripta Prophetica & Apostolica de Christo mediatore eiusque beneficio tradunt doctrinam, cordis affectu vehementissimo consectabatur, eiusque cogitatione saepe ad inuocationem, confessionem, & virtutum decentium ac illustrium considerationem erigebatur. Edebat eius fidei & pietatis documenta quotidiana & illustria, in constanti eius doctrinae quam in ducatu amplissimo suo expensis longè grauissimis proponi curauit professione, Ecclesiarum reformatione, in quotidiana invocatione, in dolorum & morborum laudata ac pia moderatione, & in ipso hoc suo extremo & acerbissimo agone, vbi fidei robore, cruciatus quos ex viscerum debilitate senserat ingentes, animo patientissimo tolerabat, cum multò quidem antè, saepe non minores calculi dolores, mente intrepida, & ea ad DEI filium erecta perpessus fuisset. Verum & haec dicat quispiam ea esse, quae sunt Principi cum multis communia, & quae in pietatis vero de monstrando studio, de reliquis Christi confessoribus, Germaniae Ducibus & Principibus, oratione fune bri exponi & dici possint? Itaque vnum viri amplissimi maxime omnium dum haec stetit tellus, & hoc regium Ducum Brunouicensium floruit nomen & imperium, memorabile, quod hic gessit in vita Princeps, mihi non modò hoc loco dicendum; sed latius etiam oratione vrgendum
|| [ID00078]
& euoluendum erit. Ille, vt certum quoddam & indelebile memoriae perpetuae monumentum, quod ad posteritatem vsque transmitteretur, sibi & haeredibus suis in terris relinqueret, domicilio nuper literario exstructo, & ludo publico aperto, per veram artium in vita salutarium instaurationem, & harum felicissimam sub ipsis negocium quotidianis innouationibus & horrendis regnorum ac imperiorum dilacerationibus conseruationem, non modo religionem propagauit, sed fortunas etiam, ocium, pacem, incolumitatem, nobis, liberis, & coniugibus nostris attulit. Quamobre̅ ipse etia̅ Princeps, cum ferè vbique locorum, in quibus & degeret & subsisteret, vnam hanc rem inter versata dicta facta & consilia sua alia, perpetuae sibi curae esse diceret, & Scholam ipsam, statim initio fundamenti huius iacti quàm maximè illustrem & celebrem reddere cuperet, ne quid ipse operarum in eo intermitteret, viros in omni disciplinarum & facultatum genere egregiè doctos, ex locis diuersissimis aduocauit, & stipe̅dijs in singulos erogatis amplissimis profusè aluit, & vt praelectionum & exercitiorum omnium sedulitate, curam & solertiam debitam afferrent, omni suo studio prouidit, curauit, effecit. Hîc verò si quis esset nostrûm, qui in efferendo beneficio illo, immortali & diuino, quo terras Princeps, quo regiones, quo vniuersam penè Europa̅ affecit, ingenio confisus suo, dignam orationis copiam promitteret, & sui in dicendo profectus vberes fructus venditaret, huius inprimis effrenis audacia, conficta, vana ac stolida iactantia, si non fortassis helleboro, maledicto tamen & conuicio, cohercenda omnino & reprimenda foret. Nec enim par virtuti oratio, nec quae facto digna censeatur, mente fingi, nedum scripto comprehendi vnquam
|| [ID00079]
potest. Saepe cogito, Heroum illustres motus, quibus imperia ipsi condiderunt, & incredibiles Rebuspub. felicitates attulerunt, coelestes omninò & diuinos fuisse, gesta quoque elato & magno animo, excellenter & fortiter, maiori quodam numine gubernari. Quamobrem quis est mortalium, qui si beneficium florentissimis Saxoniae locis, per laudatissimum mortaliu̅ Heroa ac Principem, D. IVLIVM Brunouicensium & Lunaeburgensiu̅ Ducem, in vera artium salutarium conseruatione postrema mundi aetate allatum, tacitus secum consideret, non hominis hoc inuentum, sed à Deo Opt. Max. singulariter profectum, ipse non dicat ac sentiat? Neque verò quisquam aliter potest arbitrari, nisi qui motus illustres nullos, nullos afflatus diuinos existimat, quem nec facta, nec gesta, nec admiranda virorum Principum opera mouent, idque quod maximum est, parta labore regna, & conseruata sanguine imperia, in quibus si numen, si vis coelestis aliqua, an nulla in his, quae mentis conatum, animi spiritum, excelsum & praeclarissimum rationis motum exposcunt vel arguunt? Ea vis, ea est igitur, quae domicilium literarum clarissimum exstruxit, studiorum Palaestram Academiam fundauit, terris literas intulit, bella deleuit, motus compescuit, quae mentem primò Herois percelluit, edocuit, vt religionis discussis tenebris & funestis irarum ac motuum extinctis facibus, Coloniam huc deduceret artium ingenuarum, & disciplinaru̅ honestissimarum, quarum beneficio immedicabile hisce terris exortum vulnus sanaretur, pax, religio, fortuna, vita, libertas restitueretur. Non est humano consilio, nec mediocri immortalis DEI cura ac munere res illa perfecta. Religio mehercule & tellus deserta studijs ipsa, quam bella quondam funesta inquietauerant, in
|| [ID00080]
cendia grauissima extinxerant, dissidia euerterant, ab his se malis & periculis admiranda Dei ope ereptam & liberatam, ingenuè confitetur. Nisi fortè literariam causam, à mente diuina ipsa temerè deseri, impudenter asseramus. Id quod pronunciatu foedum, & à Christiana veritate longè est alienissimum. Nam quod non est co̅mercium cum literis laudatę in terris Ecclesiae, cui ille coeli & terrae Dominus, mundi amplissimi Architectus DEVS, adest semper, & hanc consilio admirando suo, amore erga eam permotus inenarrabili, per effusum in ara crucis roseum sanguinem ostenso, conseruat, tuetur, defendit, protegit? Quare vt quale esset filio DEI erga vtrumque genus desiderium, & quae vtriusque indissolubilis coniunctio ac copulatio, sancta & erudita doceret antiquitas, pictura quondam illustri, in templis publicis Gratias Musis adiungebat, ad eius quae est inter illas firmissimae consociationis illustrem testificationem. Et ostendit continua docentium series, & propagata patru̅ veterum successio, neque sine Scholis Ecclesiam fuisse, neque illam sine literis conseruatam & propagatam esse. Primae patrum familiae, quarum aliquae post primam mundi euersionem & tristem terrarum factam inundationem celebratae sunt, prorsus Scholae fuerunt. Deinde cum lex per Moisen, Dei inuictum ministrum, temporis successione daretur, clarum de Scholis mandatum additum fuit, & iam tum constitutum, vt ad tabernaculum ipsum, coetus assideret discentium & docentium. Sed & Christi saluatoris & liberatoris tempore, cum repudiatis in Dei populo Prophetarum monumentis, studia prophana, Graecorum Philosophia, & horribiles in doctrina coelesti tenebrae ingruerent, ad doctrinae salutaris conseruationem, per Iohannem Baptistam & Apo
|| [ID00081]
stolos, Scholae felicissimè constitutae & restauratae sunt, quos scholasticos coetus fouisse & aluisse, historia testatur. Et disertè Irenaeus scribit, Iohanne̅ habuisse assiduos auditores multos, & in his Polycarpum, qui acceptum morem Smirnae solitus fuerit obseruare. Quae nunc eò commemoro, vt cum firmissimam arctissimamque, quae est scholis seu literis cum Ecclesia coniunctionem oratione demonstrauero, planè ipsi perspicere possitis, illustre Principis, florentissimis Saxoniae locis in aedificata nuper Schola publica collatum beneficium, vnde nunc fructus & surculos contigit decerpere, consilio non humano, sed occulto omninò, & coelesti summi & immortalis Dei munere profectum esse. Dura medius fidius fortuna terrarum harum & crudelis videbatur, quae tot annos insultantem Papam, laruamac Beluam Romanam, Aquilonis Regem & plebis deuoratorem in aris & focis ipsis suis, coràm videre ac inspectare, & imperium ganeonis turpissimi, humeris impositum amoenissimae regionis, miserè ferre coacta fuit. Foedauerat ille opinionum turpissimis commentis sanctissima̅ religionem, stercora traditionum & superstitionu̅ humanarum venditauerat, Christum & Christi in his terris beneficium extenuauerat, cultus diuiuos peruerterat, corruperat, mutilarat, alios verò pro suo arbitratu cumulauerat, sanxerat tristissimam carnificinam conscientiarum, damnauerat co̅iugium, transformauerat in politiam Christi aeternum ac spiritualc regnum, Sanctorum inuocationes stabiliuerat, libidines impunè exercuerat, caeremonias veteres immutarat. Obstabat eius cogitatis furoribus nemo, pręter ipsum hunc nostru̅ incredibili animi magnitudine Heroëm ac Ducem, qui solus poterat obstare. Reliqui neque hiscere, neque mussitare quidem ausi fuêre. Hîc
|| [ID00082]
mentem primò Herois grauissimi, mortalium facilè vniuersi terrarum orbis summi, coeleste & sanctum numen impulit, vt post repurgatam Ecclesiae doctrinam, & allatam terris diuini verbi lucem, Scholam quoque publicam, praesidio armatam literarum, & varietate instructa̅ virorum lectissimorum, per quos gloriae aliquando suae vberrimos ipse fructus peteret, expensis longè grauissimis, sec uli permotus furore & iniquitate, conderet, fundaret, instauraret, exstrueret. Aliter pestis illa excindi, arae conseruari, larua & belua in totum extirpari non poterat. Absumpserat credo doctrinae in his terris corruptae partem aliquam purè docentium pastorum fidele & acre studium, sed corruptelam, quae multorum adhuc adhaerescebat animis omnem delere, euertere, eximere, haudquaquam illi poterant. An verò in gerendo munere tam praeclaro, immani pellendo Antichristo, subuertendo in totum Idolo, cohercendo traditionum humanarum fermento, terraru̅ harum siue extra siue intra vrbem Doctores, satis fuissent fortes, vbi maximè ad explicandas religionum controuersias, & repurgandas Ecclesiarum formas, sicut linguarum atque artium, ita docentium & discentiu̅ quoque infinita varietate opus est? Haec igitur afferenda fueru̅t omnia, & coniunctim ad extirpandas terrarum harum Idolomanias, & abolendos in totum, Pontificum stabilitos malitia errores, fideli docentium omnium cura atque opera expedienda. Quo planè consilio, artium variaru̅ exercitia in scholis instituta sunt, vt quamuis pleraeque multiplicem in vita ciuili vsum habeant; praecipuè tamen ad doctrinam piae & sanctae Ecclesiae illustrandam conducant. Nec enim temerè Dei irrisor ille, & hominum flagellator Iulianus, Scholas de medio regno excindi,
|| [ID00083]
literas exturbari, oratores eijci, ingenti boátu ac fremitu mandauerat, ratus omninò, firmissimum in his ampliandae & stabiliendae coelestis doctrinae praesidium collocari. Pennis, inquit, proprijs vulneramur. Ex nostris enim armati illi conscriptionibus, bella contra nos suscipiunt: Terras verò infelices eas, quae monstrum, quod coelum reformidabat, mundus exspuebat, non videre solúm & tolerate, sed fouere etiam atque alere coactae fuerunt. Nostras felices & beatas, quae numinis iampride̅ expertae benignitatem, virtute̅ aliquando tam illustrem illam sub lucem exceperunt, per quam mundi amplissimi Dominus ipse Deus, sub fatali ipsa rerum concussione, efferato nostro saeculo, in quo ingratitudo hominum religioni tristes confusiones, & optimarum artium studijs extremum interitum denunciat, rem maximè omnium salutare̅ & vtilem expediri atque geri voluit: quae profectò tanta est, vt si cum rebus gestis Maiorum, fructu & magnitudine conferre eam velim, planè amens sim. Multas Ducum in his terris fortissimorum victorias clarissimas vetus aetas vidit, nostra legit, quas contentionu̅ magnitudine, praeliorum varietate, bellorum dissimilitudine, linguis atque literis celebratas, tempora priora meminerunt, secula postrema non conticuerunt. Sunt enim conseruata bellis primum regna, & hominum amplificata sanguine imperia. Sed tamen maiora sunt nostra, maiora Ducis huius attentata in renascentium velut studiorum conseruando flore opera ac molimina. Haec per clarissimum nuper dispersa orbem, singulorum etiam examinata iudicio, maiora celebrantur. Nam bellicae res, praeterquam quod cum socijs communes, fortunae & euentuum dubiorum participes, imperatoru̅ propriae esse non putentur, etiam paruis terrarum & re
|| [ID00084]
gionum spacijs circumscribuntur, solum vt ex ea orbis parte, quam post grauem allatam cladem immensis subiugauerunt sudoribus, & tot collectis fatigauerunt exercitibus, suam Imperatores habere delectatione̅ videantur. Nemo enim, nisi qui tenetur, illis paret, paret qui regionem inhabitat, quise obstrictum beneficio eorum iudicat. Reliqui, quoniam in potestate haerere se alterius sciunt, alios, qui sibi quid mandare vel imperare debeant, haudquaquam patiuntur. At verò IVLII Ducis allata studijs renascentibus gratia, ab hominum planè stridoribus, & militum turbidis motibus alienissima, ea haudquaquam certis & numeratis terrae spacijs alligata, quascunque orbis vniuersus capit regiones peragrat, siluas perreptat, ciuitates pera̅bulat, flumina tra̅snatat, maria pernauigat, vt si quis exterus etia̅, huius beneficio domicilij, artem hîc abunde didicit, eam vbique terrarum quocunque tandem beneficio diuino & immortali abreptus seu delatus fuerit, ingeniosissimè postea profiteatur, pręclarissimè certè gnarus, tui Princeps editi in his locis facti, tui in se officij, tui in se & totas vrbes ciuitates ac regiones amplissimi beneficij. Biantem itaque Philosophum, cúm ab eo quaesitu̅ esset, cur bonis, quorum habere copiam ipse dicebatur, post expugnatam patriam relictis aufugeret, sapientissimè ferunt respondisse, gestare se bona secum omnia, quae vbique terrarum quò veniret, qua̅do & quibus vellet, erogare posset. Abit, abit literaria gratia, ad extremas vsque terraru̅ partes illa, & quaecunque reperit sua̅ efflagitantia opem loca deserta, vasta, immania, ingeniorum atque morum expertia, ea diuite pabulo enutrit, pascit, & quibuscumque potest animi donis verissimis, in sui immortalem gloriam excolit. Dilataueru̅t IVLI Princeps Maiores tui, infinitis laboribus
|| [ID00085]
& bellis propè formidalibus regna, amplificauerunt sudoribus imperia; sed haec ea sunt, quae conflagrante aliquando toto mundi domicilio amplissimo, in cineres vnà conuerte̅tur, vix vt apud homines etiam in vita, horu̅ longa, tenax, & diuturna memoria resideat. Leue enim & valdè lubricum mundi bonum est, quod vnà cum homine statim post corporis huius mortalem ac breuem dissolutionem interit, Seneca inprimis verissimè asseuerante: Bona mundi fluxa omnia, aut ex seipsis veterascere, aut luxu Dominorum suorum consumi, aut ab extraneis dolo ac violentia diripi. Verùm beneficii collati literarii, quod posteritatis causa repertum subsidio debet esse obliuioni, illustris & immortalis gloria, neque aeui termino clauditur, neque hominu̅ abolenda memoria consumitur, sed vsque dum viget animus, in quo immortalitatis viua documenta ipsi crediderunt veteres, etiam extra corpus coelestium rerum versatione, illaesa semper & incorrupta persistit ac manet. Fulcitur enim literis aeternitas, reliqua mortem, & sui tristem dissolutionem verentur. Nec me verò speratus à multis fructus, quem plerique redire ex bellis ad hominum tuendam & exornandam vitam asseuerauerunt, mouere ta̅topere potest. Nec enim res tantae, viribus aut velocitatibus, aut corpo rum celeritate, quantae consilio authoritate & sapientia geri solent. Plura Hasdrubal consilio, quàm vi gerens, auspicijs regulorum magis, conciliandisque per amicitiam Principum nouis gentibus, quàm bello aut armis rem Carthaginensem auxit. Regna IVLI Princeps bellis primò á Maioribus parta & amplificata sunt, à te parta & amplificata regna, facto diuino & incredibili tuo ritè co̅seruata & stabilita, Imperia maximis viribus à maioribus co̅dita, à te clariora illustrioraque reddita, Gentes ab illis, populi, nationes aggregatae & conuocatae, à te salutares
|| [ID00086]
mundo artes, terris omnes inuectae & introductae, quarum profectò nulla est, quae no̅ mirificos sui fructus, nec amplissimas vitae hominum vtilitates & opes polliceatur. Quae nunc singula IVLI Princeps, diffusa in regionis tuae labantia & aegra membra, beneficio ea solùm tuo immortali & diuino restituuntur, te respirant authore, te conualescunt Duce, tua perfruuntur ope & leuatione. Quamobrem conuerso etia̅ â literis ad te sermone Princeps, ita saepe gestiens loquitur Respublica: O me desertam quondam, ô me infelicem & miseram, ô me vulneribus confectam, & maiorum grauissimis motibus defatigatam. Nunc verò florentem, nunc incolumen, nunc beatam, & tua IVLI Princeps salutari medicina ad salutem reductam, Tu religionem inuexisti, tu vitam dedisti, tu vicium expulisti, tu homines communione literarum iunxisti, tu leges terris, mores, disciplinam inuenisti, tu potentem rerum Dominam orationem concitasti: Totum hoc quantumcunque est, quod certè maximu̅ est, totum inquit, tuum est, nihil ex hac tibi laude auus, nihil pater, nihil maiores omnes decerpunt. Quinetiam nostri temporis Imperatores ac Duces, non se in istius gloriae societate offerunt, tibi cedunt, tuam esse totam & propriam fatentur. Itaque bellicae maiorum laudes, fructibus quidem celebrabuntur ijs, quos mortalis ac fugacis vitae vsus, habere cum alijs communes potest: At verò cum religionem, leges, disciplinam, mores, medicinam, opes quas nulla conficiet vetustas, terris solus inuexisti, quibus id IVLI laudibus efferemus, quibus studijs prosequemur, qua beneuolentia complectemur? Verùm abripior, longius fortassis quàm par est, amore beneficij huius, ad excellentem Ducis optimi demonstrandam pietatem, de qua nunc dicere prolixius de sino,
|| [ID00087]
vt quae inde virtutes reliquę, ad omnem eius vitam dimanauerint, breuiter solùm adumbremus. Itaque multa possum dicere de sapientia, iusticia, liberalitate, clementia & de vita eius domestica & quotidiana, sed mihi ante oculos obuersatur consessus augustissimus, & temporis aequa ratio, quorum non ignarus ego, virtutes Principis eas tangere non exponere constitui, ne quae dicat ipse, qui post me peroraturus est, ampla haec illi orationis capita praeripiam, nec viros amplissimos diutius fortè iusto detineam. Atque ego de sapientia Ducis nihil dico, praeter vnum quod dixi antea, praeuisione eum matura, & consiliorum agitatione dextra, Reipub. co̅munia bona, & singuloru̅ amplissimas fortunas & opes auxisse. In quo patrem felicissimè aemulatus, si huius cum illo vigilantiam & industriam conferamus, maior propè laus IVLII filij esse debet, qui pride̅ inchoatos à patre Imperij fines, laudatè postea dilatare, populum conseruare, virtute acquirere, adeoque oppidis metallicis aedificandis, & mineralibus varij generis augendis & extruendis, perpetuae sese hominum omnium memoriae commendare conatus fuit. Idem cum Hinricopolim vrbem, sedem primariam suam, maximè munitam, & ab hostium incursionibus tutam esse cuperet, exstructionibus eam augere & extendere, ornare & amplificare praesumpsit, ad onerum vel seruitutum omnium tam hyemalium quam aestiualium, quae subditis per maiorum constitutionem imponuntur clementem subleuationem, annonae laxitatem, & rerum ac prouentuum omnium procreandam co̅moditatem, adeoque ad ipsam ducatus totius laudatam emendationem, quae ex fluminum coniunctione & alueorum ipsorum expurgatione & ampliatione, felicissimè quidem ab eo tentata fuit. Qua de causa & tum cum adhuc
|| [ID00088]
viueret Princeps, omnes qui falutem in eo suam experiebantur, submissè illi gratias agebant, & hoc tempore, ijdem homines coloni & subditi, & viri nonnulli fortissimi, beneficium IVLII Ducis, & voce & pietate declarant: Sed & hoc prudentiae in eo singularis fuit: Turbulentissimis temporibus, quibus ad bella saepè Principum animi accendebantur, vnus hic ratione & consilio dissensiones declinauit, vim hostilem sine ciuiu̅ caede repressit, coniurationu̅ impetus retardauit, & si quas venenatas improboru̅ machinationes animaduertebat, co̅siliorum celeritate auertit. Hîc quid ego praedice̅, quibus id ipse rebus egerit, quot stimulos admouerit, quam prudentiae & moderationis viam secutus sit? Longum est ea dicere, sed hoc vnum dicam. Si non excellens Ducis animus, non praestans in Ducatum virtus, non summa apud Principes authoritas, non mirificus in declinandis & auertendis rebus vsus extitisset, hoc saepè ipso in loco, multorum fortuna, bellis funestis & calamitatibus inextricabilibus contaminata, tota & misera concidisset. Hunc igitur animum prudentia admirabili ornatum, ad gubernationem attulit IVLIVS Princeps, cuius vestigia non ad parui temporis praedicatione̅, sed ad perpetuam Ducatus nobilissimi huius recordationem, semper intemerata & fixa, vbique locorum consistent & permanebunt. Verùm vt haec praetereamus, & quasi semper intuentes & respectantes relinquamus, iusticiae in Principe facta innumerabilia fuerunt. Huius enim laude, & aequitatis pulchritudine, cùm praeter ceteros mirificè duceretur ille, probè intelligens, hac societatem hominum inter se cohaerere, hac inter ciues concordiam, inter vicinos populos pacem confirmari, hac seruata commercia vigere, & contractus stabiliri co
|| [ID00089]
natum omnem suum huc conuertit, vt consilijs iustis & aequis, afflictae & perditae Reipub. mederetur. Nam si in vulneribus eius exponendis, quae bellorum tempore, ante huius gubernationem iniquissimè in priuatorum saepè causis perpessa fuit, oratione multus esse vellem, eius salutem & dignitatem, huius sola ope & conseruata̅ & restitutam docerem. Equidem etsi HENRICI patris virtute inuicta, & studio iusticiae exercendae admirabili, consessus & ordo amplissimus iudicij, sapientissimè constitutus, & viris legum peritissimis praeclarè ornatus diceretur, qui causas quotidiè audiebant, & de iure ipso respondebant, bellorum tamen magis occasione & tempore, vbi inter arma silent leges, ditio saepè tota in luctu erat, ciuitates squalebant, & oppida tristabantur, cursu nonnunquam tam felici gubernationis impedito. Itaque cum emendatione accurata in hac quoque parte opus esset, ad iusticiae praeclara obeunda munera, ad causarum executionem, ad veri atque aequi determinatione̅, ipse legibus latis, & Doctoribus aduocatis, iudiciorum ordinem sapientissimè renouauit, propagauit, auxit, emendauit. Quod verò omnium erat in hac maximè parte admirabile, cum planè nullis Princeps delitijs duceretur, neque venationibus etiam consuetis, minus luxu aut cupiditate ociosa delectaretur, ipse quasi legum custos, quotidiana diligentia causas audiuit, iudicauit, cognouit, deliberationibus interfuit, bonos defendit, scelestos & improbos cohercuit. Qua in re praestantes orbis Heroês ac Duces secutus, Agesilaum inprimis Ducem virtute aequauit, qui Pellicano tanquam Symbolo scribitur delectatus fuisse, rostro ex pectore sanguinem eliciente ad pullos alendos, addita inscriptione: Pro lege & pro grege. Atque hac virtute clarus inprimis
|| [ID00090]
& illustris Princeps, qua ceteras ferè omnes contineri creditum fuit, nihil quod in virtutibus reliquis numerabatur, vnquam omisit. Itaque ea comitate fuit, qua neminem fastidiosè audiebat, ea animi moderatione, qua in summo honoris fastigio constitutus nullam superbiae aut fastus significationem edebat, ita verò admirabili humanitate, vt si quos viros doctos ex Academia illustri sua ad aulam negociorum causa venisse animaduerteret, eos clementer & benignè exciperet, ad coenam vocaret, sermones cum his sereret, & ad ludendum nonnunquam eos, vel honestas alias vitae humanae propositas voluptates amantissimè inuitaret. Veritatem quoque in sermone, vita, gestu, & moribus omnibus amabat, à simulatione autem, maledicentia, obtrectatione, & vitijs alijs, quibus animus pleru̅que numanus turbatur & concutitur, ipse toto animo alienissimus erat. Nihil hoc loco de eius domestica & interiori erga suos affectione & pietate dicam. In coniugem enim quam ex Electorali Ducum Brandeburgensiu̅ prosapia ornamentis omnibus Principe foemina dignis eximia̅ & verè admiranda̅ nactus fuit, quanta aequitate & pietate fuerit, ille incomparabilis animi dolor, quo oppressam cam cernimus, & luctus immoderatus, quo Principem mortuum suum prosequitur, ostendere nobis cumulatè potest. Itaque coniux etiam ipsa, Princeps & foemina laudatissima, cum amorem non fictum aut simulatum in marito, sed hunc firmum & integrum toto florentis coniugij te̅pore animaduertisset, suprà quàm potest dici IVLIVM Ducem dilexit, & dolorem quem ex obitu eius improuiso habuit acerbissimum, lachrymis abundè profusis testata fuit. Dignus profectò Princeps, qui vt coniugis & liberorum, ita omnium Ducatus huius Procerum
|| [ID00091]
lachrymis honestetur. Dignus etiam Princeps, vt cum tam praestantes, & Heroe ac Duce dignas virtutes ostentauerit, vixisset quàm diutissimè & quàm felicissimè. Sed multis modis aetate mediocriter confecta, & iam ad vitae annum sexagesimum primum traducta morbo tentatus, & virium propè omnium extrema debilitate prostratus, concidit virtus, gloria, & fama orbis illa, non multò quidem post eum diem, quo periculosissimè primò, omnium grauissimo dolore decumbere coepisset. Atque vt toto morbi tempore qualis vitae superioris consuetudo fuisset ostenderet, cum calculi saepe doloribus confectus, semper commotius & vehementius dixisset, hîc omnium qui affuerant virorum optimorum, & diuini verbi praeconum consensu, & potentissimè & sapientissimè de multis rebus dicitur locutus fuisse. Deplorauit enim Ecclesię casum atque orbitatem, docentium in docendi munere segniciem, & magistratus in curandis rebus diuinis torporem. Quae quidem vehementissima contentione animi, ingenij, virium, & verbis grauissimis, ab eo dicta esse feruntur. De Christo verò crucifixo suo, pro se, vt aiebat, nato mortuo resuscitato, & de eius in se & mortales omnes beneficio, ita praeclarè verbis multis disserebat ac profitebatur, vt astantibus pietatem, coniugi verò & liberis, misericordiam ac fletum moueret. Atque ita demum ad res coelestes ab operum humanorum cogitationibus abductus Princeps, cum postremum sibi lucis huius tempus adesse animaduerteret, sacrosancto Christi generis humani liberatoris & saluatoris corpore ac sanguine accepto, & perpetuis habitis de eius beneficijs sermonibus, sine vllo animi horrore ac trepidatione, cum ingenti fiducia misericordiae diuinae, & spe certa felicitatis perpetuae, extremo edito spiritu,
|| [ID00092]
in optata illa sanctorum loco, ex hac scelerum colluvie ac voragine discessit. Discessit autem ille, nostro omnium summo detrimento, suo verò maximo commodo, nostro tristi desiderio, suo inexplebili gaudio, nostro infelici tempore, sua aeterna beatitudine. Itaque quod postremum est, te nunc foeminarum illustrium matrona gloriosissima HEDVIGIS, & te Maximè omnium Princeps HENRICE IVLI, vnà cum fratribus illustrissimis, sororibusque omnib. generosissimis, & vos Duces ac Proceres reliquos, & Heroinas illustres, quos oculis velut in loco ibi hîc perorans, squalidos omnes, & dolore̅ gemitu publico significantes contueor, vos vos appello, & per eum, qui doloris moderator est Max. Opt. obtestor & oro, ne corpori noceatis, sed moerorem eum in quo estis, felicitatis memores aeternae sedetis ac releuetis. Nolite si quorundam in hoc loco lachrymas aspicitis, si impotentiorum eiulationes, si horum gemitus crebros & singultus perpetuos auditis, vestrum cum illis dolorem coniungere; atque haud scio, an non hoc etia̅ nomine multò vobis magis repellendus sit. Etenim si motus natura generosiores, animis potentiorum impressit, hi sub publico regni luctu, cum dolent vbique in feriores, animi magnitudine inuicta, & mentis molestia omni excussa, viris praeclaris & illustribus ostendendi erunt. Me quide̅ co̅mouent IVLI, HENRICE Princeps maxime, voces permultorum querulae, lame̅tationes continuae, eiulationes perpetuae, quae non hoc ostendunt, quàm verè diligere defunctum, sed quàm nosmetipsos amare atque colere videamur. Nam si dolemus, quòd eo iam frui nobis non licet, nostrum est id malum, quod modicè feramus, ne id ad domesticam vtilitatem referre videamur, sin tanquam illiipsi aliquid acerbitatis
|| [ID00093]
accidit angimur, summam eius felicitatem non satis grato animo interpretamur. Etenim si viueret Princeps, plaeraque fortassis quae sunt in humanis felicia desideraret ipse, amorem verò maximè, quo te coniugem HEDVIGEM, & vos Principes liberos vehementissimè semper complexus fuit, hunc autem vnà cum ceteris, cum quibus ille nunc viuit, dolorem acerbissimum sustineret, cum ad mundi labores tristissimos, & vitae huius aerumnas perpetuas reuolutus, theatro se beatorum splendido, & regno animarum coelesti ac glorioso, miserè orbatum ac spoliatum videret. Equidem angitur ille animo mundum considerans, scelerum domum & miseriarum Ergastulum, quae non ignorauit ille, cùm hîc esset; iam verò multò perfectius cognoscit, cum malis omnibus subreptus ex diuturna se velut iactatione ad sempiternae felicitatis portum recepit. Nihil amplificandum hoc loco, nec quid temerè exaggerandum, quod tacere quidem piorum causa melius foret. Sed quis est mortalium etiam feliciorum, qui si ad generis omnis mala atque scelera, & hisce constitutas in vita poenas acerbas, dolores etiam tristes & varios pro delicto immissos, animum conuertat, mnudum infelicem hunc & miserum, ipse non toto animo detestetur, oderit, execretur? Quis verò nostrûm, qui ad gliscentia vbique terrarum bella, & ipsos Ducum ac Regum hostiles concursus, irruptiones, direptiones, & factas multo tempore regnorum ac vrbium vastationes, non penè totus vel expauescat, vel haec solùm si audiat non dolore iusto atque aegritudine collabatur? Atque haec cùm in oris vicinis, & Germaniae locis florentissimis,
|| [ID00094]
ante omnium oculos maxima luctuosissimaque peruagentur, quid est ferè, quod ad viuendum inuitare que̅quam tantopere videatur. Caedes, periuria, rapinae, stupra, furta, homicidia, ferè plura hoc tempore, quam vnquam antea audiuntur, pij si haec oculis videant, toto animo consternantur: lidem etiam multis incommodis & difficultatibus in mundo affecti, nihil aequae quam felicem ex vitae huius miserijs emigrationem desiderant. In hac tanta libidine hominum nocentissimorum, in quotidiana optimorum querimonia, & publica ferè mundi huius infamia, videte oro viri Principes videte, ne locum quem sublimem ipse assecutus est, lamentatione indecora, animae gloriosę ac triumphanti inuideatis. Permutauit ipse mala mundi huius, cum bono summo & eminentissimo, terrenas opes cum coelestibus, miserias cum felicitate, dolores cum voluptate, labores cum pace, vitae fragilitatem cum animae immortalitate, adeoque mundum cum coelo, vbi non Ducem eximium, nec imperatorem magnum, sed dominantium Dominum, vnà cum fidelium sancta aggregatione coràm intuetur, & horum suauissima conuersatione, ac dulci interlocutione felix ille, & in perpetuum sanctus recreatur. Eam verò diuinitus illi oblatam gloriam aegritudine immodica contaminare, vobis viri Principes turpe, illi exitiosum est. Itaque videte oro videte, ne quam illi coelestem dignitatem, diuinum attulit beneficium, ne quam illi gloriam aeternam, laudatum tribuit sanctorum consortium eam nimium lugentes, inuidia ipsa, atque indecenti hac eiulatione obteratis. Ac ne illud quidem vobis negligendum est, quod ad Reru̅pub. salutem, & singulorum vitam, bona & fortunas pertinet, quorum vobis maximè, accurata & diligens habenda
|| [ID00095]
ratio erit. Est enim vestri inprimis muneris, cautè prospicere, ne gubernatoribus veris, tanquam custodibus ciuitatum ipsis, regna & imperia careant, qui re & consilio afflictas priuatorum fortunas recreent. Metuendum autem, si dolori vehementiùs indulgeatis, si animum perpetuo luctu maceretis, ne vel altera, vel maiori etiam aegritudine, praestans haec Respub, concutiatur. A quo periculo & vos & nos, & liberos nostros, Rempub. quoque totam prohibete: & mihi credite, id quod vos ipsi scitis omnes, vestrum hoc periculum, si quod est vestrum, in nostra exonerat capita, cum nostris hoc est coniunctum miserijs: Accidere hoc non potest, vt nostra vobiscum non euertatur ac labefactetur fortuna. Quamobrem videte oro, ne hanc quam morte fuit consecutus coelestem gloriam, ne immortalitatem, ne famam, ne coelum ipsum gloriosae ac piae animae lamentatione indigna, neque vobis fructuosa inuideatis. Nos IVLII Ducis memores Herois gloriosissimi, eum nunc discedentem à nobis in aeterna tabernacula, vbi te coniugem generosissimam HEDVIGEM, & te Maximum Principem HENRICVM, & vos reliquos liberos, illustres omnes, absens exspectat, reuerenter prosequamur, agamusque coelesti Patri, pro hoc eius vicario, Duce illustri & eximio, quo semper stetit felix tellus & gubernatio, gratias sempiternas & immortales, & DEVM Maximum Optimum piè suppliciterque oremus, vt Principes Brunouicensium Ducatus illustrissimos & generosissimos, in causa deinceps religionis, literarum & Reipub. totius prouehenda, imperio, dignitate, potentia, valetudine, florentes ac saluos clementissimè ad multos annos tueatur. FINIS.
|| [ID00096]
|| [ID00097]

Threni siue lamenta Super
[arrow up]

ILLVSTRISSIMI PRINCIPIS ET DOMINI, DN. IVLII DVCIS BRVNSVICENSIVM ET Lunaeb. &c. morte sanctè pacateque obita V. non. Maij, Anno Christianae salutis M LXXXIX. supra millesimum VVolffenbytij.
[arrow up]

Versibus senariolis indicata à
[arrow up]

M. SIMONE MENCIO Quedlingaep. publico Academiae Iuliae professore.
[arrow up]


DVm bis recenset signa sua Sol, tertium Curritque ver, eheu dupliciter IVLIA Orbata domus: Hemipolitani praesulis Migrante primum ex his malorum vallibus Coelestia ad vitae beatae culmina Incomparabiliter fideli coniuge: Nunc patre eadem consequente semita, Virtute nemini secundo Principe, Baalis Antichristi in his prouincijs Victore primo: pergrauem pol geminam habet Causam trahendi à corde gemitus intimo,
|| [ID00098]
Amplaeque ditionis caput, columen, iubar Desiderandi mole sub rerum ardua.
Vixdum recente lacrymarum desijt Madere gena Brunoniarum flumine: En alteram mors dura mox circumspicit Ingratioris originem aegritudinis, Atroceque vnguem cum dolore plurium Obducta nuper refricantem vulnera.
Chari parentis dextra adhuc superstite Ceu ferrea, ventis iniquis, ancora Prior calamitas posse ferri visa erat Mente aequiori, firmiori pectore.
At casus hic, fluct us decumanus velut Super alios maiore veniens impetu Ferè opprimit spoliatam ope magistri ratem, Nec quo repentinas procellas mulceat Sinit remedium temperare idoneum.
Versatur in moerore tota Ecclesia Ob orbitatem Principis: sub quo fuit Purgata primum sordibus, deinde ope Defensa forti, ornata mulio munere, Refecta saepe mitibus solatijs.
Languescit vniuersa Musarum cohors Desiderio inexplebili amißi artium Tutoris, imò patris immortalium.
Nec signa dat minora populus luctuum Per rura paßim sparsus & per oppida: Cui tantopere, dum viueret Dux profuit, Vt seruiendo commodis communibus, Iuuantis alium instar lucernae, proprij Vires opesque dißiparet corporis: Cui vera templis sacra, iura curiae,
|| [ID00099]
Leges foro, pacem laribus & ocium Vitaeque cuncta fouit adiuuamina: Quem charitate semper ita complexus est, Vt ni obstitisset vna vis, ex pectore Suum cor exemptum, vicißim debitae Communicaturus fuisset patriae.
O Christe (namque pauca pro causa loqui Tecum placet necesseque est) tot luctuum Miserere, mentium tot exaudi preces.
Respice relictam Principis eheu coniugem, Non ope, nec opibus destitutam, sed tamen Viduae gementem triste nomen foeminae, Sordere sine te confitentemque omnia: Tu sic tuere hanc, eße viduam ne putet.
Respice relictam Principis propaginem, Regno quidem praeclaram & auro, sed tamen Nunc Orphanorum conquerentem nomina, Pro teque gazas respuentem Persicas: His tu parentis ipse suppleto locum.
Respice relictam Ecclesiam, plebem, Scholam: Herois inprimis humati spiritum Post busta in aeternos superstitem dies, Receptum inexpugnabili manu tua Sinuque fotum, iunge contubernio Superûm beatorum, & tuis sermonibus Gaudere sine, fruique vultu perpetim.
In vrbe Capernaica curti senes Cum te rogatum adeunt, profani vt militis Saeua laborantem Paralysi seruulum, Morti propinquum subleues: Domine, inquiunt, Dignus vir est profectò, cuius ad preces Feras opem periclitanti: namque amat
|| [ID00100]
Nos Israëlitas, & hoc statuit solo Lycaea nobis, castra cultunm DEI Quos tradidit sacro Moyses codice.
At IVLIVS Princeps Camaenis non modò Turrita nostris hîc locauit moenia, De nomine tuo glorianti coetui Cellas & expressos fauos seruantia: Verum per annos insuper ijsdem bonos Quotidianum victum, amictum, & caetera Quae poscit huius cunque ratio fabricae, Tam mente, quàm manu benigna praebuit.
Hic Dux hic est, oris in his cui proximè Post gratiam tui fauoris, pulpita, Altaria, & suggesta pura seculum Debere se fatentur illud aureum, Quod pacis inter haec beat nos ocia, A pristino votis repellendum luto.
Hic primus hic idola fanis abstulit, Et debitos aris honores reddidit: Hic nomen inclyti Ducatus, vi tuae Benignitatis annuente, limites Supra paternos, supra auitos protulit.
Frustrà tot allegamus ista forsitan In literas, Ecclesiam, Rempublicam, Tuum ante conspectum studia fidi Ducis, Qui das tua humanis nec indulgentijs, Nec dignitatis ordini beneficia, Vni sed implorantium fiduciae.
Luctus tamen & amor pium erga Principem Expreßit animis ista laudum encomia, Parata pro focis & aris, pro grege Et lege sumptis Herculanis nisibus:
|| [ID00101]
Parata communes in vsus vndique Larga manu, mira arte factis sumptibus: Parata virtutis togatae, bellicae Concentu & harmonia suaui ac vtili: Parata in hos priuatim, in illos publicè Meritis in afflictos, egenos, exules.
Ignosce abundanti ergò beneuolentiae, Et gratuita fac impetrari munera: Os orat extra, cor sed intus te, fides Vtrumque pulsat spe tuae clementiae. Audisti Apellas ethnico pro satrapa, Experte sincerae Dei obseruantiae Vota facientes, cum leuis de seruuli Tamen ageretur sanitate: percipe Nostras quoque preces aure facili, quas domus Pro principalis, gloriam pronae in tuam, Salute & incremento & immoto statu Tuum ante vultum supplices profundimus, Sacrum tui titulum gerentes nominis.
Si quae secuturae ruinae non nouo Timore tanta computantur funera: His fulcra tu suppone valida, aut pendulas Clementiore da modo residere.
Tum frena capientem paterni iam throni Sancto guberna flamine tuo praesulem, Autoritate vt is pari dehinc subditis Praeesse terris poßit & dextro alitc.
Luci redaccensae Scholis per IVLIVM Templisque voci autore eodem redditae, Huic tu sonos, fomenta & illi suggere, Vtrique barbariem & vetus fermenti opus Ad vasti abige postrema ponti littora,
|| [ID00102]
Vt noscere & laudare te volatili Queamus hîc, istic perenni seculo.
Da nostra tali sensa fine dirigi, Subinde vitam moribus ijs imbui, Vt agnito tuae crucis patibulo Semper leuantes triste natae & additae Stipendium noxae, è tenebris his Ducem Te consequamur in relucentes domos, Ad illa poßidenda tecum gaudia, Quae nequijt auris capere, pupula cernere, Lingua eloqui, mens vlla fingere hactenus: Sed nec deinceps asper elidet dolor, Nec diuidet nox, nec hebetabit vespera. FINIS.
|| [ID00103]

ORATIO FVNEBRIS DE ILL VSTRISSIMO PRINC. IVLIO, DVCE BRVNOVIC. ET LVNEBVRG. &c.
[arrow up]

Eiusdem prosapiam, vitam, virtutes summatim exponens.
[arrow up]

Scripta à REINERO REINECCIO STEINHEmio, Acad. Iuliae Historico.
[arrow up]

HELMAE STADII Excudebat Iacobus Lucius, Anno M. D. LXXXIX.
[arrow up]

|| [ID00104]
|| [ID00105]

REVER ENDISS. ET ILLVSTRISS. PRINCIPIBVS, DN. HENRICO IVLIO, Episcopo Halberstad. DN. PHILIPPO SIGISMVNDO, Episcopo Verdensi, DN. IOACHIMO CAROLO, DN. IVLIO AVGVSTO, Iulij F. F. F. F. Ducibus Brunouicensibus & Luneburg. &c. Dominis suis clementissimis S. D.
[arrow up]

REINERVS REINECCIVS Steinhemius.
[arrow up]

|| [ID00106]
IN veterum monumentis, quae ad hanc nostram memoriam vsque durârunt, extat Xenophontis Agesilaus, extat Isocratis Euagoras. De illo libello non dubitat pronunciare Cicero, eum in Agesilao laudando facilè omnes imagines omnium, statuasque superasse: de hoc Plutarchus memoriae prodidit, Nicoclem regem, Euagorae F. & successorem, adeò illustri gratia Isocratis institutum excepisse, vt dono amplißimo, id est 20. talentis remunerârit. Sed & ipse Isocrates vim & vsum id genus scriptionum commendans: Ego, inquit, pulcra monumenta esse statuo etiam corporum imagines, sed longè maioris precij esse puto simulacra mentis & actionum, quae in artificiosis duntaxat orationibus conspiciuntur. Quas ego ideo caeteris rebus ante pono, cùm quòd praestantes viros animaduerto, non tàm forma corporis superbire, quàm praeclara facinora, nominisque memoriam, sibi laudi ducere: tum quia necesse est, expressas cor
|| [ID00107]
porum formas apud eos duntaxat esse, apud quos positae fuerint. Orationes autem vulgari possunt, & in coetus eruditorum editae, magni fieri ac diligi: apud quos esse in gloria, satius est, quàm apud alios vniuersos. Hactenus Isocrates. Quae cùm ita sint, Reuerendiß. Praesules, Illustriß. Principes, subiecta oratione funebri aemulari vtriusque auctoris exemplum vtcunque placuit, non quòd parem perorandi mihi arrogarem, sed vt qualicunque conatu officio satisfacerem, & quidem non aut declamatorio, sed simplici & historico sttylo. Imò vt verum fatear, in summa animi perturbatione, summoque luctu, potius fudi omnia, quàm scripsi. Nec alia, quae de me afferrem, habebam, aut fieri istud necesse duxi. Restat, Excelsitates vestras, qua par est subiectione, obtester obsecrem, inter luculentiores & meliores aliorum de hoc argumento lucubrationes, nostrae quoque clementißimè locum relinquant, & eo, quo hactenus, propitij respectus fauore me & labores meos complecti pergant. Equidem, quod vnum de
|| [ID00108]
me policeri mihi licitum est, annitar vicißim subiectiß. studij obseruantia, annitar caeteris officiis, quae proficisci ab humilitate mea poterunt, vt ne beneficia vestra apud clientulum immemorem collocata videantur. Excelsitates vestrae optimè & diutißimè valeant. Ex Academ. Iulia Helmaestad. M. Maij D. XV. M. D. XXCIX.
|| [ID00109]

DE ILLVSTRISS. PRINCIPE IVLIO, DVCE BRVNOVIC. ET LVNEBVRG. &c.
[arrow up]

Oratio Funebris.
[arrow up]

APud Poëtam rogatus à Didone AEneas, vt vrbis Troiae excidium exponeret:
Quanquam, inquit, animus meminisse horret, luctuque refugit, Incipiam. Ad eundem modum ego quoque moerore plenus scriptionem praesentem aggredior, haud quidem praetermittendam ex officio, sed qua opus non esse, Ecclesiae, Reipub. literis, mihi ipsi summis votis optârim. Nam singulae, ego verò maximè, in IVLII Princ. morte orbitatem nostram recognoscimus. Eccui enim Ecclesiae salus, Reipub. decus, literarum stabilitas, magis curae fuêre, aut esse possint? pro quantis ego beneficiis obligatus sum? Vt quemadmodum, si effluere ea animo meo paterer, meritò omnium ingratissimus dicar, sic dubitare non debere videar, eandem reliquis affectionem inesse. O diras Parcas, quae nemini parcant, sed promiscuè in omnes saeuiant! ô miseram mortalium conditionem, qui cùm tot aliis modis separentur, ac discernantur, in tristi lethi via calcanda copulentur! Nimirum , secundum verissimum Pauli Apostoli effatum. Et quia post horribilem illam à Deo defectionem primi parentes sui similem po
|| [ID00110]
steritatem reliquêre, sors scilicet eadem nos manet. Neque hîc vlla humana vel potentia vel sapientia, non Aesculapij ars, quicquam posse, sed omnis redintegrandae salutis, imò ipsius vitae recuperandae, atque in aeterna beatitudine degendae spes in solius Filij Dei meritis sita esse. Is enim irrogandam nobis poenam in se deriuauit, factus humana natura assumta generis humani frater, factus apud Deu̅ , vt ipso duce, fide nostra quasi comite, post terrestris huius patriae exantlatos labores incolere nobis coelestem liceat, & quidem in fruitione conspectus & consuetudinis Dei, Angelorum & corum hominum, quos litterae sacrae mortuos in Domino, Graeci eximia voce nominant. Sed redeat modicè quasi excurrens oratio eò, vnde digressi sumus. Quae lugubris mentio est de IVLIO Princ. opinione nostra celerius terris erepto. Cùm potius si quid vota, si quid preces hac in parte nostrae valuissent, si tot virtutum, tot meritorum, quibus viuus floruit, fama inexorabilem fati vim inflectere potuisset, aeternum viuere debuisset. Quanquam si Epaminondae Thebano victoriam suam Leuctricam nunquam interituram sobolem vocare fas fuit, nos non modò idem de ea, quae IVLIO Princ. augusta Dei benignitate procreata, speremus & exoptemus, verùm etiam multò magis de illa decernamus. In qua tametsi Ennius ita acquieuerit, vt in epitaphiis eius versibus hos quoque Cic ero recitet:
Nemo me lacrymis decoret, neque funera fletu Faxit. Cur? volito viuus per ora virûm, tamen patri patriae, Academiae huius Musagetae, debitam pietatem praestemus, ac parentemus, non lessum faciendo, non praeficas subornando, non denique supersti
|| [ID00111]
tiosos ritus comminiscendo, sed eiusmodi iustis, quae veritatis coelestis auctoritate, quae honestis legitimisque exemplis nitantur. In quibus ex historia sacra numerârim à Iosepho Patriarcha ductum Iacobo patri funus, numerârim à Dauide rege & vate Ionathani, à Ieremia Iosiae regi scriptas & decantatas naenias. Nec minus commendaueris Graecorum, praecipuè verò Atheniensium conciones funebres, de quibus praeclarè Thucydides. Quin & apud Romanos similis consuetudo inualuit, & ita inualuit, vt ne foeminę quidem hac laude fraudarentur. Initium eius rei factum in Popilia, Q. Catuli matre, vt Cicero in Oratore scriptum reliquit. Nec puduit Imperatores plerosque vel sanguine vel necessitudine iunctos, isto honore decorare. Taceo, eorundem inde manasse, de qua admirabili caeremonia Herodianus, taceo inter Ecclesiae doctores repertos, qui pari ratione primùm Martyres, deinde Imperatores, Christianae religionis cultores & protectores, celebrarent. Nisi quòd hoc institutum tandem in vanas canonizationes, quae dicuntur, degenerauit. Quemadmodum Pythagoras Philosophus de animarum immortalitate dogma, seu à maioribus per manus traditu̅, seu à Sacerdotibus Aegyptiis acceptum, rectè retinuit, & defendit, sed dum ignorat, aut certò peruestigare nequit, quò illae à corporibus seiunctae migrarent, inde temerè, imò impiè introduxit. Verùm accedamus ad propositum nostrum propius. Quod iis veluti limitibus circumscriptum erit, vt de Illustriss. Brunouic. & Luneburgicae domus originibus & gestis, de IVLII Princ. vita & virtutibus, pauca quaedam in medium afferamus. Nam plenior argumenti huius explicatio aliud tempus desiderat, nec sub hanc bre
|| [ID00112]
uitate̅ cadit. Qua in parte quando ingenij mei vires exiguas agnosco, non solùm cum Pericle, ad dicendum accedere solito, precari libet, ne quod praeter voluntatem verbum excidat, quod ad rem non faciat, verùm etiam vt ipsam mentem, ipsum stylum Deus dirigat & gubernet. Primordia domus Brunouic. plerique praeter rem controuersa fecêre. Princeps eorum sententia, qui à Francis esse voluêre. Vbi bona ipsorum pace pronunciare mihi liceat, quicquid huius dicitur, sine auctoritate, sine commoda ratione dici. Etsi enim negari non potest, Francos CAROLI Magni victoriis Longobardorum regno potitos, tamen illi cùm alia in gente hac farta tecta reliqueru̅t, tum indigenas Principum familias non sustulerunt, sed paulatim magis magisque extulerunt. Hinc enim Berengarij, VVidones, Lamberti, Adelberti, Arduini, factiosi inquam siue Reges, siue Imperatores. Altera & ab hac diuersa opinio eò inclinat, vt Romanam ab Atiis, seu Acciis, nobis prosapiam obtrudat. Quae vtique superiore multo crassior. Esto enim, Accios vsque ad nostratium populorum in Italiam irruptiones se conseruasse, tamen has Romanis dominatus consortionem indulsisse, nusquam proditum est, neque omninò verisimile fit. Omitto, familias Romanas partim bellis intestinis, & plus quàm ciuilibus, partim Imperatorum laniena deletas. Qua de re vt caetera documenta pręteream, vel solum Onomasticon Rom. opera nostra haud ita pridem euulgatum, nobis fidem fecerit. Haec cùm ita se habeant, certum nobis fixumque sit, Brunouicensem stirpem ex ATESTINIS, seu Estensibus esse, hos è Longobardis. De illa assertione ambigit
|| [ID00113]
nemo. De hac nobis sufficiant Volaterani & Sigonij testimonia. Enimuerò Atestina domus etiamnum in Italia superat. Quae cùm diu in Marchionum ordine substitisset, demum à Friderico III. Caes. ad eminentiorem Ducum euecta est. Suntque iidem, quos notiore nomine Ferrarienses appellamus, nempè de primaria agri subiecti vrbe, de domicilio siue aula. Nec reticeri hic debebat, Alfonsum II. qui hodie in magistratu est, non modò ista cum Brunouic. familia cognatione mirificè semper delectatum, verùm etiam eandem ob caussam cum IVLIO Princ. necessitudinem constanter coluisse. Quod ad Longobardos attinet, notum, quae à Romanis scriptoribus eis sedes attribuantur. Et nominis notio Germanica alibi à nobis enucleata est. Cùm tandem in Pannoniam migrassent, inde à Narsete, Iustiniani Imp. duce, qui auxiliis eorum Ostgotthos debellasset, in Italiam euocantur. Ibi Gallia Cisalpina occupata, id regnum condidere, quod suprà à Carolo Magno destructum ostendimus. Ac licet ab hoc tempore linguam Germanicam mutârint, tame̅ nomen è Germania exportatum in hunc vsque diem tuentur. Nisi quòd in enunciatione nonnihil discriminis natum. Id quod ideo minus mirum, quòd ipsa politia diuersissimam faciem induerit. Quae historia cùm vberiorem scriptionem desideret, nos eam abrumpimus, & ad conuenientem locum relegamus. Dicendum iam nobis, qua occasione IVLII Princ. maiores Germaniam ceu postliminio repetierint. Quod accidit AZONIS Estensis cum Cunegunda, edita nobilissima VVelforum gentilitate, matrimonio. Hoc enim prognatus VVELFVS cognomento Robustus, VVelfi auunculi in Bauaria ducatum (Graeci Persica
|| [ID00114]
voce , sua nuncuparent) ab Henrico IIII. Caes. qui tum Goslariae ad Christi ferias natalitias celebra̅das sederet, impetrat. Nam VVelfus ille inter mares domus suae vltimus sine liberis decesserat. Ac euenit quidem, vt VVelfus Robustus cum fatali nomine etiam familiam VVelforum exciperet; vtpote cui materni generis satu insertus propaginem non modò diuturniorem, verùm etiam feliciorem conciliârit. Nam prior illa, hac altera multo breuiore tempore floruit, nec pari potentia fuit. Tantùm. n. in Bauaria & Sueuiae parte dominatam accepimus. Cùm à VVelfo Robusto deducta posteritas no̅ solùm easdem possessiones retinuerit, sed Saxoniam quoque adiecerit, & ipsius Rom. imperij augustam dignitatem promeruerit. Iam de nomine Azo obiter monendum duximus, id verè Longobardicum, hoc est, Germanicum fuisse. Neque enim discerno ab eo, quod Saxones etiamnum in vsu habent, & Hezo efferunt. Caeterum vt vel primam vel alteram VVelforum prosapiam integrè intertexeremus, institutum nostrum non ferebat. Suntque de vtraque annalium expositiones in medio. Potissimum de prima ab Vrspergensi operaeprecium factum. Cuius similis quaedam nostro studio commentatio emissa. Quin etiam alteram alibi dedimus, daturi insuper suo tempore noua descriptione plenius & accuratius. Interea praecipua hîc delibabimus, ideo videlicet, vt quò tendimus, perueniamus facilius. Ergo VVelfo Robusto eiusde̅ nominis filius procreatus, primus omnium cum Saxonib. sanguinem miscuit, ducta in vxorem VVulfhilde, Magni Ducis F. Hac genitus HENRICVS, cognomento Superbus, ea auctoritate, ea virtutis fama enituit, vt à LOTHARIO Caes. ge
|| [ID00115]
ner, & in Saxon. ducatu successor ascitus sit. Atque hinc familiae in Saxonia orsa. Nam HENRICVS LEO, Superbi F. etsi postea Friderici Barbarossae Caes. proscriptione Bauaria excidit, tamen Saxoniam conseruauit, atque ad posteros transmisit. De eodem nobis in mentem venit, & ceu aurem vellit, quod de Carthagine apud Salustium legimus, satius esse de ipso silere, quàm parum dicere. Tanta enim eius potentia, tanta rerum gestarum amplitudo, tanta caetera animi fortunaeque decora praedicantur, vt suo seculo parem in Imperio neminem habuerit, nec dubitet Galfridus Anglus opes eius Imperatoriis & regiis comparare. Taceo nuptias regias, taceo Hierosolymitanam profectionem, splendido cum comitatu susceptam & confectam, non parum eum commendare. Quippe qui tum & MANVELIS Comneni, Imperatoris Constantinopol. & CLIZASTHLANIS, potentissimi Turcorum Sultani, amicitiam & hospitium consecutus sit, ab vtroque honorificentissimè habitus, cumulatissimeque tractatus. Cùm ipse contrà instituti sui memor, alterum disputatione de Spiritus S. processione in Latinae Ecclesiae sententiam, alterum commoda subiectione ad Christianismum pellicere conatus sit, neutru̅ tamen sperato successu, quòd Graeculus parum moueretur, Barbarus ad delabens, negotium in ludibrium verteret, & palàm diceret, NOLLE OMNIVM COMMVNEM DOMINVM, AB OMNIBVS VNO HONORARI CVLTV. Interim vt viuens HENRICVS LEO in aemulos & inuidos plurimos, ita mortuus in scriptores iniquiores incidere. Qua in parte vti nos editione annalium Arnoldi Lubecensis quasi vindicias praestiterimus, commemoratione repetita haud indiget. Est
|| [ID00116]
enim illa in manibus, aliquando á nobis iterata editione ad calcem è codicibus aliis supplenda. Sed pergo ad filios Henrici Leonis. In quibus OTHO contra Philippum, Friderici Barbarossae F. Imperator creatus, eo Papebergae ab Othone VVittelsbachio trucidato, solus aliquandiu rerum summam tenuit: Henricus Palatinatu ad Rhenum potitus, interfuit bello sacro, quod Henrici VI. Caes. auspiciis gestum fuit: VVilhelmus, vtrique fratri superstes, ex vxore Helena, VVALDEMARI, regis Danorum sorore, filium Othonem reliquit. Qui auunculo in bello contra Lubecenses auxilio veniens, praelio conserto, capitur ab Henrico, Comite Suerinensi, Lubecensium socio. Voluntque à Guncelino, Henrici fratre & successore, dimittendum, Alberti II. Electoris Saxon. interpellatione irretitum, & eò vsque detentum, donec ipsi Ducis Saxon. titulo cederet. Hac de causa ad Imperij conuentum, Moguntiae à Friderico II. Caes. indictum, profectus, adeò se illi probauit, vt solenni ritu DVX BRVNOVICENSIS & LVNEB. inauguratus sit. Quapropter de hoc principio noua familiae huius indigitatio. In qua quidem eam hactenus, id est annos CCCLIIII. perstitisse scimus. Quomodo etiam propagatio soli Othoni veluti accepta ferenda. Quae vt in alias & diuersas stirpes discesserit, narrare longum foret. Tantùm hoc teneatur, eam, qua IVLIVS Princ. ortus, edidisse Fridericum, designatum Imperatorem, sed aliquanto pòst artibus hostium per insidias occisum: edidisse ERICVM cognomento Seniorem, Erici Iunioris patrem, vtrunque Principem bellicosissimu̅, alterum etiam á Maximiliano I. Caes. inter belli duces & consiliarios lectum, imò quoties Caesar abesset munere eius vicarium surrogatum: id quod quidem in causa
|| [ID00117]
fuit, vt non modò de Venetis, verùm etiam de Boiemis victoria ei debeatur, denique vt bellis Caesaris omnibus interfuerit: editisque summae fortitudinis, industrię, fidei documentis, rem eò deduxerit, vt familia diuersis priuilegiis decorata, insignia gentilitia stella aucta sint. Grubenhagia vulgò denominata dedit OTHONEM, regem Neapolitanum. In Luneburgica claruit nostra memoria ERNESTVS, simul aliis piè & fortiter gestis, simul Confessionis Augustanae subscriptione, & Philippi Melanchthonis oratione celebris. Verùm redeo ad Iulij Princ. maiores, proximiores tamen. Quos inter VVILhelmus Victoriosi cognomentum tulit, quòd septem de hoste victorias reportârit. Eiusdem nominis filius Helmaestadiu̅ oppidum, Acad. Iuliae sedem, ab Abbate VVerdensi acquisiuit. Occasionem Alberti Crancij Saxonia expositam non adijcio. Sequitur VVilhelmum alterum Henricus F. cognomento Senior, Martis pullus, sequitur HENRICVS N. cognomento Iunior. Cuius res gestae vt virtutem & animi magnitudinem insignem, ita fortunam variam repraesentant, sed quam tamen exitus placidus clauserit. Vxor ei fuit Maria VVirtembergica, Henrici F. Vlrici Ducis soror. Quae in caeteris vtriusque sexus liberis IVLIVM Princ. de quo in praesenti agimus, enixa est. Incidit autem IVLII Princ. natalis in annum Christi M. D. XXVIII. diem Iunij XXIX. Infantem tristis casus excepit, nutricis negligentia dextro pede ita afflicto, vt restitui in integrum nunquam potuerit. Tentata enim res sectionibus primùm Lutetiae Parisiorum fuit, deinde Antuerpiae, vtrobique Chirurgis praestantissimis adhibitis. Atque hîc incredibilem IVLII Princ. constantiam cernere erat. Nam praeterquam quòd vl
|| [ID00118]
trò se doloribus obtulit, etiam obfirmato animo pertulit. Vt quòd in C. Mario, Cimbrorum nostroru̅, & Teutonum victore, miratur Plutarchus, non alligatum seca̅dos medico varices praebuisse, multo magis in IVLIO Princ. admirere. Qui id hinc consecutus est, vt gressus redderetur facilior & firmior. Vbi aetatem disciplinarum capacem attigit, elementa prima didicit à Iacobo Hennico, opt. artium Magistro. Tyrocinij rudimenta positurum, contra patrem Smalcaldicorum confoederatorum bellum ciuile (fuit hoc anno Christi M. D. XLII) interturbauit. Dedito tum VVolfebuttelo, IVLIVS Princ. qui fortè adesset, Gandersheimum seponitur, & inde primùm Calebergam, deinde Lauuenburgum traducitur. Hinc de patris voluntate Coloniam Agrippinae missus, ibi literarum studia aliquandiu alacriter persequitur. Tactus enim cupidine regiones exteras videndi, in Gallia̅ se deportauit, & primùm Lutetiae, deinde Biturigibus, postremò Aureliis substitit. Nec verò haec peregrinatio iusto fructu caruit. Co̅tulit enim Iulio Prin. Gallicae linguae cognitionem, fecit vt mores gentis non ignoraret. Ad extremum Louanium migrare iussus, vt antè Albertum Boichorstium de Reis Rhenanu̅, ita tum Henricum Stappensenum, praeceptores nanciscitur. Vterque Iureconsultus, ille postmodo Reipub. Monasteriensis Syndicu̅, hic collegij Blasiani in vrbe Brunsuiga Decanum egit. Sed & alios minimè nobis reticendos casus ista Louaniensis migratio peperit. Vixit enim tum in Academia hac Adrianus Amerotius Suessionensis, praeceptor cùm aliorum summi viri NICOLAI GRANVELANI filiorum, tum Antonij, primùm Episcopi Atrebatensis, deinde Cardinalis & Archiepisc. Mechliniensis; is inquam, cuius de dialectis Graecorum
|| [ID00119]
& notis Arithmeticis opuscula extant. Qui vbi IVLIO Princ. innotuit, vix dici possit, quám is hominis consuetudine delectatus sit, sic vt à Granuelanorum discessu in contubernium ascitum, domesticum & conuictorem suum esse voluerit. Commendabat enim illum multarum linguarum peritia, commendabat ingens rerum vsus. Contrà verò repertus, qui nescio qua vel ambitione, vel amentia pro IVLIO Princ. se gerere ausus sit. Patriam & nomen in mentione infami exprimere visum non fuit. Ipse ad Christophorum, Archiepiscopum Brem. IVLII Princ. patruum, profectus, astu sibi fidem facit, ideoque habetur honorificè. At vbi dolus emanauit, in carcerem quidem Rotenburgi compingitur, sed dum supplicium vel differtur, vel ad captiuitatem restringitur, inter belli Germanici tumultus elabitur. Sed reducatur expositio nostra ad IVLIVM Princ. Hunc Louanium ad id vsque tempus retinuit, quo à patre & confoederatis susceptum & gestum bellum contra Albertum, Marchionem Brandeburg. Tum enim iam diu absens domum reuocatur. Quae praeterea eiusdem belli occasio, praelia, victoriae, caetera euenta extiterint, de editis narrationib. petere satius fuerit. A nobis istud solum indicandum erat, cùm CAROLVS VICTOR & PHILIPPVS MAGNVS, IVLII Princ. fratres, in pugna Siuershusensi fortiter & animosè pugnando occubuissent, IVLIVM Princ. funeri illorum interfuisse, & cùm antea ordini Ecclesiastico destinatus esset, exindè in certam successionis spem erectum fuisse. Tametsi hanc fortunam impudens, scelesta, atrox & nefaria calumnia ei diuturnam esse non siuerit. Inde igitur ann. Christi M. D. LVIII. in Marchiam ad Ioachimum II. Electorem Brandeburg. & Ioannem Mar
|| [ID00120]
chionem, illius fratrem, suum sororium, subita & clandestina IVLII Princ. profectio. Vtrunque simul gratulabundum, simul sui amantissimum expertus, ad coniugium animum appulit. Cumque anno proximo quorundam Principum opera apud patrem in gratiam repositus esset, nuptiae tandem ann. M. D. LX. processere. Spo̅sa fuit regij sanguinis heroina, HEDVIGIS, Ioachimi II. Elect. Brandeb. de quo paulò antè scripsimus, filia. In cuius, nostro bono etiamnum superstitis, laudes haud scio an digredi debeam, certè si pro dignitate me posse affirmem, mentiar. Quae enim vel à natura vel à fortuna ei dotes denegatae? quanta & quàm religiosa eius pietas conspicitur? quis satis admiretur exquisitam castitatem , modestum erga maritum obsequium, prolixum & beneuolum erga populum respectum, reliquam in omni vita sanctimoniam? Vnde quidem euenit, vt à marito non minus constanter amaretur, atque amaret ipsa. Non me praeterit, quas Romanae historiae praedicent Lucretias, Sulpitias, Cornelias, Liuias, Octauias, Pulcherias, quas alia gentium aliarum monumenta id genus matronas alias. Nos veneremur opt. & sanctiss. IVLII Princ. optimam & sanctiss. coniugem. Quippe cui id ipse grauissimum testimonium impertierit, CVM TOT ANNOS VNA VIXERINT, NVNQVAM SE AB EA OFFENSVM. Qua in parte quodammodo T. Pomponij Attici festiuè sermonem recognoscimus, qui nunquam se cum sorore in gratiam rediisse professus, significare volebat, nunquam inter eos iras fuisse. Ex eadem hac Heduige sua, Domina nostra clementiss. IVLIVS Princ. complures vtriusque sexus liberos sustulit, mares, HENRICVM IV
|| [ID00121]
LIVM, PHILIPPVM SIGISMVNDVM, IOACHIMVM CAROLVM, & IVLIVM AVGVSTVM: foeminas, Sophiam Heduigen, Mariam, Elisabetham, Margaritam, Sabinam Catharinam, Dorotheam Augustam, & Heduigen. Neque exinde pater de IVLIO Princ. suspicionum quicquam in animum admittere, & ipse vt antea semper, obsequenter & officiosè erga eum se gerere. Quanquam de religionis placitis conuenire inter eos nequiit. Quae sanè res superiorem alienationem vel imflammasse, vel auxisse videtur. Vt è diuerso in reconciliata gratia turbanda aut conuellenda adeò nihil potuit, vt IVLIO Princ. & praefecturae concessae, & HENRICO IVLIO F. Episcope Halberstad. impetrata. Ann. M. D. LXVIII. morte patris ad IVLIVM Princ. successio deuoluitur, idque M. Iunij die XI. Cui nihil antiquius fuit, quàm vt Pontificiis superstitionibus exterminatis è Confessionis Augustanae formula omnia eme̅darentur. Qui negotium expedirent, delecti praeter Theologos è nobilitate HENRICVS de LVHE, Conradus de Suichelde, eius Conradi ge̅tilis, qui pòst HENRICO IVLIO Princ. Ephorus & Consiliarius fuit, Burchardus Crammius, Ioachimus Mynsinger à Frondeck, item Bartholus Richius Iureconsultus. Sequente anno IVLIVS Princ. M. Octob. d. III. solenni pompa Brunsuigam vrbem ingressus, & à Senatu, à populo maximis debitisque honoribus exceptus, more maiorum illos sibi iuramento subiectionis obstringit. Eiusdem religiosa & prouida cura Ecclesiae doctrina & ritus certis scriptis comprehensa, iudicia constituta scholae instauratae, latae aliae omnis generis & commodum publicum respicientes leges. In primis gymnasium Gandersheime̅se ACADEMIA IVLIA commutatum.
|| [ID00122]
Sic enim de nomine suo indigitari voluit, vt de benignissimo erga bonas litteras litteratosque respectu perpetuum existeret. Vt quaeque gesta sint, breuitas haec non admittit, & extat de eo argumento liber referens. Tantùm id decerpere inde visum, priuilegia à Maximiliano II. Imp. legatione Henrici de Luhc, quem paulo antè nominauimus, impetrata, dedicationem HENRICI IVLII Princ. die natali, id est XV. Octob. factam, eundem primum & perpetuum RECTOREM declaratum, caetera festiua solennitate peracta, & quidem IVLIO Princ. quem omnium ordinum lectissimi homines stiparent, praesente, cùm ageretur tum annus Christi M. D. LXXVI. Nec deinde IVLIVS Princ. quicquam ad Academiam suam ornandam praetermittere, Professores omnium disciplinarum magnis stipendiis conducere, praecipuè eos accersere, sibique obligatos velle, quos nominis celebritas commendaret. Cui conatui etsi non semper fortuna respondit, tamen per se laudatissimum esse, nemo inficas iuerit. Ac quam hic contexere nomenclationem possem? Saltem in rem litterariam meritis suis, & necessitudine nostra, sui mentionem nobis elicit IOANNES CASELIVS. Cuius opera quoties, quamque honorificè expetita sit, testis ipse mihi, restis ego illi esse possum, imò notum publicè est. Factum autem hinc, vt mox benè frequens discentium agmen in noua Academia confluxerit. Vidimus etiam hîc vno tempore sex Principes, & duos Comites litteris operam dare. Quinimò haud diu ante IVLII Princ. mortem numerabantur Professores 24. inque his Theologi quatuor, Medici quinque, Iureconsulti sex. A quibus quae in docendo, disputando, scribendo sides, quae assiduitas praestita, dici à me nihil atti
|| [ID00123]
net. Hoc constat, ipsos scholasticos isto praeceptorum suorum exemplo excitos, & confirmatos, deinde priuatas exercitiorum sodalitates instituisse. Quae res quem profectum attulerit, atque adeò ipsos magis magisque in officio retinuerit, in medio est. Interpolârunt tamen hunc tam florentem & optimè constitutum Academiae statum non leues turbae, sed à leui principio ortae, denique ab iis datae, à quibus minimè vel oporte bat, vel expectabatur. Momenta singula non explano. Vnum id praeteriri non debebat, furorem istum eò creuisse, vt non modò magistratus scholastici auctoritas contemneretur & labefactaretur, sed crudeles minae adderentur, violentia sine modo exerceretur, ad summam, inter humanitatis cultores humanitas nulla relinqueretur. De hoc motu IVLIVS Princ. edoctus, etsi iustam seueritatem adhibuit, tamen mira clementia omnia temperauit. Et postquam tandem HENRICO IVLIO F. & Consiliariis aliquot iudicibus causa cognita fuit, cùm sontes deprecarentur, & intercederent Principes & Comites, quorum paulo suprà memini, poena eis omnis, quam sua ipsorum confessione grauissimam meriti fuerant, remissa est, & Academiae optata tranquillitas recuperata. Triennio antè, id est anno Christi M. D. LXXXIV. morte Erici agnati, Iulius Princ. amplissimum ducatum cernit. Nam is licet secundùm maritus nullam tamen prolem suscepit. Quin etiam extincta Comitum Hoyensium domo, & huius agri pars IVLIO Princ. obuenit, sed vt hic alter euentus priorem annos duos praeuerterit. Ergo cùm fines suos IVLIVS Princ. non solùm pacatos, verùm etiam tantis accessionibus auctos possideret, in id summa contentione incubuit, vt omnibus
|| [ID00124]
ornamentis cultissimos redderet, inprimis vt Ecclesiae, Reipub. Scholis benè esset. Scimusque in hac eum voluntate vsque ad vltimum vitae halitum perseuerasse, atque vt res effecta daretur, nulli labori pepercisse. Interea verò familiares quidam morbi saepe eum excruciârunt, donec magno impetu coniurantes oppressum enecâru̅t. Apprehendit fatalis hic casus M. Maij. D. III. horam postmeridianam semiseptimam. Quàm compositus ad morte̅ animus, quàm religiosa & sincera pietas, quàm constans veritatis confessio, quàm ardens ad Deum inuocatio in IVLIO Princ. animaduersa sint, narrare longum foret, & testari de eo, qui expiranti affuêre, poterunt. Prodigium memini qui credi vellent terrae hiatum planè prodigiosum & mirificum, qui ad vicinum nobis oppidum Schoeningam conspectus fuit. Exposuimus hactenus, quae ad IVLII Princ. vitam pertinebant, breuiter tamen . Nunc alterum orationis nostrae caput perstringemus, superioris quasi additamentum, . Virtutes in IVLIO Princ. multae & variae eluxëre. Apex pietas tam firmas in eius animo radices egit, vt impelli nullo modo potuerit. Nec quodammodo miraculo caruit, quòd cùm apud & inter Pontificios educatus fuerit, tame̅ Euangelicae doctrinae veritatem constanter amplexus sit, eaque in re plus Deo, quàm vlli mortalium tribuendum censuerit. Hinc igitur à patris morte instituta religionis mutatio, cuius suprà mentionem fecimus. Quae tamen intra eos quasi cancellos constitit, vt doctrinam solùm & superstitiosos ritus attigerit, caetera integra reliquerit. Mansere enim sacerdotiis, mansere monasteriis opes suae. Iam quae IVLII Princ. in sacris obeundis attentio? Siquidem vt prae
|| [ID00125]
sentia sua inchoari illa voluit, ita nunquam nisi finitis templo egressus est. De eodem tanquam fonte, & alios manasse eius generis riuos nouimus, quam commemorationem abrumpo. Quod si tamen Ecclesiastica dissidia non reticenda, hîc IVLIVS Princ. officio suo nequaquam deesse. Auersabatur enim istam Empusam vt qui maxime, neque ignorabat, quantum in ea mali situm. Imò Quedlingburgensi colloquio suos Theologos adesse in primis voluit. Vbi quid actum, quid decretum, aliorum monumentis transmittetur ad posteritatem rectius. Proximè à pietate collocamus in omni officio integritatem, fidem, sedulitatem. Ecquis enim IVLIO Prin. Remp. laboriosius gessit? Quippe ad quam no̅ tàm diligentiam, quàm assiduitatem afferret; prae cuius studio non modò omnis generis voluptates, atque adeò quae medicis sunt, verùm etiam valetudinem suam negligeret. Nec possumus non admirari, quòd tam catenatis occupationibus nunquam succubuerit, imò vesperi, qui diem eius fatalem praecessit, litteris consueto more subscripserit. Item quis suorum amantior extitit? quanta cura liberos educauit? De reliquis nunc nihil dico: neque enim opus est, in plerisque etiam aetashaud fert. HENRICVS IVLIVS inter filios natu maximus, & in magistratu successor, nulla non informatus disciplina est, quae in magno Principe commendetur. Nam vt missa faciam à puero instillata coelestis doctrinae oracula, taceam armorum vsum & non neglectam, cum Latina lingua Gallicam coniunxit, Iurisprudentiam ita callet, vt id iudicium, quod terrae hae summum habent, aliquot iam annis Praesidis munere summa cum laude administrârit, Historiarum & antiqui
|| [ID00126]
tatis peritissimus est. Quibus tot & tantis auctoramentis vt nihil maius vel excogitari, vel optari possit, ita mehercle fuerit, quod de tali Principe nobis ex animo & gratulemur & gaudeamus, inprimis secundum Deum immortalem IVLIO Princ. gratias agamus, qui talem filiu̅ non genuerit solùm, verùm etiam efformandum curârit. Tertium locum meretur pacis & litterarum studium. Hîc quis se mihi dicendi campus aperit?
Pax optima rerum, inquit Silius, Quas homini nouisse datum: pax una triumphis Innumeris potior. Et apud Maronem Drances ad Latinum regem:
Nulla salus bello, pacem te poscimus omnes. Neque abs re est, quod Graecorum iactatur prouerbio, , quod Cicero gliscente bello ciuili Pompeiano censuit & suasit, vel iniquissimam pacem iustissimo bello praeferendam. Praestitit igitur IVLIVS Princ. quàm diu imperij clauum tenuit, tutam suis pacem, stabile otium, bonum secundum Archidami regis apophthegma longè praeclarissimum; bellis bellorumque malis se suósue implicari noluit. Quanquam rei militaris probè gnarus, quae eò spectarent, comparare sibi non destitit. Quis enim non loquor per Saxoniam, sed per Germaniam tam hospes, quem instructissimum eius armamentariu̅ fugiat? quis vel vnius VVolfebutteli arcis & oppidi, in quibus illam de se pace̅ Iuliam, hoc de Henrico Princ. patre Henricopolin appellari nouis nominib. sanxit, munitiones ignorat? Omitto, quòd statis quibusdam temporibus certum ex suis armatorum numerum apud se comparere voluit. Vt si quis lacessere au
|| [ID00127]
deret, contrà tenderet, non animo modò, quem semper excelsum & firmum habuit, sed caeteris quoque neruis praeditus. Quid? quòd opes eius inde mirificè accreuêre, excultis & auctis omnis generis metallis: quòd eam apud potentissimos Reges, illustriss. Principes, nobiliss. Ciuitates, sibi auctoritatem peperit, vt partim societas eius atque amicitia, partim affinitas expetita sit. Nomenclationem hîc nullam instituo. Saltem id mentione dignum existimaui, in hac nostra Academia intra annos non multos nos hospites habuisse, IOHANN. GEORGIVM, El. Brandeburg. in cuius comitatu essent duo Anhaltinae familiae Principes, IOHANN. CAZIMIRVM Palatinum, VVILHELMVM & OTHONEM, Duces Lunaeburg. ERNESTVM LVDOVICVM, Ducem Pomeran. IOHANNEM, Ducem Holsatiae, VVILHELMVM, Lantgrafium Hessiae cum Mauricio F. GEORGIVM FRIDERICVM, Marchionem Brandeburg. GEORGIVM, Ducem Lignicensem & Brig. cum Ioachimo Friderico F. FRIDERICVM familiae VVirtenbergicae Princip. item Legatum Reginae Angliae, & alium Reipub. Argentinensis. Pergo ad IVLII Princ. erga bonas litteras affectionem. Quae vt in adolescente coeperit, suprà docuimus. Nôrat igitur linguam Latinam, incredibiliter delectabatur sacrarum litterarum lectione, frequenter in manibus habebat libros de Repub. scriptos, amabat rerum memoriam. Hinc etiam de sui nominis Academia condenda consilium eius. Quod quàm feliciter cesserit, iam ostendimus. Ac scimus, isto terrarum suarum quasi nihil eum potius duxisse, imò illis quàm hoc carere maluisse, scimus crebrò ex eo hanc vocem auditam, cum Academia
|| [ID00128]
sua se & cubitum ire, & surgere, cùm phrasi ea Germanica testari vellet, curam illius se nunquam deponere. Sed & Consiliariorum eius an non totum litteratissimis viris constat? Quorum ex vtroque ordine nomina ideo praetermitto, quòd edita à nobis in lucem scripta praeferant. Adhaec IVLII Princ. meritum est, quòd ipsius & HENRICI IVLII F. auspicio & sumtu, nostra qualicunque opera, Historia, quae ob suam amplitudinem, in tot auctores, tot alia monume̅ta dispersam, antè vaga, confusa & indigesta quaedam scientia existimabatur, ad certam, & omnium maximè perspicuam Methodum reuocata est: quòd HISTORIA IVLIA, seu Syntagma Heroicum, id est, de Populis & Familijs imperiosis descriptio elaboratur, argumentum inquam de sideratum quidem à doctis omnibus, particulatim quoque tentatu̅ à multis, sed integrè pertractatum, multoque minus absolutum à nemine. De cuius vsu in omnes professiones se exerente, inprimis summorum ordinum dignitatem respiciente, etsi dici multa poterant, tamen quia id alibi praestitimus, ineptè noluimus. Estque in medio, quo suo encomio IVLIVS Princ. hanc disciplinam ornare solitus sit, vt à teneris ad lectionem & cognitionem eius assuefieri filios voluerit, vt in grauissimis deliberationibus inde subsidium petierit, omninò hac in re imitatus laudatissimi Imp. Alexandri Seueri exemplum, de quo Lampridius in eius vita. Succedat porrò de IVLII Princ. prudentia, facundia, tempestiua frugalitate & beneficentia indicatio. Primam multus rerum vsus non tam genuit, quàm confirmauit. Erat enim IVLIVS Princ. natura sagax & perspicax. Eadem facundiam ei ingenerauit, sic vt copiosè & disertè de proposita re disserere posset. Frugalitatem
|| [ID00129]
beneficentiae matrem esse iudicabat, nec quibus exemplis ea commendaretur, nesciebat. Praedicat enim magnum illum Iulium Caes. Dion, quòd in re familiari diligens & liberalis fuerit, praedicat eodem nomine è Graecis Imperatoribus Periclem & Philopoemenem Plutarchus. Omitto, nobiliss. apud Romanos Calpurniorum Pisonum domum alio Frugi cognomento celebratam. Oderat itaque IVLIVS Princ. luxuriam, oderat prodigalitatem, nimirum vtramque non solùm Reipub. verùm etiam cuiusque priuatae pestem praesentissimam, & plerunque iuxta Catonis apophthegma, in proteruiam desinentem. Quia etiam hinc fiebat, vt abundaret, ijs, quorum opera ipsi seruiret, stipendia iusto tempore erogabat. Ad calcem apponi commemoratio poterat de IVLII Princ. iustitiae & veritatis amore, de clementia & moderatione, de constantia in vtraque fortuna. Sed exempla de singulis notiora sunt, quàm vt congeri hîc vel possint, vel debeant. Iustitiam quidem leges ipsius loquuntur, vel potius totius vitae actiones repręsentârunt, in quibus nullam , nullum fastum, nullam violentiam notes. Veritatem non modò in religione, verùm etiam in sermone, pactis, alijs negocijs requirebat: vt contrà fucum, fraudes, perfidiam, mendacia, periuria execrabatur, & detestabatur. Ad clementiam, haud scio, an non itidem Iulij Caes. historia, quam cùm ob alia, tum quodammodo ob nomen commune ei gratiorem fuisse, verisimile fit, stimulum nonnullum addiderit. Nam haec Herois illius laus si non propria, at maxima extitit. Tametsi vbi seueritate opus esset, ea à IVLIO Princ. ex legibus vsurpata, vitio illi verti nequit. Etenim quod ex Ouidij Metamorph. Constantinum Magnum Caes. crebrò in ore habuisse ferunt,
|| [ID00130]

Immedicabile vulnus Ense recidendum est, ne pars sincera trahatur. Constantiam, quemadmodum demonstrauimus, à religionis emendatae professione auspicatus est, & ita in ea perdurauit, vt neque prospera animum extulerint, neque aduersa fregerint: quòd persuasum haberet, rerum omnium euenta coelesti prouidentia regi, indeque tantùm pendêre. Atque ista denuò superiori expositioni nos attexuisse sufficiat. Superest, vt conuersis ad Deum animis, vota faciamus, vt quando IVLIVM Princ. mortali corpore deposito secum in coelis viuere voluit, Ilsustriss. & moestiss. Viduam, liberos, propinquos, Spiritu S. soletur, confirmet, roboret, vt meminerint, in Dei voluntate acquiescendum, neque hanc exigui temporis separationem, amissionem, sed in beatam & aeternam vitam immigrationem esse, ibique aliquando longè maiori gaudio, quàm modò esse moeror potest, aut debet, sese coniungendos. Nos quoque etsi non possumus non dolere, Imperio praesidium, Brunouicens. domui decus, populo subiecto columen, Ecclesiae & Musis perfugium ereptum, tamen & ipsi feramus, quod vt maximè velimus, mutare nequimus, idque quod in potestate nostra reliquum, praestare haud desistamus, nempè vt IVLII Princ. memoriam subiecto studio colamus, & ab eo in terras hasce, potissimum in Academiam nostram collata beneficia obliuione nulla oblitterari patiamur, sed pro cuiusque conditione & modulo aeternis monumentis inscribamus. Tibi etiam, HENRICE IVLI Princeps fuccessione̅ ex animo gratulamur, & felicissimè euenire,
|| [ID00131]
Deum immortalem omnibus precibus quaesumus. Sanè quae tibi vestigia legenda sint, vides. Nec verò hactenus ab ijs deflexisti. Et summa omnia expectare de te nos iubent mirifica & Heroica virtutis indoles, à teneris adhibita laudatissima institutio, praeclara doctrinae eruditio. QVIS enim MELIVS, QVAM LITTERATVS IMPERAT? quemadmodum opt. Imperatori Tacito acclamatum, retulit Vopiscus. Imò iam antè abste gesta altissimo animo Respub. certam nobis spem facit, nunquam non te tui similimum fore. Complectendi essetis, PHILIPPE SIGISMVNDE, IOACHIME CAROLE, IVLI AVGVSTE, Princcc. eadem compellatione, nisi compertum haberem, singulos pro cuiusque aetate rectissimorum studiorum viam iam antè ingressos, & eos vobis moderatores, eos magistros adiunctos, quorum fides & diligentia facilè nostram cohortationem excludant. Pergite igitur Dijs hominibusque plaudentibus, quomodo Ciceronis habet locutio, gnauiter, & illustriss. familiam vestram noua gloria condecorate, futuri ea re ipsi met in ore & memoria omnium. FINIS.
|| [ID00132]
|| [ID00133]

EXEQVIAE.
[arrow up]

HONORIET MEMORIAE DIVI IVLII, DVCIS BRVNSVICENSIS ET LVNAEBVRGII, &c. Factae
[arrow up]

Auctore M. HENRICO MEIBOMIO, acad. Iuliae professore. 11. Iunij.
[arrow up]

Basilius Homilia ad Diult. Pietas pulcerrimum epitaphium.
[arrow up]

HELMESTADII
[arrow up]

Anno M. D. LXXXIX.
[arrow up]

|| [ID00134]

HENRICO IVLIO ATESTINO,
[arrow up]

DIVI IVLII FILIO,
[arrow up]

HALBERST ADENSIVM EPISCOPO REVERENDISSIMO,
[arrow up]

BRVNSVIC ENSIVM ET LVNAEB VRGENSIVM DVCI potentissimo,
[arrow up]

PRINCIPI INCOMP ARABILI & Patri patriae,
[arrow up]

Domino suo clementiss.
[arrow up]

DD. M. HENRICVS MEIBOMIVS.
[arrow up]

Nicephorus Callistus Ecclesiasticae historiae lib. 18. cap. 6.
[arrow up]

Pulcerrimum decedentis principis Epitaphium successor bonus.
[arrow up]

|| [ID00135]

PARENTALIA.
[arrow up]


AVrea purpurei redierunt tempora Veris, Et nunc laetus ager, nunc omnis parturit arbos: Iam pater omnipotens pluuijs genialibus aether Coniugis in gremium descendit, & omnia viuo Foeta calore facit: volucrum genus aëra mulcet Cantibus, & tepidos ponit super arbore nidos: Omnia nunc florent, nunc formosißimus annus.
Heu nimium miseros! quibus isthaec gaudia luctus Eripit, ac tantis naturae dotibus vti Inuidet: omnia dum laetantur, & vndique plausu Terra sonat, nobis turgescunt lumina fletu. Ridet ager, sed moeret homo: concentibus aether Personat, at duro turbantur moenia luctu. Heu nimium miseros! quibus haec fortuna creauit Indomitusque rigor fati. satiùsne fuisset Perdere nos omnes numeroque explere furorem? Dummodo pars melior regioni salua fuisset.
Antè malum hoc nobis, si mens non caeca fuisset, Praedixêre quidem magnorum crebra Virorum Funera, qui viui curam cum laude gerebant Communis patriae, gnari discrimine nato Consulere in medium, & studio praeuertere damnum. Hos proceres, patriae soles, fidasque columnas,
|| [ID00136]
Abstulit ira Dei scelerum commota reatu. Fleuimus extinctos, sed non superauimus aestum Numinis, obiectu vitae melioris, & acri Delictorum odio: sic irritatus iniquis Criminibus furor adiecit maiora priori Damna malo, nostrumque caput diademaque nostrum Heu caput augustum, heu diadema insigne, superbum! Inuidit terris, & acerbo funere mersit.
Hocne frequens imber, hoc fulmine crebra notaba̅t? Quae pater omnipotens coelo vibrabat ab alto: Saepius hoc ruptis conspecti nubibus ignes? Nos stragem syluis, inimicaque frugibus almis Damna timebamus, tonitru ne forte perirent Et pluuia ingenti sata laeta boumque labores.
Maius erat grauiusque malum, quod fata parabant. Dum curae ambiguae, dum spes ignara futuri, Inuasit thalamos penetralia nostraque clades.
Heu lacrymosa dies tanti quae conscia luctus! Heu planctus gemitusque parens! heu tristia portans Omina! tu verni de formas temporis auram: Tu capitis nostri tollis inimica coronam: O dolor, ô nullis aequa infortunia damnis! O desiderium nunquam satiabile! rerum O iactura grauis! quis talia mente reuoluens Amplius in terris cupiat producere vitam? Quem non conficiat facies tam saeua malorum?
Ergo iaces animose parens? nec te tua virtus,
|| [ID00137]
Nec pietas texere senem, nil profuit ortus Stemmatis augusti, nil publica vota precesque? Mors superanda fuit moriendo; semelque premendum Infectae graue carnis iter; quaerenda salutis Ianua per lethum; sors heu communis in orbe Omnibus ista cadit! quae nunc tibi praexia functo Proque opera meritisque tuis in f???ere soluam? Tu genitor, tutorque bonus, tu numen, asylum: Tu decus & famae meritò pars maxima nostrae. Si quid inest artis nobis, & si qua facultas Ingenio linguaeque meae, tibi seruiet vni. Has laudes plaususque tibi, dum vita superstes, Instaurabo libens, neque spero vincar ab vllo.
Vnde sed auspicium mihi carminis, vnde laborem Ordiar, & tantis ducam primordia rebus? Quae quibus anteferam? Non stemmata prisca, nec ortus Illustres repetam nostris cantata Camoenis Saepius, expediam tua facta, ingentia facta, Facta quibus superas atauos, proauosque potentes.
Quis neget? est aliquid fines producere; partis Addere parta recens; dare iura patentibus oris; Vincere non vinci; metui nullosque timere. Haec tibi cum proauis communia, sola sed illa Laus tua, deseruire Deo, sanctumque fouere Relligionis opus; ne sordibus illa nefandis Oblita, patronoque carens ludibria mundi Inter inhumanos ferret miserabilis hostes.
|| [ID00138]
Maiores persaepè tui duxêre triumphos Hostibus edomitis, tua sed victoria longè Splendidior, quae barbariem, quae Romula monstra Opprobrium mundi, scelerumque infame Lycaeum, Errorumque chaos nulli tolerabile vicit.
Vix erat orta tibi Princeps generose iuuenta, Barbaque crescebat rutilis subnexa capillis. Continuò coeli tibi gratia largior alti Affulsit, verique Dei cognoscere cultus Atque voluntatem licuit, spiramine motu Notitiam firmante sacro, nebulasque fugante; Quas peperit nostris primorum noxa parentum Cordibus, & Satanas technis furialibus auget. Nec minus infectae nutrit lasciuia carnis.
O tum quanta tuo surgebant gaudia cordi! Nubila cum mentis mutares sole, tenebras Lumine, cum vetitos ritus infandaque sacra Inciperes penitus demto cognoscere fuco.
Non tulit haec Satanas, cuius sub numine Roma est, Ausonijque patres, Lemures, rasique Luperci, Heu genus inuisum! quibus est pro numine venter.
Ergo suas artes adit, & molimina tentat Subdola, queis olim patris de numine natum, Tum verò humanam massam sine labe gerentem, Christum adijt fallax, inter spelaea ferarum. Ne tamen haec quisquam notet, & detecta patescat Calliditas, simulat nunc hoc, nunc illud, & anceps
|| [ID00139]
Ambiguusque volat: primùmque odia aspera, & iras Inuidiamque Duci creat, vt melioribus aulae, Ipsi etiam patri, quem nondum luce bearat Omnipotens, carus minus esset. ô improba vafri Fraus hostis! mox diuitias opulentaque regna, Si veteres ritus atque Itala sacra sequatur, Promittit: si fortè neget damnare recentis Doctrinae speciem, rursusque in vota vocare Indigetes, Latijque adeò decreta probare, Exsilium, clades, & tristia damna minatur.
Atque aliquis Procerum, fandi non inscius, aulae, Mancipium Satanae, & Romani verna Bahalis, Tempora vestigans fandi mollißima, tentat Hoc sermone Ducem: Regum clarißime sanguis, Dijs genite & geniture Deos, quid fama susurrat Didita per terras? equidem non credulus aures Rumori concedo libens, tamen ipsa timorem Sollicitudo parit, damnoque occurrere suadet, Dum furor in cursu est & habent tua coepta regressum. Audio te nuper natis erroribus esse Infectum, sectisque palàm fatuoque LVTHERO Adiunxiße fidem. quò nunc antiqua receßit Nobilitas animi? quis te malus impulit error In dubium certa, & dudum concessa vocare? Túne Petrisedem, fidei quae mater habetur, Insimulas lapsus? tu toti credita mundo Dogmata, tot Synodis stabilita, patrumque priorum
|| [ID00140]
Consensu firmata putas fanatica? parce, Parce tibi, meliusque animo perpende quod audes. Caesar, & imperij Proceres, vicinaque regna, Immò orbis totus, quique ante haec tempora prisci Vixerunt homines, Romanae dogmata sedis Amplexi nullos vnquam admisêre Lutheros. Pone nefas animo, dum nondum increuit, & illos Oro, si quis adhuc precibus locus, abijce cultus. Ira tui zelusque patris in talibus ausis Nota palàm, exitium tibi non accerse proteruè, Desine nos magnis inuoluere teque periclis.
Talia dicentem iamdudum concitus ira Adspicit egregius Princeps, moxque ista profatur: Quam pro me curam geris, hanc precor, improbe, pro me Deponas, verumque sinas pro fraude valere: Et nos scripta Deo miseris mandante relicta Lègimus, & nostro sacer est in pectore Flatus. Ac mihi vel tellus optem prius ima dehiscat, Ante Fides quam te violem, aut pia dogmata linquam. Et licet obscoeno minitetur fulmina rictu Cerberus, atque omnes irarum effundat habenas, Ibo animis contra, nec me vis vlla volentem Mutabit, non si tellurem effundat in aequor Cuncta vadis mergens, caelùmue in tartara soluat.
Haec memorans superos ardentius inuocat, omni Vt posita liceat formidine vera tueri, Inque fide sana persistere, siue periclum
|| [ID00141]
Ingruat, & rabiem Satanas exasperet omnem, Siue nouas orbis sumat temerarius iras.
His animaduersis, Orcus nil linquit inausum, Nil intentatum: Furias, infernaque monstra Conuocat, atque vni tibi mille creare nocendo Damna iubet. Sed dextra Dei compescuit hostem, Nequicquam caedes, & tristia fata parantem.
Interea tali rerum discrimine creuit Cognitio verbi, patefactaque caelitus aura Clarius illuxit votis precibusque vacanti, Mens immota manet, nec fulmina bruta tremiscis.
Moxque per Europae rumor dispergitur vrbes, Multa tuo super ingenio, super indole multa Constantique animo memorans; placet omnibus Heros IVLIV S. illi annos, & mitia fata precantur. Dij patrij, quorum sub numine Teutonis ora est, Non tamen omninò miseros delere paratis, Cum tales animos iuuenum, & tam sancta dedistis Pectora: sic fati votis vota altera nectunt. Cresce Deo, patriaeque tuae, Dux inclite, cresce: Nec quisquam Arctoa princeps de gente vetustos In tantum spe tollet auos, nec Guelfica quondam Vllo se tantùm stirps commendabit alumno. Te duce, si qua manent errorum semina templis, Irrita perpetua soluent formidine terras: Principe te facies rerum iucunda redibit, Cessabitque nefas, tum belli fimis & irae
|| [ID00142]
His dabitur terris, atque omnia tuta vigebunt: Tum pudor, & probitas, libertas cara, fidesque Gaudentes fora lata colent & strata viarum.
Talia fatidico praedicunt carmine Vates, Grandaeuique senes: applaudit vulgus, & orat, Hunc aurora diem, tam commoda sancta ferentem, Quamprimumcroceis portet festina quadrigis.
Vota valent oblata Deo, precibusque mouentur Fata pijs: melior fortuna aspirat IVLO. Nam postquam fratres geminos, duo fulminà belli, Abstulit vna dies, tumuloque locauit eodem, Omnis in hunc redijt patrij posseßio regni. Iamque Parens, fato cedens, finiuerat iras, Quas à sacrificis quondam deceptus alebat. Illè, volens lapsi generis sarcire ruinam, Coniugij nato fuit auctor, & ocyus illi Egregiam forma nympham, de gente vetusta, Connubio iunxit stabili, propriamque dicauit.
O qàm coniugij fuit isthaec copula felix! Quot partu dedit illa mares, nymphasque venustas, Spes generis Guelfi, spes & Germanidos orae!
Viderat Henricus iam cara ex prole nepotem, Viderat & neptes: vbicura fessus, & annis Incidit in morbum, cuius violentia mortem Attulit exhausto: tum regni sceptra paterni IVLIV Sadgressus vatum praedicta piorum Omina compleuit, spesque amplius auxit opimas.
|| [ID00143]
Nam postquam, Heroum magna stipante caterua, Condiderat tumulo cineres atque ossa Parentis, Rectius vt tantis succedere posset habenis, Quid facto primùm sit opus deliberat, illum Hae curae exercent, noctuque diuque fatigant: Praua superstitio vt purgatis cedat ab aris Relligio naeuos inuectaque somnia ponat: Pax etiam stabilis pacatas incolat vrbes.
Talibus intentus rebus caelestia sensit Auxilia, & sancti Christo moderante labores Euentus habuere suos: informis & excors Geryonis Latij doctrina, fidesque nefanda, Monstrum horrendum, immite, ingens, cui fulmen in ore, Quod neque fas igni cuiquam ferròue domare, Fortiter oppressum tota ditione fugatum est. Tunc vidêre pij rasos hinc inde Lupercos, Ignauum pecus & fruges consumere natos, Linquere pollutum hospitium, vacuosque penates. Tum dolus, & diri fraudes patuere Bahalis, Hesperios reges quibus infatuauerat, vdis Pocla venenato miscens viciata sapore. Excessere adytis idola laresque nefandi Suppositi templis, ceciderunt sacra Maosim, Proh bustum fidei! proh verae turbo salutis! Haec monstra, has foeces, & inenarrabile textum Fraudis inauditae, Christo magna ausa regente, Amphitryoniades velut alter ab aethere missus, Funditus elisit: frustra indignante Latina
|| [ID00144]
Thaide, blanditijs quae mollibus vsa, morari Egregios ausus, & coepta salubria nisa est. Praeualuit fortuna Ducis, coelestibus aucta Subsidijs, nihil ille minis, nihil ille mouetur Illecebris, maturat opus satagitque laborum. Nec prius absistit, vicio quàm immunis ab omni Relligio priscos capiat purißima vultus.
Tunc mundo fuit illa dies sanctißima, Solis Tum iubar affulsit melius, gauisaque latè Arua dedêre sonum, quae corniger irrigat Albis, Quae Sala, quae Rhenus, qua spumifer Allera lambit, Et qui Saxoniam disterminat amne Visurgis. Nam quis laeticiae posset modus esse? beata Omnia florerent cum conditione, per vrbes Pax oleis redimita comas viridantibus iret; Relligio sordes abstergeret, almaque rerum Copia foecundo ferretur in omnia gressu. Vix lacrymas tenuêre senes, elapsa subindè Tempora voluentes animis genibusque minores, Ne qua iterum infelix fati violentia tempus Eriperet praesens demissa voce rogarunt. At chorus Aonidum, dulcesque ante omnia Musae, Fida quibus meritae custodia credita famae, Haec cedro inscribunt, vt postera noscitet aetas Virtutes meritumque Duc is saeclique prioris More Pij Magnique vocant cognomine IVLVM.
Rettulit ergò vicem Musis, quas semper amarat, A teneris etiam, quarum succensus amore,
|| [ID00145]
Ad veteres Vbios & Belgica moenia ceßit. Ausus quinetiam Rhodani superare fluenta, Felices adijt terras, vbi Sequana stringit Atria, quae Musis operosa Lutetia struxit, Atria nil regum domibus cessura superbis.
Postquam Relligio iam defaecata vigeret Omnibus in templis, quali vix integra cultu Luxit Apostolici post actum temporis orbem: Deerat adbuc patrijs Academia finibus, omnis Doctrinae Oceanus fidei morumque theatrum, Viua scaturigo doctrinae artisque palaestra. Haec igitur tacito versabat pectore Princeps: Exsulibus Musis fundare palatia, sancti Principis officium est, neque res magis vtilis vlla, Quàm nutrire scholas: hae sunt plantaria Christi, In quibus ille suos monitis informat alumnos, Officijsque olim reddit grauioribus aptos: Curia siue operam, seu sancta Ecclesia poscat: Hic thesaurus abest nostris regionibus. vnde Vnde petenda igitur nobis, si forte necesse est, Copia doctorum? faueant modò numina viuo, Haec quoque res curae nobis erit, inclita condam Atria desertis, hoc tristi tempore, Musis. IVLIADASque meo nomen de nomine dicam. Hîc mihi nec sumptus, nec magni cura laboris Obstabunt, vincam dura omnia laudis amore. Hîc mihi dulce lucrum censebo profundere census In iuuenum coetus, quorum virtutibus obstat
|| [ID00146]
Res angusta domi: si quem Germania claro Tollit honore virum, si cui dat gloria nomen Noster erit, nostrique etiam pars vna Lycei. Haec famam mihi facta dabunt, hoc nomine Musis Numinis instar ero, perque omnia secula viuam.
Haud mora consilijs, animo meditata sagaci Efficit, & tantis ponit fundamina rebus Caesaris auspicijs; surgunt noua moenia coelo, Conueniunt iuuenum coetus iuuenumque magistri, Sumptibus acciti largis, operasque laborum Suscipiunt: leges his IVLIVS addit, vt artes Tradendae, vt coetus tanti ratione regendi. Coelitus adfulsit domini benedictio larga, Solertique fide doctorum, atque arte magistra, IVLIA cum multis certauit nostra Lyceis
Hoc fuit officium & munus, Dux magne, secundum, Quo patriam ornasti, quo immania facta tuorum Maiorum superas. nihil hîc crudelia bella, Victi hostes, caesaeque manus partique triumphi. Cedant arma togae, maiorum facta nepoti.
Caetera nunc, confecta tibi cum laude, relinquam, Contentus memorasse parum, nam praeside Christo, Maius opus tentabo, tuasque ex ordine laudes Expediam scriptis, quae postera forsitan aetas Audiet, atque vna vatem cum principe noscet.
At quae pro cura, pro sollicitudine tali, Praemia soluerunt Superi tibi? maxima certè; Nam neque magnanimi post damna in festa LEONIS,
|| [ID00147]
Quem furor inuidiae rabiesque occulta subegit, Tantùm liuor edax valet & mens aegra malorum! Saxoniae Princeps vixit locupletior alter. Tu viuus ceu sydus eras Germanidos orae, Imperijque sacer clypeus: te barbarus hostis Horrebat latè regem censuque potentem: In te oculos omnes referebant vndique gentes. Litibus exortis si controuer sia quaedam Mota erat, arbitrium tibi commendare solebant Externi reges, tua nec consulta putabant Vltima. talis eras patriae populisque remotis.
Quid loquar egregiam sobolem? preciosior illa Auro omni, quod Iberus habet, quod Pannonis ora Eruit, ingenij seu spectes dona virentis, Seu validos membrorum artus & robora laudes: Omnia magnificum quiddam & coeleste laborant. Mascula vis illis insedit, & ardua spirant Virtutis patriae memores, pia numina faxint, Vt viuant viuesque simul: tua lucet in illis Effigies expressa, tuo splendore renident.
Aspice nunc quacunque sedes, seu prisca tuorum Concilia inuisis, magnosque accedis OTHONES, Seu veteres lustras Iudaeo à semine reges: Aspice magne Parens, tua vota implentur, & omne Quod viuo arridebat habes, successor adaequat Te meritis, ducente DEO, nullumque recusat Discrimen tentare sui; facit ocia terris; Ardet amore Dei, sinceraque dogmata spargi
|| [ID00148]
In vulgus iubet, atque errorum fraudibus obstat.
Illum admirantur fratres, paribusque feruntur Paßibus, est animis concordia mutua iunctis. Par pietas, aequata fides, dicemus eosdem Facta reuoluentes eadem, tantum instar in illis.
Fallor? an haec cernens coeli de sede suprema Laetaris praeter solitum, taciteque profaris: Macti animi Heroës, nostrae virtutis imago: Dij faciant vincar, longè & maiora ferantur Nomina vestra meo, quae fecimus omnia carae Suasit amor patriae, pro qua tolorare labores Dulce fuit, sumptusque graues fecisse lucrari. Hanc etiam ite viam, &, quae me sincera leuauit, Inque dies auxit rebus fortuna secundis, Se nunquam à vobis vestraque mouebit ab aula.
Haec sunt, magne parens, nostri fomenta doloris, O nimium iusti nimium magnique doloris! His sine nos moeror gelidus timidique pauores Exederent miseros: his confirmamur, & aeui Alterius requiem tibi nunc gratamur adeptam. Viue Deo, cuius viuus moriensque fuisti: Nulla tui nobis venient obliuia, dumque Caetus erit, qui sacra colet preciosa Iehouae, Dum studijs locus, & Musis sua fama manebit, Mille tuas laudes tentabunt carmine Vates, Multaque perpetui ducent in saecula fasti.
O amor, ô desiderium, ô iucunda voluptas! Ah vtinam, functo tibi quod promittimus, omne,
|| [ID00149]
Atque etiam maius, viuo praestare liceret. Non licet; immitis prohibemur numine fati, Ah verè immitis! recreant solatia mentem Eloquijs monstrata Dei, dolor attamen vrget Improbus, & madidis angustia pectoris instat. Heu quantum est summum patriae sepelire Parentem! Heu quantum est vultus amittere Principis almi! Heu quantum est opera sancti caruisse Patroni! Hic dolor exossat, crudo hic bibit ore medullas.
O decus aetherium, terrarum gloria quondam! Salue sancte parens, interque micantia caeli Agmina carpe nouos, culpa mundatus, honores. Disce pios illic reges, quos prisca tulerunt Tempora, Theudosios, Carolum, Henricumque Leonem, Et Constantinum: studium quibus acre tueri Exiguos coetus coelestia sacra professos. His tua te pietas sociauit, & aequa laborum Praemia decernit: fruere ô sanctißime Princeps AEternum fruere atque animum coelestibus exple Delicijs, ô summus honos, ô sancta voluptas! Salue sancte Parens patriae, aeternumque valeto.
At tu qui patrij frenos moderabere regni, Nomine auum referens, animo studijsque parentem, Inclite Dux, patrios feliciter accipe fasces. Aggredere ô magnos, maioribus aptus, bonores: Scande super titulos, & splendida facta tuorum: Incipe concußis iam nunc succurrere rebus: En tibi gratantur paßim coelumque solumque.
|| [ID00150]
O nimium dilecte Deo! tibi seruiat orbis, Et coniuratis oneretur dextra sceptris. Ex quo terra parens homini sua pabula nato Hospitiumque dedit, nunquam perfecta bonorum Sors vlli concessa viro, valet artibus ille Ingenijque bonis, sed, corpore debilis, impar Redditur ad creperi violenta negotia Martis. Cui facies corpusque decens, is crimine mores Inquinat: ardentem virtute lacescere priscos, Res accisa vetat: partitum singula quenque Nobilitant; hunc oris honos; hunc gratia fandi; Hunc pietas animusque nitens, hunc copia rerum, Inconcussa fides alium: sparguntur in omnes In te mixta cadunt, & quae diuisa beatos Efficiunt sociata tenes. age dotibus illis Vtere, quod facis, & coelo te laudibus infer. Hanc primum tutare domum, defende Iehouae Agmen inops, sine sede vagans: compesce tyrannos, Pax quibus atque salus odio: sic foedera tecum Prosperitas ineant pietasque ignara moueri: Haec illam regat, ac felici tramite ducat, Principis vt sancti sis ac sapientis imago. FINIS.
|| [ID00151]

ECLOGA DAPHNIS, IN QVA SVB NOMINE DAPHNIDIS lugetur obitus
[arrow up]

ILLVSTRISSIMI PRINCIPIS AC DOMINI DN. IVLII, BRVNOVICENSIVM AC LVNAEBVRGENSIVM quondam Ducis potentissimi, V. Nonas Majjas anni M. D. LXXXIX. ex hac mortali vita, in aeternam migrantis.
[arrow up]

Auctore M. HENRICO PAPAEBVRGERO Acad. Iuliaeprofessore publ.
[arrow up]

HELMAE STADII Excudebat Iacobus Lucius, Anno M. D. LXXXIX.
[arrow up]

|| [ID00152]
|| [ID00153]

[arrow up]


|| [ID00154]

|| [ID00155]

|| [ID00156]

|| [ID00157]

|| [ID00158]

|| [ID00159]

ORATIO CONSOLATORIA
[arrow up]

IORDANI BRVNI NOLANI ITALI D.
[arrow up]

HABITA IN ILLVSTRI celeberrimaque Academia Iulia. In fine solemnißimarum exequiarum in obitum Illustrissimi potentißimique Principis IV LII, Ducis Brunsuicensium, Lunaeburgensium, &c.
[arrow up]

Prima mensis Iulij Anni M. D. LXXXIX.
[arrow up]

HELMSTADII Excusa per Iacobum Lucium.
[arrow up]

|| [ID00160]
|| [ID00161]
ILlud principio (Magnificentiss. Reuerendiss. excellentissimeque Domine Prorector; Doctorum magistrorumque omni virtutum doctrinaeque genere insignitorum Senatus amplissime; & nobilissima, ingeniosiss. cultissimaque studiosorum corona) me maxima sollicitudine, atque anxia cura vexat, quod summopere vereor, ne quis minus libertatis & simplicitatis ingenii mei gnarus, hoc ipsum leuiore iudicii lance perpendens, in deteriorem partem interpretetur quod homo peregrinus, ignotus, & cui praecipuus finis quo inter vos commoror, est latere: ita me mea sponte, à nullo (qui appareat) ascitus, vel adhortatus vltrò vestris luctibus immiscear, & ad thragicum veluti symposium minimè lacessitus accedam. Subindè ne audaciae temeritatisque synthoma atque effectum suspicemini, quia post vsqueadeò eloquentissimos, & in dicendi facultate apprimè insignes; post auditam (inquam) amaenissimam & dulcissimam, quantumuis lugubrem harmoniam, quasi pro colophone appingendo hoc crudo indigestoque dicendi genere stomachum veluti delicatioribus auribus atque palatis facturus, intrudar. Decuisset sanè post gustatos in Germanica Latiaque facu̅dia torrentes, è quorum pollentis ingenii fonte aurea illa fluenta manare vberrime audiuistis, & quorum pectora facilè Charitum esse triclinia iudicarem, vt ex Italia nobis aliquis Tullius resurrexisset, qui (oportunè siue sit, siue importunè) tantae funebri orator accederet solemnitati; vt ad ipsos eloquii patres in Italia, Graecia, & AEgypto defunctos, & in hac Academia viuentes aduentasse me videtis hominem à lepidae orationis studio prorsus alienum, hoc hyspido, insuaui, ieiuno, illepidoque
|| [ID00162]
stylo balbutientem: à quo quaerere videmini vnde prodam? quid noui adferam? quas agam partes? Horum si excusationem, causam, principium atque finem audire cupiatis (rogo) attendite. Vt à capite propositum ipsum adoriar (auditores celeberrimi) non casu, sed prouidentia quadam factum esse censeo; vt nescio quo vento, seu tempestate ad regionem hanc, hisce compulsus fuerim diebus, quib. funeri celsitudinis eminentissimi, potentissimi, famosissimique vestri principis interessem. Vidi vniuersos ciuilitatis humanae gradus lugubri habitu, luctuoso vultu, languido incessu, inclinati demissique animi signis aggrauatos, heroas principes, comites, barones, generosos, nobiles, senatores, ciues, plebeos. Inde artes omnes, & celebres facultates, atque virtutes Relligionem, Ius diuinum, Theologiam, Ciuiles leges, Medicinam Poesin, Oratoriam facultatem, & alias quae ad ingenii culturam, & conuersationis humanae perfectionem plurimum co̅ferre creduntur: quas omnes atque singulas earum productor, enutritor, promotor, atque defensor illustrissimus, & in tota Europa (cultissima mundi parte) nominatissimus Princeps ille Iulius in coelum auocatus, sua dulcissima desiderabilissimaque praesentia viduatas reliquerat. Hîc nihil ab humano alienum vidisse statu potui vel audisse. Quinimò illam quoque notaui generationis istius mirabilem, & suprà exterorum fidem insignem erga proprium Principem atque Dominum, cultum, obseruantiam, obsequentissimique affectus notas. Cuius officii grauissimas rationes non solum excultiorum generationum & populorum antiqua consuetudine; verum quoque diuino quodam approbante antiquae relligionis vsu atque sanctione, per doctissimos Theolo
|| [ID00163]
gos, & Hystoricos, ex vtroque testamento confirmatas audiui. Mirum vt omnes foeliciter, proque neruorum suorum virili, accuratissimè in sui muneris obeundi studio sese gesserint. Tunc nescio an ego mecum metipse co̅siderans, dixi, an aliquis peregrinus spiritus intimiorib. auribus meis insusurrauit. Viden, ô Itale aduena, vt ex omni genere eorum, de quibus optimus Princeps benemeritus est, pro parte solemnitatis, extraemi, atque possibilis officii, quod eidem praestare tene̅tur, vltimum propriarum virium exprimunt, & effundunt? Tu quid somnias? quid ociaris? quid torpes? quid moraris, ne statum quoque tuum tu ipse consideres, & illud animo aduertas, quam tibi nullo alio minus conueniat munus illud obire, quod certè omni ratione à te inter praecipuos exigitur; vt potè quidquid ab aliis praestitum esse vides, atque praestandum? Peregrinus sum (inquis) & extraneus. Quid ita Nolane? Imò hac potissimum ratione gerendum tuum requiritur hîc abomni lege negocium quod extraneus, quod peregrinus es, & quod ad nullum ordinem spectas, nulla pars. An ignoras tantum fuisse generosissimae & superhumanae humanitatis illustrissimi Principis Iulii inter virtutes alias splendorem; vt decreuerit, ordinauerit, & sanciuerit quo in Iulia Academia non solum non haberentur, sed neque essent peregrini & extranei, ij quorum possibilis est honesta conuersatio, quorum professio vel studium circa Musas, & optimas disciplinas versaretur? An non summoperè cauit, ne vlla bona ars, atque scientia, quae humano generi vsui esse possit, quaeque ad diuinam cognitionem, atque cultu̅ gradus esset, vel ab illa saltem non alienaret, hoc in loco non se ciuem, patritiam, & domesticam agnosceret; vbi nil aliud peregrinum, & extraneum intelligi voluit (quod
|| [ID00164]
etia̅ longissime abesse & exulare percupiuit) quam turpe̅ ignorantiam, feram barbariem, atque cyclopicam illam inhospitalitatem: quod faxit Deus, vt illi plenius perpetuò pro voto succedat, ne vsquam Gaetica illa toruitas loco grauitatis, & oscitantis ignorantiae species sub titulo doctrinae venditetur. In mentem ergo in mentem (Itale) reuocato te à tua patria honestis tuis rationibus, atque studiis pro veritate exulem, hîc ciuem. Ibi gulae & voracitati lupi Romani expositum, hîc liberum. Ibi superstitioso insanissimoque cultui adstrictum, hîc ad reformatiores ritus adhortatum. Illic tyrannorum violentia mortuum, hîc optimi Principis amaenitate, atque iustitia viuum, & quatenus te capacem efficis & ostendis, officiis etiam, & honoribus, saltem pro eiusdem votis & intentione, cumulatum. Musae enim illae ordine naturae, iure gentium, ciuilibusque legibus non immeritò liberae, quae in Italia & Hispania vilium praesbiterorum pedibus conculcantur, in Gallia discrimina extraema ciuili bello patiuntur, crebris in Belgia concutiuntur fluctibus, & in quibusdam Germaniae regionibus infoelicissime torpent: hîc solidantur, eriguntur, tranquillissimè degunt, atque cum suis studiosis optimè pro principis arbitrio vigescunt. Illi ergo tu tanquam tuo vero principi, susceptori, atque fautori gratitudinis officia debes, sub quo non exul, non coactus, non formidinis infernalis expunctus, atque confossus aculeis; sed ciuis, liber, atque securus viuis. Perage igitur peragas alacri, & maiori qua potes diligentia, atque efficacia quod tibi munus incumbit: hoc enim sub grauissimae turpissimaeque (pro ingratitudine) infamiae nota, si praetermiseris, peregrinae peregrino tibi Musae iniungunt: vt hîc suo omnium nomine, in funebri saltem erga charissimum Principem obsequio, si non
|| [ID00165]
quantum pro ipsis atque pro ipso debes, saltem quantum per te potes exequare. Illud enim tibi certissimè persuadeas volunt: vt quodcunque & quantumcunque futurum est officium tuum, & bono animi profectum affectu, gratissimu̅ ab immortali illo diuinoque magnamini Principis Genio excipiendum, vbi viderit, atque compertum habuerit suum votum, ingenium, atque suffragium ita ab externis gratum accipi, quemadmodum à celsitudine sua gratiosissime est illis & omnibus aliis oblatum atque concessum. Ex hisce clarius (doctissimi auditores) conijcere potestis, vnde non solum motus, sed etiam impulsus, atque coactus peregrinus ego pro mea parte, me met non vti partem, sed veluti quoddam extrinsecus adijciendum apposui. Quod subindè reuera vrget, & de meo humillimo & incultissimo dicendi genere non immeritò inculcatur, quia praeuiis adeo disertissimus Rhetoribus atque Oratoribus ingenio tardissimus, doctrina tenuis, & lingua vltro me crassissimus offeram, ne vos (rogo) grauius afficiat auditores: ne (inquam) temeritati, arrogantiae, atque animi insolentiae adscribatis Neque enim ad tantum stultitiae sum adactus, vt ipsum quod verum est ignore̅: nempe à me nihil non modò melius, vel aequale, sed ne quidem simile vestris candidissimis luculentissimisque Musis adduci posse, ac ideò meas ineptias illarum culturae atque splendori velut admiscere consortesue facere non sum ausus. Quippe etiam facilè videre potestis, vt nunc ad sepulcrum diuini Daphnidis istius, quemadmodum olim etiam ad illum de quo Mantuanus Poeta meminit, TARDI VENERE BVBVLCI. Itaque postquam fuos ordines, ritus, ceremonias, pietatis finalisque ministerij
|| [ID00166]
actus edidere louii currus, Iunonii spiritus, Phaebeae lampades, Palladiae musae, facundi Mercurii, Charites amaenissime, coelestia nempe numina: permittite (quaeso uos) permittite accessum patere, & aduentare vltimos seorsim, atque solos; è montibus, syluis, desertisque campis, acrestes, villosos, & hispidos, Faunos, Syluanosatque Satyros cum eorum qualibuscunque lingua, idiomate, atque (ex sincero cordis affectu) ceremoniis: vbi non se pro rei maiestate atque dignitate, sed pro sui muneris gratique animi officio, atque cultu adesse protestantur. Siquidem non soli coeso, sed & terrae omniparenti; non magnis diis modo, sed etiam ex omni genere sacratis bonisque laribus, heroibus; non solum domesticis, ciuibus, & vrbanis; verum quoque extraneis, peregrinis, & barbaris, tantus illustrissimi Iulii splendor illuxisse potuit. Ego igitur qui Musarum (si quis alius) amantissimus, pro quibus patria̅, domum, facultates, honores, & quiduis aliud extra ipsas amabile, appetibile, atque desiderabile, contempsi, dimisi, perdidi; nunc non eas verè, & ex puro pectore amare dici possem, si illustrissimum Principem, tantum talemque ipsorum patronum, tutorem, & defensorem, non colerem, & ab extremo hoc effectu quod mortali parti solet atque debet consecrari, desidiosus absisterem & abstinerem. Non desint ergo etiam peregrino, si domestico officio musae compleuere. Si coelestibus sydereisque cultibus apparuere, comparea̅t etiam campestribus hisce atque rusticanis. Magna enim & parua fecit Deus, & ab omnibus iuxtà propriam facultatem atque captum, primitias, atque decimas cultus exigit & honoris. Adsumus ergo nocturno, & velut extraordinarii temporis accessu Satyri, Fauni, Syluani, quamuis lacrimas nullas & luctus
|| [ID00167]
nullos supra funere nobilissimo emittimum, & exprimimus. Si enim lacrimae super tumulo tuo requiruntur, & illas quibus inspergantur sacratissimi cineres tui sitiunt (ô Principum optime) non defuere tibi, quas non paucas, non pictas, non fictas, non theatricas, non hypocriticas, qualibus tyrannorum corpora etiam abluuntur: sed sacratissimi amoris igne excussas profuderunt oculi illustrissimi Principis primogeniti, ac suc cessoris tui Henrici Iulii aliorumque illustrissimorum liberorum, heroinae co̅iugis, consanguineorum, affiniumque heroum, domesticae generositatis, nobilissimae curiae, ministrorum, populorum, ipsius denique coeli, quod ab eo tempore quo animam superis reddidisti, & magnis immortalibusque heroibus aggregatus es, ad hunc vsque vltimum funeralium honorum terminu̅ & vltra, lacrymas suaslacrymis populorum tuorum admiscuit. Quid enim (per Deum immortalem) credere possumus ab illa eâdem die intempestiuas, & extraordinarias istas pluuias, ventos, & tonitrua, praeter lacrymas, suspiria, & querelas quibus concelebrando tuum funus singuli quique dies non intermissis vicibus obtulere? Sic ergo potius modum lacrymis vestris (si quid possumus) posituri, rusticorum numinum personae sine lacrymis adsumus, & ad celsitudine̅ tumuli huius adducimus Sabaeorum aromatum fumos; spargimusque flores, rosas, violas, frondes, suaueolentia naturae matris dona, etenim haec consueta grataque sunt sepulcro. Haec sunt quae nostrae campestres montanaeque deae Nymphae, Naiades, Dryades, Hamadriades, & Napaeae nostras per manus cumulatissimè in amoris, cultus, & obseruantiae signum offerenda tradere, priusquam ipsis à multitudinis abhorrentibus concursu, secretior accedendi, & conueniendi tempus offeratur; vt
|| [ID00168]
muneribus hisce addant pro coronando sepulcro earum manibus contextas corollas, non quidem ex tristi taxo, vel cypresso: has enim tanto heroi immortali minus co̅uenientes existimant, quem non obiisse, sed à vobis abiisse credere debetis; at veròcoronas, atque thiaras exfloridis roremarino, myrtho, hedera, pampino, palma, oliua, atque lauro, typis Prudentiae, Sapientiae, Fidei, Patientiae, Victoriae, Pacis, atque Tryumphi. Moxque illud vobis earum nomine significatum esse volumus, quemadmodum quas pro actu effectuque pietatis lacrymas effudistis, improbare non possunt illas, quibus coelum ipsum non solum adstipulatorem, sed & consortem atque comitem habuistis. Caeterum ne lacrymae alicuius desperatioris effusiorisque tristitiae locum admittant; néue superflui extraque legem positi meroris signa à prudentibus oculis atque vultibus exprimi videantur; illud menti omniu̅ obiectum esse volunt, vt peractis hisce funeralium solemnitatum muneribus, cumpia foelicissimaque illustrissimi Ducis Iulii recordatione tranquillo vniuersi degamus animo; neque enim turbido illi merori porta vlla pateat oportet, quando intelligentiae oculis illud aduertatur; nempè si citrâ perfunctos actus campus ploratui vllus vacare debeat; eum ipsum contingat vt ad vnam de tribus causis referamus, Aut ad illustrissimi Ducis Iulii persona̅, Aut ad ducatus amplissimi incommodum, Aut ad tuum tandem (Academia Iulia) detrimentum. Verum (ô doctissimi, ô sapientissimi auditores) qui nam ex prima causa locus esse queat, vbi Princeps optimus omnia summa cum benedictione, coelique singulari fauore perfunctus, pleno fuso, è manibus Fortunae euasit atque Parcarum? Ab hac videlicet lacrymarum val
|| [ID00169]
le, ad beatitudinis monte̅ illum; ex hac infernali AEgypto, ad coelestem illam Hierusalem; decaeca tenebrarum abysso, ad lucis inaccessibilis plenitudinem; à torrente calamitatum, ad consolationis immensae flumina; à carcere temporis, in amplissimum aeternitatis sinum; De vicissitudinali, velutique momentaneo principatu, ad illius aeterni regni (cuius heredem illum constituit optimus maximus) adeptionem euolauit? Postquam ergoob eiusdem absentiam debitas lacrymas profundistis, (eas enim patitur, atque ordinat naturalis & humana quaedam sanguinis lex) iam apud vos illius foelicissimo statu coram oculis exposito, merori nullus amplius locus esto. Quis enim iure plorabit pro parente, amico, beneficóve domino quando ille peracta vitae huius molestissima nauigatione, cum propriorum laborum mercede, praemio, atque corona portum salutis attingit, atque quietis? Num verò (quod secundo statuebatur loco) pro populis vniuersis qui sub illius ducatu & gubernatione vigebant, aliqua sit ratione dolendum, hoc nobis ipsisque omnibus maturius considerandum relinquo. An non illustrissimus atque prouidissimus dux diu antè cauit, ne ob istam causam subditis amantissimis suis aliqua pro ipsius absentia tristitia accederet? An non euidentissimè constat, quam luculenter diuina potentia atque miseratio illi vsque in finem adstiterit, quem sicut olim à millibus inuidiae, malignitatis, & fortunae insultibus liberauit; sicut ipsum in celsitudinis huius gradum euexit; vt eum in eodem aliquandiu foeliciter conseruauit: ita etiam effecit, vt peracto huius vitae cursu, instanteque eiusdem emigratione, posset populis suis celsitudine̅ primogeniti, & successoris sui Illustriss. Henrici Iulii tanto
|| [ID00170]
animi splendore, prudentia, fortitudine, doctrina, atque magnanimitate praeditam & patrem patriae loco suo optimè meritum committere: cuius eminentissimae virtutis fulgorem post Halberstadensis aepiscopatus, huius illustris Academiae rectoratus, & aliorum titulorum administrationes quas illustissimo Duce parente superstite adolescens summa cum laude, & omnium satisfactione exercuit; nunc certè firmata aetate vltrò, atque vltro, amplius atque amplius cum latiore amplioreque dominio atque moderatione tanto magis illustrabitur, enitescet, propagabatur. Vt certè videre possitis illud illustriss. Ducis Iulii prudentissimo studio esse factum; vt pluribus post ipsius funera seculis, eius vobiscum praesentiam melius, atque melius agnoscatis. Praetereo recensere quanta diligentia in populorum suorum vtilitatem, vsum, fauorem, atque gratiam illustrissimos liberos suos curarit educandos. Illud vnum tantum mihi è memoria nulla aetas & obliuio delebit, quod hisce meis oculis videre, & auribus hisce audire licuit heroas pueros binos principes filios sinui & educationi vestrae commissos, certisque temporibus arctissimo adstrictos examini, à communibus nuptiis, baccanalibus, & compotationibus prorsus alienos & auersos, quemadmodum neque studio feritatis intentos post carnificinam fugacium leporum, atque ceruorum nemo vmquam aspexit, sed tantum scolasticis & Ecclesiasticis iugi frequentia conuentibus interesse. Et maximè illud memoria seculorum (quod volo dicere) dignum; quam magnificè, animosè, & (non minus quam aetas pateretur) doctè in theses sub magno I urisconsulto Borcholto disputatas ambos propositis grauibus argumentis opposuisse nouimus. Vt (bone Deus) tunc mihi pro multiplici af
|| [ID00171]
fectu pectus subsultabat? Vt mirè de siderabam illic pro exemplo vniuersos Europae principes, & principum filios interfuisse? O quam certè plerosque ex hisce puduisset ipsis pro adultiores stupiditate silentibus, & in auribus totum ingenium habentibus, tenellos pro iisde̅ pueros sapere, loqui, audiri. Vt didicissent quemadmodum non semper, ita etiam nostra hac aetate omnium infoelicissima non vbique commune atque proprium principibus est alieno tantum ingenio, iudicio, lingua sapere, consultare, loqui? Non minori cura atque sedulitate plenissima fama & euidentia est educatam esse primogenitae indolis illustrissimi Principis Henrici Iulii celsitudinem, quae incremento capiente aetate, diu ante praematurum nacta iudicium, linguarum omnium, doctrinarum, atque virtutum (quantum cuicunque optimo principi atque moderatori opus est) culmen attigisse potuit. Qui nam igitur (si mentis oculos in altum efferatis) ex dicta caussa moestitiam populis vllam enasci posse videbitis? Vbi foelicissimus inter Heroas collatus ille animus coelum tenens, conuersisque in terram oculis videat ex vna parte in Duce Illustrissimo Henrico Iulio tum mirum in eius exequiis celebrandis gratitudinis, & amoris iudicium; tum etiam pro populis gubernandis illas in multis principum desideratissimas animi, mentis, atque corporis virtutes eximias: ex altera vero parte (pro coelesti gratia, diuinoque illi adsistente fauore) sub tanto, talique duce omnia vt reliquit, pacata, tranquilla, incolumique statu, vtpotè propter reformatiorem relligionem, iustitiam, beneuolentiam, atque gratitudinem, populorum tanquam fortissimis vinculis obstrictorum firmissimum obsequium?
|| [ID00172]
Num tua tandem caussa dolere debeas, & quali ratione erga Illustrissimum fundatorem tuum hoc tempore affecta esse debeas (Academia amplissima) non meis sed ipsius verbis, immò factis recensebo. Ipsam igitur beatissimam celsitudinem praesentem coram agnosce, & iis quibus te alloqui consueuit voce, vultu, atque affectu, animi tui intima pulsantem audito. Iulius ille Caesar ad cuius celsum fortunae gradum superattingere non potui (quia per vim patriae visceribus illatam, atque crudelem illam tyrannidem numquam voluissem neque vellem) cuius tamen animum & illustres virtutes exaequare studui, & (si pro moribus patriis possibile esset) superare; vt illi aliqua propria ratione & facto comparari possem, cui proprionomine & atauorum regum splendore compar eram: totum attamen, & fortasse amplius à superis fecisse censeor. NIHIL ENIM PRAETERMISIT QVI QVANTVM POTVIT EFFECIT. Ille cum è Pharii tyranni manibus, non sine mirabili diuino fauore, mediante propriae sedulitatis, atque solertiae virtute elaberetur; quando de extremo vitae suae discrimine agebatur, in illa propè desperata, imò verè desperatissima cura, non magis sui recordatus est, quàm Musarum suarum, libellorum suorum.
Molis in exiguae spacio stipantibus armis Dux Latius tota subito formidine belli Cingitur, hinc densae praetexunt littora classes, A tergo insultant pedites; via nulla salutis; Non fuga, non virtus, vix spes quoque mortis honestae. Captus sorte loci pendet dubius ne timeret, Optarétue mori: prohibent fata. Ipsa salutis Ostendit Fortuna viam; Tunc puppe relictae
|| [ID00173]
Prosilit in pontum; Siccos fert laeua libellos, Dextra secat fluctus; Tandemque illaesus amico Excipitur plausu clamantis ad aethera turbae. Ita & tuus Iulius (Iulia) in omni casuum extremitate quos multos subiisse potui, salutem tuam (propter eas quas quantum potui colui Musas) cum salute mea co̅posui. Te (vt scias) à primis aetatis meae annis meditatus sum atque dilexi: cum aduersum me vndique vastissimi maris huius, atque turbulenti saeculi fluctus efferuescerent, & aestuarent; cum ex omni latere procellae nequissimae illius relligionis, & violentae tyra̅nidis Tyberinae bestiaeme fluctuante̅ propulsare̅t; vt ab ipso materno sinu, paternis vlnis, & totius natalisdomus amore & gratia diuulsum; expositumque inuidiae, liuori, & maledictis sibilantium serpentum, canum latratibus, sannis aprorum spumantibus, rugitibus, dentibus, & vnguibus leonum, acerrimè maligna fortuna concuteret. Hisce inquam afflictantibus, cum ex omni latere circumdatus essem, & cominus mortem minitantibus, & intentantibus vallatus premerer, & vix in mortis honestae spem ociosorum praesbyterorum sententia adactus: tunc cum velut vnica pro meae virtutis suffragio, naufragii tabella superesset, te tamquam dimidium animae meae, sub vexillo relligionis, pietatis, & doctrinę (quae pro parte luminis à coelo mihi irradiantis optima videbatur) hac manu consta̅tissimè sustinui, ne ab vndis peruersitatis non solum mergereis, sed ne vel saltem contaminareris. Dextram mihi tantum (adhuc fauori, & saluti tuae intentam) quae reliquos labores susciperet, pro scopulis euitandis, fluctibus superandis, & vt ad tutum portum mei tuique communia viscera perducerem, reliqui. Itaque è duabus manibus altera tota tuae, altera verò partim tuae, partim meae
|| [ID00174]
vitę administrabat. Hac ergo dextera in agone positus nimiu̅ asperas atque longas calamitates (in seculi nempè huius pelagum immissus) subiui, peruasi, reppuli, oppugnaui, expugnaui, calcaui, superaui; tandemque me auitissimo coelestis curiae plausu exceptum video; teque in optimo portu collocatam relinquo, immo habeo. Memento ergo tui Iulii, mea Iulia, quam velut vnum è meis liberis à coelis aspicio, cui ideò nome̅ meum indidi & communicaui, vt mei amoris pignus perpetuò in tuo corde consisteret. Ego te animo meorum liberorum insculpsi; quorum vt amor erga te esset indelebilis, eosde̅ tibi educa̅dos tradidi: vt cum lacte relligionis, pietatis, doctrinae è tui pectoris vberib. exsucto, amorem tui in visceribus propriae substantiae iniectum conciperent; quo te tandem tamqua̅ propria viscera diligerent, proindeque ipsi te vicissim adultiores alerent, regerent, promouerent, & tutarentur. mea Iulia. Te ego Iuliam appello, quae antequam appareres in cultu lapidum, fundamentorum, parietum, columnarum, tectique istius sensibilis me nascente nata, me lactente enutrita, me adolente adulta, me fugiente fugiens, salua me saluo. Vt verò eo tempore Iulia nata quo Iulius natus, & cum Iulio viue̅te Iulia viuens, optime caui ne & esset defuncto Iulio defuncta. Viuit tibi Iulius, viuit tibi. Caro de carne mea, sanguis de meo sanguine, (in quo & per que̅ adhuc viuo, & viuam tecum) primogenitus meus Henricus Iulius, spiritu nihilominus heroico, & Dei beneficiis exornatus, sicut diuino tibi munere me viuente Rector astitit: ita etiam multiplici pleniorique gratia atque suffragiorum officio, nunc ille te ex toto è manibus meis suscipiet charissimam. Siquidem vt meum nomen, ita & vultum, & animum in te meum contemplabitur, & agnoscet. Ille te
|| [ID00175]
amplius atque amplius fouebit, augebit, ditabit, exaltabit, atque defendet. Vale ergo (mea Iulia) vale, aeternum vale; & hoc vnum tibi quantum praecipere possum praecipio; teque quantum rogare possum rogo. ME AMA. & si me vicissim quo ego te complexus sum amore prosequeris, quos amaui ama, quos recepissem recipe, quos honorassem honora, protege quos protexissem. O beatissime heroum, principum sapientissime, ducum celeberrime, en vbi eratcor tuum, spiritus tuus, animus tuus; en vbi totum, en vbi tantum studium. Non antiquorum more templum idolorum erexisti, Non aras immundis daemonibus, atque mysanthropis spiritibus consecrasti, Non coenum seu coenobium, vel dormitorium monachorum (glirium nempè desidiosorum nidum) fabricasti. Non superfusis multa arcium propugnacula expensis, passimque munitissima architecta quibus violentum populis rebellaturis fraenum immitteres extruxisti. Illud enim (ô ducum sapientissime) cognouisti, quam vires huiusmodi non minus possint contra Principem, quam pro Principe comparari, quibus paratis non solum contingat tyrannis illorum caussa, sed etiam adeoque magis ab illis sibi metuere. Optimè considerasti populos pace, prudentia, longanimitate, benignitate, atque iustitia maximè detineri, & in aeternum sub eodem regimine conseruari. Talibus compedibus, manicis, iugis, muris, propugnaculis, vallis, atque turribus imperasti, regnasti, regnas adhuc & imperas. Sic hostes tuos sola animi prudentia & inuicti spiritus robore perterruisti. Considerasti sapientiam atque rerum peritiam omnibus propugnaculis & oppugnaculis praeualere. Quapropter tum populorum salutem, tum principum magnitudinem atque potentiam, bona item
|| [ID00176]
omnia in vno Musarum cultu sita esse conspiciens Iulia̅ hanc tuam, nomen tuum, & affectu̅ tuum Musis consecrasti. At nunc quid tibi vicissim pro tanto munere Musae? Ipsae tibi in aeternitatis templo statuam auream erexere, cuius dexterae ensem cum lancibus Astraea porrexit & applicuit. Leuae Minerua sapientiae & legis librum co̅cessit apertum. Pallas pectori fortitudinis atque magnanimitatis thoracem adiecit. Capiti corona prudentiae, atque consilii, quam tibi magnus Apollo pertexuit, est immissa. Sub pedibus innumerorum variorumque monstrorum simulacra videre licet inuidiae fraudis, Irae, Gulae, Impietatis, Superstitionis, Ignora̅tiae, Ocii, Luxus, Detractionis, Auariciae, Tyrannidis, Violentię, aliorumque millium. Ibi circum ex candidissimo solidoque argento proprias singulae statuas apposuere. Vbi Clio praeteritarum rerum memoriam ante oculos praesentis aeternique saeculi reuocans, rerum gestarum tuarum gloriam decantat. Melpomene thragica grauitate insignis, funebres augustissimasque pompas, quibus homines, dii, coeli & elementa foelicissimum exitum tuum decorarunt. Comica Thalia lepidis, blandisque iocis congaudens, iis qui olim temerè tuis heroicis consiliis & facinorib. sese opposuerunt, vel etia̅ nunc liuore insano aegrotantes altissimis laudibus tuis detrahere contenderent, in Aenea tabella inscriptis hisce carminibus insultat.
En super astra manens sannas contemnit inanes Materiam nostris liuide tolle iocis. Calliope heroicis carminibus tuos, atauorumque regum gestus decantante:
Terpsicore affectus cythara mouet, imperat, auget: Plectra gerens Erato saltat pede carmine, vultu; Signat cuncta manu loquitur Polyhimnia gestu.
|| [ID00177]
Vranie in celsis mundani templi laqueariis, solido auro, atque hiacintho vtriusque hemisphaerii coelestis imagines vniuersas viuo proprioque colore expressas co̅tinentibus, nomen illustrissimum tuum circa Erigones fulgentem spicam coelatum ostendit. Ibi ad septrentionales imagines oculis intendentibus aspicere primo licebit. Helicem, Cynosuram, Draconem, Bootem, Coronam Ariadnae, Herculem, AEsculapium seu Serpentaurum, Lyram, Cycnum, Aquilam, Sagittam, Delphinem. quorum singulae singulas virtutes tuas in sinuant, propriisque notis describere intelliguntur. Delphin philantropiam & humanitatem, Thessalica sagitta post maturum consilium foelicem in peragendo celeritatem. Aquila amplioris dominii dignitatem, Cycnus puritatem, Lyra suauitatem, AEsculapius prudentiam, Hercules fortitudinem, Corona maiestatem, Bootes custodiam & Vigilantiam, Cynosura sublimitatem atque firmitatem, Elice inocciduum illustrissimae serenissimaeque prosapiae tuae splendorem. Secundo in formas illas quae magis inter Tropicum Boreum & cingulum primi mobilis incumbunt perspiciendae veniunt Falx adamantina seu ensis incuruus, Caput Algolis seu Medusae, Capra cum haedis, Crines Be renices, Delthoto̅ seu Triangulus, Auriga seu Ericthonius, Perseus, Andromeda, Cassiopea, Cepheus, Equiculus, Pegasus seu Bellerophontis equus. Vbi Pegasus alatus fuseque per aethera cursum explica̅s, famam tua̅ vniuersum orbem peruadentem designat, Equiculus Libertatem, Cepheus (qui & Cheicus, id est inflammatus) ardentem erga Musas, relligionem atque iustitiam zelum, Cassiopea illustrissimae heroinae coniugium. Andromeda manicis atque cathenis alligata, Dei timorem, atque pie
|| [ID00178]
tatem, quibus ita tui affectus atque opera deuinciebantur: vt nihil praeter diuinam & naturalem moralemque iusticiam tibi licere arbitrareris, neque committeres. Perseus triumphator strenuae sedulitatis, atque illaboratae virtutis tuae index & testis est. Crinis Berenicis facilitatem & ornamentum aperit. Auriga Erichtonius, qui carmine quercus adtraxisse fertur, natiuum eloquium & gratiam, qua durissimas gentes in proprium obsequiu̅ emolluisti. Triangulus, virtutum ternarium, Prudentiam qua negocia omnia es adorsus, Strenuitate̅ qua eadem perfecisti, & eam qua facta defendisti Vitilitatem. Capra cum haedis (ex vi syderali) sollicitudinem, digniorumque rerum curam. Caput illud Gorgonis recisus, cui pro crinibus venenosissimi angues implantantur, monstrum illud peruersissime Tyrannidis Papalis, cui supra capillorum numerum adsistunt & administrant vniuersae contra Deum, naturam, & homines blasphemae linguae, quaeque pessimo ignorantiae, & nequitiae veneno mundum inficiunt, quod à regionibus istis tua virtute detruncatum, & avulsum experimur. Gladius ille adamantinus monstri caede rubens, mentis invictae co̅stantiam, qua horrendissimam illam feram confecisti. Tertio orbis obliqui sydera respicientibus occurrunt Pisc es illi Dionei, Phrygius Ephebus Ganimedes quem Aquarium appellant, Hispida species AEgocerotis seu Capricorni. Chiron centaurus, Scorpius, Libra, Astrea virgo, Leo, Cancer, Geminorum Castoris & Pollucis simulacrum, Taurus, Aries. Vbi Aries aurato vellere effulgens, notat aureum & pacificum, auctumque seculum post ferreum, & turbidum ducatui isti per te inductum atque confirmatum. Taurus Europaeus vector, constantiam, grauitatem, & maturitatem. Castor
|| [ID00179]
atque Pollux inuiolatam in amando & reamando legem, quam iustus atque gratus, in distribuendo & retribuendo Eros exigit verus & Anteros. Cancer feruens, ardens, & adustus, miram laborum tolerantiam. Leo cuius cor instar inflammantis solis, latissimo radiorum ordine scintillat, inuictissimum magnanimitatis vigorem, quo turbas & bella ne mota superares, antequam mouerentur oppressisti. Astrea, naturalis continentiae & castitatis specimen. Libra quanto cuncta moderamine tum in aliena, tum in propria persona gesseris. Scorpius contracta cauda formidolosus, atque vndique ramosa brachia recuruans; fraudulentum atque subdolorum temeritatem atque audaciam quam repressisti. Chiron superiore parte tantum homo, quosdam è tuis populis, quos à barbarie & feritate in humanitatis veram speciem euexisti; super plantatis pietatis, artium, atque musarum studiis. AEgoceros in quo ab inferis partibus ad superna solis cursus inflectitur, apertam ampliationem dominii, atque amplius futuram exaltationem. Phrygius puer de Iouis cellariis tibi nectar effundens rationem adducit, qua dignè Musae tibi in templo famae sacellum hoc extruxerint, vtpote numero beatissimorum numinum de vino aeternae fruitionis participantum, adscripto. Pisces in alta coeli parte constituti; ob eam causam, quia Venere̅ atque filium à Typhonis gigantis furore liberarint, ostendunt celsitudinem tuam eadem ratione coelestis incolatus esse participem, nam legem illam geminae dilectionis Euangelicam, ne temeraretur à saeuissimo atque truculentissimo tyranno, intra proprios lares tranfugam suscepisti, susceptamque tuendam defendendamque confirmasti. Vltimo ad inclinantem, infernamque coeli partem tibi
|| [ID00180]
subiacentem admirabiles offeruntur imagines Orion, Procrinis & Syrius canis, Lepus, Argonauis, Hydra, Coruus, Cratera, Centaurus, Lupus, Ara, Piscis Austrinus, Coetus, Eridanus, Corona. Vbi Corona (quam Vraniscum appellant) superbiam, & vanam ambitionem Tyrannidemque significat, Eridanus, profusam & indiscretam elargitionem seu prodigalitatem. Caetus immoderatam concupiscentiam. Piscis mutam ignorantiam. Ara superstitiosum cultum & idolatriam. Lupus rapacitatem, & saeuitiam. Centaurus duplicitatem cordis & affectus. Cratera temulentiam, helluositatem & ebritatem, Coruus loquacitatem & scurrilitatem. Hydra multiplicem mordacitatem, atque maledicentiam. Argonauis auaritiam, & fraudulentam vsurpationem. Lepus pusillanimitatem, & luxum. Canes duo terras imodicis ignibus concoquentes, iram & inuidiam. Orion tempestosus & horribilis, crudelitatam atque feritatem. Hisce significantur vitia, quae non minore virtutum numero conculcasti, subiecisti, domuisti. Feritatem atque crudelitatem admirabili clementia. Iram & inuidiam pacientia & longanimitate. Detractionem, grauis eloquii maturitate. Loquacitatem circumspectissimo sermone. Helluositatem & ebrietatem, abstinentia & sobrietate. Duplicitatem cordis, veritate atque sinceritate. Rapacitatem atque saeuitiam, mitissimo tractabilissimoque ingenio. Superstitionem & idololatriam, relligione atque pietate. Mutam ignorantiam, sapientia atque doctrina. Immoderatam concupiscentiam, modo in affectibus temperandis. Rerum dilapidationem, parsimonia & frugalitate. Superfluam ambitionem atque tyrannidem, patriae paternitate. O foelicem ergo, ô terque quaterque tanto fundatore
|| [ID00181]
Iulio beatam Iuliam Academiam. Viue, egredere, vade, incede, consiste, sede gloriosissima inter oe̅s mundi academias. Augustissima, illustrissima, celsissima Princeps, principis filia, principum soror, & quam longo ordine illustrissimorum nepotum manet cathalogus amplissimus. Quam generosè orta, quam magnificè educata, quam gloriosè adolescis. Viue, & pro hoc funebri habitu, quem vt portares digna effecta es, pro lacrymis hisce, quas sub titulo filiae fundere meruisti, gaude etiam: in ipso inquam luctu gloriare; quia digniores pro simili tantoque obiecto academia nulla fudit, vel fundet vmquam. Fundator tuus, princeps tuus, dominus tuus, parens tuus tenet coelu̅, de coelo te respicit. Inde tibi aderit. Ibi Deo optimo maximo votis oblatis (vtpotè illi gratissimus) quidquid pro te volet impetrabit ille, qui in meliori statu non est verisimile vt tibi possit esse deterior. DIXI.


XML: http://diglib.hab.de/drucke/gn-sbd-15-1s/tei-transcript.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/rules/styles/projekte/oberhofprediger/tei-transcript.xsl