VIRIS: Eximiâ Nobilitate, Praeclaro item Majorum propriaeque virtutis,
doctrinae, rerum variarum usus, & magnae autoritatis Encomio Praest antißimis, celebratißimis, Dn. HILMARO von
Münchhausen / Satrapae in Artzen / &c. /
Fratribus Germanis, in Wrißbergholtzen Brunckensen / &c. haereditariis.
ET
Patronis & Fautoribus suis devotè suspiciendis libens
meritò offert consecratque M. Henricus Julius
Strubius.
|| [ID00007]
TRalaticium est quorundam de arte Poêtica judicium, VIRI NOBILISSIMI, fautores
perpetim colendi, quo eam similem esse putant convivijs imperitorum hominum,
qui, cum propter inscitiam nequeant inter se propriâ voce suisque sermonibus
ipsi colloqui, mercede tibicines(Socrat. apud Plat.) conducunt, & aliena voce, i. e. tibi
arum flatu, convivium transigunt. Haec opinio tam altè insedit animis quorundam,
vix ut ullo pacto evelli posse videatur. Sed labe haec eluenda est testimonio
(a) Scaligeri, qui agresti atque aspero((a) in
'Praefat. libr. Poer.) supercilio brutos illos homines, ne in
hominum quidem censum reponendos existimat. Et meritò quidem. Quid enim? anne
illa ex omnium disciplinarum delicijs ac medullis condita placenta, atque ex
electissimis quibusque flosculis compositum mellificium, ut Erasmus Poêticam
nominat, in rejectaneis habeatur, & despicatui ducatur? Non id mihi
persuaserit lyceum. (b) Poetices((b) Zabarell. l. 2. de N. L. C. 15.) enim scopus naturalis est
utilitas & morum correctio & affectionum purgatio: Sed adjecta est etiam
delectatio, ut homines ad hanc utilitatem percipiendam allicerentur, (c) siquidem ligatae((c) Pet. Fons. l 2. metaph c. 3. q
2. Sect. 5.) orationis suavi numero animum delectat ac
mulcet: eamque in rebus ob oculos ponendis vim habet, ut eas non tam pingere,
quàm facere videatur, unde & nomen arti tributum
est. Unde rectè (d) Scaliger: Poesis res ipsas non, ut
aliae, quasi histrio narrat;((d) l. 1. poet. c. 1. p. 6.) Sed
velut alter DEUS condit. (e) Est enim imitatio
naturae.((e) Scal. lib. 2. poet. c. 34.) Et quamvis ars in
externa superficie praecipuè versetur, quia videlicet externam faciem &
elegantiam potissimùm affectat, ut observant (f)
Plotinus & Averroes; Poesis tamen in abditioribus elaborandis impensius
occupatur & sensus vehementius afficit. Sicut enim spiritus noster clariorem
sonum reddit, cum illum tuba per longi canalis angustias tractum patenti ore
novissimè effundit: Sic sensus nostros carminis arcta necessitas clariores
efficit: negligentiusque((f)
Plot c. 1. l. 8. Ennead. 3. A verr. in Paraph. sup.
l. de ort. & interitu.) nos percutiunt, quae solutâ
oratione dicuntur, qua̅ quę astrictis certis pedibus & numeris
quasi evibrato lacerto in nos torquentur. Atque ideo Victruvius, egregius
architecturae scriptor, aegrè fert, se haudquaquam posse carmine sua praecepta
tradere: nam
|| [ID00008]
certaminum, inquit, & pedum
& verborum elegans dispositio, (Vid. Lilii Greg. Gyrald. de poet. hist dial p. 22. & p. 4 & p
43. g l. 4. antiquit. Judaic.) sensus prolectando legentium,
eos ad summa perducit. Hinc factum, ut sancti etiam DEI homines in Poesi
excelluerint, eamque rebus divinis peragendis adhibuerint, id quod indubitabili
gravissimorum autorum constat adseveratione. Scribit enim (g) Josephus de carmine Mosis, quod Deut: 32.
extat, his verbis: Moses deinde carmen Hexametrum eis recitavit, quod scriptum
reliquit in sacro volumine, continens praedictionem futurorum, juxta quam omnia
(h. l. 7. antiquit. Judaic. c.
10.) facta sunt, atque fiunt, eventis nusquam non
congruentibus. (b) Idem de Regio Prophetâ ita scribit:
Caeterum David perfun (Vid. Lil.
Gyrald. de poet. hist. dial. 9. p. 320.) ctus jam bellis ac
periculis & in altissimâ pace degens, vario genere Carminum odas &
hymnos in honorem DEI reposuit, partim trimetro versu, partim pentametro. Haec
ille. Unde etiam rectè, (i. in.
homil. de legend. gentil. libris. Vid. Lil. Greg Gyrald de poet hist.
dial. 2. p. 44.) à (i) Basilio
sacrorum canticorum Poeta vocatur, & tantam libro suo conciliavit gratiam,
ut rectè de eo dicatur.
Quia verò non unum adhibuit Propheta carminis genus; (Hom. iliad l 22 Vid. Lil. Greg Gyrald. de poet. hist. p. 320.) Sed varia: ideò factum est, ut tota ratio sacrae istius Poeseos oblivione submersa jaceat; unde, qui illam erueret, nemo hactenus fuit, ut illud B. Gesnerus D. in suo Psalterij commentario. Crediderim etiam, cum toties Judaei propter impia scelera, divino destituti praesidio, regnum amiserint, propriae quoque linguae & sermonis elegantiam magnâ ex parte illos amisisse, nedum carminum condendorum leges ac regulas: atque idcirco opinor factum, ut apud eos versuum formulae depravatae ac penè sint deperditae, id quod fermè Latinis & Graecis contigerat, ex quo variis barbararum nationum bellis penè desolati fuerant. Ex quibus ita praelibatis & illud intelligitur, Poeticam non esse instrumentum partiale, (lib. 2. de. L. c. 22.) cujus usus tantùm in doctrinâ civili sit, ut vult Zabarella. Quod si haec nondum sufficiunt Poeseos osoribus, audiant adhuc (tom. 3.) Zonaram, qui autor est, Gregorium Magnum Theologum, cum Julianus Christianorum liberis Graecorum Poetarum lectione interdiceret, carmina scripsisse, ut pueri pro graecis disciplinis illa discentes & graecae linguae & carminum, peritiam consequentur. (l. 1. met. ??? 2.) Reperitur hominum genus, qui subinde ogganniunt illud Arist:
|| [506]
; quibus rectissimè ex eodem respondetur(l. 1. Rethor.) Arist,
dicente, Rhetoricam (k) quae soboles videtur
Poeseos:((k) Vid. Scal. l. 1. poct. c. 1. Gocl. probl. Rethor.
98.) (numerus namque oratorius ex poetico primùm est eductus)
aptam quidem esse persuadere tam bonum quàm malum; proprium tamen & germanum
ejus finem esse, justa persuadere, non injusta. (l)((l) Confer.
Zabarael. l. 2. de N. L. c. 15. Taubm. in reliq. epist.) Idem
enim de Poetica quoq, dicendum. Quid? quod Aristoteles eo loci tantùm alludat ad
illud Platonis: Poetica omnis obscuris verborum involucris & aenigmatis
involvitur: quo ipso verum Poetae officium graphicè describit: Poetae enim
officium ut Lactantius Firmianus scribit, in eo est, ut ea quidem, quae verè
gesta fuere, in alias species obliquis figurationibus cum decoro alio conversa
traducat, & obliquo velaminis figmento obscuret, sic ut veritas involuta
obtegi videatur: totum enim, quod referat, fingere in eptum est, & mendacis
potius & nebulonis, quàm poetae, ut loquitur Lil. Greg. Gyrald. Hinc multa
conficta sunt à Poetis, ut(de poet.
hist. dial. 1. p. 28.) effictos nostros mores in alienis
personis, expressamque imaginem nostram vitae quotidianae videamus, ut inquit
Cicero: Sic in Virgilio non tam simpsicem AEneae historiam admiramur, quàm
adumbratam quasi quandam tripartitae humanae vitae imaginem, ut Aurelius Macrob
us pluribus ostendit. No̅ igitur illud Aristotelis effatu̅ in Poeseos contemtum est detorquendum, quippe qui in Poetica
etiamupprimè fuit eruditus, seu artem spectes, seu carminum compositionem. Nam
duo primum de ea facultate volumina composuit, quae temporum injuria periere.
Mox alterum volumen edidit, quod dimidiatum imperfectumque nunc in nostris
manibus versatur. Quin imò plurima ipse composuit carmina &(de poet. hist. dial. 3. p.
104.) Elegiarum libros, ut testatur Lil. Gyraldus. Sic etiam
Philosophi ab ipso (m) Aristotele vocantur , fabularum studiosi. Ex((m) l. 1. metaph. c.
2.) quo nemo erit tam injustus rerum aestimator, qui eosdem planè
condemnet (n) Non enim simpliciter Philosophus dicitur
fabularum((n) Vid. Pct. Fon seca tom. 1. Metaph. p 126.)
studiosus, sed quodam modo; quia admiranda quaedam, quae à Poetis narrantur,
Philosophum excitant ad quaerendas abditas rerum causas. Ea enim cum audit, ad
se pertinere putat disquirere, num illa fieri, & quá ratione potuerint.
Obvertunt & illud, quod Plato Poetas è Repub. dicitur exegisse. (o) Sed pudeat((o) Scal. l. 1. de eaus. ling.
lat. c. 11.) eos, qui cum alios oppugnatum veniunt, ipsi
vitiosa arma afferunt, quorum culpa convincantur. (p)
Cum enim Poetica tem
|| [ID00010]
poribus
((p) Vid.
Jac. Mazon. Caesen de comp. plat. & Arist. p. 146. & Lilij Greg.
Gyrald de poet hist. dial p. 26. & P. Greg. Tholozan. 17 c.
5.) Platonicis fuisset (ut ait Proclus) ;
id est, fama celebrata, ut ex illa universae vitaeconformandae modus peteretur,
ideo, clarissimoru̅ virorum propositis exempli, Poeticam illam
damnat, quae frena ad omnem vitiorum intemperiem laxat, eo praetextu, quòd vel
Dij. vel Heroes ita egerint. Accedit ad haec, quod Poetica velut blanda Syren ad
hominum animos molliter influat, ob summam suavitatem, quae in eo dicendi genere
inest. Plato itaque hanc malam Poeticam bonorum moru̅ corruptricem
è sua ((q) Lysis in epist. ad Hipparchum.) Rep. exterminat, quem &
nos facessere jubemus quàm longissimè. (q) Ut enim non
convenit coenoso puteo liquidissimam infundere aquam, quae & coenum
conturbet, & sua̅ ipsius contaminet pu ritatem: ita incongruum
& absonum est corruptis obscoenisque moribus purissimam poesin
immiscere.
Qua de re locus est verè aureus apud Euripidem in Hippolyto:
Salve mihi ô pulcerrima Pulcerrima inter caelites Virgines ô Diana: Tibi hanc nexilem coronam, ex illibato Prato, ô domina, illibatam fero. Vbi nec pastor pascit greges; Quo neque ferrum venit, sed vernam illibati Prati arenam pervagatur apis. Pudor autem flumineo rore irrigat. Quibus nihil studio partum, sed in ipsâ naturâ inest Sapientia, & sanctitas, ijs fas est per omnia Carpere fructum semper, malis non item. Quos versus rectè monuit glossa secundùm allegoriam explicandos esse, ut nihil aliud significent, quàm ijs demum vernantissimos hortos sapientiae & Poeticae patere, quibus mens sit casta, ((r) Vid. Jac. Mazon. Caesen, l. d p. 151.) honestique studiosa. Appositè enim per apes, pectus (r) Poetae sincerum minimeque sucatum; per coronam & flores, ipsam Poesin varijs sententiarum & verborum stellulis picturatam; per pratum, mentem incorruptam: per ferrum & armenta, ea quae abstrahunt animum ad humilia & vilia negotia, significare Tragicus videtur. Sed de his satis.
|| [507]
Quemadmodum verò universam Poêsin dentatissimi quidam arrodere solent osores: Sic
etiam non defuerunt ab aevo illo prisco ad patrum usque nostramque memoriam
Anagrammatomastiges, qui in deteriorem partem rapientes omnia, & instar
aranearum venenum ex rosis fragrantissimis exugentes calumniae suae aculeos in
evibrare non erubuerunt. A quibus dum hosce
liberare conor, opportunè succurrit illud, quod Xenophon Platonis aemulus in
Symposio suo convivas ad id scribitur impulisse, ut unusquisque praestantiam
& summam quandam excellentiam in aliquâ arte profiteretur, eamque ut
caeteris nobiliorem alteri obtruderet. Quâ in re varij varijs in artibus acumen
suum laudârunt, & omnibus alijs antetulerunt. Inter omnes solus Socrates
jactavit, se optimum esse artis amatoriae mangonem. Atque ibi Socrates, ut
semper apud Xenophontem solet, acutè & pereleganter & cum honestate
maximâ artificium suum laudavit. Vtinam & ego me illius artis, in
commendando Poêseos anagram matisticae studio, artificem exhibere possem.
Principiò verò osores illi venenati aranei instar calumniae suae telam &
sutelam ex eo garrulè praetexunt, quod hisce studijs absumatur tempus importunè,
quod severioribus ac primarijs scientijs impendendum est. Credo sanè; qui hoc
opsonium non ut sed ut colunt,
illos fortasse (ut Aristophanes olim Socratem derisit)
jucundam pati phrenesin; inutilem verò insumere operam, non iniquè dixerim.
, ut ait Plato. Id quod Cicero sic interpretatus
est: ne in eo, quod atttingendum fuit, quàm in eo, cujus causà id attigimus,
major ponatur opera. (s) Et sanè serias res agere, &
labores sustinere ludorum((s)
Arist. l. 10. Ethic. Nieom. c. 6.) gratià,
stolidum & nimis puerile est: at verò ludere, ut serias res agas, secundum
Anacharsin, rectè se habere existimatur. (t) Cum((t) Arist.
10. Eth. c. 4.) enim nihil humanarum rerum continuè efficax
in operando esse possit: & speculatione nimià valetudo affligatur:
consumitur quippe humidu̅, cujus fit resolutio contentiore motu
animi, qui perpetuò circa una̅ rem oberrat atque obvolvitur, ut
ait Scaliger: (quemadmodum(exercit.
311. & 307.) de Philetà sui temporis Poêta celebri
traditur, perpetuâ assiduáque sagacitate mentis perquirentem explicationes
argumentorum quorundam mirabilium & contortorum, cum vigilijs atte
|| [ID00012]
nuaretur, ita esse eum extinctum, quod
& Epitaphium indicat graecum:
((u) Athen. l. 9
refert.)
u. ((x) Arist r. eth c. 14.) .) Utique necessum fuerit, mutationem (x) quae omnium svavissima ((y) Scal. ex 307 S. 11) res est (y) quaeque sui ipsius secum affert commendationem, in laboribus ((z) Arist. 4. eth c. 3.) institui, & ludis, (z) qui res in hac vità sunt necessaria, aliquid tribui: (a) nam requieti ludus similis videtur. ((a) 10. eth. c. 6.)
Quare (ut ait Ovidius:) Arcus, & armatuae tibi sunt imitanda Dianae, Si nunquam cessas flectere, mollis erit. animusque non rarò tradendus amoenioribus artibus, obleniendus ((b) Senec. l. 3. c. 9. Plut. de irâ cohibendâ.) carminibus, historiis detinendus. (b) Vt enim confusis oculis prosunt virentia, & quibusdam coloribus infirma acies acquiescit, quorundam splendore praestringitur: Sic mentes aegras studia laetiora permulcent. Ego verò pignus in omnes fortunas meas dederim, deliciu̅ ingenij majus, melius laboris opsonium & ludum ((c) Sen. l. 3. e. 9. Arist. 8. politic c. 5.) jucundiorem non esse scriptione anagrammaticâ. (c) Sunt enim in numeris & modis istis Poêticis quaedam mansuetudinis, temperantiae, fortitudinis, & eorum omnium, quae his opposita ((d) Gell. l. 4, c. 13. Alex. ab. Alex. l. 2 c. 17.) sunt: quin & harmoniae istius oblectamenta solent esse animorum , quod de Poêsi ait (d) Gellius. Sed, uti dixi, cum (apud A. Gell. l. 5. c. 16.) Enniano Neoptolemo degustanda haec non ingurgitanda: Ne alioquin animi vigor, veluti ferrum, neglectus in otio suum colorem amittat, atque elumbis & omninò fractus evadat. (e) Hac ratione ((e) Cic, 2. Tuscul. & l. 2. de orat. A. Gell. l. 5. e. 6. Plut, in apoph. Fran. Petr tract 9 c. 5. & 6. de vita solit.) Scipionem minorem apud Vellejum paterculum priore tomo, ubi eum cum Mummio confert, laudatum scimus, quippe qui non solùm negotij, ut Mummius: Sed etiam otij rationem habuerit, ita ut nemo fuerit (ait Paterculus) qui hoc Scipione elegantius intervalla negotiorum otio dispunxerit. (f) Qui verò huic ((f) Vid. Jac. Mazon. Caesen p. 85. & 278.) stud io operam enixè navat, ut otium vitet, & negotiosus evadat, perinde facit, atque ille, qui, ut artem discendi addisceret, Cleanthis & Chrysippi Rhetoricae summâ curâ studebat. Namque (g) ((g) l. 4. de fin.) (ut ait Cicero) quemadmodum iste pro arte dicendi magnam potius quanda̅ libidinem tacendi sibi parabat, sic pro negotio & actione, otiosam quandam inspectionem ex hujus studij penu sibi quis depromet. Rectissimè igitur cum Nicolao Damasceno apud
|| [508]
Svidam, Philosophiam patriae, studium
verò poeticum peregrinationi simile dixerim. Nam ut in illa accidit
peregrinantibus & longum iter facientibus, ut alicubi divertant, atq,
pernoctent: alicubi prandeant: alicubi plures dies permaneant: quaedam verò
obiter spectent: reversi autem in aedibus suis habitent: sic etiam per omnes
disciplinas pervagantes, oportet in quibusdam diutius immorari, in quibusdam
brevius; quasdam integras, quasdam ex parte, quarundam rudimenta tantùm
assumere: earumque utilitate retentâ in veram patriam reversos Philosophari.
Sunt &((h) Scal ex 369. sect. 12.) alij, (b) qui otio, supinitate atque flagitiosa licentiâ
marcentes, (i)((i) Scal. ex 321.)
naturaeque suae quam à DEO acceperunt, nequissimi decoctores,((k) Arist.
9. eth. c. 4.) (k) ignavia ac desidia
à laboribus & studiis hisce desistunt, quae optima esse censent. Quibus
Aristot. illud occinendum: (l) mollitia((l) 3. eth.
c. 7.) est, fugere ea, quae laborem afferunt. Anne ignorant,
nusquam nec operam sine emolumento esse, nec emolumentum fermè sine opera? (m) Labor enim voluptasque, dissimilima naturâ,((m) Liv.
Dec. 1.) societate quadam inter se naturali sunt juncta. Et
rosae nunquam sine spinis, ut spinae rosarum, rosae spinarum sint ornamentum,
(n)((n) Homil. 5. in hexam.) dissentiente
Basilio. Et quis tandem labor ille, si modò , quam
dexteritatem ingenii Livius dixit, adsit: (o) non est
enim((o) Arist. 1. eth. c. 1. & 6. eth. ??? 13.)
certè unus aliquis aptissimus ad universa. , (utor
verbo Arist. 1. eth. 8) quoque sint necessum est.
Stulticia enim est, venatum ducere invitos canes: nullaque tam facilis res, quin
difficilis sit, quam invitus facias. Hinc plato
cum(l. Z. de repub. & l. 2.
polit.)
conjungendam praecipit. Anagramma igitur scribere, non
est lacessere; (utor verbo Oribasii) Sed
(l. 1. euporiswv c. 7.)
conjungere quae duo non immerito perfectae scientiae
existimavit Socrates apud Platonem. Nemo vero tanta
laborabit, qui ea, quae(Plat. in
Gorgia & 3. de ll.) sibi molesta sunt, continuò damnet.
(r) Eadem enim hos afficiunt,((r) Arist.
10: eth. c, 5.) molestia, illos oblectant. His igitur studijs
si adhibeas modu̅, tantu̅ abest, ut fatigent animum,
ut etiam alacriorem te reddantad exquisitiores contemplationes. Exacuat enim
ingenium anagrammatum palęstra, juvat prudentia̅ in inveniendo in
elabora̅do varietate̅, auget suavitate̅ in exornando, in absolvendo denique efficacia̅, ut
loquitur((s) Lycis in epist. ad Hipparchum Vid. Jac Mazon Caesen p.
143.) Wilkius, sapidissimum illud Gothani Gymnasii corculum.
(s) Quemadmodum igitur tinctores ea vestimenta, quae
tincturam
|| [ID00014]
accipere debent, stringendo prius
expurgant, ut ineluibilem tincturam imbibant: Sic quoque Philosophiae deditum
animum hoc studio praeparandum no̅ inique dixerim. Est ne verò
praeterea, quod amplius sa tagamus? est profecto. Plurimi enim propter
congenita̅
anagrammatismorum laudes ex eo in dubium vocant, quod
magnorum virorum nomina mutilent, deforment, neque etiam sententiam integrè
absolvant. Non hercle eis credo, si vel ter quater more Pythagoreorum per
omnipotentem, animae qui tetrada nostrae, perpetuos fontes naturae infudit
habentem, jurarent. Etenim si vel mortario contuderint ea omnia, quae dicunt,
nihil amplius expriment, quam ejusmodi, quos illi describunt, anagrammatismos
minimè probae esse monetae: quod nemo ((f) in epist. ad And.
Mergilet.) meo quidem judicio, inficias iverit. Truncationes
enim istae, ut (f) Melissus (cujus opera digna prorsus,
quae aere fusili assequantur perpetuitatem) judicat, nullius sunt monenti:
secus, inquit idem, de integris statuendum. Isti tantùm abest, ut bonorum
existimationem minuant, ut eam potius adaugeant. Etsi enim aliquid laudis addere
verè laudato decipere est, & vita bonorum non requirit aliunde quasi
purpureu̅ pannum, quem assui, ut dicitur, studeat id est,
nullis externis & alienis veluti invitatiunculis indiget, quemadmodum ((u) Verba
haec illius refert Philo .) malorum
vita (de quibus rectè usurpaveris illud Critolai peripatetici (u) ) tamen ut gratam testemur
mentem, meritò meritas illis decantamus laudes. ((x) Scal. l. 3. poet. c. 12. p.
231.) (x) Ita DEO laudes canimus, non
perinde, atque ipsarum egens sit, aut quibus possit augescere: (Deus enim
perfectionis (exerc.
140.) nullius indiget, secundu̅ Scal.) Sed ut ex
ejus cognitione meliores ((y)
Scal l. 3. poet. c. 105.) interea ac
denique selices evadamus (y) Siquidem laudationis finis
est imitatio (z) Neque enim ex animo quicquam in
orationem exi ((z) Scal. ibid. c 118.) re potest, quod ipsius
mentis prius non extiterit forma quasi quaedam, tametsi accidentalis.
Quemadmodum verò radius solis speculo exceptus plus habet caloris: ita, quae per
anagrammatismos, offeruntur laudes, magis afficiunt animos, quàm quae
simpliciter commemorantur. Et hac sanè ratione multò fortius & elegantiùs
Mecoenates & amicos nobis devincimus, quàm olim ((a) Quint. curt. l. 4. de
gest. Alex. Magn.) (a) Tyrii, qui
aureâ catenâ devinciebant simulacrum Apollinis, aręque Herculis, cujus Numini
urbem dicaverant, inserebant vincu
|| [509]
lum: quasi illo DEUM Apollinem retenturi, ne urbem desereret, atque ad
Macedones deficeret: quàm (b) Romani, qui Saturneum((b) Alex. ab
Alex. l. 4. c. 12. Genial. dierum.) fasciâ constringebant:
quàm Lacedaemonii, qui suo Marti pedicas injiciebant, ut illo praesente
victoriam obtinerent: quàm Athenienses,(Pausan. in Lacon.) qui victoriae simulacro
alas praecidebant, ne ab illis avolaret: quàm Phigalenses, qui Dianam in catenas
conjiciebant.(Idem in
Arcad.) Quamvis verò laudis & culpae nomina semen
habeant: vera tamen esse & factis plerunque convenire solent inde
deducta((c) Arist. 1. eth. c. 7. & 1. prior. a nal. c.
1.) anagrammata (c) . (d) Hinc rectè finitur nomen: Nota
rei ab animo ficta. Sed ne nimium procedat oratio,((d) Scal. l. 3. de c. l.
lat. c. 66.)
: abrum po telam, & ad id, quod restat, me
converto. Proinde, cum & ego, nondum inter infimos agminis literarii calones
constitutus, labore subsecivo in Poesi anagrammatistica me exercuerim & in
pluteos privatos anagrammata benè multa deposuerim: quoddam eorundem praemetium
hac vice expromere & frumentarios imitari volui, qui cum acervos frumenti
domi habeant, tamen ut emtorem concilient, exemplum pugno solent ostendere.
Vobis verò Viri Nobilissimi, Mecoenates unicè observandi, Centuriam hanc
anagram. primam, observantiae indicinam, dico, addico, dedico: cum more sancitum
sit pervetusto, libellorum frontispicia magnorum virorum inscriptionibus
insignire & communire. Novi enim, quàm ancipitem judiciorum aleam in excluso
partu hoc immaturo sim subiturus.((e) Arist. 9. eth. c. 4.)
Verum-enim-verò ut ut sit, (e) mensura mihi viri boni
erit existimatio. (f) Honesti enim & virtutis
studiosi, qui viri((f) 3. eth. 4 & 10, eth. c. 9.) boni
appellantur, rectè judicant de singulis, & perspectum habent, quibus
adjumentis, quo pacto illa perficiantur (g) Potius
igitur à((g) l. 5. de civ. DEI c. 27.) prudentibus
emendari, quàm laudari ab imprudentibus eligo, ut ait Augustinus. (h) Imperiti verò satis habent, si illos non fugiat,((b) Arist.
16. eth. c. 9.) benène an malè perfectum sit opus: ut in
pictura; quod tum demum cognoscent, si ipsi manum operi admoverint. Quare
Qui mihi non credit, faciat, licet ille periclum.(Erasmus.) Mox fuerit studiijs aequior ille meis. Namque nec est major studijs nec iniquior hostis, Quàm qui vel nequiit vel discere noluit artem.
|| [ID00016]
Fateor equidem vel iptà Lubentiâ, ut comicus ait, lubentior, non esse haec, quae
offero, , quae bellaria appellata ((i( lib. 13.
c. 11.) esse à veteribus, docet (i)
Gellius, neque pu lcri ((k) Arist. in l de Poet c. 7 & 7. Physt. 17, Scal. l. 4.
poer c. 1.) leges, quae (k) consistunt
in , quibus (l) August. addit
coloris suavitatem, à me observatas; non enim imitatum sum (m) Penelopen ; id est,
((l) l. 22.
de civ. DEI c. 19.) noctu id, quod interdiu rexuisset: &
tamen ignorare non ((m) Hom. .) debeo,, ea
etiam ab Arist. (n) perfecta dici, quibusinest ((n) l. 5.
metaph. c. 16.) studiosus finis, id est, studio & labore
dignus, ut explicat Fonseca, id quod non parum animi praestare mihi potest.
Magna etiam mihi spes affulget, adolescentiae nomen primitias hasce apud alios
excusaturum, apud alios etiam probaturum. Rectè enim Alexides: . Sicubi imprudentiâ lapsus erraverim, corrigi me (l. 3. c. 28. & l. 2. c.
30.) & emendari patiar, prudentiori cedam, stultori remittam,
ut ait Seneca. Vos igitur, PATRONI aeternum colendi, exiguum hunc pulveris
Poetici manipulum serenâ fronte ut accipiatis, & suffenorum injurias
caninaque proteletis, obnixè rogo. Levia sunt fateor,
sed non malè olim Graeculus ille ad Alexandrum: . (Scal. exere. 307 s. 2.) Non
igitur solum factum. Sed animum: non solam speciem, sed rem ipsam, non solùm
externam actionem, sed internum agendi habitum hac vice perpendatis &
excutiatis. Neque enim , (l v.
) ut loquitur Xenophon. De quâ vestrâ aeouanimitate (Vid. Velleium Pater c. l.
2.) nullus dubito: Vos enim non aliter animatos esse scio, quàm
lulium Drusum, cujus aedes cumpluribus à partibus vicinoium prospectui paterent,
& hoc vitium talentis quinque se correcturum esse, faber polliceretur:
decem, inquit ille, dabo, si talem reddas domum meam,
|| [510]
ut omnium oculis undiquaque sit
exposita. Ita nimirum vos quoque publicae favetis utilitati. Quod reliquum est,
Salvete & valete. Bonum enim est viris bonis,(l. 9. eth. c. 4.) ut sint
superstites, dicente Aristotele. Et, secundum Scaligerum, digni sunt tales quos
neque senium senes faciat,(exercit.
340.) neque naturae lex vitâ destituat, nisi meliorem vitam
instituisset ipsa. Interea meis quoque favere pergite conatibus. VVitebergae die
Palmarum, anni Christiani M. DC. VIII.
Errata in Praefat.
P. 2. b. l. 21. omiss. ait. l. 36. l. consequerentur.
p. 4. b. l. 34. l. dicendi.
|| [ID00018]
Lectori Benevolo S.
PRaemetium hoc Anagrammaticu̅ & tenui deducta Poë. mata filo,
mi Lector, serenâ, quaeso, fronte accipias. Fateor: nemo ad omnia satis est
lynceus: obrepunt etiam non sentienti illa saepè, quae si sensisses, em
endaturus eras & correcturus certò certiùs. Memor igitur sis dicti Arist: Vt
manu non jam inde ab ortu natura uti possumus: Sed cum natura absolvit
perfecitque: ita & intellectus seu mens, quae res naturalis est, non
protinus, sed in senectute maximè absolvitur. Sect. 3. Problem. dist. 5. Est
enim sua non tantum corporis, sed & mentis aetas, ut ait idem 2. polit. c.
7. Quod possumus ergo, hoc agimus tanquam oeconomi moderati. Scal. ex 307. s.
12. DE ORDINE anagrammatismorum non magnopere me sollicitum fuisse, clarè
profiteor. Quî enim inter tot Geminos Menandri & Plauti Menaechmos (ut sic
dicam) literarios vel potui vel debui? Si igitur alicubi, certè hîc adeò
difficilis mihi visus ordo, ut meritò maxima subtilitatis pars in libris
oeconomia seu dispositio dicatur subtilitatum Professori exercit. 303. sect. 9.
Quemadmo
|| [511]
dum verò ne
ipsa quidem natura absque ordine quicquam vel meditata est, vel effecit unquam
teste Arist. 8. Physic. contex. 15.: ita & ego aliqualem observavi ordinem.
Proinde, ut quodvis anagramma in pluteos privatos deposui: ita ferè sedem in
libello occupavit. Id quod ijs, quorum animorum recessus esse solent , dictum velim.
Denique quia plerique Anagrammatismi sunt longiusculi, & integros non rarò
absolvunt versiculos: nolui omnes seorsim ponere, ne taedium inde aliquod
oboriretur: illos igitur majusculis literis descriptos quivis facilè
animadvertet. Sic in 1.
Egregius servas rutae immortalis honores, Tu lux magna gregi, tibi qui nunc deditus, arx & Musis chara, decus regioni, ac relligioni Sidus: tu sanè dabis has: Sic in 2.
Pro patriâ pugnans & relligione laborans Nunc DEVS es Musis verus: lux optuma Mundi Diceris: & verè es; sic Musis, vive tibique diu. Sic in 8.
Musis rara basis, portus, Patronus, amicus Vnus es, & meritò nobilis uva DEI: digna tu es. Et sic in alijs. De quibus mentionem apud te, Lector Benevole, injicere volui. Tu Vale, meisque conatibus fave.
|| [ID00020]
In Centuriam primam Anagrammatismorum Eruditissimi Viri, Dn: M. HENRICI JULII
STRAUBII, Saxonis, &c.
MAGISTER HENERICUS IULIUS STRAUBEIUS, SAXO. . HiC
GRAVIS EX VERSU, SI VIS, LAUS SORTE MANEBIT.
STRAVBI Straubiadum decus, haec ANAGRAMNATA pulchra Quod ludis, genij pignora cara tui; Digna labore facis, Thymbraeus Apollo laboris Praemia magna tibi, laurea serta, dabit. Perge modò, plura & doctum superadde virorum Nomina, sic surget gloria, fama, tibi. HîC GRAVIS EX VERSV, SI VIS, LAVS SORTE MANE BIT, Carminibus vives tempus in omne tuis. Marcus Prasinippeus, Noribergâ-Francus, SS. Theol: Stud: scribens facieb.
|| [512]
1. Illustrissimus CHRISTIANUS SECUNDUS, DEI gratiâ, Dux & Elector
Saxoniae, Landgravius Thoringiae, & Marchio Misniae Burggraviusque
Magdeborgensis.
Ex quo sequentia majusculis literis scripta:
SALVE Heros Patriaeque Pater, salve optime Prieceps: Egregius servas Rutae immortalis honores: Tu lux magna gregi, tibi qui nunc deditus, arx & Musis chara, decus regioni, ac relligioni, Sidus: Tu sané dabis has, Christo auspice, laudes Prociduis saeclis sartas tectasque manere.
2. Reverendissimus HEINRICUS JULIUS, DEI gratiâ Postulat. Episcopus
Halberstadensium, & Dux Brunovicensium, Lunaeporgensiumque.
Pro Patriâ pugnans & Relligione laborans Nunc Deus es Musis verus: lux optuma Mundi Dic eris; & verè es: sic Musis vive tibique:
|| [ID00022]
Vive diu gratis rumoribus omnia complens
Culmina terrarum; princeps in Principe laus est,
Cum patriae & Musis pater est pastorque fidelis.
3. VV ITTENB ERG A VITA GVBERNET.
Hoc in candidulo, velut ad juga Thessala Pindi, Colliculo, semper pax & pia VITA GVBERNET.
4. MARTINVSLVTHERVS, DOCTOR Theologus ut & sin cerae ac purioris
religionis instaurator reformatorque.
Antichriste, Tuus domitor fuit ille, tuaeque Romae ignis purgans, ac solo terror & horror Ore vir hic Sanctus: jam, si libet, invide Papa Fige tuos dentes, calamo quassata corona Quod tibi piratae sit terna: ita nempe decebat. Dum cupis esse pius Petrisymmysta, sophista es.
5. PHILIPPVS MELANCHTHONIVS, purae Philosophiae Doctor ac instaurator
summus.
Nunc toto Philomela vocor Mundo Attica Musis Puppis, prora Sophis, LVTHERI fidus Achates.
6. Magnificus & Reverendus POLYCARPVSLEISERVS Sacrae Theologi: Doctor
atque arae Electoralis Saxonicae antistes.
Corde sat excellens heros atque ancora verè, Ac clarus typus est: sic porrò sit ille, rogamus Te, Iova, sine fine: age da ita.
Salve Theologae mulsa ô Charitcia Peithûs: Doctorum Polycarpe decus, Christjane Pericles. Salve, dum nostrae fatis autoribus urbi Succedis, meliore dies signanda lapillo
|| [513]
Haec nobis, tua quos praesentia luminis instar
Solaris recreat, quîs lang vida purpurat ora.
Ista vovet, POLYCARPE, manus devota Lycei
Leucorei, & Phaebi stuáiis addicta juventus.
O mea Moeonio stillarent pectora mulso!
Quam vellem celebrare animi benefacta benigni!
Quam vellem! at vellem, cum sit mihi posse negatum?
Quaere tibi magni lituosque tubasque Poetae,
Quae tua sat dignè memorent praeconia laudum.
Interea, paßim quae Leucoris alma tuaeque
Turba clientelae jurata, ad sidera spargit,
Sufficiat paucis memoraße anagrammate tali: Corde sat
excellens Heros, atque ancora vere Ac clarus typus est: sic porrò sit ille,
rogamus Maxime te, Iova, sine fine: age da tu ita: namque
Quanta dabis vitae Polycarpostamina, templo
Tanta tuo quoque fulcra dabis, vegetante Lysero
Salva cathedra, Lycea, scholae, tabulata vigebunt.
7. TOBIAS TANDELERVS TORGENSIS Philosophus ac Medicinae Doctor, ut &
Professor in Academiâ VVitenbergensium.
Magnficè es Rector: es Puppis & in clitus Heros: Grande onus. At toto benè sic laudabere Mundo A Musis: plausu quas ingeminare frequenti Sic video: tu pacis jò dator atque salutis.
8. PETRVS VVEINTRAVVIVS Abbas in i Monasterio Riddagesshusano clarissimus
& optimus.
Musis rara basis, portus, Patronus, amicus Vnus es, & meritò nobilis uva Dei.
|| [ID00024]
Dignaque tu satis
es: vireat, precor, uvula Christi,
Consumatque annos, sed diut urna, suos.
9. Reverendiss: Ampliss: & Nobiliss: Dominus Ecclesiae Magdeburg.
Archiepiscopalis Decanus.
LVDEVICVS à LOCHAVV, Decanus Magdeborgensis Hic valde bonus, egregius, dans sua dona cumluce. Hic valdè egregius, Musarum fotor & altor, Et cum luce bonus dans sua dona viris.
10. VVICHARDUS à BREDOVV, Ecclesiae Archepiscopalis Magdenburgensium senior
& Thesa urarius DEVS robur, rupes acsalus nostra unica ac vere egregia: Eja
sile: hoc duce indies triumphabimus
VERE nostra salus robur & ancora Rupes egregia ac unica sit Deus: Mens aegra eja sile: ne mihi decidas, Hoc praesente triumphabimus indies, Ac semper stabiles hoc duce stabimus.
11. IOHANNES GEORGIVS GOEDELMANNIUS, Comes Palatinus & Iurisconsultus
& consiliarius oratorque Saxon.
NESTOR O EGREGIVS, CONSTANS, AMPLISSIMVS ILLE CONSILIO INGENVO AC SANO,
VIRTVTEQ;, NOTA VERAARX, O SIDVS.
GOedelmanne Deûm soboles. Christjane Pericles, Ardua quem curru sacri comitiva Palat I Evehit aurato serumque reponit in aevum; Salve, ô juridicae qui lucida stella coronae Iustitiae antistes, templum, servator honesti, Et Themidos meritò possessor & ara vocaris.
|| [514]
Quid mea Musa petat, ne quaere: offerre parata est
Me tibi mancipio, quò sic divina favoris
Gratia sub roseo posthac mihi depluat imbre.
Scilicet ut multos at trâxti lumine famae
Hactenus eximiae, lapidis velut Herculei vis
Dura metalla trahit; sic me, haec licet arduus ille
Exanimaret honos magnis animaverat ausis.
Audendum est, dixi: fortasse favore beabit.
Te COMES ipse suo, licetos & lingua RVDOLPHI
Dextraque sit Divi, corque & flos Saxonis aulae.
Nempe GODELMANNVS quò lumine clarethonorum
Majore, atque magis subjecta plebe clientum
Effulget, summo dominatu ac luce coruscans:
Hoc minus augustâ tollit sub fronte gravique
Triste supercilium, sed semper a micior atque
Mitior & comis COMES his, quibus entheus ardor
Est, sua Pierijs perfundere pectora lymphis.
O comitis gravitasque venusta gravisque venustas!
O sacra majestas vultu decorata benigno!
Scilicet obrizi pretio pretiosior, auro
Carior haec, nullo venalis munere, biga est.
O quater, & quoties non est numerare beatum
Quàm gemina haec clarae virtutis adorea clarat!
Te certè, meritò qui ipsissima theca favoris
Diceris, ista sacris conjunctio nexibus ambit.
Quàm vellem laudes prolixius ire per istas!
Quid verò dicam, nisi me non verba tenere
Quae dicam? Veluti subitò clauduntur ocelli
In quos magna venitsubitò lux: sic mihi pectus
Perfusum & penè est confusum lumine tanto.
Quaere tibi Flacci lituos: ò digne Maronis
Sat grandi plectro, vel si quod grandius isto.
|| [ID00026]
Iam mihi sufficiat magnas pinxiße minutis
Peniculis laudes talique anagrammatis orsu:
NESTOR O EGREGIVS, CONSTANSAMP LISSIMVS ILLE
CONSILIO INGENVO ACSANO: VIRT / TE QVE NOTA
VERA ARX, ô SIDVS! Cui pectoris entheus ardor
Seßitat in vultu, totâ mens mascula fronte
Ebullit, toto gravitasque in corpore regnat.
Hic equidem, laxis ubi luxuriarer habenis,
Eßet, sed planè tua laus est littorisexpers.
Mergerer hoc pelago, si vellem carmina dignè
Elogium que tuis virtutibus impertire.
Tu, qui consilio polles & praepete linguâ,
Omnia quem expectant, cuncta urgent, singula quaerunt,
Quem penes ornandilocupletandique facultas;
Acci pe versiculos & humi repentia verba:
Daveniam, placeatque tibi, sincera voluntas,
Haud ipsi ceßura rei, cumfacta negentur.
Scilicet haud quanti pretij sit quodque, videndum:
Sed quo animo detur, solus qui munera condit,
Inque animis anima est, non mag no pondere, doni,
Esto meis fotor, calor, altor Atlasque Camaenis,
Vt mea mens totusque meus tibi militet ardor.
Talia sunt hujus benefacta auctaria vitae.
12. PAVLVS MELISVS Francus, Comes Palatinus & Eqves auratus, civis
Romanus.
Solus vi lucens Musarum apis arte fuisti, Nosque tuâ mulsâ pascens, es carus ubique.
13. NICOLAVSREVSNERIVS, Comes Palatinus, Iurisconsultus, Poet. Rhetorque.
|| [515] Verè Nestoreus illi animus, concors
ac sapiens usuque politus, ut reor.
|| [515]
Verè Nestoreus illi animus, concors
ac sapiens usuque politus, ut reor.Illi animus verè concors usuque politus, Vt reor, ac sapiens, Nestoreusque fuit.
In obitum.
Ah quis inauditur gemitus? cadit Hunnius, ille Ille inquam augustae gloria Leucoridos. Iamque, ubi de palmâ virtus & vita vigoris Certabant, placida morte redemit onus. HEROS ille DIV VITACONDIGNV Sabivit, Implentur numeris peßima quaeque suis.
(Ecciesiarum saxon. Superint. General. p. m.)
Alter tu Luterus eras, & in omnibus heros ô valdè egregia ac certa columna gregi, Sub jugo.
Epitaphium in obitum eiusdem.
Siccine te, MYLI vates, sicilice laceßit Atropos, ac subito demetit ungve ferox? Heu fatum! jam tota sacrae tabulata Sionis Nutant, ante oculos nil nisi damna natant. ALTERTV LVTERVS ERAS ETINOMNIBVS HEROS OVALDè EGREGIA AC CERTACOLVMNA GREGI.
|| [ID00028]
Quem duri exanimat praelum miserabile fati,
SVB rigidoque premit turba profana IVGO.
Sic ergo fuimus, MYLI sic ergo fuisti:
Sicque fuêre graves orb is & urbis opes.
Heu mihi! (quam vereor) magni praeludia luctus
Tot sacra sat tristi funera rapta vice.
Siccine tu plenis iram profundis ahenis
O Deus, & dextrâ vindice ubique tonas.
Euge Deus, Deus euge, sat exantlat a laborum
Pondera: fac, gratum purpuret ora jubar.
In VVITTENBERGA dulcißima VITAGVBERNET:
Magnorum dives proma sit illa virûm.
At MYLI, à caeno scelerum quem caena Iehovae
Liberat, in summo sit tibi scena polo.
16 DANIELHOFMANVS Doctor Helmaesta dius Dico nulla sana fides & amor est
Mundo.
Dico: NVLLAFIDES MVNDO EST, & gratia NVLLA, Nullus AMOR: dubitas? experiare licet.
Ille Poeta egregius, ac praeco orthodoxus, prora Musis, & sic fortis
heros.
Bonus ille & egregius Poeta dicitur: Ac orthodoxus praeco, Doctorum decus: Et prora Musis, sic & heros fortis est.
(Superintendens in Ducatu Brunsvig. Generalissimus.)
Fallor? an exemplum roris geris, inclute fautor? Aôniis Musis ROSque SALVBER ades? Nam velut afflictas roris praesentia terras Conservat, pereant neve calore, vet at: Sic quoque rore tui Musis DOCTISque SALVTI es Auxilij, & multos rore favoris alis. O quoties minitans multorum fessa ruinam Musa, tui sensit rore favoris opem! Hinc adeò totum tua fama perambulat orbem Doctorum hinc volitas laeta perora virûm. Perge, nec à nostris Musis tuus ille SALVBER ROS absit, recrea nos quoque rore tuo. Magna tibi quondam multâ cum luce redibunt Praemia, danda solo: praemia, danda polo.
19. BASILIVSSATELER DOC TOR. TVSOLATLAS DICERIS ORBE.
QVem mihite, SATLERE, offers? gravitate verenda Quàm tua canicies divinum spirat honorem! Finge mihi Ailantem reducem qui sidera caeli AEthereosque humero ceu fama est, sustinet orbes. Quin etiam solis clarissima lumina specta. Talis es, ô fautor Satlere; haud irrita fundo. Nam te Relligio solem atque Atlanta fatetur Ipsa suum, & (scissis quamvis laurata capillis) Candidulum ostentat caput, at que est obvia terris Te duce, Guelphiacis, a libi dumque haeresis haeret, Quae calvinizat latè ac Papizat, & omni Irrepit paßim conamine dira: jrrepit Autem? immò jrrumpit, pura & granaria Christi
|| [ID00030]
Depopulare, evertere, tollere & eruere audet:
Hic cedit tamen,, & radicit us exstirpata
Et de victa jacet, cecidit vigor, ima pererrat
Frigore & ossa rigor, tua dum, Satlere, trucidant
Haereticos caetus scripturae spicula, monstri
Monstraque Romani monstrant & somnia vana.
Macte animo, Satlere: tuae cura ardua curae
Cum sit relligio: Domini pol messis abunda est;
Meßorum sterilis proventus raraque turba.
Esto, quodes, cunctas Phaebeae lampados instar,
Quae paßim obtenebrant, dispellereperge tenebras.
Sed quid ego haec autem diducere versibus opto?
Quaetua sat dignè praeconia dicere laudum
Vis humana queat? Quare, ut celebrare Timantem
Pictorem soliti veteres, quod pluria semper
Colligerent operâ ex ejus quàm picta viderent:
Sic etiam, extremis quae vix degusto labellis,
Intellecta puto: sed quid puto? cognita cum sint:
Vtraque quà Phaebi namque it via, quâque Notus flat,
Quâ Boreas, tu SOL atque ATLAS DICERIS ORBE.
Exactè:
FOrtis es in Domino sanè; non debilis; eja Vince hostes: ô certa gregis ac pulcra columna es.
21. BALTHASARVS MENTCERVS Sacrae Theologiae Professor in illustri
Giessenâ.
EN! Praeco sanè fortissimus ille salutis Heros egregiè: Tantus labor illius ac ars.
|| [517]
LEONHARTVS HVTERVSS. S Theologiae Doctor & Professor in al mâ ac inclutâ
VVittenbergâ.
MAgne Vir ô seclo tu alter Lutherus & Hector: Fortia tu pugnans corda leonis habe. O satis! haec laudum sit splendida pompa tuarum, Plura darem: at nullum laus tua litus habet.
23. FRIEDERICUS BALDUINUS Dresdensis Poêta Laureatus, Sacrosanctae Theiologiae
Doctor ac Professor publicus, in almâ & illustri Vittenbergensi
Academiâ:
Exactè
DEditus ô sacris pandectis ille, refutans Haereticos omnes fortiter inde greges. O decus ac sidus, ac nobile robur! ô apta Laus illa ac Virtus! verane palma tibi?
(Illustriss: Princ. ac Dn. Dn. Henrici Julij P. E, H, D. B. &c.
Cancellarius & Consiliarius intimus.)
IN dulci concors regnat Venus ore: hinc laurus: Hinc tibi purpureos vivacibus ex amarant his Concinnat flores Pietas & vivida virtus
|| [ID00032]
(Illustr. Princ. ac Dn. Dn. HENRICI JULII P. F. H. D. B. & L. Consiliar.
Eccles. & judic. ducal. ord. assessor)
NVnc ad vos etiam mea sese oratio vertit O Langmanteli tuque ô Munchausia Virtus: O Divi, è Divum deducti stirpibus! euge, Nobile nobilium par & flos ipse virorum, Quin etiam ipsi apices verae & virtutis amusses! Quid verò primo mirabimur aut postremò In vobis? varià est vestrarum gloria rerum: An genus? an doctas potius mirabimur artes? Ambiguam dubio moveo certamine palmam. Prorsus ita est: vulgo si des suffragia inerti Libera, per multos, antiquae ab origine gentis Stemmata ducta, viros tantùm miratur; at istud Condecorare decus studijs & Palladis arte, Non operae pretium putat esse & nobile factum. Morus ego, morer haec si vulgi dicta, bilance Quod nihil exactâ rationis ponderat; immò Ignorat penitus, quid distent aera lupinis. Sic statuo, & quorum melior sententia menti est, Sic statuunt: Magnum decus est, de gente vetustâ Illustres animas, veterum & decora ampla parentum Enumerare, immò genus alto à sanguine Divûm Ducere: sed tantùm hic alieno lumen abigne Sumitur, & nondum dicenda haec propria laus est.
|| [518]
At qvi
dives opum variarum, & sanguine claro Prognatus, proprijs virtutem extendere
factis Tentat, & angustis superaddere rebus honorem, Dum sua Pierijs
perfundit pectora lymphis: Is demum titulos & stemmata avita perennat, Atque
inter primos, nulli virtute secundus Qualis gemma micat, fulvum quae dividit
aurum. Namque velut vitem sitit ulmus, cinnama nardus, Ficulus & rutam: sic
nobile pectus anhelat Nobilis ars, fitque hinc illustrior: alterius sic Altera
poscit opem res & conspirat amicè. Nec modò nobilitas doctrinâ pulcrior
atque Comtior evadit, sed fortior, inde colorem Nec tantum sumit, sed robora
sanguinem & artus. Ars animos animat nervisqueue virilibus armat. Vos vel in
exempli specimen mihi quaeso venite Tu Langmanteli, tuque ô Munchausia virtus:
Quae quibus ante feram in vobis? dubia optio certè: An genus? an fasc es referam
prius? omnia magna: Omnia, sed fasces genus & superemicat omne Doctrina ac
virtus, faculas ceu luna minores. Magni estis genere, at majores fascibus, atqvi
(Maxima quae laus est,) doctrina maximi & arte, Quâ divino animos animastis
acuminis usu. Testibus haud opus est, cum fama hîc ipsa loqvatur, Fama nimis
veri hic qvae nuncia, quaque dynastam Mundi illum, heroumque jubar, virtutis
& aram Henricum, patrio gaudentem nomine IVLII Iampridem in vestrum (&
merito) rapuistis amorem. Cujus vos magni magnae ditionis Atlantes Auditis, qvin
& (paucis ut plurima dicam)
|| [ID00034]
Dextera, cor,
anima ac fidum os, genialis & auris. Scilicet in tenebris abscondi nescia
virtus, AEmula sed Phoebo splendore & honore coruscat: Vos quoque Pierides,
tequeue harum praeses Apollo, Testor: qui nuper versanti nomina Divûm, Quos
celebro, Patriae procerum, felicibus ausis Favisti, & coeli tollens ad
sidera plausus Ingeminando: Evax, Evax, haec verba dedisti: EN ILLE est ATLAS
MVSIS NVNC MAGNUS & aulae, ILLE AMOR & RVPES audit firmissima Musis. HIC
verè ANNE SALVS MVSARVM, & vera COLVMNA MVSIS. ah MVSIS IN ARENA
haerentibus? immò. Namque ut nunc mores sunt aevi & tempora, Musis Non
stabile est stabulum, satis ah satis ampla ruinae Signa dedêre suae: Signa
autem? exempla sat ampla: Sed bene habet: nunquam plane exspirabimus, isti Si
modò suppositi nobis sint semper Atlantes.
(Nobilis Praecipuus in Ducatu Brunsvic.)
OPtime Moecenas clarâ celeberrrime famâ Splendide nobilium phosphore luxque virûm Sive tuum corpus spectes mortale, vel ampla Pectoris aspicias ingenijque bona: Gratia te CHRISTI donis insignibus auxit, Illustri & virt us ext ulit alma loco. In facie resident divini signa decoris, Magnumque egregio splendet ab ore decus. Si quoque imaginibus, si nobilitate parentum Nomen & aternus conciliatur honos:
|| [519]
Non tibi nobilit as antiquae ab origine gentis
Per tot ducta viros, non tibi stemma deest.
Ipsa autem quantis tua mens sit praedita donis,
Dicere contracto carmine nemo queat.
Hic superi primas tenet observantia Patris,
Ceu genitrix, aliis dans alimenta bonis.
Nam tibi de CHRISTO recta est sententia cordi,
Et colis in nati cognitione DEVM.
Tum verò cordi est, & pro duce vivida virtus
Quae sublime tuum nomen in astra feret.
Omne in virtute est posit um decus, oris amoeni
Forma, bonum fragile est, quodrapit una dies.
Morte vacant animi bona, non obnoxia tritae
Sorti; virtutis nescia fama mori.
Perge modò, &, quá te virtus vocat incluta, gressum
Flecte, nec à ceptâ dimoveare viâ.
RES VARIASque DIV, patriâ virtute, GVBERNA.
Quo pede procedis, sic bené semper eas.
(Nobilis praecipuus in Ducatu Brunsvicensi.)
DVlce suum cuique est: Tua mellitissima cura est, Musarum studijs implicuisse manus. O ARX AC BONA LAVS IN MVSIS, vitaque dulcis! Immò mel Idalium, Nect ar & Ambrosia. Nobilit as arti conjuncta, Smaragdus in auro est, Hinc Musis aderit gratia quanta tuis?
(Illustriss. Princ. ac Dn. Dn. HENRICI IULII P. E. H. D. B. &c. Consil.
Eccles)
|| [ID00036]
TVNE etiam HICDOCTIS audis Parnassia RVPES? SICREOR: uno omnes, quorum censura prohatur Inter honoratos antistites, ore fatentur. AEdepol egregiè fact um! & vel mille meretur Andini vatis numeros, quod nomine gaudes PETREI! fato certè tibi contigit istud, Non temerè aut casu, nomen, rem comprobat usus. Namque velut nautae magno veniente fragore Odrysij Boreae, & circum latrantibus undis, Ad Pelagi rupem, si forte sit obvia ponto, Confugiunt, cunctasque minas coelique marisque Hac freti spernunt: sic tu Parnassia RVPES Petree, es DOCTIS: ad quam velut agmine facto Turba clientelae jurata recurrit & istâ Stat fixa, & nullis labefacta aut fracta periclis Optati plenis portus petit ostia velis.
(Illustriss: ac Reverendiss: Princ: Brunsuic: ac Luneb. à Consilijs
secretis)
SAlve ò Vir Patriae, magni pars magna Senatus, Ohomo perpaucorum hominum! nam tempora ut aevi Sunt hujus, sterilis proventus raraqueue merx est Istorum, legum quos sollicitudo Sacrarum Digna gravat; Sed & has quis fastidire voluptas, Mixima luxuries: & adhuc miremur, honestâ Vnde ex matronâ meretrix, ex matre noverca, Atque ex reginâ sit facta injusta Tyranna Ipsa Themis; Sed te Trescovi, ô Phosphore Iutis,
|| [520]
Annumero numero, (sic namque
merere) bonorum,
Cum quoque te ductore Themis sincera triumphet,
Nec penitus terras, satis indignata, relinquat.
Tu quoque consilijs non futilis autor haberis,
Quando tuum res priva petit, Res publica poscit
Consilium, tua mens aquila est in nubibus alt is:
Omnia sic dextrê videt, imò pervidet illa.
Cumque tua in medium profers, suffragia, linguam
Nestoream ore sonas, mulcens gravitate suavis
Eloquij, quicquid suades, & pondere magni
Iudicij superans prudentis acumen Vlyßis.
Hinc quoque te Patriae Pater ille, binomtnis Heros,
Cor vocat osque suum, fidei condum atque sidelem
Consilij promum: Nimirum ut vates Achaeus
Ferre scyphum fingit venienti in templa Deorum
Iunoni Themidem: Sic Regibus at que dynastis
Iusticiae mystas sincero corde salubrem
Consil jante opera fas est offerre liquorem. SIC SANE
VIRTUS Doctos pietate magistrâ Laude viros beat, & plebeis eximit umbris.
MAGISTER LAURENTIUS RHODEMANUS Cherusc. Historiarum Professor Vittenbergae.
(p. m.)
CUr gratus? Prorsus fuit alter in orbe vir iste Homerus, ac Demosthenes Germaniâ.
|| [ID00038]
In Obitum ejusdem.
TEne istas sentire vices VVITEBERGA quid isthoc? Siccine te hostilis dirae truculentia mortis, Distorquere, evertere, tollere, & eruere audet? Siccine magnanimos vates, tot lumina divûm Pellere, profligare & humi prosternere pergit? Quorum ope salva sacrae stabant tabulata Sionis, Quorum ope magna suae magmenta salutis habebant Templa, scholaeque; cathedra forumque; lycea, domusque. Quid tibi nunc mentis tam desolata videnti LEVCORI, tantorum lacrumosaque morte virorum Omnia? te miseram! scissis lacerata capillis Quae das signa tuae satis importuna ruinae. Namque pruina tibi imò ruina haec funera vatum. Tune urbiùm regina? cui miserabile praelum Tale perennatis lacrimarum flumina rivis Exprimit & cogit suspiria cum singultu Miscere assiduo tantâ sub mole malorum. Tu qui stelligeri irrequieta volumnia caeli Irrequiete quiete regis, DEVS alme, s verè Siccine, quantum vis vere, nos diligis? acer Siccine gymnastes, exercitor atque laboris Non ad sudorem tantum; Sed ad usque cruorem Exactor? DEVS, ô veniam da, quaeso, dolori: Siccine fas doctae sapidissima corcula Peithûs Egregias efflare animas & cedere fato, Fictilibusque putaminibus sic reddier aequa? Ah! quis erit tandem lacrumarum finis? & unde Tot jam perpessos casus tamque aspera fata Quamve jubes, rerum genitor, sperare salutem? Annuus exactis completur mensibus orbis,
|| [521]
Hoc quando extinctus seclumm ortale reliquit GESNERVS noster, quo
vix praestantior alter Relligionis erat studio & virturis amore. Atque is
vix spatio praemiserat ante bienni HVNNIADEN teque ô RVNGI: Sic quos amor unus
Iunxerat, hos pariter solvêre & funere tanto Tam subito triplicem pepererunt
fata dolorem. Vah! quantus luctus, quam tristis ubique querela Extitit hîc,
omnes urbes, & sancta per urbes Omnia templa, omnesque domos, & pectora
vulgi In gemitum in lacrymas justo moerore resolvens. Qualiter humanis Iosiâ
Principe rebus Exemto, indulsit lacrumis plebs omnis, & ipse Ieremias vates
lugubria carmina prompsit. Sed quoniam lethi vis immutabilis haeret, Et nullum
admittunt Parcarum fata regressum: Hic quoque provecto mitescere tempore luctus
Ceperat, Omnia enim mitescunt tempore: Et Ecce Fata
aliud majus magis & lacrumabile multò Obiiciunt miseris & pristina
vulnera turbant. Flos etenim & nostrae praelucidus urbis ocellus Maeonides
noster Musarum lima, loquelae Grajugenae pater; ah! RHODOMANVS (nomen ad illud
ocellis.) Vix. possum. sic eis. labrum. compescere. Occidit & letho spes
intercepit opimas. Quis tantam cladem quis fata immitia fando Temperet à
lacrumis? & quae tristissimus iste Non angat tangat mortalia pectora casus!
Damna dat indomitus terris Mars plurima damna Plurima Vulcanus flagrante per
oppida flamma At majus damnum est, pretio reparabile nullo, Cum, Pater
Omnipotens quos ad fastigia honorum
|| [ID00040]
Provexit,
vitae privantur munere: & illi, Qui sunt Musarum sua per benefacta parentes,
Quorum jam stcrilis proventus raraque merx est. Tale decus fueras, dum fata DEV
Sque sinebant, O RHODOMANE, sacri spectabile sidus Olympi! Quod fuit Arpinas Latialis in urbe Quirini, Laurea cui cessit
factis dignissima: idipsum Hoc in candidulo, velut ad juga Thessala Pindi,
Colliculo, virtute tuâ, RHODOMANE, fuisti. Iactent Cecropidae Demosthenis ora
diserti, Sive Pericleas Musas, quae fulmen in ossa Vibrabant penitum lingvâ;
tamen Attica Pitho Grajugenaeque Parens Clejûs tu diceris: unâ Namque tuâ in
linguâ residebat lingva Cygnorum Omnis Graecorum; non punctum mentior ullum. Sic
Demosthenicae tonuit vox aemula lingvae! Sic saliit puro de pectore lactea vena
Aonidum Charitumque! his, quod loquor, aurib. hausi, Cum tibi adhuc vitae
subtemen amabile staret. Quin etiam Latium repraesentare vetustum Frugi animo
poteras virtuteque & indole rarâ. Vt verò tibi semper erat socia addita
vitae Virtus: sic mortis Comes est nunc gloria vivax, Quâ dudum indigenas simul
antipodasque replesti. Nam vitae tibi sunt auctaria scripta ruentis, Vivere
quae faciunt te posteritatis in ore: Illa ego, nectareo non deficientia melle,
Quando lego, in medijs me vivere credo Pelasgis, Sic tua Grajugenâ promulside
scripta madescunt. Graecia, quam stupidam tua detinet
incluta fama, Sit testis, quin & Germania, quae tua
scripta Viditque, obstupuitque & vix sibi credidit ipsi.
|| [522]
Sed fuit & perijt, lampas miranda
Dearum. O si jucundae repetat commercia lucis Et sese nostris indulgeat usibus
ille! Vix ita Phoebeas sub nocte silente quadrigas Expetit insomnis, quàm nos
optamus, ut illi Longùm vitali licuisset vescier aurâ. Quàm bona mortali
fecisset plurima seclo! Vtque piè dux ille decem sibi Nestoras optat: Sic nos
ablatum cupimus meliore reposto Pensari, cujus pollenti robore crenae Et pietas
templis virtusque sit obvia terris. Verùm non capitum numero sapientia crescit.
Hactenus. Elysiis gaudens, RHODOMANE, viretis Vivito, quem coeno scelerum jam caena benigni Vindicis
eripuit scenamque in sede beata Concessit. Tu, qui casu
concussus acerbo, Triste gemis magnumque premis sub pectore luctu̅, Quod res fert, patiare ferens: licet usque repugnes; Quod DEVS & fatum
feret, hoc tamen usque ferendum. AEqua malae sortis mens dira aconita
fugabit.
Sic tu Sol ac Starigites alter Orbi: dulcis Via.
IN te omnium, quot sunt, fuerunt, aut erunt, Insunt Sophorum spiritus, quibus omnibus Palmam potenter eripis: sic splendidus SOL universae Tu Sophis Sapientiae, ALTER STAGIRITE Sque es ORBI, Scaliger, Iucunda per te AC DVLCIS ad Sophiam VIA.
|| [ID00042]
34. ADAMUS THE ODORUS SIBERIUS Eloquentiae Professor.
Hasmirabor opes? residet Flos ore, Venusque Dia tuos.
MAgnus es Orator magnusque Poëta; quadrigis Fama quod eximijs portat ob ora virûm. Has mirabor opes? residet Flos ore, Ve nusque Dia tuos flores labraque grata facit.
En ille Phoebus Musarum, ac vatum tibijs notior.
EN ille Musarum celebris Phoebus est Vatumque tibiis in orbe notior!
|| [523]
O Tu fons vivus ac pater Musis rebus carmina fundens.
TV Pater ac vivus fons Musis, carmina fundens, Sed rebus fundens carmina plena bonis.
38. MAGISTER LAURENTIUS FABRITIUS Dantiscanius, Hebraeus & Senior.
MAgna, ars, est laurus: sine fine virebis in orbe Tu quoque Laurenti, Sic tu ditatus es arte:
Exactè:
EN! Sic ille diu sit magnus in arte Pelasgâ, Egregius Musarum ac urbis fortiter Heros.
|| [ID00044]
40. MATTHIAS ANOMEVS Doctor Medicinae. Io! Mathematicam docendo sat
virens
CVm publicus nuper cathedram scanderes Doctor, mihi sic visa pubes dicere: Io! Mathematicam docendo sat virens.
(Logices Prof. Publ. VViteb.)
PRorsus ita est: vulgo, cui mens est, terrea vilis Res sophia est, nugae nugarum, fabulae aniles, Quam nuce vix cassâ redimat vel tresse minuto. Quid tu Philosophae mulsa ô Chariteia Peithus Nec non Theologae corclum sapidissimum, &, extra Invidiam nostri palmaria fama Lycei? Tu vero MAGNIS ES AMICIOR ARTIBVS atque Mitior, Audomedonque bonus: quod rumor apertis Clarat ubique tubis, serumque reponit in aevum. Scilicet indigenas simul antipodasque replere Clara solet virtus, diri licet undique diris Livoris stimulis & dente petatur acerbo.
MAGISTER JACOBUS MARTINIUS Halperstadius Saxo, Professor Logices
VVittenbergensis
|| [524]
PRo Musis pugnat, su dat fortissimus Hector: O Sic egregia arx artibus ille bonis: Es sanè.
43 MAGISTER JACOBUS MARTINIUS Halberstadensis Saxo, Logices Professor Publicus
almae & inclitae Academiae VVittenbergensis.
EGregia ille bonis sanè fax arti bus, Hector Magnus Aristoteli, pestis acerba Ramo. Sic vive ô Musis, sic laus benè splendida mactet.
Elahoratio.
HErcule magnanimo sua jactant maenia Thebae, Ostentatque suum Gnosia terra lovem. Pompilium sic Roma Numam geminumque Quirinum, Et partu Delos gaudet Apollineo. Sed melior locus hic: ubi tu, Martinia Virtus, Sedulus Ao nio nos alis ipse thymo. Tu certè MAGNIS ES AMICIOR ARTIBVS atque Mitior, immò bonus Tiphys & Audomedon. Dum Meta jam Physicen diuturnâ cote politam Ingenij profert fertilis hyblatui.
|| [ID00046]
Quae sic carceribus tenebrisque exemta malignis
Laude suà complet Solis utramque domum.
O niveam, quae tot peperit modò gaudia, lucem!
Quâ licet hanc cupidis pervolit are oculis.
Vnde mel Idalium Mannae coelestis abundans,
Immò merum spirat Nectar & Ambrosia.
Hanc in delicijs usuque sinuque bonorum
Esse, atque efflictim cerno perenne peti.
Sed tibi quas grat es pubes studiosa rependet,
Quam tua divino nectare svada cibat?
Quod Meta jam Physices annosa repagula solvens,
Participes tanti nos facis ipse boni.
His certè meritis aeterna solutio non est
Solvendo, grata haec sit tibi debitio.
Interea tibi multus honos tibi gloria perpes
Durat, & inportu laeta phaselus ovat.
Fallor? an umbrosae gratantia carmina valles
Iam reboant? quarum vox sonat ista jugis:
PRO MVSIS PVGNATSVDAT FORTISSIMVS HECTOR
OSIC EGREGIA ARX ARTIBVSILLE BONIS
EGREGIA ILLE BONIS SANE FAX ARTIBVS, HECTOR
MAGNVS ARISTOTELI, PESTIS ACERBA RAMO.
ESSANE: virtus sat enim tua cognita Mundo,
Quâ solis casus, quâ facit ortus iter
Sic VIVEO MVSIS, SIC LAVS BENE SPLENDIDA MACTET
Nomen & ingenij docta reperta tui.
Io va juva, sat is ah satis import una ruinae
Qui cernis Musas signa dedisse suae.
Hunc quoque prociduo quaeso succurrere seclo
Neprohibe: hic Musis altor & alter Atlas.
Hoc duce colliculus noster Musaeque vigebunt,
Et pro priae cernent pensa calere colus.
|| [525]
Fiat, Fiat: at haec tibi rumpent ilia Codre
Cordoliumque tibi, Mome, perenne dabunt.
46 RATIO STALEGIS ET ARTIS.
ETmeritò! Sanè RATIO STALEGIS ET ARTIS Magne Stagirites, qui cuncta potentibus ausis Ingenij & genij mortalia transcendisti: Tu licet hunc bucco, petulanti splene, cachinno Spernere Mome velis: nihil efficis, ille vigebit Donec erunt homines nim phâ Pimpleide loti. Tu verò, invidiâ tumeas licet, invide Mome, Stercus ut accipitris nunquam benè vel malè olebis. Interea ISTE bonae SOL, GRATIA, GLORIA ET ARTIS.
47 MAGISTER HINRICUS VELSTENIUS Philosophiae moralis Professor in almâ
VVittenbergicâ academiâ.
THEVLOGIAE DECVS EST SOPHIA, O SI SOBRIA, SVMMVM: HINCILLI PAR EST FACILI PARERE MAGISTRAE: NON Dominae dare IVRA suae: sed pleniùs ista VELSTENIVS monstrat, cujus cautissima certè Regula judicij meriti suffragia puncti Impetrat à cunctis, quorum censura, Sophorum Inter honoratos antistites, eminet: illa In studio Sophiae sit lux tibi praevia, tutò Sic te per sacrum ducet Sophos atque profanum.
|| [ID00048]
EN: MAGNA HIC LVX SANE ES: SOL ET VIRTVTIS ES HEROS.
QVas ego, quas video plausu florente choreas? Quas facies? homines an video? anne deas. Sunt Musae & Charites: atque indivisa duarum Altrix & fotrix copula, RELLIGIO. Nescio quâ, praeter solitum, dulcedine laetae Voce, Evax, Evax! intonuêre suâ Iubila cur igitur plaususque ad sidera tollunt? Laeticiae praebent signa benigna suae. Ergo aliquem laudant cognataque gaudia gaudent? Cultoremque beant ob benefacta suum? Sic est: Leucoreum celebrant virtutis Atlanta: Qui multos genij vincit honore sui. Quigenus? unde domo? Velstenius: hoc satis. ille, Ille inquam augustae gloria Leucoridos. Sed quibus haec verbis laudum praeconia jactant? Talibus eulogiis nomen in astra ferunt. MAGNAHIC LVX SANE ES: SOL ET VIRTVTIS ES HEROS, Quid quaeri refert, fama quod ipsa refert? Candidafata! animi rediviva fit intima fibra, Fama quod haec claris claret ubique tubis.
|| [526]
Nempe sui memores Musas Charitesque merendo
Qui facit, hic princeps culmen honoris habet.
Huic homines, huic angelicis applaudere lingvis
Astra sole̅t: quant a haec faenora! quanta
lucra!
Velstenio virtus Pietasque est buccina laudis.
Fige, age, jam dentes, silibet, invidia.
49. MAGISTERHINRICVS VELSTENIVS Leostenâ Saxo, Philosophiae moralis Professor
Publicus in celebri academiâ VVittenbergensium.
COnjugium felix sani subscriptor amoris Prosperet. O clemens vos jam beet ille salute Dignâ: sic sanè, par nobile, suave viretis.
ECHO in nuptias ejusdem.
ECquis erit, mecum thalamo qui carmina dicat Laeticiaeque suae det plurima signa? E. benigna. Euge per umbrosas reboans pia carmina valles Echo, tun blanda mihi voce favebis? E. habebis. Sed qvid nostra canet modo Calliopaea? E. Trophaea Cujus? VELSTENI num forsan gaudia? E. Dia. O benè! quem celebris doctrina coronat. E. honorat. Hunc vehit ad tantum qvid, qvaeso, cacumen? E. acumen. Sicne colit Musas cura irreqviete? E. quiete Fert schola, quod lact is sit lingua scatebra. E. cathedra. Voce quibus similis, magnae vi laudis? E. alaudis. Vera refers, sponsi memorans benefacta. E. remacta. Sponsa puellarum num gloria prima? E. patrima.
|| [ID00050]
Hanc sibi Velstenius jungi satagebat? E. agebat.
Dic age, nonne domum curabit ritè? E. peritè.
Nonne futura viro sic comis alumna? E. Columna.
Anne etiam forma praestantes aequat? E. adaequat.
Nempe bonos mores forma haud deformat? E. adornat.
Haec melior dos est: quid opes & villa? E. favilla.
Ergo opibus mentis bona sunt potiora? E. priora.
Servitiúmne putas durum vaenire? E. venire.
Vxorem si quis ducat spe muneris? E. aeris.
Foemina quid verò sponso fert improba? E. probra.
Suavis an illa viro solet esse amaranthus? E. Achantus.
Immò, ut percipio, damnosa pruina. E. ruina.
Turpiter illa gula consumit singula? E. mula.
Sic bona vix pariet sed jurgia tetra. E. feretra.
Tali etiam conjunx solet ora domare? E. dolare.
Vix ita laetus erit damnorum portus. E. ab ortus.
Velstenij similis cui sponsa sit: exprime. E. primae.
Omnibus ergo bonis & donis undat. E. abundat.
Anne erit illa, viro grat issima cerva? E. minerva.
An bona dicetur passiim matrona? E. Patrona.
Talem, credo, omnes optarent ducere. E. verè.
Conjuge qui tali caret, anne vir integer? E. aeger.
Gaude Velsteni, gaude bona Nympha. E. triumpha.
Ecce thorus vester non est inamoenus. E. amoenus.
Perge iterare sonos Echo: nimis immoror E. oror.
Pontificum qualis tibi visa caterva? E. proterva,
Conjugium quando damnat nónne errat? E. aberrat.
An sanam esse putas illis ? E.
.
Nónne tibi sacer est in vertice circus? E. ô hircus:
Quaenam urbs ipsorum? nónne ipsa est So doma? E. Roma
Qui sic? num scortis sunt claustra referta? E. reperta.
Quid tibi Papa? pius Petri Symmysta? E. Sophista.
|| [527]
Anne luet poenam scelera ob patrata? E. parata.
Scilicet expectat dolor hunc aeternus? E. avernus.
Quin valeant foeda haec & pulla cadavera. E. vera.
Qua ratione thorum sponsus corroboret? E. oret.
Addamus votum vera pietate. E. litate.
Io va juva, nobis dans regna superna; E. guberna.
Foedera conjugij fac sint foecunda. E. secunda.
Sic vos ambo simul coalescite, crescite. E. scitè.
Vos sobole & fructu dit et Iova divite. E. vitae.
Garrula vox cesset, nos hinc abeamus. E. camus.
Fata dabunt, vot a haecrata sint & prospera. E.
spera.
(Superintendens General. in Bocknem, Parens venerandus.)
AT VIRTVS ARDENS, BENE, PRAESTANTISIMA GIGNENS, SOL VERE.
PRorsus ita est: Superanda omnis fortuna ferendo est, Care Pater, duret mens imperterrita, sive Rideat interdum blandae pellacia sort is: Sive etiam immittat saevas furibunda procellas. Saepè quidem obtenebrant adversâ sorte tenebrae, AT VIRTVS ARDENS BENE PRAESTANTISSIMA GIGNENS SOL VERE, tenebras pellens, recreansque vigore Vivifico mentes penit us penitusque jacentes. Quin et iam alma fides terrore potentior omni, Et verbi clypeo pect us munita coruscum Mellis hyblaeque favo mala temperat omnia dulci.
|| [ID00052]
AGE! TV IPSE MVSARVM SALVS.
TE quoque Theologae, Musaee, os nobile Svadae, Annumero numero, sic namque merere, bonorum. Eja AGE! TV IPSE SALVS MVSARVM: hinc gloria flores Iam tibi purpureos & serta amaranthina donat.
52. MARTINV SBAREMIVS, Theologus Goslariensis primarius.
Arti bus ô summus, ling vis est gloria Prima Is sanè, reor.
EXme quaerebant nuper, vir magne, quis eßes? Leuco idum Peithûs corcula Philosophae. Sic ego: quid quaeri refert quod clarat apertis Rumor ubique tubis ipsaque fama refert? ARTIBVSO SVMMVS, LINGVS EST GLORIA PRIMA IS SANE magnus Theologusque, REOR.
Vir ille nunc Musas re beat.
VVlgus ait: magnum est vectigal, parcere rebus Quaesitis; Vox non cassâ nuce digna, nec ipso
|| [528]
Digna homine, ad
Musas si sit referenda; sed ista Verior; ô quantum vectigal, foenore Musas Velle
propagatas, nec partis parcere rebus. Sic quoque RE MVSAS penitus penitusque
jacentes, Quas colit intimius, VIR NVNC BEAT ILLE juvatque.
(Illustriss: Princ. ac Dn. Dn. Henrici Julij P. E. H. D. B. ac L. &c. â
Secretis.)
CVRA HIC ETVSV jam VIRENS politico, Serenitatis lacte tinct us masculo, Et melle linguam nutriens sororio, DEO & bonis VIRTVTE CHARVS VNICE.
Propempticon ad duos Patronos missum.
SIc est: vix unquam fera part urit Africa monstrum Foedius, Ingratis socijs; quîs munera, prorsus Relligio nulla est, in grato absumere hiatu. Ne juvenes, ne talem animis assuescite sensum: Sint procul à nobis tales, stct plurima, oportet, Semper apud memores benefacti gratia mentes.
|| [ID00054]
Queî sileat magnos ergo mea Musa Patronos,
Qui quondam infantem sacrâ ex baptismatis undâ
Me susceperunt? proh! quanta haec gratia! quantum
Officium! certê huic aeterna solutio non est
Solvendo. audendum tamen est: Age, Musa, Patronis
Pro meritis tantis, quas debes, solvito, grates,
Istorum tenui mactando nomina versu.
Testemur mentem: mens grata & prompta voluntas
Haud ipsi cessura rei est, si facta negentur.
Gratia, quando habit a est saltem, tunc visa referri
est.
(Superintend. in Ducat. Brunsvic. Generalissimus.)
ETmeritò. primum hoc in carmine duxerit agmen SATLERVS, namque hunc majoribus ire per altum Auspicijs, manifesta fides, documentaque prostant. Hic vir hic est, vera his quo praeside conservata est Relligio terris: cui se debere fatetur Haec eadem vitam fortunatamque salutem. Hic etenim sese pro relligionis amußi Et comtu toto devovit tempore vitae. Instar in hoc quantum est! quidnî ergo jure vocetur
|| [529]
Theologae Peithus corclum sapidißimu̅, &,
extra
Invidiam, colume̅; Quaeso, mîhi pingito,
Apelles,
Theologi effig iem praest antis: viva repente,
Quem mea Musa canit, Satleri exst abit imago.
Nulla latetvirtus: sed quantum extendere gressus
Se possunt hominis, fructu perrumpit opimo,
Ingrediturque solo, viresque acquirit eundo.
Quidni ergo perpes Satlerum fama coronet,
Praeque alijs faciat Doctoribus immortalem?
Immò facit; paßim namcum rumore secundo
Fax verbi, tuba clara, SALUBER IS atque SALUTIS
Excellensque audit Doctor. visne amplius addam?
Vellem, & materies haec prodiga carminis esset:
Sed laudum fuit haec summaru̅ summa: nec ist
ud
Amplificare decus sat honoro carmine poßem.
Est et enim Carthago mihi Sat lerus: honoris
Et laudis multò cui. plus tribuisse putatur
Cuncta silens, quam pauca loquens, heic ergo silebo.
(Illustriss: Princ. ac Dn. Dn. Henrici Julij P. E. H. D. B. ac L. &c. â
Secretis.)
|| [ID00056]
AT non te filco, VOLCMARI; tene silere Sit fas? ô immane nefas: tu quaeso canores Da vates mihi magne tuos, tibi grande Maronis Debetur plectrum. Sed non diducere versu Est animus, quàm sis legum fax nobilis; immò Egregius vertex; quàm te prudentia ditet Dia, & consilijs aulam, quam lenibus ornes, Imprimis, quam sis genialis Principis auris, Osque, manusque, oculusque; quia impar debilis ista Cervix, & magni vocem haec lassare Maronis Possent. Hoc referam: quantis te Phoebus, & omnis Musarum veneranda cohors super aethera tollat Laudibus: HIC SOL est MVSARVM, & VERA COLVMNA RE VERA MVSIS, per culta lycea, per urbes, Ingeminant. Atque haec sic esse, quis ambigat amens? Nam velut afflictis Solis praesentia terris Innumerabilibus confert bona plurima donis: Sic jucunda tui contingit gratia vultus Aôniae turbae, dulcisque tui aura favoris. Vtque columna gravem minitantia ligna ruinam Sustentat, fortis contraque gravantia surgit Pondera: Sic Musis languentis crimine secli Collapsis, fulcrum es: satis ah satis ampla ruinae Signa dedere suae: verùm has suppone columnas, Nullaque jam tangent, angent incommoda Musas. Volcmari, laudum quanta haec est pompa tuarum, A Musis grato tibi pectore decantata! Sic stat apud mcmores benefacti gratia Musas: Musis quod benefit, nunquam perit, illaque demum Munera foenus habent gravidum, quae praestita Musis.
|| [530]
59. GREGORIUS HORSTIUS Torgensis Philsosophiae ac Medicinae Doctor.
EGREGIUS DOCTOR SOPHIA HIC, IMO IPSE GALENUS HEROS. DOCTRINA : quem Praeses Apollo Munivit clypeo rationis & artis amictu, Qua duce Apolline is invadit viribus hostes: Morbos, & furias, Lethum, Nymphamque Charontis.
(Reipub. Bocnem. Consul.)
Non leve onus habes curis, En vire sub Consule sano.
PRaeside te dulcem sentit res priva quietem Curia consilijs statque vigetque tuis. Et cum res dubiae suffragia certa requirunt, Et vocem in medijs postulat ordo tuam: Sic vocem, in medium prorumpis, ut eße saluti Credatur plebi, legibus atque focis. O Vvebere, tuo qui pulsas nomine olympum, NON LEVE HABES CVRIS MVNVS ONVSque tuis.
|| [ID00058]
EN praeclara sub hoc Respub. CONSVLESANO
Perpetuu̅que vige, perpetuumque VIRE.
61 THOMAS RVMPIVS CONSVL Reipublicae Bocnemiensis
Hic portus nobis: praenobile lumen, amicus. Et summus ille Musices.
(Praefectus in arce Lichtenbergâ.)
ECquid & in laudes, ô Brodersenia virtus Ibo tuas? Meritò te nostris, optime fautor, Annumero numeris: Tibi pectoris entheus ardor Sessitat in vultu, gravitas in corpore regnat, Te probit as virtusque decens conspectiùs ornant. Verùm ut narrandi preßis string am omnia metis, Eliacim esto mihi, quem Biblia sacra fidelis Praefecti exemplum proponunt: namque figuram Tu repraesentas hujus: non irrita fundo. Eliacim clavum dicunt in pariete fixum Biblia; Nam velut à clavo omnia suspenduntur Instrumenta domus, vitae quibus indiget usus: Quae quoque fixa manent, clavus dum firmiter haeret; Omnia sed clavo pereunt suspensa cadente: Sic quoque ab Eliacim pendebat gloria & omnis Prosperit as generisque sui, populique miselli. Omnia perstabant, hoc stante: cadente, cadebant.
|| [531]
Namque Pater Populi fuit, attestante Prophetâ.
Talis es, ô fautor, paxillus: tale tuoque
Praesidium populo, cujus domus omnis, & ipsa
Fortunata Salus in te inclinata recumbit.
Patria plaude! tuo praeclarum ENSIDVS HICORBI est
REque VIRENS Decus! ô vitai longiùs illi
Exora spacium, te porrò ut Sideris instar
Irradiet, fixusque tibi sit parjete clavus.
63 CYRIACUS GUICCEN, SENATOR & Scholarcha Goslariensis.
HIc ceu Sol colitur: Sic est gregis ancora sana Et Syncera; immo Tiphys & Automedon. Inde metallifera hunc fidum Goslaria Patrem Praesidium, columen, cor vocat osque suum.
(Illustriss: Princ. Brunsvic ac Luneb. quondam à secretis)
ANcora tu studijs es sacra PENVque SALVTIS, Patronus studijs, reque fideque bonis. Vt fato ad Musas natus videare tuendas, Sive opus ingenio, sive op us auxilio est. Crede mihi, merces tibi larga PENVque SALVTIS Christus erit, studijs si modò fautor eris.
65 MAGISTER CHRISTIANVS BECMAN Scholac Hanoberanae Rector.
Nectere nos olim, ô Vir magne ac sancte, beabas In terris carus, jam tua scena polo.
|| [ID00060]
66 MAGISTER IOHANNES NENTORPHIUS Rector Goslariae.
RHetor, Poêta magnus: ô hinc gloria! Tu sanè es in terris celebris plurimis.
67 HER MANNVS SVV ARTEKOPFIVS. Veri es Patronus: fac munus.
NAte, hominum dubias justè decidere lites Eloquio & miseris semper adesse tuis. Nota tibi sancti est praeclara scientia juris Et legum eximiâ cognitione vales. Ius tibi non hominum ratio, non gratia curae est, Erigis afflictos, indecoresque premis. Sic igit ur verè VERIES PATRONVS, & aequi, Sic benè justiciae munia sancta geris. Sic te, suppositâ veluti trabe, fulta ruina Iusticiae est: ô quam res placet illa DEO! Sed quam perpaucis similis sententia cordi est, Et cura haec alt â mente reposta manet! Exulat hinc adeò paßis prostrata capillis Iusticia, atque ferè tota reliquit humum. Perge, & justiciae FAC MVNVS amabile, quoque Nunc pede procedis, sic benè semper eas.
(Scholae Hannov. quondam Conrector.)
|| [532]
SCernicoviade, benigne quondam Director juvenilium laborum: Quamvis Elysijs quiete campis Inter coelicolas bonâ fruaris: Ali â mente tamen manent reposta Dulci dog mata dulcior a melle: Svave er at mihi, pendulum aßidere Docto ab ore tuo, cui accinebam: Tu CERTE GRAVIS ES COLUMNA MUSIS.
Virtus ardens Sol, ara, lux in mundo egregia.
EGregian Mundo Lux, Sol atque ara perennis Est ardens Virtus, Phoebi quae germina terrâ Sublevat, ac summo reddit contermina coelo. Illa tibi Obrizi pretio pretiosior, auro Carior & gemmis prior est: hinc te quoque curru Evehit aurato, meritoque insertat honori.
(P. L C. Scholae Hildesheim. Rector.)
ER go tibi rigidi arrident spineta Lycaei O decus Aoniae, Godekeni, insigne palaestrae; Dulcis ocelle tui generis, dulcissima coeli Lux patrij, ò nostri potior nota pectoris hujus? Ergo, inquam, in medijs Phoebi terere otia turbis, Et scolicum tolerare jugum, sententia fixa est? Quid facis? anne, quod indomitis superaestuat undis, Ignoras mare, num mor dacis pocula aceti? Sic modò turba, rosas spinis quae exterrita vitat, Strenua quamque exercet inertia, sentit & ista Sic frementescit jam muccida opinio vulgi, Ut paucis libeat studia informare juventae, Et fundamentis sua subdere colla scholarum. At tibi magnanimum pectus Godekenia, virtus, Longè aliud spiratum quod cura fatetur apertè Atque labor studijs abs te impertitus honestis. O quot inoffenso junxisti saepè tenore Pervigiles luci noctes, & noctibus ipsam Prompto animolucem, quantumque scientia crevit Tantùm amot exarsit faculiscoelestibus ardens Omnigenae sem per doctrinae artisque parandae. Quod si igitur, quò quis plùs exantlare laborum Debuit Aonijs operatus ab arte Camoenis: Dignior hoc etiam est, quem sella docentior ornet, Cuique suas merces, opulentaque pandat Apollo Atria; Tecertè, quem form ofissima tempe Condecorent meliore loco, meruisse fatebor. Miráne res ergo est, quod jam Hildesheimia, dulcis Patria, divitijs celebrata; sagoque togaque Clara, adolelcentum tibi pignoracara suorum
|| [533]
Et ludi fasces voluit committere
soli. Novit enim & penitus didicit tua Patria dudum, Qui vir sis, quanta
& pietas in pectore regnet Aureolo: novit multiscia pectora & ipsum
Ingenij genium; specimenque & facta decora, Hoc in candidulo, velut ad juga
Thessala Pindi, Edita colliculo: tum carmina nectare tincta, Quaeque merum
sapiunt mel amabile, amabile mulsum, Novit: & inprimis Majestas sancta
loquelae Hebraeae solidum quam sit tibi cognita ad unguem. Tum verò eloquium,
tempe quod florida poscunt, Novit, & haec oriens haec audiit extima Thule.
Nae te felicem, Godekeni, jure vocarim! Praemia cui tantâ tantae virtutis in
urbe Tanta ferunt tanti Patroni! òi pede fausto, Omnia te expectant, cuncta
optant, singula spectant. Hujus in adventu calathis dare lilia plenis, Iubilaque
plaususque novos ad Sidera coeli Tollere fas tibi sit, clara HILDESHEIMIA,
quanto Nunc tua clarescentiterum clarore Lycea! Quantaque Rectore hoc magmenta
salutis habebunt! O DECUS est INGENS HIC VIR tibi, gloria flosque. Tu quo que
jam tandem Schola florida cresce, nitesce: Splendesce, & veluti laurus,
floresce, vigesce: Flosque vigorque tuus, splendorque & firma columna Iam
venit, hac fruere, & vitis velut implicat ulmos Auxilium fulcrumque sibi:
sic utitor isto Perfruitorque viro: fido hoc praeeunte Magistro, Hoc duce
signifero Musis sociale receptis Tu dabis hospitium; rupes Parnassia; quin &
Verus sis Helicon, video gestire sorores Te circum Aönias, quis non applauderet
istis? Quale freto est navis, tale est schola florida terris.
|| [ID00064]
Hac demta, hoc rerum labefacto cardine pessum
Omnia mox ibunt: res priva & publica & ipsum Sacri seminium quoque
dogmatisexpirabit. Vos quoque florentis nitidissima germina ludi, Plaudite
tergeminos jam tandem, plaudite plausus, Contigit, en! vobis praeceptor fidus:
haberi Quid possit majus? non aequoris infinitas Huic ego praeferrem Gazas
Croesive talenta. Hic docuisse valet, modò vos didicisse voletis, Non aliena
bonis fera dogmata disciplinis Proponet, nihil hic humile aut vulgare sonabit.
Omnia magna: pia omnia: mulsea, lactea cuncta. In Latio & medijs vos vivere
scite Pelasgis, Sic Demosthenica, hoc Rectore, cathedra crepabit, Atque
resultabunt lingvae latialis avito Pulpita splendore haud faetenti turbida limo.
Macte animi virtute tui, Godekenia virtus: En! homines, en! angelicis applaudere
lingvis Astra vides, en! applausus Indistria laeta Tcstatur laetos hilarè
exsultantibus undis. Euge, precor, pulcri in Patriâ sis consitor horti, Et
plantes coelum, & ponas fundamina terrae: Vtque VIRENS GENIVS DOCEas HIC
voce canora: Non tribuli aut lappae vivente, vidente, jubente, Te surgent, non
heic facies regnabit avenae Tristis, nec cautem sciet unquam barbara radix. Scd
tua frugi animc studiosa juventa sequetur Dictaque, factaque, & excelso
pendebit ab ore. Ac veluti tellus compluta aspergine leni Sole recens orto
segetes effundit opimas: Sic etiam augescet pedetentim immensaque crescet
|| [534]
Mens juvenum tanti fidâ sub voce
Magistri. Quanta tibi messis sperabitur inde juventae! Tu saltem persta
peragens, fac te esse supremi, Invicti solidique animi, quem flectere nullus
Possit obex curis licet acribus undique septum. Si fortè urticam capias
contanter, adurit: Si tangas iterum atque premasconstanter, hebescit. Verùm quid
moneo memorem? stabilimine Christi Stabis firmabisque gradum, tibi fidus Achates
IANVS erit: Christus sit ductor, amator, adauctor Sit vitae tibi vita, viae via,
sitque decoris Ipse tuj decor, erigat, expleat, impleat ille, Te, precor, &
faciet: quia semper amitior atque Mitior est illis qui Sisypha saxa Scholarum
Volventes sacris dant Alcedonea Musis.
72 MAGISTER AEGIDIUS STRAUCHIUS Facultatis Philosophicae in celeberrimâ
Vvittenbergà adjunctus.
HIC FORTIS VIRTVTIS ATLAS AC DIGNVS ABVNDE, PRAECEPTIS MENTES IMBVIT EGREGIIS. O VACVAE CVRA ILLA.
PVlchrum cuique suum: tua Mellitissima, Strauchi, Scripta mihi Idalio dulcia melle magis. Immò mihi ingenij dulcissima scita videntur Socratici, nunquam sat quibus obsaturor. Hinc tua jam dudum fama est contermina coelo, Socraticas tali laudeque mactat opus:
|| [ID00066]
HIC FORTIS VIRTVTIS ATLAS AC DIGNVS ABVNDE
PRAECEPTIS MENTES IMBVIT EGREGIIS.
O VACVAE mentes CVRA ILLA accedite, scripta
Strauchiadae cupidis pervolitate oculis.
Mella favosque bonis hinc moribus addite, succum
Qualiter ingenuae depopulantur apes.
75 MAGISTER IOHANNES LIPPIUS Argenthoratensis Alsatius.
Arte tuâ alta gerens tu sanè insignis armis Philosophis.
QVidnî sic fieret, suboles doctißima Phoebi? Ingenium resonant Stagiras, pulpita & artes: His solas quoniam curas animu̅que dicasti, Vnde is Apollineis est instructißimus armis Virtutum, Charitum Bellatricisque Minervae. ARTE tuâ alta gerens tu sane insignis es armis
|| [535]
Philosophis: oriens haec noscet & extima Thule,
Si modò Iovatuae subtemen amabile vitae
Porrigat, & faciet; quia semper amicior at que
Mitior est illis, quîs relligione tuendâ
Nil prius est, Musis quique alcedonia praebent:
Hoc duce magna tuae magmenta salutis habebis.
76 IOANNES PERSBECCERUS Babenhusanus Francus, Minister verbi divini in Patria
dignissimus.
NVNC TIBIREVERA FIDISSIMA, SPONSE, REBECCA IN MUNERIBUS DURIS PARTA BENIGNA SUIS. IN placidos hanc sume SINUS: sit firma columna, Sit tibi fida comes, comis alumna precor.
Psalmus 128 Regij Prophetae DAVIDIS Elegiâ Graeca explicatus ejusdemque
nuptijs dicatus.
, . ; . , ,
|| [ID00068]
, . ,
.
. , .
.
(SS. Theologiae Studiosus.)
Sis lux, confidas: Sic te sudore parasti Sat magno.
IVre magistralis tua Daphnis temporae cingit: Quam non ambitio vani nec opinio vulgi Dat tibi; sed studium, pietas & vivida virtus Ingenij subnixa bonis orisque diserti. En! Sic virtutem blandè vestigat & vltrò Ambit honor, Techne dulcis nutricula Timae est. Nunquid amarescant, quos gloria dulcat honorque, Suscepti toties exantlatique labores? Grata licet fractis onerum exantlatio nervis,
|| [536]
Quam sic in solidos fortuna sororia tandem
Mellis hyblaeque favos convertit & asseclamerces.
Nunc ergo, Hardtcopfi, praefulgida gloria Phoebi, Sis
lux, confidas: Sic te sudore parasti Sat magno. Nunquam aut
rarò victoria causam
Deseruit vel sera bonam neque deseret unquam.
79. M. VITUS SEBALDI Heilbronnensis Francus, Poeta Laureatus.
Nunc beat ô Laurus sane te laudibus amplis, Fortis erisnè?
HEsternâ cum fortè die tibi proxim9 essem Sede, tuumque caput svavem spiraret odorem: (Vixfuit Aßyriis guttis fragrantior aura, Quas sacris accinctus Aron in vertice sparsit) Mir abar, causamque animo rimabar odoris. Moxfuit in promptu: queî non caput istud, Apollo Ceu pulcru̅ ac proprium quod diligit ipse sacellu̅, Muneribusque beat, duplici quod daphnide cingit, Cujus Thespiadum pura & put a lingva scatebra est: Cujus mellifluo distillant guttura mulso: Ad reliquos omnes svavern diffunderet auram.
|| [ID00070]
NUNC BEAT O LAURUS SANE TE LAUDIBUS AMPLIS
Altera: Fortis erisne? immòjam
vividus Heros Vite, es Pierisin; proh! quant a hinc
gloria curru
Te vehet, & meritò: Virtutigloria nupsit.
CENTO VIR GILIANUS.
OFortunatos, ô terque quaterque beatos! Maxima, quos haud ulla viros vigilantia fugit, Venturaeque hyemis memores aestate laborem Experiuntur, & in divina Palladis arte Praecipuam jam inde à teneris impendere curam Haud dubitant! Quae digna viri protalibus ausis Accipiunt? Penetrant aulas & liminaregum, Hos successus alit, virtus & gloria tollit, Munera sunt lauri, laudemque aurumque reportant: Ipse suas artes sua munera pandit Apollo. At si quos haud ulla viros industria firmat, Et magis inter se laeti convivia curant: Immemores socij nil magnae laudis egentes. Care mihi ante alios, animo gratißime nostro, Tune tot in cassum fusos patiere labores? Haud pater ille velit magni regnator olympi. Primitiae juvenis miserae: sic fata DEV Mrex Sortitur volvitque vices sic, vertitur ordo.
|| [537]
Dura rudimenta, & per tanta pericula casus
Hoc opus hic labor est, duros perferre labores:
Ipse haec ferre jubet rex Omnipotentis Olympi.
Sed Pater Omnip otens, vires animumque ministrat
Incenditque animum, miseros meliora sequuntur.
Tuque & pauperiem, & duros perferre labores
Ausus & afflictis melius confidere rebus,
Te veniente die te decedente frequenti
Inter sacra DEI juvat indulgere labori,
Et non tardatus casu neque territus HEROS
EGREGIVS, non laudis amor nec gloria ceßit.
Te quoque magna manent, ô praestans arte Magister:
Ecce DEVS coelum & terram, qui numine torquet
Munera digna tuis ingentibus omnia ceptis
Concedit, laudem tanta dabit indole dignam.
Multaque praeterea, dulces ante omnia Musae
Praemia digna ferunt, magnum & memorabile nomen.
Perge, decet: te nulla dies tam fortibus ausis
Dißimilem arguerit: factum fortuna sequetur.
Sed tamen ista satis: dextrâ hac absiste moveri,
Quo res cunque cadunt: fratrem ne desere frater.
Sorte tuà summà tu magnus in orbe erisheros.
SIc parit ergo, diu quod parturit, auspice CHRISTO Se dulitas studijs abs te impertita severis, MATTHAEE; hoccine erat noctes vexare lucernis, Semper & Aonijs perfundere pectora lymphis?
|| [ID00072]
Sic equidem ducebam animo, rebarque fut urum.
Scilicet aßiduo Virtus conjunctà labori
Digna sui vincli producit pignorà: Honorem
Et laudem, indigenas simul Antipodasque replentem.
Iure igitur meritoque novo te mactat honore
Ipse Sioneae praelucidus arcis ocellus,
Atque Magistrali tua Daphnide tempora cingit.
En! Sic virtutem blandê vestigat, & ultrò
Ambit honor, Technae dulcis nutricula Time est.
Hinc sua REIMERO jactabit Patria tellus
Moenia, ceu mirè Delos Latonia partu
Gaudet Apollineo, aojovis incunabula tellus
Gnosia collaudat: sictu dulcißima coeli
Lux patrij es, sed quid solam patriam loquor? immò
SORTE TVA SVMMA TV MAGNVS INORBE ERIS HEROS.
(Phil. M. SS. Theol. Studiosus)
Laus urbi: egregius; sis fortis honoribus unde Merces.
EIa, age te nobis, FRIDERICE, adjunge sodalem, Huc propera, & placidae mecum succede quieti, Post exant latos grandi sub mole labores Innumeros varia & rerum nocumenta tuarum.
|| [538]
Nunc tibi parta quies, meliorque aspirat habenis
Aura. Ita LAuS uRBI es nostrae, genitalis & orae
Egregiusque oculus: Sis fortis honoribus, undè Merces,
& laurus immarceßibile sertum.
O! nonne is finis honor? sic ars resplen det ab usu.
SVnt meta qui Physices praecepta salubira plane Extirpare, evertere, tollere, & eruere ausint, Et velut inducto, si concedatur, aratro Illam aequare solo satagant: ô pectora coeca Quae tantum in tenebris saltant! O pignora terrae Futilis haec quorum dement at opinio mentem! Grande nefas mihi, talem animis assuescere sensum. Noctua sole sumus medio caligine mersa Nec solidum, at stolidum sacrum sophas atque profanum Illa nisi in studij stadio lux praevia nobis. Nec tu cum vulgo facis, aut facturus es unquam, IANE, immò potius bilis tibi verminat inde Quod Solem è mundo tollant, Aquilamque volucrum Exnumero. Hinc placidam pugnam pugnare paratus Ex Meta jam Physicis. Meritisuffragia puncti Dant cuncti, quibus est tantum semiuncia recti. NONNE IS FINIS HONOR? SIC ARS RESPLENDET AB VSV. Gloria virtut um studioso nupsit & arti.
|| [ID00074]
84. MAGISTER IOHANNES VVILCOFERUS Ratis ponensis.
Tu flos insignis, verè mactaris honore Pius sanê.
NOn te vinibuam aut gnatum voco ventris inertem: Sed luxus tamen insatiabilis arguo, IANE. Miraris? meritò tali te nomine macto. Helluo namque vorax librorum es, Amice, guloque Pieridum dapis adsiduus: dum nocte dieque Castalidum in nitidâ graecaris ubique popinâ: Vt sic Musaei genuino lacte saporis Ebria Pierio ferias cata pectora thyrso. Hincadeo innubem tu innubis & ipse salutas Hanc lucem, quae luce tibi sit svavior illâ Quâ te intonsa Levana infantem sustulit olim In gremiumque piae dedit alma Cruina parentis. Hanc, inquam, lucem, quâ decernente brabeutâ TAVBMANO, laurus immarceßibile sertum, Virgineâ Aonidum pulcrè egregieque plicatum Dextrâ tergemino cum plausu & laude capeßis. Aonias etenim video gestire sorores Te circum & plausu sic ingeminare frequenti: TV FLOS INSIG NIS VERE MACTARIS HONORE Tu SANE PIVS! ô si me quoque tanta maneret Gloria, thesauros eunctos, Gazasque praeoptem Spernere. Quid vita haec sine laude? evanida bulla est: Vitaesed laudes auctaria sola ruentis.
85 MAGISTER IOHANNES VVILCOFER Ratisbonensis.
|| [539]
AGE! NON INANIS EST LABOR FORTISSIMUS VERE HIC Tuus: serta ecce dantur laurea! Insigne quae vigoris atque industriae.
O! vis porrò: hinc vir eris magnus in arte tuà.
HActenus Aonio grassatus es indole campo Perque artesstadio prosperiore tuas. Anxia cumprimis te sollicitudogravavit, Discere in exhaustas scireque juris opes. Nec jam contanter, verùm constanter anhelas Verarum majus semper ad augmen opum- Quô non tantus amor penetrat? fastigia rerum Obtinet obnitens perque suprema volat. Tu quoque Christophore, O suboles doctissima Phoebi, VIS PORRO: HINC VIR ERIS MAGNUS IN ARTE TUA. Felix, qui genium virtutis & artis honori Robur & ingenij devovet omne sui.
Ad eundem exgraeco carmine redditum Propempticon.
SCilicet à teneris excultae jugiter artes Pulcra senectuti condunt obsonia nostrae. Non stolidam at solidam quisquis desiderat artem, Praelia collaudat, quae Praeside APOLLINE fiunt. Cogitur at Pauper bona tanta relinquere. Vix est Copia discendi, quando urget inopia: quamuis
|| [ID00076]
Ingenium PALLAS DEA largiter instillârit.
Contra etiam multos auroque opibusque potentes
Invenias, quibus est nihili res, fabula anilis
Ars bona, quam nuce vix redimant vel tresse minuto,
Vnica in afflictis quam vis siet ancora rebus.
Et doctrina licet sit quant ulacunque parata:
Iudicij virtus tamen & discretio defit.
Sic utrisque satis damnosa obstacula adhaerent.
Deficit hos animus: Paupert as deprimit illos.
Te verò ô quoties, non est numerare, BE ATVM
NEVMAIERE mei pars optima maxima cordis!
Te quoque divitijs fortuna benigna beavit,
Sunt nummi, & quicquid vitaesibi postulat usus.
Non tamen ingenuas cum vulgo despicis artes:
Sed tua Pierijs perfundis pectora lymphis,
His animumque animas nervisque virilibus armas.
Cum primis verò sancti symplegada juris
Nosti, toque hujus toto jam proluis amne.
Perge, velut pergis tibi praemia digna mereri.
Exacte:
SIc honor egregjus Gazas praeponderat omnes! Isto ac flore virens vir laudum munera habebis.
|| [540]
Fac onus: ars, arx egregia, subsidio.
PRorsus ita est: Quos ad frugem rapit ardor honestus, A teneris sudant, & in ipso flore laborant, Claustra refellentes, & viribus obnitentes. Sic tuus, à teneris Andrea, vividus annis Emicuit genius, quantumque scientia crevit, Tantum amor exarsit, faculis coelestibus ardens, Omnigenae semper doctrinae artisque parandae. Oquàm fida comes, qnam comis alumna, columna Quàm tibi firma, tuis FAXque IN SVDORIBVS ARS est EGREGIA: ô faconus superes, sic divitis uber Ingenij cultus tandemper summa volabit, Quaeque animos animat, nervisque virilibus aptat, Ars, tibi subsidio velut Arx erit incluta, teque Foenore mactabit fructuque beabit opimo.
(Hoc Anagramma antea jncuria omissum, huc
transferendum fuit)
|| [ID00078]
Hic sanè satis egregius virtutibus: unde? En hunc studijs suis egregia virtus beat.
HIcsanè satis egregius virtutibus: Vnde? En Virtus studijs hunc beat alma suis.
90 IOANNES CAMMANEUS. Amo Musas: nec inane.
NImirum varios Mundus commendat honores, Atque alios alij juvat indulgere labori: Sed nullus (vestro quod dicam Numine Musae) Dignior est, studijsquàm qui confertur honestis.
|| [541]
Deducant alij generoso stemmate nomen,
Et domus illustri rerum sit praedita cultu,
Sint nummi & quicquid vitae sibi postulat usus:
Me verò oblectant dulces ante omnia Musae,
Has, quoties Phoebiterras lux alma revisit,
Aut quoties requiem nox portat opaca, requiro.
Nec veniat nobis unquam tam dira Cupido,
Vt Musas alijs malim postponere rebus.
Semper AMO MuSAS: studium NEC INANE, sed inde
Perpetuum Phaebo Musisque faventibus olim
Victurus magnu̅ & memorabile nomen
habebo.
Usu illo cresces, beabit ingenium.
NAturae igniculi, studium, creberrimus Vsus; Haec tria perfectum, CHRISTO praeeunte, parabunt. Naturae vis magna quidem: silangueat illa, Nec faueat foveatque artem; mox omnia languent, Vix solida, at stolida ars fiet, torporque teporque Mente haerent, arbusta juvant humilesque myricae. Vis tamen est artis major curaeque sagacis: Roborat ingenitas ars vires, masculat: immò Haec animos animat nervisque virilibus armat.
|| [ID00080]
Ac veluti tellus complura aspergine leni
Mane novo segetes, ceu mater opima, resundit:
Subjicit è minimâ sic sese immensaque crescit
Mens juvenis sacraepermeßidos imbre rigata.
Nec tamen ars reddit multiscia pectora sola:
Solus at artifices, usus rerum, ille Magister
Efficit: hunc art is promum condumque putato.
Ac veluti vitim sitit ulmus, cinnama nardus,
Ficulus & rutam desiderat: alterius sic
Altera poscit opem res & conspirat amicè.
Tu vel in exempli specimen mihi, quaeso, venito
Lux Patrij, CLOBI, coeli dulcißima, Divûm
Cui tria, quae dixi, cesserunt munere dona.
Ingenij succos tibi largiter instillavit
PALLAS, quae lato & laeto, praeeunte Iehova,
Limite te ducit virtutis & artis ad arcem.
Appetijsti artem, addidicisti artem, impiger illam
Iam pugil usurpas Pimpleae saepè Palaestrae,
Ac toto Sophiae totum te proluis amne.
Quanta tibi meßis sperabitur inde tuisque!
VSV ILLO CRESCES fructu INGENIVMque BEABIT
Te magno: hinc capies mel amabile, amabile mulsum,
Tu modò constanter, sed non contanter, in artis
Ac laudis stadio studio omni currere perge,
Ac virt ute parare immarceßibile sertum.
Latine.
PErpet uum vita est certamen: nocte dieque Pugnandum, si vis terraque marique vagari. Verùm non omnes eadem certamina laudant. Castra inimica petunt alij, atque arma arma loquuntur, Agglomerant, animasque in aperta pericula mittunt: Multos Parnaßi deserta per ardua dulcis Raptat amor jußisque ingentibus urget Apollo. Hoc mihi vix visum certamine dignius ullum, Haec animos animat sine pugno & sang vine pugna. Tu quoque Philosopho jam Musica praelia, KLOBI, Pulcer & aßiduus misces pugnator in agro. Perge velut pergis: Pimpleae saepé Palaestrae Impiger esto pugil, nec praemia digna requires.
|| [ID00082]
Sol esto: ingenij cerebrum sic splendet ab usu.
COrporis humani structuram Zoilus olim Carpebat quidam, quod nullis aucta fenestris Interiora quibus lustraret pectoris, esset. Sed tibi Clobiade, non his opus esse fenestris, Quîs animi pateant interna, fatebitur ipse, Si modò, quos edis, meditatus viderit istos. Scilicet hîc animi stat portitor unus & index. Dîquantum specimen, quantumque etiam omen in istis! Nunc te Pierias pulcré coluisse palaestras Et juga Pegaseis semper-rorantia lymphis, Apparet: Meta dum Physices mysteria, quae nunc CHRISTI apoplexian atque epilepsian invida sanis Turba Sophis vocitat dementimente: (Sed ist a Narravit, narrat, narrando nemo necatur) Eruis, & Logicaegaudes splendescere cultu.
|| [543]
Dum Physicas rerum penitus scrut aris abyssos,
Quin etiam ingenuae moderatrix Ethica vitae
Quid queat, expendis rationis & artis amußi.
AEdepolargute! Non sic ego censeo, censet
Dux Martiniades, quo Praeside conservantur
Vera, refelluntur falsa, at que Sophismat apulsis
Cuncta tenebris disque sipantur, disque trahuntur.
Quin etiam censent patriae telluris Atlantes,
Quis themat a illa sacras: quis non suffragiatanta
Tantorum in tantâ desideret urbe virorum?
Horum praesidio jam crescito strenuus, ipsâ
Eradice boni protrudens germina succi.
SOL ESTO: INGENII CEREBRuM SIC SPLENDET AB uSu.
Perge, emerge, caputque immerge salubribus undis
Castalijs; Time, dulcis nutricula Technae
Mox aderit: qua tu caput inter nubila condes.
Et meritò. VIRTuS NuN QuAM INDOTATA MANEBIT.
Ingenuè studio curris: LAUS inde: fer, urge.
|| [ID00084]
MEns bona Parnassi pleno impete fertur ad arcem Perque artes studio prosperiore suas. Mens, Friderice, tibi bona, qui virtute per artes Grassaris, stadio sed breviore, bonas. INGENUE STUDIO CURRIS, LAUS INDE: FER, URGE, Surget & hinc laudi messis opima tuae. Scilicet adversâ fugiunt qui fronte, voluptas Quam monstrat, pedibus quam jubetire, viam; Et magis Alcidae moti prudentibus ausis, Carpunt, quod virtus carpere svadet, iter: Fulgebunt, stellas restringit ut aethereus Sol; Probra, voluptatem quae comitantur, erunt:
95 FRIDERICUS VVENGIUS Noêrdelinga Rhet. amicus meus verissimus ac
certissimus, Exactè.
|| [544]
Sis vir, ut ingenuus dures feliciter heros, Me diu annes: cur sic? magnus amicus eris.
Ex quo sequens exactè distichon provenit.
UNUS ERIS SUMMI SUBOLES GENEROSA PARENTIS, ARX FORTIS; DOCTIS SIS DECUS INDE VIRIS.
SCilicet in sobolem virtus Heroica Patrum Tradita cum lactis munere, pondus habet. Patria vis in equis: bona mens bona sensa figurat. Ex Patre Heroas sic Leo sumit opes. Te quoque in exempli specimen, LEISERE, vocabo, LEISERE, Aonij dulcis ocelle chori, Nonne in te Magni virtus generosa Parentis, Transijt & matris fluxit ab uberibus? Prorsus ita est. Vox haec Dodonâ certior ipsâ, Quam probat ingenij fertilis Hybla tui. Hinc animifervore tui atque cupidine toto Surgis, & Aonio tot us in amne lavas. Hinc quoque virtutem cura omnis anhelat ad unam, Impletura brevi spemque minasque tuas. Hoc desiderium repraesentare parentum Perge, tuosque piâ mente referre duces. UNUS ERIS SUMMI SUBOLES GENEROSA PARENTIS, ARX FORTIS, DOCTIS SIS DECUS INDE VIRIS.
|| [ID00086]
Io! nonne ille est typus, fax satis ar dens.
PRae nimiâ quondam Coo levitate Philethae Corporis invulgus nunquam prodire licebat, Nî bene munito soleis & pondere plumbi: Ne, paleaesimilis, vento abriperetur ab omni. Sic in transuersum ferri incertoque rotari In studijs gyro, semperque latere necessum est, Qui non judicij modulis ac pondere recto Omne requisitum doctrinae artisque parandae Ponderat omnigenae; quò object a revellere claustra Et famae dare vela suae pleno impete poßit. Ecqua igitur sit causa, tuo quâ Zoilus ausit Optime Iane, nigrum praefigere Theta labori? Quô tibi non tantùm bene consulis, & tua pascis Pectora Musaei genuino lacte saporis: Sed cupidae quoque (ponte cupis prodesse juventae, Et monstrare viam, laeto quâ limite sacram Aspirare queat virtutis & artis ad arcem. AEdepol argutè! Ciceronis nectare mentes Mulcebis teneras: tum verò fulmine quodam Multa Periclo percelles pectora: doctae Quanta tibi meßis sperabiturinde juventae? Namque velut sparsum foecundo semen in agro, Quam vis exiguum, facilè sese explicat atque Comprendit, plenosque suâ dat spontè maniplos: Sic in mente bonâ monitum breve firmiter haeret. Vos Pueri, praesens quos haecoratio spectat, Aurea Vere novo verè quîs secula florent,
|| [545]
Laeti apparete ac animo parete parato.
Dicite IO! NONNE EST TYPVS ILLE & FAX SATIS ARDENS
Consilium vestris qui suggerit utile Musis?
Prorsus ita est. Monitis pedetentim his repite, donec
Admisso curratis equo, bene multa monentes
Discite sectari hinc; acuit mens aemula mentem.
Cognita cui non est via, quae deducit ad aequor,
Ille amnem certè comitem sibi quaerat, oportet,
At non, ut vulpes AEsopica, lambite tantùm
Vas vitreum: sed pultem attingite, degustate
Largiter: ô nihil est, quam scire beatius! Atqui
Discendum: Sophiae quia claustra, aeraria nostrae
Sunt mentis; Labor aßiduus, ceu tela Dianae,
Consequitur quodcun que petit: non spernite spinas:
Sunt quasi spinarumque rosae spinaeque rosarum
Pulchrum ornamentum. Sic auxiliante Iehovâ,
Suscepti toties exantlatique labores
Pulcra senectuti condent obsonia vestrae.
Tu pons, Fex in Româ.
TV FEX IN ROMAes, nullâ virtute redemtum AVitijs monstrum; PONS, fons & origo malorum.
Menda sic emenda.
Lit. A. 1. fac. b. lin. 1. lege DIU (pertinet enim ad anagramma) A. 2. fac. b. lin. 5. leg. Magdenborgensis. lin. 10. leg.
Archiepiscopalis. A. 3. l. 23. leg. Quem. A. 4. f. b. lin. 15. leg. HOFMANNUS.
Lit. B. 1. fac. a. lin. 25. leg. lacerata. B. 2. fac. a. l. 6. leg. littus. fac. b. l. 1. omissum est anagramma sequens:
HIL MAR USA MUNCHA USSEN: ANNE HIC MUSAR UM SALUS? B. 3. l. 28. leg. JULI f. b. l. 11. leg verò. B. 4. f. b. l. 17. anagramma ita ponatur: SEBASTIANSTRESCOVIUS J. U. DOCTOR SIC VIRTUS SANE VIROS DOCTOS BEAT. C. 1. f. b. l. 28. leg. Tot. C. 2. f. a. l. 24. leg. Siccis. C. 3. f. a. l. 3. leg. illa. f. b. l. 15. leg. Musarum & vatum es, gratus in orbe bonis. C. 4. f. b. l. ust. leg Wittnbergensis. D. 2. f. a. l. 7. leg. sanae. lin. 17. leg. Witte. bergicâ. D. 4. f. a. lin. 15. leg. praestantissima. E. 4. fac. a. lin. antepen. leg. Becmannius. F. 1. f. b. l. 14. leg fermentescit, F. 3. f. a. l. 13. leg. amicior. lin. 15. Alcedonia. f. b. omissa duo anagrammata, postea tamen addita. F. 4. f. a. l. 19. leg. . l. 20. leg. . f. b. omissum anagramma, postea additum. G. 3. f. b. l. 18. immarcessibile, autore Melisso, qui voculam illam ita in versu Hexametro adhibuit. G 4. f. b. l. penult. l. ita: Sic honor egregius Gazas praeponderat ipsas. H. 1. f. a. l. 10 l. revellentes. Reliqua benevolus Lector pro suo candore haud gravatim corriget, & non tam sensa verbis, quàm verba literasque sensu aestimabit. Sed tu Domine juva me, tu Domine benê prosperare, Psal. 118.