Transkription

Heidenreich, Johannes: Oratio de horribili et insolito terrae motu, ... ; Annexa est utilis expositio, de terrae motus causis, tàm Physicis, quàm Theolicicis.
[Inhaltsverzeichnis]
|| [ID00001]

ORATIO DE HORRIBILI ET INSOLITO TERRAE MOTV, QVI RECENS AVSTRIAM VEHEMENTER CONcussit, & aliquot vicinas regiones agitauit.
[arrow up]

CVI RECITATIONI ANNEXA EST VTILIS EXPOSITIO, DE terrae motus causis, tàm Physicis, quàm Theologicis.
[arrow up]

IN ACADEMIA IVLIA SCRIpta & recitata.
[arrow up]

A IOHANNE HEDERICO Theolog. D. & ibidem Professore.
[arrow up]

HELMSTADII Ex officina Typographica Iacobi Lucij. Anno M. D. xcI.
[arrow up]

|| [ID00002]

HActenus irati qui spernit Numinis ira̅, Nil nisi qui stulta mente profana sapit. Quae titubent passim terrae fundamina noscat, Fixa suis iussit quae Deus esse locis, Quae titubent passim fidei fundamina noscat, Fixa Deus verbo quae iubet esse suo. Quae dum tanta videt concurrere tristia signa Pectore conuerso desinat esse leuis. Et prope iudicium statuat nunc esse supremum, Quando ruinosum quod fuit omne ruet. Quando furor Sathanae cessabit, quaeque furentem In terris Sathanam turba secuta fuit. Iohannes Hedericus D.
|| [ID00003]

ILLVSTRISSIMO PRINCIPI AC DOMINO, DOMINO VLDARICO, REGNINOR VVEGIAE haeredi, Duci Slesuigi, Holsatiae, Starmariae & Dietmarsiae &c. Domino suo clementissimo, S. D.
[arrow up]

ILlustrißime Princeps, Domine clementissime, inter selectißima argumenta, quibus Apostolus Domini, in altera capitis octaui parte ad Romanos, consolatur omnes eos, quos Deus benignißimus, filiorum loco adoptauit, & quibus adhuc in vitae huius miserijs haerendum est: admodum graue est, quod ab exemplo totius naturae rerum est petitum. Eius principium hoc est: Etenim solicita creaturae expectatio, reuelationem filiorum Dei expectat, &c. In quo dicto vtitur significantiore voce, quae quidem haud incommodè reddita est, per sollicitam expectationem, sed tamen ad haec denotat affectum & gestum, auidißimè aliquid expectantis, & arrecto capite atq??? oculis eò conuerti, vnde aliquid quod magnoperè gratum sit, expectes. Qua de causa etiam Syriaca Noui Testamenti interpretatio, eiusmodi voce hic vtitur, quae oculos intendere, vel quasi in specula expectare significat. Hoc sensu Apostolus docet, totam rerum naturam vanitati, quod mox addit, hoc est, maledictioni & tristi impiorum seruituti subiectam, accuratißimè aspirare ad eam liberationem, quae filijs Dei futuro tem
|| [ID00004]
pore certo sit parata, & quia aeterna erit, minimè huius vitae miserias, adeo breues, ei conferendas esse. Id quod praecedenti argumento, magna verborum grauitate adserere coepit. Quod cum ita se habeat, meritò nobis etiam, quascunq??? vitae praesentis aerumnas, intrepido pectore ferendas esse indicat. Caeterum non abs re quaeritur, qua ratione, creaturis & rebus inanimatis solicitae expectationis, & quae ibidem subiungitur, gemituum & parturientis affectio tribui poßit? Sunt qni id fieri putant per prosopopoeiam, sicut & Chrysostomus ad hunc modum, condolentiam naturae rerum hic exponit. Sunt alij qui duplicem statuunt creaturarum gemitum: alium quidem absconditum, quem vnus Deus in creaturis videt & audit, & qui inanimatis sensuq??? carentibus tribuendus sit: alium verò reuelatum, quem & hi qui eum habent, sentiunt ac intelligunt, qualis in hominibus est pijs. Nam & de hac posteriore gemitus specie, mox Apostolus addit ipse, consolationis argumento sequenti, cum ait: Non solum autem illa creatura congemiscit, sed & ipsi qui primitias spiritus habemus, nos ipsi, in nobis gemimus ipsis, adoptionem expectantes, id est, redemptionem corporis nostri. Ad horum igitur gemitus, haud dubium est Apostolum respexisse, & his verbis singulari consilio vsum esse, vt piorum in hac vita, conditionem, vota & desideria describat, vtpote qui praecipua pars sunt creaturarum, cuius causa caeteras omnes & conditas esse, & hactenus conseruari constat. Qua ratione id quod praecipuam creaturae partem attinet, vniuersae tribui creaturae palam est. Quanquam de creatura
|| [ID00005]
in genere accepta, & hoc colligitur, cum illa post introductam per peccatum maledictionem, debitum finem assequi non poßit, & contra Deum conditorem, eiusq??? Ecclesiam vniuersam, Diabolis & impijs seruire cogatur, tacitè quasi eandem naturam tantos abusos damnare, & dolores ac gemitus piorum approbare. Hanc posteriorem expositionem, etsi proximè ad sententiam Apostoli accedere admitto, & quas praemisi caeteras non improbo: tamen huic quoq??? suum locum relinquendum esse censeo, qua omnes creaturae propter vanitatem, seu foedos abusus, & multiplices prophanationes, gemitum & dolorem suum ostendere intelliguntur, quando plures inusitatos motus & effectiones habent, quas ostenta aut prodigia nominare solent. Huiusmodi sunt tristes Cometarum flammae, Chasmata & alia in aëre incendia, crepitus & fragores concussorum armorum, fulminum & procellarum crebritas, earumq??? saeuitia, marium & fluminum subitae eruptiones & exundationes, cruoris ex terra scaturigines, monstrosi partus, & id genus alia. Inprimis verò his iure accensetur terrae tremor, titubatio, vibratio, arietatio, pulsatio & hiatus, qui eadem terra dehiscente, & profundam voraginem relinquente accidit. Cum quibus speciebus agitationis, saepe etiam mugitus & sonus sub ipsa terra editur. His ergo insolitis effectionibus, quasi voce quadam, praesagio & vaticinio, has Dei creaturas, multiplicem sui abusum, & fatales mundi ruinas, tandemq??? extremum eius interitum denotare, longo vsu & exemplis compertum habetur.
|| [ID00006]
In hoc numero prodigiorum, meritò accensemus terrae motum, quem recens horribiliter Austriam succußisse, & vicinas regiones agitasse, non sine perturbatione agnoscimus. Etenim non ignoramus ipsum Filium Dei & Mariae virginis, Dominum nostrum Iesum Christum tremores terrae, inter prodigia postremi temporis, quae sunt terrestria, recensere, illosq??? in singulis locis esse futuros affirmare. Qua in re ingens Dei elucet bonitas, qui non solum vaticinijs Prophetarum, Filij & Apostolorum, finem mundi, & iudicium extremum praedici voluit, sed certis etiam visibilibus signis, quae praecessura sunt, instans eius tempus cognoscendum proponit. Ad quem modum quàm maximè fidelibus suis prospectum esse voluit, vt illi inter tot tamq??? horrendas confusiones & dißipationes, quae tam in Ecclesia quàm imperijs mundi conspiciuntur, & in tanta mole calamitatum, quibus exagita̅tur, minimè cum Epicuraea multitudine putent, omnia haec casu, aut Deo nesciente ita geri, aut ipsum Ecclesiae suae curam abiecisse. Quin verò etiam quo crebrius huiusmodi prodigia accidunt, eò magis id quod sacris ostensum est oraculis, & animis eorum facilè exciderat, quasi postliminio in mentem sibi reuocari statuant. Adhaec cum insolita naturae rerum effectiones, & in primis terrae motus, insignes religionis & imperiorum mutationes portendere soleant, omnes per eos se commonefieri intelligant, de iusta Dei ira, aduersus scelera & impietatem, quae cum in mundo nimium accrescat, poenas accrescere, & attrahi, haud mirum est. Quamobrem lu
|| [ID00007]
gubria naturae indicia spectantes, aut etiam sustinentes cum alijs, ardentibus votis mitigationem poenarum à Deo expetamus, & verae poenitentiae exercitijs sedulò praestandis incumbamus. Deniq??? vbi haec accidunt, ab omnibus pijs, quod iubet Dominus ipse, attollenda sunt capita, & spes laeta est concipienda, de vltimo fine omnium aerumnarum huius vitae, qui est aduentus Iesu Christi ad iudicium vltimus, & cum gloria & maiestate summa erit coniunctus. Ob has igitur & alias causas, cum elapso autumno, in profectione à me suscepta, appulissem ad eas terrarum oras, quae prodigioso, de quo loquimur, motu agitatae fuerant, & percepissem, quae insolita & hactenus in his locis non audita accidissent, iudicaui mei esse officij, vt reuersus de illis auditores in Academia, oratione quadam publicè commonefacerem. Haec postquam in magna frequentia recitata esset, & praeter alios non paucos ex auditoribus, praeclari etiam viri quidam aliquoties monerent, imò & crebra efflagitatione lacesserent, vt publici eam iuris esse permitterem, nolui diutius eorum voluntati reluctari. Tuae autem Celsitudini, Princeps clementißime, vt hanc qualemcunq??? orationem, nuncuparem ac de dicarem, non solum quorundam praestantiorum virorum hortatu, sed & his rationibus sum adductus, quod iudicaui me posse & debere meo quoq??? loco gratulari, Academiae huic IVLIAE eam felicitatem, quod T.C. ex inclyto & potentißimo DANIAE regno, in hanc SAXONIAM missa, in ea diuerterit, & in hac Academia, vnà cum Illustrißimo Principe ac Domi
|| [ID00008]
no. Dn. Iulio Augusto, Duce Brunsuicensi & Lunaeburgensi, &c. florentem suam aetatem, & praestantem indolem, pietatis & optimarum literarum studijs hoc tempore excolere atq??? exercere statuerit. Quam sane gratulandi affectionem, mirificè auget maiestas, & regius splendor Natalium, quibus T. C. est conspicua. Non enim ignoramus, quae & quanta maiorum T. C. cum aliorum, tum aui pientißimi CHRISTIANI II. tùm patris fortißimi FRIDERICI II. rerum praeclarè domi forisq??? tempore pacis ac belli gestarum, extiterit gloria & virtus, quae ad omnem posteritatem duratura est. Quod autem prouerbio dicitur, è squilla non nascitur rosa, sed ex bonis & praestantibus naturis semina virtutum, & similes impetus propagantur, vt & poëta Venusinus canit:
Fortes creantur fortibus & bonis, Est in iuuencis, est in equis patrum Virtus, nec imbellem feroces Progenerant Aquilae columbam. Quapropter non dubium est T. C. generosißimae menti, semina virtutum maximarum, è tantis maioribus esse impressa quae ipsa nunc radices agunt, vbi institutione sedula, exemplis selectioribus & disciplina sanctiore, magis ac magis excoluntur. Quae sane omnia & singula maximae curae esse, nobilißimo magistro aulae, & incorruptis atq??? doctißimis praeceptoribus, quorum opera T. C. publicè priuatimq??? vtitur, adeò notum est, vt peculiari expositione mea hic non sit opus. Quantum etiam in ijs, quae dixi, T. C. iam pridem profecerit, & cum laude & approbatione omnium re ipsa praestet, ea indoles
|| [ID00009]
praeclara, ea vis ingenij, ea morum suauitas, quae in T. C. elucet, & ea sermonis latini elegantia, qua vtitur, cum caeteris virtutum ornamentis, quibus eminet, abundè testatur. His igitur & ego in spem optimam adductus, planè id mihi persuasum habeo, quod & submißè oro, vt sicut tantis dotibus Principe dignis animum T. C. imbutum habet, ita etiam hanc dedicationem serena fronte suscipiat, vtq??? orationi meae illustrißimi sui nominis titulum, veluti facem quandam, clementer praelucere patiatur. Helmstadij, Anno exuberantis gratiae 1590. XIX Cal. Ianuarij, quo die ante annos 589. biennio ante mortem Ottonis III. Imperatoris, qui mirabilia mundi dictus est, praeter alia ostenta, quae in coelo visa sunt, vehementißimus terrae motus extitit, qui non tantum seditiones & tumultus Romae exortos, & ab Ottone, de Crescentio tuba seditionis, sumto supplicio, sedatos designauit, sed & aliarum insigniorum in Imperio Occidentis (vt de Oriente non dicam) mutationum fuit index. Hoc enim tempore, ius eligendi Imperatorem Romanum, in solos Germanos translatum, & eo consilio Septemuiratus, siue senatus VII. Electorum institutus esse censetur. Sub hoc idem constitutae in Germania Monarchiae tempus, initia etiam Regnorum Hungariae ac Poloniae, & principatus familiae Hugonis Capeti in Gallia coincidunt. Deniq??? hunc eundem terrae motum, mox interitus ipsius imperatoris Ottonis est consecutus. Illustriß. C. T. demißè colens Iohannes Hedericus D.
|| [ID00010]

Oratio DE TERRAE MOTV, QVI RECENS HORRIBILITER AVSTRIAM CONCVSSIT, ET VICInas regiones Morauiam, Bohemiam, Silesiam, Lusatiam & Misniam agitauit.
[arrow up]

HABITA IV. NOVEMBRIS, ANNO 1590. In Academia IVLIA, quae est Helmstadij.
[arrow up]

ETsi iam postquam, Dei beneficio, ex peregrinatione mea reuersus sum, auditores clarißimi & literatissimi, rursus mihi accedendum erat ad tractationem eorum, quae in praelectione Confeßionis Augustanae à me inchoata sunt, & in tertio eius articulo, de persona, officio & beneficijs maximis, Iesu Christi vnici Seruatoris nostri pertexenda sunt: Tamen hac hora quaedam, ab hoc loco, & meo officio non aliena, nunc illis praemittenda censeo. Etenim in difficili & longinqua profectione, necessarijs nuper de causis à me suscepta, nonnulla quae hactenus in his terris insolita & prodigiosa omnino sunt certius percepi, quae ad omnium non solum cognitionem, sed & accuratam considerationem spectant, & quibus meritò ad acrius sacra oracula meditandi, & pietatem exercendi studium excitandi sumus. Ac licet multi reperiantur inprimisq??? imperiti, qui in hoc rerum genere saltem nouitatis adeò cupidi sunt, vt prouerbio illa etia̅ veluti grata commendari soleat: Tamen nobis potißimum ad ea est attendendum, quae vox diuina, ac res ipsa probè expendere iubet, & quibus maturius praemonendi & praemuniendi sumus, ne cum maxima hominum multitudi
|| [ID00011]
ne, sub finem mundi, praedicente Christo, stertente, & securitate sua in aeternum exitium sese praecipitante, simul incauti opprimamur.(Matth. 24. Luc. 17.) Constat autem hac tempestate multiplicia esse, & nimium, proh dolor, accreuisse, publica eiusmodi mala & damna, quae in cuiusq??? thalamos intrant, & quae iram Dei, fatalem mundi ruinam, magnumq??? diem Domini instare denunciant. Nam praeter bellorum saeuitiam, qua inter Germaniae nostrae fines, & extra illos, multae prouinciae, & integra regnaplurimis nunc annis crudeliter expugnantur, lacerantur, vastantur, & ad hunc vsq??? diem armis, cadaueribus, cruore & luctu complentur: omnibus in aperto etiam & explorata est, ingens illa fames & annonae caritas, quae Deo his flagellis scelera hominum castigante, ob exustos hoc anno agros, & raram inde secutam messem in omnibus ferè regionibus & terris deprehenditur, & quidem in ijs etiam, quae multas alias vbertate & fertilitate alioqui plurimum superant. Id quod de terra Bohemica, Morauica & Austriaca hactenus vulgò compertum est, qnod tantus frumenti prouentus in ijs fuerit, vt ad subleuandam vicinarum regionum penuriam, magnum terrae illae quotannis adiumentum attulerint. Nunc verò cognoui in hoc itinere meo, in his ipsis terris, adeò caros & raros esse fructuum prouentus, easq??? tanta inopia laborare, vt ope vicinarum, licet tenuiorum, quàm maximè indigeant, & quod aliunde ad eas frumentum aduehi necesse sit. Quin etiam aliquot in locis ibidem, & quidem hoc ipso tempore, quod post messem mox est secutum, cum transirem, quae ad victum, & ad equos alendum requirebantur, licet pecunia exponeretur, haberi non poterant. Quod cum ita sit compertum, quid deinceps sperandum erit, vbi futuro tempore, id omne quod residuum erat, ante aliam messem absumptum fuerit? Quàm atrox autem sit poena caritatis annonae & fames, quae publica est, & per omnes ferè vagatur regiones ex multis rationibus à quouis facilè colligi potest. Etenim in comminationibus, horribilium(Leuit. 26. Deut. 28.) poenarum, quae violatoribus legis diuinae denunciantur,
|| [ID00012]
& inter maledictiones recensentur, disertè malignus fructuum prouentus, sterilitas, & baculi panis fractio exprimitur. Qua ipsa fractione Deus etiam se pani vim alendi famelicos, subtracturum indicat, quod maximè famis tempore fieri res ipsa testatur. Vnde (2. Sam. 24. 1. Paral. 21.) cùm Deus optionem faceret regi Dauidi, inter tres illas capitales poenas pestem, bellum & famem: pestem mitius reliquis malum delegit. Nam pleriq??? ex illis, qui peste vehementius corripiuntur intra paucas horas spiritum Deo reddunt, omnibusq??? vitae curis, molestijs & diuturniore horrore mortis liberantur. Qui saeuiente Marte, & in praelijs cadunt, nec eos diu cruciari, necesse est. Qui verò fame exagitantur, sperant subinde aliquod remedium fore praesentibus malis, & tandem lenta morte, ideoq??? miserrima contabescunt. (Thren. 4.) Vnde & à Ieremia dicitur: Melius habuerunt interfecti gladio, quàm qui fame perierunt, quod hi contabuerunt ab agri prouentu confoßi. Qua de causa haud abs re prouerbij loco, illud apud veteres vsurpatum est: Miserrimum fame mori. Et Poëtae non temerè famem malesuadam vocant. Historiae etiam de vrbibus, quae diuturnis obsidionibus, ad cibi inopiam redactae sunt, abundè edocent, ad quae horrenda homines dira fames impellere soleat. Sed horum vt & aliorum, quae ad hoc genus poenae pertinent, enumerationem vberiorem nunc praetermitto, & ad suum locum reijcio. Aliud autem est, inter ea mala, quae quasi in Panegyre agminatim ingruunt, & inuicem sibi succedunt, de quo nobis peculiariter agendum est: nempe de ingenti & horrendo terrae motu, quo non tantum regiones vicinae superioribus septimanis concussae sunt & agitatae, sed & turres ac domus nobilißimae ciuitatis Austriae Viennae, praeter alia oppida, arces, vicus & pagos, deiectae & prostratae sunt. De eo cùm tantum ex rumusculis nonnullis fortè quaedam perceperitis, operae precium videtur, si res vt se habet, & à nobis, qui in vicinia illa fuimus, aliquanto certius explorata est, exponatur. Quare breuiter primum recensebo, quae de hoc insolito & prodigioso terrae motu, pro comperto habentur, & manifestius
|| [ID00013]
coustant, partim quidem ex ijs, quae publicè Olomuncij in Metropoli Morauiae vicina Viennae edita, & mecum allata sunt, partim verò à nonnullis fide dignis ad praecipui nominis viros perscripta, & mihi tum praesenti exhibita sunt, qui in eadem vicinia si no̅ simile̅ ruinam & hiatum, tamen terrae tremorem & vibrationem, non sine inge̅ti trepidatione sustinueru̅t, & qui hinc inde iter facientes coram aspiciunt quae acciderunt. Deinde postquam haec sine ambagibus & verborum inuolucris exposita fuerint, subijciam nonnnlla, quae ad descriptionem & causas terrae motus pertinent, è quibus etiam aliquo modo, quid huiusmodi ostentum portendere videatur, colligi poterit. Ex ijsdem omnibus erit obuium, quantoperè haec non solum scire, sed & probè expendere nostra intersit, & quae nobis necessariae commonefactiones inde petendae sint. Haec igitur quae simplicius, & nudis, quod aiunt verbis, à me exponentur auditores optimi, auribus optimis & beneuolis, quod mihi persuasum habeo, excipient. Ad XV. Septembris, noui quidem Calendarij, vicinis istis regionibus nunc vsitati: nostri verò siue veteris, ad V. eiusdem mensis, qui fuit Sabbathi dies, dominico proximus, hora ante occasum solis, integri nempe horologij XXIII. dimidij verò V. & VI. horis, non quidem vehementius succuti aut agitari, sed tamen euidentius tremere coepit tellus in Austria, Morauia, Bohemia, Misnia, Silesia & Lusatia. In cuius, quam vltimo, nominaui, tractu, primum in transitu meo quae acciderunt certius percepi, prope Görlicium, à pastore quodam, viro literatißimo, meo olim in ijsdem Musarum castris, siue Academia, commilitone & samiliari, cui percontanti, nihil simile de hac nostrâ Saxonia, vel de Marchia, per quam iter tum susceperam, recensere potui. Haec ergo quae attigi, terrae motus initia, in locis istis extitere. At verò paucis interpositis horis, media nimirum nocte, quae subsecuta est, & paulò ante horam primam, cum omnia alioqui ratione tempestatum aëris superioris essent tranquilla, tum demum non solum terra contremuit, in tot prouincijs, quas nominaui, sed & vehemen
|| [ID00014]
ter concussa fuit. Ac inprimis tota Austria, eiusq??? Metropolis Vienna, vrbs alioqui munitißima, quae Germaniae nostrae aduersus hostes infestißimos hactenus, Dei beneficio, existit propugnaculum, horribili clade affecta est. Nam primum in hac vrbe, fastigium maioris turris, in templo ad S. Stephanum, quod singulare illius ornamentum fuerat, adeò concussum est, vt lapides grandiores, arte excisi, magno impetu, per ipsius templi tectum delapsi sint, & idem fastigium ferreo tantum fulcro adhuc affixum dependeat. Totum igitur aedificium turris, tanta cum violentia commotum est, vt iam de illa penitus demolienda deliberetur, si modò facilè reperiantur, qui periculum in deportandis lapidibus tutò subire velint & poßint. Nec tamen si quicquam tentabitur, in eo sine ingenti pecuniae summa, id futurum putatur. Ibidem quoq??? turris altera, ei contigua, in qua campana rarae magnitudinis pendet, est collisa. Deinde ad portam Scotorum, itidem turris non solum penitus deiecta est, sed & templum ei contiguum in medio collapsum, adeò ruinae propinquum est, vt etiam illud demoliendum esse censeatur. Ac memorabile quidda̅ hîc accidit, è quo haud obscurè pijs mentibus deprehendere licet, Deo omnipotente prospiciente & moderante haec gesta esse. Etenim cùm quidam Macellarius, siue Artopola, hîc suum haberet, & in eo singulis cuberet noctibus, corruente turri, lapides quidem tabulas, quibus operiebatur taberna illa panaria penitus deiecerunt, & conquassarunt, sed ipse Artopola in eo mansit illaesus, licet vndiquaq??? lapides circa ipsum, magna mole delapsi, omnibus obuij essent. Qua in re perspicuum habetur documentum eius, quod Christus ipse asserit, Deum nempe (Matth. 10.) minimos etiam capitis nostri capillos, in numeratus habere, ac custodire, nedum vitam ipsam ac animam nostram. Nouit igitur ipse, quousq??? & quando inter ruinas & euersiones, quantumuis funestas & extremas singula moderari velit, & quos inter illas ad designandum infinitae potentiae & bonitatis suae manifesta indicia conseruare aut eripere: econtrà in quos ad declarandam iu
|| [ID00015]
stißimam suam aduersus flagitia hominum vindictam, animaduertere debeat. Id quod de exemplo, quod nunc subijcio, & quod in eodem terrae motu ibidem accidit, colligere etiam licebit. In hac enim vrbe praeterea publicum hospitium, cui à sole nomen fuerat inditum, ex lapsu vicinae turris, funditus corruit, & in eodem hi homines ruinis illis oppreßi miserè perierunt, videlicet (vt ad maiorem rei fidem nominibus suis exprimuntur) hospita ipsa, filia eius, Mater hospitae, duo mercatores opulenti, qui ad 5000. coronatos in aere reposito habuerunt secum, tabellarius quidam Lincensis, & duo equi. His alij tres homines annumerantur, qui eodem in loco prostrati occubuerunt. Vix igitur magno labore cadauera & ossa illorum hominum, qui permittente Deo ita conciderunt, ex ruinis lapidum tandem eruta sunt & conquisita. Insuper prostratae sunt & aeliae turres in ista vrbe, vt ea quae fuit ad Diuum Michaelem, quae ad horologij vsq??? locum deiecta est. Similiter praeter fastigia turrium, ad D. Laurentium & D. Iohannem, corruit turris Iesuitarum, proculdubio vt in primis & ipsis vna cum alijs hoc genere ostenti vellicentur aures, vt pectoribus suis perculsi ac concußi, rectius tandem expendant, quàm durum ipsis sit futurum, quod aduersus stimulum calcitrare, & abominationes suas, in templis quae occupant, continuando, simul pia Christi membra crudelius persequi hactenus non desistant, eoq??? modo praecauere nolint, ne se & alios palam in ruinam longè tristiorem, & exitium sempiternum praecipitent. Deniq??? intra amplißima vrbis Vie̅nensis moenia, nullum ferè aedisicium, nullum propugnaculu̅, nullum templum, ac nulla domus est, in qua non rimae, vel scissurae, vel similia vestigia illius tremoris ac co̅cußionis conspicia̅tur. Omnes igitur incolae illius supremae & infimae sortis, sicut & Vngari, alijq??? peregrini, ibidem commora̅tes, in tantam propterea consternatione̅ & anxietatem, sunc toniecti, vt magno numero extra moenia concesserint, & maximè nocturno tempore, in hortis suis suburbanis, ac sub dio pernoctauerint, metuentes, ne tota vrbs corrueret, & omnibus eius aedificijs penitus prostratis, ipsi simul opprimerentur.
|| [ID00016]
In alijs quoq??? locis eiusdem Austriae similia ex illo terrae motu, multoties tunc recurrente, horrenda & tragica, imò prioribus etiam atrociora sunt consecuta. Nam in pago prope Viennam sito, cui nomen Hernalsi, templum, & quaedam aliae domus collapsae sunt. Idem genus calamitatis oppidum aliud, quod Dula nominatur, hoc tempore sustinuit. Vicus quidam, domino Giero subiectus, & Siegritzkirchen dictus, in hoc terrae motu, vna cum templo, aedibus parrochialibus, & coemeterij muro concidit. Alius item vicus Pixendorff, ad Domini Ruberi ditionem pertinens, simili casu deletus est. His etiam pagus quidam nomine Pfaffensted accensetur. Iudenouij arx noua, sub Domino Helmardo Gorgero, vix ante triennium recens extructa, sub idem tempus cecidit. Alia praeterea quae Sitzbergum nominatur, & Domino Iohanni Iacobo à Greiß propria est, tanta violentia commota & concussa fuit, vt nemini in ea amplius habitare liceat. Nec omnia quae nomina̅tur loca nu̅c recenseo, in quibus ex tremoribus illis multa aedificia corrueru̅t, & homines aliquot morte improuisa perierunt, non pauci me̅bris suis laesi sunt, ac plurimi, quorum domus collapsae fueru̅t, in campis & sub dio miserabiliter incertis sedibus vagantur. Illud tantum addo penitus stupendum, quod quatuor milliaribus supra Viennam, moletrina quaedam ex aquis eleuata, & in solum vicinum, idq??? siccum, fuerit translata. Quo in loco simul multitudo piscium ex succußione illa, ad littus eiecta est. Praetereà infra Viennam, terra dirupta & dehiscens, adeò grauem & pestilentem edidit vaporem, vt homines illi ob tantum foetorem diutius subsistere non possent. Hiatus ille, qui latitudine sua dicitur excedere spacium, quo rotae curruum dißident, adeò profundam reliquit voraginem, vt nemo abyssum illius scire poßit, ac nulli absq??? periculo ibidem transire, aut iter facere liceat. Et haec quidem omnia in Austria, ad hunc modum sunt gesta. De caeteris verò ei vicinis & contiguis regionibus, vt Morauica, Bohemica, & alijs praesens cognoui, non quidem tantis concußionibus & ruinis arces, oppida, turres, vicus & pagos, in ijs
|| [ID00017]
concidisse, sed tamen omnia loca eo tremore, eaq??? vibratione agitata esse, vt manifestius nutare & ruinam minari visa sint. In ijsdem locis alicubi ex tremore & nutatione tanta campanae in turribus sonitum, non sine singulari omine suo ediderunt, & praeter lectos alios cunae infantium in aedibus, vnà cum parietibus & pauimentis ipsarum aedium agitatae sunt. Quod ad durationem attinet, non quidem, vt in Austria adeò vehementer & toties in caeterisquas nominaui regionibus, ille terrae motus deinceps fuit amplius animaduersus, sed tamen in quibusdam locis eiusdem indicia adhuc reliqua fuerunt, ad quae in mea peregrinatione vel post dies, XXII. vel post XXVII. perueni. In his igitur regionibus incidente illo tanto tremore, paßim homines, in extremam consternationem coniecti, adeò trepidarunt, vt in ea ciuitate Morauiae, in qua mihi negociorum meorum causa ad XIIII. ferè dies haerendum fuit, non solum qui in turribus vigilarunt, aut commorati sunt, ingens suum, in quo versarentur, periculum significarint, sed & pleriq??? ciuium censuerint, se in aedibus suis, ex lapide magna ex parte extructis, non posse amplius esse tutos, & ideo media nocte ex illis, in plateas & spaciosum, quod ibi est, forum pleriq??? concesserint, extimescentes, ne aedificia similiter vt Viennae factum est, corruerent, ipsosq??? opprimerent. Ad hunc modum cum omnes cognoscerent, in quantas rerum angustias conijcerentur, & intelligerent, Deum omnipotentem, in cuius manu sunt omnia, facilimo nutu, sicubi velit, omnia conquassare, prosternere, & euertere posse: rectè pius magistratus eiusdem loci voluit, vt publicè pro concione populus de eo commonefieret, preces ardentiores instituerentur, & homines conuersi ad Deum, de emendanda vita in melius, seriò meditari discerent. Hactenus rem, vt gestam esse cognoui, cursim breuiterq??? recensui, & gratum mihi, vt & procul dubio alijs futurum est, si qui prodierint, qui eam pluribus & accuratius, secundum plerasq??? circumstantias exposuerint. Caeterum quia hoc genus ostenti, planè insolitum, & in his re
|| [ID00018]
gionibus ad hunc modum non antea exploratum habetur, necessariò requiri videtur, vt secundo loco, quid de eo iudicandum, statuendum & expectandum sit, recitationi praemissae subijciatur. Ac sanè in coetu scholastico, & inter literatos, solidiore & aptiore, quàm coram imperita multitudine, in popularibus concionibus, tractatione, de grauioribus materijs vti possumus, ob rationes quas in oratione nuper hic edita & habita ostendi. Vnde de hoc ipso capite, Dialectico ordine, nonnulla quae partim Physicis, partim Theologis propria sunt monebo, vt ea quae ad descriptionem & causas terrae motus pertinent, rectius percipiantur. Qui igitur Meteororu̅ doctrinam tradunt, terrae motum definiunt, quod sit concußio & paßio quaedam, qua terra mouetur, quod fit cum exhalationes, vapores, aut venti terrae immißi, & à calore solis aliorumq??? sideru̅ calefacti atq??? impulsi, inter se luctantur, & erumpere nituntur natura sua in altum, ac cum viam non inueniunt, vi eam concutiunt, tremereq??? faciunt, vt aut hiatum patiatur, aut in similitudinem montis vel collis eleuetur. Qua ratione duplicem faciunt causam, terrae motus gignentem, aliam quidem remotam, aliam verò propinquam. Remotam statuit Plinius (Plinius lib. 2. cap. 79.) calorem Solis, & aliorum Planetarum, quibus vt fulmina ita & terrae motus aßignari solent, vt sunt Iupiter, Mars, Saturnus. Propinquam faciunt exhalationem, in terrae cauitatibus natam, seu ventum ibi generatum vel accersitum, terraeq??? inclusum, habentem vim tantam, ad ciendum terrae motum. Ea enim exhalatio, seu iste ventus, cum natura leuis sit, petit exitium, & sic postea erumpit. De qua causa propinqua ad hunc modum Pontanus (Pontanus cap. 31. Me teerorum.) scribit:
Ergo incerta ferens raptim vestigia anhelus Spiritus incursat, nunc huc, nunc percitus illuc, Exploratq??? aditum insistens & singula tentat, Si qua fortè queat victis erumpere claustris, Interea tremit ingentem factura ruinam Terra, suis quatiens, latas, cum moenibus vrbes.
|| [ID00019]
Dissiliunt auulsa iugis immania saxa, Procumbunt turres, sternuntur funditus arces, &c. Iam quae propinqua effectiua est, eam quoq??? materialem ponunt, nempe exhalationem seu ventum, in terrae visceribus concurrentem, siue in ea sit natus, siue aliunde immissus. De hac causa(Plinius ???bidem.) Plinius quoq??? sic habet: Ventos in causa esse, non dubium reor. Neq??? enim vnquam intremiscunt terrae, nisi sopito mari, coeloq??? adeò tranquillo, vt volatus auium non pendeat subtracto omni spiritu, qui vehit, nec vnquam, nisi post ventos conditos, scilicet in venas & cauernas terrae occulto afflatu, &c. Quam sententiam Plinij & Seneca probat, vbi narrat hiatum accidisse, & non post magnum interuallum ventos inde spirasse, qui illud iter iam sibi fecerant, per quod postea rursus ferebantur. Hic addantur quoq??? Lucretij versus:(Luereti??? lib. 6.)
Praeterea ventus cum per loca sub caua terrae Collectus parte ex vna procumbit & vrget; Obnixus magnis speluncas viribus altas Incumbit tellus, quo venti prona premit vis: Tum supra terram qua sunt extructa domorum, Ad coelumq??? magis quantò sunt edita, quaeq??? Inclinata, minant in eandem prodita partem. Formalem causam statuunt ipsam agitationem & luctam reciprocantium ventorum & concußionem terrae inde enascentem. Nam venti ibi conclusi, virtute aut natura sua eleuati, exitum quaerentes, cum nuspiam pateat, propter poros obstructos reciprocantur, & haud mediocri lucta reuerberantur, qua tandem terra concutitur & mouetur. Illud igitur quod ventum supra terram excitat, ac in nubibus tonitru, id in terrae meatibus vel cauernis tremorem efficit. De hac causa Ouidius canit:
Vis fera ventorum, coecis inclusa cauernis, Expirare aliquo cupiens, luctataq??? frustra Liberiore frui coelo, cum carcere rima Nulla foret toto nec peruia flatibus esset,
|| [ID00020]
Extentam tumefecit humum, ceu spiritus oris, Tendere vesicam solet, &c. De his praecipuis terrae motus causis, in eandem sententiam disputat Aristoteles, in suis quos de Meteoris scripsit libris, vbi asserit: (Aristeteles libr. 2. Meteer.) Necessarium esse, vt ex humido & sicco fiat exhalatio, atq??? ita commotiones. Addit etiam post hanc materiale̅ causam, nempe exhalatione̅, de caeteris ad hunc modu̅: Terra per sese est sicca: propter imbres verò multo humore in sese exuberat. Proinde à sole, & qui in ea est igni calefacta, multi quide̅ flatus extra eam, multum etia̅ intra eam gigni constat: atq??? iste quide̅ continuus profluit foras, alias vniuersus, alias verò introrsum fluit, alias diuiditur, vt partim subeat terram, partim foras dispergatur. Hisce positis Aristoteles colligit, ventu̅ terrae inclusum, ab exituq??? prohibitu̅, tremore̅ aut motu̅ excitare. Idem ventu̅ causam esse terrae motus, huiusmodi ratiocinatione confirmat: Quicquid motus est maximê co̅citatiuum, est causa motus: Ventus est eiusmodi: Ventus ergò est causa motus: Maiori rursus huiusmodi attexit: Quicquid plurimum meare potest, & vehementißimum est, motus maximè concitatiuum est, ventus plurimum meare potest, estq??? validißimus: Est igitur motus aut tremoris maximè concitatiuus. Quod ipsum Aristoteles etiam declarat simili à corpore humano petito. Quemadmodum enim in corpore nostro, & tremorum & pulsuum causa est, recepta & obstructa vis spiritus: Sic & in terra flatus similia efficit, & alter quidem motus, veluti tremor, alter veluti pulsus existit. Ex quo ipso loco, vt & alijs, eiusdem Aristotelis, de speciebus terrae motus addi poterat, quas tamen breuitatis studio praetereo. Deniq??? quod obiectum terrae motuum attinet, idem edocet validißimos ibi fieri motus, vbi mare est fluidum, aut regio est fungosa aut spongiosa vel subterraneis specubus, locis antrosis vel cauernosis abundat. Huiusmodi tremores crebrius accidere affirmat circa Hellespontum in Achaia, Sicilia, quae per terrae motum à continente, siue ab Italiadiuulsa est, & Eubaea, vbi sunt aestus
|| [ID00021]
maris. Ad eundem modum Batauorum tractus, aliaq??? loca cauernosa, rectè à cauernarum multitudine Hollandia dicta, huic malo saepè sunt obnoxia. Haec de terrae motu & de causis eius, Physici aut Philosophi, & inter eos quidem praecipui disserunt. Quod verò neutiquam rei tantae, his suis descriptionibus illi satisfaciant, non solum de testimonio Theologiae nostrae constat, sed & ipsi autores è prophanis haud postremi, perspicuè testantur. Nam vt de alijs non dicam, vel vnus Aulus Gellius satis apertè id indicat, ex quo integrum ea(Aulus Gellius lib. 2. cap. 28.) de re locum hîc subijcere libet. Verba eius haec sunt: Quaenam esse causa videatur, quamobrem terrae motus fiant, non modò his communibus hominum sensibus opinionibusq??? compertum non est, sed ne inter Physicas quidem Philosophias satis consistit, ventorum ne viaccidant, species hiatusq??? terrae subeuntium: an aquarum subter viterrarum cauis vndantium, fluctibus pulsibusq???, ita vti videntur existimasse antiquißimi Graecorum, qui Neptunum appellauerunt: an cuius aliae rei causa, alteriusue Dei vi ac Numine. Nondum enim (sicut diximus) pro certo creditum. Propterea veteres Romani, cum in omnibus alijs vitae officijs, tum in constituendis religionibus, atq??? in Dijs immortalibus animaduertendis, castißimi cantißimiq???, vbi terram mouisse senserant, nunciatumq??? erat, ferias eius rei causa edicto imperabant. Sed Dei nomen ita vti solet, cui seruari oporteret, statuere & edicere quiescebant: ne alium pro alio nominando, falsa relligione populum alligarent. Eas ferias si quis polluisset, piaculo ob hanc rem remotus esset, hostiam siue Deo, siue Deae immolabat. Idq??? ita ex decretis Pontificium obseruatum esse M. Varro dicit: quoniam & qua vi, & per quem Deorum, Dearúmue terra tremeret, incertum esset. Hactenus Gellius. Ex hoc testimonio abundè colligitur, iam olim Romanos multis rationibus adductos sensisse, non posse à quopiam sufficientes causas generationis terrae motus exponi, sed eum prodigium aut portentum habendum esse. Quemadmodum enim in caeteris me
|| [ID00022]
teoris, & naturae partibus multa concurrunt arcana, quae acie mentis & sensibus humanis assequi non licet, ita & idem de terrae motu multò potius deprehenditur. Deinde ipsi Physici aut Philosophi non sibi constant, in constituendis terrae motus causis progenerantibus (Aristoteles libr. 2. Meteor. cap. 7.) & materialibus. Nam & Aristoteles ipse causam dicturus de terrae motu, quatuor inter se discrepantes de eo opiniones recenset, quarum prima fuit Anaxagorae, secunda Anaximenis, tertia Democriti. Ex his Anaxagoras aërem descendentem in inferiores terrae partes: Anaximenes terrae vel humiditatem, vel siccitatem nimiam: Democritus aquam pluuialem in terrae visceribus conditam, concußionis causam esse statuit. Quae sit quarta Aristotelis, antea ostensum est. His insuper Seneca addit quintam Thaletis Milesij, qui terram aquis sustineri, & tanquam nauim moueri asseruit, ac huius motus causam esse, quae terram ita agitet. Quas singulas hîc opiniones prolixius discutere, operae praecium non videtur. Non igitur mirum est, Romanos in tanta varietate opinionum, & rei ipsius difficultate, physicas rationes neglexisse & statuisse, terrae motum contra naturam esse. Vnde & potius ad singularem quandam Dei (quem tamen illi ignorarunt) vim & potentiam sibi hîc spectandum, deq??? illo Deo placando, seriò consultandum esse iudicarunt. Inprimis verò de recenti Austriaco illo, & vicinarum regionum terrae motu, de quo loquimur, multis rationibus colligitur, eum instar portenti & prodigij meritò habendum, nec sufficientes de eo causas Physicas exponi posse. Etenim Philosophi (vt & supra de obiecto terrae motus attigi) sentiunt loca mari vicina, quàm maximè ac frequentißimè huic concußioni subiecta esse. Cuius rei rationem reddit Aristoteles, quod loca illa sunt fungosa, & cauernis abundant, siquidem mare, tanquam per venas terram ingreditur, efficiens meatus siue cauernas in ea, in quibus spiritus postea generantur, qui cum natura leues sint, exitum petunt, ac cum aliquantulum commorantur, plurimum augentur,
|| [ID00023]
donec ita tandem magna illa spirituum copia, terrae lateribus concußis ingenti impetu erumpat. Idem cum Aristotele sentiunt Plinius & Seneca, qui addit quo terra sit rarior, eò plus eam spirituum habere, qui quo copiosiores sint, eò vehementiorem motum efficiant. Id quod probat adhibitis quibusdam exemplis, vt quod Cyprum dicit saepius sic agitari, vt & Tyrum cum multis alijs, quibus mare est vicinum. Iam quod Austriam, quod Morauiam, quod Bohemiam, quod Silesiam, Lusatiam, & Misniam attinet, publicè constat, has regiones longè à mari abesse, & licet Austria caeteris Adriatico propinquior sit, tamen ob montes & amplos quosdam tractus, qui interpositi sunt, à maris alluuione, satis alioqui tuta est. At verò adserit & hoc Plinius, montosa loca huiusmodi motui obnoxia esse, quod in his magnae & spirituosae cauernae, vt plurimum lateant. Id quod ostendit exemplo Alpium & Apennini montis, quos saepe ita tremuisse dicit. Sed res ipsa docet longè aliam esse rationem montium in istis locis, praesertim mari vicinis, quam in his partibus Septentrionalibus, de quibus ipse Seneca scribit, parum omnino aut rarißimè eas concuti & moueri, quia terra in ijs arenosa ita sit constituta, vt fumi seu spiritus sensim, & sine impetu ascendant. Hinc de historiarum descriptionibus constat, rem inauditam in his locis, & prodigij loco habitam fuisse, cum Anno Christi 1200. ingens terrae motus, meridiano tempore excitatus, aliquot diebus consequentibus multa aedificia in Polonia & vicinis regionibus conquassauit. Praeterea admodum conspicua est planities in plerisq??? tractibus Austriae, Morauiae, & ipsius Bohemiae medio, vt eò minus illud Plinij habere hic locum poßit. His quae recitata sunt, & è quibus facilè intelligitur, ea quae in his locis non sunt ad hunc modu̅ audita, ex Physicis rationibus satis deduci non posse, accedit & illud, quod no̅ in vno aliquo tractu, aut per vnam regionem, quod exempla alioqui pleraq??? docent, sed per tot tamq??? amplas prouincias simul & semel, eodem Au
|| [ID00024]
tumni tempore, eodem mense, eodem die, & eadem hora, horribilis hic motus terrae accidit. Illud sanè asserit Seneca, si quam latißimè terra succutiatur, vltra 200. Italica milliaria non occupare terrae motum. Hoc verò etiam spatium, recentem terrae motum exceßisse, distantiam locorum istorum supputanti, haud obscurum erit. Vnde verò tanta copia, & tantus impetus spirituum enatus esse euincetur, quo tot loca vno eodemq??? temporis momento concussa sunt, & cum alioqui spiritus illi, vt omnes halitus, sua natura sint volucres, & instabiles, quis ita consolidatos fuisse demu̅ demonstrabit, vt in tot regiones incumberent, & terram in illis tanta vehementia longè lateq??? concuterent? At licet credibile sit, vi aliqua stellarum (vt & Philosophi memineru̅t) halitus illos augeri, & impetus accendi potuisse, & eam ad rem crebriores Eclypses Solis & Lunae, cum maiorum Planetarum coniunctionibus & oppositionibus mortalibus diris ac funestis, multu̅ contulisse: tamen non sine prodigijs & portentis omnia illa quoq??? agminatim quasi, postremis huius seculi annis concurrere in confesso est. Omißis igitur ijs, quae prolixius de Physicis rationibus, exponi poterant, ad Theologicas potius accedamus, è quibus certius edoceamur, vnde, quo consilio, & quàm tristi euentu, terrae motus fiant, vt his commonefacti de ira Dei, & venturis poenis, ad agendum maturius poenitentiam, & vitae emendationem excitemur. Etsi autem eiusmodi emendatio vix expectari potest, ab impio mundo, qui tam olim deplorante Apostolo Domini, , & ideo portenta quae rara sunt, mox obliuione sepelire, & quae frequentiora ac peruulgata sunt, contemnere consueuit: tamen commonefactiones piae, quae in lectionibus ac concionibus sacris fiunt, semper pondus suum obtinent, apud sanctum illud, quod sibi Deus reliquum seruat semen, & apud pusillum gregem, quem ipse Dominus monet, ne metuat, quia complacitum sit (Luea 12.) Patri ipsorum, dare ipsis regnum. In eo quippe grege semper aliqui supersunt, veri Atlantes, coelum humeris portantes, hoc est, sustinentes pondus irae diuinae, ne mundus, aut in eo regna, ditiones
|| [ID00025]
& vrbes, vt subinde merentur, penitus subuerta̅tur, quiq??? iam periclitantibus & ruentibus illis, stant in ruptura, vt Propheta loquitur,(Ezech. 12.) & se quasi medios interponunt, ardentioribus suis precibus & constantifiducia misericordiae diuinae, quam inter calamitates retinent. In eorum igitur gratiam nonnulla, quae de terrae motu, poena certè horribili, ex sacris oraculis, auribus purgatis hauriant, & exactius perpendant, nunc subiungam. Etenim sacra scriptura pluribus in locis, tàm in concionibus Prophetarum Amos, Zachariae & Nahum, quàm in scriptis Euangelicis,(Amos 1. Zach. 14. Nahum 1.) in historia paßionis & resuscitationis Christi, non solum terrae motuum meminit, eorumq??? stupenda exempla proponit, sed & de summo efficiente Deo ipso, ne is cum Ethnicis ignoretur, nos omnes luculenter erudit. Ad quem modum in libro Iobis perspicuè dicitur: Deum transponere montes, neq??? praesensisse illos, quos in ira sua subuertit, Deum commouere loco suo terram, vt eiuscolumnae quatiantur. Est ergò ipsius Iehouae, grauißimam & ponderosißimam terrae molem concutere, & attollere, & vt hîc dicitur, quandoq??? etiam transferre, vbi voluerit: Id quod & Plinius deprehendit, qui de facto ac miraculo haec obseruata esse(Plinius libro 2. cap. 83.) scribit, & ideo aliquot exempla recenset, quae temporibus Consulum & Romanorum Imperatorum, quo ad sublatos & translatos montes ingentes, & quae ad prata oleasq??? in contrarias sedes, intercedente via publica, non sine tristi euentu transpositas acciderunt, & ea etiam ingentia terrarum portenta, & mira ostenta appellat, quorum nimirum firmae rationes aßignari nequeant, sed quae inter admiranda Dei opera referri necesse sit. His igitur annumerandum omninò erit etiam id quod de moletrina ex aquis per succußionem recens factam eleuata, & in siccum solum translata, superiori narrationi adieci. Cum Iobe idem regius vates, in hymnis suis profitetur sacris, vbi sic canit: Sit Iehouae maiestas aeterna, & gaudeat Iehoua operibus(Psal. 104.) suis. Quo prospiciente in terram, illa tremuit: quo tangente montes, illi fumant. Quibus verbis non sine insigni emphasi, tanta̅
|| [ID00026]
Dei esse, in eiusmodi prodigijs, & admirandis operibus potentiam indicat, vt non aliquo concutiendi aut vehementius percellendi labore ei sit opus, sed solo aspectu, tactu, & nutu terram, vbi velit, permoueri aut contremiscere faciat. Ipsa sanè tellus, à summo opifice rerum omnium Deo ita est condita, vt regulari seu ordinaria ratione, firma consistat, nec moueatur, sed perpetuam quietem pro sui stabilimento habeat. Qua (Psal. 93. & 104. Eccles. 1.) de re etiam multa sacrae scripturae testimonia habentur, quibus terra non moueri, sed stare, & quidem in perpetuum dicitur. Vnde & in dicto Iobis, quod iam attigi, & alibi paßim in sacris literis, bases & columnae attribuuntur terrae, eademq??? firma & scabellum Dei appellatur. Quibus epithetis non dubium est, stabilem ipsius quietem significari. Praeterea ipsa experientia, terram quidem stare, sed coelum moueri, sensu testatur. Nec opus est nos moueri quicquam argutijs, quibus huic sententiae contradicitur: vt quod Aristoteles scribit, plerosq??? Philosophos, & in his Pythagoricos, suo olim seculo sensisse, terram moueri circa centrum mundi. (Cicer. 4. Aead.) Quod item Nicetas Syracusius, vt Cicero ex Theophrasto refert, omnia in coelo stare, & nihil praeter terram in mundo moueri (Plutarchus libr. 3. de placitis philosophorum.) sensit. Quales sententiae apud Plutarchum quoq??? de placitis Philosophorum leguntur, quas nostro quidem tempore Nicolaus Copernicius renouare voluit. Sed his meritò opponimus perspicua sacrae scripturae testimonia, & ipsam rerum naturam siue experientiam, à qua cum discrepent opiniones illae, non minus certae sunt aut verae, quàm illa Anaxagorae Physici, inter ambitiosos illos Philosophos haud postremi, qui niuem nigram, minimeq??? albam esse seriò dixit. Quod etiam de corporibus naturalibus, sese inseparabili & essentiali proprietate sua mouentibus, ex Aristotele obijci solet, id facile distinctione motus, qui rebus naturalibus ac non semper inest diluitur. Illud ergo fixum est & ratum, terram stare nec moueri, vel recto vel circulari motu, nisi vbi fortasse pars illius quaedam à re
|| [ID00027]
liqua mole, velut membrum à suo corpore auulsa, & sursum proiecta fuerit. Quae tame̅ ipsa pars auulsa, naturalem quoq??? sedem, impetu quodam & instinctu naturae mox petit & requirit. Id quod etiam de alijs rebus naturalibus proprium, quem Deo destinante sunt naturae locum appetentibus, est notius, quàm vt exponi debeat. Quamobrem cum de ordinaria terrae constitutione, hoc sit manifestum, sequitur quoties terrae motus fiunt, id extra ordinario quodam Dei opere, hoc est, praeter naturam terrae accidere. Hoc autem fieri censendum est, primo manifesto Dei miraculo, cuius exempla in historia paßionis, & resurrectionis Christi, vt & in Actis Apostolicis, de motu loci, in quo erat multitudo credentium, congregata habentur. Deinde interuenientibus naturalibus causis, fiunt terrae motus, qui licet non planè sint miraculosi, tamen nihilominus sunt extraordinarij, nec rationes de ijs satis euidentes, vt dictum est, ostendi possunt. De hoc tamen genere id quocunq??? modo ratiocinantur, quod praeter naturam ventus aliquis vehemens, in terram aliquam hiantem, aut quacunq??? ratione apertam, sese insinuare, & altius penetrando, in terrae visceribus, tanquam in carcere inclusus luctari, & exitum quacunq??? potest, ingenti vi, & insolito eius quidem terrae partis, in quam incubuit, impulsu & agitatu quaerere, ac tentare videatur, quodq??? non citius quiescat, quàm vbi in vno & aliquot locis, per terrae hiatum, quasi per foramen factum & repertum, delapsus sit, vt & in horribili terrae motu illo, qui vt diximus in Austria diuino permissu accidit, idem factum esse intelligimus. Nam vbi terrae motus, & praesertim ingens accidit, vt plurimum huiusmodi terrae hiatus sequuntur, subsiditq??? solum & tellus, vel montes nascuntur, vel explanantur. Iam postquam non casu aut temerè, nec ex sola, quam Physici monstrant, materia mouente, sed potius suprema causa ciente terrae motum sieri perpalam existit, cum primis etiam causae eius finales considerandae sunt, de quibus sacra scriptura itidem nos probè informat. Nam Deus ideò terram tantopere & quidem tam tristi
|| [ID00028]
cum cuentu quandoq??? concuti sinit, vt homines hinc intelligere discant, se & hanc ipsam terram, siue sedem suam, solius Dei infinita potentia & beneficio, immotam esse aut consistere, & ideo vt ob caetera benefacta, ita & ob illa eum à nobis, de exemplo sacrorum Dauidis hymnorum celebrandum, recteq??? his donis & commoditatibus, dum datur & licet, perfruendum esse. Ac sanè ea est hominum stupiditas & oscitantia, in agnoscendis cum caeteris beneficijs Dei immensis, tum ijs, quae ratione telluris, multo & (Philo in lib. Quod mundus sit incorruptibilis.) magna ipsi percipiunt, & ob quae haud abs re Philo illam Pandoram quasi dictam à Poëtis censet, vt ne quidem illi de his cogitent, tantum abest, vt Deo pro illis gratias agant, eumq??? celebrent. His ergò portentis & terrae pulsibus, stimuli eis subduntur, & pectora pulsantur, vt excitati, aliquando altius animo infignat bona, quae ipsis innumera praestantur. Deinde per terrae motus & horrendas concußiones, hiatus atq??? ruinas quae vt plurimum illis coniunctae sunt, iram suam Deus testatur, & iustam exercet vindictam, aduersus imptetatem & scelera, quae ab hominibus perpetrantur. Hinc verißimè à (2. Reg. 22.) Dauide dicitur: Commota est terra & contremuit, & fundamenta montium concussa sunt, quia iratus est Dominus. Et Nahum Propheta, de diuina vltione, mox ab initio oraculorum suorum disserens, grauiter monet, à Deo concuti montes, & colles dissolui, siue, vt ex Chaldaeo legitur, disrumpi. Etenim adeò terribilis est Dei punientis scelera, tam potentia, quàm vindicta, vt ne montes quidem eam sustinere poßint, sed disrupti dißiliant, & hiatus inter eos horribiles aperiantur, perinde ac si terra ipsa Deo opem ferre, & arces, oppida, pagos, in quibus hostes & contemptores eius habitant, absorbere gestiat. Exempli loco sit terrae motus, cuius à Prophetis, Amos & Zacharia fit mentio, & tempore Asariae, vel Vsiae, qui Rex Iudae in ordine IX. vel vt alij numerant XII. fuit eam ob causam accidit, quod Deus aduersus eius impietatem & arrogantiam, qua vocationem suam transgressus erat, publicè praeter alias poenas vindictam exercuit. De quo ad hunc modum
|| [ID00029]
Iosephus scribit: Corruptus est arrogantia & inflatus mortali potentia,(losophus antiq. lud. lib. 9. cap. 11.) immortalem illam ac sempiternam coepit non magnifacere, nec regionis nec pietatis admodum obseruans, ita vt ad paternam impietatem videretur procliuior, ad quam & ille prolapsus fuerat, quod fortunae fauorem & perpetuos successus, in rebus maximis(Anno mu̅di 3170. Ante natiuit. Christi 794.) moderatè ferre nesciret. Et cum venisset solennis festi celebritas, sumto sacerdotali habitu, ingressus talem ad aureum altare Deo suffitum facturus astitit. Accurrit eo mox AZarias pontifex, octuaginta sacerdotum globo stipatus, & Regem compescuit, vociferans ac negans hoc illi fas esse, sed solis sacerdotibus datum suffire, qui sunt ex Aaronis genere, iubebatq??? vt exiret, & Deum talibus factis prouocare ad iram desineret. Tum Rex commotus mortem illis, ni quiescerent, minatus est. Et ecce ibi terra vehementer concutitur, fissoq??? supernè templo radius Solis & Regis improbum ferit, quod è vestigio lepra contactum est. Acceßit huc & aliud prodigium, quod eodem terrae motu ante vrbem in loco, qui diciur Eroge, dimidium montis ad occidentem vergentis reuulsum, & per quatuor stadia volutum obiecta demum orientalis montis constitit, obstructa via publica, & oppressis ruina hortis regijs, &c. Simile exemplum vindictae diuinae, quam Deus per terrae motum exercuit, in vrbe Antiochena Nicephorus recenset. Accidit hic terrae motus snb Iustino Imperatore, circa annum Christi 527. vbi quidam eundem mensem & ferè diem & horam annotant, quo Austriacum & vicinarum regionum terrae motum recentem (secundum Calendarium nuper introductum, quod à veteri diuersum, & ab ordinibus Imperij protestantibus non receptum est) contigisse audimus, nempe 14. diem Septembris, post quem tunc etiam Dominica proximè secuta est, licet alij scriptores 14. Cal. Iulij aßignatum habeant. De eo igitur Nicephorus ad hunc modum scribit: Ea tempestate grauißimus omnium(Nicephorus lib. 17. cap. 3.) qui fuêre terrae motus, vrbem penè totam prostrauit 14. Septembris die, quarta noctis hora: idq??? propterea, quod ciues à diuinis legibus alieni tanquam beluae feris animis viuerent, omniq???
|| [ID00030]
vicioru̅ intemperie agitarentur. Alij scriptores addunt adeò horrendum fuisse illum terrae motum, vt parum abfuerit, quin tota vrbs corruerit, ciuiu̅q??? sepulchru̅ facta sit. Euphrasius Antiochiae Episcopus eo obrutus obijt, templa collapsa sunt, vrbisq??? de cor perijt. Iustinus Imperator nunciata hac clade grauißimè indoluit, abiectisq??? diademate & purpura, sacco indutus & cinere aspersus, per multos dies luxit: ad vrbis quoq??? restaurationem pecunias & opifices misit. At verò cum vix bienniu̅ esset elapsum, Imperatore Iustiniano, successore Iustini, penultima die Nouembris, Antiochia passa est alium terrae motum, quo longè vehementius quàm antea concussa, & ferè funditus euersa & diruta fuit. Nam praeter aedificia quae rursus cecideru̅t plurima homines etiam numero 4870. ruinis illorum oppreßi perierunt. Ciues itaq??? discalceati vrbe exeuntes, & Deum supplicationibus ac litanijs placa̅tes, cum crebris eiulationibus exclamaueru̅t: . Ibi vir quidam pius, visione diuina monitus, praecepit ciuibus, vt superioribus aediu̅ suarum postibus inscriberent: CHRISTVS NOBISCVM: STATE. Quo facto ira Dei resedit, ac terrae motus sedatus est. Non addo, quod longè ante haec tempora nempe circa annum Christi 114. eadem Antiochia per terrae motum penitus ferè euersa sit, vbi & montes vicini conuulsi sunt & subsederunt, fluuij defecerunt, & terra horribilem quendam mugitum & mare fremitu̅ edidit, tantusq??? fuit & tot rerum ruentium fragor, & hominum obrutorum clamor, & cum mixto puluere caligo tanta, vt nemo alterum vel videre, vel alloqui, vel audire posset. Hic etia̅ multa non recenseo, quod anno altero Imperij Leonis, Christi verò 462. alius terrae motus, Antioc hiae, nec minus vehemens extiterit, quàm caeteri fuerunt, qui idem ad XIIII. diem Septembris refertur. Ex eodem igitur ornamenta praecipua ciuitatis omnia penè deiecta ac subuersa sunt, vt publica Imperatorum magnisicentia exornata domus palatiorum, cum porticibus, ante palatia, tetrapylae, turres, balnea Traiani, Seueri & Adriani Imperatorum, &c. Haec ideo de Antiochina vrbe recito, vt intelligatur non mirum esse, cur iam olim
|| [ID00031]
vrbs illa & Metropolis Syriae, sicut & plures aliae (in primis Tyrus, Constantinopolis, Roma, Neapolis, Alexandria, Constantia, Leodium, &c. quas vt & integras prouincias breuitatis studio praetereo) toties concussae fuerint, & cur his temporibus eiusdem celebritatis vrbes & regiones concutiantur, quod nimirum homines in illis diuinarum legum obliti, non solum Epicuraeo more, siue vt Nicephorus ait, tanquam beluae vixerint, sed quod de eadem Antiochena vrbe ex scriptoribus cognitum habetur, eam plerumq??? receptaculum fuisse haereticorum, qui verè Catholicam Apostolicam & orthodoxam fidem oppugnarunt, sicut de Pauli Samosateni & Arrianorum blasphemijs constat, quas vrbs illa, licet publicè damnatas, diu multumq??? fouit, ijsq??? adstipulari haud est verita. Quemadmodum igitur in ipsis tam gubernatoribus, quàm subditis magna fuit inconstantia, & in causa religionis EZeboliana leuitas, qua hinc inde à quouis vento se agitari, & contra veritatem in verbo Dei patefactam seduci admiserunt, vt ab vna opinione ad alteram delaberentur: ita turres & aedificia ipsorum per horribilem terrae motum postea agitata, & penitus iusto Dei iudicio collapsa sunt. Tertiò per terrae motus non tantum poenae, quas praesens aut instans eorum concußio affert, vt dictum est, exercentur, sed & quae paulo post secuturae sunt portenduntur & denunciantur. Id quod iam olim Plinius obseruatum esse ostendit, vbi ad hunc modum(Plinius lib. 2. cap. 86.) de terrae motu & hiatu scribit: Nec verò simplex malum, aut in ipso tantum motu periculum est: sed par aut maius ostentum, nunquam vrbs Roma tremuit, vt non futuri euentus alicuius id praenuncium esset. Nam vt & supra ostensum est, de testimonio Gellij, quoties terrae motus accidit, Romani & ipsi plurimum commoti sunt, & religionis studio diligentius quàm alias vacarunt, quia illum contra naturam, sine Physicis rationibus fieri censuerunt, quod magnas easq??? publicas calamitates, nempe inundationes, bella, pestem, mutationem Imperij, caritatem annonae & alias deinceps secuturas denunciaret. Hoc idem praeter experientiam
|| [ID00032]
Mathematicis persuasum esse constat, quorum haud postremus Hieronymus Cardanus, qui nostra aetate apud Mediolanenses & Venetos in magna existimatione fuit, his verbis id testatur: Terram ex flatu scindi, & maximas indicare seditiones haud dubium est. Idem: Terrae motus magni, bellum aut pestem nunciant, vel tyrannicam oppreßionem. Efficiunt & segetum inopiam, & famem. At ipsi quandoq??? nihil amplius minantur mali, dirutis vrbibus, ac pagis, mortalibusq??? qui in eis habitant oppreßis. Haec Cardanus. Addunt etiam Philosophi de quibusda̅ his euentibus suas rationes. Nam post terrae motum inundationes consequi ideò dicunt, quia exhalatio in profunditate existens, magna vi eiecta, quicquid est aquarum simul suo impulsu foras expellit. Vnde non rarò particularia diluuia, vel simul cum terrae motu accidisse, vel mox post illum esse consecuta, de exemplis constat. Pestem quoq??? ac varia morborum genera inde enasci, hac ratione ostendunt, quod fumi & halitus venenati, in visceribus terrae putrefacti, post eruptionem sua putredine aërem inficiunt. Quam ipsam putrefactam exhalationem Mephitim, hoc est, putridum halitum nominant. Quemadmodum verò supra aßignatum est, nos causas certò in huiusmodi maximè insolitis casibus perscrutari non posse, ita fines eorundem, atq??? effectiones quas secuturas portendunt prospicere, admodum est difficile. Interim consentientis experientiae exemplis, siue testimonijs quae sunt vice demonstationis, constat, tremores terrae concussae, illos, quos referente Cardano attigi, longè tristißimos effectus comitari. Hic igitur longa series exemplorum huiusmodi ex historijs veteribus & recentibus pertexi posset, nisi breuitatis habenda esset ratio. Nonnulla tamen de euentibus, quae terrae motus antea nominatos, esse secutos constat, commemoranda esse censeo. Ac primò expendendum est historiae sacrae exemplum, de terrae motu, prodigioso, qui anno XXVII. regni Vsiae vel AZariae in Iudaea accidit, & adeo prodigiosus fuit, vt & in prouerbium abierit, sicut ex concionibus Propheticis & Hebraeorum Seder Olam
|| [ID00033]
colligitur. Is ergo non solum ideo tunc accidit, quod Vsias suae vocationis oblitus, temerè alienam vsurpauerat, sed vt quoq??? praenunciaret perniciosas seditiones, & ingentes bellorum motus, aliasq??? valde memorabiles mutationes, quae tum publicè, & quidem longè lateq??? impendebant. Nam circa hunc terrae motum coepit regnum Macedonicum, è quo postea enata est Monarchia Graecorum, quae ad Machabaeos vsq??? durauit, & non tantum alios populos, sed & gentem Iudaicam, ijsdem Machabaeorum temporibus potißimum, grassantibus Alexandri Magni ducibus, maximis cladibus affecit. Deinde circa eundem terrae motum, postquam Vsias leprosus esset, & Iothaneus filius, regnum (referente Seder Olam) loco eius administraret, quàm maximè creuit potentia Assyriorune, & tum primum, si rectè iudicamus, Monarchia, vel summum inter eos, prae caeteris, coepit imperium, quod Phul, qui & appellatur Nahonaßar condidit. Nam ante eum, aliquem ex Regibus Chaldaeorum & Assyriorum Euphraten traiecisse, vix probabitur, nec quisquam eorum ita potens extitit, vt regulos alios iuxta Euphraten subigeret. Hic igitur primum apud Prophetas Iesaiam, Oseam, Amos, Micheam, & alios Assyrij nominis terror, gentibus vicinis incussus est, & ideo virga furoris Iehouae nominatur. Vnde & hac demum tempestate Chaldaei & Assyrij Israëlitis & Iudaeis bellum intulerunt, eosq??? adeò grauiter afflixerunt, vt crescente illorum potentia, horum regnorum vires magis ac magis conquassatae decreuerint, tandemq??? ad extrema redactae sint. Quanquam inter ipsos Israëlitas tum etiam sicut & postea apud Iudaeos, perpetuo quodammodo seditiones, lanienae conspirationes, & latrocinia ruinam ipsis accelerârunt, praesertim cum malefida societate cum vicinis inita defensores, eos acquirerent, qui (quod vulgo dicitur) eorum facti sunt deuoratores. Ad haec eodem saeculo Romano vrbis & imperij exordia incidunt, quia teste Plutarcho, Romulus & Remus Olympiadis sextae, anno tertio, siue vt vult Halicarnasseus, anno primo, septimae
|| [ID00034]
Olympiadis 21. Aprilis die Romam condere coeperunt. Quae ipsa vrbs ante & postquam Monarchiam orbis terrarum adepta est, quibus bellis, quantis caedibus, & quàm innumeris ferè trucidatis exercitibus, non solum alias gentes, sed & Iudaicam ducibus praesertim Vespasiano & Tito, ac postremum Adriano expugnauerit eamq??? solo suo, qui sub Vsia & alias tremuerat, exturbauerit, alibi exponitur. Praeterea eodem saeculo coepit regnum Lydorum, qui antè Maeonij dicebantur. Id regnum sub nouem regibus vsq??? ad Croesum durauit, qui cum bellum non necessarium mouisset, & Chaldaeis contra Persas auxilium tulisset, caesus est à Cyro, qui tum Persarum Monarchia primus est potitus. His addendum est & illud, quod praeter tot & tantas mundi vicißitudines, & mutationes regnorum, in hoc idem seculum illustria temporum initia incidant, quae Epochen & aeram vocant. Nam eodem Vsia & filio eius Iothamo regibus inchoata est Olympias Graecorum, quibus illi ab hoc tempore longa serie, nempe vsq??? ad Theodosij maioris, vel vt alij volunt, Constantini Imperatoris aetatem, in historijs & publicis monumentis vsi sunt, donec indictiones, earum loco substitutae fuerunt. Deinde hoc eodem tempore coepit celebris illa Nabonassaris aera, quam aliqui ex neotericis Chronologis à Salmanassare Assyriorum Rege sic denominatam esse putant. At vero Nabonassarem non esse Salmanassarem, sed alium quendam, nempe Phul Nabonassarem annis 60. illo antiquiorem, rectè videtur inde colligi, quod à Salmanassare ad mortem Alexandri vix anni 360. intercedunt, cum tamen Ptolomaeus 424. aßignatos habeat, facto calculi initio à Nabonassare Assyriorum rege, veluti potentiore & celebriore quodam principe, à quo numerandi secuturis aetatibus peteretur exordium. Vnde & hoc commune exordium calculi in annis Chaldaeorum, Macedonum & Aegyptiorum deinceps obseruatum fuit. Horum igitur omnium adeoq??? insignium in orbe mutationum, (Ioseph??? antiq. lib. 15. cap. 7.) & memorabilium gestorum, prodigiosus ille qui sub rege Vsia fuit terrae motus extitit praenuncius. Describit verò Iose
|| [ID00035]
phus & alium, qui post octingentos circiter annos in Iudaea accidit, Anno mundi, 3935. Ante N. C. 29. qui referente illo sic habet: Quo tempore dum maxime apud Actium Antonius conflictatur cum Caesare, septimo regni Herodis anno, Iudaea terra quali nunquam ante motu concussa, magnam per totam eamregionem iacturam fecit pecudum: quin & hominum oppressa sunt ruinis aedium circiter decem millia. Militaris tamen multitudo, nihil detrimenti accepit, vtpote sub dio agitans. Haec Iosephus. Quem terrae motum tum temporis etiam fuisse prodigiosum, effectus qui deprehensi sunt, eadem & sequenti tempestate edocuerunt. Nam hoc tempore finis tertiae incidit Monarchiae, quae Graecorum fuit, & per Alexandrum Magnum & successores eius est administrata. Vnde & regna quae hactenus in Ducum istorum potestate fuerant, à Romanis occupata, in formam prouinciarum redacta sunt. Monarchia igitur Romana à Iulio potißimum inchoata, his temporibus est confirmata, per successorem eius Octauium Caesarem Augustum, qui Bruto, Caßio, Dolabella, Lepido, L. Antonio, S. Pompeio, & M. Antonio, bella ciuilia mouentibus, victis & oppreßis, rerum solus est potitus, & Deo ita imperia constituente, ad posteros hanc Monarchiam aliqua serie, licet non semper eadem ratione, & fortuna pari contextam, transmisit. In ipsa autem Iudaea, in qua accidit terrae concußio insolita, varij motus, & fatales rerum vicißitudines sunt secutae. Nam postquam Antigonus vltimus Regum Iudaeorum, ex Asmonaeis ab Antonio occisus esset, & Hierosolyma, ab Herode, auxilijs ab eodem Antonio mißis capta, sceptrum à Iuda auferretur, nullum non genus crudelitatis Herodes in gente illa exercuit. Etenim Hyrcanum sacerdote̅ summum, octogenarium, cu??? tota cognatione eius interfecit, coniugem propriam Mariamnem, animo & forma praestantem, calumnijs oppressam, trucidari permisit, alijs licet intimis suis, sanguinarias manus intulit, & plurima peregrina instituta, Iudaicis contraria, ideoq??? seditioni viam sternentia, palam introduxit. His motibus quoq??? succeßit saeuissima
|| [ID00036]
(Iosephus lib. 15. Antiq. cap. 11.) pestis, quae vt scribit Iosephus, & plebis & purpuratorum maiorem partem abstulit. Idem attexit Iliada malorum, quae illam regionem tunc obruerunt, siue ea fuit vindicta irati Numinis, siue ita ferebant statae temporum vicißitudines. Primum siccitas diuturna obtinuit, vnde insecuta est sterilitas, ne illis quidem fructibus prouenientibus, quos sponte sua terra solet edere. Postea per inopia̅ mutata victus ratione, morbi iam inualuerant & pestilentia, succedentibus alijs, post alias calamitatibus. His quidem & pluribus alijs, Iosephus ibidem temporum illorum, tristißima descripsit fata, & suum de illis, addidit iudicium. Nondum tamen ex Prophetarum oraculis, & circumstantijs, quae in ijs designatae erant, animaduertit mutationem in terris, quotquot acciderunt longè maximam impendere. Nam hoc tempore implendae erant promissiones, mox ab initio in paradyso propositae, & toties postea repetitae, de mittendo in has terras semine benedicto generis humani liberatore, & Draconitici capitis contritore. Quare vt omnes, fixis, quod dicitur, oculis temporum illorum statuta contemplarentur, & Regem maximum expectarent, qui iam iam venturus erat, prodigioso illo terrae motu excitandi erant. Vnde & neceßitas ipsa opem diuinam in rebus desperatis & tantum non penitus euersis flagitabat. Nam regnum populi eius conciderat, pontificum autoritas labefactata erat, gentis libertas oppressa, Reipublicae status omnino conuulsus, remedij cupiditas animos omnium solicitabat, spes eos aliquando erigebat, & ad meliorem statum reuocabat. Quàm multis verò rationibus paulò post adueniente summo illo Rege, & aeternum regnum constituente, ea etiam impleta fuerint, quae Deus per Aggaeum praedixerat, se commoturum coelum & terram, & mare & aridam, suo loco plenius explicatur. Ac profecto res iocosa, & risu digna Catoniano est, quod cum nuper terra agitaretur, Iudaei quibus in Morauia, sicut & Pragae alijsq??? in Bohemia locis habitandi facultas est, fenestras & fores suas aperuerunt, putantes secundum verba illius vatic inij Meßiam suum venire. Nam eo, de quo di
|| [ID00037]
xi tempore ab ipsis cordium apertis penetralibus & fenestris, excipie̅dus fuerat. Idem sane propediem concussa totius mundi machina denuo in nubibus veniet, non autem seruator, sed iudex. Nunc paucioribus exempla alia attingam, è quibus praeterea cordati colligant, quid ex insolito terrae motu, qui his mensibus accidit, porro expectandum sit. Varij autem recenseri possent terrae motus, quos alijs temporibus apud alias gentes obferuatos esse constat. Qualis est qui ante bellum Peloponesiacum co̅tigit, & praeter alias calamitates eiusmodi motus Castrenses portendit, qui ad annos 27. durarunt. Qualis etiam est is, quo Helice & Bure Peloponnesi vrbes absorptae sunt, & designata est clades illa & bellica expeditio, qua Rex Spartanus Cleombrotus cum exercitu in Boeotiam veniens, non procul ab oppido cui Leuctra nomen erat, cum Thebanis dimicauit, qui ibi prostrati ceciderunt. Nam ea quae ad gentes ab Ecclesia Dei iam olim, vt & nunc alienas, exempla pertinent, iam non multis persequar. Anno igitur post N. C. 66. qui Neronis fuit decimus in Asia tres vrbes horribili terrae motu conciderunt, nempe Hierapolis, Laodicaea & Colossae: In quibus vrbibus Deus exemplum statuit poenarum, quibus contemptores doctrinae Euangelicae, etiam in hac vita subijciuntur. Constat enim Hierapoli Philippum Apostolum docuisse & ibidem, vt nonnulli putant interfectum fuisse & occubuisse. Laodiceam autem venisse Paulum Apostolum(Actor 18.) est consentaneum, cum Galatiam & Phrygiam pertransiret, discipulos omnes confirmans, & inde scripsisse priorem Epistolam ad Timotheum. Vnde & hic idem Apostolus Laodiceae(1. Tim. 6.) in Epistola ad Colossenses mentionem facit, & suam de ipsis solicitudinem ostendit. Colossae vrbs eidem vicina fuit, ad confluentem Lyci & Meandr??? sita, ad cuius incolas Epistolam suam scripsit, quae quasi Epitome est eius, quae Ephesiis dedicata est. Cum igitur vna cum reliquis vrbibus, in quibus ipsi Apostoli sanam Euangelij doctrinam proposuerunt, summis Dei beneficiis foede abuterentur incolae harum vrbium, ad eum quo dixi
|| [ID00038]
modum proximo, vt Eutropius scribit: post ipsius Pauli Apostoli necem anno perierunt. Eadem vero poena ipsorum, simul significatio fuit, atrocißimarum calamitatum, quae alijs vicinae Asiae vrbibus tum impendebant, & saeuitiae quam Domitianus exercuit aduersus Ecclesiam, tum Romae tum in eadem orbis parte, nempe Asia in qua Iohannem Apostolum senem, Ephesi, ex sua Ecclesia excussum, & in Pathmon insulam condemnatum exulare coëgit. Sub hoc idem tempus iussu eiusdem Domitiani, vt & patris ipsius Vespasiani & Titi fratris, Iudaei è regio Dauidis genere conquisiti (anno Chri??? 70.) & interfecti sunt. Vnde & tunc incidit horribile excidium Sacerdotij regni & gentis Iudaicae, sub Vespasiano & Tito eius filio, in quo vndecies centena millia fame & gladio perierunt, alia centum millia publicè venundata, & sexcenta interfecta sunt. Eius descriptio & causae alias prolixè explicantur. Cum autem supra Antiochiam Syriae metropolia, saepius & quidem vehementius, concussam esse dictum sit, de ea etiam aliquid addendum est, quid non solum poenae loco sustinuerit, sed quorum malorum simul tremores eius praenuncij extiterint. Is igitur qui in ea circa annum Christi 114. vel vt alij volunt 111. & aerae Antiochenae 159. accidit, quem copiose Dion describit, & qui per aliquot dies recurrens multa aedificia euertit, quorum ruinis magna hominum multitudo oppressa est, is, inquam, portendit, crudelißimas seditiones Iudaeorum, qui in AEgypto, Cyrene & Cypro quadringenta millia Romanorum & Graecorum furiose obtruncarunt. Vsi autem sunt tanta immanitate, vt carnes interfectorum comederint, & cruore eorum facies suas pinxerint. Hos quidem Martius Turbo in AEgypto & Lybia profligauit: L. Quietus vero in Cypro eosdem armis repreßit. Qui sane furor Iudaeorum eo magis admirandus est, quod recens adhuc erat memoria excidij Ierosolymitani, quod sub Tito ante annos LII. acciderat, sed cum impendent fatales poenae, homines
|| [ID00039]
abiecti à Deo, singularibus furoribus attrahunt exitia, vt ostendunt non solum Iudaeorum, sed etiam aliarum gentium historiae. Caeterum non solum in ijs, quas nominaui terris remotioribus, sed & in ipsa Syria, Iudaei bellis & seditionibus omnia turbarunt, & palam à Romanis deficientes, & ad arma versi, Palaestinam depopulati sunt, & quae potuerunt castella & vicus in potestatem(Bencochab fili??? stellae.) suam redegerunt. Dux factionis Bencochab postea Bencozba dictus fuit, qui pro Meßia se venditauit, & non solum Iudaeos sibi adiunxit, sed etiam Christianos in societatem(Bencozba, filius m???dacij.) belli aduersus Romanos pertrahere conatus est, ideoq??? Christianos militare renuentes, varijs supplicijs affecit & necauit. Adrianus igitur Imperator cum exercitu veniens in Syriam, oppidum Bethoron obsedit annos tres & menses sex. Cum autem multi in praelijs interirent, & plures fame & peste morerentur tandem oppidum vi captum est, & Dux seditionis Bencochab interfectus est. Numerus interfectorum scribitur fuisse quinquies C. millia hominum. Alij qui pestilentia & fame perierunt, numerari non potuerunt. In historijs Hebraeorum habetur, Adrianum grauius res Iudaeorum afflixisse, quam vel à Nabushodonosore, vel Tito anteafactum erat. Et haec quidem illum verrae motum secuta sunt. Quae vero alijs temporibus concussiones multoties Antiochiam & alias vrbes, aut etiam amplas regiones agitarunt, vt plurimum vel similes illos, quas dixi, seditiones & bellicas expeditiones, quae ruinam Imperij, & initiae Mahometica attraxerunt: vel pestem & varia morborum genera, vel summam rei frumentariae viniq??? inopiam portenderunt. Quorum singula exempla, vt immenso historiarum agmini cedam, nunc non enumero. Iudaeorum autem extrema quaedam ideo recensui, quia Christus quoq??? haud semel Catastrophen rerum illarum, cum ea quae postremi est saeculi conferens, non incuriose haec perquirenda esse monet. Superioribus recentiora quaedam attexi possunt. Anno Christi 1510. magnis terrae motibus plaeraq??? Italiae loca nempe Floren
|| [ID00040]
tia, Rauenna, Venetiae, Forum Iulium & plaeraq??? alia, ingenti incolarum periculo sunt agitata. Illos non solum varij motus bellici in Gallia, Africa, & alijs regionibus, sed & in religione paulo post ea secuta sunt, quae Romanae sedi fatalia fuerunt. Vnde & eo ipso anno, quo D. Lutherus Tecelianas indulgentias publicè refutare caepit, die Iunij XXVI. Nordlingae excitatus horrendus ventus, & insolitus terrae motus concurrens, deiecit parochiale templum, ad S. Emeranum appellatum, & intra moenia ciuitatis atq??? extra ad duo milliaria, ingenti fragore strauit duo millia domorum & stabulorum. Anno 1521 ingens terrae motus Vngariam concußit, in qua Belgradum siue Alba Graecia toto triduo tremuit, & multa aedificia collapsa sunt. Mox sub idem tempus Solymannus, nuper factus Turcarum princeps, Ludouico Bohemiae Regi & Vngariae Bellum intulit, & plurimis occupatis oppidis atq??? castellis, eandem Albam Graeciam, Regni propugnaculum, ad Danubij & Sueui confluentem coepit, & opere praesidioq??? muniuit. Praeterea Rhodus insula obsidione eodem anno cincta, & sequenti ipso die natali Christi capta est, cum Rhodij Christianorum Regum auxilijs destituti, deditionem facere cogerentur, pacti corporum suorum, & rerum omnium incolumitatem, quam ipsis tunc Solymannus praestitit. Exempla concußionum quae non solum de vrbibus, sed & regionibus amplis, vt Lusitania, Heluetia, Puteolana adiungi poterant, & annis 1531. 1533. 15537. 1538. acciderunt, & vel bellicos motus, vel confoederationes nouas, vel pestilentißimum aërem aduexerunt, hîc praetereo. Anno 1540. terrae motus fuit in Germania, quo multa domorum aedificia quassata sunt, & postea ingens siccitas secuta est, praeter id quod sequenti anno Buda metropolis Vngariae à Solymanno principe Turcico capta est. Anno 15 52. in multis Misniae oppidis, ad Muldam potißimum terrae motus facti sunt, quibus Fribergum & Misena
|| [ID00041]
oppidum etiam concussa sunt. Praeterea tremuit vallis Ioachimica, in qua multa aedisicia corruerunt. Eodem anno multa millia hominum peste extincta sunt. Insuper verò & hi motus secuti sunt. Bellum ab Electore Mauritio aduersus Carolum V. causa religionis & soceri Landgrauij gestum est, quo Concilium Tridentinum dißipatum, pax in religione constituta, & captiuis principibus libertas reddita est. Cum etiam in transactione Passauiensi pax amplectentibus Augustanam confeßionem 2. Augusti promissa esset, liber Interim, pomum eridos, expirauit tyrannidis suae anno quarto. Deniq??? sequenti anno crudele bellum est secutum, inter Mauritium Electorem & Albertum Marchionem Brandenburgensem, à quibus pugnatum est in Saxcnia inferiore, non procul ab oppido Peina, in qua pugna etsi victor fuit Mauritius vna cum Henrico iuniore Duce Brunsuicense, &c. tamen praeter Electorem ipsum occubuerunt duo Principes Brunsuicenses & vnus Lunaeburgensis, multiq??? comites. Anno 1570. In vrbe Italiae Ferraria horribili terrae motu, multa sunt splendida aedificia deiecta & prostrata. Quem tremorem primò ingens annonae caritas, ex maligno frugum prouentu secuta est, quae biennio durauit. Ac multis in locis homines fame extincti sunt, cum victitassent, rebus quae non sunt esui. Deinde mense Nouembri inciderunt in Frisia, Hollandria, Flandria, magnae maris inundationes, quibus multae vrbes, pagi, homines, &c. perierunt. Tertiò Venetis ereptae sunt à Turcis in Cypro vrbes quaedam, Nicosia expugnata, & mox sequenti anno Famagusta, olim Salamis dicta, Cypri metropolis est occupata. Quartò à Christianis expeditio suscepta est contra Turcas, qui à classe Hispanica & Veneta insigni clade affecti sunt. Non addo quod idem terrae motus designasse videtur ingentes motus in negotio religionis, alibi secutos. Nam saepe terrestres illae concußiones, sunt praeludium longè grauiorum concußionum, quibus fidei fundamenta
|| [ID00042]
conuelluntur, & quae atrociora pericula comitantur, vt iam ante finem orationis attingetur. Desino igitur plura recensere effectuum, qui terrae motus secuti sunt exempla, cum ex ijs, quae hactenus recitata sunt, cordati facilè aestimare poßint, eum qui iam horribilis in Austria accidit, & tot alias regiones attigit, non dißimiles illis, siue seditionum violentiae & bellorum, siue dirae famis, siue pestis saeuißimae effectiones, siue insignes alias mutationes esse producturum. Postremò sacra scriptura terrae motus inter signa & prodigia extremi diei recenset. Ad hunc enim modum Dominus & Seruator (Matth. 24.) noster Iesus Christus ipse vaticinatur: Consurget gens contra gentem, & regnum contra regnum, & erunt pestilentiae & fames, & terrae motus singulis locis. Addit etiam haec omnia dolorum initia esse futura, vt inde intelligatur his ipsis signis & portentis alia, in omnibus vitae partibus mala grauiora, tandemq??? totius mundi huius, & poenas impijs hostibus ac contemtoribus Dei sempiternas denunciari. Huc pertinent ea, quae per apertum à filio Dei sigillum sextum, de millenario sexto durationis mundi in Apocalypsi habentur, vbi: Vidi, inquit, Iohannes cum (Apos. 6.) aperuisset sigillum sextum, & ecce terrae motus magnus factus est, & sol factus est niger tanquam saccus cilicinus, & Luna tota facta est sicut sanguis, & stellae de coelo ceciderunt, super terram, sicut ficus abijcit grossos suos, cum à vento magno mouetur. Et coelum receßit sicut liber, qui circumuoluitur, & omnis mons & insulae de locis suis motae sunt, & Reges terrae & principes & diuites & tribuni & fortes, & omnis feruus & liber absconderunt se in (Luc. 23.) speluncis, & in petris montium: Et dicunt montibus & petris: Cadite super nos, & abscondite nos à facie sedentis super thronum, & ab ira agni: quoniam venit dies magnus irae illius, & quis poterit stare? Quo in loco magna ex parte idem Christi, de extremis temporibus, vaticinium, cuius memini, si ad verbum intelligatur, repetitum est. At verò quia totus ille propemodum liber
|| [ID00043]
visionibus, figuris & typis constat, non est dubium hîc etiam praeter calamitates externas belli, famis & pestis, longè deteriores & atrociores in Ecclesia seditiones, lacerationes, dißipationes & persecutiones denotari, quae vel à manifestis hestibus Ecclesiae, vel à falsis in ea fratribus, vi & fraude, domi forisq??? perfide excitantur. Id quod iam olim & nunc fieri nimium videmus, vbi ab ipsis blasphema, impia & falsa dogmata Ecclesiae Dei obtruduntur, quibus lux veritatis coelestis in verbo Dei patefacta, quae Solis in tenebras conuersi nomine intelligenda est obscuratur: Ecclesia quam Luna denigrata indicat, contaminatur: multi qui praestantioris sunt ingenij & celebritatis, quosq??? nomina stellarum cadentium denotant, magna leuitate, vt Apostatae ab agnita veritate deficiunt: Regnum Christi quod per coeli conuolutionem designatur in angustias extremas, regno impietatis interea accrescente redigitur, & hominum conscientiae, quae trepidatione potentum & aliorum significantur, infinitis rationibus perturbantur, & errorum labyrint his inextricabilibus inuoluuntur. Inprimis verò notandum est, quod dicitur sexto sigillo per agnum aperto, non iam vt antea auditas esse voces animalium, aut seniorum, aut martyrum, sed horribilem terrae motum. Significat autem terrae motus in scripturis, vehementem omnium rerum commotionem, plenas periculorum turbas, perniciosas distractiones, & ingentes mutationes. Vnde autem grauiores oriuntur turbae, quàm vbi doctrina vera permutatur in falsam, pia in impiam & prauam, moderata, & intra limites verbi diuinitus patefacti inclusa, in eam quae persuasionibus, praesumtionibus & consequentijs humanis, in mysterijs diuinis, sine iusta illa moderatione arroganter & temerè euagatur? Id sane historia vetus aetiam populi edocet, eum nunquam adeò horribiliter concussum & ruinoe propinquiorem fuisse, quam quoties religionem & genus doctrinae, in verbo Dei fundatae mutauit, & à solida illa basi & autoritate diuina, ad arenam & putida figmenta autori
|| [ID00044]
tatis humanae defecit. Quantopere quoq??? postremi seculi annis, Ecclesia Dei, ex terrae motibus eiusmodi grauioribus conturbetur, & plurimi seducantur, varijsq??? modis implicentur, dum à maleferiatis hominibus nunc hoc mox illud dogma, alienum à fundamento verbi diuini inducitur, & personis, argutijs & somnijs humanis, posthabita in rebus diuinis & abstrusis moderatione iusta attenditur, apex qui nunc orationi imponendus est, pluribus persequi non sinit, praesertim cum ea quae in omnium ore & oculis fiunt, vel nemine monente ab omnibus bonis, non solum propalam videantur, sed & seriò deplorentur. Hactenus igitur ex ijs, quae recitata sunt, intelligimus, quo horribili & vehementi terrae motu non ita pridem Austria sit concussa, quae potißimum turres, quae templa, quae aedificia in eius metropoli Vienna ex eo deiecta & collisa sint, & quae extra vrbem illam, & in vicinia loca, id genus calamitatis sustinuerint. His additum est, quae aliae praeterea regiones agitationem illam, (Lucae 21.) non sine magna trepidatione longè lateq??? senserint. Cum autem ad tanta quae fiunt prodigia meritò omnes attollendo, quod docet Christus, capita, attendere, eaq??? minimè posthabere deceat, nec tamen facilè de causis horrendae & insolitae eiusmodi concußionis, à quouis fieri poßit iudicium, sed apud veteres de ijs opiniones quoq??? dissentientes inciderint: ex verbo Dei certae rationes huius ostenti expositae sunt, & instituta est aliqua exemplorum de terrae motibus enumeratio, vt inde colligere liceat, quid de eo, qui nunc accidit, deinceps expectandum sit. Vnde quia non solum in hac vel illa regione, sed & religione crebros motus, eosq??? grauißimos nimium animaduertimus, haud aliud statuamus, quàm de testimonio & praedictionibus sacris, tempus summi aduenientis iudicis esse prae foribus, & ideo quod in ijsdem additur, excussa securitate & prophanitate nobis esse vigilandum, seu probè diligenterq??? attendendum ad ea, de quibus in verbo Dei edocemur, vt ab illis transuersos rapi nos minimè patiamur, aßiduitatem in
|| [ID00045]
laboribus vocationis, & omnibus pietatis exercitijs praestemus, & praelucente fide ac timore Dei, omni hora sollicitè nos paremus, vt quandocunq??? & inter quascunq??? calamitates & poenas, quas impius hic mundus meretur, nos Deus ex hac vita euocet, parati simus ad excipiendum omnium iudicem, & in conspectu eius laeti consistamus, & in aeternum viuamus. DIXI.

ORATIONIS DE TERRAE MOTV PERIOCHE.
[arrow up]


DVm coelo multis rationibus astra minantur, Quae vel deficiunt, vel nimis igne micant, Dum passim mala portendunt iam caetera signa Mars soeuus, dira & per loca cuncta fames: En tellus quoq??? concutitur, quae pulsibus istis Nunc tulit Austriaco tristia damna solo. Hic celsae facto ceciderunt agmine turres, Grandia terribilem saxa dedere sonum. Cultibus alta sacris quae quondam templa patebant, Hic quassata procul facta ruina docet. Deniq??? non arces vllas, non tecta domusq??? A tanta tutas clade fuisse vides. Quin hominum vitae quoq??? noxia tanta fuerunt Damna, quod hic data sunt corpora multa neci, Haec ostenta satis nemo descripserit, illa Lege, datam qualem terra creata tenet.
|| [ID00046]
Cum non ergo malum praesens modo ferre putentur, Sed quoq??? post sequitur quod prope significent. Quaerere mox pergis, cuius sint nuncia tandem Interitus, quae nunc edita signa patent? Scilicet irati designant Numinis iram, Ardet quae iusto laesa furore suo. Dum Reges qui ceu turres dominantur in alto, Non reddunt summo munera grata Deo. Officio praesunt qui templis, templa replere Dogmatibus pergunt pestiferisq??? suis. Quiq??? domus habitant, non offendicula linquunt, Saepius vrbs propter qualia tota ruit. Respuit hos igitur tellus concussa tremore, Noxia non isthaec pondera ferre potest, Sed gemitus proferre suos cum nesciat illa Nunc aliter, tremere & dissiluisse solet, Efficiant multi cum non se munere dignos, Quo prodest cunctis fructibus illa suis. Hinc malesuada fames, hinc & saeuissima pestis Exoritur, sternens corpora multa neci. Scinditur inconstans hinc in contraria vulgus, Suggerit hinc multis & furor arma locis. Quin etiam longè est concussio durior illa, Quando cadit verae relligionis opus, Dum certi conuulsa ruunt fundamina verbi, Et loca figmentis multa referta sonant. Hinc turbae cum tot pugnis sine fine sequuntur, Concidit & tota spe pereunte salus. Huic o fac finem dulcissime CHRISTE furori, Ne pereat sanctum semen in orbe tuum. Iohannes Hedericus D.
|| [ID00047]

EPIGRAMMA AD REVERENDVM AC CLARISS. VIRVM DO MINVM IOHANNEM Heidenricum, S. Theolog. D. ac Professorem in illustri Iulia.
[arrow up]


ESse Deum certis ostentat motibus orbis, Stelligeriq??? docet machina mira poli. Stat tellus firmo fundamine nixa, mouetur Coelum, si spectes cum ratione vices. Singula sic videas certas viresq??? vicesq??? Fundere, vix legem praeterijsse, scias. Cur VIX? namq??? idem qui certa singula lege Condidit, hic rursus singula lege quatit. Fallor? an ostentat terrae succussio Numen? Est ita: sub terris dictitat esse Deum. Heidenrice, tuis dum pingis talia scriptis, Vox magni nobis diceris esse Dei. Iura tenoris habes, his misces iura tremoris, Bellus es, & paci bella subesse doces. Tu causas sistis scriptis, effectaq??? iungis, Coniugia haec certis nectere visq??? modis. Arte probas & lege probas, exemplaq??? sacris Eruis, egregia cum ratione, libris. Vt doctis monstras dictis haec antè Lyceis, Sic scriptis eadem, vir bene docte, petis. Rem fac is, auersos quos duxit deuius error, Affectas magna reddere voce Deo. Heidenrice suis qui pingit talia scriptis, Annè Deo ac homini nomina grata dabit? Perge placere Deo, nec munera subtrahe mundo, Haec ratio verè dictitat esse Deum. Ioannes VVernerus Med. D. F. Helmst.
|| [ID00048]

DE RESIPISCENDI STVDIO PVBLICO AETATIS HVIVS NOSTRAE prodigiorum atq??? ostentorum foecundissimae qualitati ac statui accommodato admoniciuncula.
[arrow up]


QVid cessas malè sana cohors conuertere mores In melius, studijsq??? pijs auertere plagas, Quas tot inauditis totius machina mundi Flagitijs offensa tuis minitatur, & aegrè Se tenet, altum imis quin misceat aethera terris? Vix modò desierat portendere talia coelum Omina, sanguineos heu formidabile vultus: At nuper tellus etiam, quam pondere firmo Dextera stare Dei, cunctisq??? quiescere seclis Iusserat, horrendo concussa tremore profari, (Vos Austri testes) commoti visceris iras Syderibus tacitis coepit, testata quoq??? ipsa, Defesso tandem quod inania pondera tergo Gestiat excutere, exitioq??? dare omne profanum: Et dubitamus adhuc physicarum indagine rerum, Decepti forma meliori cingere vitam, Ne cuncti pariter Stygias rapiamur ad vndas.
Imò opifex coeli & terrae, qui temperat orbem Arbitrijs vtrumq??? suis, iam verbere multo Percrepuit dudum: nunc iurgia & vltima frontis Intentat, velut ora solet truculenta magister Prae se ferre senex, vibrareq??? virgea forti Sceptra manu, si quando proteruior obtigit aetas Erudienda, pios monitus quae spernit & artes Parte nec ex vlla frugis solatia spondet.
Quare agite informes somnos & turpe veternum
|| [ID00049]
Discutiamus: habent praeludia certa diei Illius hae turbae, quo vox gemina: ITE: VENITE: Ore Dei prolata, haec finiet omne malorum Incipiet chaos illa, caprosq???, arcebit ab agnis.
Huic se quisq??? foro paret: hîc sit amomus, & aptis Vestibus indutus mensae coelestis ad escas, Qui velit in Christi regno vel ianitor esse.
At tu qui nuper peregrinis talia ab oris Terricula HEIDENRICCE refers incognita nobis, Hasce recensentes eadem sermone rotundo Paginulas sinito volitare per oppida & agros: Nec dubites: typus hic priuata & publica gignet Commoda, nec paruum nouitas tibi reddet amorem. M. Simon Mencius Quedlingaep. Academiae Iuliae Professor.

EPIGRAMMA IN ORATIONEM DOCTORIS IO ANNIS HEDERICI.
[arrow up]


MIlle modis iramq??? suam poenasq??? sequaces, Ostendit nobis Filius ipse DEI. Bella gerunt reges plus quam crudelia: sanguis Foedat humum, & facta flumina caede rubent. Alter in alterius vigilat dispendia, pacem Qui velit, & seruet foedera nullus erit. Vnda negat pisces, Cerealia munera tellus, Frigoribus Bacchus laesus & imbre gemit. Dissidijs pietas turbatur, & impia mystae Bella prophanata relligione gerunt.
|| [ID00050]
Exulat alma Themis; sceptris violentia praeceps Vtitur, & spreta lege tribunal habet. Quae facies tali speranda est cardine rerum? Venturiq??? habitus temporis ecquis erit? Terra dat indicium segetem restare malorum, Quae premat humanum conficiatq??? genus. Discite Cyclopes laxos deponere mores: Continget vestras ista ruina fores. Credite, si sapitis, HEDERICO recta monenti: Dumq??? licet poenas effugitote graues. Henricus Meibomius Poëta corenatus & Academiae Iuliae Professor ordinarius.

ALIVD.
[arrow up]


ET quis adhuc summi contemnit numinis iram? Nec videt ante oculos vltima fata suos? Non temere est concussa suo sub pondere tellus, Saxaq??? diuisis dissiluêre iugis, Non temerè est; tremefacta cauum diduxit hiatum Austria, & Austriacis quae loca iuncta locis. Dum refero, tremulis trepidant praecordia fibris, Non animus praesens corpori & hoc animo est. Quos mouisse putas haec fata infausta timores, Cum senibus puero, cum puerisq??? seni. Poena quidem Superûm est, verum est tibi imago sequentis, Ni vitam monitis corrigere ipse velis. Hei quotiens Phoebum absentem ferrugine frontem, Atratos quotiens vidimus huius equos!
|| [ID00051]
Hei quotiens vni geminos illudere Soles Vidi, diuiduae semina certa nouae! Omnia si referam, vitreas prius iret in vndas Phoebus, & Eöis mane rediret equis. Signa subesse puto, physicis benè cognita causis: Quae referant poenas signa subesse puto. Terra, vel & terrâ si quic quam durius ipsâ est, Hoc motu terrae, nî mouearis, eris. Saepe preces meritae sistunt fata aspera poenae, Cum prece te muni, cum prece tutus eris. Ioannes Luis Hamburgensis.

Distichon anni numerale.
[arrow up]


Terra ruit, terras quatit antra absorpta Typhaeus, Nos genus è saxis nil mouet inde parens. Christophorus K. S. FINIS.


XML: http://diglib.hab.de/drucke/j-118-4f-helmst-16s/tei-transcript.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/rules/styles/projekte/oberhofprediger/tei-transcript.xsl