|| [ID00005]
VNIVERSAE NATVRAE THEATRVM. IN QVO RERVM OMNIVM effectrices causae,
& fines contemplantur???, & continuae series quinque libris
discutiuntur. AVTORE Ioan. Bodino
FRANCOFVRTI, Apud heredes Andreae Wecheli, Claudium Marnium, &
Ioan. Aubr.. M. D. XCVII.
|| [ID00006]
|| [ID00007]
ILLV STRISSI-MO IACOBO MICTAE MYOLANAEO DOMINO DE Chevrieres, Sainchamond,
&c. vtriusque Francorum ordinis equiti, Prouinciae Velleîorum Rectori,
Sacri consilij Senatui, & Equestrium turmarum ductori, Ioan. Bodinvs S.
D.
CVM laudatarum artiu ̅, quae à sordido quaestu remouentur, multa sint genera,
nullatamen est ex omnibus, quae vel antiquitate clarior, vel dignitate superior,
vel cognitione iucundior sit. Nam cùm caeterae artes ac disciplinae suos
authores quodammodo ciere poßint, quorum labore ac industria inuentae ac
perpolitae fuerunt, naturalis tamen scientia non alium habet, quam Deum ipsum [ID] authorem ac magistrum: nec aliud est naturalis scientia quàm
obseruatio quaedam causarum & effectionum causas co̅sequentium, quae
àreco̅ditis naturae fontibus deriuatur: & inter artifices ipsos, qui
certiora suarum artium praecepta constituunt, ad naturae imitationem omnia
referunt, vt nihil aliud ars ipsa quàm naturae imitatio quaedam essevideatur.
Quinetiam illa ipsa, quam > quasi artium omnium moder
atricem vocant, legum scientia nisi ad naturam referatur, iniuriarum non (N) iuris scientia videri poßit: cuius enim
scientiae sunt ista. Licere se inuicem (Vlpianus in l.
in cau sae §. idem Pöponius de mino ribus. ff. l. ite̅ fi pretio. §.
vlt. locat. ff.) decipere? Praetorem ius dicere cùm iniquè(l. penult. de iusti. ff.) decernit? Quae verò
disciplina dicipotest, quae praecipuè nititur hoc fundamento, Error(l. 2. de of fic. praetor. ff.) ius facit? Ex quo
satis intelligitur cur ex omni memoria aetatum, temporum, ciuitatum illius
disciplinae fines constitui non potuerunt, cùm ab hominum arbitrio ac erroribus
ita pendeat, vt quae hipraemio, eadem illi supplicio dignaiudicent. Quae certè
me reuocarunt, ab instituto de legibus, quarum delectum ex omnibus ferè omnium
populorum moribus ac institutis inter se comparatis diuturno labore collegeram,
vt certum aliquid constitueretur, reputantem omnia populorum edicta, decreta,
leges ad hominum arbitrium ac libidinem temerè ferri, nisi di [ID00009] uinae, id est naturae lege velut in labyrinto caecafilo regente
vestigia nitantur: vt quidem videmus leges innumer abiles de testamentis ac iure
successorio nulla ratione rogari, abrogari, aut iis subrogari, obrogari,
derogari, quae tamen vno capite diuinae legis(c. vlt.
numeror.) summa aequitate velut à stirpe conuelluntur. At in ???ra
nihilest incertum. Ignem apud Persas aequè vt apud Celtas vrere, &
candidam niuem vbique, ratos etiam orbium coelestium cursus videmus, vt semper
suisimilia sint quae ab originis suae primordio decreta fuerunt: ac propterea
naturam ducem, quasi numen aliquod vt sequamur, & oraculis, &
sapientum omniu̅decretis ac vocibus admonemur. Quinetiam (Naturae Si??? Vanda. ???) lege diuina prohibemur
diuersigeneris animantia commiscere, varias stirpes simul conserere, diuersa
semina commista in agros spargere, ne vlla ex parte à naturae puritate ac
simplicitate discedamus, quae hominem paulatim ad naturae parentem manu ducit,
contemplantem primò haec terrestria, deinde à terrestribus ad coelestia, vt
abiis quae subsensum cadunt, ad eaquae sola mentis agitatione percipiuntur, ac
tandem ad illius aeterni conditoris cognitionem & cul???um, quasi
pernicibus alis abreptus feratur. At illud quanti est, quòd qui nullis diuinarum
legum perceptis, nullis [ID00010] Erophetarum or aculis ab inueterata
amentia deduci, aut ad veri numinis cultum perduci possunt, certißimis huius
scientiae demonstrationibus, quasitormentis & quaestionibus admotis,
omnem impietatem exuere, at??? vnum eundém??? aeternum numen adorare cogantur!
Nam diuina historia simplex ac pura illa quidem, sinevllis
orationu̅luminibus ac illecebris, sine vlla demo̅stratione salutis
aditum aperit, cui non assentiri, s???elus: dubitare, nefas est: sed quia saepe
disputatio suscipienda nobis est cum iis, qui nullum verae, pietatis gustum
habent: naturaliscientia cogendi sunt, cuius tanta vis, est, vt ab effectis
& causarum. serie continua perspicuum de mundi conditione, &
origine, déque vnius Dei aeterni infinita potestate assensionem abinuitis
extorquere sola poßit. Et quidem Naturae Theatru̅ aliud nihilest quàm rerum
ab immortali Deo conditarum quasi tabula quaedam sub vniuscuiusque oculos
subiecta, vt ipsius auctoris maiestatem, potentiam, bonitatem, sapientiam, atque
etiam in rebus maximis, mediocribus, minimis admirabilem procurationem
contemplemur & amemus. Nam quod Aristoteles scribit, eum qui Deus sit
nécne dubitet, poenis, esse no̅ argumentis refellendum: assentior illud
quidem: sedista Principis est, aut legislatoris oratio, quem ineptum sit [ID] easuadere, quae iure maiestatis imperare debeat, cùm legum
auctoritas oratione suasoria planè vilescat: philosophi veròmunus est, non vi
aperta cogere, sedrationibus vrgere, non tantùm probabilibus, verumetiam
necessariis ad assentiendum erudire ac docere: id quod potißimum in hac
disputatione nobis praestitisse videmur. Quae cu̅ita sint, quis dubitet
omniu̅ scientiarum naturali tribuere principatum? Omitto incredibiles
oblectationu̅ fructus, qui ex suauißima causarum & effectionum
naturalium comparatione decerpi solent, qui tales ac tam multi sunt, vt qui
semel naturae pulchritudine ac forma captifuerint, soli mentem quasiemeritis
stipendiis libidinis, ambitionis, contentionis, cupiditatu̅ omnium liberum
ac folutum habere videantur. Quid enim iucundius quàm abditos naturae sinus ac
sensus aperire? quid liber alius quàm in metallorum, stirpium, animantium
intimis visceribus antipathiam & contagionem, inimicitias &
amores, vim & facultatem vniuscuiusque cum insatiabili varietate
contineri? quid suauius quàm rudime̅ta rerum omnium, satus, ortus,
incrementa, conuersiones, occasiis, vicißtudines aspicere? quid admir abilius
qua̅in hoc spirabili coelo imbriu̅, niuium, gra̅dinis, fulminu̅,
ab insensibili expiratione ac vapore generatio [ID00012] nem
videre? at quantum delectant tam multae ignium faces ac figurae inter meteora!
quàm admir abilis siderum natura! quàm varii cursus, occursus, traiectiones,
situs, ortus, obitus, magnitudines, interualla, ac decentißimus orbium sese
quasi manum complexu continentium chorus! quàm stupenda intam mobili ac
versatili natura motus constantia! quanta verò animoru̅ immortalium, quibus
hic mundus plenus est, vis ac potestas! Haec non modo voluptatem nobis
suauißimam afferunt, sed etiam tantum conditoris desiderium, vt obstupefacti
atque attoniti in illius amorem inuiti rapiamur. Mihi quidem ita iucunda huius
operis confectio fuit, vt non modò bellorum ciuilium (quibus cùm Gallia tota
flagraret haec scripsimus) calamitates ac molestias omnes absterserit,
verumetiam effecerit, vt superioru̅ voluptatum, quibus antea fruebamur,
memoriam obliuione sepelirem. Hoc igitur quicquid est quod ad te detuli, pro
argumenti quidme dinitate maximum, sed pro amore ergatemeo tenue iudico. Quod si
nobilißima nobilißimos decent, cui potius hoc munus quàm tibi debeatur video
certè neminem: quippe nobilitatem si quaerimus, vt quidem quaerere debemus à
virtute, omnium sanè virtutum cumulos ita collegisti, vt nulla tibi [ID] deesse videatur: si ab armis quaerenda nobilitas est, ab
ineunte adolescentia rem militarem sic exercuisti, vt summam ex ea laudem in
omnibus bellis, quae tua aetate gesta sunt, quibus nunquam defuisti, sis
consecutus: si ab vrbana disciplina, quam pleri??? militari praetulerunt,
nobilitas comparatur, in eo genere tantum te praestitisse videmus, vt nisitua
prudentia per ditißimorum hominum consilia fregisses, prouincia Lugdunensis ac
Velleiorum, quas tuae fidei rex fortißimus dubio Reipublicae statu crediderat,
in hostiu̅ potestatem venturae fuerint: illud etiam tibi debetur quod post
huius vrbis deditionem rex oratione tua persuasus in Sequanorum ac Lugdunensium
prouincias profectus est, ex quo salus prouinciarum secuta est: si ab eruditione
nobilitamur, sic eruditorum hominum scriptis ac coetibus delectaris, vt iis
carere nullo modo poßis: si à genere nobilitas ducitur, Mistarum gentem
illustrißimam ante annos quadringentos maxima cum militari gloria, non tantùm in
hoc imperio, verumetiam in ipsa Italia floruisse constat: ac iam inde vsque à
Petro Micta (quo duce Respublica Venetorum claras de hostibus victorias ante
annos trecentos retulit) qui stirpem traxerunt proaui & attaui tui ad
haec vsque tempora magistratus & curatio [ID00014] nes in
Gallia maximas summa fide ac diligentia gesserunt. Quae sic à me scribuntur, non
quod familiae ac gentis vestrae laudes in tam obscuro loco detegere, aut tam
angustis finibus concludere velim: sed vt caeteri qui de nobilitate
gloria̅tur, tui exemplo literas sic amplectantur, vt planè intelligant
nullam sui memoriam apud posteros sine literarum commendatione olim futuram.
Bene vale. Laoduni Veromanduorum, A. D. V. Cal. Mart. M. D. XCVI.
|| [ID00015]
QVAESTIONVM HVIVSOPERIS praecipua capita.
Liber I.
In quo de naturae principio, & causis omnibus, ac mundi ortu &
interitu disputatur.
DE natura & corporis naturalis cognitione pag. 11
De mundi fabrica 17
De causis & earum generibus, ac potentiis 25
De mundi aeternitate, & interitu, & forma 36
De causis intrinsecis & extrinsecis 53
De mundi principiis 57
De vna & eadem omnium rerum materia 89
De motu. 99. & loco 106
De elementorum substantiis, & quomodo caeteris corporibus misceantur 118
De rerum generabilium ordine 127
|| [ID00016]
Liber Secvndus
Qui est de elementis, meteoris, lapidibus, metallis, atque caeteris foßilibus.
DE variis corporum naturalium generibus 35
De accidentium diuisione 137
De primis naturae rudimentis, quae elementa vocantur 142
De igne, flamma, carbone, fumo 146
De aëre, ventorum numero, ordine & natura, exhalationibus daemonibus
aëriis, geniis, terrae motu & tempestatibus 155
De aqua & terra, de insulis, fluminibus, fontibus, mari, Oceano &
Mediterraneo 182
De nubibus, pruinis, rore, niue, grandine, ???uribus, fulmine, tonitruis,
vaporibus, imbribus 202
De Iride, area, pareliis, paraselene, cometis 215
De Terra, gemmis, lapidibus, & caeter mineralibus, acmetallis 254
De Argyrodendro & Corallio 267
|| [ID00017]
Liber Tertivs.
Qui de stirpibus & animantibus disserit
De stirpibus spontè nascentibus & satiuis, cultis & incultis,
& earum distinctione 271
De arboribus & plantis coniferis, superfoetantibus, frugiferis &
infrugiferis, lanam & gossypium promentibus, & lethalibus 277
De visco, fungis, & boletis 297
De zoophytis & conchis anatiferis 297
De generatione animalium exa̅guium, reptilium, & insectorum
terrestrium, 299.
De serpentum generibus, quorum etiam variae sunt species 305
De insectis aquaticis, chocleis, crustaceis piscibus, squameis, aculeatis, mol
libus, viuiparis, marinis, fluuiatilibus, amphibiis 318
De muribus, qui circum aquas, in aquis, domi & ruri viuunt 338
De talpis, mustellis, viuerris, felibus 343
De quadrupedibus, feris & domesticis 345
De auibus canoris, loquacibus, syluestribus, aquaticis, rapacibus 373
|| [ID00018]
De castratis & exectis 383
De animantium venere, conceptione, & partu 388
De hominum, & animantium breui, & diuturna vita 393
De animantium inter se inimicitiis 406
De corporis humani fabrica, & singularum eius partium substantia
& vsu 410
Liber IIII.
Qui est disputatio de Anima.
DE multiplici Animae definitione, viribus, motu, facultatibus 430
De sensuum ac sensibilium vi, natura, ac obiectis 448
De visu, luce, radiis, & coloribus 450
De auditu, sono, & voce 457
De gustu & sapore 459
De olfactu, odore, ac foetore 461
De tactu & animantibus integerrimi tactus 463
De sensu co̅muni, phantasia, memoria, appetitione, volu̅tate, assensione
466
De intellectione & intellectu vero, scie̅tiis, cognitione 470
De Graecorum, AEgyptiorum, Latino- [ID00019] rum, Arabum, qui
rectiùs de Anima disseruerunt, sententiis 482
De Animarum differentiis 485
De extasi, & extaticis 500
De corporea animae sede 507
De Angelorum & daemonum substantia 511
De intellectu actiuo & passiuo 523
De Pythagorica metem psicosi 536
Liber V.
De corporum coelestiumnumero, motu, & magnitudine.
DE coeli diffinitione, & coelorum numer. 515
De coelorum, syderum & planetarum motu 557
De intelligentiis coelestes orbes mouentibus 583
De stellarum aspectabilium numero, & magnitudine 585
De interuallo terrae ad orbem octauum, 587.
De singulorum planetarum à terra distantia & magnitudine 589
De circulari terrae ambitu 599
De Solis & Lunae eclypsibus 601
|| [ID00020]
De Lunae in corpora inferiora & singulorum planetarum maxima vi ac
potentia 612
De mundi situ, & plagis 624
Deideis Platonicis 630
De Angelis rerum omnium tutelaribus, 632.
|| [1]
PROPOSITIO TOTIVS OPERIS.
CVm omnia praeclare ac sapienter supremus vniuersitatis parens, ac moderator Deus
fecit, tum vero nihil maius ac melius praestitisse videtur, quam quod permistas,
& confusas materiae partes initio discreuit, ac forma figuraque decenti
subornatas, suo quamque in ordine, ac proprus sedibus collocauit. Nec vero
quicquam ordine aut ad intuendum pulchrius, aut ad animi oblectationem
iucundius, aut ad vsum commodius esse potest. Ac propterea in rebus omnibus
ord???nem conuenieni em inquirimus, vt tandem ad???piscamur, & adepto
fruamur: confusione vero, ac perturbatione nihil aspectu foediu, aut deformius
esse iud camus: & qui tradendarum artium ordinem negligunt, aut [2] perturbant, etiam simulta subtiliter & acute
disserant: perinde tamen faciu̅t, vt ij qui hordeum frumentum sinapi
milliu̅, ori???am, legumina in vnum aceruu̅ accumulant, qua ex re
& singuloru̅ seminu̅, & totius acerui vsum amittunt.
Quae cùm itasint, propositum nobis est, huius operis principio ratione̅
ordinis explicare, ne ide̅ nobis vsu veniat quod pleris???, qui
disciplina̅ simul, & docendi or dinem tradiderunt, vel potius cum
vtro??? vtrun??? confuderunt. Quam reprehensionem ne ipse quidem Aristoteles
effugit, cu̅ in libris de Natura quaestione̅ de ratione docendi, quae
Dialecticoru̅ propria sit, explicare conatur, quam tamen indiscussam
reliquit: ordine̅ verò quem in quaestionibus de natura secutus est, ab
analysi aequè ac synthesi alienum esse iud cauit 10. Picus Mira̅dulae
princeps. Ita??? lib. 8. de Natura subiecit libros de coelo, de Generatione,
meteora foßilia, plantas, anim alium generationem, partes, progreßione̅,
libros de Anima, ac postremò ea quae parua naturalia dicuntur. Qui ordo tametsi
probabilior est Aristotelis ordine, hoc tamen habet incommodi, quòd
disputationem de coelis ac coelestibus corporibus praeposuit libris de
Generatione: cum tame̅ satis perspicuum sit compositu̅ generatione
posterius esse: tum meteora quae fiunt in sublimi, [3] foßilia, quae in terrae visceribus abdita latent. Cum autem coelestium motuum
disput atio Physici propria sit, nihil enim Physici tam proprium est quam motus,
nihil à Mathematicis motu magis alienum: non debuit, opinor, tam nobilis disput
atio stirpium, foßilium, anima̅tium quaestiones anteuertere, cum summa
omnium consensione à facilioribus auspicandum sit, difficiliora postremo
tractanda. Quid autem motuum coelestium disciplina, vel ad explicandum
difficilius, vel ad intelligendum obscurius, vel ad argumenti dignitatem
praestantius cogitari potest? cum tamen Aristoteles ad coelestium motus
aggressus fuisset, ac libris quatuor multa de iis conquaesusse videretur, ea
tamen indiscussa reliquit. Nec mirum, cnm neordinem quidem planetarum, aut
coelorum numerum tenuiße Mathematici docuerunt. Prudentius certe Plato, qui
coelorum ac syderum perplexam, & ambiguam disciplinam, quasi
praecipitium sublime diffugiens, > apellauit: Hanc
igitur postremo loco subiecimus. Cum enim à facilioribus incipiendum sit:
simpliciora verò sint faciliora, minime dubium est, quin prima naturae
hypostasis omnium simplicißima sit ex materia & accidente, vt prima
naturae fex omni forma spoliata, putà [4] cinis vilißimus,
qui tametsi ab ignibus omni forma, contra quam vulgus putat, spoliatus est,
restat tamen materia prima accidentibus copulata: secu̅da naturae hypostasis
existit ex materia, accidentibus, & forma, cuiusmodi sunt elementa:
tertia naturae hypostasis est, quae praeter materiam, formam, &
accidens, etiam ex duobus elementis constat, vt vapor, exhalatio: altera quidem
ex aere & aqua, altera ex aere, & igne: quarta naturae
hypostasis est ex tribus elementis, vt nubes: quinta ex quatuor elementis non
arte confusis sed à natura concretis, vt lapides, caeteraque foßilia in anima:
sextum compositum est animatum, vt stirpes: septimum praeter vitam vegetabilem
etiam sensu ac motu praeditum est, vt bruta animantia: octauum quod vita, sensu,
& intellectu pollet, vt homo: nonum quod praeter materiam formam, vitam,
sensum, intellectum puriore quodam lumine viget, vt coelestia corpora: decimum
extra naturae ordinem ab omni corporea contagione liberum est, &
infinitum. Deus, inquam, aeternus: quare non potest fabula Critiae apud
Platone̅ de quinque partubus formarum intelligi, cùm nouem ordines extra
decimu̅ videamus: ex quibus planum fit, haec magis esse co̅posita quàm
illa, quae materia deformi, aut materia, & forma coa [5] scunt. Quae cùm ita sint, vniuersae naturae ordinem ac
descriptionem ita digeßimus, vt primo quidem libro de naturae principio,
quatenus naturae principium est omnium simplicißimum, deque materia &
forma, causis, & causarum adiunctis, motu, inquam generatione,
corruptione, incremento, caterisque motionum generibus, quaeque motionibus
annexasunt, loco, tempore, vacuo, finito, infinito disputaremus: quam quidem ad
rem duo potißimum nobis praestitisse videmur, vt perspicuae demonstrationes
extarent de vno principio naturae, nec vno plura esse posse, eiusque summa
voluntate mundum, & conditumesse, & ab eo moderari, &
obitu co̅cludi. Secundo libro de elementis, tum de meteoris, quae quod paulo
mome̅to instabilia sunt, ac mobilia elementorum leuiorum appendices esse
videntur: Postea de lapidibus, metallis, atque caeteris foßilibus disseruimus:
Libro tertio de stirpium & animantium naturis. Liber quartus est de
anima, de quaprius Aristoteles quam de corpore disserendum putat: quoniam,
inquit, praestat anima corpori: qua quidem ratione >
prius tractari debuissent, quia Physicis digniora, illa tame̅ posteriora
fecit. Quintus coelestium corporum á sputationem complectitur, scilicet ratos
or [6] bium omnium motus, syderu̅
magnitudines, & inter ipsa mir abilem concentum, interualla,
progreßiones, traiectiones, co̅cursus, quam qui physica tractant
praetermittere non debent, cum nulla sit insatiabilior species, nulla pulchrior
& ad ratione̅ solertiam??? praestantior, quam quae syderum circuitus
ac naturas interpretatur: & quemadmodum à naturae parente ac principio
disputationem de natura sumus auspicati, sic in eo disputationem conclusimus.
Nihil autem curiosius consectati sumus, quam rerum omnium seriem at???
indissolubilem naturae cohaerentiam, contagionem & consensum, &
quemadmodu̅ responderent prima extremis, media vtrisque, ommia omnibus.
Stirpum quidem & animantium historias breuißime conclußimus, quoniam
haec ab Aristotele, Theophrasto, Plinio, Dioscoride, Caleno, Matheolo &
caeteris diffusius tractata sunt: quae ab illis omissa fuere, &
posteritati vsu, & experientia cognita descripsimus. Causas autem cum
historia naturali cuiusque rei breuiter coniunximus: nam qui naturales historias
à causaru̅ disputatione diuellunt, cum multa peccant, tùm illud maxime, quòd
eadem saepiùs repetenda sunt: vt cum historiae de motu Oceani narrantur,
subiiciendae sunt historiis effectrices causae, no̅ ad [7] alia loca transferendae. Pleni quidem sunt libri Plinii naturalium
historiarum, ac summa diligentia scripti: causarum tamen quaestiones rarißime
attingit. Nihil autem magis proprium Physici est, quam effectrices rerum omnium
causas inquirere, saepius etiam fines ipsos. Quod si ab aliis dissentimus, aut
necessariis demonstrationibus, aut certißimis ac perspicuis argumentis falsa
refellere, vtcunque conamur. Id autem potißimu̅ fecimus in quaestionib. de
naturae principiis, & causis. de mu̅diortu, & obitu: de
anima: cuius disputationem valde perplexam, & ambiguam quaestionibus
omnibus propositis, vt nobis videmur, illustriorem fecimus, &
faciliorem. Neque verò vlla problemata Aristotelis, aut Alexandri Aphrodisaei
proposuimus, sed quae non antea quaesita sint: aut quaesita, sed non explicata:
aut explicata, sed nullis certis argumentis confirmata: aut denique falso
proposita historia pro vera. Methodum autem quaestionum ac responsionum secuti
sumus, proposita persona THEORI, quasi discipuli, & MIST AGOGI, quasi
magistri, quod nullafacilior, aut ad memoriae vim efficacior esse videatur.
|| [ID00028]
|| [9]
NATVRAE THEA-
TRVM, IOANNE BODI-
NO AVTORE.
LIBER I.
THEODORVS.
QVONIAM sic à doctrina imbutus ac subornatus à natura mihi videris, vt nemo
libentius, ac facilius doceat, quae infinito labore, ac vigiliis didicerit quam
tu, & hanc mihi libertatem dederis, vt animi tui sensus intimos de rebus
omnibus exquirerem, placetne politissimaru̅ ciuitatum morem laudatissimum
sequamur?
MYSTAGOGVS. Inuidi certè, autingrati animi esse duco, ea quibus abundet, quaeque
sciat alteri profutura, ac potissimum si nihilo pauperiorem se fore confidat,
non libenter largiatur. Scientiarum autem ea vis est ac natura, vt quo plus
doceas, & alteri de tuo largiare, eo ditior ac doctior fias. Quod verò
me mearum ineptiaru̅ valde liberalem esse iudicas, nihil mirum: id enim
prodigis omnibus contingit, qui cum egentissimi sint, sua tamen locis omnibus
effundere consueuerunt: contra quàm faciunt [10] locupletes
auari, qui quò maiores opes accumularunt, eo sunt tenaciores. Sed quem tu
ciuitatum vrbaniorum morem innuis?
Theorus. Magistratum creare, quem Mystagogum appellant, cui hoc munus incumbat,
vt peregrinos antiquitatum ac reru̅ honestarum cupidiores vrbaniter
excipiat, eosq; per ciuitatem circunducat, omnemq; loci antiquitatem aperiat,
templa, theatra, porticus, quae???ue pulcherrima ac rarissima sciat, comiter
explicet: ita me quoq; in hac mundana ciuitate peregrinantem, de rebus omnibus
abs te cupio erudiri, vt supera, infera, prima, vltima, media, omnes denique
rerum omnium causas, earumq; consecutiones intelligere possim. Mystagogus. Ne tu
rem omnium pulcherrima̅ ac difficillimam postulas, quam ego si ab vllo
mortaliu̅ aut immortalium adipisci possem, summa̅ foelicitatem me
adeptum existimarem: quia non aliam ob causam in hoc mu̅di theatrum venimus,
quam vt speciem vniuersi, omniaque summi rerum omnium conditoris opera ac
singula opificia contemplando, admirabilem illius potentiam, bonitatem, ac
sapientiam, quoad eius fieri poterit, intelligamus, & in eius laudes
ardentiore impetu abripiamur. Et quonia̅ amori erga me tuo non inseruire,
scelus: quicquam denegare, nefas existimo, assentior tibi libentissime, iis
tamen legibus & conditionibus, ne à me acerbius exigas quod nesciam.
Th. Valde sim ineptus si cupia̅; & impudens si postule̅ ea scire
quae tu nescias: ac ne pluribus verborum dialogismis rerum praeteritaru̅
me [11] moria aboleatur, & consequentiu̅
doctrina excidat, vt plerisq; contigisse videmus, qui cùm ad animi oblectationem
dicendi lepores ac veneres nimis studiose consectantur, res ipsas amittunt:
primum illud abs te peto quid sit Physice? M. Est rerum naturalium scientia.
Th. Quodnam est huius sciëtiae subiectum? M. Corpus naturale.
Th. Quid est natura? M. Est essentia, visque ipsa vnacuique rei ab originis suae
primordio conditoris munere & concessu tributa.
Th. Cur naturam non definias principium motus & quietis primo ac per se?
M. Haec quidem est vna definitionum Aristotelis (1 li.
1. Physico.) vno loco: idem tamen alibi (2
lib. 5. Metaphysi. naturam quin quo modis definit.) natura̅
appellat formam, alibi materiam, mox etiam generationem, interdum naturam vocat
corpus physicum, & substantiam quamlibet: at neque forma naturalis per
sese, neque materia per se ipsa vsquam est, nec habent vllam in natura
hypostasim, nec in vllo praedicamento reperiuntur, quare nec subbiecta scientiae
dicipossunt: quod tamen necesse fuerit, si naturam materia, vel forma, vel
generatione definiamus. Cùm autem vna tantum sit (3
lib. 6. Tepicos.) vnius rei definitio, de duobus alterum fieri potest,
vt earum definitionum nulla, alterum non potest, vt plus vna vera sit.
Quemadmodum igitur Mathematices subiectu̅ est corpus mathematicu̅:
Mechanices corp9 artificiale: Medicinae corpus humanu̅; ita Physices
subiectum est corpus physicu̅; non autem natura, vel materia, aut
substantia, ne substantia̅incorpoream & corpoream eiusdem scientiae
subie [12] ctum efficiamus, quod sine rerum
naturaliu̅ ac diuinarum confusione admitti no̅ potest. Post intelligemus
nullum de naturae principiis, quae ab Aristotele allata sunt, primo ac per se
motus causam esse, ac proptetea definitionem eius stare nullo modo posse: sed
suo quae que loco veniunt explicanda.
(In O. Scientiâ Trium quoestionum xylicatio ??? quid,
quale, cue.) Th. Quid nobis inquire̅dum est ad consummatam
corporis naturalis cognitione̅? M. Tria? primum quid sit, deinde quale sit,
postremo cur sit. Primum intimam rei essentiam ex ipsis causis definitionem
continet: secundum proprias eius vires ac facultates descriptione complectitur:
tertium cur haec illi insint, & que̅ ad finem exponit. His tribus
quaestionum generibus accurate expositus & explicatis, vniuersa corporis
physici doctrina percepta & cognita relinquetur: quartum nihil est.
Th. At isto quidë modo vna Physices disciplina caeteras omnes complecteretur;
quia nihil amplissimo sinu mundi huius coercetur, quod non sit corpus naturale,
aut accidens. M. Proprium Physicae subiectum est ens naturale corporeum
& mobile: vt Metaphysicae subiectum est ens incorporeum, & (1 lib. 4. & 5. Metaph.) immobile:
accidentia verò suas quasque artes habent ac disciplinas: vt colores ad
Picturam, soni ad Musicen, odores ad Vnguentaria̅, sapores ad Apicianam
artem, numeri ad Arithmetice̅, magnitudines ad Geometriam, dimensiones
solidoru̅ ad Stereometriam, lucis & radiorum explicatio ad Opticen,
& Catoptricen: vitia deniq; ac virtutes ad Moralem disciplinam.
|| [13]
Th. Ergóne Physicus deseret accidentium disputationem? M. Fieri omnino non
potest, quoniam quaestio quale sit corpus physicu̅, quae tota in
accidentibus versatur, deserenda nobis esset, nec de motu quidem aut tempore,
aut loco, nec de primis qualitatibus disputare physico liceret: vt igitur
Mathematicae disciplinae tractant ea quae rationesola separabilia sunt &
immobilia; prima verò philosophia id quod modis omnib. ab accidentibus,
& materia segregatur: sic Physica tantum attingit ae quae materiae sunt
immersa, seu formae, seu accide̅tia, vel sine quibus rerum natura explicari
non potest.
Th. Num etiam quaerendum erat, an sit corpus Physicum? M. Isthuc quidem ex
hypothesi concedendum est.
Th. Curita? M. Non quia sensus ipsi ac tota retum natura cogit naturale corpus
esse confiteri: sed quonia̅ nulla scientia subiectum circa quod versatur
probare potest existere, vt rectissime Auerroes scribit: sed aut superiore̅
scientiarum proprium (1 lib. 2. posterior. ca.
8.) est, aut ex hypothesi, vt pleraque id genus Mathematici per se clara
& cognita postulant, concedendum. Illud au̅t quod adhuc ambiguum est
ac incertum, de corpore mathematico, corpus (2 Arist.
lib. 9. Metaphy. corpus esse negat, quod suo loco explicabitur.) sit
necne, nusquam mathematici tractant, sed ad >pertinet.
Denique absurdum (3 lib. 2. Mataphys.) est
scientia̅ simul & sciendimodum tradere velle.
Th. Definiamus igitur quid sit naturale corpus. M. Est ens mutabile, materia
formaque coagmentarum: sed hic appellatione formae accidentia quoque complector.
|| [14]
Th. An haec definitio demo̅strari potest? M. Nulla definitio demonstrari
potest, (1. li. 6. Metaphys.) cum demonstrationum
ipsarum principia sint definitiones, sed commode explicantur: neq; tamen
definitio vlla tam perspicua ac perfecta esse potest, vt exequare possit
definitum.
Th. Explica igitur, si placet, huius definitionis singula membra: ac primu̅
illud, an haec definitio congruat huic mundo: M. Quidni? est. n. corpus
physicum, & quide̅ omnium perfectissimum, suis partibus apte
colligatum, suaq; forma ac materia coagmentatum, & ab aeterna efficiente
causa stabili fundame̅to constitutum.
Th. Quid opus est efficiente causa, cu̅ forma ipsa non modò formalis sit
causa, sed etia̅ ipsius physici corporis efficiens: nec ta̅tum
efficiens, verumetiam ipsius subiecti finis? M. Ita quidem ab Aristotele (2 li. 2. Physicor.) traditu̅ est, nulla
tame̅ probabili ratione: formae quide̅ adeptio, generationis terminus
est ad que̅ natura ferebatur, cu̅ pomum gigneret: sed quis putet eam
pomi formam esse finem propter que̅ natura pomu̅ protulit? Idem etiam
scribit (3 lib. 2. c. 4. de anima.) animam sui
efficiente̅, forma̅ & finem esse. Duplexigirur (4. Ita Scotus contra Aristo. lib. 1. senten. d.
4.) naturae finis est vnus generationis, alter subiecti: ac prior quidem
ad posteriorem refertur. Quare no̅ est vt formam efficientem, &
finem vnum & idem esse arbitremur. Excusandum illud quidem esset, si
Aristoteles duo naturae principia posuisset intrinseca scilicet materiam
& formam: duo item extrinseca, efficientem & finem. Sed haec
interpretatio sententiam Aristotelis funditus subuertit, quippe forma̅ cum
fine & efficie̅te eandem fecit in corpore physico.
|| [15]
Th. Cur forma no̅ sit eadem physici corporis efficiens & finis? M.
Quoniam forma ingeneraretur à seipsa, & corpus physicum à seipso fieret
secundu̅ quid, cu̅ forma sit praecipua pars subiecti: absurdum est autem
Physicorum omnium communi decreto quicqua̅ à seipso fieri, vt etiam nu̅
Aristoteles (Ari??? lib. 5. & 9. Metaphys.
& libr. 2. de Anima. Alexan. Aphrodis. in 5. Meraph.) ipse
confitetur: neque certe natura permittit, neque ratio admittit, vt quod ab alio
est, sit illud ipsum à quo est. Item si forma esset efficiens causa subiecti,
motor non praecederet mobile, nec architectus aedificium: quod tamen necessarium
esse co̅firmat Aristoteles contra Platone̅ disputans (li. 12. Metaphys. & libr. de co̅muni
animalium motu.), qui contendebat ideas esse formas reru̅ omnium
effectrices: Forma̅, inquit Aristoteles, simul esse eportet cum subiecto: at
praecedere subiectum, es simul esse cum subiecto secum repugna̅t. Haecille.
Vtigitur ad telam neceslaria est materia ex qua fiat, & textor alius à
tela qui formam efficiat, qui???; telam antecedat tempore ac natura, denique
ipsa textura, ex quibus causis tela tandem existat: idem quoque nobis est in
natura iudicandum: nihil enim in physicis saepius ingeritur, quam artificiosi
& naturalis corporis similitudo.
Th. Si forma non est efficiens causa corporis physici, quaenam erit efficiens
causa? M. Hic Theophrastus (lib 1. e. 5. de caufis
plantaru̅, & lib. 3. ca. 2. de histo. plantar.) cum
stirpiu̅ sponte nascentium causas inquireret, non dubitauit ex Anaxagorae
sente̅tia ab aere & imbribus semina exquirere, ac coelestes causas
reru̅ effectrices ac genitrices accite, vt etiamnum Alexa̅der
Aphrodisiensis, Auicenna, ac pene tota natio Philosophorum, formas omnes à prima
causa fluentes per coele [16] stium causaru̅
ordines distribui tradu̅t: id quod Aristoteles (libr. 2. de gener. & lib. 7. & 3. Physic. & libr.
16. de animal.) quoda̅modo confiteri videtur, cu̅ à se ipse
dissentiens, hominem ab homine & sole gigniscribit: quod quid aliud est
quam causas vtrasque effectrices extrinsecus arcessere? Sed hoc suo loco fusius
explicabitur: nunc satis est demonstrauisse, formam & efficie̅tem
causam physici corporis vna̅ esse non posle, multo minus sinem cum vtraque
cumulari.
Th. Demus coelestes causas, ac coelestia corpora elementariu̅ esse
efficientia: no̅ potuit tamen corpus hoc physicum mu̅di totius, sui
effectrices causas habere coelestia sydera: quod quide̅ si verum est, vti
est, nec à seipso fieri potuit: quaenam igitur fuit effectrix mundi causa? M.
Quam tu fuisse arbitrere, nisi vltimu̅ illud principium aeternum, quo nihil
prius, cui nihil simile, nihil co̅trarium, nihil aequale esse potest? Quod
quia infinitum est, nec angustis mundi carceribus concludi poterat, extrinsecum
esse oportuit, no̅ illa qua̅ Anaxagoras mundi mentem >, (Mentem inconc???.)
appellans mundo conclusit: aut Metatronillud, quod quibusdam mundi mens,
& intellectus appellatur?
Th. Cur non? M. Quia nec pars à toto, nec totum ab vna sui parte fieri potest:
item creatio tam propria est primae causae, vt nulli creaturae communicabilis
sit. Formas etia̅ naturales planè concretas, ac materiae penitus immersas
esse oportet: mentes verò statuu̅t à corporib. omnino segregatas: quo igitur
modo prima causa sitmundi ipsius efficiens, & forma? Deniq; cum ea sit
infi???ita, corpusculo mu̅di finito coagme̅ [17] tari absurdum est: absurdius etiam sui ipsius efficientem esse, quod
in primo corpore physico necessarium esset, & id quod aeternum sit,
originis suae principium habuisse: & archtectum domus à se conditae
partem esse: ex quibus perspicuum fit, corporis huius physici, quem mundum
vocamus, causam effectricem non fuisse formam ipsius, sed extrinsecam mundo,
& à mundi contagione omnino segregatam.
Th. Qua igitur ratione fabricam mundi huius opifex instituit? M. Haec pulcherrima
vniuersitatis ornamenta quae videmus, tot inquam fulgentia sydera in altissimis
ac caeruleis orbibus descripta, spirabile & animabile coelum, terram
& aquam mutuis amplexibus, & vndique in sese nutibus suis
conglobata, & in media mundi sede suspensa, alteram vestitam floribus,
herbis, nemoribus, frugum omnium copia, & animalium cicurum ac
feraru̅ insatiabili varietate: alteram liquidae naturae piscium incredibilia
examina, ac belluarum ingentium admirabili magnitudine foue̅tem: deinde
fontium gelidas pere̅nitates, varietates insularum, littorum amoenitates,
liquores perlucidos amnium, riparum vestitus viridissimos, speluncarum concauas
altitudines, camporum aequabilem planitiem, impendentium montium immensitates,
lapsus volucrum atque cantus, hominum denique coetus iure sociatos, &
his omnibus pulchriora, quae non videmus, angelorum inquam & immortalium
animoru̅ innumerabiles legiones, ac tantarum rerum conditorem, quisimulac
voluit, in luce̅ prodierunt, [18] singula singulis, omnia
omnibus, decenti nexu inter se copulata & coaptata: ad quae fabricanda,
nec instrumentis opus fuit, nec diebus multis, quos architecti stipulantur, sed
breui prodiit istud mundi exemplum ad exemplar illud aeternum, diuina conditoris
ipsius mente comprehensum. Nam qui tantum, ac tam mirabile aedificium vllis
saeculis condere possit, etia̅ breui momento posse nemo sanus dubitarit
vnquam. Quoniam vt finita vis ac potestas tempus ad agendu̅ requirit: sic
infinita nullius temporis eget, sed agit momento.
Th. Cur ergo diebus sex aedificium hoc fundatum dicitut & constitutum? M.
Ad captum humanae mentis: vt reru̅ singularum ordinem ac descriptionem
commodius intelligeremus, & ad septimae diei, quam opifex, vt mundi
natalem sibi sacrauerat, cultum & quietem. Nam quae (Eccles ca. 18 qu???viuit in ??? ternum, creauit ??? mnia
simul, & Psal. 18. & 33. & 148 Origen. in
Genes.) momento facta fuerunt, mome̅to (August. in Gen Dam scenus libr 2. Al bert. tract. 11. q. 49.) non
poterant explicari: si quis tamen dierum sex interuallo interiecto mundum
conditum fuisse putet, vt sunt plerique (Hieton. in
Genes. Bed.), non valde repugnabo, modò illud concedat, ab aeterna
infinitaque causa momento fieri potuisse: & vt Pythagoras hecatomben
dicitur immolauisse (no̅ quod hypothemisae quadratum, duobus quadratis
rectum angulum continentibus tribus numeris 3. 4. 5. complecti (Propos. pen. libr 1. Euclid.) docuisset, vt
nonnulli arbitrantur) sed quia duobus (Proposit. 25
libr 6. Euclid.) propositis rectilineis dissimilibus, &
inaequalibus, tertium inuenisset, quod alteri quidem simile, alteri verò aequale
esset: ita nos centum hecatombas ei debemus, qui ex materia & forma
inter se dissimi [19] libus tertium quiddam, id est
mundum conflauit, qui est aequalis materiae quam continet vniuersam, &
illi formae similis, quam aeternus opifex habuit in mente, priusquam mundum
co̅didisset. Quod vt planius intelligatur, sit materia mundi quadrangulo
rectilineo ???, comprehe̅sa: forma autem mundi, ac quasi archetypus, siue ex
emplat aeternum in mente diuina sit ???, cui detur figura ???, quae scilicet
similis sit figu rae ???, & aequalis dato quadrangulo c: ita mundus
formae exemplari similis, & vniuersae materiae aequalis factus est: non
quod habeat formam triangularem, sed ad certissimam demonstrationem rectilineis
vtendum fuit, tametsi mundus sit orbicularis, propterea quod nullus adhuc
circuli tetragonismum demonstrauit. Ac tametsi Orontius librum de circuli
quadratura scripsit, eius tamen paralogismum, eo viuente, ac spirante,
necessariis demonstrationibus summi (Nonius L??? anus
& Bute??? Delphin) Geometrae, perspicue demonstrauerunt:
atramen si cui placeat ad sensum circuli quadratura, vt at mundi fabricam
orbicularem accommodari
|| [20]
possit, detur circulus a. b. in quo describatur quadratü a. b. c. d. ex 9.
proposit. quarti, ei???ue circulus aequalis per hypothesim detur e. f. erit
circulus minor, maiori similis, & aequalis quadrato. Neque tamen
Aristotelis (libr. I. Ethic. & in
praedicament.) sententia vera est, scilicet circulum quadrari posse ex eo
quod aequale dari putat, si maius & minus dari possit, nisi adiiciat in
similium comparatione: neque enim si ternarius medius est inter binarium
& quaternarium, propterea ternarius dicetur aequalis circulo: ita nec
arcus rectae lineae comparatus efficiet, vt si maior ac minor circulus quadrato
proposito detur, propterea dari posse aequale̅: alioqui fallax. esset
peruagata ac certissima demonstratio, scilicet omnium figurarum aequalem ambitum
habentium capacissimum esse circularium: ex qua satis intelligitur, obliquam
lineam rectae incommensurabilem esse: quod mirum videri debet nemini, cùm latus
quadrati diametro sit incommensurabilis, tametsi eiusdem sit naturae.
Th. Sit ista mundi conditio quam exposuisti, sed quid vetat tria principia, Deum,
inquam, materiam, & formam simul extitisse, vt Platoni visum est? Nam
ista quoque ratione prima causa mundi effectrix erit & conseruatrix: ac
tametsi tempore prior isto modo no̅ sit, natura [21] tamen prior erit, perinde vt sol, quem lucis effectricem causam esse aiunt,
etiamsi tempore simul fuerit cum sualuce, natura tamen prior est. M. Aristoteles
(libr. I. de caelo, & 8. Phys. &
12. Metaphys.) quidem vnus inter omnes philosophos qui se
antecesserant, mundu̅ aeternum statuens, à Platone magistro defecit: hic
(Plato in Timaeo.) enim tria mundi principia
coaeterna posuit, Deum, materiam & formam exemplarem: genitum tamen à
Deo, non item creatum confitetur: sed cùm vtramque opinionem multa incommoda,
tùm verò res omniu̅ absurdissimae consequuntur, scilicet Deum nihil libere,
sed omnia necessitate cogente & facere & fecisse antea semper:
hominibus verò liberum tribui voluntatem aliud aliter agendi: tum etiam mundum
ab infinita saeculoru̅ innumerabiliu̅ multitudine extitisse, qui
tame̅ interiturus sit: aut suae originis quicquam initium habuisse, quod
deinceps suaptè (Plato in Theaeteto, in Phaedro, in
Timaeo, & Arist. lib, I. Coeli pronaturae decreto posueru̅t,
nihil occasurum esse quod non habuerit initium.) natura futuru̅
sit sempiternum.
Th. Etiam si mundi essent centum octoginta quatuor in triangulari figura, tribus
vnitatibus in angulis, & quarta in medio constituta, vt barbarus ille
nimpharum ac daemonu̅ alumnus (Plurar. in opusc.
sed Picus aliter refert.) putauit: aut infinitae mundorum myriades in
infinito vacuo, vt Anaxagorae, ac Metrodoro visum est, omnes tamen ortum
habuisse, & occasum habituros confido, quin etiam si demus
innumerabiles, & fuisse, & futuros esse vicissim, vt Hebraeis
(Leo Hebraeus lib. 3. de amore.), &
Origeni video placuisse in libris >, mundorum tamen
conditorem aeternum, ac sui similem fore non dubito. Sed quoniam pleriq; nihil
assentiuntur, nisi quod certissimis argumentis perspicuum sit, ea [22] quae modo dicebas mihi demonstrari cupiam, scilicet
mundum hunc aliquando interiturum, vt ex ea demonstratione ortum habuisse
colligamus: deinde illud, primam causam necessitate trahi ad agendum, si mundum
aeternum fuisse demus. Et quoniam his demonstrationibus quasi quibusdam
fundamentis praecipuae de natura quaestiones nituntur, prius, opinor, de his
statuendum est vera sint necne? M. Primam causam ad agendum necessitate impelli
tradit (li. 8. Phy sic. & libr. 2. 5. &
12. Metaphys. & liv. 2. de Genera. Alex. Aphr. in 5. Meta.)
Aristoteles, nec aliter mundum aeternum fore putat: igitur sublata necessitate
agendi à prima causa, mundi occasus sequatur necesse est: quia tamen
demo̅strationes de ortu, & obitu mundi superioribus conclusionibus
nituntur, nunc tátum ex hypothesi dari postulo, id quod postea perspicue
demonstrabitur, quodque Parmenides ac Melissus, antiquissimi naturae
interpretes, quasi decretum posuerunt, vnum scilicet rerum omnium principium:
deinde ab illo materiam & formam orta fuisse: tum efficientes causas
inferiorum corporum materiam cum forma in singulis corporibus naturalibus
copulantes.
Th. Assentiar illud quidem, si prius scientiae naturalis rudimenta plane
didicero, ac primùm illud, quid principium à causa differt? M. Principium
singulare est, nec plus vno esse potest, ac sine principio: nam si quid
principio prius sit, ne principium quidem dici mereatur, quoniam alteri originem
debet, siue natura, siue tempore: at principia eiusmodi esse debent, ex ipsius
(lib. 2. c. I. & 5 Phys. & lib. 2.
& 3. Metaph. & ibid. Aphrodis.) Aristotelis
disciplina, vt neque à seipsis, [23] neque ab aliis, sed ab
eis caetera oriantur: causa verò latissime patet ad principia & genus
omne causarum: ex quo intelligitur Damascenum falli, qui causam principio
supetiorem facit: nam si quid principio prius aut antiquius esset, ne principium
quidem diceretur.
Th. Quid est causa? M. Ex qua aliud quiddam sequitur: causae verò suas habent
causas, praeter primam in qua co̅quiescere necesse est, & ab ea
causarum omnium seriem traducere, quasi cathenam auream, id est, >, quam Plato secutus Homerum fingit ab Ioue teneri,
& à supremo coelo in terram vsque demitti: quae veriùs scala illa in
libris Origenum expressa est, cuius vertici Deus imminet, qua descensus est
Angelis à coelo in terras, & ascensus (Iussa
diuina ferentes ad homines & hominum vota ad Deos.) à terris
ad coelum, quos Proclus Academicus, & Plutarchus esse putant >.
Th. Cohaerétne principiu̅ effectui? M. Principium vnum esse diximus, quod est
extrinsecum, nec vlla mundi contagione aut co̅cretione violatur, ac per se
solu̅(Iesaiae c. 45. & seq.)
existere potest: causae verò inferiores ad effecta referuntur, (li. I. Physic.) ac saepe cum effectis cohaerent,
saepe quoque ab iisdem diuellu̅tur: sed quò propiùs abest effectus vel causa
ipsa ab vltimo principio, eò nobilior ac simplicior est, & consequentium
causarum & effectionum (Quicquid est causa
causa, est causa causati.) causa dicitur.
Th. Quot sunt genera causarum? M. Veteres quatuor generibus contenti fuere,
sciliscet efficiente, materia, forma, fine: nec certè [24]
pluribus opus est: nam causae rerum conseruatrices & corruptrices, ad
effectricem causam quodammodo pertinent, aut perse, aut per accidens: quia
co̅seruatrix & corruptrix eiusdem rei vna & eadem causa per
se ipsa esse non potest, vt satis haec verba significant: Vastatorem ego (Iesa. c. 54.) creaui ad perdendum. Nam aut ille
vastator fluenti materiae adiectus, aut alia vis extrinseca, aut imbecillitas
subiecti, aut formae forma contraria rebus exitium affert. Sed vna &
eadem causa conseruatrix & effectrix esse potest per sese, vt causa quae
mu̅dum condidit, eadem per sese mundum conseruat ac tuetur. Quod in
consequentibus causis no̅ est necessarium, neque enim architectus, aut
quilibet opifex opificium à se fabricatum semper ab interitu conseruat: sed qui
continuè nauigium ab alio fabricatum sarciendis ac sufficiendis tabulis
conseruat, effectrix causa nauigii non impropriè ab Academicis appellatur.
Th. Quid opus est finem inter causas censere, cùm ad perfectionem corporis
physici sufficiat materia ex qua, forma per qua̅, & efficiens à qua
res fieri possit? M. Quoniam natura nihil frustra facit: quin etiam finis
causarum omnium nobilissima est, ad quàm caeterae meritò referuntur: ac
propterea Auicenna (li. 6. Metaphys.)
disputationem de finibus omnium praestantissimam iudicauit. Quid enim vtilius ac
praestantius, quàm plane intelligere quem ad finem quaeque res condita sit?
Th. Perge igitur causarum disciplinam explicare. M. His quatuor causarum
generibus [25] quas diximus, comprehenduntur causa per
se, & causa per accidens: causa propinqua, & causa remota: causa
necessaria & contingens: causa in actu & in potentia.
Th. Quid est causa per se? M. A qua effectus essentiam accipit, ab eaque pendet
(Vulgus eau sam totalem vocat.) omnino.
Th. Quid est causa per accidens? M. Quae non per sese, sed contrarium saepius
suae naturae effectum parit: vt aer gelidus causa est per se frigoris, &
per accidens est causa, cur antra, fontesque subterranei calent: contra verò
calidissimus aer causa est per accidens, cur fontes frigidissimi sentiuntur.
Th. Quid est causa contingens? M. Quae ab hominum voluntate, aut à fortuitis
casibus pendet.
Th. Quid est causa fortuita? M. Quae nec ab humana voluntate, nec à natura
destinata inopinatum parit effectum, siue saepius, siue rarius id accidat:
vulgus fortunam appellat, quae ipsa nihil aliud est, quam duarum, pluriúm ve
causarum (li. 2. Physic. & libr. 6
Metaph.) concursus ad insperatum effectum, vel vt (Hanc procul??? definitionem sequitur August.)
Proculus > causas à se auulsas congregans: vt si spongia
coloribus variis imbuta, ac temere in tabulam coniecta, Socratis vultum
effingat: casus hic & consimiles fortuiti appellantur: ex quo
intelligitur plerosque labi ac decipi, qui nihil omnino casu fieri putant, sed
causa fortuita dici non debet, si Coriscus dormiens ex alto delapsus, Socratem
praetereuntem oppresserit: tametsi effectus hic varias habet causas: imprimis
Coriscum: deinde eius [26] imprudentiam ac temeritatem, quòd
eo loco incubuerit ac dormierit, vnde sibi casus impendebat, somnum, lapsum,
grauitatem, ambulationem Socratis, ac fortasse sceleris alicuius vltionem,
& commiserationem hominis dormientis: quod casibus fortuitis tribui sine
scelere no̅ potest; alioqui diuina prouidentia temere violaretur: sed aliud
est causas contingentes statuere, aliud ordine contingenti, aliud essentiali
serie connexas.
Th. Quid appellas essentiali, & contingenti ordine positas causas? M.
Ordo contingens est, cùm vna causa non pendet ab altera, quatenus causa, vt
filius etiam mortuo parente gignit: aut cùm plures causae eiusdem rationis
conuertuntur: cum autem essentiali ordine ac serie causae collocantur, secunda
pendet à prima, quatenus causa, quae perfectior est modis omnibus, aut si plures
sint causae singulares ad vnum & eundem effectum simul concurrere
oportet, ac diuersam inter se ratio nem habere: quod in causis ordine
contingenti dispositis non est necesse: fieri tamen nequit vt duae causae sint
perfectae, vel, vt pinguiùs loquamur, totales eiusde̅ effectus, & in
eodem ordine: alio quin esset aliqua causa per se, qua tame̅ sublata
existeret effectus, quod absurdum est in vniuersa natura; ex quo sequitur, duas
causas vniuer sitatis per se eodem ordine consistere nullo modo posse: quod ad
vnius principii demonstratione̅ pertinet, & ad euertendas eorum
opiniones qui principia naturae vno plura posuerunt.
Th. Quid est causa necessaria? M. Quae ne [27] cessario
ac tota vi fertur ad effectum qua̅do fit, vt ignis admotus sulphuri
necessario vrit cùm vrit: & quicquid fit, necessario (in li. > c. I.) fieri
dicitur, quando fit.
Th. Quid est causa in actu? M. Quae simul existit cu̅ effectu, & cum
eo desinit: nam omnis effectus qui actu existit, etiam actu suam habet causam.
Th. Quae sunt causae in potentia? M. Quae nec simul cum effectis existunt,
& inter quas & effecta aliquid interiacet: sed quò proprior est
effectui vnaquaeque causa, eò maiorem vim exerit in primos effectus.
Th. Non intelligo quemadmodum aliquid fiat contingenter, cùm praeterita aequè
neceslaria sint, vt praesentia. M. Nihil obstat quominùs causa voluntaria
fuerit, & contingens ad id quod futuru̅ erat, ante quam fieret: sed
earum causarum quae necessariae dicuntur, vna est diuina, quam fatum (August. de libero arbitr) plerique vocant:
secunda est naturalis, tertia coacta: sed in eundem errorem in quem delapsus
erat (lib. I. ca. I.)
Aristoteles, plerosque (Scotus lib. I. sent d. ???. q.
8.) pertraxit, vt non solùm praeterita iam facta, & praesentia
tantisper fiunt, sed etiam futura necessitate quadam complectuntur.
Th. Cur haec sententia tibi non probatur? M. Quoniam futura mutabilia sunt, cùm à
Deo pendeant, qui no̅ modo voluntates hominum flectere: quo velit, &
vnde velit reflectere possit, verumetiam belluarum impetus coercere, &
exanimes naturas regere, ignes etiam quominus ardeant prohibere, ac naturae vim
totam tollere, ac retinere: capitalior tamen (Alex.
Aphrodis. li. I. dissicul??? C. 18.) eorum [28] sententia qui no̅ solùm primam causam necessitate trahi ad agendum:
verumetiam ea quae natura fiant à Deo, prohiberi non posse & sentiant
& scribant.
Th. Quid igitur (lib. 8. phy sic. lib. 2. & 5.
Metaph. & 12. & li. 2. de gene rar.) Aristotelem
impulit, vt scriberet primam causam necessitate cogi ad agendum? M. Multa quidem
ille de Deo absurdè, vt cum animal vocat, (li. 12.
Metaphys.) contra quàm decuit metaphysicum: at ne physicum quidem
decuit, id est, speculatorem venatoremque naturae: nihil tamen absurdius dici
potest, quàm primam causam rerum omnium effectricem & conseruatricem ab
(Nam offectus causae secundae, effectus est causae
primae, vt ait Scotus li. 3. sent. d. S. q. vlt.) aeterno confiteri,
eandem tamen seruili necessitate ad agendum obligare, sibi vero liberum
arbitrium asserere: sic enim ille, Liberum, (li. I.
Metaphys.) inquit, hominem dicimus, qui causa sui est, & quem
aliena potestas cogere non potest: quis autem praeter Deum sui ipsius causa esse
potest? aut quid à Philosophiae decretis alienius cogitari?
Th. Nónne constans Oceani motus, quem totum à luna pendere videmus, ac certissimi
syderum ac coelestium orbium mutuis sese amplexibus rapientium motus immutabili
& continuo cursu, etiam causas superiores necessitate ferri conuincunt?
M. Inferiores quidem superiorum imperiis obligari aequum est, &
vniuersae naturae consentaneum: quis tamen tam ineptire velit, vt inferiorum vi
ac potestate superiora cohiberi putet? nam poetae fictis fabulis Saturnum
planetarum altissimum Iouialibus legibus solutum, sed >
imperiis teneri confitentur. Illud autem Fatum vocant, quod [29] vel soli (August. in lib. retract.)
Deo, vel tribuendum nemini. Putat enim (in Ethicis ad
Nicom.) Aristoteles, & recte putat, neminem ob ea quae
necessario faciat, laude dignu̅ esse: quare nec Deum vllam laudem aut
gratiam ab hominibus promereri iudicat, pro tam multis eius beneficiis, quibus
assidue obruuntur & cumulantur: quamquam grauiores etiam absurditates
hanc opinionem consequuntur.
Th. Quaenam? M. Quod scilicet nulla sit prouidentia, si necessitate mundus stat:
sed rerum vniuersarum cura Deus absoluitur, vt Epicuro ac Stratoni Lampsaceno
visum est.
Th. Cur non? M. Quia prouidentia duabus ta̅tum in rebus cernitur, primu̅
vt res vna quaeque sit, deinde vt bene sit: at vtrumque necessitas excludit:
quia necessaria causarum series ordinem stabilem & immutabilem facit, vt
aliter esse non possit, nec ordo rerum conuerti, ne flammis quisquam aut vllis
praesentibus, aut futuris periculis eripi. At prouide̅tia sublata Deus
tollitur, quia cum ne vermiculus quidem frustra sit, ipse qui naturae moderator
& arbiter esse debeat, seruili necessitate coerceretur, nec vllam de
rebus, quarum prima ac praecipua causa sit, statuendi potestatem haberet.
Th. Hoc quidem incongruum mihi videtur, sed illud me angit, quòd si Deus
prouidet, ac prospicit vniuersitari rerum omnium, aut propter se, aut propter
mundum prouidet: non propter seipsum, quia mu̅do nihil ipsi opus est:
alioqui non esset >, (id est
sufficieniißimus sibupsi: hoc enim significat Graca vox, cui respondet
Hebraica >) quo nomine seipsum appellat: non
propter mundum, quoniam mundus Dei finis esset, & propter mun [30] dum bearetur: semper enim finis
praersta̅tior est iis q???ae diriguntur ad finem. M. hoc quidem
argume̅to Alexander (in li. difficult. 1. c.
???) Alphrodisiensis, vt magistri sui decreta tueretur vsus est, no̅
certe co̅gruit diuinae maiestati quicquam agere propter fi???em alium à
seipso; Omnia, inquit, creaui propter meipsum, etiam impium ad vltionem
& gl???riam meam: nec mundi creatione aut procuratione beatior ac melior
futurus est, quia nec optimus, nec beatissimus esset: at in eo ipso sibi gaudet
ac placet, cùm bonitatem, potentiam, ac sapientiam conspicuam facit, nulla vi,
nulla necessitate nulla vtilitate adductus.
Th. Nondum in telligo quemadmodu̅ causarum naturalium progressus, ac series
sit immutabilis, si Deum mutabile̅ esse demus, quod absurdum est; sin Deus
est immutabilis; certè mundus hic necessitate mihi stare videtur. M. Nec series
causarum est immutabilis, nec Deus mutabilis: nam si Deus mutaretur, vt
rectissime Plato scripsit, in deterius mutari, ac de bonitatis, &
potestatis culmine delabi oporteret, quia cum sit optimus maximus, melior ac
potentior fieri non potest: sed longe aliud est ab essentia immutabilem,
& à pertur bationibus immunem esse Deum, aliud habere liberam de suis
rebus decernendi potestatem. Quae autem decreuit rata sunt: sed quis affirmare
ausit quid ille decreuerit?
Th. Causaru̅ progressus necessarii ac rerum naturalium constantia nónne
arguunt naturae necessitate̅? M. Immo sensu ipso, & experientia
docemur natura̅ mutari: veru̅ est quod ait ille, [31] Fataregunt orbem, & certa stant omnialege.
Videmus enim, & quidem saepe, ex siligine frumentum nasci, ex frumento
lolium, contráve ex homine serpentem gigni, nec ita (ann. 1578) pridem ex vtero praegnantis mulieris, quae prius
elephantem parturire videbatur, ventre distenro, ranu̅culum natum
Laodunenses nostri viderunt: saepe monstra exoriri, nouos etiam & antea
inauditos morbos grassari, tempestatum quo??? inusitatos impetus, aquarum
inge̅tes eluuiones, & incendia terrarum inopinata erumpere, ac
portenta valde stupenda: im bres lapidosos, sanguineos, lacteos, siligineos,
quaru̅ rerum plena est antiquitas, pleni (???ul
Obsequens de prodig. & Polydorus de prodigiis, & ???.
Camerarius de ostentis. T. L???uius v???ique.) libri, plenae
historiae, ea diuinitus praeter naturam fieri sit necesse. Quare cum Hippocrates
popularium & incurabilium morborum vim praeter naturam animaduerteret,
diuina potestate cieri (Hippocr. & Galen. in
lib. Epidem. & aphorismis.) scripsit: quod Hippocratis axioma
(li. de abditis rerucausis.) Fernelius
archiatros clarissimus, commentariis rerum stupendarum, praeter ordinarios
causarum naturalium progressus illustrauit. Quinetia̅ Alexander
Aphrodisiensis qui fatum cum natura confudit, vtraq; tamen mutabilia esse (lib. 2. difficulta. ca. de fato.) confitetur, tum
diuina volu̅tate, tum vi, tum moribus, tum votis erga Deu̅ conceptis
(his enim verbis vtitur,) naturam conuerti, morbos ac mala mutari: postremò quae
maleficarum artibus flagitiosissimis fieri quotidie videmus, partem praeter
naturam, partem etiam contra naturam, nónne satis atguunt naturae vim
necessariam non esse? Nam earum rerum quae aliter atque aliter eueniunt
necessaria vt sint, fieri nullo modo po [32] test, vt
(li. 1. Metaphys.) Aristoteles ipse
confitetur, qui etiam casum ac fortunam (in li. . c. 1.) statuens, necessitatem sustulisse de
natura videtur.
Th. Demus pleraque aliter euenire in partibus vniuersitatis: illa tamen
deformitas, & istud quod malum putatur, etiam ad mundi salutem
necessarium est, quia sine eo ne bonum quidem perciperetur, &
vniuersitatis concentus mirabilis (August. in Enchirid.
c. 11. li. 12. de ciuita. & in li. de natura boni.) interiret,
vt in harmonia discrepans aliquid ac dissonum efficit, vt multo suauior
concentus sequatur. M. Caeterà quidem assentior, praeter quam quòd illud
necessitate concludis: nam si superiorum causarum necessitate improbi sumus,
quis vllius hominis scelus arguat? quia scelus nullum esse potest, nisi (August. lib. 3. de libro arbitrio.) voluntarium.
Sin aequitate summa mundus hic regitur, etiam iure plecti flagitiosos
confitendum est, nec vllam peccandi necessitatem à superioribus causis
impe̅dere, sed liberam homini voluntatem tribui, qua non modo cupiditatibus
lasciuientibus, sed etia̅ syderibus superior esse possit. Q???inetiam (libr. 3. de anim a. & lib. 11. Metaphys.)
Atistoteles humanam mentem omnia liberè agere arbitratu suo, & quidem
sine sui mutatione, Deum tame̅ necessitate ad agendum obligariscribit.
Th. Nihil obstare mihi videtur, quominùs quaedam naturae necessitate, alia
hominum arbitrio, ac voluntate, caetera casu fiant. M. Nihil obstat, modò ne
primam causam ea necessitate concludas, quin possit rerum naturam conuertere,
& mundum quatere si velit.
Th. Gaetera quidem argumenta apud bonos magni sunt ponderis ac mome̅ti, sed
quoniam
|| [33]
Epicurcis, qui bonorum ac malorum fines sustulerunt, ridicula videntur, nec nisi
certissimis demonstrationibus acquiescunt, cedo, si placet demonstrationem, qua
quidem his & illis satisfieri possit. M. (Scot. lib. 1. sent. d. 2.) Causa quaeque quò potentior est, eò
maiores effectus parit, eo???ue magis si est infinita: si ergo prima causa
necessariò agit, omniu̅ consequentium causarum vis est infinita, &
consequenter vis infinita rerum finitarum: absurdum consequens, ergo antecedens.
Th. Cur ex antecedenti consequens illud eruatur non video. M. Quicquid necessariò
ac naturaliter agit, ad extremum suae potestatis ac facultatis agit, vt ignis
vrit ad extremum, non modicè aut intra modum, sed quantum illi natura tributum
est; ergo si prima causa naturaliter agit non voluntate, vim suam omnem, quae
est infinita, in secundam causam infundere necesse est, & eadem ratione
secundas causas vim infinitam tertiis, & ad extremas vsque communicare:
hoc est, ea quae sunt finita, fluxa, caduca, locupletare ac munire infinita
quadam vi, bonitate, potestate: cùm omnes Philosophi, atque adeo Epicurei ipsi,
primam causam infinitae bonitatis, ac potestatis esse fateantur.
Th. Isto modo causarum omnium esset aequata potestas, & secunda caussa
cum ista infinita potentia coelo finito cohaerens, nec ageret nec moueret in
tempore. M. Hoc quidem Auerroi tam inept???m, & incongruum visum est, vt
ab Aristotelis sententia discesserit, & primam causam; quòd esset
infinita, segregauerit à coeli motione; ac secundum causam finitam orbi [34] primo ac finito coniugauerit, ne finita infinitis
copularet, mentes inferiores suo quam??? ordine ac serie collocans, que̅
secutus est Auice̅nas, (Auicennas, Auerroes lib. 9.
Metaphy. cap. 4. Leo Hebraeus lib. 3 de amor.) & vtraque ab
Aristotele discrepans. Hic enim mentes omnes à prima, simul nulla interiecta
connexionis serie, dependere scripsit, causarum omniu̅ ordine conturbato,
quod illi abhorrent.
Th. Vereor vt videar ineptus: adhuc enim haereo in hac ambiguitate, si naturales
causae non sunt necessariae, naturalis scientia nulla futura est: quare enim
rerum habetur scie̅tia, causas earum necessarias esse (Alex. in lib. 11. Metaphys.) oportet: si non sunt,
necessariae causae naturales, nulla erit naturalis scientia. M. Rerum quidem
contingentium scientia nulla esse potest, vt nulla est scientia inueniendi
thesauri: at res naturales, neque casu ac temerè, neque caeco fiunt ordine, sed
eodem tenore progrediu̅tur, nisi diuina potestate prohibeantur, quae
potestas non destruit, sed astruit scientiam: neque enim si lapidem sustineo quò
minùs deorsum feratur, propterea tollitur demonstratio naturalis, qua docemur
grauia deorsum ferri proprio motu.
Th. Satis mihi perspicuum fit, primam causam nulla necessitate, sed libera
voluntate agere, quid ex eo sequitur? M. Si prima causa voluntatem habet aut
liberam esse oportet, aut necessitate coactam: si coacta, non est voluntas, sed
à superiore, aut ab ae quali, aut ab inferiore, aut à seipsa cogi oportet:
no̅ à superiore, quia principio nihil prius, supremo nihil superius: non ab
aequali, quia non esset aequalis si cogere posset: quamquam nihil habet ae quale
nisi sei [35] sum: à seipso cogi non potest:
relinquitur ergo vt ab inferiore causa cogatur: quod absurdum est, cùm sit
imbecillior, nisi quis put??? Deum rebus à se creatis, & alienis opibus
egere: quod refutatione minimè dignum est, cùm Aristoteles ipse appellarit, id est tot, ac tantis opibus locupletem, vt
nullis laudibus aut potentia excelsior esse possit; quid ergo vanius dicam, aut
capitalius est, quàm eundem agendi necessitate obligare? Non enim esset Dei
natura praepotens neque excellens, siquidem ea subiecta esset ei necessitati vel
naturae qua coelum, maría, terrae, ac totus hic mundus regatur: ea??? vis ac
potestas, meliore & maiore vi praedita esset quàm Deus ipse, siue
inanima natura, siue necessitas vi magna incitata.
Th. Demus sanè, quando id demonstratione expressisti, prima̅ causam liberè
agere, sed cùm sit infinitae potestatis, sequitur alterutrum, scilicet ab
aeterno mundum esse voluisse aut noluisse: si voluit, mundus est aeternus, quia
potuit: si noluit, tot ac tanta bona quasi thesauros reconditos habere quàm
promere maluit, quod à diuina maiestate est alienum, sed potius auari, aut eius
qui commodis alienis in uideat, M. Hoc quidem est argumentum (lib, 1. in Timaeum Platonis. Vide Philoponi & Plutarchum in lib. .) Proculi, qui cùm Platonis disciplinam
vbique tueri proposuisset, mundum tame̅ aeternum statuens, Platonem ex
hypothesi locutu̅ scripsit, id??? autoritate Plotini, Porphyrij, Iamblichi,
quoru̅ sententiam co̅firmare nititur Bessario (lib. 2. c. 5. co̅tra Trapezuntiu̅.) Cardinalis: quippè mundi
originem apud Platonem interpretatur conseruationem, quasi Deus perpetua [36] illa mundi procuratione ac tutela mundum gigneret. quod
Philoni, ac Plutarcho leuius visum est, quàm vt refelli mereatur: sed (in lib. >.) Origenis summi
viri sententia planè conuellit, & ab radicibus elidit omnes fibras
argumentorum Proculi. Is enim cum Dei bonitatem, communicatione cum rebus
genitis, illustriorem fieri iudicans, mundos co̅secutione innumerabiles Deum
& condidisse, ac deinceps conditurum scripsit: id enim ex arcanis
Hebraeorum acceperat, & ab ipso (Iesaiae. c.
65. Ecclesiast. cap. 1. Leo Hebr. lib. 3. de amore, & in exequiis
mortuo rum cum sepulturae mandantur.) sapientiae magistro, quae
sententia etiam si nullis demonstrationibus niteretur, illorum tame̅
argumenta funditus subuertit: sed cùm antea demonstratum sit primam causam nulla
necessitate coactam liberè quae cun??? velit agere, sequitur etiam illud, mundum
aliqua̅do interiturum: quae autem occasura sunt, eadem ortum habuisse
necesse est, summa Philosophorum (Plato in Timaeo,
Phaedro & Theaeteto. Arist. in. li. 1. de Coelo. Alex. lib. 7.
Metaphys.) omnium consensione.
Th. Haec ad rudimenta non modò naturae, sed etiam naturalis disciplinae penitus
intelligenda, magnum habent pondus ac momentum, vt quidem opinor; si enim
argumentis necessariis perceptum sit, & cognitum haec omnia, quae
videmus fluxam, & caducam habere naturam, non solùm naturae causas,
& principia à quibus auspicandum est, verum etiam singularem cuiusque
rei vim ac facultatem verius ac melius intelligemus, & abiecto
arrogantis animi fastu, amor & cultus erga tanti mundi conditorem
voluntarium multò maior futurus est. Quae cum ita sint, cedo si placet
demo̅strationem interitus mundi, si prima causa, [37] quoe abs te dem onstratum est, voluntaria sit. M. Nihil sua natura aeternum
esse potest, cuius prima causa voluntaria (Scaliger in
lib. de subtil. contra Cardanum.) est: at prima causa mu̅di
voluntaria est: igitur mundus aeternus esse non potest sua natura: quoniam
status eius, & co̅ditio pendet ab altetius arbitrio ac
volu̅tate.
Th. Cur voluntariam adiicis? M. Quia non satis est ad tollendam mundi
aeternitatem, docuisse mundum ab alio, quàm à seipso conseruari: nam quicquid
fit naturae ordine, necessario fit nisi prohibeatur, vel pendeat ab alia causa
voluntaria: voluntas autem & natura duo sunt age̅di principia,
quorum alterum vi ac impetu naturae fertur: alterum nulla necessitate cogitur,
siue ad generationem, siue ad rerum genitarum procurationem ac tutelam: at illi
mundum à prima causa conseruari, ea???ue conseruatione continua gigni &
oriri fatentur: sed illam mundi tutelam & curationem necessariam esse
aiunt: ac proptereà mundum aeternum statuunt: itaque necesse fuit demonstrare
causam mundi fictricem, & conseruatricem, à fatis & adrastiae
legibus solutam ac liberam esse, ac opificium istud ab ea deseri posse.
Desertionem autem interitus sequatur necesse est, cùm nihil à seipso seruari
possit, non magis quàm à seipso fieri: multo minus si pendeat eius salus ab
alio, vt illi asseuerant. Quod cum intelligeret Auicennas; Creatura, (li. 9. Metaphys. Alex. lib. 12. Metaphy.) inquit,
nihil est, & ex nihilo: secundum esse quidem à aprima causa est: prima
autem causa nulla esse potest, si mundus fit aeternus. Haec ille. Ex quo
nectitur alia demonstratio, non minus efficax & perspicua, quàm
superior.
|| [38]
Th. Quomodo? M. In rebus aeternis nulla est prima causa, nulla postrema: at
mu̅dus primam causam habet: ergo non est aeternus. Nihil autem saepius apud
Aristotelem occurrit quàm vox primae causae; idem tamen mundum aeternum
statuens, cùm prospiceret nihil in rebus aeternis primum aut postremum esse
causas omnes aeternas posuit, maximè tamen, inquit, primas (li. 6. Metaphys.). Quibus verbis satis
intelligitur, tempore prius intellexisse, non natura: cur enim primas potius
quàm postremas, si mundus est aeternus, & necessarius causarum
progressus?
Th. Dependeat certè mundi opificium ab aeterna causa, & quide̅
voluntaria: sed si demus in Deo esse & velle pro eodem accipi, mundus
voluntate diuina stabit, vti est aeternus: quia vti est, ita esse vult. M.
Quidam Peripatetici, vt Iustinus in quaestionibus ad Gentiles scribit, ab
Aristotele discede̅tes, hac distinctione vsi sunt: sed absurdiora sequuntur,
scilicet voluntatem & essentiam eadem esse, id est, substantiam
& accidens: deinde cùm Dei essentia pura sit & simplex, velit
autem multa esse, fieri non porerit, vt essentia Dei & voluntas, atque
vnum, & idem sint.
Th. Sit voluntas ab essentia Dei distincta: no̅ tamen existimandum est tam
praeclarum opus, & cuius amore incredibili opifex teneatur, spo̅te
ac sine vlla necessitate ab opifice suo desertum iri: quandiu verò non deseret
sempiternum fore necese est, nec vnquam interiturum, cùm infinita sit conditoris
potestas. M. optimum & maximum esse etiam Epicurus ipse [39] confitetur, quis tamen de sua voluntate affirmare, potest, nisi cui
ab illo prodita sit? Satis est docuisse mundum, & ea quae mundi
amplissimo sinu coercentur suapte vi ac natura non fore sempiterna: quod si
natura sempiter nus non sit, initium habuisse necesse est, ac mirum est (lib. 2. ca. 10. de gener. & cor rup. &
in lib. de mu̅do ad Alexan.) Aristotelem verbo confiteri, Deum
tutorem ac procuratorem mundi totius, eundem tamen re ipsa negare, cùm mundum
statuit aeternum, ac necessitate stare.
Th. Cur ita? M. Quia si mundus aeternum ac necessarium ordinem habet suapte vi ac
natura, (Alexan. lib. 1. difficult. c. 19.) Deo
non eget ad sui salute̅: sic enim stabilitus, necessarium ordinem semper
seruaret sine vllius Dei adiumento: absurdum est consequens, ergo antecedens.
Th. Si mundus est interiturus, cur Plato Deum inducit ita loquentem ad res
genitas, vt sempiternum fore confidat? M. Modestiùs sanè quàm Aristoteles, qui
magistri decus in eo sugillat, quòd mundu̅ sempiternum dicat, quem tamen
originis initium habuisse confiteatur: neque enim Plato (in Timaeo.) mundu̅ fore sempiternum affirmat,
sed illud conditoris sapientissimi arbitrio ac voluntati relinquit: cùm satis
intelligeret ac (in Timaeo, in Theaeteto, in Phaedro.
Esdr. lib. 4. capit. 9. Omnia crea ta finem habitura sunt. Arist lib. 1. de
Coelo, & lib. 2. & 6. Metaphy ??? Alexand. ibid.)
docuisset earum rerum quae essentiali causarum ordine coniugatae sunt, nullam
orrum habere, quae occasu non concludatur: vt nec linea cogitari potest vlla
quae altero tantùm extremo finiatur: Deum tamen singulari quada̅ bonitate
decreuisse fingit, mundu̅ hunc, quem ordine, motu, concentu, figura
sapienter concinnarat, & colligarat, fore sempiternum.
|| [40]
Th. Hocigitur peto, an mundum, & quaecunque orta sunt, & suapte
natura occasum habitura, Deus ab interitu seruare possit contra naturae decreta,
quae ipse finxit ac sanciuit? M. Si decreuit mundum interiturum, nihil (Scot. lib. 2. sent d. 2. q. 1 art. 2.) contra sua
decreta stare potest: mundum autem senio, ac vetustate sua tandem aliquando
interiturum decreuit (Psal. 101. & lesaiae.
cap. 65.) opifex: igitur mundus est interiturus. Ac ne Angeli quidem
suapte natura sempiterni sunt, nisi conditoris potestate fulciantur ac
sustineantur: vt rectissimè Damascenus (lib. 2. c.
3.) scripsit, qua̅
(Gregor. & Scot. li. 2. sent. d. 2. q. 1. art.
2. Alber. tractat. 2. q. 3. & 5. Auicen. in 9. Metaphys.)
Gregorius magnus manum omnipotentis appellat, multò certè melius, qua̅ qui
Deum absoluta non ordinaria potestate id facere tradunt: cùm absoluta potestas
eius sit, qui ab alio legibus solutus est: at mundi princeps Opt. Max. non à
senatu aut populo, sed à seipso legibus naturae, quas fixit aciussit, semper
solutus erit.
Th. At mihi traditum est, sensibilium quidem corruptibilia, aeternorum aeterna
esse principia. M. Ita quidem (lib. 3. de Coelo.)
Aristoteles putat, & qui hanc de mundi aeternitate opinionem
combiberunt, qui certè literis & otio abuti videntur. Vnum tantùm esse
principium aeternum demonstrauimus, & quidem sensibilium, &
insensibilium: ac principium non esse si prius sit aliquid: caetera verò fluxam
& caducam habere naturam: quae tametsi demonstrata sunt, clariùs tamen
demonstrari possunt: non solùm de elementari, sed etiam de coelesti natura.
Th. Cedo si placet alias demo̅strationes, propter rei pondus ac momentum, vt
omnes o [41] mnium argutiarum stirpes ac fibrae
penitus elidantur. M. Quicquid mouetur corporeum est, & ex partibus
compositum: coelum mouetur, ergo corporeum.
Th. Quid ex eo sequitur? M. Quicquid est corporeu̅ & ex partibus
conflatum, idem quoque diuisibile, patibile, ac dissolubile est: coelum est
huiusmodi: ergo dissolubile. Propositionem (lib. 1. de
generat. & corrupt. August. li. 6. de Trin. c. 5. Scot. lib. 1.
sent. d. 8. q. 1.) Aristoteles ipse confirmat, & (in lib. de substantia.) Auerroes: assumptio sua
luce perspicua est: quoniam caelum corpus est non phantasticum aut mathematicum,
sed physicum, mobile, suis??? finibus contentu̅: habet enim partes extra
partes, & quantitatem commensurabilem & figuram, &
motum: at quantitas corporea materiam in se continet: item figura motusve
qualitatem: materiam aute̅ siue formam subsistere posse negant: Cùm dico
coelum, inquit Aristoteles, (lid. 1. de Coelo.),
dico formam: cùm dico hoc coelum, dico formam hanc in materia. Quibus verbis
coelum ex materia & forma coalescere fatetur, vt etiam eius interpres
(lib. 1. difficultat???. cap. 10.)
Alexander.
Th. Cur igitur Aristoteles coelum aeternum esse affirmat? M. Inter omnes
philosophos primus opinionem tam absurdam tueri ausus est, sed in eo ipso suorum
decretorum constantiam euertit: coelum enim materia ac forma conflatum scripsit,
idem quantitate sua constare: ac ne periturum confiteri cogeretur, diuisibile
esse negauit, contra Mathematicorum omniu̅ principia, quibus perspicuum sit,
omnem quantitatem diuisibilem esse: alio qui non esset quantitas. Idem appellat
coelum corpus simplex (lib. 1. de Coelo.)
quia [42] simplici motu moueri putat: ab alio tame̅
quàm à seipso moueri scribit: at motus omnis extrinsecus est viole̅tus:
motus autem violentus simplex esse non potest: hunc enim cuius??? rei proprium
esse oportet: ergo argumento à contrariis, si coeli motus non est simplex, ne
corpus quidem illud simplex erit: hoc ideo Aristoteles inuexit, ne si coelum
compositum diceret, periturum confiteretur: cur ergo ex materia & forma
constare (lib. 1. de Coelo.) scribit? Idem tradit
elementa esse corpora simplicia (lib. 3. c. 13, de
anima, & lib. 7. & 8. Phys.), & corpus omne
mobile esse diuiduum: coelum est huiusmodi, ergo diuiduum ac proinde
dissolubile: nec tantum partibus mouetur, sed etiam omnia corpora coelestia,
praeter nonum ac decimum, qui tantùm circulari motu aguntur, tr???pidanti motu
extra centrum mundi moueri compertum est: rectissimè igitur (in co̅sol. & Greg. Nicenus in lib de
homine.) Boetius, Quicquid est, inquit, extra primam causam, est hoc
& hoc, id est, hoc quale quid compositum.
Th. Quid si dicamus coelum forma quidem constare, sed materiae immunem esse? M.
Id quidem (in tracta. de substantia orbis, Henric.
co̅traquolib. 4. q. 16. Gotof ???e. quolib. 5. q. 2. Th. Aquin. par. 1.
summae q. 66.) Auerroes scripsit, ne corpora coelestia aliquando
interitura concederet, cùm Aristotelem à reprehensione vindicare non posset,
quòd eleme̅tis omnibus, coelum exuens ex alia quadam materia incognita
conflauit: ille verò coelum omni materia spoliauit: cùm tamen omnium sensibus
perspicuum sit, coelum corpus esse, & quidem omnium maximum,
caetera???ue sydera coelestia corporea quantirate constare. Nam si coelum forma
esset intellectualis, vt Auerroes posuit, omni materia vacuum to [43] tius quantitatis expers esset ac figurae, nec
vllo modo moueretur: quod tamen tanta celeritate fertur, vt omnia sydera
coelestia eodem motu abripiantur. Itaque Auerrois opinionem Auicennas ac tota
Latinorum, & Arabum schola suo merito reiecit, cùm perspicuis naturae
demonstrationibus (lib. 6. & 8. Physic.)
planum sit, nihil incorporeum moueri posse.
Th. Cur non duplex sit materia, vna quidem coelestis, altera verò elementaris? M.
Nouum quidem est illud (lib, 1. de Coelo.)
Aristotelis commentum nulla ratione probabile: nam qui materiam primam elementis
ac elementaribus tribuit, coelo materiam secundum concedat necesse est: at
aequius erat coelis materiam primam, quae simplicior & à sordibus purior
est tribuere, quàm secundam, quae simplex esse non potest: sed quaecunque tandem
materia coe???estis futura sit, semper in potenria fore necesse est ad nouas
formas: ex quo sequitur coelestium aequè ac aliorum corporum naturalium
interitus à materia corruptionis intrinseca causa. Quanquam Aristoteles suorum
decretorum constantiam no̅ tenetur, cùm alibi coelum primum Elementum, alibi
stellarum elementum, & corpus simplex esse (lib. 1. c. 2. de Coelo. lib. 1. cap. 3. Meteoror. & lib. 2. c. 3.
de ortu animal.) dicat, quia simplici motu moueatur, quod falsum esse
astronimicis principiis perspicuum est: nec tame̅ si motu simplici
moueretur, propterea diceretur corpus fimplex, non magis quàm plumbu̅, quod
simplici motu mouetur. Quinetia̅
(lib. 2. ca. 11. de placitis philosophorum.)
Plutarchus scribit, Aristotelem coeli corpus ex igne, vel ex caloris frigorisque
mixtura conflauisse, quae illius inco̅stan [44] tiam arguunt ac varietatem: sed vnam omnium reru̅ materia̅ esse ac
fuisse, suo loco aperiemus.
Th. Si coelum forma perfectissima est absolutum, non videtur materia coeli formam
perfectiorem appetitura, ac vetere̅ desertura: quod si ita est,
sempite???nu̅ fore necesse est. M. Nulla forma quantumuis perfecta materiae
appetitum explere potest, nisi detur actus oppositus ad aliarum formarum
priuationem: at forma non habet actum oppositum priuationi cuiuscunque formae
alterius à se, puta formae ignis: ergo priuatio ignis in coelo residet: postremo
si coelum ex materia & forma coalescit, in eadem dissolubile est, ex
quibus coaluit, quo quidem naturae principio nullum certius esse potest.
Th. Illud placitis Philosophorum contritum est, Quicquid corrumpitur aut
generatur, in materia corrumpi aut generari: oportet igitur materiam quasi
naturae totius fundamentum stabile ac perpetuum esse formaru̅ omnium
corruptibilium subiectum. M. Hoc argumento Aristoteles materiam aeternam
statuens generationem & corruptionem, sine antecedenti mutatione fieri
posse negauit, neque hanc sine coelesti motu: quae certè vera sunt quantum ad
generationem & corruptionem attinet: neque materiam mundi genitam
dicimus: nam ex alia materia gigni oportuisset, sed creatam, quod postea plenius
explicabitur.
Th. Adhuc haereo in quibusdam argumentis, quae ab Aristotele allata sunt: si
nihil in coelo sibi contrarium, si nihil calidum, frigidum, siccum, humidum: si
denique nihil est intrinse [45] cum quod mundo labem
afferre possit: nihil etiam mali extrinsecus impendet, vndénam interitus mundi
metuendus esset? M. Id assumitur ab Aristotele, quod erat illi concludendum,
scilicet nihil in coelo contrarium sibi: motus enim coelestes sibi co̅trarij
sunt: sunt etiam contrariae syderum vires ac facultates: denique nebulosum Lunae
corpus etiam caliginosam, obscuram, patibile̅ eius essentiam significat:
posteà demonstrabitur solem non >, sed per se, id est,
vt nostri loquuntur, non causaliter & effectiuè, sed formaliter
calefacere & calidum esse. Quamquam si argumentum illud efficax esset,
nihil omnino corrumperetur, cùm nihil in substantia contrarium, locis omnibus
(In praedica. substan. & in praedicà.
qualitat.) scripserit: non igitur contrarietas rebus naturalibus
interitum affert.
Th. Demus substantiae nihil esse contrarium, cur non impendeat mors à qualitatum
contrarietate? M. Ab hostibus quidem & contrariis qualitatibus
detrimentum saepe ac interitus infertur: saepius tamen sine contrario sequi
necesse est, vt ignis ab aqua saepe quidem extinguitur, saepius tamen ab oleo
sibi familiati alimento suffocatur: saepissimè ab alimento desertus euanescit:
vt stirpes quoque & animantia sponte naturae nulla vi ab hostibus
illata, nec suffocata, nec ab alimentis deserta intereunt, cùm extremos vitae
terminos, quos vnicuique animanti ac stirpi natura fixit, attigerunt: qui quidem
occasus naturalis est, ac minimè violentus: quanto magis si materia coelorum ex
aqua & igne constat, vt acutissimi naturae inter [46] pretes Hebraei ex ipsius (Vox ipsa
coelos significans deducitur ab & id est ignis
& aqua, vel ibi aqua.) nominis appellatione significans: neque enim consentaneum est
quod Democritus & Plato coelos igneos esse scripserunt: nisi enim
coelestes illae ac feruidae naturae aquis modicè temperarentur, caeteras naturas
non fouerent salutari ac vitali, sed vrerent vehementi calore, vt Socrates
argutè disputat apud (in comment. Xenophon. .) Xenophontem. Cui consentaneum est illud
quod eleganter M. Tullius scripsit: Solis, inquit, ignis similis est eorum
ignium, qui in corporibus sunt animantium: nam Galenus calidum innatum
animantibus ex aqua & igne aequabiliter temperatum esse scribit. Sed hoc
amplius in coelestibus est, quòd etiam intelligente natura vigent, vt suo loco
disseretur.
Th. Cur igitur Aristoteles qualitates in coelo contrarias inesse negat? M. Quia
nihil in coelo mistum, nihil compositum esse putauit: qualitates autem non nisi
in mistis corporibus recipi. Idem tamen à se discrepans satis esse scribit
substantiam subesse corpoream, vt aliquid qua̅tum & quale dicatur:
consequens est igitur, si coelum est substantia corporea, ipsum quantitate
& qualitate constare: cùm autem qualitares inter se contrariae sint,
eadem subiecta subire necesse est. Tametsi ad interitum rei probandum sufficit
ex materia coagmentari, etiam ex (li. 3. Physic.)
Aristoteles ipsius opinione, quippè materiam principium corruptionis appellat.
Illud autem ab omni ratione alienum est mundi partes elementares &
essentiales vicissim corrumpi: totum verò immune esse ab interitu, cum sapor ac
natura totius Oceani ex vna gut [47] tula
deprehendatur: quod argumentum (
) Proculus cùm diluere non posset, elementa mundi partem esse negauit, sed
appendicem tantùm & quasi apotelesma. Quod sanè leuius est, qua̅ vt
egeat refutatione: perinde est enim ac si negaret dictionum elementa partem esse
orationis: sed potius eodem argumento mundum vniuersum corruptibilem esse
co̅cludemus, quo Aristoteles (lib. 3. c. 5.
Physico.) terram vniuersam mobilem conclusit, si terrae pars mobilis
esset: ita quoqne si elementaria corpora, quae mundi partem constituunt,
interire videmus, mundum quoque vniuersum interire oportet.
Th. Videmus quidem elementa, & elementaria corpora vicissim gigni,
mutari, interire, vniuersa nunquam: coelestia verò corrupta fuisse tot saeculis
neminem meminisse scribit (lib. I. de Coelo.)
Aristoteles. M. Ex eo satis intelligitur argumenta necessaria ad stabiliendam
mundi aeternitatem homini argutissimo defuisse: eadem enim ratione aurum
& lapis, qui ab inuiolabili natura dicitur,
aeterna essent, quia nec vllis ambusta flammis, nec vlla vetustate, aut aerugine
deminuta feruntur, quae tamen corruptibilia esse, vt omnia corpora naturalia,
praeter coelestia confitetur (lib. 12.
Metaphys.)
Th. At Philosophi omnes, inquit (lib. 5. Metaphys
& lib. I. de genet. & corrupt.) Aristoteles, coelum
oeternum statuunt, quasi deorum sedem. M. Hic fide scriptorum opus est: nam
Plutarchus qui Philosophorum decreta vnum in librum collegit, Academicos,
Stoicos, Epicureos, mundum corruptibilem asseruisse tradit: quinetiam Galenus
Aristotelis argumenta [48] de mundi aeternitate nihil
concludere (Rabi May mon lib. I. dubiorum ita seribit
de Galeno.) scribit: ipsi???ue Hebraei, qui verissimas mundi origines
ex ipsis fontibus expresserunt: & mundum ortum fuisse, &
obiturum co̅firmant: ab his enim ad omnes populos certissimas reru̅
antiquitates traditas fuisse Porphyrius (Theod. in lib.
de curat. Grae carum affect.) scribit: na̅ quo propius aberant à
progenie diuina primi homines, eò certiorem doctrinam habuisse Plato confirmat.
Fortasse veritus est Aristoteles, ne sublato coelo, Deus sublimi ac pulcherrima
se de ca???iturus esset: at cùm sedem stabilem esse oporteat, & sessorem
aeterna quiete frui, eum tamen Aristoteles irrequieta motus rapidissimi
celeritate sedem suam voluere ac reuoluere tradit, nec piget illum aeterno
labore fatigare, quem coelo sui mouendi potestatem dedisse constat (Ezech. ca. I.).
Th. Sed cùm coelestia corpora, siue à prima, siue à secunda, siue ab alia causa
co̅tinuo & constanti motu cieri videamus, no̅ prius interitum
allatura sunt, quàm si moueri desinant: nunqua̅ verò desitura testantur
indefessi ac sempiterni motores. M. Imò verò cum motus omnis naturalis ad
quietem feratur necessariò, vt Aristoreles saepè confirmat (lib. I. c. 8. de anima. & libt. 3. metaph
& lib. 10. Eth. ???d Nicomach.), coelestia corpora quae motu
naturali agitantur, tandem aliquando conquietura sunt, & sua quiete
rebus omnibus naturalibus, & huic mundo exitium certissimum allatura.
Th. Cùm Aristoteles decretum illud Philosophorum commune vsurparet, motum omnem
ad quietem ferri, etiam sine exceptione, nihilominus in libro de coelo motus
coelestes excepit. M. Nihil minus Philosopho dignum [49]
quàm generali axiomate proposito, libris consequentibus exceptionem infirmare.
Quamquam quia exceptione opus est, cùm non modo quies finis sit motus in mobili
subiecto, verumetiam corpus mobile ac finitum infinito, siue aeterno motu
agitari absurdum sit? Atque in eo ipso Auerroes fallitur, quod secundam causam
orbis supremi motricem posuit, ne primam causam aeterno motu fatigaret,
& infinitam mentem orbi finito concluderet. Cuius erroris Aristotelem
coarguens, eodem ipse errore implicatur: quippe qui aeternu̅ motum orbi
finito, ac menti finitae negotium dederit infinitum, contrà naturae decreta,
(libt. 4. & 8. & 12. Me
taphysi.) quibus nihil tam contrarium est, quàm in magnitudine finita
potentiam inesse infinitam. Posuit enim (lib. 8. Phy
sic.) Aristoteles primam causam esse infinitam: & incorpoream,
ne, inquit, vis infinita corpori finito detur: ex quibus co̅ficitur,
coelestium orbium motus aeternos, siue infinitos esse non posse, cùm ipsa
corpora sint finita.
Th. Tuae quidem demonstrationes non modò probabiles, verumetiam ad assentiendum
necessariae mihi videntur: sed illud me torquet, quod creatione mundi posita,
nondum sex annorum millibus exactis, innumerabilibus seculoru̅ myriadibus
inane & caliginosum quiddam fuerit: nec ita pridem Deus ad creationem
vnius mu̅di, qui breui sit periturus, quasi à longissima quiete accesserit,
& à motu breuissimo ad sempiternam quietem recasurus. Deinde confitendum
erit, ante mundi conditionem Deum fuisse creatorem potentia, no̅ actu: [50] minuitur autem Dei maiestas, si ante actum creator dici
non possit, & mutatio in Deum cadere videtur. M. Quarum rerum vis ac
potestas naturali quadam necessitate co̅stat, earum potentia debilior est
actione: sed cuius actionis potestas non obligatur naturae necessitate, eius
potentia ac voluntas perinde est vt actio: Deum autem absolutum esse
demonstrauimus à naturae necessitate.
Th. Sed absur dum aliquid nouum Deo tribuere, vt nouam huius mundi fabricam, post
innumerabiles saeculorum myriadas. M. Haec praecipua ratio est, quae Proculum
impulit, vt Platonem de mundi originibus ex hypothesi locutum interpretaretur:
at nihil tantopere cauendum est in rebus arduis, & ab hominum captu
remotis, quàm ne quid excidat, quod à maiestate diuina sit alienum. Absurdum est
enim aeternam ac primam causam infinitae potestatis ac essentiae corpusculo
coeli, quod per se, & ab ea quae illi insita est, vi ac potestate
mouetur, alligare: absurdius etiam seruili necessitate ad motum &
actionem Deum obligare: absurdissimum existimare, etiamsi sexcenta mundorum
millia vicissim ex nihilo creauerit, & in nihilum redegerit, vt quidem
(Leo Hebraeus lib. 3. de amore.) Hebraeis
& (Origines in lib.
Iesa. capit. 65 & Eccles. c. I. & in Apoc. Ecce coelum nouum
& terram nonam & noua facio omina.) Origeni visum est,
proptereà mutari, aut moueri, aut quiete languere cùm omnia nutu ac
volu̅tate eius qui est, exoriantur &
occidant: aeternum enim tempus illud quod tam diuturnum &
incomprehensibile est mentibus humanis, totum, inquam, aeterno Deo praesens est,
sine temporis successione, quia nihil sui ab [51] iicit in praeteritum, nihil sui expectat in futurum, sed totum se ipse
possidet in vno & indiuisibili nunc stante, & nunquam se
mouente: itaque non nouit fuisse, nec fore, sed esse tantùm, nec pote̅tia in
Deo fuisse ante actum; quae non rebus fluxis & caducis, sed solius
aeternitatis propria sunt, & à rebus compositis & naturalibus
aliena. Coelum enim crastinum tempus nondum apprehendit: hesternum verò iam
perdidit, & successione temporis obligatur: quod aeternitari simplici
minime congruit, quae est interminabilis vitae, tota simul & perfecta
possessio. (Boetius libr. 5. consol. prosa 6.)
Quocirca, si mundus aut materia simul tempore fuisset cum Deo, vt vestigium cum
pede, non tamen propterea aeternus diceretur: quia non simplici natura
co̅stat, vt Deus, sed successioni temporis subiicitur, quantò minùs si
creata?
Th. Nunc intelligo ex iis quas prompsisti demonstrationibus, & mundum
originis suae principium habuisse, & aliquando tandem occasurum: non
tamen video quî fieri potuerit, quisne rerum singularum ortus fuerit. M.
Hactenus quidem explicare necesse habui vnum esse rerum omnium principium, nec
vno plura existere posse, quae si demonstrata non fuissent, in eo semper
haesisses, tria est naturae principia, materiam, forma̅, & Deum, vt
Plato posuit; vel materiam, formam; priuationem, & locum, (Arist lib. 4. Physic. locum dicit vnum esse de natura
prin cipiis prater materia̅. formam & Priuatione̅.) vt
Aristoteles: vel priuatione̅, formam, & motum, vt Ioannes Picus,
quae absurda esse demonstrauimus. His igitur iactis fundame̅tis, res omnes
aut creari, aut gigni, aut fieri dice [52] mus: nam
faciendi verbum omnia complectitur.
Th. Quid est creatio? M. Est ortus simplex, cùm res de pura priuatione materiae
ac formae actu existit: cui contrarius est occasus simplex, cùm scilicet res
actu existens in puram eslentiae priuatione̅ euanescit, quod nostri an
nihilationem vocant. Est autem alius ordo creationis, alius generationis:
quoniam natura iam constituta priuationem habitus antecedit, lux tenebras, visio
caecitatem: at in creatione tenebrae priores luce fuerunt, priuatio habitu,
potentia ipso actu.
Th. Quid est generatio? M. Est ortus secundum quid, cùm materia nouam induit
formam, vetere forma priùs abscedente à mobili subiecto.
Th. Quid est corruptio? M. Est interitus formae naturalis in mobili subiecto,
& vtriusq; generationis & corruptionis terminum antecedit,
& sequitur corpus naturale, ex materia & forma constans.
Th. Quid est informare? M. Est materia̅ extantem & omni forma vacuam,
decenti forma conuestire, quae à generatione eò differt, (Esaias ca. 45. tria verba vsuipat id est formauit, creauit, fecit,) quòd haec
teminum à quo habet physicu̅ corpus: illa materia̅ prima̅, extantem
quide̅, sed deformem ac turpem: creatio verò, nec corpus physicum, nec
materiam prima̅ habet pro termino à quo incipiat, sed puram priuationem:
omnium tamen idem est terminus ad quem, & in quem desinunt, scilicet
corpus physicum: sed differunt plurimum in termino à quo initium fit:
|| [53]
Th. Quid est materia? M. Est corporis physici causa materialis intrinseca,
patibile formarum subiectum, & quasi tabula, siue omnium figurarum capax, quae per se ipsa videtur
inanis, & (Nusquam
existent.) quod verum sit, necne postea disseretur.
Th. Quid est forma? M. Est corporis physici causa formalis, subiectum informans.
Th. Prius dixisti primam causam, quam exemplarem, & rerum omnium
effectricem appellas, materiam & forma̅ creauisse, &
vtramque vtri???ue copulauisse, idque esse vnum vniuersae naturae principium per
se: rebus autem creatis, & natura iam constituta, oportuisse continua
quadam generatione reru̅ omnium sublimarium interitus sarciri: an igitur est
alia causa efficiens generationis quàm creationis? M. Est, & quidem
principiò rerum omnium efficienti subiecta, ab ea???ue dependens: quinetiam pro
rerum, quae generantur varietate, plures causae saepe concurrunt ad eiusdem
corporis Physici generationem: primum coelestia corpora quibus haec inferiora
mouentur, deinde elementa, pòst elementaria, rebusque coelestibus &
elementaribus adiunctae mentes, postremò vis quaedam seminalis rebus omnibus
insita, quae suis locis explicabuntur.
Th. Sed cùm omnes illae causae quatuor generibus co̅tineantur, scilicet
efficie̅te, materia, forma, fine, non video quam ob rem finis causa corporis
naturalis esse possit, cùm postrema sit, nec nisi completo & perfecto
corpore physico finis exquiratur? M. Duae sunt causae in [54] trinsecae, materia & forma: vna penitus extrinseca,
scilicet, finis, propter quem naturale corpus existit: efficientes vero plures
sunt, partim auxiliatrices intrinsecae, vt vis seminalis spiritus, innatus
calor: partim extrinsecae, vt coelestia, elementaria, mentes ipsae: Harum autem
omnium causarum vnum est summum & vltimum naturae principium.
Th. Num etiam priuatio causa quaedam est corporis naturalis? M. Ita quidem
Aristoteles statuit, sed quia principium illud nullam essentiam habet, nec
vlla̅ vim tribuir subiecto, principium dici non potest: ac propterea
Plotinus (In lib. de materia, C. t. 14.)
priuatione̅ à naturae principiis, & fundamentis omnino reiecit,
& cum nihil sit, ne definiri quidem potest: ac si quis putet priuationem
esse principium quasi terminum à quo, & velut extremum in linea,
improprie principium diceretur, quod eiusmodi esse debet, vt essentiam, aut
essentiae partem tribuat subiecto: nec tamen isto modo quo voluit Aristoteles,
priuatio principium esse potest, quia non est terminus à quo generationis, sed
creationis: generationem enim semper ex aliquo fieri necesse est, &
corpus physicum habere pro termino à quo: at sola creatio priuationem habet pro
termino à quo, quia quod creatur, nihil est ante creationem.
Th. Intelligo te principia naturae vno plura repudiare, ac propterea materiam
& formam causas inferiores appellare, non principia: sed cur principium
solum illud appellas, quo nihil prius sit? M. Ne si principio prius quiddam
fuis [55] demus, abeatur in infinitum recta
causarum progressione: quod non modo natura, sed ne humana quidem cogitatio
ferre potest: cùm autem infiniti nulla scientia existere possit, omnis scientia
penitus tolleretur: quod quia satis Philosophorum (Arist lib. 2. metaph. ca. 2. & 12. lib. vlt. & li. I.
poster. c. 8. & lib. 2. Physic. Alex. in li. 2. c. 2. Metaph.)
omnium sententiis ac decretis perceptum est, omitto.
Th. Quid appellas infinitam in rectum progressionem causarum? M. Cum ab extremis
ad extrema causarum series exquiritur, nec tamen reperiri potest: vt si quis
gramen ad pecoris pabulum nasci putet, pecus ad hominis victum, vel adiumentum,
hominem ad Dei cultum, Deum rursus ad superius aliquid referat, atque ita
deinceps infinita progressio causae finalis futura sit. Idem de caeteris quatuor
causis iudicandum, aut etia̅ si plures causae simul ad superiores
referantur, quarum nulla sit extrema.
Th. An illud naturae principium vltimu̅ demonstrari potest? M. Nullo modo.
Th. Cur non? M. Quia demonstrationem superioribus ac notioribus principiis niti
oportet: quòd autem alterius principii ope sustentatur, principium esse non
potest. Idem demonstratio tantum est de cohaerentia affectionum &
accide̅tium ad subiecta, nihil autem illi principio accidere potest.
Th. Num definiri queat? M. Multò minus.
Th. Cur non? M. Quia definitio est earum rerum quae & finiuntur,
& superioribus generibus ac differentiis subiiciuntur: at principium
illud modis omnibus (Arist. li. 12. Metaph. primam cau
sam infinitae potestatis essè scribit. & 8. Physic. incorporea̅
demonstra???) infinitum, & quidem actu infinitum: non quia
aeterno motu coelum [56] mouet, vt Aristoteles posuit: id
enim superius refutatum: sed quia nec loco, nec tempore, nec vllius mente capi
potest, vt rectè Damascenus scribit: no̅ corporea, quae nusquam est
infinitate, sed essentia, tempore, potestate: nullum autem genus rei finitae,
& infinitae commune esse potest: quare nec ens aptè de principio illo
dicitur, siue sit aequiuoca vox entis ad substantiam & accidens, vt
plerique volunt, (Aristo & Alexa. Aphrod. libr.
7. Metaph. negant ens genus esse posse, & 7. Metaphysic. Scotus
libr. I sentent. d. 3. q. 3. & d. 8. Heinric. in summa art. 22. q.
I. 2. & 3.) siue vniuoca: quia differentiae entis entia non
essent, cum absurdum sit differentia̅ de genere praedicari: absurdius
etia̅ principium illud definire velle: absur dissimum denique differentiam,
quae definition semper necessaria sit, ei tribuere, quo nihil simplicius
cogitari potest: nam si differentiam haberet, quodammodo co̅positum
videretur, cùm quae ratio corporis physici ad materiam & formam esse
dicitur, eadem sit rei definitae ad genus & differentiam.
Th. Cur principium illud inficiando, vel, vt dicitur, negatiuè explicari possit?
M. Negatio non nisi affirmationis opè (Arist. lib. 2.
4. & Metaph.) cognoscitur: at
rectè quidem omnia extra principium de principio aptè & congruè
negantur, quae tamen de nihilo quoque negari possunt: quae autem illius
attributa dicuntur, non tam natura̅(Damasc. lib. 8.
c. 4.) explicant, quàm quae sunt circa naturam: deniq; sciri quid sit
ob id ipsum no̅ potest, quia est infinitu̅ quidda̅, quod non magis à
mente finita capi potest, quàm si causae essent infinitae, quas percurrere cùm
nemo posset, scientia (Aristot. libr. 2. Metaph. Thomas
par. I. summ. q. 12. ar. 2. & 3. & part q. 10. art. 2.
Scotus lib. I. d. 14. q. I.) omnino tolleretur.
Th. Cur principium illud infinitu̅ mens humana non capiet, cùm infinitas
opes, copias, [57] voluptates cupiat & optet? M. Si
mens humana corpus aut lineam actu infinitam ne cogitatione quidem capere
potest, sed necesse habet cùm longissimè processerit, terminos sibi fingere, in
quibus acquiescat, quantò minùs mens humana capiet infinitum illud principium
essentiae incorporeae, quae nullis finibus circumscribi potest? Vix enim, inquit
Plato, mente attingitur: & quoniam voluntas aut inferior est intellectu,
aut ad summum intellectui exaequatur, si opes infinitas cogitare no̅
possumus, mul tò minùs (Anselmus in prosologio negat
expeti quicquam quod non poßit perci pimente.) optare aut velle
licebit: quia tametsi optant plerique ea, quae per naturam fieri non possunt,
puta volare, nihil tamen optant quod non possit (Arist. lib. 2. Ethi. & Gregorius Nicenus, & Damascen. lib.
2. volu̅. tatem impoßibilium esse posse, sed eorum ta̅tum, quae
cogitatione percipiuntur.) humana percipi cogitatione.
Th. Mihi traditum est co̅trariorum eandem esse scientiam: & cùm
finita infinitis contraria sint, percepta rei finitae scientia, cur non infinita
quoque percipietur? M. Argutè tu quidem, siquid esset infinito contrarium, illud
enim esset infinitum, ac duo infinita actu contra naturam existerent, aut
no̅ esset contrarium: sed vt magnum & paruum, ita finitu̅
& infinitum relata dicuntur: neque si quis pilam manu capit, propterea
mundum capiet, quamuis vtrumque sit finitum: multò minùs si mundum hu̅c
intellectu co̅plectatur, propterea tamen infinita mu̅dorum millia
cogitare poterit. Si autem principio, id est, primae causae quicqua̅ esset
contrarium, certè malum infinitum cum infinito bono actu existeret, quae aut
breui seipsa perdere̅t, aut perenni discordia suauissimam mundi harmoniam
conturbarent.
|| [58]
Th. Nonne principium illud comparatione similium intelligi potest? M.
Obscurissime, quia nihil (les. cap. 40.) est,
quod illius principii similitudinem referre possit.
Th. Cum principium illud & naturae, & naturalis scientiae
principium sit, cur non vt caetera scientiarum principia sua luce perspicuum
est? M. Nihil, inquit Auicenna (lib. ???. natur. c.
4.) in sapientia opificis occultum est, sed nos in tanta caligine
versamur, vt lucem illam clarißimam contueri nequeamus. Quod sapientiae (li. I. Reg. cap. 8.) magister contrario sensu
dixit, Deum in caligine versari. Sed qua̅admodu̅ corporis diaphani
obiectu solis splendorem intuemur, ita quoque principium illud demonstratione
, & effectionem illius, quasi obducto
diaphano capiemus.
Th. Cur principium illud aeternum esse dicis? M. Quonia̅ cum aeternitas sit
vita quaedam aut existentia interminabilis: oporteret ab alio Deum, aut à seipso
habere origine̅: non ab alio, quia principiu̅ non esset: non à seipso,
quia nihil à seipso (Arist. li. 5. & 9.
Metaph.) fieri potest, vt superiùs demo̅stratum est: igitur
aeternu̅ esse necesse est: nullum autem de omnibus attributis ta̅
propriu̅ eius est, quam vox (Nome̅ illud in effabile ab dirinatur,
id est suit, nam Deus rogatus quo no mine appellaretur, respo̅dit, ERO
id est , quod male pleriquein terpreta̅tur fum
qui cu̅: nam caetera quide̅ sunt, aut fueru̅t, sed de nulla ac
affirmari potest quod futura sit, prater qua̅ ??? Deo.) Aeterni,
quoniam caetera quidem quae illi tribuuntur, cum rebus creatis
communica̅tur: illud nullo modo: quamquam si principium illud definiri, aut
describi, aut demonstrari, aut vllo modo intelligi posset, non tamen esset huius
loci ac disciplinae tradere, aut essentiam, vim, ac potestatem explicare, sed
, illud modò in hac disciplina tradi potest
principium in natura vnum esse, & relatiuè tantùm [59] dici, quasi , non autem .
Th. Cur non duo vniuersitatis, ac naturae principia coaeterna & infinita
esse dicemus, tum quia plures eiusdem corporis physici causae effectrices esse
possunt, tum etiam quòd veteres fere principia naturae contraria (Arist. lib. 2. Physic.) posuerint, vnum autem
sibi ipsi contrarium esse non potest? M. Si duo naturae principia demus, res
omnium absurdissimas consequi necesse est, scilicet duo simul & semel
actu infinita, neutrum tamen esse infinitum: quoniam duo infinita maiora sunt
vno: itaque infinitum infinito minus esset, quae si numero discreta, totaque
substantia̅ diuiderentur, nec alterum alterius vim haberet, nec in parem
vlla esset potestas, sed dissidentibus imperiis, quoniam co̅traria principia
statuunt, mundi concentum & harmoniam assiduè conturbarent, nec quicquam
superius ac potentius esset, quod sua maiestate contraria principia quasi
magistratus aequales coërcere posset.
Th. Cur non concordibus animis in mundi procuratione ac tutela conspirabunt? M.
Quia non essent contraria principia, vt Aristoteles putat (li. I. Physie.) oportere, sed vt in eadem
amicitia, ac pari potestate tantum imperium tueri possint, difficillima res est:
quoniam
Nulla fides regni sociis, & summa potestas
Impatiens consortis erit —
cum ne in moderatis quidem imperiis concordiam magistratus inter se tueri
possint: oporteret autem alternis diebus, vt consules olim, fasces habere, ac
mutuis operis, ne fatigarentur, [60] mundi curam suscipere
vicissim: quia non possunt esse duo principia infinitae sapientiae ac
potestatis: aut si contra naturam demus vtrunque infinitae essentiae ac
potestatis, alterum capax & idoneum foret ad curam mundi suscipiendam,
alterum verò inutile: quod valde abhorret natura, quae non modo rem vllam
inutilem, aut frustra esse no̅ patitur, sed etiam multitudinem
redunda̅tem semper refugit. Item si duo essent extrema bona, vtrunq; simul
aut vicissim bearent, & alterutro sublato, alterum nihilominus bearet:
& cu̅ duae essent causae essentiales eiusde̅ rei, altera
sublata, mundus nihilominus staret: denique neutra esset omnipotens, diuisa
vtriusque potestate: neutra summae sapientiae ac potestatis: quia quae virtus in
pluribus existit eò maior est, vt in accessione luminum, quò plura sunt, eò
magis lux augetur, & singula sunt imperfectoria: postremò
contradicentium axiomatum multitudo sit infinita, si principia naturae vno plura
constituantur. Quod tandem (libr. 12. Met. c.
vlt) Aristoteli subtilius ista conquirenti absurdum visum est, &
vnam primam omnium causam statuens, illud Agamemnonis ab Homero (libr. I. Illiad. Non est bona plu rium pote stas,
princips vnus, Rex vnus esto.) vsurpauit, :
nisi quis interpretari velit, primam, omnium causam & vnum principium
statuere, non tempore, sed natura: sed illud sophisma superius refutatum à nobis
est.
Th. Quid si dicamus Aristotelem vnu̅ tantùm mundi principium statuere
voluisse, tria verò naturae principia rerum singularum, materiam, scilicet,
formam, & priuationem ab illo [61] originem habuisse?
M. Rectè, quidem si haec principia originem à prima causa habere confiteretur:
sed haec tria cum prima causa coaeterna facit, ac simul tempore extitisse
asseuerat: (libr. I. de coelo.) nec voluit
materiam aut formam à prima causa dependere, sed (libr. I. Phys. ca. 5. & libr. 12. Metaph. c. 4, & li. 10.
Metaphys. c. 7.) existere per sese, neque alteri origine̅ debere,
alioqui principia esse negauit (li I. Physic.
& Alexand. Aphrod. lib. I. capit. 16. Quaest.) si aliunde
ortum haberent, nec mundus aeternus extitisset: nihil autem absurdius est quam
principia naturae plura aeterna, & contraria statuere: vt superiùs
dictum est: quamquam fieri non potest, vt plura duobus inter se contraria sint,
quia cum vnum vni tantum per naturam contrarium (Aristot. in praedicamento qualitatis.) sit, si tria principia
constituas, ex Aristotelis opinione, contraria esse nullo modo poterunt. Sublata
verò priuatione, quam meritò Academici ac Stoici reiiciunt, (Plotinus.) restaret materia & forma, quae
inter se contraria esse nullo modo possunt, cum nihil appete̅tius, nihil
rapacius formarum sit quàm materia: contraria verò sese expellunt, disturbant,
ac funditùs euertu̅t, vt ignis aquam, haec ignem, nec simul vnquam
subsistunt: forma verò ac materia tantis amoris vinculis sese complectuntur, vt
non nisi obitu subiecti à se inuicem diuella̅tur, nec si priuatio principium
haberetur, contrarium esset materiae, aut formae, sed habitui tantum priuatiuè
opponeretur.
Th. Si naturae principium vnum est, aut genere, aut specie, aut genere, aut
specie, aut numero vnum sit oportet. M. Nihil est horum, quia nec generi, nec
speciei subiici demonstratum est: quae autem his omnib. modis vna dicuntur, aut
partitionem, [62] aut intentionem, & remissionem,
aut exte̅sionem & contractionem, aut haec omnia patiuntur: at
naturae principium illud, nec est vnum ens, vt Parmenides, omnia vnum esse
dicebat, nec simpliciter omnia, vt posuit Xenophanes, sed abstracta, non
coordinata, & modis omnibus impatibilis, ac indiuidua vnitas.
Th. Mihi satis quidem fecisti de ortu & occasu mundi, quod???ue ab vno
aeterno principio conditus sit, sed genitus an creatus sit non dum video:
quoniam creationem definiebas ortum simplicem rerum à pura priuatione:
generationem verò, ortum secundum quid, cum corpus Physicum formam nouam induit,
exuta forma vetere. M. Tres sunt omnino de mundi originibus sententiae, vna
eorum qui creatum affirmant, & à pura priuatione in actum prodiisse, vt
Chaldaei & Hebraei, & eundem ad nihilum rediturum: secunda est
eorum qui non creatum sed de materia deformi genitum tradunt, vt Academici,
Stoici, Epicurei, Latini quoque veteres & Arabum secta, praeter
Auerroem: ac tandem periturum & in chaos omnia reditura, praeter
Platonem & aliquot Academicos, qui sempiternum fore arbitrantur, non
quidem sua natura, sed conditoris munere & concessu. Postrema est
Aristotelis, qui nec ortum, nec obitum mundo tribuit, sed ab aeterno tempore
extitisse, ac futurum esse primus affirmauit, quod antea falsum esse
demonstratum est: caeteri, praeter Chaldaeos, & Hebraeos, non tam
absurdè, sed absurdè tamen, qui Deum fatentur, non
tamen crea [63] torem appellant, sed opificem tantùm,
cui materiam coaeternam adiungunt, sine qua nihil facturus fuisse videretur.
Th. Num materia mundi ex eo arguitur aeterna fuisse, quia si genita fuisset, ex
alia gigni oportuisset, hanc item ex alia, ea???ue progressio in infinitum
abiret? Infinitatem verò in causis à natura abhorrere superiùs docuisti: igitur
ingenitam esse confitendum est. M. Nec genita est, nec ingenita, sed creata
priùs ab ea quam diximus efficiente mundi causa.
Th. Igitur de nihilo? M. Quidni?
Th. At ex nihilo quicquam fieri constanter Physici negant. M. Recte illi quidem:
nam si omnia principia, omnes causas excluseris, de nihilo nihil fiet: sin putes
Deum, causam mundi effectricem, aliquid esse, non erit materia de nihilo creata.
Th. Ego decretum illud ex nihilo nihil fit, non de causa efficiente, sed de
materia dictum semper existimaui, id est, mundum sine materia antecedente
conditum non esse, sed materiam quasi medium quoddam inter efficientem causam,
& effectum intercedere oportuisse. Nec minùs certum mihi videtur illud
principium naturalis scientiae, quam illud Medicorum, Contraria contrariorum
esse remedia, quo disciplina illa omnino sustinetur. M. Principia scientiarum
tam perspicua esse oportet, vt de iis nemo dubitare possit, nec vllam
exceptionem pati: ac tametsi (Aphor. 2. par. 22.
& in libr. de flatibus.) Hippocratis decretum illud artis
medendi perpetuum esse dixerit, nec vlla exceptione violari Galenus (lib. II. artis cura̅di.)
pu [64] tet, nihilo minus Hippocrates (Aph. I. l. 9.) ipse & Auicennas (Auic. 16. tertii tracta. 2. c. 13. & c.
9.), vomitum vomitu, fluxum fluxu curare iubent: & cùm (libr. 5. Aphor. c. 19. & 21.) Hippocrates
refrigerata calefieri oportere monuisset, excepit eos quibus fluit sanguis:
& Albucasis Ar abs in temperiem calidam siccam cautere igneo solui
scribit, id???ue experientia quotidiana docemur, in iis, qui vstionem passi
sunt, repente partem vstam ignibus admouent, ac dolorem curant calore: at cùm
principia Physices multò certiora esse oporteat quàm principia medices, cùm huic
illam praelucere oporteat, tu tamen assumis pro principio quod erat
concludendum, id est, (petere
principium.)
.
Th. Nulla scientia ta̅ stabilis est, cuius principia si concutias inficiando,
non facile subuertatur, cùm principia demonstrari non possint, sed quasi sua
luce perspicua concedantur: at ex nihilo nihil fieri omnes (lib. I. Physic. Aristot. id omnium co̅sensu Phy
sicorum tra ditum scribit.) Physici summa co̅sensione tradunt:
alioqui Deus mundum ex seipso fecisset, & aliquid eius fuisset: (Sic argumentatur Hermogines apud Tertull, in libr.
contra Hermog.) omne autem & quod fieret & quod
faceret, imperfectum esset, quia oporteret, & totum esse, vt faceret
semetipsum, & totum non esse, vt fieret à semetipso: si enim esset, non
fieret, quia esset: si non esset, non faceret quia nihil esset: igitur non de
seipso mundu̅ condidit: si non de seipso mundu̅ creauit, de nihilo
creauisse necesse est: oportet igitur ad euersione̅ huius principii
quicqua̅ de nihilo fieri demonstrare. M. Ego si formas omnes de nihilo, id
est, de nulla materia fieri co̅uin ca̅, principiu̅ illud
vestru̅, & caetera quae iisdem fundamentis superstructura videmus,
vno rui [65] tura sunt, & eodem momento. Post
etiam demon strabitur ad nihilum redire.
Th. Cedo si placer demonstrationem? M. Omnes formas naturales interitu subiecti,
praeter humanam, interire constanter asseuerat (lib.
5. & 7. & 12. Metaphys. & Alexander
Aphrodisiens.) Aristoteles: at illud quod interit, & in nihilum
abit, ex nihilo prodiisse & extitisse oportet: est enim corruptio nihil
aliud quàm interitus formae, quae in nihilum euanescit, vt generatio est ortus
formatum, quae ex nihilo fiunt, id est, quae non aliunde prodeunt quàm ab
efficiente causa: sic enim Aristotelis dictum interpretari videmus eos, qui
illum à reprehensione vindicare (Scotus lib. I.
sentent. I. q. 2. Auic. lib. 6. Metap. interpretatur.) conantur. Sed
non anxiè quaerendum quid Aristoteles senserit cùm appareat quid dixerit: nam
(lib. I. Phy sic.) apertè scribit illud ex
nihilo nihil fieri ad materiam referendum esse, non ad causam effectricem:
& Empedoclem ob id coarguit erroris quòd amicitiam, quam ipse causam
rerum efficientem posuerat, cum materia confudisset. Item Alexander
Aphrodisiensis, acutissimus Peripateticus, vbi formam gigni (Sic argumentatur Hermogen apud Tertull. in lib. contra
Hermog.) negat, Oporteret, inquit, ex aliquo gigni, & gener
ationis esse gener ationem. Vbi perspicuè docet formam ex nihilo fieri.
Th. Consequens illud, si formae in nihilum abeant, ex nihilo extiterunt, non
videtur mihi necessarium. M. Nihil est in Physica disciplina certius, nihil
vsitatius: nam cuius rei productio est ex nihilo, eiusdem interitus
annihilationem fore necesse est: & quae ratio est generationis ad
corruptionem, eadem est creationis ad nihilationem, id est, ad interitum
simplicem. Igitur [66] formas de nihilo, id est, de pura
priuatione in actum prodire confitendum est, cùm interitu subiecti in nihilum
abeant: non aliter quàm figura in ceram sigillo impresla de nihilo, id est, de
nulla materia existit. sic liquata cera in nihilum euanescit.
Th. Apertiùs si placet illud explica. M. Quicquid corrumpitur, ta̅dem in ea
ipsa redit ex quibus componitur, & ex iisdem constituitur in quae
dissoluitur, vt omnes (Alexander in 5. Metaphys.
Aristot. lib. 3. c. 5. Physic.) Physici tradunt: ergo si formae ad
nihilum recidant, oportet eas ex nihilo extitisse.
Th. At interitu corporis naturalis videmus partes ex quibus coalescit in elementa
redire. M. Demus Rhabarbarum vel equum ex elementari materia, ignea, in quam,
aerea, aquea, terrestri constare: si vtraque comburantur, id quod pingue est
& calidum flammam concipit, aqueum in aquam abit, vt plantae virides
ignibus impositae aquam per extrema resudant, aut vaporem aqueum, aerea in aerem
suae naturae congeneum subuehuntur, terrestria in cineres subsidunt: sed forma
illa, quae materiae elementari copulatur, anima, inquam, vegetabilis,
sensibilis, vis mouendi, iucunda appetendi, ingrata declinandi, facultas putres
humores eliciendi, nusquam in elementis apparent: nullam enim animae aut sensus
partem habent, nec eas quas diximus facultates: cùm igitur formae illae interitu
equi & Rhabarbari abeant in nihilum, etiam de nihilo ab efficientibus
causis fieri necesse est.
Th. Quid vetat formas de materiae sinu pro [67] duci?
M. Ita quidem (in lib. de substantia orbis formas de
sinu materiae dicit, ac diuisibiles facit.) Auerroes ac plerique
Peripatetici sentiunt, sed Aristotelis libros valdè
sugillant, quibus nihil saepius (lib. 2. c. I.
& lib. I. c. 5. Phys.) ingerit, quàm principia naturae primò
ac per se inesse corpori physico, nec principia dici, si vel ab aliis, vel à se
vicissim oriantur: quare non esset forma naturae principium, si materiae
originem deberet suam: item formae materiales essent, extenderentur,
minuerentur, intensionem quoque ac remissionem paterentur, quae in Physicis
absurda (Arist. lib. 8. ca. 3. Metaphys. id fieri
posse negat) sunt: ac tantum abest, vt de materiae gremio forma elici
puter Aristoteles, vt etiam definiat (lib. 2.
Phys.) formam, principium corporis physici actiuum, & efficiens:
materiam verò principium passiuum intrinsecu̅, nectam propriè dici
principium quàn formam, quae subiecto essentiam impartitur. Quod Platonis (Marsil. Fici. lib. 10. c. 7. de Theolo gia
Platonis.) doctrinae co̅sentaneum est: is enim materiam negat vllam in
seipsa vim habere formatricem: quae si vera sunt, quî fieri potest, vt formae de
sinu materiae progrediantur: id est, coelum ac coelestia formae???ue diuiniores
à terra bruta ac materia desormi originem ducant? consequens est absurdum:
igitur formas ab effectrice causa tanrùm prodire oportet, vt Auicennas scribit:
effectricem autem causam appellat intelligentiam, quod verum sit necne postea
disseretur. Alioqui confitendum esset, formas à seipsis fieri: absurdum est
autem quicquam sui ipsius causam (Aristot. lib. I. de
Metaphys.) esse, absurdius etiam formas esse infinitas, quod
necessarium esset si à seipsis fierent.
Th. Numformae sic appellantur, quia extrin [68] secus
veniunt, & foris manent. M. Haec Grammaticorum fictio est: sed potius
dicendum erat manant, quàm manent, quum formae semper insint in subiecto quod
informant: sed verius est à Graeca voce deriuari
formas, vt scortum à (Testium
concepiaoulo.), per metathesim.
Th. Si demus interitu subiecti formas naturales interire, quid aliud erunt quàm
accidentia? M. Non sequitur, cùm videamus accidentium interitu subiectum
nihilominus restare (Aristot. lib. 7. Metaphyl.
& Porphyrius in prae dicabilib. c. de accidenti.)
Th. Pleraque accidentia sine interitu subiecti abesse possunt, non tamen omnia,
necitem ea: quae cuique rei maximè propria sunt, vt calor ignem, humor aquam,
sine ??? bitu gnis & aquae, deserere non possunt. M. Non proptereà
formae dicuntur, alioqui si formas cum propriis accidentibus confundamus, magna
perturbatio futura est: si enim ignem calore definiamus, omne calidum ignis
erit, omne humidum aqua: consequens est absurdum, ergo antecedens: ex quo
sequitur ignem praeter calorem sibi congenitum, formam quoque suam habere, vt
opificium formam artificialem, quae ipsi opificio dat essentiam.
Th. Eademne ratio est naturalium formarum ad materiam primam, quae est
attificialium ad materiam secundam? M. Ita quidem putat (lib. 6. Metaphys.) Aristoteles: sed non
vsquequaque verum est: neque enim materiam formas omnes induere videmus, alioqui
ex omnibus omnia fierent, vt Anaxagorae visum est: at ex materia secunda, putà
ex argilla vel cera, formas omnes stirpium [69] &
animantium accidentales fingi constat: illud etiam dissimile est, quòd naturalia
in seipsis habent caulas quasdam actiuas, & passiuas motus &
quietis: artificialia verò causam tantùm passiuam: actiua autem est in opifice:
naturalia causam intrin secam habent, vt certum quiddam ex hac velilla materia
sequatur: artificialia sunt in opificis arbitrio ac porestate: vt ex omni
materia penè omnia conficere possit: in vtroque tamen seu naturali, seu
artificiali subiecto: forma dat essentiam ac nomen subiecto, quod dicitur esse
formale.
Th. Quid vocas esse formale? M. Quod à forma sola dependet, quod in vniuersalibus
essentia formalis dicitur, in singularibus verò existe̅tia indiuidualis:
quae ipsa tamen non solùm à forma, verumetiam à mareria & efficientibus,
ac conseruantibus causis pendet: differt autem ab esse accidentali, quod
subiecti tantum beneficio subsistit: vtriusque commune est esse definitiuum, seu
, quod nostri vocant quidditatiuum, quod
Aristoteles ad substantiam tantum pertinere li. 7. Me taphys. scribit, nulla
tame̅ subiecta probabili ratione: cùm enim quaeritur quid color, perinde
quidditas rei, siue , ac si corporis Physici definitio
quaereretur.
Th. Mihi traditum est, formam esse quae cuique rei essentiam tribuit. M. Adiicien
dum est essentiam formalem, quoniam essentia tum ad rerum vniuersalium, seu
accidentalium, seu substantiarum, tum etiam ad indiuiduorum corporum &
accidentium naturam pertinet: corporis autem essentiae partem materia, partem
for [70] ma, partem verò praecipuam
efficientes causae sibi vindicant.
Th. Vtra generatur materia an forma? M. Neutra, si verborum ac rerum vim, ac
proprietatem quaerimus, sed compositum ex (Alex. in 7.
Metaphys.) vtraque: vt nec materia calida, frigida, grauis, leuis,
dici debet, sed corpus ipsum ex materia, forma, & accidentibus
coagmentatum: materiam enim quaeformarum & accidentium subiectum erat
futurum, oportuit omnibus formis & accidentibus perinde (Plato in Timaeo.) vacuam esse, vt aquam omni
sapore, aerem omni odore: alioqui formas, & accidentia perinde
respueret, vt aqua sapore imbuta oblatum saporem: quin etiam fieri potest, vt
corpus Physicum corrum patur & intereat, partibus incorruptis, materia,
inquam, & forma.
Th. Quonam modo? M. Homine mortuo, anima superstite, cadauer tam artificiosè apud
AEgyptios solebat, & ac fascis obuolui, vt duous, praeter humores ac
viscera seruaretur, (Plato in Phaedone ducentos annos
seruari scripsit, sed mul to diutius conseruari do cuit
ox???erientiae.) compertum est: nihilominus homo propriè ac verè corruptus
dicetur: quia corruption terminatur ad interitu̅ totius, etiam partibus
omnibus integris, vt nauis corrupta dicitur, licet integra carina, prora, puppis
à se inuicem auulsae habeantur.
Th. At in scholis vulgatu̅ est, generationem [71] fieri,
non ex eo quod est omnino in actu, neque ex eo quod nullo modo existit, sed ex
eo quod est in materiae potestate, ad nouas formas concipie̅das: igitur
corruptio fiat oportet idid quod neque sit in actu, neque omnino non sit. M. Si
verum est antecedens, etiam co̅sequens verum erit: sed antecedens quod ab
Aristotele (lib. I. Phys.) traditur, admittere
non possum: quia nihil medium fingi potest inter ens & nihil: videmus
enim generationis principium fieri in corpore naturali, materia ac forma
co̅stante, vt in termino à quo, eam???ue desinere in corpus perfectum:
mutatio verò, quae generationem antecedit, subiectum habet sua matetia ac forma
constans, puta embry onem, vel sanguine̅, vel semen, vel stirpium radices,
ac germina, vel fossilium, ac metallorum rudimenta, quae omnia suam formam ac
materiam habent: quare figmentum illud, quod Aristoteles cogitatione sibi
proposuit inter ens & & non ens, nusquam existit in natura, at
ne cogitatione quidem capi potest.
Th. Vis igitur corpus physicum corrumpi, etiam si forma sola pereat, materia
integra existe̅te: quod si ita est, materiam aeternam esse oportet: quia si
nun quam interitu subiecti corrumpatur, nunquam ortum habuisse confitendum est,
ex his quae superiùs demonstrata sunt. M. Haec fuit Aristotelis opinio, in qua
refellenda non est immorandu̅, cùm superiùs demonstratum sit, mundum ortus
sui principium habuisse, ac tandem occasurum.
Th. Sed vt nauim perire dixisti, etiam partibus omnibus integris, quae à se
inuicem dis [72] iunctae sint, & corpus
physicum forma tantum pereunte corrumpi, cur non etiam post interitum mundi,
quem corpus physicum appellas, materia superstes erit? M. Quia de nihilo creatam
esse demonstrauimus, necesse est ad nihilum redire: nihil est enim tam naturae
consentaneum, quàm eo quicque modo dissolui quo est colligatum: quae composita
sunt ex elementis, in elementa redeunt: elementa verò ac coelestia minùs
composita in sua rudimenta dissolui oportet: id aute̅ quod extremum ac
simplex erit, cum in alia rudimenta, quae nulla restant, resolui non possit, si
creatum fuerit, id est, ex nihilo conditum, in nihilum recidere oportet, vt
formas pereunte subiecto ad nihilum redire videmus: ita quoq; necesse est
aliquando materiam primam, cùm ex nihilo creata fuerit, in nihilum euanescere.
Th. Si mundi deflagratio consequatur, & ignis ab alimento desertus
extinguatur, nonne restabunt cineres quasi materia prima, quae nullis ignibus
amburi, nulla putredine corrumpi possit? M. Si qua est materia prima, quae in
natura vllam habeat hypostasim, profecto cinis est, & ea corpora, quae
quòd insectilia sunt, atomi vocantur, quia non modò sterilis est, sed etiam
foecundiffimis agris sterilitatem allatura.
Th. Mihi quidem traditum est formas quasdam ab omni materia separatas persese
existere, materiam verò sine forma no̅ posse. M. Formas omnes, quas ab omni
materiae contagione segregari putat Aristoteles (in
Metaphys. lib. 12.), corporeum quid [ 73] dam habere suo loco demonstrabitur (lib.
5.): materiam verò sine forma existere probabilius est, quàm formam
naturalem sine materia: quia priùs demonstratum est, formas omnes naturales
corporibus annexas, interitu subiecti penitus interire (lib. 7. & 12. Metaphys.): materiam verò
alias atque alias formas induere vicissim. Verius est igitur materiam perse
subsistere omni forma spoliatam, cùm sit formarum & accidentium commune
subiectum: & quemadmodum accidentia sine subiecto stare nequeunt,
subiectum verò sine his, aut illis accidentibus existere potest: sic materia
prima verius sine forma stabit, quàm forma sine materia: id autem mundi totius
deflagratione, aut nullo modo continget (??? otus lib.
2. d. 13 q I. negat materiam sine formalubsistere.). Atque illud est
quod in pro oemio huius operis diximus, essentias rerum omniu̅ decem
generibus contineri; primum ex materia prima & accidentibus, vt
vilissimus cinis omniforma spoliatus: secundum ex materia, accidentibus,
& forma, vt elementum: tertium ex duobus elementis constans, vt vapor,
exhalatio, alterum ex aqua & aëre, alterum ex aëre & igne:
quartum ex tribus elementis, vt nubes: quintum ex quattuor elementis, forma
naturali non artificiosa concretis, vt lapides, metalla, fossilia: sextum est
animatum, vt planta: septimum praeditum est vita & sensu, vt bestia:
octauum vita, sensu, & intellectu, vt homo: nonum praeter intellectum
subtiliore quadam & inuisibili essentia co̅stans, vt Angelus:
decimum extra nutarae ordinem ab omni corporea contagione liberum, Deus, inquam,
aeternus.
|| [74]
Th. Si materia omni forma vacua daretur, esset per se ipsa ens sen sibile,
sensuum ac scientiae subiectum: negat (libr 3.
phys.) autem materiam aliter sciri posse, quàm per analogiam ad formam:
ens autem per se non esse materiam deformem ex eo probant, quòd non est hoc
(li. 7. Metaphys.) quiddam, id est, , nec quale: praetereà si materia compositum quiddam
esset, non diceretur principium, quod suapte natura simplex est: nunquam igitur
poterit à forma segregari. M. Ita scribit Aristoteles: quod quidem si verum est,
cur materiam definit (lib. 5. Metaphys. & lib.
2. phys.) ex qua res sit, vel etiam ex qua res esse potest (li. 7. Metaphys.): nam frustra definias quod
nusquam sit, &, vt vulgò traditur, non entium nullae sunt definitiones,
nullae differentiae, nullae qualitates: idem etiamvocat (li. I. Physic.) materiam principium per sese: mox
etiam causam per se efficienti proximam, & quasi naturae fundamentum
(libr. 2. Phys.), & partem subiecti
(libt. 7. Metaph.), & mutationum
essentialium subiectum: est igitur aliquid actu, & in aliqua decem
categoriatum: non in accidentibus, ergo in substantia: & quidem in
libris Originum, terra, quam interpretantur materiam, inanis & vacua
formarum suae conditionis initio fuisse dicitur, siue chaos tenebrarum, vt
Hesiodus scribit; quod quid aliub est, quàm materiam deformem fuisse ac
vilissimi cineris speciem habuisse? siue huius mundi principio creata fuerit,
siue antecedentis mundi deflagrationi reliqua fuerit? Propterea nobis videtur
cinis animantium, stirpium, lapidum, metallorum, fossilium, ac terrae ipsius
deustae quodam modo materia [75] prima, cùm omnium vna sit
& eade̅, omni forma ac formarum seminib. spoliata. Sed ne absurdum
videatur, rem multo absurdiore̅ posuit Aristot. formas quasdam no̅ modò
diuinas, sed (li. 12. Metaphys.) naturales à
materia segregatas existere: qua̅tò probabilius est materiam, quae fex est
& naturae fundame̅tum, esse sine tecto, id est, sine forma, quàm
tectum sine fundamento? Id etiam Platonis (Marsil.
Fieinus li. 4. cap. 10. d??? theolog. Platon.) autoritate confirmatur,
qui materiam primam scribit esse hoc aliquid: nec per analogiam cognosci, sed
per seipsam, atque illud esse medium inter id quod est omnino perfectum,
& quod nihil est: id autem cineribus, aut nulli rei conuenit.
Th. Cur non igitur terra dici possit materia prima, perinde vt cinis? M. Quia
terra propriam habet formam, quinetiam assiduè lapidum, stirpium, metallorum
& animantium seminibus grauida, tantam foecunditatem ostentat, vt
verissimè ab. (Odyss. l. 3.) Homero : ab aliis (Oppian 9. li I. de
venatione.) etiam dicatur: at cinis nec
quicquam gignere, nec à quoquam corrumpi, nec ab ignibus, aut aere, aut aquis
violari potest nam ob id (In lib. de nat. huma.)
Hippocr. antiquos Philosophos meritò coarguit, quòd principia naturae non
putarent ab elementis vlla ratione differre.
Th. At cum cinis corpus sit quantum & quale, est enim coloratum,
& siccum, & salsum, vel erit naturale corpus, vel mathematicum,
vel diuinum quoddam corpus: non hoc, cùm sit exanime: no̅ mathematicum, quòd
nullam habet hypostasim, sed cogitatione sola comprehensum: est igitur naturale
corpus: hoc autem [76] definiunt, quod materia &
forma constat. M. Corporis naturalis haec definitio tradita est, sed in co ipso
disputatio vertitur: oportuit igitur definitionem concludere quam assumis: ac
proptereà corpus naturale initio definiebamus quod materia & forma, vel
materia & accidentibus constat: cinis autem materia &
accidentibus constat, non item forma: materia autem cineris aliud nihil est,
quàm atomorum coacta multitudo: atomus verò cùm sit insectile quiddam, corpus
sit necne, affirmari non facilè potest.
Th. Num etiam cinis vento dissipatus abit in nihilum, an verò in corpora? M.
Atomus nec naturale corpus esse videtur, nec ad nihilum redire.
Th. Atomus est corpus, aut incorporeum quiddam: si ??? hoc; punctus crit, aut
aliud accidens: si corpus esse demus in corpora semper diuisibile erit. M. Nec
punctus, nec accidens: alio qui accidens per se sine substantia subsisteret,
& pu̅ctus in aëre sine linea vagaretur: si hoc absurdum est,
sequitur atomon corpus esse: non tamen videtur in infintum diuisibile, alioquin
atomus no̅ diceretur, id est, insectile quiddam.
Th. Nonne quantitas continua in infinitum diuisibilis est? M. Ita quidem constat
Mathematicis, qui quantitatem à materia cogitatione diuellunt: alioquisi corpus
Mathematicum in corpora non diuideretur, oporteret in superficies diuidi, vt
Timaeus putabat, superficiem in lineas abire, h???nc denique in puncta: ex quo
res [77] absurdissima sequi videretur, scilicet corpus ex
punctis coalescere, & magnitudinem ex non magnitudine (Aristor. lib. I. ???nerat. & corrup. e. 2.
refellit Platone̅, quod corpus in sis perfiries resolui dieeret.),
tate: quia punctum definiunt (Euclides, lib. 2. c.
1.), id cuius pars nullasit.
Th. Cur non idem d corpore naturali sentiamus? M. Aristoteles quidem confitetur
naturale corpus esse diuisibile in infinitum, quatenum, non id est, ratione
quantitatis, non ratione materiae: quae tamen ratio deserta iacere videtur:
etenim perinde est, veluti si quis dicat animal videre, quatenus oculos, non
verò quatenus autes habet: verùm quemadmodum ex aurium concursu non adimitur
illa vis animalis quam ex oculis habet: ita nec materia aut forma concurrente
adimitur corpori quod ei conuenit ex quantitate: ergo corpus naturale aequè
diuisibile est in infinitum, vt corpus mathematicum sine materia aut forma, cùm
diuisio sit accidens naturali corpori consentaneum: itaque si diuidatur aqua in
guttas & guttaru̅ guttulas, singula aquarum corpora materiam ac
formam habitura sunt, & corporeas dimensiones, longu̅, inquam,
latum, profundum, nec materia aut forma guttularum erit alia quàm quae est
profundissimi lacus, aut Oceani, nisi ratio extrinseca detur contrarium
cortumpens: aut concedendum est continuam quantitatem in partes infinitas non
secari, contrà quàm Geometrae contendunt, quorum demonstrationes (Proposstio. prima lib. 10.), his concessis, vno
ruunt & eodem momento.
Th. At videtur Euclides propositione 16. li. 3. [78] Geometriae, minimum angulum, contingentiae scilicet, de disse: & in
Theoremate 3. lib. Optices, aspecta biles res certam habere interualli
longitudinem tradit, qua expleta amplius cerni non possint, quod aliter fieri
nequit, M. Si datetur minimus angulus, & minima linea quae superficiem
definit, & minimum corpus, quod superficie clauditur dari posset. At
Euclides in 16. propositione hoc ta̅tùm voluit, in angulum contingentiae
citculatis & rectae lineae rectam lineam cadere non posse: ac propterea
fieri, vt angulus contingentiae minor sit quouis acuto
angulo rectilineo: nec tamen obstat, quin acuto angulo rectilineo minor
rectilineus, & angulo contingentiae, qui circularis est, minor eiusdem
generis dari possit: vt angulo a. b. c. minor: & angulo d. e. f. minor
semper da ri potest, puta g. e. h. & i. e. k. & l. e. m. id???ue
in infinitam anguli diuisionem: sed angulo p. u. s. contingentiae non potest
angulus minor rectiline??? dari, at ne cogitari quidem: scili [79] cit t. u. s. Quod autem attinet ad theorema 3. Optices,
scilicet res aspectabiles certam haber??? interualli quantitatem, qua expleta
cerni non possunt, perpera̅ est ab interpretibus acceptum: neq; enim voluit
angulum minimum dari posse, neque illi in mentem venit: sed anguli basim rei
aspectabilis tam exiguam dari posse, vt sensum fugiat, quod oculorum
imbecillitari, non rei alpectabilis exiguitati tribuendum est: quia sensuum
potestas est finita, quantitas verò in infinitum diuisibilis sit oculus a. res
visibilis, b. c.
Th. An necesse est ea, quae fieri possunt, etiam actu existere? M. Non est
necesse: atque in eo (lib. 3. Physic. & lib.
??? de sensu cap. 6.) Aristo teles fallitur, quòd tantùm in actu esse
putat, quantum potestate contingit: cùm numerus actu infinitus non sit, licet in
infinitum progredi possit: contrà verò corpus maximum in natura videmus, non
item minimnm: tametsi enim atomos vix intuemur, earum tamen infiniram
partitionem fieri posse fatentut, aut quantitas ex non quantitate coalesceret:
corpus autem sine materia ne cogitatione quide̅ complecti possumus.
Th. Cur data quantitate inter extrema terminata, partium detraction continua
no̅ exhauriat tande̅ aliquando corpoream molem, quantacunque sit, cùm
infinita non sit, sed terminata? M. Ne ferre cogamur eas, quas dixi superiùs,
incongruitates, scilicet vniuersam materiam, & omnia corpora ad nihilum
redigi. Nam cineres in atomos dissipari, ac tursus ab imbribus coacti,
relabuntur in terram, vnde sua [80] leuitate exilierant
ventis iactati: quae cum Auerroi (lib. 3. Phy sic.
comment. 61. 63. 68.) inexplicabilia viderentur, Aristorelis dictum ad
(Seilicet corpus esse in infinuu̅ diutsibils,
quatenus quantum, non quate nus corpus.) formas, non ad materiam
pertinere scripsit: quae interpretatio de corporibus homogeneis intelligi nullo
modo potest, vt superiùs de aqua demonstratum est, cuius guttulae integra forma
constant.
Th. Quid si dicamus corpora sua natura in infinitum esse diuisibilia, non tamen
diuidi vnquam potuisse? M. Haec fuit Thomae Aquinatis opinio, cui Scotus acutè
illud reposuit, si corpus naturale in infinitum diuidi potest, etiam in
infinitum diuidi potuisse constat, quia nunquam ex possibili sequitur
impossibile. Mihi verò commodius videtur illud corpus omne in infinitum diuidi
posse, nunquam tamen actu diuisum fuisse, aut diuisum iri: alioqui sensus ipsi,
quorum finita vis est ac potestas, in infinitum crescerent (lib. 4. de sensu c. 6.), si sensibile quatenus est
à sensu perceptibile in infinitum actu diuideretur, quia centies millesimam
seminis papaueris partem oculis perciperemus, & materia actu infinita
existeret in infinito orbis supremi sinu, & infinita actu corpora corpus
actu finitum complecteretur: demus enim concauum orbis plenissimum esse ex ignis
seminibus, & vnumquodque granum in sexcenta particula???ium millia
diuidi posse, numerus tamen finitus erit, & quidem Archimedes (in lib. de Arena.) numero complecti posse docuit:
quae corpora si perceptibilia essent, ipsa diuisione crescerent in infinitum,
cùm tamen diuisio res ipsas natura diminuat. Hae igitur absurditates confiteri
cogunt corpora [81] omnia diuidi posse, & actu diuisa
fuisse in partes aequales, vel inaequales terminatae quantitatis, putà corpus
pedale in duodecim vncias seu pollices: & in partes infinitas,
inaequales, & indeterminatae quantitatis diuidi posse, non tamen actu
fuisse diuisa.
Th. Haec absurditas non minor mihi videtur, quàm illa, cùm satis vnicuique
perspicuum sit inanem esse potentiam, quae nunquam elicitur in actum,
quantumcunque conari voles: illud etiam certum sit, quantitatem maximam
continuam, seu corpus maximum actu existere, quod tamen infinita partium
detractione non minueretur, sed cresceret in infinitam partium quantitatem. M.
Sapientibus laudatissima sententia semper visa est, duobus scilicet, propositis
incommodis, maius esse declinandum: nam si leuius peccare putes eum, qui corpus
naturale terminatae quantitatis in duo triave millia corporum insectilium, nec
in plura diuisibile esse dicat, idem quoque in corpore mathematico fatendum
erit: agitur enim de magnitudine continua in vtroque: neq; id tantum, sed etiam
concedendum erit, corpus in superficies, superficiem in lineas, lineam in
puncta, id est, in nihilum redigi, & omnia corpora naturalia sine
corruptione interire, id est, in nihilum dissolui, quo certè argumento nullum
efficacius esset, ad demonstrandum ex nihilo materiam extitisse.
Th. Cur non Mathematicis quicquam verum sit, quod physicis falsum videatur?
videmus enim globum ta̅gere superficiem planam, [82] non
quidem vno in puncto, sed in longitudinem, cum geometrica (Per secu̅dam propositione̅ 3. Euclid. coniuncto
cotrolario propositio nis 16. eiusdem libri.) demonstratione
certissimum sit, globum ac superficiem vno tantùm puncto se contingere posse. M.
Praestabilius esset superiores illas incongruitates, quas tu metuis, quàm istam
admittere, vt vni & eidem intellectui vnum & idem simul verum ac
falsum sit: nam quod verum sit, plus vno esse non potest, vt circa lineam
rectam, quae plus vna esse non potest, scilicet breuissima inter duos limites,
obliquae innumerabiles esse possunt: neque enim si sensus fallitur, reru̅
naturam subuerti, ac perspicuas demonstrationes conuelli dicemus, quas fallaci
arbitrio sensuu̅(Alexander libr. 6. Metaph. et
Auicenna lib. 6. Natur.) implicari no̅ oportet, cum nihil tam
alienum sit à Geometria, quàm sensus & motus, nec si Geometrica
theoremata sensibus aestimabimus, quicquam in Geometria reperias quod
Mathematicis co̅cedendum videatur.
Th. Quid si dicamus, aliud esse corpus naturale ac sensibile, aliud corpus
Mathematicum, & utrumque per se subsistere? M. Haec fuit Academicorum
opinio vetus, sed fallax admodum: nam si corpus mathematicum per se subsistit,
& propriam habet hypostasim, aut in corpore sensibili, aut extra corpus
esse oportet: si in corpore sensibili, corporum ac dimensionu̅ penetratio
(Alex. in 3. Metaph.) futura est: si extra
corpus sensibile esse dixeris, locus extra mundum quaerendus est, vbi sint
corpora mathematica seorsum à corporib. physicis: ex quo intelligitur corpora
mathematica nulla vsquam existere, sed sola cogitatione, ac ne cogitatione [83] quidem à materia segregari posse.
Th. Num illas quas diximus incongruitates effugere licet, si dicamus corpus
minimum esse atomon, maximum verò orbem supremum? M. Ista quidem ratio commodior
videri potest, quia nihil vetat eadem ratione vnitatem esse minimum numerum
indiuisibilem, esse tamen quantitatem: alioqui binarius, caeterique numeri, qui
ex vnitatibus omnes coalescunt, & in easdem resoluuntur, ex non
quantitate constarent.
Th. Eadem igitur ratione linea ex punctis, & tempus ex momentorum fluxu
co̅stabit: quod absurdum esse demonstratum est. M. Non sequitur: quoniam
vnitate̅ Pythagoraei definiebant esse punctum quod situ vacat, punctum verò
esse vnitatem quae situm habet, vt docerent vnitatem per se existere: atomus
etiam per se potest subsistere: punctus no̅ item, nec momentum sine tempore
esse: atque in eo Aristoteles fallitur, qui momentum siue nunc posuit praeteriti
ac futuri temporis terminum, & ex eo conclusit aeternitatem mundi, quasi
semper cohaereat praeteritu̅ futuro mome̅ti nunc instantis termino: quod
falsum est, nam vt linea ??? duobus terminis coërcetur, scilicet, a. &
c. sic duratio cuiusque rei duobus momentis, scilicet principio & fine,
id est, ortus & obitus momentis cohibetur: & quemadmodum linea
a. b. c. non alios habet terminos quàm a. c. media verò b. continua sunt sine
terminis: ita neque momentum nunc instans terminus est praeteriti ac futuri, nam
neque lineae, neque temporis con [84] tinuitas
terminum habet qua̅diu continuatur. Quare animalia illa, quae in Ponto sole
oriente nasci scribit Aristoteles, & occide̅te mori, diurnum tempus
habent, duobus momentis ortus, & obitus conclusum: meridies vero non est
terminus matutini & vespertini temporis, quia continuum diei tempus est:
sic etiam si demus mundi elementaris durationem sex annorum millibus constare,
duo ta̅tum termini sunt, scilicet momentum quo esse coepit, & quo
desinet: hac enim distinctione (Libr. Metaph.)
Aristotelis argutiae futiles euanescunt, quibus aeternitate̅ mundi se
conclusisse putauit.
Th. Si materia vniuersitatis, deflagratione mundi abeat in atomos insectiles, cum
ista ratione materia prima corrumpi non possit, cui scilicet forma deest, nec
intus, nec extra sit quod illam absumat, qui fieri potest, vt occasu simplici
euanescat? M. Quia quarum rerum est ortus simplex, vel vt dicitur absolutus,
obitum simplicem aliquando fore necesse est: cum igitur materia creata sit,
& à pura priuatione in actum prodierit, corrumpi non potest, quia nihil
corrumpitur, quod genitum non sit: sed in puram priuationem redire necesse est,
propter eam, quam superius attulimus rationem, scilicet omnia eo modo
interitura, quo prius orta fuerunt, & ad sua principia reditura: sin
cuiquam verisimilius videatur, materiam primam corrupta forma post
deflagrationes & incendia mundi in atomos insectiles, & rursus
atomos in nihilum redire, etia̅ hoc modo materiae interitum simplicem semper
est habitu [85] rus. Deflagrationem non coelestium
intelligo, quia (Iamblichus in li. de mysteriis,
segme̅ to 5. cap. 5. Aristo. lib. 3. de Anima c. 5.) nihil ab
elementis coelestia patiuntur: sed sua vetustate tabescent, vt sacris (Psal. 120.) literis docemur.
Th. Quid igitur innuit Sapientiae magister, cùm diceret generationem vicissim
& corruptionem fieri, terram vero (Eccle. c.
I.) aeternum stare? M. Ego de materia opinor intellexisse, quae
naturae ordine ac legibus formas induit & exuit vicissim: quàm propterea
videtur saepius meretricem (in Prou. 7. in lib. I.
) appellare, vsquequaque viros alienos
appetentem ac neca̅tem, vt rabbi Maymo (Arist.
lib. I. de generat. & corrupt.) interpretatur.
Th. Cur ita? M. Quia materia causa est corruptionis intrinseca, & omnium
ferè mutationum principium passiuum.
Th, Num verius est Sapientis dictum illud, Terram aeternum stare, quam propterea
Plato (in Timaeo.) Deorum omnium antiquissimam
vocat, de materia prima & aeterna intelligi ab effectrice causa, ab
aeterno tempore manante, vt ab aeterno fonte aquam perennem: cùm alibi ad
opificem conuersus, Tu, inquit (Sapient. cap.
2.) condidisti mundam de materia informi: quasi innueret materiam
creationis initium nullum habuisse: aut concedendum sit, infinitas (eculoru̅
myriadas locum hunc, quem mundus occupat, omni corpore ac materia vacuum fuisse.
M. Vt materia sit aeterna fieri non potest, nisi demus partem esse ipsius
conditoris, id est, Deum esse corporeum, patibilem ac diuisibilem habere
naturam; denique finitum infinito copulari, aeterna caducis, sempiterna
fluctuanti materiae connecti: & [86] quidem mirum est
Aristotelem (libr. 12. Metaphys.) veteres
Theologos, Orpheum, inquam, & Hesiodum coarguere, quòd nudam materiam,
seu chaos & confusionem ante ordinem fuisse dicere̅t, cum actus,
inquit, prior sit potentia. Materiam enim deformem potentiam appellat, quod
seipsam mouere non possit, nihilominus tamen materiam aeternam statuit, id est,
potentiam actu & priuationem habitu priorem: ex quo intelligitur inanem
esse reprehensionem eius, qui priuationem naturae principium fecerit (libr. I. 2. Phys.), quae actum antecedit, vt lucem
nox antecessit, materia formam: item oportet ea, quae vniuntur rationem aliquam
habere inter se: at infiniti conditoris ad materiam finitam nulla ratio esse
potest.
Th. An igitur materia manauit à Deo vt lux à sole: neque enim lux est pars, aut
essentia solis? M. Si solem aeternum fuisse demus, quia sine luce existere
nequit, lucem quoque solis aeternam esse oporteret: sic etiam materiam Deo
coaeternam fuisse, si creatione̅ eius respiciamus: alioqui concedendum sit,
formas omnes quibus materia nobilitatur, coelestia corpora, sydera, mentes,
fluxam habere naturam, nisi conditoris manu fulciantur: materiam verò mundi
fecem exanimem, stupidam, ac deformem post omnium rerum occasum stare: at in
omnibus rebus motorem à re mobili anteceditempore necesse est: materiam autem
moueri oportuit, vt informaretur: igitur à motore praecedi necesse fuit. Hoc
enim argumento vritur Aristoteles (in Metaphys.),
vt doceat idead Pla [87] tonis quas rerum formas
& efficientes vocat, simul ac semel esse non posse, quoniam, inquit,
motor non praecederet mobile: formam autem simul cum subiecto esse oportet,
neque fieri potest, vt idem simul sit tempore & (Scotus idem sentit lib. 2. sent. distin. 42. quaest.
vnica.) antecedat. Et quidem Alexander Aphrodisiensis
Peripateticoru̅ clarissimus, cùm subtiliùs ista exquireret, demonstrari
posse (lib. 2. diffic. ca. 7.) scripsit, rerum
omnium conditorem Deum omni tempore priorem fuisse: non tamen extat illa
demonstratio, veritus fortasse, ne sua, suique Aristotelis decreta de natura
funditus euerteret: illud tamen superiùs à nobis demonstratum spero.
Th. Si prima causa tempore prior fuit materia, tempus fuisset aliquod ante
tempus, quod absurdum videtur. M. Ita quidem si Aristotelis (libr. 8. phys. & 12. Metaph.)
definitionem teneamus; is enim tempus definit, numerum motus primi mobilis,
secundum prius & posterius: qua̅(lib. 8.
de aeternitate & tempore.) Plotinus primum, deinde Fr. Picus
(libr. 3. de vanitate.) refellere no̅
dubitarunt: quasi motu sublato tempus esse desinat. Itaque tempus illi difiniunt
durationem rerum sub sensum cadentium: quae tamen definitio non minus ruinam
minatur quàm illa: quia omni motu sublato nulla res sub sensum cadere posset:
cùm autem mensura prior sit natura rebus iis, quae sub mensuram cadunt, vt
Aristoteles fatetur, numerum motus eum intelligit, non quo numeramus, sed id
quod numeratur: absurdum est autem, motu sublato tempus euanescere, cùm multò
probabilius sit tempus esse mensuram motus, quam motum temporis mensu [88] rum: absurdum etiam est, à primi mobilis
potius, quàm à solis & lunae motu, tempora supputare.
Th. Quo igitur modo tempus definiemus? M. Praestat me nescire confiteri, vt
Galenus ingenue confessus est, quàm inepte definire: nihil enim melius occurrit,
quam describere quae definiri nequeunt: partem definitam aeternitatis infinitae.
Quae definitio tametsi noua est, vacat tamen illis incommodis, quae denotauimus,
puta centum anni pars est definitae aeternitatis infinitae.
Th. Si ergo in tempore Deus materiam condidit, fuit in Deo potentia, vt quid
fieret, & vt aliquid faceret, id est agendi & patiendi ratio. M.
Inanes sunt illae argutiae Sophistarum: quasi vero in efficiente causa eadem sit
potentia, quae est in materia formarum: aut quasi quicquam esse posset
subiectum, & causa efficiens, simul ac semel: ageret enim in seipsum,
quod absurdum esse superius demonstratum est. Praeterea id quod aeternum est,
nihil prius aut posterius habet: vt quae in potentia versantur, sed totus est
actu in sese, vt superius dictum est.
Th. Quid si materiam non quidem creatam, sed ab aeterno genitam esse demus? M.
Valde incongrua physicis videtur haec loquendi ratio, quoniam generatio suae
originis initiu̅ necessarium habet in tempore: quicquid autem gignitur,
idipsum corrumpi necesse est, & aliu̅de sui ortus initium habere:
quod vero ab aeterno extitit, nec orignem habuit, nec occasum habiturum est:
item si materia genita fuisset, ex [89] alia materia gigni
oportuisset, & hanc rursus ab alia: quae omnia superius fieri no̅
posse demonstrauimus: relinquitur ergo fuisse creata̅. Quod etsi autoritate
grauissimorum ac sanctissimorum scriptorum (Gen. c. 5.
Psalm. 148. & 88 & 33. & 103. lesaiae 65. &
c. 42. & 45. Eccles. c. I. & 18.) certissimum sit, rem
tamen commodius est perspicuis ac necessariis demonstrationibus fieri certiorem:
cum physico minime dignum sit autoritate tueri, quae necessariis argumentis
docere possit: iis potissimum temporibus, quibus omnes omnia sibi cupiunt
demonstrari.
Th. Haec satis explicata mihi videntur: sed quoniam superius dixisti, materiam
principio creatam fuisse formarum vacuam, num ex eo sequitur vnam &
eandem rerum omnium materiam extitisse? M. Illa certe deformitas materiae satis
arguit, vnam & eandem rerum omnium materiam fuisse: quod autem initio
fuerit (sine forma & formam sine materiae.)
, non solum confirmatur (ca.
I. Genes.) sanctioribus libris, sed etiam Parmenidis, Melissi,
Platonis, Anaxagorae, Leucippi, Democriti, Hesiodi, Basilii, Hieronymi, Boetii,
poetarum deniq; omnium authoritate, quam illi ab antiquissimis parentibus, qui à
progenie diuina propius aberant, mordicus tenuerunt.
Th. Sed cupiam doceri, quam ob rem tu materiam vnam & eandem omnium rerum
fuisse iudicas? M. Quoniam quaecunque differunt inter se, aut genere, aut
specie, aut numero differunt: sed materia prima de formis nullam harum omnium
differentiam habuit: igitur vna fuit & eade̅, originis suae
primordio: quod enim differentia facit in rebus vniuersalibus, forma [90] efficit in singularibus corporibus: at nondum materia
formam vllam induerat: igitur eandem omnium fuisse oportet.
Th. Cur ergo vnam & eandem fuisse negat (libr.
10. Met.) Aristoteles? M. Quia non quidlibet ex qualibet materia fieri
posse videbat: quae causa illum impulit, vt diceret, eoru̅ materiam eandem
esse, quorum idem genus sit: diuersam autem, quorum varia sint genera, vt
corruptibilium, inquit, & aeternorum: vbi dupliciter peccatur: est enim
substantia genus co̅rnune omnium substa̅tiarum, & quidem
vniuocum; igitur eade̅ est omnium materia: praetereà demonstratu̅
superiùs est, nihil quod materia constet, aeternu̅ esse posse: ide̅
tamen Arist. (libr. 12. c. pen. Meta.) à seipso
dissentiens, nihil materiae contrarium esse scribit, Quoniam, inquit, vna est.
Cui certè consentaneum est illud, (Ouid. in Metam.
& Boet. idem in consolatione Philos.) Ante mare &
terras, & quod tegit omnia coelu̅, Vnus erat toto naturae vultus in
orbe, Quem dixere chaos, rudis, indigesta??? moles.
Th. Si esset vna omnium materia prima, quid obstaret, quo minus ex equi semine
bos, ex ouo serpentis columba nasceretur? M. Haec planius intelligantur, ordo
reru̅ omnium is est, vt principium vnum naturae impatibile, ac
simplicissimu̅ sequatur , id est primus
compositionis numerus, scilicet, ex materia & forma, vnde corpus
physicum: (Arist. lib. 2. de part. animal primam
naturae compositionem ex elementis constituit sua disciplina ablitus.)
secundus ordo compositorum est ex corpore physico & accidentibus, quibus
res singulae à se inuicem proprietate distinguuntur: omnium tamen est eadem
materia prima, quod satis indicat omnium corporum in cineres dissolutio: nihil
enim cineres [91] equi ab hominis cineribus differunt: nec
item stirpium ab animantibus: sed corporum naturalium, alia plus minúsve
co̅posita sunt, vt elementa caeteris corporib. simpliciora sunt, quàm quae
ex his naturae rudimentis coalescunt: ac propterea faciliùs inuicem
tra̅nsmutantur, vt aqua in aërem, aër in ignem: contráve, quae circularis
generatio & corruptio vocatur: quaedam ex elementis composita
propriis???ue accidentibus transmutantur etiam, non tamen vicissim, sed recta
progressione, quae recta generatio dicitur, vt ex sanguine fit semen, ex semine
ouum gignitur, ex ouo pullus, ex pullo cadauer, ex cadauere fermes, è vermibus
elementa: vel etiam ex ouo pullóve chilus, ex hoc sanguis, è sanguine caro,
semen, caetera???; id genus. Omnia verò vna transmutatione dissoluuntur in
elementa naturali forma pereunte ab igne: coelestia tamen corpora quae ex igne
& aqua constant, nec transmutantur inuicem, nec in alia corpora, nec
omnino generantur aut corrumpuntur, sed ortu simplici creata ex nihilo in
nihilum abire iudicandum est simplici obitu: nisi quis putet in aquam prius
& ignem dissolui, haec rursus in nihilum. Ex quo intelligitur vnam esse
materiam primam rerum omnium, quae formarum varietate differunt: &
quibus forma vniuersalis eadem est, accidentiu̅ tamen innumerabilium (Algazel in logica.) multitudine discrepare:
falluntur enim qui Heraclitum à Democrito numero tantum differre putant.
Th. An illud est quod à veteribus (Relatum ab Aristos.
lib. 3. de anima & in libr. I. de gener. & corrupt.)
vsurpatur, vnum esse quod omnia fiat, alterum quo om [92] nia fiant: hoc quidem formae, illud materiae appellatione
significantes. M. Placet hoc axioma Aristoteli, quod materiae quidem aptissime,
formae vero conuenire non potest: non enim quemadmodum vna est omnium rerum
materia prima, ex qua caetera fiunt: sic forma vna prima, qua omnia fiant: cum
formae diuersissimae sint, ac vicissim pereant, materia vero substet eadem. Ac
tametsi Galenus Aristotelis argumenta de mundi aeternitate non probat, in hoc
tamen peccat, quod vnam omnium rerum materiam fuisse negauit (In lib. de vsu partiu̅, vbi agit de Tharso.),
Moysem coargue̅s, qui hominem ex limo terrae genitu̅ scripsisset:
quinetiam vniuscuiusque animali, ac vniuscuiusque membri in eodem animalia
materia̅ differre tradit: ex quo sequeretur materiarum innumerabilis
multitudo à naturae decretis omnino aliena. Non enim videt quod superius dictum
est, rerum omnium dissimilitudines à formarum & accidentium varietate
pendere, quod satis intelligi potest, cum res definiuntur, aut describuntur.
Th. Sed qui fieri potest, vt sit aliquid in coelis, aut in syderibus terrestre?
M. Quemadmodum nihil necesse est ignem ex aqua aut terra conflari, ita nec
coelum ex terra fieri: at ne omnia quide̅ corpora sublunaria ex omnibus
elementis coalescunt, sed pleraque è duobus, aut tribus, vt niues, rores,
pruinae, grandines, nubes, nebulae, caertera???ue quae in superiore aut media
regione generantur.
Th. Cum igitur antiquissimus ille mundi creator materiam prima̅ ac formas, ex
quibus [93] consta̅t omnia quae videmus, &
his praestantiora quae non videmus, creauisset, genuisset, fecisset, nónne
prospexit, vt opificiu̅ istud incolume staret, quoad annos definitos
exegisset? M. Omnium optimè. Omnibus enim rebus à se creatis ac genitis,
certissimos ortus & obitus praescripsit: nam quae ab illius natura
propius aberant, vt coelestia, diuturnam, quae verò longius, breuiorem dedit
aetatem: sed eadem sapientia prouidit, vt iis quibus breuiorem aetatem
concesserat corruptis, alia subnascerentur, & quidem sponte naturae, vt
lapides, metalla, fossilia: caetera verò quae viuerent, parentum interitum suo
semine, vt stirpes, sarcirent: & vim quandam rebus singulis singularem
indidit: animantia verò ad se tuendum, & ad iniurias atque impetus
hostiles propulsandos, & effugie̅dos, armauit, aut robore, aut
armis, aut celeritate, ac mirabiles amorum & voluptatum illecebras
omnibus ingenerauit, vt suum genus ac posteritatem propagarent.
Th. Num verius est coelestia quidem à prima causa, elementaria verò ab
inferioribus potestatibus fuisse creata? M. Ita quidem Academici plerique (Proculus in Timaeum, & Plo tinos.)
putarunt, à quibus Manes Persa opinionem traxit: multò etiam absurdiorem (August. contra Faustum.), quam vbique terrarum
dissipauit, duo naturae vniuersae principia statuens, alterum quidem bonorum ac
coelestium, alterum malorum ac elementarium: quod fieri nullo modo posse
superiùs demonstratum est: est enim creatio diuinae maiestatis propria &
creaturae incommunicabilis: propagatio vero; generatio, mutatio, [94] transmutatio etiam eleme̅torum & causaru̅ ac
potestatum inferiorum, nec tamen omnium.
Th. Cur ergo terra iubetur (Gen. c. I.) stirpes ac
reptilia, aqua verò pisces, & volatilia promere? M. Quia maior &
augustior est impera̅tis maiestas, quae proferre iubet ea, quae prius à se
creta fuerant: licet creationis verbo non solùm intelliguntur ea, quae de pura
priuatione in actum eliciuntur ab vna & eade̅ efficiente causa,
verumetiam cùm aliae causae concurrunt ad eundem effectum: atq; eo modo pleraq;
à prima causa manare dicuntur, quae tamen ordine naturae genita fuerunt, quia
semper prima causa maiorem rebus genitis vim ac potestatem infundit, quàm
secunda, etiam si nihil à prima fieret, nisi secu̅dis ac tertiis, aut aliis
intercedentibus causis: neque enim dubium quin verissimè Democritus scripserit,
bonos ac malos genios, quas imagines vocat, omnibus locis ac regionibusdiffusos,
& ad imperia Dei praepotentis obeunda paratos.
Th. Num eleme̅ta seminibus grauida ex seipsis corpora naturalia parturiunt,
ac pariunt? M. Semina quidem stirpibus & animantibus atque etiam
eleme̅tis seminalem vim summus opifex originis suae principia indidit, quae
coelesti potestate, vi, motu, calore, ac geniorum elementarium ope ad
generationem excitantur.
Th. Num semen ipsa forma est, quae de materiae gremio elicitur? M. Id au̅t
fieri non posse demonstratum est argumentis ad essentiendum necessariis, quibus
subiici potest, quòd si semen esset forma, nihil ab auibus oua, nec à [95] stirpibus semina differrent, nec sementem corrumpi
oporteret ad stirpium formas elicie̅das, quasi ad terminum ad quem: maxima
quidem vis est in semine, quod formaru̅ perfectiorum rudimentum quoddam est,
& quodammodo medium inter generantem & genitum, &
vtroque imperfectius: non tamen existima̅dum est semen esse animatum (Arist. lib. 3. de part. anim. cótra Platonem.),
vel vt Plato vocat, paruum animal: ac multo minus formam dici, quia forma simul
ac semel est cum subiecto: semen autem ac vis illa seminalis, quae materiam
mouer, formam antecedit, ad quam vim seminalem accedit calor innatus semini,
praeter artificem coeli calorem, & calor matricis suscipientis semen, in
qua oculos primò formari, ac postremò perfici constat: (Auic. in 6. natur.) quod cu̅ in omnibus, tùm
maximè in auibus perspicuum fit, nisi oua fuerint sine mare concepta, id est,
: in illis enim vtrunque vitelli germen vtriusque
oculi principum est; ex quo intelligitur in maris semine per quam exiguo vim
prolificam & causam inesse, sine qua nihil fiat.
Th. Si forma ipsa non est in seminibus, cur Galenus semina diuinum quiddam, id
est, habere scribit? M. Quoniam in semine architectum
quendaminesse arbitraretur, qui tam affabrè membra singula singulis, omnia
omnibus concinnaret & colligaret: sed absurdum est vim illa̅ omnino
semini tribuere: absurdum etiam quod Aristoteles (libr. 3. de part. animal.) scribit, semen vti calore coelesti quasi
quodam instrumento, cùm potius coelestia seminibus quasi instrumentis quibusdam
vtantur: neq; enim naturae [96] consentaneum est terrestria
coelestibus, inferiora superioribus imperare: satis enim perspicuum est, semen
ex sese nullam efficiendi vim habere: eget etenim matrice, siue matris, siue
terrae, siue aquarum, atque calore contemperato, & menstruo sanguine,
aut vitello, aut humore alimentari, & elementorum facultate, &
coelesti quodam motu atque numine: quod quidem extremum si defuerit, nihil gigni
potest. Itaque videmus saepissimè foeminarum vteros vltione diuina conclusos,
& vaecordiam, maribus iniectam, vt (libr.
daemonomanias.) alibi disleruimus.
Th. Num etiam foeminarum aequè ac marium semina sunt ad generationem necessaria?
M. Negat Galenus, sed ex eo apertè refellitur, quòd foeminae, quibus natura
testiculos denegauit, non concipiunt, tametsi menstruo sanguine abundent.
Th. Quid igitur fiet Platoni (in Ti???aeo.), qui
formas omnes scribit coelestibus angelis fuisse tributas, vt naturalia corpora
informarent? M. Nemini dubium esse potest naturae arcana subtiliùs intuenti,
quin Angeli ac daemones, quibus mundum hunc plenissimum esse M. Tullius
rectissimè scripsit, cùm naturae causis & actionibus concurrant, ac
superiorum imperiis ac potestatibus aut impellantur, aut etiam cohibeantur.
Itaque fallitur Aristoteles, qui nihil essentiale corpori physico extrinsecus
aduenire scribit: (lib. I. Phy sic.) cùm tamen
ipse formam principium essentiale statuat, quam de materia prodire negauit, ne
principio principium datet (lib. I c. 2. Physic.
& cap. 5.): quod [97] etiam Alexander (li. 9. Meta. & lib. I. diffic. ca. 6.)
Aphrodisiensis argutè docet, Actus, in quit, potentiam antecedit, substantia,
ratione, tempore: sed id quod est de principio, prius est in potentia quàm in
actu: ego forma cùm simpliciter sit actus, non potest esse de materia. Quo
argumento non solùm demonstratur formam extrinsecus aduenire, nec de materiae
gremio educi, verum etiam efficientes cansas extrinsecas esse, &
substantia, ratione, te̅pore subiecto priores: sed verba illa de principio,
quibus vtitur Alexander, ad materiam referenda sunt: alioqui si de omni
principio dici putes, sequeretur formas etiam singulares ab aeterno fuisse, ac
nihilominus interire, quo nihil in Physicis absurdius cogitari posse
demonstratum est.
Th. Qua ratione formas à coelestibus causis prodire aiunt? M. Eius opinionis
Academici autores fuere, quam (in lib. de Anima
& 5. Meta.) Alexander, deinde Auicennas, (lib. 6. Natur.) ac penè tota Arabum schola
praerer Auerroem, (in lib. de substantia orbis.)
tueri non dubitarunt: formas, inquam, à prima causa in fluente ad Angelos siue
intelligentias orbium motrices suo quamque ordine deriuari. Tres autem formarum
ordines constituunt. Primum eoru̅ quae quantitate continua distenduntur,
quibus pro ratione corporum modò maior, modò minor tribuitur. Secundum ordinem
constituunt earum quae vitam tribuunt, quae tamersi nec augentur extensione
corporum, nec minuuntur corporum deminutione: sine corporibus tamen nullam vim
habent, vt anima stirpium vegetabilis, & animantium vegetabilis ac
sensibilis, quae pro [98] priis instrumentis vtuntur.
Tertium ordinem formarum esse tradunt, quae nec corporeae sint, nec corporum
facultates, eásque simplices & impartibiles esse aiunt, puta angelos
& humanas mentes. Haec eorum sententia de animatis corporibus, &
separatis mentibus, quae quàm vera sit, suo loco (lib.
5. in???rà.) disseretur. Priùs tamen diximus essentiarum genera decem
esse, nec fabulam Critiae apud Platonem de quinq; partubus formarum consistere
posse.
Th. At haec opinio cum iis quae superiùs abs te dem onstrata sunt, vix stare
potest. M. Praeter incongruos formarum coelestium lapsus, hoc amplius habet haec
opinio incommodi, qui formas omnino ab angelis seu geniis deriuari tradunt, quòd
nihil tribuere videtur seminibus ac viseminali, quae in hoc semine potiùs quàm
in illo inest. Praeterea omne agens extrinsecum, si nihil intrinsecum coadiuuat,
aut extra naturam est, aut violentum: nihil autem violentum esse potest
diuturnu̅, aut naturae consentaneu̅. Illud tamen quod (lib. 1. Physic.) Aristoteles posuit, ea quae
corpori naturali extrinsecus adueniunt, esse accidentia, superiùs falsum esse
demonstratum est, nec argumentum illud suum ab artificiali forma ductum
necessariò conficit.
Th. Ego semper existimaui architectum efficiens esse principium domus, &
quidem tam essentiale opificio, quàm efficiens causa naturalis est essentiale
principium corpori Physico. M. Nihil vetat formam artificialem corporis physici
accidens esse, & eandem essentialem esse formam opificij. Principium
autem & causa [99] prima efficiens mundi, quam omnino
extrinsecam esse demonstratum est, tam essentialis est mundo, vt sine ea
existere nollo modo potuerit: nihil tamen extitit intrinsecum materiae aut
formae, quae nondum erant, quòd opificem coadiuuaret. Quare nec verum est quod
(lib. 12. ca. 3. Metaph.) Aristoteles
scripsit, artem quidem in alio insitam, naturam verò in seipsam, cùm efficiens
causa mundi omnino extrinseca fuerit, vt etiam in singularium corporu̅
generatione formas extrinsecus aduenire demonstratum est.
Th. Sed corpore naturali planè perfecto, nónne forma ipsa principium est agendi
intrinsecum? M. Causam agendi dicamus, quia principium vni tantum deberi
docuimus: est enim forma quietis & motus causa actiua &
intrinseca, non tamen semper, & quae ab extrinseca causa impellitur,
cuius ratione passiua dicitur.
Th. Quid est motus? M. Est actus agentis in mobili subiecto.
Th. Cur non definias actum entis in potentia secundum quod huiusmodi? M. Haec
quidem est (lib. 3. c. ???. Physicor. qua̅
sequitur Damascen. in Phys. c. 5.) Aristotelis definitio, quae multò
est obscurior motu ipso: cùm tame̅ in re definienda nihil perspicuitate
commodius esse possit, eóque magis quòd Aristoteles reiectis omnibus omnium qui
de motu scripserant sententiis, difficillimum esse dixerit intelligere quid sit
motus: vnde tamen innumerabiles de natura quaestiones explicari oportet.
Th. Cur haec tanta obscuritate inuoluit? M. Id ab eo dedita opera plerique factum
opinan [100] tur ne quis arcana in naturae
thesauris abdita reseraret, vt ex eius ad Alexandrum magnum (Aul. Gellius in noctib. Atticis.) epistola
intelligitur: cùm enim Alexander libros peruulgatos
quaereretur, reposuit illud, sic editos, quasi editi no̅ essent: Quod
iampridem ab Heraclito didicerat, cuius libri de natura tam obscurè scripti
fereba̅tur, vt Plato, diceret, natatore Delio ad eorum explicatione̅
opus esse: ad hoc enim discipulos erudiebat, cùm illud saepius ingereret, (Obscurus este.) sic enim
loligo aquam clarissimam insito sibi atramento ne capiatur effundit: ne in rebus
obscuris rationem Physico defuisse, aut falsam allatam esse conuinceret, nam in
rebus perspicuis perspicuitate vti consueuit.
Th. Videtur tame̅ definitione̅ motus exemplis illustrare, cùm actum
& potentiam interpretatur, quando res eadem partim mouetur, partim
quiescit. M. Ista ratione opposita de re eadem simul ac semel dicerentur, quod
Aristoteles (lib. 3. cap. 2. Physic.) sibi
obiiciens diuersa ratione id fieri scribit: sed absurdiora sequuntur, scilicet
contradicentia de re eadem simul vera esse, scilicet Socrates mouetur, Socrates
non mouetur: etsi enim oculis tantùm videt Socrates non auribus, verè tamen
dicitur Socrates videt: ergo fasum illud, Socrates non videt. Idem iudicandum de
motu & quiete, si altero pede Socrates quiescat, altero moueatur.
Praeterea falsum est, & quidem omni distinctione sublata, sagittam
emissam partim quiescere, partim moueri, cùm tota moueatur simul ac semel: ex
quibus intelligitur falsum esse motum partim in actu, par [101] tim in potentia versari. Quod item scribit generabilis
motum esse cùm generatur, non autem generantis, obscuritatem habet: quia cum
motum definiat actum, sequeretur actus patibilium esse, non agentium: ob id
diximus motum esse actum agentis: postremò generationem motum hîc appellat (lib. 3. cap. 2. Physic.), quod tamen alibi (lib. I. de generat. & corrupt.) negat:
sed hoc suo loco disseretur.
Th. Quid est quies? M. Est priuatio motus in mobili subiecto.
Th. Cur non potiùs motum definiemus priuationem quietis, cùm nobilior sit quies
ipso motu: quia finis praestat semperiis quae ad finem diriguntur: motus autem
dirigitur ad quietem? M. Haec fuit Pytagoraeorum (vt
scribit Alexander Aphrod. lib. I. Metaph.) sententia, qui in ordine
bonorum, & in regione dextra collocabant, vnum, infinitum, rectum lumen,
marem, quiete̅: in ordine verò malorum, & in regione sinistra
multitudinem, finitu̅, obliquum, tenebras, foeminam, motum: sed vt quies
praestabilior sit motu, nihilominus tame̅ motus nequit esse priuatio, cùm
sit actus priuationi semper oppositus: & cùm oppositorum sint quattuor
genera, nemo dixerit motum & quietem esse contraria, multò minùs relata
quae conuertuntur, vt filius patris filius, & pater filii pater: at
motus non est quietis motus: contradicentia verò affirmatione &
inficiatione explicantur: quod autem motus & quies non sint contraria,
ex eo apparet, quòd nullum contrarium aliud contrarium habet pro fine, vt
motionum finis est quies: ex quo sequitur motum & quietem ad quartum
genus oppositoru̅per [102] tinere, scilicet ad
habicum & priuationem.
Th. Cur motus non definiatur actus formarum in materia? M. Quia motus naturalis
non semper fit à forma, vt Aristoteles (lib. 3 c. 2.
Physic.) posuit, sed saepiùs ab accidentibus, vt grauitas lapidem
deorsum, leuitas ignem agit sursum, non item forma lapidis, aut ignis.
Th. Cur non à forma potiús quàm ab accidente? M. Quia rerum omnium grauium
eade̅ esset forma, leuium item esset forma vna & eadem: cùm haec
semper sursum, illa semper ferantur deorsum: ac tametsi Cleombrotus perlecto
Platonis Axiocho sua se sponte praecipitem dedisset, ac motus principium à
forma, id est à ratione coepisset, illum tamen grauitas no̅ minùs deorsum
agebat, quàm Asclepiade̅ Medicum, qui sponsionem cum natura fecerat, si
vnquam aegrotaret, senio fractum ac labantem de scala sublimi, casus à corporis
grauitate peremit.
Th. Cùm tanta vis motus, ea???; corpori physico penitus insita sit, cur non aequè
principium intrinsecum naturae dicatur, vt materia & forma? M. In ea
fuit sententia Ioannes (in positionibus.) Picus
vir doctissimus: eadem tamen ratione quietem naturae principium esse oporteret,
cùm quies praecesserit motum, & motus ad quietem, vt ad finem referatur,
si???; praestantior motu.
Th. Cur motum appellas actum agentis in alio? M. Quia nihil agit in seipsum,
(li. 3. Physic. & lib. 5 & 9.
Metaphys. & lib. I. cap. 3. de Anima.) nec à seipso patitur,
nec à se mouetur per naturam.
Th. Cur non? M. Ne mouens ac mobile, actio & passio, actus &
potentia, contraria de [103] nique sint in eodem
subiecto simul ac semel, & ratione eiusdem, salua vtriusque natura. Quòd
autem Aristoteles (lib. 2. c. I. de gener.
anim.) nihil quidem à seipso gigni fatetur, sed genitum à seipso augeri,
tam alienu̅ est à natura, quàm Matrae ae feram à seipsa nutriri, ac sui
ipsius esu augeri.
Th. Nónne animantia moue̅tur à seipsis? M. Popularis (Sic tame̅ loquitu??? Arist lib 8. physic.)
est loquendi modus à physica ratione alienus.
Th. Cur ita? M. Quia nihil est in actu & potentia simul ac semel, eiusdem
ratione: sed in omni corpore Physico est aliquid quod mouet, vt forma vel
accidens: aliquid quod mouetur, vt subiectum, cuius tametsi forma ipsa partem
facit, ea tamen non per se mouetur, sed ad motum
subiecti totius.
Th. Nónne principium vltimum naturae cuius ope caetera stant ac mouentur, cùm ab
alio moueri non possit, à seipso mouetur? M. Si moueretur, no̅ tantu̅m
mutabilis esset, verùmetia̅ corporeus; absurdum hoc, illud igitur.
Th. Quaenam ratio est mouentis ad mobile? M. Eadem, quae obiecti ad facultatem,
actiui ad passiuum, causae ad effectum.
Th. Quot modis motus fit? Quattuor: scilicet ab essentia, quantitate, qualitate,
loco: essentia quidem mutatur ortu & interitu: quantitate, incremento ac
decremento: qualitate, alteratione, siue , cùm quid
accidit corporiphysico, integra rei substantia & quantitate: loco
denique mutatio est, cùm sedes ac situs rei mutatur.
Th. Quid est incrementu̅? M. est accessio na [104] turalis corporum ad corpora, quae coëunt in vnum, cui contraria est
diminutio, siue à similibus ad similia, siue à dissimilibus ad dissimilia: modò
corpus quod augetur idem sit numero quod ante fuerat, siue pars, siue totum
angeatur, quo quidem motu etiam motus ad locum continetur, cùm scilicet semen
exiguum à superficie terrae in excelsam arborem sensim euehitur, quod ideo
adiiciendum putaui, vt insitam plerisque Aristotelis opinionem eriperem, is enim
(lib. 3. de anima.) negat stirpes moueri
loco.
Th. Num tota ratio motus est de non subiecto in subiectum, aut de subiecto in non
subiectum, aut de subiecto in subiectum, cùm nulla fieri possit de non subiecto
in non subiectum? M. Haec quidem est (lib. 5. &
6. Physic.) Aristotelis sententia, sed à ratione penitus aliena, si
propius intuebere quibus exemplis vtatur: scribit enim generationem fieri de non
subiecto in subiectum, corruptionem de subiecto in non subiectum: quae verba
propriè ad creationem & ad occasum simplicem pertinent, à quibus
Aristoteles abhorruit semper: generatio verò & corruptio à subiecto ad
subiectum, vt à termino à quo, ad terminum ad quem semper incipit ac desinit,
& omnes omnino mutationes in materia, vt in primo intrinseco subiecto
passiuo fiunt: quinetiam Aristoteles sua ipsius decreta in hac partitione
subuertit, cùm alibi semper illud ingesserit, generationem ex aliquo fieri,
& corruptioni subiectum aliquod superesse.
Th. Quae sunt ad motum necessaria? M. Sex, mouens, mobile, terminus à quo,
terminus ad [105] quem locus, tempus: & vt corpus est
in loco, sic motus in corpore.
Th. Num idem est actus mouentis & mobilis, agentis & patientis?
M. Haec quaestio errore implicatur eorum qui actum appellant passionem: actio
quidem est in (lib. 2. Physi. & 6. Ethicor. c.
5. & lib. 9. Metaph. c. 16.) agente, passio in patiente, ex
his duobus existit vnus (Arist. lib. 2. de anima ait,
eundem actum esse sensus & sensibilis. & 3. Physic.)
& idem actus. Quae cùm ita sint non debuit (lib. 3. cap. 2. Physic. quem scotus arguit lib. I. d. 3. q. 6. in fine
& dist. 30. q. 2.) Aristoteles motum proprium facere rei
generabilis ac patibilis, & actum in patiente corpore collocare: quia
isto modo necesse fuerit passionem in agente constituere: aut contraria simul ac
semel ratione eiusdem, & in eode̅ ponere: actio enim dicitur quamdiu
fit, & circa subiectum aliquod, & in termino ad quem
perfectionem accipit: actus verò vtriusque communis est.
Th. Demus ex actione efficie̅tis, & passione subiecti eundem actum
existere, cur non erit actio patientis aequè vt agentis? M. Ne agens &
patiens vnum sit & idem simul ac semel, idem qui doceat, & qui
discat: est enim illud peruagatum, nullam facultatem passiuam esse actiuam
ratione agentis, nec actiuam ratione patientis; quem admodu̅ igitur visio
est actio animae vtentis oculo circa visibilia: ita cytharoedi actio in ipso
est, in audientibus verò passio.
Th. Cur aqua non aequè agat in ignem, vt ignis in aquam simul ac semel, &
vterque ab vtroque patiatur, vt in duello, cùm alter ab altero caeditur, idémque
sit agens & patiens? M. Nihil vetat elementa duo inter se co̅traria
agere & pati: actio tamen duplex erit simul ac semel, sed ratione
diuersa: nam quatenus alterum [106] agit non patitur,
& quatenus patitur non agit, etiam si duo arietes mutuo concursu
occidant: in elementis verò quae pars ignis agit in aquam, eadem no̅ patitur
ab aqua, vt omnibus homaeomeriis eadem est ratio partis ad partem, quae totius
ad totum,
Th. Quotuplex est motus? M. Quadruplex: naturalis, voluntarius, violentus,
mistus: nec solùm in locali motu, sed etiam in caeteris locum habet, scilicet in
ortu, interitu, incremento , siue alteratione.
Th. Quid est motus localis? M. Est qui rei situm ac sedem mutat, siue partis,
siue totius, siue à medio, siue ad medium, siue circa medium, siue vagus sit
motus, vt trepidantis orbis ac planetarum.
Th. Quid est locus? M. Est me̅sura situs corporis naturalis: vel spatiu̅
quo naturale corpus contineri potest.
Th. Cur non definiamus locum corporis co̅tinentis faciem concauam, quae
connexam corporis contenti faciem ambitu suo complectatur? M. Quoniam haec
definitio ab (lib. 4. Physi. ca. 2.) Aristotele
tradita loci tantùm extremitates ac terminos, no̅ ipsam loci naturam
explicat; vt si quis definiret lineam esse punctum, vel corpus esse superficiem:
nam si mundus hic corporum omnino vacuus esset, locus tamen restaret, id est,
illud spatium ac situs, quo quidem corpora continentur, non autem superficies
extremae solùm corporis continentis & eius quod continetur, cùm
superficies vtraque & concaua, & conuexa termini sint corporum,
non item loci ipsius [107] quantitas & natura.
Th. Si locus est mensura situs & quantitatis corporis, erit accidens
accidentis, quod absurdum plerisque videtur. M. (lib.
4. Metaphysic.) Alexandro quidem Aphrodisiensi videtur illud
incongruum, sed neque tempus esset mensura motus, vt ipse definiit, Aristotelem
secutus, neque color luci, neque numerus harmoniae, aut saltationi accideret,
quamquam loci natura singulare quiddam habet inter accidens & corpus:
quia longitudo, latitudo, ac profunditas, non congruu̅t accidentibus, sed
corporibus: locus autem longus est, latus, & profundus: nec tamen corpus
dici potest, quia materia vacatiac siquidem corpus esset, duo corpora simul
existere̅t, & à corporibus corpora penetrarentur: itaque si vllum in
natura corpus mathematicum fingi potest, aut locum, aut nihil omnino esse
confitendu̅ sit.
Th. An igitur supra coelos omnes vbi nihil est corporeum, locus esse potest: M.
Ita quidem Anaxagorae ac Metrodoro visum est, qui mundorum infinitas myriadas
constituunt, & illi, qui se Nympharum ac daemonum consortem
appella̅s, mundos 184. in triangulari figura cum tribus vnitatibus,
& vna media collocauit, quam Picus ab vnitate intelligibili ad
intellectualem, animalem & seminalem traduxit: Sed Hebraei melius, qui
Deum (In libro )
appelant id est locum, quòd supra coelum diuina
maiestas & essentia mundum vniuersum co̅plectatur: neque enim Deum
in mundo, sed mundum in Deo esse affirmant, tametsi nec mundo includitur, nec
excluditur, etiam si coelum Dei [108] sedes (Arist lib. I. de coelo. Psal. 10. 44. 88. & 92.
& 93. & 102. & 121. Iesaiae. c. 66.)
appellatur.
Th. Quî fieri potest vt mundus hic & corporea ab incorporeis
contineantur? M. Quaedam corpora continentur à corporibus, cuiusmodi sunt
solida, quae nullam intus concauitatem habent, vt aurum, quo nihil est in
vniuersa natura grauius ac solidius: quaedam continentur &
co̅tinent, vt omnia corpora concaua & spongiosa, ad quorum motum,
etiam locus qui corporibus continetur, & corpora locis concauis
comprehensa mouentur: vnus est maximus ac supremus orbis, qui caetera corporali
dimensione coercet, & à Deo solo cohibetur, non quasi contentum à
corpore co̅tinente, sed ab infinita essentia, quae mundu̅ vniuersum
moderatur: itaque absurdè Aristoteles (in lib. de
coelo.) qui caelum quidem supremum in loco negauit, coelitamen
singulas partes in loco esse co̅fitetur, qui propterea à lustino (contra Aristotelis placita.) refellitur, tametsi
refutatione non eget.
Th. Frustrà videtur disputari de motu agitatationis, cùm id quod mouetur, neque
in loco sit vbi mouetur, neque in loco vbi non mouetur. M. Sophisma est
Aporiticorum & Ephecticoru̅, qui à Pirrhonis (Laertius in vita Pirrhonis. Fr. Pieus Pirrhonicas
quaestiones tuetur.) schola profecti sunt. Quibus bifariam occurri
potest; primùm quia motus circularis super eosdem polos immobiles, id est,
puncta, fieri potest: caetera verò corpora quae loca motu proprio mutant
successione partium, neque sunt in termino à quo mouentur (lib. 6. Phys. & 9. Metaphs.), neque in
termino ad quem moue̅tur, sed inter vtrumque, vt sagitta telúmve manu
iaculantis emissum: & quoniam motus omnis fit in tempore, necesse est
continuam quantita [109] tem loci continuae quantitati
corporis respondere, ac propterea nihil indiuisibile (lib. 6. c. penul. Physic.) moueri potest à loco ad locum.
Th. Ista ratione videtur omne corpus naturale quod mouetur, partim quiescere,
partim moueri. M. Hoc fuit Aristotelis (libr. de
communî animalium motu.) axioma generale, quod in quibusdam verum,
saepiùs tamen fallax est: Verum est ingressu reptilium: falsum est natatu
piscium, & volatu auium, falsum item in missilibus, quae tota mouentur,
in aquis, in aëre, nulla sui parte locum stabilem tenente. Imò etia̅ falsum
in globo, qui in torno circulari cùm agitur, singulae globi partes, ac totus
globus omnino mouetur, nec vlla pars quiescit: nisi quis polos, seu puncta globi
partes esse putet co̅tra principia Mathematicorum. At etiam octauus orbis ac
septem conseque̅tes, non partibus suis omnibus, sed etiam polis &
axibus mouentur sursum, deorsum, ante, retrò, trepidanti motu, vt suo loco
disseretur.
Th. Quotuplici motu corpora naturalia loco mouentur? M. Triplici, scilicet recto,
circulari, vago: primus quidem grauibus ac leuibus congruit: secundus primo ac
secundo orbi: tertius atomis, & iis corporibus quae à recto vel
circulari motu deflectunt, qualis est motus trepidationis, ac planetarum,
caeteri???ue violenti ac voluntarii motus, qui à simplicibus motionibus
declinant,
Th. Quis est ordo mouentium ac mobiliu̅? M. Quaedam mouentur solùm nec
mouent, vt prima naturae fex, quae motus omnes patitur, nec tamen per se ipsa
mouet: quaedam mouen [110] tur & mouent
vicissim, vt elementaria corpora, quae omnes illas mutationes patiuntur,
& agunt quoque: quaedam mouent, & inferiora excitant ad motum,
sed non aliter quàm agitationis motione cientur, vt coelestia: supremi mobilis
motor mouet quidem, non tamen mouetur: vnus est qui nec mouet, nec mouetur, qui
solus fruitur beata & aeterna qniete. Atque hic quidem ordo necessarius
in natura, vt quaedam moueantur tantùm, quaedam moueant tantùm, quaedam moueant
& moueantur, quaedam nec moueant nec moueantur, (lib. I. de caelo & lib. 8. Phys. & in
Metap.) Aristoteles opinionem funditùs euertit, qua quidem primam
causam aeterno ac necessario primi mobilis motu illigauit.
Th. Sed cùm motus ac mutationes loco ac tempore, & ab orbium coelestium
conuersionibus cieri docueris, num etiam ortum & obitum in genere motus
censeri putas oportere? M. Quid ni?
Th. Quoniam motio quaelibet fit in tempore: generatio tamen & corruptio
(Sic Auer roes, & Aristot. definiunt
& Aphrodisiensis in Metaphysicis.) momentò fiunt: igitur non
sunt motus. M. Ego gigni quicquam, aut interire sine tempore non admitto.
Th. Nisi momentò materia formas indueret & exueret, formae essentiales
perinde vt accidentales diuiderentur, ipsaque animantia partim viuerent, partim
intermortua essent totáque substantia susciperet magis ac minus: quia formae
pars adesset materiae, pars abesset à materia, & intensio formarum
fieret, vt qualitatum, quae cùm naturalibus principiis (Arist. libr. 8. Physic.) pugnare [111] videntur.
M. Etiam si demus extremam formae perfectae adeptionem mome̅tò fieri, id
est, cùm vltima tegula domui coaptatur, aut cùm vltimus ictus globo additur, vt
planè rotundus fiat, non tamen ex eo sequitur, generationem fieri momentò, nec
formam nullam dici, nisi numeris omnibus consummata fuerit ac perfecta.
Th. Quod mouetur esse necesse (Ex Arist. l. 6. c. 2.
& penult. Physic. & 4. Metap???) est: quod gignitur
non est: ergo quod gignitur, non monetur. M. Neq; illud tibi concedo, quod
gignitur non esse.
Th. Inter extremum temporis momentum quo forma vetus exuitur, & primum
momentum quo forma noua induitur, nihil temporis medium dari poteft: si ergo
forma vetus eodem exuitur momento, quo noua forma induitur, formam sine tempore
amitti & acquiri necesse est: quia quod gignitur, nondum est, &
quod genitum est, non amplius gignitur. M. Intelligo id quod gignitur inter
extrema duo versari, vnum est à quo motus inchoatur, alterum in quo motus
desinit, vltra citráque quies est rebus integris: sed falsum est id quod fit
inter extrema, sine tempore fieri: neque enim tot dies, tot menses animantia
vterum gestarent, nec mille annis aurum in terrae visceribus gigni diceretur, si
momentò generatio fieret, vt neque templum Dianae, quod annis circiter ducentis
effectum dicitur, eo momento confectum est, quo tegula vltima tecto coaptata
est: nec si tegula illa quae ad formam consummatam deerat, adiecta fuisset,
templum esse desiis [112] set: vt neque luscus aut
, aut qui auriculari digito caret, homo esse
desinit: multò min in corporibus homogeneis, vt sunt elementa, lapides,
metallica, locum habet illud sophisma.
Th. Ego materiae praeparationem esse duco id, quod fit antè formarum adeptionem,
quae praeparatio mutatio est siue potius quàm seu motus. M. Ita quidem Aristoteles (lib. 6. 2. & penu. Physic.), sed probabili
ratione, cùm alterationem in sola qualitate fieri acerrimè tueatur: nam si
leuissimus arteriae pulsus omnium Physicorum & Medicorum cosensu motus
appellatur, cur triplices spirituu̅ motiones in embryone tot dierum, tot
mensium, tantum etiam incrementum, quod in ipsa materia ac substantia fit, motum
esse inficiabere? aut quis putet incrementum soetus alterationem tantùm
appellari?
Th. Quid igitur dicemus ad ea, quae vt absurdissima posuit (lib 5. Physic.) Aristoteles, nempe intensionem
& extensionem formarum, nisi mome̅to fiat ortus & occasus?
M. Extensionem & intensionem formarum in corporibus homogeneis
Academicorum & Arabum schola, atque Auerroës ipse confitetur, vt
superiùs diximus: in corporibus autem heterogeneis, etiamsi non planè perfecta
sit forma, non propterea extendi, aut intendi dicitur, sed sensim perfici, quod
no̅dum erat perfectum: qua quidem solutione absurditates multò grauiores
effugere licet.
Th. Quid absurdi sequatur, si formas acquiri ac perire momentò fateamur? M.
Subiecta formarum, in quibus fit ea quam materiae prae [113] parationem appellant, singulis momentis formas
innumerabiles exuerent & induerent, cùm mutatio in substantia fieri non
possit, sed in sola qualitate, vt quidem ipsi (Aristot: lib. 7. Metaphys.) confitentur: at incrementum, &
arteriarum, ac spirituum motus & agitationem nullo modo ad qualitatem
referri posse concedunt: igitur horis singulis quibus agitationes &
incrementa substantiae triplicis, spirituum, inquam, humorum, &
solidioru̅ partium suscipiu̅tur, formas totidem nouas acquiri ac totidam
veteres amitti oporteret: aut corpus naturale, & quidem viuens &
animatum fornia carere: quae si absurda sunt, & ea ex quibus haec
sequuntur absurda esse necesse est, scilicet ortum & interitum formarum
fieri momento, etiam si extrema perfectio momento acquiratur.
Th. Erit igitur animantium forma in vtero, no̅dum tamen perfecta: at quod
imperfectum est, formatum videri non potest. M. Commodius est imperfectam
confiteri formam, quàm corpus omnino informe confiteri, aut innumerabilium
formarum multitudinem singulis indui & exui momentis. Nec mirum est si
plerique (Thomas Aquin. I. 2. q. 5. 2. art. I.
& 2. quem tamen oppugnare n???ti???urSco tus lib. I. sent. d. q.
II.) Aristotelis opinionem deseruerunt. Quinetiam Alexander (li. 9. Metaphys.) Aphrodisien sis argutissimus
Philosophus, ait res quae gignuntur ali quid perfectionis habere, vt paries cùm
dealbatur, nec dealbari omninò desiit. Quis enim tam caecus est, qui non videat
oui germina primum in oculorum speciem prodire, deinde animalis speciem
& quasi figuram delineari, ac paulatim caetera membra fingi &
capere incre [114] mentum: oculorum tame̅ in
omnibus animantibus extremam esse perfectionem? Quis item non videt tritici
granum primò corrumpi, deinde germen promere, è germine culmum, è culmo spicam,
è spica florem, è flore granum informe paulatim ab alimento & sole
perfectam formam adipisci? Si non ante forma dicatur nisi extremo temporis
mome̅to quo perfectionem est assecuta, informis erit, aut innumerabilibus
formis conuestietur singulis momentis: quoniam mutatio in substantia fieri non
potest. Et quoniam tempus mome̅torum fluxu coalescit, quae sunt infinita
potestate, infinitas quoq; formas singulis momentis prodire necesse erit.
Th. Num animantis figura momento in embryone imprimitur? M. Vbi primùm semen
cohaesit matrici, animantis figura quasi sigillo perquàm exigua; sed tamen tota
imprimitur: & quemadmodum pictores, sic natura ducit prima lineamenta:
sed aliud est figuras animantium in embryone imprimi, aliud formam perfectam
adipisci: Galenus (in lib. de foetus formatione.)
quidem primis sex diebus hominis figuram ac membra in vtero apparere, secundum
tempus tribuit distinctioni cordis, hepatic, ac cerebri: tertium distinctioni
aliorum membrorum & co̅formationi eorum: postremum tempus vniuersi
corporis complemento: mares quidem quadragesimo, foeminas nonagesimo die moueri
scribit, sed vterque diu vegetatur, ac paulatim incrementum accipit: in
crementum autem motus est, no̅ mutatio: tandem sensus singuli accedunt, nisi
prius aboriatur animal quàm perfectione̅ adipisci potuerit.
|| [115]
Quare nullo suo merito Democritus est ab (lib. 2. de
gener. animal.) A ristotele reprehensus, ??? natura̅ diceret
animalia primu̅ leuiter deliniare, deinde paulatim caetera co̅ficere: id
enim experie̅tia ipsa docemur.
Th. At mihi traditum est naturam non incipere motum quem terminare non possit. M.
Illud etiam (li. 6 Phys. & 2 Metaphys.)
Aristotelis est axioma, quod tamen solius primae causae propriu̅ est, quam
nulla causa superior aut potestas maior ab age̅do prohibere potest: natura
verò saepè aberratà scopo, vel propter subiecti imbecillitate̅,
velgenioru̅ prauitate̅, vel prohibentis (Henrichus qu???l. 12. q. 12. Thoma 3. parte q. 51. art. 3.) causae
superioris potestate̅: hinc errores & mo̅stra naturae: hinc
pestes: hinc noxiarum animantium examina, quae praeter naturae ordinem ac
tenorem exoriu̅tur.
Th. Num eadem specie animantia ex semine & putrefactione nascuntur? M.
Eade̅ omnino; tametsi Aristoteles (lib. 1. c. r.
de gener. animal.) negat esse eiusdem speciei: quinetiam asseuerat,
nullum ex iis quae putrefactione otta sunt: animal prodire, quod falsum esse
experientia rerum magistra docet.
Th. Qua ratione ad id probandum adducitur? M. Quoniam metuit ne vim infinitam
specierum natura promere videatur: putat enim ex putredine genitos mures
alterius esse speciei quam qui semine nascuntur: at suam speciem propagare
vtrosque videmus, & laros è putridis nauium fragminibus genitos oua
ponere, & excludere eadem omnino specie videamus, & ex stirpibus
spo̅te natis semina prodire, vnde consimiles stirpes oriuntur.
Th. Quarum rerum diuersae sunt causae, diuersos etiam effectus esse oportet: at
quae pu [116] tredine gignuntur, casu quodam gigni
videntur: casus autem naturae omnino repugnat, & ea quae aequiuocè fiunt
non vniuocè, monstra verius appellanda veniunt. M. Haec fuit Aristotelis (lib. 2. de gener. animal.) & Auerrois
(li. 8. Physic. cui rerepugnat Aug: lib. 3. de
???rinit. c. 4.& Scotus lib. 1. d. 2. q. 7.) sententia, quibus
facile occurri potest, monstra quidem, mullum, Innum, Lyciscam, & animal
biceps, appellare solemus, quoniam hominum arte, vel materiae imbecillitate
natura degenerauit: sed cùm muribus & laris auibus, quae semine
& putredine gignuntur eadem sint membra, eaedem actiones, eadem
alimenta, eadem obiecta, idem impetus, eadem vis, eadem facultas, &
vtrisque iidem hostes, iidem amici, idem conuictus, eadem propagatio speciei,
quis haec specie differre putet? Idem quoque de stirpibus quae natura, &
quae semine oriuntur iudicandu̅ nobis est: idem etiam ignis, qui ab igne
sumitur, & qui silicis, aut lignorum attritu gignitur: quae si vera sunt
de stirpibus & ignibus etiam de animantibus vera sint oportet, nec
propterea specierum infinitas consequetur, certè oporteret animantia, quae
initio tellus, & Oceanus genuerunt, sterilia omnino fuisse, aut alias
animantium species protulisse.
Th. Demus eadem specie animantia nasci è putredine & seminis
propagatione, & easdem stirpes semine ac sponte exoriri, &
eosdem ignes è silicibus & ignibus accipi: cur non etiam tellus caetera
quoque animantia aequè ac mures, ranas, colubros, scarabae os nunc promere
potest? M. Huius causam suo loco explicabimus. Ineptum tamen est quod Arabum
qui [117] dam philosophi, hominem quoque limo
calore temperato gigni posse putant, vt etiam Aristides in Panathenaeis
Athenienses à generis nobilitate commendat, quòd terra genitos, id est, esse arbitraretur, vt antiqui myrmidonas, quasi
formicas erupisse putabant.
Th. Nonne generatio, quae fit ex putrefactione, coalescit ex elementis inter se
contrariis? M. Quid ni? nihil enim obstat quò minùs ea quae prius erant
contraria in eodem physici corporis indiuiduo simul ac semel existere possint,
vtrius??? natura confusa, & vtriusque contrarij natura pereunte: nam si
acetum aquae misceatur, petit vtrius??? forma, & ex vtroque coalescit
oxycratum: ex auro & argento aequaliter admistis conflatur electrum, tum
natura, tum arte, & vtriusque electri eadem vis est, eadem???uetatio,
tametsi ab auri & argenti natura planè diuersum sit: deni??? ex
contrariis simul temperatis omnia corpora coalescunt.
Th. Quî fieri potest, vt corpus physicum ex rebus inter se maximè contrariis
coalescat, cùm nulla sit in substantia contrarietas? M. Illud etiam vulgatum est
(in praedicamento substantiae & in
praedicamento qualitatis.) Aristotelis axioma: sed quis dubitet, quin
accidentia cuique rei maximè propria, & inter se contraria, à
substantiis maximè inter se contrariis prodeant? Nam si materia materiae
contraria esse non possit, cùm sit ipsa co̅trariorum commune suhiectum,
necesse est formas ipsas, à quibus accidentia propria cuiusque rei nascuntur,
sibi contrarias esse; vt acutè disseruit Faber (iu
libris difficilium physic.) Stapulensis: quarum [118] enim rerum contratij sunt effectus, contrarias causas esse oportet,
vt similium similes sunt effectiones, quinetiam Aristoteles (Arist. lib. 1 de ortu & interitu, c. 7.)
sui oblitus formam formae contrariam scribit: Necessariò, inquit, dicendum est
agens & patiens genere similia, forma verò contraria esse. Id???ue
saepius repetit.
Th. Cur accidentia co̅traria, puta siccitatem terrae, & aquae
humiditatem à forma cuiusque nasci putat? M. Quoniam accidentia quae cui??? rei
natura insunt, cùm extrinsecus non adueniant, à forma, aut à materia prodire
oportet, non à materia quam penitus (Plato in Timaeo.
id est, sine qual???ate.)
esse fatentur: igitur à forma, aut si ab alterutro,
vel ab vtriusque composito coalescere putes, nihilominus tamen à tota substantia
prodire confitendum sit, & vtroque modo substantia semper esset
substantiae contraria.
Th. Qui fieri potest, vt elementoru̅ substantiae tantopere inter se
discrepantes & co̅trariae, ad vnius & eiusdem corporis
naturalis coagme̅tationem misceantur? M. Nihil mirum, cùm rerum omnium
vniuersitas rebus inter se maximè contrariis coalescat.
Th. Mihi traditum est, elementorum qualitates corporibus physicis admisceri,
substantias verò non item. M. Non modo autoritas (Galenus l. ??? element. & libr. 1. de ???su part. Arist. lib. 2. c.
4. de A nim. calorem quo ais gemur igneum esse confitetur??? l??? id???m
lib. 1. c. 1. de Anima, Democr???ttim coar guit, quod animam ???gn???am esse
???.) grauissimorum virorum, sed etiam ratio ipsa confiteri cogit,
substantiam elementorum corporibus physicis contemperari.
Th. Cedo demonstrationem, fiquidem locus hic ad vniuersae naturalis disciplinae
cognitionem magnum habet pondus ac mome̅tum? [119] M.
Omne compositum dissolubile in eadem redit ac resoluitur ex quibus coalescit: at
omne compositum in elementa dissoluitur: ergo ex elementis coalescit. Antea
planum fecimus, tametsi sensibus ipsis perspicuum sit, in elementarem materiam
corpora dissolui, igneas partes in flammam, aqueas in humorem aut vaporem,
aerias in fumum, terreas in cinerem: at nec vapor, nec humor, nec fumus, nec
cineres lignorum ambustorum accidentia sunt, sed ipsissimae (Gal. lib. 1. de v??? part. ita scribit: sed idem sibi
contrarius est in libello, an mo res anim??? temperiem corporu s???quantur,
& in lib. de substant???a facult natural.) elementares
substantiae.
Th. Si elementorum substantiae co̅funduntur in corpore misto, plures actu
formas in eodem subiecto simul esse confitendum erit, aut certè accidentales,
quod superiùs absurdum esse dicebas. M. Nemo est, opinor, qui existimet
elementorum formas integras vnà cum mixti forma simul esse: quia sola forma
extrema, est actu in subiecto: nihil tamen obstat quin ipsa elementorum
substantia sit in misto, vt (lib. 5. collectaneorum.
c. 21.) Auerroes scribit, tametsi à seipso dissentire videtur (in 7. Metaphys.) alibi, cùm elementa mistis
corporibus potestate tantùm inesse tradit.
Th. Vbinam in humano corpore ignis vrens, vbi aqua, vbi tellus? M. Demonstratum
prius est, non solùm diuersa, sed etiam contraria simul admista corrumpi,
& ex eorum contemperatione ac coelesti virtute, praeter elementarem
substantiam terrium quiddam diuersum existere. Vbi enim aes, vbi stannum in
metallo resonante, cùm tamen ex vtroque confuso & corrupto conflatum
sit? Vbi aqua, vbi acetum in oxycrato ? Ita corrumpuntur formae essen [120] tiales, vt vbi sint nusqua̅ videatur: ita
nec ignis, nec aqua, nec tellus in humano corpore apparent: alioqui mistum non
esset, si salua & integra simplicia relinquerentur. Et quemadmodum
senarius nec vnitas, nec binarius, nec ternarius dici potest, tametsi ex iis
constituatur, idem quoque de mistis iudicium est.
Th. Num ita dissolui potest animal, vt apparea̅t elementa pura. M. Nihil ferè
latet ignibus admotis, perspicuè tamen in virentibus lignis: quid aliud est
spiritus triplex animalis, quàm aerea substantia? quid autem aliud est
animantium cinis quàm terra? Quinetiam lac & sanguis animantium sero
discreto in vapotariis redeunt in aquam puram coloribus ac saporibus sublatis:
sic enim Faustina D. Marci Augusti coniunx, aquae specie decepta gladiatoris,
quem miserè deperibat, sanguinem dicitur hausisse, vt eo satiata sanguine
fruendae libidinis appetitum ex animo penitus deleret, cùm in mariti amplexus
veniens, Commodum imperatorem illi gladiatori quàm simillimum concepisset.
Th. Ista quidem videre mihi videor, miror tamen cur stante ac integro corpore
physico, nihil horum vsquam apparet, nec vllum ex omnibus elementum. M. Vidésne
tetrapharmacum, cera, resina, pice, adipe constare? quibus tamen confusis nihil
horu̅ in misto apparet: multò minùs in perfectis à natura corporibus, quae
formarum vim ab elementis omnino discretam habent: hoc enim exemplo Galenus
vtitur appositè ad id quod quaerimus probandum: ex [121] quo
intelligitur non modo vim ac potestatem simplicium, verumetiam eorum substantias
mistis inesse.
Th. Quae incommoda sequantur, si demus qualitates tantùm, non etiam substantias
elementorum physicis corporibus inesse? M. Ita quidem scribit Alexander (in lib. de humorib.) Aphrodisiensis: sed si
accidentibus, non item substantiis, res omnes co̅starent, accidentia ipsa
per sese sine vlla substantia subsisterent: denique accidentium elementarium
interitu simplici, res ipsae interirent in nihilum. Postremò innumerabilia
stirpium, animantium fossilium indiuidua, quae maxima sui parte in aquam,
aere̅, ac terram dissolui cernimus nihil augerent elementa, nec vlla
successionis, aut detractionis elementarium corporum infinitate minuerentur,
quae cùm absurdissima sint, & illa ex quibus haec sequuntur absurda
videri necesse est. Etenim caliditas omnium philosophorum consensu, inquit (lib. I. de elementis.) Galenus, igni accidit, ac
simplicior est igne.
Th. Non desunt tamen qui nec accidentia, nec substantias eleme̅torum mistis
corporibus inesse (Scotus lib. 2. sent. d. 18.)
tradunt. M. Ista quide̅ est opinio Ioannis Duns, quem ab ingenij acumine
subtilem Doctorem vocant: alterutrum tamen necesse est, aut substantias
elementorum, aut eoru̅ accidentia corporibus physicis inesse, cùm ex his
omnia mista coalescere fateantur: medium autem extremorum rationem habere
necesse est. Nam quod ait Scotus, facultates elementorum corporibus inesse,
no̅ qualitates elementorum, refutatione non eget, cùm satis perspicuum
sit, [122] facultates elementorum aliud nihil esse quàm
accidentia: sed vtroque modo sequeretur, ex accidentibus corpora mista constare.
Th. Num eadem simplicium corporum confusio fieri potest arte atque natura? M.
Nihil obstat in plurimis, ac potissimum in liquidis corporibus, sic tamen vt
aqueis aquea, pinguia pinguibus misceantur. Fallitur (lib. 2. ca. 63. Proble.) enim Alexander, qui nullis corporibus
misceri oleum scribit: pinguibus enim miscetur facile: neque tame̅ oleum
aquae vlla ratione misceri potest, propter dissimillimam corporis vtriusq;
naturam, multò minùs metallis aqua miscetur, sed fusa metalla, si aquam
superfuderis, quantumuis calidam, violentissimè subsultant. Neque tamen verum
est quod Galenus (lib. I. de temperament.)
scribit, substantias substantiis miscere, Dei vel naturae opus esse: quae verò
arte miscentur ea non misceri, sed adiunctionem tantum fieri partium. Quis enim
non videt aquam vino confusam paulatim misceri, nec minùs partes partibus quàm
toti totum confundi, & exiguam aquam in vini dolium, aut vinum in flumen
deiectum efficere vnum & idem corpus, ac debiliora potentiorum formam
subire? Ita quoque ex aere & stanno fit aes resonans: ex auro &
argento aequis partibus inter se consusis fit electrum ei planè consimile, quod
natura miscuit in fodinis. Quae verò nec liquida, nec liquabilia sunt
difficilius miscentur. Itaque solent ij, qui nitrosum puluerem ad bellica
tormenta conficiunt, sulphur in puluerem tenuissimum & carbones è
salicibus comminuere seorsum, deinde ni [123] trum,
quod sal petrae vocant, è stercoribus pecorum aqua superfusis, aut etiam ex
parietibus vetustis abrasum, eodem modo quo sulphur comminuere. Posteà
nitru̅ simul cum sulphuris, & carbonum pulueribus in mortario
diutissimè ac vehementissimè contundere, vt commodiùs misceantur.
Th. Si auri & argenti partes partibus miscerentur, nunquam auellerentur à
se inuicem: at videmus aqua chrysulca aurum ab argento penitus segregari: non
est igitur vera mistio, quae fit ab arte. M. At electrum, quod natura miscuit,
perinde aqua chrysulca segregari potest, vt illud quod artifices confuderunt:
quinetiam ignis aquam ab oleo, & vtrumque à terra separat, vt
pyrotechnia facilè demonstrat. Quare nihil mirum, si vinum aqua diutissimè
confusum segregari possit spongia oleo madefacta. Neque tamen liquor liquori
momento miscetur: nam si duo vascula oris angusti, alterum aqua, alterum vino
rubro impleuetis, & aquae vasculum vini vasculo superposueris, ita, vt
orificium orificio respondeat, ac cera rimas obturaueris quo minus quid effluat,
vinum quia leuius sursum in aquae vasculum: aqua grauior de vasculo superiore in
vini vasculum delabetur, nec tamen vllo modo miscebuntur, nec colorem mutabunt,
sed vinum aliquantò debilius futurum est, aqua verò vini leuissimum saporem
referet, qua potantur qui febriciant. Ex quo intelligitur etiam corpora liquida
liquidis corporibus non momento, sed tempore misceri.
|| [124]
Th. Cùm igitur elementorum substantiae caeteris corporibus misceantur, cur
elementa non sint principia naturae? M. Ita quidem Empedocli visum est, sed
antea demonstratum est, rudimenta quidem esse, ex quibus corpora coagmentantur,
principia tamen non esse; quoniam antiquioribus principiis nituntur, scilicet
materia & forma: sed ex eleme̅tis modicè temperatis caetera corpora
coalescunt.
Th. Quale temperame̅tum fieri, aut quemadmodum naturale corpus ex quattuor
eleme̅tis, quae mutuum sibi afferunt interitum, exurgere potest? M. Ex
interitu singulorum, quae ad compositi generationem concurrunt, existit
incolumitatis salutare temperamentum.
Th. Si elementum ignis non solùm facultate ac vi propria, sed etiam actu ipso
corporibus compositis miscetur, qui fit vt animalia, quae flammam exiguam
pulmonibus inspirauerint, de repentè moriantur? Sic enim Porcia Bruti occisi
mortem vlta est, cùm sui necandi facultas omnis esset adempta, flammae haustu
repentè periit: nec aliter Hebraeorum iudices flammis addictos mori cogeba̅t
quàm flammae (Rabi Leui in 21. c. Exodi.) haustu.
M. Ignis quidem actu enecat & corrumpit omnia quae corripit: &
colocynthis actu quoq;, & aconita interimunt, eadem tamen contrariis
venenis confusa seruant ab interitu: nam proptereà veneno potus co̅trario
veneno curatur, quae si misceantur simul corrumpi priùs oportet quàm compositum
ex vtrisque existere possit: & quemadmodum tota venenorum substantia
miscetur actu, sic etiam elementa ipsa [125] actu miscentur:
quid enim aliud esse putas calidum illud in omnibus animalibus innatum, quàm
ignem aqua temperatum: at no̅ videtur, in quis, in humano corpore; ne in
calce quidem apparet, quae tamen aqua modicè respersa ardentissimè vrit: quasi
verò illic tantùm ignis esset vbi flamma, vbi carbo. Huc accedit quòd
calorinnatus eget olei vel alterius liquoris pabulo, perinde vt ignis, etiam
pabulo desertus extinguitur, & alime̅ti copia perinde, vt ignis olei
copia suffocatur.
Th. An igitur vitam tribuit igneus calor? M. Non tribuit quidem per sese, alioqui
sulphur, naphtha, pyrethrum, euphorbiu̅, flammula, piper, thlaspi, sinapi,
zinziber calidissimae facultatis viuerent etiam à stirpe recisa: cicuta verò,
mandragora, papauer, solanum, caetera???ue potestate frigidissima etiam culta
diligenter non viuerent: sed vt vita stirpium, sic etiam animantium ducitur ab
anima viuificante, quae ortus cuiusque principio est insita, coelestium syderum
vi & adiumento.
Th. Si quattuor elementa tantopere inter se contraria tota substantia miscentur
ad compositorum formam, quonam modo interpretabimur illud in scholis contritum,
contraria simul ac semel in eodem subiecto esse non posse? M. Ita verum est
salua contrariorum natura, quae hac co̅fusione pereunt, vt ex omnibus
moderatè confusis temperatum corpus coalescat.
Th. An igitur temperatio illa ex aequali omnium elementorum confusione existit?
M. AEqualiter sunt confusa siue duo, siue tria, siue [126] quattuor, neque enim omnia ex quattuor elementis coagmentari necesse est: sed
illa aequalitas est Geometrica quam Galenus (lib. I. de temperamentis.) vocat, non Arithmetica,
quam , siue ad pondus existere putat in vola cutis
interioris manuu̅: sic enim Solon legislator creatus est à ciuibus, se in
legibus ferendis summam aequalitatem seruaturum: optimates quide̅
Geometticam intelligebant, populares aute̅ Arithmeticam (Geometria est in si???ilibus, vt in his nu???ris 3. 6. 2
24. 48. Arithme tica in pa ???. vt 3. 6. 9 12 15.): ad hanc autem
proportionem elementorum in mixtis pertinet illud (in
conso???tione.) Boetij, Tu numeris elementa ligas, tu frigora flammis:
Arida conueniunt liquidis, ne purior ignis Euolet, aut mersas deducant pondera
terras.
Th. At ista ratione ex duabus pluribusve speciebus tertia species conflaretur; ac
tandem infinitae species in natura existerent? M. Ex duabus pluribusve formis
tertia non conflatur, sed ex duarü pluriumve formarum elementarium interitu,
quasi à termino à quo, tertium quiddam, quasi terminus ad quem à sapientissimo
conditore colligatum, addita vi quadam ac facultate diuiniore, quàm quae in
elementis reperiatur. Formas autem certo numero definiit. Nihil tamen vetat
artificiosè ab hominibus infinitas propè species ex simplicibus misceri, vt
metallica metallicis, & lapidibus caeteris???ue fossilibus: stirpes item
stirpibus, & animantia animantibus, nec tamen omnibus omnia, vt in
mithridatico quod simplicibus fere sexaginta conflatur; qua quidem stirpium,
animantium, metallorum, gemmarum confusione, quam non modò natura, sed etiam
(Leuit. cap. 19.) diuina lex [127] abhorret, simplicium ac naturalium specierum puritas ac potestas
saepissimè labefactatur.
Th. Quis est reru̅ generabiliu̅ ordo naturalis? M. Quaeda̅ gignuntur,
nec tame̅ gignu̅t, vt mullus, innus, ac stirpes e̅t ex stirpibus
confusae, quae specie̅ non nisi difficillimè, nec tamen diuturna̅
???ppagant: quaeda̅ gignunt, nec tame̅ gignuntur, vt terra, quae
stirpes, lapides, metalla, fossilia, ani ma̅tia: aquae verò pisces &
aues genueru̅t, & adhuc gignunt, praeter reptilia maiora: nec tamen
tellus, & aqua genita sunt, sed creata ??? plutima gignuntur, &
gignunt vicissim, vt stirpes & animantia à suis quaeq; similibus orta:
no̅nulla gignuntur nec tame̅ gignunt, vt lapides, metalla, cetera???;
metallica fossilia: pauca quaeda̅ nec genera̅t, nec genita sunt, sed
generatione̅ adiuua̅t & excitant, vt coelestia corpora, quae
creata fueru̅t, non genita: vnu̅ est increatum & ingenitum
naturae principiu̅, à quo caetera orta sunt omnia.
Th. Quotuplex est generatio? M. Duplex, vna circularis, altera recta.
Th. Quid est generatio recta? M. Cùm quid aliud gignit, nec ab eo gignitur: id
aute̅ fit bifaria̅ ab imperfectis ad perfecta, quousq; ad
perfectissima̅ forma̅ natura peruenerit, vt alimenti quide̅ forma in
chylu̅, chylus in sanguinem, sanguis in seme̅, seminis forma in
embryone̅ vegetabile̅, vegetabilis embryo in sensibile animal, animal
sensibile in rationale, haec postrema est naturae generabilis pfectio: altero
modo à pfectis ad imperfecta, vt cu̅ bruta pereu̅t, cadaueris forma
restat cu̅ figura, deinde figura quoq; perit, & pars in vermes
degenerat, pars in eleme̅ta redit. [128] Illud autem
perpetuu̅ est, quod omnium compositorum corruptio putidu̅ exhalat
odorem, etiam earum rerum, quae priùs erant suauissimi odoris ac saporis: sic
enim (in lib. de odorib. Qu??? quid torrumpitur
foetet.) Theophrastus in libro scribit, .
Th. Quid est generatio circularis? M. Cùm aqua gignit vaporem, vapor aerem,
aerignem, ignis rursus aerem, aer vaporem, vapor aquam.
Th. Num potius elementorum quaedam mutatio est? M. Fieti non potest.
Th. Cur non? M. Quia mutatio fit integro ac stante subiecto: in generatione verò
& corruptione, forma vnius corrumpitur, & noua subnascitur:
alioquin aquae & ignis idem esset corpus physicum.
Th. Caetera quidem ab elementorum ac coelestis caloris contemperatione gigni
quodammodo videmus, scilicet aeris impressiones, lapides, fossilia, metalla: sed
quemadmodum animantium ac stirpium origo ab exiguo semine informi fucatur,
capere non possum: an scilicet ab omnibus stirpium & animantium
partibus, an ab vna tantùm parte oriantur: & vtrum spirituum vi, an
syderum coelestium potestate gignantur? M. Ab omnibus stirpium &
animantium partibus semina prodire, vt pletique putant (Aristot. lib. I. c. 17. & c. 18. de gener. animal.), alienum
videtur, cùm semina sint homogenea: stirpes verò & animantia
heterogenea: item res genitas vtrumque sexum habere oporteret, incongruum etiam
sit ab vnguibus, ossibus, capillis, semen prodire; oporteret enim carnes, ossa,
neruos, venas in sanguinem mu [129] tari, cum ex
sanguine semen coquatur: fallitur enim (li. I. c. 19.
& 20. eiusdem libri.) Aristoteles, quem sequitur (in lib. de foetus format.) Galenus, quod nihil
seminis à foemina conferri putent, ad animantium generationem: ad quid enim
testiculos, ac tantas voluptatis illecebras: atque etiam sine masculis, vt illi
confitentur, pollutionem (Arist. lib. 2. c. 4. de
generat. an???m???l. soeminas etia sine mari??? pol lui scribit: quod
Galenus confirmat.) foeminis natura dedisset, si semen foeminarum
inutile esset. Nihil autem magis incongruum est, quàm naturam frustra quicquam
facere arbitrari: nam si menstruus sanguis sufficiat, nihil semine, nihil
testiculis opus erat ad foeminarum perfectionem. Illud tamen experientia
cognitum est, eas quae testiculis careant non concipere, tametsi menstrua
profluuia non desint. Vim ergo seminibus animantium, ac stirpium mirabilem
sapientissimus naturae artifex originis cuiusque principio ingenerauit, vt
coelestium causarum ope suum genus ac stirpem deriuarent, & propagarent.
Th. Satis quidem copiose ac perspicuè de naturae principio, & causis
omnibus, ac de mundi ortu & obitu, deque natura loci ac temporis
omniumque motionum, quae ad vniuersam disciplinam pertinent, disseruisse mihi
videris: sed priusquam ad elementa & elementaria corpora, singulasque
rerum species progrediamur, explica, si placet vniuersitatis tabulam, velut in
theatro, vt quasi ob oculos rerum omnium distributione ad intuendum proposita,
essentia cuiusque ac facultas planius intelligatur. M. Id quidem efficere
conabor, [130] sed quoniam nihil Platoni difficilius
visum est, quàm bene diuidere, necesse nobis erit, non tam autoritate in
diuidendo ac definiendo, quàm certissimis rationibus niti, vt in omnibus
disputationibus de natura fieri consentaneum existimaui.
Finis libri primi.
|| [131]
NATVRAE THEATRVM.
LIBER II.
De elementis, & elementaribus inanimatis.
THEORVS.
QVANDO naturae principium humana mens capere nullo modo potest, vt superiore
libro disseruisti, nec si caperetur, esset hui??? disciplinae, quae tota
versatur in corporis physici contemplatione, quod qua ratione, quibusque causis
coagmentaretur, abunde disputatum est: nunc si placet explica quibus generibus,
quibusque speciebus corpora Physica, & eorum accidentia contineantur. M.
Primum intellectus obiectum est ens naturale: nam quae sunt extra naturae fines,
quia sunt in finita, nec humana mente capiuntur, ad primam Philosophiam
pertiner??? iudicantur.
|| [132]
Th. Superius dixisti vltimum principium naturae, enti appellatione non includi:
sed cum entis vox (Porph. in ea. de specie.)
aequiuoca sit, genus esse non potest: alioqui differentia (Arist li. 3. c. 10. Metaph.) non esset ens: neque
enim differentia dicitur de genere, nec ratio est animal: ratio tame̅ est
(lib. 4 Me taph. prin.) ens: etiam si per
seipsa non habe at . M. Rerum copia prope infinita,
& inopia verborum eò nos adegit, vt ens omnium rerum naturalium quasi
genus commune constituamus. Neque tamen Scoti (lib. I.
sen ten. dist. 3. q. 3.) sententiam sequemur, qui ens creati &
increati genus statuit: quoniam finitum & infinitum iisdem finibus
coercere, ac aeterna caducis admiscere conatur: commodius ac veriùs Plato, (in Parme nide Proculus in Timaeum, Dionysius de diuinis
nominib. negat quic quam esse coru quae dici possunt.) qui Deum vnum
de naturae principiis statuens, ab ordine naturalium causarum procul segregauit,
quam qui in ordinem redigerunt. Neque enim primum obiectum humanae mentis esse
potest, quoiam obiectum primum exaequatur potentiae, quae in homine modis
omnibus est finita Deus autem infinitus.
Th. Quo igitur modo ens rerum naturalium genus erit? M. Quia omne quod humana
mente capi potest, includit rationem entis, essentialiter, vel continetur in
includente. Omnia enim genera species, accidentia, indiuidua, vltimae
differentiae, propria veniu̅t entis appellatione essentialiter, aut vt
dicitur, quidditatiue, id est, : ita fit vt ea quibus
ens aequiuocum, id est, includantur in iis quibus est
vniuocum, id est, . Ens autem naturale est, quidquid
amplissimo sinu mundi coercetur.
|| [133]
Th. Quotuplex est ens naturale? M. Duplex, corpus, & accidens.
Th. Quotuplex est corpus naturale? M. Duplex, inchoatum & perfectu̅:
hoc quidem formam perfectam est assecutu̅: illius autem materia ad formam
perfectiorem te̅dit, vt semen, progerminans & metallica rudimenta.
Th. Quotuplex est corpus perfectum? M. Duplex, scilicet elementum, &
elementare.
Th. Quot sunt elementa? M. Duo: alterum lene, alterum graue: hoc quide̅
terra̅ & aquam: illud aerem & ignem complectitur.
Th. Quotuplex est elementare corpus? M. Duplex, constans & instabile:
huius duo sunt rudimenta, scilicet vapor, & exhalatio: à quibus aeriae
impressiones miscentur: vt rores, nubes, nebulae, pruinae, niues, grandines,
coruscationes, tonitrua, fulgura, irides, areae, lampades caeteraeque igneae in
aethere species: quae quòd paulò momento oriuntur & aboriuntur,
instabilia naturae corpora dici possunt, vt ab iis differant quae stabilem
habent naturam, quorum duo sunt genera, scilicet animantium & exanime.
Th. Quotuplex est exanime? Duplex: alterum quidem natura exanime, cuius duo sunt
genera; vnum terrestre, alteru̅ aquaticum: hoc succinu̅, &
ambarrum, caeteraque maris excrementa: illud lapides ac metallica continet:
alterum genus dicitur vitae priuatione, vt stirpes excisae & animantium
cadauera.
Th. Quotuplex est corpus animatum? M. Duplex, animal & planta: na̅
, seu plan [134] tanimal
vtriusque particeps, eius est speciei, qua maxime praestat, vt de hermaphroditis
siue androgynis dicitur: ac tametsi non veniant simpliciu̅ appellatione,
nihilominus ratio doctrinae postulat, inter simplicia censeri, cùm optima ratio
diuidendi sit in : & ex simplicium natura mista
facillime intelligantur.
Th. Quot sunt genera plantarum? M. Duo quidem summa, scilicet arbor &
herba: & vtraque frugifera aut infrugifera, & vtriusque
qua̅plurimae species: nam frutices ad arborum genus, suffrutices, quae
Graeci vocant, ad genus herbarum commodius est
referri: quae sola caulicis magnitudine iudicantur: alioqui si plura duobus
genera constituantur, disciplinam conturbari necesse est, cùm herbae quaedam non
in , aut frutices, sed in arbores excrescant, vt
ricinus, saluia, althaea & pleraque alia.
Th. Quotuplex est animal? M. Duplex, intelligens & brutum.
Th. Quotuplex est animal intelligens? M. Duplex, coeleste & sublunare.
Th. Quotuplex est animal coeleste? M. Duplex, visibile & inuisibile:
huius generis sunt Angeli (Ezech. c. I. & 10.
An gelos vocat animalia & rotas coelestes moueri scribit ab eo
Spiritu que̅ intus hube̅t. Basil???s quo que Angelos vocat animaelia
cor ??? & Abraha̅ A ben, Esta, coelos ration???les esse tradit
Au gustin??? lib. 12. conseßio. coelos intel lectualem creaturam
appellat.) coelestes ac coeli: illius stellae errantes &
inerrantes.
Th. Quotuplex est animal intellige̅s sublunare? M. Duplex, visibile, vt homo:
& inuisibile, vt mentes cadaueribus humanis superstites, &
Angeli sublunares vtriusque naturae.
Th. Quotuplex est brutum? M. Duplex, terrestre & aquatile hoc rursus
duplex, scilicet vo [135] latile,& natatile,
quonia̅ ab aquis aues emerserunt ac prodierunt.
Th. Quotuplex est volatile? M. Duplex, scilicet pennatum & implume: hoc
rursus duplex est, insectum volans & vespertilio.
Th. Quotuplex est pennatum? M. Quadruplex, scilicet rapax, aquaticum,
pulueraceum, oscine, pamphagum, & cuiusque generis variae species quae
suo loco explicabuntur.
Th. Quotuplex est natatile? M. Duplex, scabrum, & laeue: hoc item ossatum
& exosse: illud squameum, testaceum, crustaceum, spiculatum, &
quamplurimae cuiusque generis species.
Th. Cur piscium fossile genus omittis? M. Quia tametsi quibusdam locis
effodiantur, vt in (Plinius & Theophrastus ita
scribu̅t.) Ponto, non magis tamen ad scientiam, quae semper est
rerum certiorum, trahi debet, quàm quae casu nascuntur, vt monstra.
Th. Quotuplex est terrestre? M. Duplex, exangue & sanguineum: illud omnia
quae repunt insectorum genera continet: sanguineum verò duplex, ouiparum,
& viuiparum. Illud omnia serpentium, praeter viperam, & maximam
partem insectorum reptilium complectitur.
Th. Quotuplex est viuiparum? M. Duplex, ruminans, non ruminans. Quod ruminat est
excorne, vt camelus, & leporum genus: aut cornigerum: hoc rursus
pillosum est, aut lanigerum: hoc item ouilia, illud caprilia & bubula
complectitur: bubulum autem domesticum est, aut syluestre: hoc Vros &
Bisontes: illud [136] bonues & Bubalos complectitur.
Th. Quotuplex est genus caprile? M. Duplex: aut enim domesticum est, aut ferum:
postremi generis sunt Rupricaprae, Ibices, Damae, Cerui.
Th. Quotuplex est no̅ ruminantium genus? M, Duplex fissum vngula, vt sus,
equus, ferus: non fissum vngula duplex est, scilicet digitatum &
solidipes: huius duo sunt genera, dentibus exertum, vt Elephas, &
Hippopotamus: & de̅tibus planum, vt equus, asinus, &
monstrum duplex ex vtroque genitum: digitatorum species sunt leo, tigris,
panthera, lupus, linx, vrsa, canis, vulpes, melis, feles, mus.
Th. An his generibus omnia naturae corpora continentur? M. Quid ni? Ea tamen quae
arte & natura fiunt, non nisi simplicium appellatione continentur, quae
monstris animantium & stirpium adulteriis similia sunt, vt charta, ac
lanificiorum & sericeorum species, quaeque ex lapidum ac metallicorum
confusionibus conflantur, quae tametsi ex corporibus naruralibus fiant, sunt
tamen extra naturae disciplinam.
Th. Sed cum accidentia sine corporibus, & corpora sine accidentibus
omnino subsistere non possint, cur à corporibus accidentia diuellis? M. Vtraque
eodem entis genere conclusimus: sed quoniam substantia corporea tota ratione
differt ab accidentibus incorporeis, seorsum de vtrisque disserendum est: nec
tamen de omnibus, vt initio disputationis huius admonuimus.
|| [137]
Th. Perge igitur, si placet, accidentium genera diuisione complecti, vt quid sit
naturale ac materiae immersum, quidve consentaneum aut dissentaneum sit, penitus
intelligatur? M. Architas quidem Tarenti princeps, naturae vniuersitatem decem
generibus co̅cluserat, sic tamen vt nullum genus commune illis tribueret: at
cum vnus sit mundus, vna rerum omnium, quae amplissimo sinu mundi coercentur,
vniuersitas, tum corporum, tum etia̅ accidentium: ita necesse est vnum
omnium rerum constituere praedicamentum, ens scilicet: eiusque duo genera
facere, scilicet corpus & accidens.
Th. Quid est accidens? M. Est ens naturale quod substantiae accedit, &
cuius ope existit.
Th. Quotuplex est accidens? M. Duplex, quantitas & qualitas.
Th. Cur non plura genera constituis? M. Quia duobus his generibus caetera
continentur, nam loci ac temporis spatium quis dubitet quantitatis genere
coerceri? actio verò & passio, situs & habitus, ipsaque relata,
nihil aliud quàm qualitatem denotare possunt.
Th. Cur igitur Stoici praedicamenta quatuor, Plotinus quinque, Architas decem
constituunt? M. Non qua quisque auctoritate scripserit, sed quid rationi
co̅sentaneum sit dispiciendum nobis est. Nam quod Stoici, vnum, alterum,
quietem & motum, quasi summa genera rerum statuunt, non solúm
distributio illa altera sui parte deficit, sed etiam altera redundat: quoniam
contraria semper sub eodem genere concludi necesse est: sunt autem con [138] traria vnum & alterum, item contraria
quies & motus.
Th. Quotuplex est quantitas? M. Duplex, continua & discreta.
Th. Quid est continua quantitas? M. Cuius partes sunt simul.
Th. Quid est discreta? M. Cuius partes diuisae numeris habentur.
Th. In quibus rebus continua quantitas versatur? M. In corporea longitudine,
latitudine, profunditate, & spatio temporum ac locorum.
Th. Quotuplex est corpus quantitate differens? M. Duplex, perfectum, &
imperfectum.
Th. Quid est perfectum corpus? M. Cuius superficies vsquequaque sunt aequales.
Th. Quot sunt corpora perfecta? M. Sex, globus, tetraedrum, hexaedrum, octaedrum,
dodecaedrum, icosaedrum: caetera sunt imperfecta.
Th. Quae sunt differentiae locorum? M. Sex, sursum, deorsum, antè, retrò,
dextrorsum, sinistrorsum.
Th. Quae sunt differe̅tiae temporis? M. Praeteritum, & futurum, quae
instanti sine momento indiuisibili copulantur.
Th. Quid est qualitas? M. Qua res quaeque qualis dicitur.
Th. Quotuplex est qualitas? M. Duplex, intellectualis & sensibilis: haec
item duplex, extrinseca & intrinseca.
Th. Circa quae versatur qualitas sensibilis extrinseca? M. Circa sensuum
passiones & actiones: gustu quidem percipiuntur sapores, [139] olfactu odores, auditu soni, visu colores, hoc etiam sensu
iudicatur lux, figura, motus ad locum & quies. Tactu denique iudicatur
caliditas, frigiditas, humiditas, siccitas, grauitas, leuitas, scabrities,
leuigatio, statio, mobilitas.
Th. Quotuplex est qualitas sensibilis intrinseca? M. Duplex, vna quidem animae
propria: altera corporis & animae communis: at que haec in firma
valetudine, tobore, velocitate, totiusque formae dignitate: quibus
opponu̅tur morbus, imbecillitas, tarditas, deformitas.
Th. Quibus generibus animae qualitates continentur? M. Duobus: primum genus
naturale est, alterum voluntarium: hoc item in duobus versatur, scilicet in
appetitu ac declinatione: & vtrumque affectionem, aut habitum parit, seu
laudabilem, seu vitiosum. Naturalis autem animae qualitas, omnino est à
voluntate discreta: huius generis sunt attractio, vegetatio, ingestio,
congestio, digestio, regestio, distributio alimenti, & in partes
assimilatio.
Th. In quo versatur declinatio? M. In fuga mali veri aut apparentis, putà doloris
corpus & animam cruciantis: appetitio verò est boni veri vel apparentis,
cuius fruitio voluptatem affert ac delectationem animum delinientem: ex his
amor, ex illis odium ingeneratur: caetera quae ad laudabiles & vitiosos
animae affectus & habitus pertinent, aliena sunt ab hac disciplina,
& à nobis libello (In libello, quod nulla
virtus in medio sit ac de vera foe licitate vi???tutu̅ omnium
n???tura.) singulari comprehensa.
Th. Placetne pulcherrimam hanc vniuer [140] sitatis
partiumque singularum descriptionem eo quo proposuisti ordine aperi???e, vt
mundi conditorem illu̅ ac procuratorem sapientissimum, quantum quidem fieri
poterit, cognoscamus, & ea cognitione in eius vnius amorem toto impetu
feramur? M. Nihil est quod libentius faciam, non modo vt naturae architectum
amplectamur & amemus, verumetiam, vt eius infinitam pote̅tiam,
boni???atem, sapientiam omnibus laudationum generibus prosequamur. Ob id enim
solùm in hanc lucem venimus, vt illius cognitione ac fruitione beari possimus.
Qui verò de natura disputationes sic instituunt, vt naturae parentis
obliuiscantur, ne illi summa impietate obligantur: cùm omnes de natura
disputationes ad hunc finem potissimum debeant referri.
Th. Initio dixisti à facilioribus auspicandum esse, id est, à simplicioribus, vt
quidem coepisti simplicissimis vltimum naturae principiu̅ consequentibus
causis, à materia, inqua̅, & forma, ex quibus mundi corpus hoc
physicu̅ omnium maximum existit: cuius partitionem à summis generibus ad
media, ab his ad infimas species exhibuisti, num etiam indiuidua, id est,
corpora ipsa physica sensibus subiicies? M. Pythagoras in indiuiduis consistere
iubebat: quoniam omnis scientia est vniuersorum, nulla (Arist. li. ???Metaph.) singularium esse potest: & quemadmodum
nulla est Dei scientia, quoniam actu est insinitus; neque enim Socratis venatio
illuc progreditur, sed in eo conquiescit: ita in singularibus acquiescendum est,
quoniam successione sunt infinita [141] semper sui
dissimilia, non quidem forma sed accidentium varietate: quorum consideratio
imperitis affert sensibilem cognitionem, quam nostri intuitiuam, appellant:
peritis autem certiorem rerum disciplina perceptarum confirmationem. Ex quo
quidem intelligitur artes omnes ac scientias à sensibili (lib. 1. Me taphysi. & 2. Posterior. Analyric.
& 8. Physic.) cognitione coepisse, quam synthesim vocant:
artes vero perceptas & cognitas ratione ac methodo, id est, tradi oportere, scilicet, à simplicioribus, &
vniuersalibus, ad indiuidua & composita: sed rerum naturalium scientiam
conquirentibus, circulari quadam ratione vtendum est, vt à carceribus ad metam,
& à meta ad carceres redeamus, nec (d???scësum. ???scensum). semper , sed etiam
meditemur, & naturae thesauros rerum
singularium in aere, in aquis, in terris, sub terras scrutemur, nec tam auribus
quam oculis aslentiamur. Videmus enim quosdam de natura non tam accuratè, quam
decuit scripsisse, quòd nullam rerum singularium experientiam haberent.
Th. Num aurium sensus certior est quam oculorum? M. Ita quidem cùm vera
narrantur, & vt verissima tradantur, ea tamen oculis subiicere oportet,
quoad fieri potest, quia vsus & experientia indocilis est, cum de
sensibilibus agitur: itaque stirpium vires, sapores odores, colores, figuram,
& merallorum ac fossilium naturam, & animantium dissectiones
intueri oportet eos qui rerum naturalium scientiam se adepturos confidunt.
Th. Quemadmodum igitur elementa con [142] flantur ex
materia & forma, quasi ex literis syllabae, & ex elementis
corpora naturalia, vt ex syllabis dictiones constituuntur: & quoniam à
rudimentis elementorum coepisti, ordo postulat, opinor, vt à primis inchoatisque
naturis ad vltimas perfectasque progrediamur, id est, vt de elementis nunc
disseratur: ac primum illud, quid est elementum. M. Est primum ex materia
& forma concretum naturae rudimentum.
Th. Num etiam haec elementa nostra ex elementis constant? M. Ita quidem plerique
opinantur, & elementum purum in natura nullum existere putant: quod
quidem si verum esset, non essent elementa: sed oporteret ignem aqua, hanc igne,
terram sursum cum aere confusam ab animantibus inspirari: quae cum absurda sint,
& ea ex quibus haec sequuntnr absurda videri necesse est. Erroris huius
occasio praerepta est, ex eo quòd aquam turbidam luto in quinatam, ac terram
humefactam aqua perfusam vident, sed vt modice conquiescat aqua subsidet terra,
& arefacta tellure aqua in vaporem abit.
Th. Qui fit vt elementa tanta contrarietate inter se dissidentia tot seculis
mundi concordiam tueantur? M. Apta colligatio quae est inter ipsa, scilicet
ignis calidissimi cum aere frigidissimo, vtrumque vtrique tenuitate, ac
siccitate congruens: aeris frigidissimi cum aqua humidissima, & vtrique
congruens frigiditas: aquae humidissimae cum terra siccissima, & vtrique
congruens grauitas: sine qua humiditate [143] terrae partes
in atomos ac pulueres dissiparentur, ac sterilitate penitus exarescerent, ab
humore vero colligantur, & foecunditas ingeneratur.
Th. Apertius, si placet, quia non satis intelligo, quemadmodum accerrimi hostes
concordiam tandiu tueri possint, M. Finge tibi quatuor voces, acutissimam quae
ignem subtilissimum, & ardua quaeque loca petentem referat: grauissimam
quae terram: medias autem voces aerem & aquam, ea tamen proportione, vt
quae ratio est terrae ad aerem, eadem sit aquae ad ignem, id est, vtrobique
dupla siue diapason: terrae verò ad aquam, & aeris ad ignem
sesquialtera, seu diapente: postrema aquae ad aerem sesquitertia seu
diatessaron. Vnde suauissimus elementorum perinde vt vocum proportione
consentanea discretarum existit concentus: ac tantùm abest, vt haec elementorum
contrarietas mundi euersionem moliatur, vt ea sublata mundus ruiturus sit: non
aliter quàm acutarum & grauium vocum sublata copulatione, harmonia
omnino sit peritura: aut enim voracissimus ignis omnia consumeret, aut aquis
omnia inundarent, aut gelidissimis frigoribus omnia rigerent: aut terrarum
ariditate stirpes, & animantia interirent.
Th. Quid si terram sub luna in aquarum loco, aquam in terrae sedibus
constituamus, num erit eadem harmonia cùm sint eadem elementa? M. Perinde
futurum est, vt si quatuor
|| [144]
(Binarim numero??? simple???ßim??? ignem: ternarius ???
spißtor aerem: qua ternarius a quam: sena ri??? maxime: ompositus, ac solus
inter digitos perfectus ter ram. inter 2. & 3. dia pente, vt et
???am inter 4. 6. inter 2. & 4. diapason, vt inter 3. & 6.
postremo inter 3. & 4. diatessaron.)
numeros. 2. 3. 4. 6. harmonica ???portione dispositos, & concordes
co̅mutatis locis ita co̅fundamus. 3. 6. 4. 2. qui nec Arithmetica̅,
nec Geometrica̅ continua̅, nec Harmonica̅ proportione̅ tueantur.
Quòd si terram aquarum loco, & igne̅ sub aere collocaueris hac
ratione 3. 2. 6. 4. proportionem quide̅ Geometricam habiturus es, non tamen
continuam, sed disiunctam, nusquam vero Harmonicam.
Th. Quid opus erat quatuor elementorum corporibus, cùm tria sufficère videantur?
si enim Harmoniam consectamur, ea tribus numeris 2. 3. 4. constat, scilicet,
diapente primi ad secundum, diateslaron secundi ad quartum, diapason quarti ad
primum. M. Tres numeri ad proportionem nullo modo sufficiant, nisi medius bis
assumatur, quoniam proportio ex duabus rationibus, ratio ex duabus quantitatibus
aut consonantiis conflatur. Ac tametsi medius trium numerorum bis repetatur,
systema tamen nullum coalescit, nisi quartus addatur. Et quoniam elementaris
natura corpus est solidum, ita ex numeris solidis existit: numeros autem solidos
duobus mediis coagmentari ac necti necesse est, vt vlla proportione coalescunt.
Nam inter 8. qui binarii solidus est, ac 27. ternarii, duo sunt medii,
proportionales scilicet 12. & 18. nec plures esse, nec pauciores
possunt. Hoc quide̅ postremum Platonis est commenrum in Timaeo: sed numeri
sic ab eo dispositi Geometricam quidem proportionem [145] habent, harmonicam verò nullam, quam superioribus numeris expressimus.
Th. Haec quidem non minùs mirabilis est quàm iucunda ex elementis inter se
discrepantibus mundi harmonia concors: nunc elementi cuiusque vim &
naturam si placet explica: & quoniam ignis omnium simplicissimus est,
& in vniuersa natura efficacissimus, ab eo primum auspicemur. M. Quando
formae abditae latent, quae cuiusque rei maximè propria sunt, quasi formas
explicare necesle est, alioqui nullam vllius rei definitionem consequeremur. Est
igitur ignis elementum omnium simplicissimum, purissimum, tenuissimu̅,
calidissimum, lucidissimum, leuissimum, voracissimum, efficacissimum, quae cùm
sint accidentia, ignis differentiam seu formam insitam non explicant, quia
proprio nomine caret.
Th. Num coelestis ac syderea natura simplicior est ac purior igne? M. Id fieri
non potest, alioqui coelum esset elementum: ac tametsi syderum natura eadem sit
quae (Dionys. in coelesti hierach. c. 15. tradit
proprietates ignis 29. quas angelici naturis c???uenire scribit Albert.
Magnitrac. 9. q. 33. tom. 2. at Sara phi Angelorum nobilißimi appellantur à
??? id est, comburere.) coelestis, nam quod Aristoteles crassiorem
orbis partem stellam definit, ferendum est: sed quod aliam materiam, aliam ab
elementis essentiam coelum definit, partim refutatum à nobis est libro
superiore, partim etiam libro sexto pleniùs refelletur: sed si vlla coniectura
disserendum est, Hebraeorum philosophi, qui naturae arcana diuinitùs hauserunt,
omnium optimè coelos ex aquis & ignibus constare tradunt, à nominis
propria significatione ab ignis & aquae
coagmentatione deriuari, quasi , & .
|| [146]
Nam cùm Hebraeorum lingua naturalis sit, hominum generi diuinitùs concessa,
caeterae verò artificiales, & naturalis illius imitatrices: sic nomina
rebus pro natura cuiusque indita fuisse consentaneum est. Et certè Galenus cùm
calidi animantibus innati naturam explicaret, ex igne & aqua temperatum
quiddam aptissimè definire visus est. Nam si coelestia sydera, ipsi??? coeli
ignea omnino natura constarent, mundus hic incendiis pridem deflagrauisset, in
tanta coelestium corporum multitudine ac magnitudine: nec videtur ignis
elementum per sese sine subiecto vsquam substare: quare nec sydera, si ex
ignibus tantum coaluissent.
Th. Cur ergo ignis non definiatur calor intensissimus? cùm non modò motu, sed
etiam radiorum solo cursu, vel attritu corporum solidiorum ignis eliciatur. M.
Hanc definitionem (Refert Cicero lib. 2. de natura
Deor.), Stoici probant, quam etiam Alexander (in lib. de anima.) Aphrodisiensis, & Laurentius (in lib. I. Dialecticae. & vetus interpres li. 3.
de caelo scribit Elementa substa̅tias omnium imperfectissimas
esse.) Valla secuti sunt, qui elementum nihil aliud esse putant, quàm
qualitatem elementi cuiusque maximè propriam: quod quidem si verum esset, nec
ignis elementum esset, nec corpus, nec materia formáve constaret, sed accidens
diceretur: at ignis omnium elemenrotum est efficacissimu̅ ac violentissimum,
quippe nunquam à sua se natura mutari patitur, nisi penitus extinguatur, cùm
caetera elementa sine interitu mutari, vt terra madefieri, aër & aqua
calefieri & rarefieri possint. Idem si demus formas rerum nihl aliud
esse quàm accidentia, non modò formas ipsas sensibus percipi, intendi, remitti,
contrahi, & [147] substantias substantiis accidere
confitendum erit contra Physicorum decreta. Verumetiam accidentium ac
substantiarum naturam omnino confundi.
Th. Non video quamobrem natura confundatur, si quod formam tu appellas, ego
propriu̅ cuiusque rei accidens esse existimem, cùm formas aequè vt
accidentia ex nihilo & oriri & aboriri videamus: nam vt calore
sublato perit ignis, sic humore siccato perit aqua. M. Faciliùs est in aqua
huius argumenti co̅secutionem euertere, quàm in igne: quoniam ignis essentia
tenuior aqua & aëre planè oculos fugit: aquam verò quis corpus esse non
videt? quis etiam ipso tactu non percipit? quòd si naturale corpus est: Profectò
materia & forma co̅stare oportet. Praetereà si aqua purum esset
accidens, locum non occuparet, nec item ignis, quod absurdum esse demonstrant
aquarum elices ac tubuli, quibus aqua sursum contra naturam rapitur quia nihil
corporibus vacuum natura ferre potest. Item ignis in catapultis ac tormentis
bellicis in pyrrhico puluere conceptus, admirabili quodam impetu erumpit, nec
corporum penetratio sequatur, quam abhorret ipsa natura: qualitates verò nullum
occupant locum: quare nec sapor, nec color, nec calor locum vllum occupare
dicuntur: nec ferrum candens grauius est refrigerato.
Th. Cur leuissimum ignem vocas, cùm etia̅ in intimis terrae cauernis
delirescat? M. Quoniam id leuissimum dicitur, quod sursum recta linea rapitur,
nisi corpore densiori, aut alia vi [148] prohibeatur: ita
grauissimum dicitur quod deorsum suo pondere rect à fertur: nisi vis illata, aut
vniuersitatis incolumitas, grauia sursum erigat, leuia deorsum deprimat, caetera
grauia quidem, aut leuia dicuntur : at ignis quantum
cunque deprimatur, suapte vi tamen ac leuitate ex aquis, terris, aere, sursum
euolat, eòque celeriùs quò maior flamma fuerit: contrà quàm aeri accidit, qui
etsi ex aquis emergit, attamen vtres inflati (Iob. cap.
28 Deus vento pondus adiecit.) grauiores fiunt quàm aere vacui: nec
verò ignis in cauernis delitescit, nisi pabulo retineatur: quamquam carbo
& flamma ignitum vel igneum potiùs quiddam est, quàm ignis.
Th. Cur ad incolumitatem vniuersitatis grauissima quaeque sursum rapi, leuissima
deorsum deiici vis? M. Quoniam fuga vacui aquarum molem sursum rapit, vt ex
elicibus ac tubulis intelligitur: nam salus vniuersitatis etiam in eo consistit,
vt omnia corporum plenissima sint: quo sit vt motus ille praeter aquae
singularem naturam, naturae consentaneus sit, vt in Republica bene constituta,
publica commoda priuatis anteponuntur: contrà verò flammas deorsum saepè deprimi
videmus in balistis, ne penetratio corporum sequatur.
Th. Quid est flamma? M. Est fumus pinguis accensus.
Th. Quid est carbo? M. Est terra pinguis accensa.
Th. Num fumus terrestre quidda̅ est, quod à corporibus exhalat? M. Ita
quide̅ scribit (lib. de generat & cotrupt.
2. ca. 1. & c. 4) Aristoteles, sed ratione minimè probabili: na̅
mu [149] tatio fit earum rerum, quae affinitatem inter
se quandam habent: at nihil est igne leuius, rarius, calidius, rapacius,
efficacius: fumus autem pinguis est aptissimum ignis pabulum: non potest igitur
fumus terreum quiddam esse, cùm nihil terra grauius, densius, stupidius,
& ad ignis alimentum ineptius: nam vt terra cinísve oleo, vel adipe
perfusus ignem concipiat, non propterea tamen cinis terráve amburitur, sed
adeps; ac proptereà Plato tria alementa aquam, aerem, & ignem mutuò
transmutari scribit, no̅ tamen terram, quam à soliditate, cubo siue hexaedro
comparat, qui totus triangulis aequilateris constat, nec in aliam figuram mutari
potest: pyramidem verò quam igni, octaedrum quem aquae, eicosaedrum quem aeri
similem facit in scalenos diuidi, ac proptereà vicissim mutabiles esse: quae
argu???è magis quàm verè dicuntur, exe̅plo Democriti, qui sapores
geometricis figuri comparabat: satis enim constar terrarum & aquarum
molem sphaericam habere figuram omnium perfectissimam, quae no̅ modò inter
alia quinque perfecta corpora, sed omnino inter omnia corpora capacissimo
conuenit. (Omnium figurarum
aqualem ambitum habentium capacißima est circularis.).
Th. Qui fit vt fumus caliginosus ac pinguis aere de̅sior, super aerem
purissimum ac tenuissimum efferatur? M. Ex eo intelligitur fieri non posse, vt
fumus terrestris sit, cùm celerrimè ardua quaeque loca petat, & vt
pinguissimum oleum aquae superfluitat, sic fumus aeri.
Th. Cur ita? M. Quonia̅ fumus pinguis sua [150] pte
natura igneus eandem habet rationem ad aera, quam oleum ad aquam, aut vinum
ardens ad oleum, cui superfluitat; propiùs enim abest ab ignea natura, &
longissimè à terra: iam enim pridem terras omnes ignis in cauernis delitescens
absumsisset, si fex illa terrestris in ignem mutari potuisset: quod tamen
Aristoteles quasi verum tradit: quod cùm sit absurdum, sequitur in fumo aere
leuiori terreum nihil inesse.
Th. Superiùs tamen dixisti aquas in aerem, hinc rursus in aquam degenerare? M.
Illa facilitas ortus ac interitus circularis vtriusque elementi non efficit, quò
minùs generatio dici debeat, tametsi Aristoteles permutatione̅, id est, appellat.
Th. Num etiam aer in ignem vertitur? M. Ita quidem si pinguis sit: neque enim
aliter in flammam vertitur, tametsi vehementer calefieri possit.
Th. Cur igitur (in lib. de igne.) Theophrastus
post Aristotelem flammam definit aerem accensum? M. Id quidem minùs aptè quàm
decuit: alioqui flammae ingentes in vrbium ac syluarum deflagrationibus aerem
vniuersum pridem consumpsissent: sed flamma fumus pinguis est accensus: nam
fumus è virentibus herbis, quae nihil habent fuliginis, flammam non corripit,
sed refugit: si qua tamen est exhalatio pinguis in aere, vt interdum aestiuis
diebus, flamma corripitur, aere purgato, eodémque momento extinguitur.
Th. Si flamma extinguitur, quî fieri potest vt ignis elementum in aethere, id
est, super [151] omnes aeris regiones sine alimento
subsistere possit? M. Quia nihil opus alimentis ad nutrienda elementa: na̅
qui in elementari regione, non quidem ignem, sed igneum quiddam tantùm inesse
arbitrantur, consimiliter faciunt, vt qui albedinem in mundo intelligibili,
album verò in alimentari esse aiunt, quo modo ignis aliud nihil esset quàm
accidens: quod anteà refutatum à nobis est: ac tametsi non videtur ignis in
physicis corporibus, inest tamen in omnibus compositis, etiam si plus hic
appareat quàm illic. Argumento sit, quòd omnia corpora motu vehemente calorem,
vehementiore ardorem vehementissimo flamma̅ concipiunt: qui si non esset in
compositis, non ex iis eliceretur: argumento sit quòd ligna arentia citius,
viridia tardius attritu solo inflammantur, & in arentibus lignis pinguia
omniu̅ celerrimè attrita ignem promunt, vt lauri, ficus, nucis, haederae,
oleae, picaeae. Neque enim flamma lege consortij vi syderum illecta humo
attollitur, sed alimenti auida, quod in fumo pingui est, depascitur: nec
propterea restinguitur, sed in superiorem & naturae suae congruentem
locum effertur.
Th. Vsque adeóne latet ignis in corporibus vt eo non vrantur? M. Non solum
potestate, sed actu inest in corporibus, nulla tamen vrendi vis est, nisi motu
excitata: in silice, in pyrrhite lenissimo attritu elicitur: quia plus est in
his quàm in reliquis corporibus, praeterquam in calce, quae aquis modicè perfusa
ardenter vrit, igneam tamen substantiam intueri nemo [152] potest, non magis quàm in stirpibus facultate vrentibus pyrrhetto, euphorbio,
illecebra, pipere, sinapi, tametsi actu frigida sunt: vt etiam feces olei
cedrini, laricini, napthae, sulphurini, ouorum, salis petrae, vitrioli, tartari
cocti, quae aqua respersae inflamma̅tur: nam ignis illic delitescens ad
hostis conspectum, quasi ad bellum excitatur.
Th. Cur ignis agere, terra verò pati dicitur? M. Omnia elementa ab omnibus
patiuntur & agunt vicissim in seipsa ignis maior aqua̅ populatur:
aquae copia ignem exiguum restinguit: ignis etiam à terra suffocatur: terra
haurit aquam: aquarum vis terrae partes diluit: ignis tamen & igni
proximus aer, quò propiùs absunt à coelesti natura, eò maiorem vim adepta sunt
ad agendum: sed actiones omnium efficacissimae à coelestibus corporibus
deriuantur.
Th. Quaenam actio coelestium corporu̅ esse potest in haec elementa? Cùm nulla
sit vis agentis in patientem, nisi seipsa contingant? M. Illud quidem peruagatum
est ab (li. 7. Physic. & libr. 16. de
animalib.) Aristotele, quod interdum verum, saepius tamen falsum
comperies: Si non tangit, inquit, non est actio, non est alteratio: non
sequitur.
Th. Cur non? M. Quoniam extrema eorum quae se tangunt, simul esse oportet, vt
eoru̅ quae continua dicuntur, extrema sunt vnum: at videmus agentia longo
saepe interuallo diuelli ab iis quae patiuntur.
Th. Num is qui attrahit, aut impellit, aut vehit, aut circumagit, mobili corpori
cohaeret: [153] M. Demus id quidem, sed falsum est in
magnete, à quo ferrum: & in succino, à quo palea: & in naptha, à
qua ignis interuallo disiuncta trahuntur: falsum etiam in torpedine, quae
piscatoribus reti, vel etiam virga piscantibus stuporem ac vaecordiam mirabilem
iniicit: falsum item in luna, quae certissimo & constanti motu mare
vniuersum mouet, aere vel immobili, vel etiam contrario ve̅torum impulsu
agitato. Denique actiones à corporibus ad animos, & ab animis ad
corpora, quorum nullam esse contagionem asseuerant, sese continuè ostentat, vt
omittam motus rotarum ac missilium, quibus impressa vis est à mouente: magis
tamen elucet in motu animorum.
Th. Quónam modo? M. Qui hostem videt eminùs, repente commouetur, impallescit,
trepidat, ac toto corpore horret, qui motus animorum ab agente extrinseco in
mentes primùm, ab iis in corpora deriuatur. Ex quibus planum fit saepius falsum
deprehendi, quod illi pro decreto habent, scilicet, agentium &
patientium extrema sese contingere: tametsi saepe verum est, vt ignis nos
calefacit aqua vel aere calefacto, aut alio corpore intercedente, putà metallo,
vel lapide.
Th. Cur metalla liquefacta vrunt ardentiùs quàm flamma ignis? M. Nihil vrit
ardentiùs igne: sed ardentius ignis vrit in ligno, quàm in culmo, & in
metallo, quàm in ligno: & quò quicque corpus densius est, eò ardentiùs
inflammatur. Est enim placitum illud in natura perpetuu̅, semper in causa
efficiente maiorem [154] vim inesse quàm in effectis, quod
satis ad rem accommodatè dici solet: Propter vnumquodque tale, & illud
magis: hoc si calefit ab igne metallum, calidior est ignis metallo: in quo
fallitur (lib. 2. c. 2. de partib. anima.)
Aristoreles, qui aquam feruentem igne exiguo calidiorem esse scribit: semper
enim ignis calidior est aqua, oleo, metallo feruentissimo, cum haec paulo
momento frigore concrescant: ignis verò semper sui similis sit, haec per
accidens tantùm, & ab igne quem intus habet ardentius vrit conceptus in
corpore denso quam tenui: plurimum enim refert quicquam natura, id est, ex sese
calidum sit, an casu calescat, alterius ope & adiumento.
Th. An etiam illud verum est quod à plerisque iactatur, corpora quò magis ab
ignibus incaluerunt, eo fieri leuiora? M. Fal???um esse experientia docet: sed
quae ab ignibus diminutionem sui patiuntur, necesse est pondus amittere, vt aqua
quae in vaporem euanescit.
Th. Cur ignis extinguitur aut languescit ad solem, aqua verò calida ocyus ad
solem refrigeratur, quàm in vmbra gelida? M. Ob ea quae nunc diximus, scilicet
contraria contrariis opposita magis ac magis sese ostentare, ac vim exerere
suam, quàm similibus coniuncta:
Th. Cur intimi terrarum recessus perpetuis ignibus flagrant, ac potissimum vltra
citra???ue Tropicos? M. Quia rigens extrinsecus aer cohibet terrae hiatus,
& calores ad centrum cogit: hiantibus verò terris retorridis ignea vis
exhalat: ac proptereà subterranea loca aestate quidem gelida sunt, hyeme verò
calidissima: [155] ipsi??? homines extra quidem frigent,
intus calent hyeme: aestate interiora frigida sentiuntur, exteriora calent:
Th. Cur vlcera, tumores, fluxiones, pestes, morsus à canibus rabidis, ac morbi
quamplurimi, qui nec purgationibus sanari, nec sectionibus possunt, igneo
cautere curantur, adeò vt si quis frustulum funiculi incensum brachio imponat
quousque deuri possit, sanatur? M. Certè quidem incurabile esse constat, in quit
Hippocrates, quod ignibus curari nequit, quoniam diuina quaedam huius elementi
vis est, quae nihil impurum ferre potest: argumento sit quod etiam cineribus
deustis sordes omnes aqua superfusa eluuntur: & in tota Graecia
vsitatissimum est etia̅ febres quascunque ignis adustione curari.
Th. Quid ignibus proximum? M. Aër leuitate ac tenuitate quodam modo igni similis.
Th. Quid est aer? M. Spirabile ac frigidissimu̅ omnium elementum.
Th. Ad quid spirabile? M. Ad refrigera̅dum, & siccandum: est enim
illa natura animabilis ac spirabilis omni animantium generi, quibus pulmo datus
est ad inspirandum, tributa.
Th. Cur igitur Academici, (Aristos in meteoris lib. 4.
& lib. 2. de generatio. & corrup.) Peripatetici
& Arabicae Philosophiae princeps Auerroes (Thesir. tract. 3. c. I. & Zoar cap. 4.), aerem calidum
& humidum esse tradunt? M. Inuereratus est error eorum, qui aerem cum
aqua & igne no̅ aliter copulari posse putarunt (Plato in Timeo. Arist. in lib. de munda ad
Alexan.), quàm si qualitatis vrrinsque particeps esset: est autem aqua
humidissima, ignis calidissimus, ob id aerèm calidum humidum pronunciarunt, cùm
tamen sit frigidissimus ac siccus: conue [156] nit
igitur vtrique elemento, frigiditate quidem cum aqua, siccitate, ac tenuitate
cum igne.
Th. Cur siccum aerem esse iudicas? M. Quia quò veheme̅tius mouetur, eò
celerius exsiccat.
Th. Cur frigidissimum? M. Quia non solùm media sui regione, qua maximè qualitas
elementi cuiusque perspicitur, nubes, vapores, niues, grandines concrescunt,
verum etiam eò frigidior (Hippocrates lib. 2. de
diaeta. Alexan, lib I problamat. 3. & Aristot. in lib. de
mundo.) est, quò violentius agitatur, cùm caetera quò magis agitata
fuerint, eò magis incalescant & maxima sui parte ignem solo motu
concipiant, vt quidem (Proble. 16 sectione 25.)
Aristoteles confitetur: sed in eo fallitur quòd aquam excipit: cùm vnicuique
planum sit, mare tempestatibus eò calidius fieri, quò violentiùs iactatum
fuerit: ac proptereà puteales aquas gelidissimas Equizones agitant, vt motu
calefiant, quò minùs iumentis nocere possint: quo argumento & maris
efferuescentia à motu nullum efficiacius est.
Th. Sensus quidem aquas, ac caetera copora motu calefieri docet, no̅
tame̅ video, an aer motu refrigeretur. M. Hoc facilè pecipi potest: na̅
si ab ore leniter spiraueris aerem, è pulmonibus calidissimis, calidum senties:
sin vehementius & ore angusto, vt aer violentius ab ore angusto exileat,
frigidum percipies: nec aliam ob causam auster à regionibus calore ardentibus si
leniter flauerit, australem calorem retinebit, sin viole̅ntiùs, frigefaciet.
Th. Non possunt vni elemento duae qualitates in summo gradu tribui, ac multò
minùs duae qualitates (Arist. lib. 1. c. I. de generat.
animal.) contrariae, vt calidum & frigidum, humidum &
siccum: aer autem Platonis & A [157] ristotelis opinione calidus & humidissimus est, quo igitur modo
siccus & frigidissimus esle potest? M. Vno errore posito, innumerabiles
consequuntur: aquam enim esse humidissimam ex eo perspicuum fit, quòd amissa
humiditate perit, calefacta non perit: ergo si summa humiditas aquae insita sit,
summa caliditas igni, summa siccitas terrae, profectò summam frigiditatem aeri
tribui necesse est: in qua sententia fuit Galenus, (lib. I. cap 8. & 30. de taculcat. simplic. medicament. &
lib. 2. de temporamentis.), Medicorum post Hippocratem facilè
princeps, Hippocratis ac Stoicorum sententiam secutus (li. 2. c. 20. de facult. si ??? pliciú medicament. Cicero lib. 2. de natura
deorum. Plutarchus in lib. de primo frigido. primus Hippocrat. ita scripsit
lib. 2. de diaeta.)
Th. Quid absurdi sequatur, si demus aerem humidissimum & calidum esse? M.
Tam mul ta, vt quid maximè, non facilè dicipossit: primùm si aer calidus
& humidus esset, cùm igni proximus sit facilè in flammaretur: deinde
calidi & humidi aeris natura putredines ac populares mobor continuè
excitaret, cùm vel leniter spirantibus austris qui aerem humectant &
calefaciu̅t, cadauera ominia repe̅te putresca̅t, ac morbi putres
generentur: quinetiam animantia omnia tabescerent, ac paulò momento interirent:
quippe calor igneus in corde conceptus nulla inspiratione aut respiratione
temperari, nec à pulmonibus refrigerari posse: at neque vapor in nubes, aut
niues, aut grandines vnquam concrescerent, sed ab aeris calore dissiparentur: at
confitetur (Proble. 20. parte 25.) Aristoteles,
quod etiamnum Auicenna confirmat, nu̅quam aera putrescere, quo nullum
frigiditatis aut siccitatis argumentum maius esse potest: nam quò vehementiùs
agitatur, eò magis refrige [158] rat &
exsiccat, vt etiamnum rustici facile sentiunt: At stuporis est, inquit Galenus
(lib. 2. de te̅per??? me̅ tis & li.
I. c. 8. & 30. de f???cult. sim plic. medicam.), ad qualitates
elementorum cognoscendas certiorem sensibus ipsis iudicem adhibere, temetsi
demonstratio persoicua sit.
Th. Cedo igitur demonstrationem? M. Id maximè omnium frigidum est, euius vi at
potestare caetera frigefiunt, rigent, & gelu concrescunt: aëris autem vi
ac potestate caetera frigefiunt, rigent, & concrescunt: igitur aër
omnium maximè frigidus est: aëris autem vi ac potestate, niues, grandines,
metalla rigent & concrescunt, maximè tamen aquarum superficies in
stagnis & fluminibus quà patent aeri, non in fundo.
Th. Num aqua propterea frigidissima iudicatur, quòd vtcunque ab ignibus calefiat,
semper tamen refrigescit? M. idem iudicandum esset de lapidibus metallis,
stirpibus, & omni liquorum genere, quorum maxima pars potestate
calidissima est, ac tametsi ab igne calefiant, attamen momentò ab aere
refrigerantur, vt etiam vinum ardens, quo nihil calidius fieri potest, quod per
se nun quam actu frigefieret, nisi aer ambiens frigidus esset.
Th. Cùm aer sit frigidissimus cur no̅ congelatur (Nunquam congelari ???eribi??? Arist. lib. 3. de generat. &
corrupt.) M. Theophrastus (lib. 5. cap. 20 de cau
sis plantarum.) congelari putar, cùm quaerit quamobrem aer congelatur,
an ob tenuitatem, an ob crassitiem. Sed opin???one fallitur: nam cùm caetera
gelu concrescant ab aere, fleri nequit, vt aer gelu concrescat, non magis quàm
ignis, à quo caetera vruntur, a seipso vri nullo modo potest: cuius ratio
pete̅da est à na [159] tura, quae non patitur, vt
vna & eadem res ag??? & patiatur à seipsa, Sed quaerendum erat,
an aqua concrescat ab aeris tenuitate, an verò ab eius crassitie? Si aer
congelari posset, densissimus fieret, vt aqua concreta cogitur in sese, ac minus
loci occupat quàm liquida: esset etiam aerstabilis, vt aqua, lutum, ac caetera
quae concrescun???nam aer quò densior fit ac nebulosior, eò magis frigora
remitruntur, contrà quam putat Theoprastus (lib. 5. c.
20. de causis plan.): & quantò tenuior ac purior fit aquilone
spirante, eò magis omnia gelu rigent: argumento sit quòd in locis aquaticis ac
maritimis aer tepidior sit, siue à calore coelesti, siue ab aquis vento
iactatis, quo motu vehementer incalescunt, & calefactae calentes
exhalant vapores. Quod cùm in Angliam venissem, satis apertè comperi, hanc vnam
esse causam; quamobrem regio illa ad Aquilonem posita temperarior sit à
frigoribus quàm Gallia, vbi Iuppiter serotinus ac matutinus senibus &
aegrotantibus exitialis est: nusquam tamen in Anglia, in qua etiam greges
& armenta sub dio pariunt, ac stabulantur.
Th. Cur aquarum superficiem in paludibus ac fluminibus profundis concrescere
dixisti, non tamen in fundo? M. Quia spirantibus ab Aquilone ventis, cùm omnia
gelu obriguêre, vada interiora fluminum ab aeris contactu & ventis
omnibus libera nunquam gelu concrescunt: id enim certissimum toti piscium generi
exitium afferret, tunc enim vada calentia petu̅t, quibus hyeme fouentur.
Th. Quid est ventus? M. Aeris motus, (Plutarchus in
placitis Philosophorum.) Est [160] enim
antiquissima eáque optima ventorum definitio: à qua tamen (lib. 2, cap. 8 Metecor. & in Topicis.)
Ariftoteles nulla probabili ratione discessit, nec attulit meliorem.
Th. Quotuplex est ventus? M. Duplex, naturalis & violentus.
Th. Quid est ventus naturalis? M. Qui statis natura temporibus excitatur.
Th. Quid est ventus violentus? M. Qui praeter consuetum naturae tenorem &
ordinë daemonum vi ac potestate, aut fuga vacui cietur.
Th. Cur à daemonibus potiùs quàm ab exhalatione. M. Quoniam exhalatio naturalis
est, quae sine violentia cietur: nihil autem naturale violentum es???e potest:
at interdum videmus procellarum ac tempestatum vi syluas deiici, aedificia
subrui, naues turbinum vorticibus in orbem adactas submergi, arbores
excelsissimas ac amplissimas in orbem contorqueri ac reuelli, contra ventorum
naturam, quorum nec orbicularis est motus, nec grauis, nec violentus: saepius
ingentia saxa, trabes, animantia in sublime ferri, turres sedibus moueri:
quinetiam suus cuiusque regionis ventus quidam est peculiaris ac proprius, vt
Seneca ex antiquorum animaduersionibus notauit: quod satis est argumenti, bonos
genios singulis in regionibus aeris moderatores, ad in columitatem animantium ac
frugum: atque etiam malos esse perturbatores, ad vltionem reposcendam: quaedam
enim prouinciae ventis saepius ac veheme̅tius agitantur, vt Gallia,
Noruegia, Anglia, Lybia, Circassia.
Th. Num verius est ab exhalatione calida [161] sicca partem
aeris moueri, quae motu obliquo sibi proximam deinceps commoueat? M. Ita quidem
(lib. 2 cap. 8. Meteo. & lib. 7.
Physic.) Aristoreli videtur, qui mouens ac mobile simul esse asseuerat:
sed hoc superiús argumentis necessariis confutatum est: illud autem non miuùs
absurdum est.
Th. Curita? M. Quia nihil à seipso moueri confitentur, quasi quodam naturae
certissimo decreto: esset enim vnum & idem simul semel in actu &
potentia secundum idem: at ventus est aeris motus quem ab exhalatione cieri
scribit: at exhalatio nihil est aliud quàm fumus vel aer calefactus, aut
prodiens à locis calidis: igitur aer à seipso mouetur.
Th. Quid prohibet aerem ab exhalatione exorta è terrae cauernis aerem proximum
commouere? M. Rarefieret potiùs quàm moueretur, vt ad motum animantium etia̅
si violentissimè moueantur, vix vllo modo aeris motus percipitur: multò minùs ab
exhalatione lenissima, insensibili, mollissima, rarissima, tantae
te̅pestates ac procellae cierentur. Quis aute̅ obliquo motu exhalationem
ferri dicat, nisi plane coecus? Nam leuia suapte natura seorsum rapiuntur, nihil
est autem post ignem leuius fumo, qui etiam si crassus ac fuliginosus sit,
sursum tamen abripitur: quantò magis leuissimae illae exhalationes quae omnino
sensum fugiunt? Oporteret igitur ventos omnes recta linea sursum moueri, non
obliquo motu: quamquam si exhalationes perspicacissimam oculorum aciem fugiunt,
quibus argumentis probari poteft ab exhalatione aërem commoueri?
|| [162]
Th. Cedo clariorem demonstrationem. M. Omnis exhalatio sursum sua leuitate
fertur: ventus obliquo motu ac saepe deorsum deiicitur: non est igitur ventus ab
exhalatione. Item, omnis exhalatio est calida sicca: venti frigidissimi sunt:
non igitur ab exhalation??? venti oriuntur. Item, si ventorum origo esset ab
exbalatione, ventorum vis maxima perciperetur, quò maior est exhalationum copia:
at aestate calidissima qua terris vndique hiantibus exhalationum maxima est
copia, tunc summa est tranquillitas aëris: igitur non est exhalatio causa
efficiens ventorum. Hoc autem (Arist. lib. 7.
Physic.) Aristoteles ipse confitetur, quòd scilicet ab ardoribus aestiuis
venti conquiescunt: atque ob id etiam meridianam tranquillitatem cieri putat.
Postremum est illud, quicquid mouetur, ab alio mouetur: ventus est aëris motus:
ergo ab alio quàm ab aëre moueri oportet: at exhalatio est aer fumosus: non ergo
cietur ab exhalatione ventus. Nam quod ait Aristoteles, fluctum a fluctu, sic
aerem ab aere pelli, captiosum est: nam vt musculi manum mouent, manus arcum
intendit, arcus sagittam impellit, ita fluctum fluctus impellit, sed primum
fluctum ab alio quàm à fluctu, scilicet ab aere, aerem ab alio moueri oportet,
vt musculos ab anima principio motus cieri necesse est.
Th. Cur facilius est falsas opininiones ac sententias euertere, quàm veras
stabilire? M. Ratio duplex est, primùm quia facilius est destruere quàm
construere: deinde falsum de vnaquaquere infinitis modis dici potest, ve [163] rum autem vno tantùm modo: vt vna recta linea
est omnium breuissima ab extremo ad extremum, circa quam hinc & illinc
innumerabiles obliquae ducuntur. Ventorum autem origo, ac ratio omnium rerum
quae sunt in natura obscurissima est, & ad statuendum difficillima, quia
vix, ac ne vix quidein daemonum potestatem veteres Philosophi attigerunt, at ne
essentiam quidem plerique suspicantur: tametsi Democritus, Heraclitus, Plato;
Porphyrius, Iamblichus, Plotinus, Proculus, daemones vbique esse confitentur:
vel, vt M. Tullius scribit, hunc aerem plenissimum esse immortaliu̅
animorum: alios quidem beneficos siue , alios maleficos
, siue vltores appellari: quinetiam Democritus à
diis precandum esle dicebat, vt boni nobis occurrerent. Aristoteles etiam
daemonas esse (In Metap.) confitetur, nihil
tamen de illorum eslentia ac potestare tradit: at nihil est otiosum in natura,
nihil frustra: oportet igitur eos propriis actionibs implicari: omnes autem
actiones de rebus diuinis sunt, aut naturalibus, aut humanis: ex quo sequitur
daemonum vim aut in diuinis laudibus & cultu, aut in naturae causis
& effectionibus, siue coeleftibus, siue elementaribus, aut in bonorum
procuranda salute & vltione malorum, atque omnino in ciuitatibus,
imperiís??? moderantis occupari: quaru̅ nihil est.
Th. An daemonum disputatio ad naturae disciplinam spectat? M. Si daemones
corporei sunt, vt omnes Theologi ac Philosophi tradu̅t, ad naturae
considerationem pertinent: corpo [164] reos esse non
authoritate, sed rationibus necessariis (lib. 5.
infrà.) demonstrabitur. Sed ne à proposita ventorum quaetione discedamus,
inco̅tantia facit quò minùs certa disciplina de ventis habeatur: nihil autem
ventorum motu magis varium esse potest. Itaque cùm Auerroës, nec Philosophos
Medicis, de ventorum originibus, nec in???r se ipsos conueniri animaduerteret,
nec suam probabili ratione tueri poslet sententiam, ad extremum, Si haec,
inquit, non satisfaciunt, nihil habeo rationi consentaneum. Mihi tamen propius
intuenti ratio ventorum duplex esse videtur, vna quidem ordinaria, quae à sole
originem habet, altera singularis, quae cuiusque regio nis propria est, atque
hanc daemonum impulsu cieri necesse est, vt exemplis certioribus deinceps
intelligetur. Diuina quidem authoritas deesse non potest: cùm enim admirabilia
Dei facta narrantur, illud imprimis explicari solet: Qui (Psal 103.) facit angelos suos ventos vel flatus,
id enim significat, vox Hebraea: & alibi, qui
(Psal. 135. Exodi. 12.) promit ventos de
thesauris suis.
Th. Quibus argumentis probari potest aëris moderatorem esse solem? M. Ex eo
maximè quòd ferè venrus spirat sole oriente ab Ortu, occidente ab Occasu: rursus
noctes sunt diebus tranquilliores, quia maior vis est radiorum super
Horizon???em quàm sub Horizonte. Item cùm sol declinat ad Austrum hyeme, ventos
excitat Australes: cùm aestate ad Aquilonem recurrit, Aquilonios ciet: cùm
AEquatoris circulum subit Fauonios & Subsolanos: denique venti ferè à
dextris ad sinistra solis in modum [165] feruntur: &
quoniam haec saepius accidunt, ad solis motum referenda videntur, vt mari vniuer
si motum ordinarium à motu lunae pendere demonstrabitur.
Th. Cur non eadem est motus aeris cöstantia quae Oceani, cùm eadem sit certitudo
motus solis, quae est ipsius lunae? M. Ad vniuersitatis salutem id fieri minimè
dubium est, ex eo???ue conficitur aliunde quàm à sole pendere extraordinarios
aeris motus: nam si continuè flarent Austri mensibus hybernis, non modò murium
& insectorum vis, sed etiam morbi putres ac populares terras
infestarent. Item si Aquilones hyeme, vel diebus triginta continuè spirarent,
nisi terra niuibus contecta esset, frugum ac stirpium interitus citra tropicü
sequeretur, atque etiam animantium in regionibus citra quinquagesimum ab
AEquatore gradum.
Th. Quis ordo ventorum naturae consentaneus est? M. Fauonii quidem
temperatissimi, quos ab auium reditu Auiarios vocant, primo vere leniter vbique
flare incipiunt, vt terrae tepescant. Sequuntur Subsolani sicciores, &
calidiores, sole Taurum subeunte, quibus terrarum vis florida foras prodit:
deinde Aquilones frigidissimi, qui quod caeteris certiores sunt, , siue Anniuersarios Graeci appellarunt: spirant autem
ardenti aestate ad refrigeria, id??? diebus ad summum quadraginta: pòst Africus
calidus humidus, Aquiloni contrarius, Virginis exortu: quem sequitur Corus
frigidus humidus, à quo morbi populares fugantur, ac salutares imbres frugibus
infunduntur: horum [166] aurem quàm caeterorum constantia
maior est sole Scorpionem subeunte: ac propterea mensem illum Hebraei, &
Chaldaei Bul appellant, id est, diluuium (li. 1. Reg.
c. 6. vers. ???7. nam vox diluuium
fignificat.), non solùm quia eo mense terras omnes aquae texerunt, sed
etia̅ quod eluuiones singulares eo te̅pore contingere
co̅sueueru̅t. Postremi sunt Australes calidi, qui frigora hiberna
moderato calore contemperare solent: haecira nisi regio singularem ventu̅
habeat, quo naturae vis, & ordinarius motus ventorum mutatur: vt in
Gallia Narbonensi flät Altani saepius: sic enim ab incolis appellari Plinius
scribit: nunc etiam vulgus Aura̅, quem Latini Vulturnum, Graeci vocant
Argesten, qui alibi leniter, illic violentissimè spirat, nec patitur altiùs
aedificari. Atque hunc ferè desinentem excipit contrarius Corus, quem incolae
Cerram seu Circium (Vulgus Cerre vocat. à
Circio.) vocant, nihilo violentiorem Altano: quamquam vniuersae Galliae
communis est ac frequentissimus, Galernam vulgus appellat, cui Augustus pater
altaribus erectis sacra fecit, cùm in Gallia didicisset ab incolis ventum hunc
regioni valdè salutarem esse: tametsi gregibus & armentis noxius sit,
quibus locis polus circa gradum quinquagesimum assurgit: nocet autem maximè
vitulis recenter natis: ac propterea Picardia scoriatorem vitulorum appellat
Corum, quoniam illic vitulos qui Coro spirante nascuntur, nisi caedas, aut breui
moriuntur, aut inutiles in Belgia futuri sunt.
Th. Quî fieri potest, vt venti quida̅ sint humidi & calidi, cùm
superiùs dixeris, aerem suaptè natura frigidissimum ac siccissimum esse? [167] M. Ita verò nisi ab ignibus, vel sole calefiat,
& à regionibus aquaticis ac palustribus humorem contrahat, ac naturam
parte sui quadam mutet: mam Aquilones Affricam imbribus madefaciunt, quoniam
maria latissima subeunres humorem eliciunt: Austris verò flantibus in AEthiopia
aquae gelu concrescunt, vt quidem Fr. Aluaresius in AEthiopicis scribit: quod
etiamnum Aristoteles (in Probl. vbi agit de ventis.
Problem. 18. & 22. & 26. & 45.) antea
scripserat: quare quod (lib. 2. Meteor. c. 2.)
Auerroes (lib. 2. cap. 2. ibidem.) Aristotelem
secutus ventum calidum siccum pronunciat, fallitur. Superiùs demonstratum est,
aerem natura frigidum ac siccum esse: illi verò calidum humidissimum aërem
definiunt, ventum tamen calidum & siccum esse: at quò violentiùs
mouetur, eò frigidiorem esse constat, etiam si à regionibus calidissimis
spirauerit: minùs tamen frigefacere quàm si ab Aquilone frigido flaret: si
Austri leniter flauerint, calidi sentiuntur: quia calorem à regionibus calidis
inuehere consueuerunt. Quare quod (in libro de morb???
sacro.) Hippocrates ac Celsus (lib. 12. cap.
1.) abhorrent Austros, ad regiones quae sunt citra tropicum Cancri
referendum est. Orientales verò & Occidentales tametsi stabilius
temperamentum retinent, nam hi vbique ferè humidiores, illi sicciores
percipiuntur, nihilominus tamen regionis cuiusque sua quae dam est temperies: vt
Mexica regio in Cancro ventis fere semper perflatur: at quandiu sol Cancrum,
Leonem, & Virginem percurrit, imbres à solis occasu ad mediam vsque
noctem grauissimae totam regionem irrigant (vide
Histor. Indiarum.), quibus temporibus spirant Aquilones &
Africi, & reli [168] quum anni tempus illic
imbribus vacuum est: eadem vis grauissimarum imbrium sole Cancrum dubeunte
AEthiopiam perluit, ac Nilum humefacit, cu̅ aridissimi ac frigidissimi
Aquilones Europam & Asiam exsiccant.
Th. Cur igitur Homerus quattuor tantùm ventos (vide
Strab.) enumerat? M. Quia vehementiores ab effectis denotabant,
scilicet Aquilonem, Africum, Corum & Eurum: post Homerum Athenienses
quattuor à cardinibus ac decumanis lenius spirantes adiecerunt superioribus, ac
super turrim octogonam erexerunt statuam, aeneam concauam versatilem, quae
agitata ventum flantem indice virga vitruuius. denotaret. Posteri quattuor
addiderunt: nostri denique sexdecim, quinetiam nautae numerum duplicantes duos
ac triginta constituerunt: sed qui subtiliùs certiorem numerum exigere volet,
totidem reperiet, quot sunt in Horizontis superficie gradus, id eft, 360.
Th. Quantus est Horizontis visibilis ambitus? M. In aequabili aquarum ac terrarum
facie octaginta circiter & octo milliaribus definitur.
Th. Cur ita? M. Quia visus in aquarum aut terrarum superficie conuexa non superat
milliaria 14. quod spatium duplicatum efficit diametrum visibilis Horizontis,
aquarum aut terrarum in???ae quali globo: iam vero triplicata diametro
septimáque sui parte addita, existit ambitus Hirozontis viquequaque visum
finientis: quod spatium per 360. diuisum, relinquit spatium venti cuiusque à
proximo 244. [169] passuum in aquarum aut terrarum visibili
globo: qua diuisione nostri non vtuntur: si tamen ventorum sectionem sequamur,
interuallum cuiusque venti à proximo inaequabili Horizonte futura est passuum
7333. si verò, vt nautae solent constituamus, interuallum cuiusque erit 4888.
passuum. Atque haec postrema diuisio est Augurum (Plin. li. 2.) Hetruscorum, qui coelum in 16. templa diuidebant, vt
auium volatus, ac dira faustáque imprecarentur.
Th. Cur venti qua exoriuntur imbecilliores sunt. M. Vt omnium rerum, sic ventorum
exigua sunt initia, quae paulatim accipiunt incrementum: & vt capita
fluminum angusta sunt, ostiis latissima: sic aeris motus eò maior est quò
longiùs progreditur, & lucernarum exitus clarior, & animantium
vis in extremo spiritu maior.
(???) Th. Quousque ventorum vis, nebulae, nubes,
imbres, grandines, niues, coruscationes, fulgura, tonitrua, procellae, turbines,
lapides, ranunculi in aere generantur? M. Sunt qui regionem aeris in qua haec
gignuntur, finiant milliaribus á terra 288. repugnante experientia rerum
magistra, ac veterum Philosophorum consensu, qui vix duobus à terra milliaribus
spatium illud definierunt. Possidonius ad summum tribus (Plin. lib. 2. c. 23.).
Th. Cur haec altiùs non concrescere putarunt? M. Ex altissimis montibus in quorum
verticibus nullo flatu cineres disturbantur, nullis made fiunt imbribus, vt
compertum est [170] in Olympo Tessaliae monte, ac Pico
Tenarifes insulae, qui tamen à vertice ad imum, vix habent tria milliaria ad
perpendiculum: nam Dicaearchus (Suidas in Dicae???cho.
& Plin. l. 2. c. 65. Plutar chus tame̅ in vita P???uli AEmylii
tribuitillud Xen???gorae de Olympomonte, ac Geometrasaffi??? ma???e scribi:
nec mare profundiùs. nec montes altiùs quàm decemstadiis exurgere. id est.
passibus 1250.) maximus Geometra Pelion Graeciae montem altissimum,
mille duce̅tos & quinquaginta passus, nec plures ad perpendiculum
habere deprehendit.
Th. An igitur interuallum à terris ad lunam, quod capere dicitur milliaria
115000. ventis, imbribus, ac tempestatibus vacuum est? M. Ita quidem esse, ratio
conuincit, ac veteres ipsi significarunt, cùm dicerent furias à Iunone aeris:
praeside, quò minùs in coelum volarent, prohiberi, id est, ab illis potestatibus
quae superiorem aeris regionem imperio maiore moderantur: hinc deiectio fulminum
ac praefteris contra naturalem ignis motum.
Th. Cur vnde nubes priùs euanescunt, inde venti spirare solent? M. Effectus est
causae antecedentis, vento scilicet nubes illinc dispellente.
Th. Cur à maiore insula nauigantes ventorum vim maiorem percipiunt, quàm ab
insula minore? M. An quia solis radii in maiore terrarrum spatio, & in
solido corpore vehementiùs, & in terra potiùs quàm in aqua molli,
& corpore mobili radiorum vim dissipante, agere consueuerunt.
Th. Cur lenis Auster imbres effundit? M. Id quidem in Europa: quoniam ab Affrica
ventus spirans vapores à Mediterraneo mari aduehit, qui si flau̅erit
violentiùs, non modò vapores dissipat, sed etiam exsiccat, quò minùs in nubes [171] cogantur: in quo etiam diuina sapientia perspicitur,
nam nisi calor ventorum Australium imbribus modicè refrigeraretur, cùm leniter
spirant omnia putredine corrumperentur: cum autem violentior est, frigidior ac
siccior fit.
Th. An venti contrarii simul conspirare possunt? M. Plerique negant, sed sensus
eos conuincit: tunc enim maximae existunt procellae cùm motus contrarios à
causis contrariis cieri videamus: ex quo intelligitur alterum quidem ventum
naturalem, alterum esse volentum: id autem planum fit, cùm in regione inferiore
Caecias spirat, in superiore ventus illi oppositus: quod vulgus re non percepta
Caeciam nubes allicere putat: quod tam alienum est à natura, quàm si quis
spirare ac respirare simul ac semel se posse dicat. Ex quo arguitur, non modò
ventorum co̅trarius motus, sed etiam fieri nullo modo posse, vt ventus ab
exhalatione orriatur.
Th. Qui sunt venti praeter naturam? M. Qui non à sole, sed à geniis excitantur,
vt ecnephiae, typhones, praesteres, turbines ignei qui praeter naturalem aeris
motum elementa conturbant: inde fit, vt ante procellas appareant ignes huc illuc
vagantes: interdum genii ventum naturalem sequntur, sed vehementiùs impellunt,
interdum etiam opposita vi retundunt.
Th. Quónam modo? M. Id faciliùs in Oceano perspicitur, in quo luna maris motum
continuo fluxu ac refluxu tuetur, etiam aere, tranquillo, si tamen aer leni motu
agitatur, Oceanum quoque suo motu adiuuat: sin vehe [172] mentiùs aer commouetur, mare fluctibus intumescit, sed tum
vehementissimè cùm praeter naturam ordinario ac naturali motui aeris &
Oceani contrarius ventus fuerit, quia tunc mare triplici motu agitatur, scilicet
à luna, deinde à sole aerem ordinario motu excitante, postremò turbinum ac
geniorum impulsu contra vim ventorum naturalium simul conspira̅tium ad
procellas excitandas: huc enim pertinet illud Maronis:
Luctantes ventos tempestatés??? sonoras.
Th. Cur tacta rupe Cyrenaica, aut lapidis iactu in antrum Dalmaticum, aut in
Pyrenaeum lacum, aut commotis lapidibus altatis quod est in monte Sacone inter
Pyrenaeos, rapidissimae tempestates ac procellae grandines, tomitrua, fulmina
derepentè exoriuntur: M. Id quidem saepissimè experti sunt incolae, ac proptereà
peregrinos illuc euntes admonent, ne missilia proiiciant in lacum Pyrenaeum,
néve lapides altaris quod extructrum est in (Altaribus
characteres incogniti sunt incisi. & latinis literis haec verba. NE
QviD IN MONTE SACONE.) Sacone, sedibus dimoueant, capitis subiecta
poena: quàm plerique cùm spreuissent calamitates agris maximas intulerunt. Cuius
causa vera aut verisimilis nulla afferri potest, quàm daemonum vis ac potestas.
Th. Sed mirabilius est illud, quòd si cadauer ex AEgyptiorum sepulchris erutum
nauibus aliò transuehatur, violentissimae tempestates tamdiu nauim iactant
quousque demergatur, aut cadauer in mare proiiciatur, aut iactum fecerint
vectores: vndénam illa vis procellarum? M. Id quidem experientia tam diuturna
com [173] probatum est, vt legibus nauticis
AEgyptiorum naufragii damna ferantii, quorum exercitores aut serui cadauera,
quae Plinius funera medicata vocat, capsis abdiderint, vt nauibus transueherent,
Momiam vulgus appellat: sunt enim illa cadauera suauissimis ac incidentibus
aromatis sic exsiccata, vt saccari Cretici durissimi colorem ac duritiem imitari
videantur fasciolis telarum tenuium multis inuolucris complicatarum omnino
tecta, vacuatis visceribus & inaurata cute: nihil enim à putredine aut
aerugine diutiùs conseruat quàm aurum. Intus autem Isidis imagines pro
visceribus reconditas habent: ac talium quidem cadauerum sepulchra sunt infinita
in arena purissima & aridissima, ac potissimum sub pyramidibus, quae
sunt innumerabiles: quibus vim medicalem plerique inesse tantam at bitrantur, vt
propterea sepulchra effodiant. Certè quidem Franciscus I. Rex Francorum Momiam
illam quocunque iret, deuehi curabat, quasi morborum omnium singulare
medicamentum. Hoc igitur daemonum potestate fieri nemo nisi valde stupidus
dubitare potest.
Th. An quia execrata sunt illa cadauera quae Isidis idola prae se ferunt? An verò
daemones sua cadauera furtis eripi nolunt? M. Dubium quidem est: illud tamen
verisimilius est, propter eius execrationem, qui sepulchrum violauit contingere.
Est enim ab antiquissima memoria perceptum & cognitum, propter vnius
execrationem tempestates ac procellas ventis conspirantibus in mari excitari:
atque ob id [174] sortem iacere consueuerant, vt eum in quem
sors cecidisset, demerger e̅t: tunc (Ion. ca.
1.) repente venti remittebantur.
Th. At incredibile mihi videtur tantam vim daemonum esse, vt terrarum molem,
syluas, vrbes, aedificia, tanto impetu diruant? M. Imò verò incredibilius est ac
praeter rationem, & communem sensum, á lenissima & insensibili
afferri posse, vt non modò mare vastissimum, sed etiam terram succutere possit:
nam
Terribili motu solidas vrbes, turrésque caducas.
Ciuibus attonitis immani sorbet hiatu
Terra, vel horrendo mugitu verberat auras,
Faucibus elisis, vt alibi carmine (in prooe libri de
motu terrae, Gallicè promul gato à Nicolao De liutes.) lusimus.
Th. Nihil mirum debet videri si terra discedit ac dehiscit: id enim fit, ne
corporum penetratio sequatur, vt videmus in tormentis bellicis globos
grauissimos tanto impetu erumpere, vt breui momento duo milliaria percurrant, si
canna vel balista longa sit pedes 20. M. Esset illud quidem probabile, quod de
terrarum motu scribit Aristoteles (in Meteoris.)
ab aere terris incluso ac erumpente fieri, hac enim ratione fit, vt turres ac
moenia supposito puluere sulphureo ac nitroso concussa subruantur: sed tatis
angustiis contineri, ac tam arctè concludi oportet, vt ne minima quidem rima
aeri patêre possit aditus: alioqui puluerea vis nulla futura est, vt satis
intelligunt, qui cuniculis actis muros deiiciunt. Quo igitur modo fieri possit,
vt aer sponte deor???um contra naturam densissimus [175] cogatur sub terras? quod enim terrae cauernas aer implet, id fit fuga vacui,
quae omninò contraria est corporum penetrationi: at fuga vacui efficit aerem
tenuissimum, vt qui terrae motum prohiberet potiùs quàm ciere posset.
Th. Cur non possit fumus, etiam sub terras abignibus conceptus, id efficere
natura, quod arte hominis efficiunt? M. Quoniam homines repugnante natura
naturae vim afferunt. Praeterea tellus montana vbique fere spongiosa est: vbi
verò rupibus & saxis solidior, aerem nullo modo admittere potest: item
aer conclusus, quia leuissimus recta linea, sursum fertur, ac ingenti fumo ad
nubes vsque aerem complet: contrà verò in terrae motu summa puritas, tenuitas,
& tranquillitas aeris spectatur. Item concussiones terrarum sunt
multiplices ac variae: quos enim Epiclintas vocant ad angulos acutos terram
quatiunt: Chasmatiae, quibus terra subsidet deorsum, nihil sursum expirans:
Rhectae quibus terra perrupta dehiscit: Ostae, terram subuertunt: Palmatiae, per
vibrationes reciprocas, & in vtramque partem inclinantes terram
erigu̅t: Mycetiae mugitu boues, interdum foeminarum acutissimos clamores
imitantur: Brastae ex omnibus terram sursum ad angulos rectos proiiciunt. Illud
etiam omnia omnium sophismata refellit, quod interdum montes quasi calones ac
baiuli sub terra duo triáve milliaria transferunt. Iosephus enim mo̅tem
Hierosolymis proximum in regionem aduersam translatum scribit. Idem apud
Heluetios contigisse autor est Amerbachius, anno [176] M. D.
LXI. cuius portenti Cognetus Gallorum regem per literas admonuit, ac
topographiam misit, quam ipsi non sine admiratione spectauimus: hanc etiam in
libello de terrae motu adscripsit Nicolaus Liber, Syluanectensium Praetor,
singulari vir eruditone, cùm historiam Italicam de terrae motu Ferrariensi
Gallico sermone reddidisset. Item consulibus L. Sylla, & Q. Pompeio duo
montes in (Iulius Obseque̅s c. 116.) agro
Mutinensi magno crepitu inter se concurrerunt, assultantes ac recedentes.
Th. Clarissima est ac omnium sermonibus peruulgata historia, eóque admirabilior
quò (anno 1573. Nouer???bri mense.) Ferraria in
planissimo agro sita est, vsquequaque aquis irriguo. M. Hoc etiam certissimum
est argumentum ab aere & exhalatione terribilem illum Ferrariensis Vrbis
& agri mo???um accidere non potuisse. Itaque ab aquis factum nonnulli
scripsêre, quod Aristoteli nunquam venerat in mentem: quoniam quae causae aeri
tribuuntur, aquis conuenire nullo modo possunt. Et quidem aquas maximo impetu
sursum erumpere oportuisset, ac vrbem ipsam inundare, cum vel è syringa longiore
recta linea sursum aquam impelli videamus altiùs interdum pedibus sexaginta.
Postremò terrarum motus ingentes regionum maximarum tractus longissimos
concutiunt: vt eo anno quo Annibal in Italiam ingressus est, terra quinquagies
ac septies (Plinius & Iulius
Obseque̅s.) contremuit, Item anno Christi M. D. XLV. Europa pene tota
mense Septembri terrae motibus concussa est. Item anno M. D. LXXX. Gallia
& Anglia maxima [177] sui parte tantos terrarum motus
sensit, vt etiam in ???xio freto nauigantes concussionem, mari turbato,
perceperint, vbi nullus erat aëri locus. Illud etiam animaduersione dignum est,
quòd si terrae motus ab aëre aut expiratione in terrarum visceribus concepta
fieret, id maximè hibernis temporibus contingere videremus, quibus terra ab
aquarum concretione conclusa & constipata, expirationes cohibere solet:
contrà tamen fit, vt maximi terrae motus ferè semper sub autumnum accidant, quo
tempore tellus aestiuis exhalationib. est omnino vacuata. Nam Ferrariensis
concussio ingens idib. Nouemb. anno Christi M. D. XIIII. coepit. Et Europae
motus quem superiùs diximus, contigit mense Seprembri. Eodem mense Vrbs
Constantinopolis labe discedens tredecim hominum millia vno hausit hiatu. Eodem
mense rursus terra discessit in eadem vrbe anno Christi M. CCCC. LXXIX.
Th. Si daemones mouent ac turbant aëra, maria, terras: si terrent animos
fulminibus, niuibus, nimbis, rempestatibus, ventis, grandinibus, terrae
motionibus, fremitibus, tonitruis, imbribus cruentis, repentinis hiatibus,
facibus flagrantibus, ac portentorum inopinato concursu, restat illud
quaerendum, an daemonum, siue geniorum actiones sint naturales? M. Ita quidem
scriptum reliquit Theophrastus Paracelsus, qui cum daemionibus diu familiariter
vixisse dicitur, vt eius scripta quodammodo significant: inde pestis quaedam
Magiae naturalis imperitorum mentes inuasit, de qua quoniam ali [178] bi copiosè scripsimus, nihil hoc loco
disserendum nobis vidertur: illud tantùm, diuinas & humanas actiones
voluntarias esse: vt superiùs demonstratum est: geniorum verò seu daemonum
diuina potentia cohiberi, vt nihil moliantur iniussi: quo fit, vt nec procellae,
nec fulmina, nec morbi populares, nec terrarum labes, ordinarias &
naturae congruentes habeant causas aut effectiones.
Th. Non igitur ad naturam pertinet disputatio de natura geniorum. M. Eatenus
pertinet, quatenus refellendae sunt opiniones eorum, qui quàm ad genios,
referre, confiteri. Certè quidem Heraclitus primùm, deinde Theophrastus,
& Plutarchus pulcherrima quaeque arcana hominibus abdita esse
scripserunt, quòd nihil sensibus, at ne sensibus quidem, aut perspicuis
effectionibus credendum arbitrarentur (Plutarchus in fi
ne Marij Coriolani. Proculus in lib. de anima & daemone.) At
quantò modestiùs Hippocrates, cùm popularium morborum causas &
curationes penitus ignoraret, qui tamen de natura caeteris certiùs scripsisse
dicitur Deu̅ ipsum, vt in tragoediis, quasi ad hominum errores explicandos
accire non dubitauit: quem etiam secutus est Galenus, cùm seminis vim
admirabilem intueretur, nec causas videret, scripsit. Sic Auerroes cùm nulla
ratione causas coelestium rerum explicare posset, diuinum numen opposuit. Nec
aliter Plinius Castoreos ignes in naturae maiestate abditos latere, &
incerta ratione fieri scripsit. Ecquis verò rationes erueret, cur vaga lumina [197] intempesta nocte discurrant, & volucrum instar
sedem ex sede mutent? cur vocali sono strideant? cur ignes quos Fatuos vocànt
flamma in aere pensili viatores terreant, fugientes sequantur, sequentes in
aquas aut praecipitia deducant, Mihi quidem magis ingenuu̅ videtur de
ignorantia vt si quaeratur quamobrem praeterem ardentem è nubibus violenter
disiectum extinguit acetum superfusum? aut cur typhones leuissimus imber
coercet? Probabile est aceti frigiditatem eximiam in causa esse, cùm
ardente̅ naphtham, aut feces olei laricini, sulphuris, camphorae, aqua
inflammari, aceto, vel vrina, vel cineribus restingui videamus. Sed quoniam me
piget ineptiarum, malo ego de ignorantia confiteri, & vniuersa quae de
fulgure, tonitru, procella praeter naturam fieri videmus, ad geniorum potestatem
referre: leuissimis expir ationibus tribuuntur.
Th. Cur Aquilones noctu, Austri verò interdiu lenius spirant? M. Causam
effectricem nullam video nisi diuinam. Nam si dicamus solem, qui nobis semper
est australis, suo calore vim ventorum retundere, inanis ratio videbitur, cùm
potiùs calore augeri oporreat, si ab exhalatione sicca venti produent: quinetiam
Aquilones interdiu vehementius spirant, eo maximè tempore quo sol aestate
ardentiùs vrit: finem tamen magna vtilitate percipimus, [180] scilicet Dei bonitate factum, vt Aquilones ardorem aestatis diurnum, Austri
verò noctes gelidissimas hyeme contemperarent.
Th. Cur flantibus Aquilonibus citra Cancri tropicum, nec serere, nec plantare,
nec arare, nec vulnera, nec vlcera, sine detrimento aperire licet? M. Quoniam
aer suapte natura frigidissimus, ab Aquilone spirans, magis ac magis refrigerat
ea, quae caloris egent.
Th. Cur sterilitas frugum sequitur si Aquilones flauerint sole Scorpionem
percurrente? M. Quoniam salutares seminibus imbres cohibe̅tur: quo fit, vt
nec semina germinare, & consumi sit necesse ab insectis, quae statis
imbribus interire debuissent. Id autem perspectum est anno M. D. LXXII. quo
aridissimus fuit autumnus, fames ingens secuta est: itaque veteres Hebraei pro
imbribus autumnalibus facere solebant, & à Deo precari, ne
peregrinantium vota exaudirent.
Th. Si ordinarios aeris motus soli, extraordinarios geniis tribuamus, quid fiet
iis, qui Pleiadas, Hyadas, Arcturum, Syrium, Haedos causas esse tempestatum,
imbrium, ardoris, procellarum opinantur? M. In eo certè veterum obseruationem
fallacem deprehendimus, quòd illis syderibus co̅uersiones aeris tribuant,
quas solibus ac regionum varietati tribuere oportuisset. Id autem facilè
iudicatur, quòd ab Hyparchi aetate omnia sydera sedes vno ferè signo mutarunt:
quo fit vt ortus & occasus Heliacus & Chronicus syderum, quem
veteres ha [181] buerunt, nostris aetatibus congruere
nullo modo possit.
Th. Cur non? M. Propter octaui orbis agitationem: ac ne longiùs Hyparchi tempora
repetamus, vnius exemplo omnia colliguntur. Columellae temporibus, Virgiliae seu
Pleïades nonis Maij ortu Heliaco ab Horizo̅te vnà cum sole exoriebantur, id
est, cum parte 26. Arietis Romae, aut 28. Alexandriae: at his temporibus cum
parte decima Tauri exoriuntur. Hoc exemplo omnium syderum ortus & obitus
ab aetate Columellae 14. partibus Zodiaci tardior est. Non potest igitur esse
vlla conuenientia mutationum aeris ad sy dera fixa, ea ratione quam veteres
putarunt: sed haec suo loco pleniùs explicabuntur. Quamquam si Canicula cum
solis ortu ardores excitaret, id potissimum fieri oportuit in illis regionibus,
vbi est Canicula verticalis, id est, in extremis Africae, Asiae Orientalis,
& Bresillianae populis: at tantùm abest, vt eo tempore quo cum sole
exoritur vllum ardorem illic inferat, vt etiam eo tempore vrgeantur frigoribus
& imbribus, quibus tunc maximè Nilus ac Niger, caetera???que flumina
redundant, vt ab historia Hispanorum testatum (Francisc. Aluaresius in Aethiopicis.) habemus. Est igitur à sole
ordinaria ventorum vis, & aeris conuersio ac status solennis. Et
quemadmodum in humano corpore luna iecori prae est ac humoribus: ita quoque sol
cordi ac vitalibus spiritibus: vt luna vniuersum mare moderatur: ita sol aerem,
vt microcosmi ad macrocosmum ratio constare possit. Ac tametsi maria
tempestatibus saepe con [182] turbantur, nihilominus
ordinarium motum ex lunae decursu semper imitantur: sic etiam aer singularium
regionum motum quendam habet peculiarem: ac nihilominus aeris agitatio ordinaria
suum quodam modo seruat tenorem, tametsi difficiliùs animaduertitur, quàm motus
aquarum.
Th. De aeris natura satis, opinor, abundè tu (Dr
AQVA) quidem: sequitur vt de aquarum elemento disseramus: & vt
propositum ordinem teneamus, primùm explica, si placet, quid sit aqua? M. Est
elementum humidissimum.
Th. Si humiditas non est qualitas, neque caliditas erit qualitas: sin est
qualitas, non erit aquae humiditas substantia corporea sed accide̅s? M.
Superiùs demonstratum est aquam esse corpus, & quidem grauissimum,
& à corpore impenetrabile: non est igitur accidens, sed corpus,
& humor vbicunque sit ibi cotpus esse oportet: neque tractum à
caliditate argumentum necessarium est: quia caliditas nihil addit ad corpus,
calefactum incrementi, sed humor additus corpori auget corpus, tum substantia,
tum grauitate, tum loci amplitudine. Nam panis crudus septima sui parte grauior
est cocto, quia septimam corporis humidi partem calor absumit: & quò
magis siccatur, eò leuior sit: quod fieri nullo modo posset, si humor esset
accidens: nec animantium corpora vllum ab humoribus acciperent incrementum.
Quare quod vulgò dici solet, quattuor esse qualitates primas, caliditatem,
frigiditatem, siccitatem, humiditatem: peccatur si humorem putent esse
humiditatem [183] à corpore abstractam, cùm sit aliquid
concretum, vt singulare accidens: sin humiditatem in specie abstracta
intelligant, licebit argumento superiore à siccitate ad humiditatem, quasi
accidens, efficaciter argumentari.
Th. Cur non caetera quoque clementa, perinde vt aqua, pereunt amissa qualitate
propria? M. Id aquae & igni tantùm proprium est: nam si à calore
deseratur ignis, aut ab humiditate aqua, neutrum subsistere potest: at neque
frigiditate amissa perit aer: & amissa siccitate tellus foecundior fit.
Th. At mihi traditum est, caliditatem & siccitatem esse qualitates
actiuas, frigiditatem & humiditatem passiuas. M. Ita quidem Aristoteli
placet, nulla tamen probabili ratione: sed vt qualitas cuiusque subiecti
caeteris praestat, ita quoque agit in imbecilliorem sibi contrariam: &
vt magna vis humoris siccitatem expellit ac vincit: ita frigiditas intensior
calorem extinguit: ex quo fit vt qualitates vicissim agant & patiantur:
sed caeteris aequalibus praestant calida humida, frigidis siccis: quoniam ab his
interitus, ab illis generatio pender: quod enim Heraclitus animas siccas
appellabat coelestes, opinione fallebatur: sunt enim coelestia corpora ex aqua
& igne coagmentata, vt superiùs dictum est.
Th. Cur cùm terra grauior sit aquis, non tamen ab illis obruitur? M. Hîc
Aristoteles haeret, quia confitetur terram aquis circumfusam esse oportere, sed
quadam sui parte retectam ad [184] volatilium &
reptilium salutem: ex quo sequitur primam causam liberè agere, nec vllis naturae
legibus obligari, contrà quàm Aristoteles contendit. At quantò mirabilius est
tertam aquis in aere pensilibus innatare? quàmquam terrae grauitas ad aquam
nullius scriptis est aut ratione demonstrata: aquam intelligo non pluuialem,
quae leuior, nec marinam, quae grauior est, sed fontanam, aut puteanam
purissimam.
Th. Quae grauitatis aquae ac terrae proportio est? M. Si aeneo ponderis vasculo,
quo mercatores vtuntur, aquae dulcis grauitatem ponderibus minutissimis
acceperis, deinde aqua effusa puluerem terrae tenuissimum &
exsiccatissimum vasculo imposueris, ac vehementer depresseris, (Proportia grauitatiis ???cintis, a quae dulcu, aqua
salsae, terrae salis. Cin??? 72. A. qua dulcis 74 Aqua salsa 90. Ter
???ficca 92. Salmars num 106.) percipies eandem esse rationem tergrae
ad aquam, quae est 92. ad 74. vel vt 16. ad 13. nam humida terra non est terra,
sed aquae ac terrae coagulum. Illud tamen animaduersione dignum est, quòd
ignibus exsiccata, vel bis cocta tellus grauior est, quàm quae vnam pertulit
coctionem. Cinis tamen leuior est aqua trigesimasexta parte sui, & aquis
impositus natat, quousque aqua imbutus fundum petat, & eius grauitas ad
terram ea est, quae 14. ad 16. ex quo apparet quod anteà diximus, cinerem à
terra longè differre: quia tellus est elementum sua materia & forma
constans: cinis verò fex est elementarium corporum ignibus ambustorum, &
quasi materia prima sua forma spoliata.
|| [185]
Th. Si tellus grauior est aqua, qui fieri potest, vt ab aquis sustineatur? M.
Eadem verè granitas aquae marinae ac terrae: nam huius ad illam ea ratio est:
quae 92. ad 90. ad aquam verò dulcem, vt 92. ad 74. terrae ad salem, vt 92. ad
106. Planum est autem terrae glebam in aquas coniectam demergi, sed non necesse
est in toto fieri quod in parte fiat: nam tenuissimum aeris frustulum fundum
aquae petit: discus tamen ex aere fuso maximus & latissimus super
fluitat, tametsi grauior est aqua: ex quo perspicuum fit argumentum illud partis
ad totum, quo vtitur (lib. 2. ca. 13. de coelo.)
Aristoteles, vt doceat terram esse in centro mundi, fallax esse. Minus etiam
probabile est, terram (v Plinius scribit lib. 2. c.
5.) aeris complexu coerceri: ac tametsi terrae gleba, aquis imposita
mergatur, non pro pterea sequitur centrum mundi petere: argumento (N3) sit quod ouum crudum superpositum aquae dulci,
mergitur, sed cùm ad aquam marinam penetrauit, subsistir inter vtrasque aquas
suspensum, vt postea pleniùs disseretur: neque etiamsi vapores ac tenuissimae
terrarum expirationes in sublime ferantur, necesse est ad vsque concaua lunae
attolli.
Th. Id videtur contra naturam fieri, vt grauia deorsum non ferantur. M. Absurdum
esset naturam repugnante natura tamdiu constitisse, aut terram super aquas
fundatam, tot annorum millibus stabilitatem suam tueri potuisse: id autem non
modò (Psal. 24.) sacris literis testarum
habemus, sed etiam experientia comprobatum: sic enim mare terram appetens
& circum [186] fusum claudit, vt vna ex duabus
naturis conflata videatur.
Th. Quousque terrae immerguntur aquis, aut quatenus ex aquis emergunt? M. Id
quidem statuere difficile est: quod enim Plinius terram vniuersam solidam,
& conglobatam media sui parte aquis immersam putat, falsum
deprehenditur, cùm terrarum partes ad omnes mundi plagas auulsae videantur: si
tamen coniecturis locus sit, existimo terrarum in aquas depressionem aequalem
esse ponderi aquaru̅ terras complectentium: vt nauis onusta tantùm
immergitur, quantùm pondus est aquarum quae in ambitu nauis dimensioni cedunt:
nam saepe compertum est, vbi vada maris profundissima percipiuntur, vix excedere
spatium quattuor stadiorum: at montes altiores interdum, octo & viginti
stadiis exurgunt: qua quidem ratione septima terrarum pars aquis immergeretur:
atque illud est opinor arcanum ab Esdra (Esdrae 4. lib.
c. 6. & cap. vltimo, vbi terram aquis innatare scribit. Plinius lib.
2. c. 67. ait verra̅ quasi globum dimidia sui parte mergi, dimidia vcrò
ermergere: sed diuulsae Australes, & Occidentales terrae no̅
vnum esse globum induant.) proditum, vbi aquas septimam terrae partem
occupare scribit: nam absurdum esset septimam partem aquarum ad superficiem
terrarum aquis tectam referre: cùm Geographia & Hydrographia quantùm
quidem nauigationibus diuturnis cognitum est, extrinsecus aequalem ferè
superficiem habere videantur.
Th. Si terrae aquis supernatant, nec ad centrum mundi continuantur, vbinam
anchorae nauium haerent? aut vndenam molybdaena eliceret arenas? M. Anchora
profundiùs iacta, suo pondere nauim sistere potest: terrae verò [187] partes sub aquas immersae littoribus longè protenduntur, vnde
arenam elicit iacta plumbago: sed in altissimo Oceano, proculà terra
nauigantibus, nullus est plumbaginis vsus: quinetiam p???piùs à terra pelagus
sine vado percipitur plurimis (N3) in locis: vt
in eo Pontiloco, qui à profunditate Bathea dicitur: & in freto
Britanniae & Hiberniae: item in sinu Finslandiae, & in mari
Caspio, quod vndiq; terris cingitur, cuius aquae sub tertas in Pontum
euoluuntur. Nec mirum debet videri, si Romae (Anno Vrb
cond. 389. Seruilio Hala & Genutio Consulibus.) in medio foro
terra specu vastissimo collapsa est sine fundo, vnde pestis Vrbem inuasit.
Th. Si tellus aquis sustinetur, cur non fluitat vt naues? M. Propter vastitatem,
& eam quam illi sapiens opifex indidit stabilitatem.
Th. Oporteret igitur minores insulas, quae minus habent ponderis fluitare. M.
Pars (insulie fbuitä??? of ad??? Continouti.)
insularum maxima sub aquas adhaeret continenti, vt Archipelago Echinades
& Cyclades, praeter Delum, item Stoechades & Orcades Scotiae,
ipsaq???; Britannia Galliis, Sicilia Italiae, Baleares Hispaniis, Rhodus Asiae,
Cyprus Syriae, Pharus AEgypto cohaerere sub aquis deprehenduntur iactu
molybdaenarum.
Th. Cur excipis Delum insulam? M. Quia loco moueri compertum est ante cladem
Persarum, obseruationibus (Dionysius Afer, Strabo,
Pomponius Mela.) antiquissimis, vt etiam proditum est de Salamine,
& in lacu Tarquiniensi duae insulae huc illuc feruntur, ventis arbores
quasi vela impellentibus: & ad Cutilias opaca sylua nunquam diu ac noctu
visitur eo [188] dem loco: item in Nymphaeo saltuares
insulae, quae scriptorum (Plinius, Strabo, Dionysius
Afer, Po̅ponius Mela.) consensu vetustas comprobauit.
Th. Qui fit vt natatiles illae insulae non aliquando mergantur? M. Id quibusdam
insulis contigisse constat, non fortunae temeritate, aut impote̅tia naturae,
sed vltione diuina. Iam enim pridem Salaminem & Helicem insulas aquae
forbuerunt, vt verissimè auguratus sit M. Tullius augur, Salaminem prius
interituram, quàm quae ad Salaminem gesta fuerunt.
Th. An verum est, quod à quibusdam Peripateticis iactatum audio, aquas decuplo
maiores esse terra? M. Eius rei vix vlla probabilis ratio esse potest, si pondus
vtriusque intueri voles, cuius differentia exigua est admodum, vt superius
demonstratum est ex aquae dulcis ad terram comparatione, nam aqua marina grauior
est aqua dulci: at oporteret terram decies aqua grauiorem esse, & eandem
aquae ad aerem haberi rationem, cùm tamen aquae vncia in vaporem consumpta
locu̅ centies maiorem quàm aqua occupare possit. Quamquam haec opinio
Peripateticorum Aristotelis sententiam penitus euerteret, scilicet, terram esse
in centro mundi: nam si terra ad mundi centrum continuaretur, vt vel sola terrae
superficies mundi centrum attingeret, omnino terra contegeretur aquis si vel
aquae diameter duplo maior esset diametro terrarum, ex globorum ad diametros
demonstratione certissima colligi potest: nam duplicatus diameter minoris globi,
|| [189]
a. b. efficit globum a. c. d. octies maiorem ad a. b. triplicatus verò diameter
efficeret globu̅ maiorem partibus 26. globo minore: vt. a. c. b. globus
aquarum maior est 26. globo e. d. f. quo igitur modo terrae pars vlla ex aquis
emergeret, si centrum terrae esset in centro mundi positum: si aqua, decies
maior esset terra? cùm in dupla ratione, si terrae diameter sit 7. aquae
diameter 14. cubice ducta efficiunt 343. & 2744. deinde maiore diuiso
per minorem quotiens erit 8. esset igitur aqua maior quàm terra octies.
Th. Geographia nos & Hydrographia docet terras ad Austrum & sub
Arcto latissimè patentes explicari: ac rursus ab Ortu ad Occasus extremos,
eas???ue partibus diuulsas & segregatas esse ex quo intelligitur non
vnam esse continentem, sed plures terrae partes in infulas illuc dispersas. M.
Id quidem necessario co̅fitendum [190] est, aut terram
decies aqua maiorem esse, contrà quàm illi arbitrantur aquam decies esse terra
maiorem: quod absurdum est: videmus enim in vniuersa natura corpora omnium
maxima tenuissimam essentiam habere: minima densissimam. Nihil est: enim auro
de̅sius ac solidius, nihil tam rarum aut exiguum: nihil supremo coelo
grandius, nullum tamen corpus est subtilius: ita quo??? terram aqua solidiorem
& grauiorem aliquantulum, id est, vt 8. ad 9. vel in aqua marina, vt 92.
ad 90. ac tantò minus loci occupare quàm aquas: ac tametsi terrarum superficies
amplior ac vastior est aquarum superficie, interiora tame̅ ad centrum vsque
aquarum pleniora esse necesse est: cùm aquarum ac terrae diameter sit
milliariorum 7440. vt suo loco copiosiùs disseretur: nunc satis est:
demonstratum à nobis, fieri nullo modo posse, vt terra sit in media sede mundi
locata solida, & vndique ipsa in sese nutibus suis conglobata, etiam si
nulla sanctiorum literarum auctoritate niteremur: tametsi aliis etiam rationibus
& argumentis intelligipotest.
Th. Cedo si placet argumenta propter rei dignitatem. (Flu Vu ??? non gru???) M. Nisi tellus aquis supernataret, nec fontes,
nec flumina terras irrigarent
Th. Ego semper ea tractus sum opinione, vt fontes quibus augentur flumina, ab
aere in terrae cauernis coacto, deriuari existimem, quemadmodum in vaporario
guttae stillant. M. Haec Aristotelis opinio derisa iacet: certè fieri nullo modo
potest, at ne cogitari quidem ??? qua̅ta fluunt aquae: nec [191] tamem si momento id fieret, totus elementaris aer suaptè natura
rarissimus ad eam aquarum, quae vel vno die fluunt, abundantiam sussiceret: nec
altissimi Oceani gurgites si vacuare̅tur, tantam vim aquarum capere possent.
Quid autem leuius dici potest, quàm aerem terrae cauernis fuga vacui retentum,
aquas gignere, cùm aquis assiduè fluentibus cauernae nihilominus aere plenae
sint: oporteret enim totu̅ aerem in aquas fluentes liquari: sed me piget
ineptiaru̅. Quanto diuinior est vetustissima sententia, quam primus Thales
Milesius, deinde Plato, Philo, Seneca, Georgius Agricola ex Hebraeorum arcanis
acceptam comprobarunt (Psalmo 24. Ecclesiast. cap 1.
Philo in lib. de múdi opificio, Seneca lib. 3. c. 9. natu. q. Georg. Agric.
lib. 1. de ortu subterraneorum, Esdras lib. 4. cap. vlt. Plin. lib. 2. c.
66. & 67. & 108.) scilicet, fontes ac flumina ab aqua
marina terrae meatus, qui bus percolatur subeunte, ac rursus in Oceanum
refluente deriuari ? Ex quo fit vt maria nec augeantur, nec minuantur. Quam
sententiam diuinis ac naturae legibus consentaneam vnus (lib. 2. c. 2. Meteor.) Aristoteles vt omnia fere
antiquoru̅ placita, conuellere frustrà conatur.
Th. Antiquitatis magna est auctoritas, sed rationibus agere conuenit opinor, cùm
de natura quaeritur. M. Si ab auctoritate desereremur, nihilominus rationes à
nobis allatae suffi cerent: certè infinita fluuiorum multitudo, quae tor
saeculis infinitam vim aquarum in Oceanum infuderu̅t, iampridem mundum hunc
elementare̅ aquis obruissent, ac coelos attigissent, cùm velimbres continui
quadraginta dierum tantas eluuiones effuderint, vt aquae montes altissimos
cubitia quindecim superare̅t. Quanquam sensibus ipsis perceptum est fontes
quamplu [192] rimos aquae dulcis aestum Oceani
sequi, & quae in Alpheum flumen deiecta sunt, long ssimo maris
interuallo, in Arethusa Syracusarum fonte reperiri (Plinius & Pompon us Mela.)
Th. Qui fieri potest, vt tot vbique fontium gelidae perennitates, liquores
perlucidi amnium (Fontinun at fluvio??? causa
???) terrarum visceribus in sublime, atque adeò in ipsis montium
verticibus ac iugis erumpant? M. Hoc argumento veterum sententia magis ac magis
confirmatur: quia grauissimum tetrae pondus quo maria premuntur, non modò in
planis ac patentibus campis, verumetiam supra montium altissimorum iuga cogit
aquas per concauas speluncarum altitudines, per???ue omnes terrarum venas ac
meatus exilire; quinetiam pleraque flumina statim ab ipso fontis capite tanta
vifluunt, vt naues onerarias subuehant, vt quidem in Gallia Ligerellus
Aureliorum.
Th. Si fontes ac flumina de mari deriuantur, quonam modo in altissima iuga
montium fontes scaturiunt, cùm aquae nunquam altius sponte exiliant quàm sit
locus vnde oriuntur? M. Quia montes altissimi aquarum orbe humiliores sunt,
quippe graui terrarum pondere premuntur: ac propterea naues in altum euehi
dicuntur cùm à portu soluunt, & ad portum accedentes descendere: tunc
enim nanigantes facillimè terras humiliore loco depressas intueri poss???nt.
Th. Cur aquae nunquam alitiùs exiliu̅t quàm vnde labuntur? M. No̅ tam
aquarum proprium illud est, quàm cuiuscunque liquoris, superiore [193] parte inferiorem vrgente ac impediente: quòd si altius exiliunt,
quàm sit origo, id fit ne corporase penetrent, aut vacui fuga.
Th. Si aquae altiore globo exurgunt quàm sit tellus, cur non etiam terras
operiunt? M. Operiunt magna sui parte: quod non solum in riuulis, stagnis,
lacubus, fluminibus, sed etiam in Oceano faciliùs quàm in mari Mediterraneo
perspicitur, qui angustioribus carceribus conclusus est; at Oceani aestuaria
latissima sunt, vbi nulla promontoria natura erexit: aestuaria tamen
sapientissimus opifex ita finiuit suis limitibus, vt nunquam nisi iussa
ptaetergrediantur, ad scelerum vltionem, aut quoties maris ac fluminum naturalem
situm ac statum homines commutarunt. Vltionis exemplum singulare est in Antissa,
Tindari, Burrha, Elice, vrbibus maritimis, quas cum ciuibus aquae sorbuerunt:
qui autem nauibus euaserant fluctibus littoris obruti fuere: qui verò aggeres
opposuerunt mari; vt angustioribus finibus cohiberent, grauissimas saepè clades
acceperunt; vt nostra ac patrum memoria Bataui, quibus Oceanus centum amplius
millia iugerum, dissipatis aggeribus, eripuit, ac iure naturali sibi vindicauit:
neque enim contra Deum immortalem, contraque naturae leges vllis aetatibus ac
saeculis praescribi potest. Illud etiam mirabilius est, quòd principes omnes qui
Isthmum Pelopo̅nesi perfodere conati sunt, priùs mortui sunt quàm opus
inchoaretur, vt C. Caesar, Demetrius, Neto; Domitianus.
Th. Quibus legibus maria fluu̅t ac refluunt? [194] M.
Motus ille omnino pendet à luna, vt suo loco intelligetur, explicato lunae motu.
Th. Num verius est maris esse motum quàm lunae, cùm agentes causas praesentes
effectibus esse conueniat? M. Praesentia non significat propinquitatem corporum,
sed vim ac potestatem causarum, etiam si longissimè distent, vt autem fluxus ac
refluxus sit proprius aquarum, fieri non potest, cùm nec lacus, nec flumina eo
motu moueantur. Quod autem Aristoreles (lib. 7. c. 4.
Physicor.) posuit mouens ac mobile simul esse oportere, non eget
refutatione longiore, cùm in magnete, succino, naphtha, torpedine falsum esse
priùs demonstratum sit.
Th. Sed cùm omne agens in extremum per media penetrare necesle sit, cur non luna
ignem, ignis aerem, aer aquam mouebit, vt agentium ordo ac series continua sit,
& naturae congruens? M. Quia corporis cuiusque naturalis vnus est ac
proprius motus: caeteri sunt ab appetitu aut à voluntate in animalibus, aut
violenti ac peregrini in corporibus exanimis, quae si grauia sunt ad centrum
feruntur, si leuia, sursum: aqua verò suapte natura granis effusa recto motu
deorsum fertur: est igitur maris motus peregrinus: eius autem certissimus cum
lunae motu consensus, conuincit ab ea vniuersum mare commoueri, atque saepiùs
quidem contrario ipsius aetis motu atque flatu ventorum.
Th. Num ab ortu ad occasum fertur Oceanus? M. Fieri non potest circulari motu,
nec patitur sinuosus terrarum ac matis situs: sed in [195] omnes mundi plagas, & in omnia littora excurri??? ac recurrit.
Th. At videmus mare Mediterraneum ab ortu ad occasnm ferri, ac magno impetu per
fretum Gaditanum in Oceanum effundi. M. Mare Ponticum, Hellesponticum,
totum???ue Mediterraneum inter medias terras conclusa exitum sibi quaerunt, vt
in Oceanum recipiantur. Nam flumina quae labuntur in Caspium mare cum aquarum
voragine subterranea ex illis carceribus in Pontum recipiuntur, qui etiam terris
conclusus per Hellesponti & Abydenorum freta in Archipelagum, inde per
mediam Europam & Africam ad Herculeum fretum, qua patet exitus,
decurrit: sic Balticum Sueuiae & Scandiae angustiis conclusum Daniae
fretaquaerit, inde in Belgicum fretum à Septentrione ad Austrum rapitur: Oceanus
verò tranquillo coelo si longiùs à terra nauigaueris, quasi vitreus lapis
claritate valdè conspicua immobilis omnino consistit, nec fluxus aut refluxus
percipi potest.
Th. Cur ab Hispania versus ortum aut Septentriones nauigantibus tardior est
cursus qua̅ ab Italia aut Anglia in Hispaniam? M. Propter aquarum vim à
freto Belgico in Meridiem decurrentium: item à freto Hellesponti qua Maeotidis
paludes, & Pontus in Meditetraneum, hinc ad fretum Herculeum euoluitur.
Th. Cur caetera maria praeter Oceanum, fluxum ac refluxum nullum habe̅t, aut
valdè e???guum? M. Quoniam vndique terrarum angustiis conclusa sunt.
|| [196]
Th. Cur tardior aut incitatior est Oceanus aliis atque aliis locis? M. Impetus
fluminum ad ostia decurrentium, quae fluentem Oceanum in aestuaria remorantur,
eamdem in gurgites refluentem accelerant: vbi verò flumina desunt, promontoria
plerisque in locis fluxum coercent.
Th. Quas habet vtilitates Oceani fluxus acrefluxus? M. Propè innumerabiles: tum
ad nauigationis opportunitates, tum ad inuectiones & euectiones, tum ad
littorum appulsus & à littoribus discessus, tum ad sordes eluendas
& putredines cohibendas, tum ad piscationes exercendas, tum ad salinarum
vsus & salis confectionem: denique maris fluxus vim omnium animantium
languentem excitare videtur: & quidem à plerisque nulla animantia maris
accessu expirare dicuntur: quod de hominibus veteres prodiderunt: id tamen
falsum esse opinor, cùm accessus sex horis, ac totidem discessus conficiatur:
facilis autem est eius rei obseruatio, cùm ortu lunae mare fluere incipiat vsque
ad circulum meridianum, deinde luna meridianu̅ praetereunte refluat. Illud
tamen satis exploratum est, ostrea & conchylia, etiam si longissimis
terrarum spatiis à mare absint, accessum efficaciter sentire, & valuarum
hiatu auram marinam haurire, refluente verò mari easdem concludere: quod satis
est argumenti maritimam auram vitalem ac salutarem esse.
Th. Cur maria vomitiones, ac saepius etiam ventris profluuia excitant? M. Id
quidem insuetis nauigare, nec tamen omnibus contingit: [197] septies mari Oceano vectus, nihil tamen eiusmodi passus sum, etiam si
saeuissima procella iactatus, ac ruptis velis extrema pericula subierim: vidi
tamen qui sanguinem vomerent: hoc verò efficit partim purissima natura maris quo
omnia expiari ac purgari creduntur: partim etiam iactatio: nam Lybiae praedones,
vt aurum à viatoribus, quod deglutire solent extorquere possint, lac camelinum
haurire iubent, deinde funibus quas arboribus alligant innixos, iactatione
veheme̅ti vomitum cient, vt aurum cum lacte reuomere cogant: vomitiones
autem in Oceano grauiores sunt quàm in Mediterraneo, ac procellae vehementiores:
quod (in Commentariis belli Gallici.) Caesar
dictator primus scripsit, cùm in Angliam traiecisset, non sine graui exercitus
ac nauium iactura.
Th. Cur aqua marina sereno ac tranquillo coelo limpidior & clarior est
aqua dulci, cùm tamen dulcis leuior sit, ac partium subtiliorum, marina crassior
& grauior? M. Quia mare quò altius à vadis exurgit, eò purius est,
sordibus in littora eiectis: nihil enim sordium ferre potest, quod in littus
no̅ regerat: flumina verò vel motu ventorum, vel proprio fluxu cum turbida
terra miscentur: sed aqua dulcis purgata liquidior est ac supernatat marinam:
inde fit vt in mari faciliùs quàm in fluminibus natari possit, quia densior est
aqua marina.
Th. Vnde maris salsugo? M. (lib. 2. c. 1.
Me???orol.) Aristoteles à terrae commistione, & solis ardore
tennuissima quaeque exhauriente fieri putat, anili certè figmento. Ne??? enim
maris sapor tantùm salsus [198] est, sed etiam amarus, vnde
mare dictum, quasi amarum, ab Hebraea voce (
) marar, id est, amarescere, & Mara fontem amarum (Exod cap. 15.) appellarunt in deserto. At maria
quo longiùs à terra diuelluntur, limpidiora sunt aquis dulcibus: sunt tamen
salsiora ac magis amara quàm quae terris conturbantur ac miscentur: praeterea
oporteret animantium vrinam, & sal fossile in intimis terrae visceribus,
quo radij solis penetrare non possunt, ab aestu solis salsum contrahere saporem,
quod absurdum est.
Th. Atvrinam & sudorem à cruditate salsa dicuntur. M. Ita quidem scribit
(Problem. sectione 23.) Aristoteles à seipso
discrepans: cùm tamen salsissima vrina omnium coctissima sit, vt etiam cineres
coctissimi salsissimi sunt.
Th. Planiùs igitur si placet, cur maris salsugo non fiat à solis ardore, cùm sal
non aliter fieri possit, quàm sole feruenti? M. Illud admitto, salem ab ignibus
vel sole percoqui, aquea qualitate in vapores diffluente: non tamen propterea
sequitur mare salsum fieri à solis ardore: alioqui maris superficies salsissima,
vadum autem quò profundius eò dulcius perciperetur: ac facilè lagena plumbea in
fundum maris demissa, deinde operculo funiculis cohaerentibus detracto, plena
hauriretur aquae dulcis, quo nihil optabilius nautae sibi concedi posse
arbitrarentur: quod tamen experientia diuturna falsum esse compertum est:
tametsi Aristoteles (Proble. ???. sect. 23.)
aliter sentiat repugnante natura, cuius opinionis errore plerique deceptisunt.
Th. Vnde igitur maris salsugo? M. Abeadem [199] efficiente
causa qua Alcali, siue salsula, qua cicer, qua saluia sassa sunt, qua saccarum
dulce, fel amarum: atque in eo summa Creatoris sapientia elucet, qui Ac si
quidem Aristotelis sententia vera esset, lacus ingentes vbi??? terrarum assiduis
ardoribus solis, & quidem ad rectas traiectiones salsuginem tam multis
saeculis contraxissent. At veteres Salaciam Neptuni vxorem vocant, in maris
(Augusti. in lib. de ciuitat. & Festus in
Salacia.) infima parte positam, quam Seruius à salsugine sic appellari
scribit.
Th. Quomodo perceptum est omnibus animantibus ac stirpibus sal inesse? M. Quoniam
ex omni animantium stercore & vrina, item ex onibus stirpium cineribus
sal elicitur filtro, post aquae dulcis infusionem. Nam quod M. Varro scripsit
animam porcis datam esse pro sale, vrbanius quàm veriùs dictum est: nam neque
porcis, neque vllis animantibus vita sine sale diuturna esse potuisset,
quantumcunque animata fuissent.
Th. Qua ratione intellectum est profunda maris superficie salsiora esse? M. Non
modò ratione, sed etiam experientia compertum est: ratione quide̅, quia
salis summa grauitas fundum petit: est enim sal multò grauius terra: tanto???
grauius quantò numerus 106. maior est 92. vel 18. maior 16.???. Siergo particula
terrae fundum maris petit, multò magis sal in profundo maris quàm in superficie
haerebit, aut si totum mare salsum est, quò profundius eo salsius erit: totum
autem salsum esse constat.
|| [200]
Th. Qua experientia cognitum est, aquarum superficiem minus salsam esse quàm
fundum? M. Ab iis qui de salsis fontibus salem ignibus coquunt, priùs enim è
superficie hauriun??? aquas dulces aut minus salsas, quod vt planius intelligant
quantum hauriendum sit, ouum in aquam demittu̅t (???n procul a Burdegala, & in Burgundia.) crudum: quod quidem
mergitur, nec tamen fundum petit, sed ibi consistit pensile vbi aqua salsior
esse incipit: ex quo satis intelligitur aquam marinam in fundo quam in
superficie magis salsam reperiri: superficiem verò quae solis ac syderum
ardoribus exposita est, dulciorem haberi.
Th. Si omnium aquarum fluentium origo est ab Oceano salso, cur pars maxima
dulcis, pars amara, pars acris, aut acerba percipitur? M. Dulcescunt ferè omnes
percolatione terrarum, eo???ue magis quò longius à mari absunt: quod mirum
videri non debet, cùm lagena cerea in mare demersa & obturata, hauriat
aquas minùs falsas: dulcescunt enim percolatione (Arist. lib. 8. cap. 2. de historia animal.) cerae: interdum tamen
aquae metallicis saporibus imbuuntur, vt vim habeant à caeteris aquis alienam,
vt in Piceno lacu & Alliensi fonte Aruernorum, ligna, calamos
quisquilias lapidescere vidimus duarum triumve horarum spatio: nae cui videatur
incredibile quod Plinius de fonte Gnidi (lib. 35.
capit. 13.) narrat, terram in eo lapidescere octimestri spatio:
plurimi fontes ardentissimo calore feruent, tametsi vnius palmae, aut digiti
tantùm interuallo frigidissimi riuuli exiliant, quod non sine admitatione
percepimus ad calentes aquas agri Rhutenorum: [201] fons enim
vberrimè fluens & copiosissimè, feruentes ac planè vrentes aquas
continuè eructar in balneum publicum.
Th. Vnde tantus ardor aquarum feruentium nisi ab ignibus subterraneis? M. Sunt
qui sulphureos ignes cogitant, sed eo ipso refelluntur, quòd aquae illae
feruentes Rhutenorum, & Pyrenaeorum, planè sunt insipidae. Praeterea
tanta vis aquarum tot saeculis affluens ignes, iampridem restinxisset, aut si
tanta flammarum vis sub terris lateret, aquas siccasset, aut terram ipsam
deflagtationibus in cinerem redegisset.
Th. Quid igitur esse putes? M. Iactationem aquarum subterraneam per abrupta loca
& lo̅gissimas catarractas opinor hunc efficere calorem. Argumento
sit quòd mare quantum cunque frigidum sit, nihilominus ventis vehementer
agitatum biduo vel triduo incalescit mirum in modum: nullae tamen procellae
triduum excedunt. Quis igitur dubitet quin mare aqua feruente calidius sit
futurum, si vel dies septem tempestatibus continuis iactaretur? Aliud etiam
argumentum est, quòd nusquam fontes aquae feruentis reperias vbi erumpunt ignes,
vt in Vesuuio, & in AEtna, qui tamen vndique mare cinguntur. Ac tametsi
maxima copia est aquarum calidarum, quae fluunt ab Italiae fontibus: nam qui
curiosiùs illa scripsere paulo minus sexaginta denotarunt, nusquam tame̅
ignes fontibus, nec fontes ignibus misceri comperiuntur.
Th. Cur aqua posteaquam efferbuit ??? [202] frigore
concrescit? M. An quia co̅traria sibi opposita efficacius agunt? an quia
calor partes aquae tenuiores hausit, crassiores reliquit? ob id enim lutum
citius quàm aqua pura congelatur, quia crassius est.
Th. Cur nec aqua marina, cùm sit solidior dulci, nec vinum, nec acetum, nec semen
animalium gelu concrescunt? M. An propter insitum natura, vel acquisitum
calorem? Insitus calor est vino, mari, semini: acetum verò amisso naturali
calore acrimoniam calidam vetustate acquisiit: semen etiam in aquam iniectum
frigore liquatur, quod caloris est argumentum.
Th. Cur aqua dulcis, quae doliis infusa nauibus imponitur, statis temporibus
septies putrefacta, toties??? puritati restituta, corrumpi postea non potest? M.
Illud quidem arcanum ex abdita septenarij natura petendum est.
Th. Cur animal extinctum aquae dulcis vada petit, mortua vetò cadauera omnium
animantium praeter anguillam decimo die ad summum fluitant, cùm tamen recens
cadauer adhuc spiritibus plenum leuius est debeat eo cadauere quod aere fugato
aqua impletum est? M. An quia nihil impurum aqua pura ferre potest: nam si quis
putet cadauer aqua impletum fluitare, naues aqua plenae non mergerentur, nec
piscium vlla cadauera fluitarent: at vesica pleris??? piscibus in aqua dulci
data est, quae aere plena pondus subuehere facilius posset: de anguilla suo loco
disseretur.
Th. Quo argumento fontes subesse terris [203] deprehenditur?
M. Vaporibus antè solis ortum sublatis, aut arborum subnascentium copia (Plutarchus in Paulo Aemilio.): aut vase sub
terram condito, cuius fundo annexa sit lana candida ore deorsum verso &
obturato: nam die seque̅ti lana vaporem ac saporem fontis indicatura est, si
altiùs infodiatur: saepius tamen aquae pluuiales fallunt imperitos.
Th. Quid est aqua pluuialis? M. Quae ex nubibus deorsum dissolutis decidit.
Th. Quid est nubes? M. Haec quaestio non pertinet ad elementa, sed ad elementaria
corpora, quae instabilia ac paulo momento mutabilia sunt: ordo tamen postulat,
vt de his disseratur: quia nihil propiùs ad elementoru̅, aquae, aeris
& ignis naturam accedit: nam qui mista imperfecta vocant, vapores,
exhalationes, nubes, rores, pruïnas, niues, grandines, fulgura, fulmina, igneas
impressiones, fallu̅tur: cùm haec omnia sint corpora Physica materia
forma???ue coagmentata: nihil autem ad corporis Physici naturam perfectam
ampliùs desideratur. Est igitur nubes corpus ab exhalatione & vapore
concretum in gelida regione aeris.
Th. Cur tenuissimae nubis obiectu solis radius obscuratur ac retunditur, cùm
tamen profundissima ac den sissima aquatum vada subeat ac illustret? M. An quia
aquarum natura limpidissima ac nitidissima est, nubes verò fuliginea exhalatione
coalescit, ac propterea solis radium non minus eripere potest, quàm fumus
densior flammae splendorem.
Th. Quid est pruina? M. Ros ante diffusus quàm concreuerit in nubem.
|| [204]
Th. Quotuplex est ros? M. Duplex, alter quidem deorsum diffluens, alter ab
extremis stirpium foliis exudans, ac praesertim gramina extrema???ue vitium
folia, cùm tamen superficies sicca sit: quod plerique minus aduertentes,
exudantem à stirpium extremitatibus humorem, cum coelestirore confuderunt.
Th. Quid est nix? M. Spumosus imber leuissimè congelatus.
Th. Quid est grando? M. Est imber densissimè concretus.
Th. Cur nubes hyeme gelidissima in niuem, aestate feruenti in grandinem
dissoluuntur: M. Quoniam hyeme quo magis frigiditas aeris est deorsum diffusa,
eò minùs friget in superiore loco: at aestiuis temporibus calore deorsum
vrgente, ac frigore sursum validiùs dominante, grando vehementiùs concrescit:
contrà quàm putat (l. 3. Meteor.) Aristoteles
nubem, quae grandines fundit, calidiorem esse, & apertis meatibus
admittere fri̅gus,, quae ratio ipsa grandine frigidior est.
Th. Cur sub AEquatore grandines densissimae concrescunt, niues nunquam? M.
Propter eam quam diximus rationem: ac propterea legimus (in historia Indíca.) Hispanos quamplurimos, cùm
altissima iuga montium Peruanae regionis, quae subest AEquatori, transmigrarent,
frigoribus periisse: cùm tamen planities ardoribus vreretur.
Th. Cur niuibus abundantissimè diffusis, rigidissima, ac diuturna frigora
consequuntur? M. An quia vapores quibus nubes coguntur, quae frigus arcent,
niuium copia tunc cohi [205] bentur ne gigni possint,
ex quo frigora sequi necesse est.
Th. Cur niues terram calefaciunt, cùm tamen gelidae sint? M. Id quidem , vel, vt nostri loquuntur, effectiuè &
causaliter, non tamen per sese, siue formaliter. Et in eo diuina Bonitas
conspicua fit, ne fruges ac stirpes tenerae gelidissimis frigoribus
interea̅t, sed tum maximè contegantur à frigore, ac paulatim liquatis
niuibus, fruges fouentur, & vbertas agris infertur: nihil enim niuibus
foecundius esse potest.
Th. Cur pruina paulò quidem minus gelida quàm nix, no̅ tamen minùs ardenter
vrit quàm ignis? M. Latini (??? in verbo
pruina.) optimè pruinam à perurendo deriuarunt, quia penitus adurit,
& in cineres aridissimos gemmas vitium & arborum teneras
redigit: calamos etiam & aristas, ipsum???ue frumentum nigerrimo colore
sic inficit, vt carbonum puluis esse videatur: causam verò me penitus ignorare
profiteor: & quidem in abditis diuinorum arcanorum thesauris latere mihi
videtur: ac pro miraculo stupendo in laudationibus (Psal. 147.) diuinis positum est, niuem diuinitùs dari pro lana
calida, pruinam verò pro fauilla, seu cinere ardenti.
Th. Legi aliquando apud (lib. 1. c. 19. de causis
plant.) Theophrastum quaestionem, cur nix frigidior pruina non ita
congelat stirpes vt pruina: ex quo intelligitur illam quam tu appellas vstionem
potius esse co̅cretionem à gelu. M. Sic Theophrastus opinatur, quoniam nihil
sensui magis frigidum, nihil animantium generi magis noxium: nihil [206] ominus tamen contrarius est effectus ipsi
causae, quia si rigente frigore aquam superfuderis colibus, aut aliis stirpibus,
etiam si folia gelida sint, non tamen exsiccantur, aut in cineres abeunt: quae
verò stirpes frigore necantur, marcescunt paulatim, sed humiditatem suam
retinent, vt cucurbitarum, ac peponum genera, quae tardiùs sata fuerunt. Illud
tantùm subiiciam, quam plurima mundi Conditorem, quasi contra naturae leges
facere voluisse, vt homines in maiorem sui raperet admirationem &
amorem: nec aliter à nobis naturae princeps esse putaretur.
Th. Vnde niuibus candor ille admirabilis? M. An ab aere purissimo aqua coelesti
ac pellucida concluso? sic enim spuma candida fieri videtur, nisi colore
peregrino imbuatur, vt sanguis super niuem effusus rubram efficit: ex quo
intelligitur candorem non solùm ab aere spuma concluso, sed maximè ab aqua
nitidissima fieri.
Th. Vnde nubes mox atra, mox etiam rubicunda, & candida fit? M. Vt fumus
efficit flammam rubentem, quae tamen est lucida: sic exhalatio fumosa nubem
candidam rubere facit: atrum verò colorem efficit densior vaporis &
exhalationis concretio: quòd aute̅ fumus splendori obiectus ruborem afferat,
ex eo colligitur, quòd ex atro & lucido fit rubrum: ac proptereà carbo
accensus rubet: & sol candidus fumorum obiectu rubescit.
Th. Cur nubes in occasu solis rubicunda serenitatem, in ortu ventos, nigricans
verò im [207] bres futuros significat? M. Quia nox
frigidior nubem rubicundam, quae sola exhalatione coaluit, facilè dissipat:
eadem tamen rubicunda sole Oriente, quem comitatur calor, futuri venti
argumentum praebet: sin nigra fuerit, vapore copioso grauidam esse, & in
imbres effusum iri significatur.
Th. Cur pruina nunquam nisi coelo sereno ac tranquillo decidit? M. Quia iactatio
ac motus aeris, aut pruinam dissipat, aut euehitur in nubem.
Th. Cur summa serenitas sequitur pruinam? M. Quia materia nubis deorsum delapsa
est inopia exhalationis, quae coelum efficit serenum.
Th. Cur vapor aere densior sursum attollitur? M. Nihil vaporis omnino sine
exhalatione sursum subleuatur: est autem exhalatio calidior ac leuior vt fumus,
quantumuis densus & fumosus propter igneam sui naturam sursum vehitur,
vapore secum attracto, & vtrunque in gelida regione aeris concrescit in
nubem, vnde varias corporum misturas coalescere videmus.
Th. Cur grandinis casum ftigora semper sequuntur? M. Non modò grandinis, sed
etiam niuium & copiosarum imbrium casus frigora consequuntur, quoniam ex
aeris gelida regione delapsae, tum regionem inferiorem imbuunt co̅simili
qualitate, tum etiam propter nubium, quae semper frigore cohibent,
dissolutionem: quia tamen nix & grando imbribus frigidiora sunt, idcirco
diutius friget ex niuium & grandinis, quàm ex imbrium effusione.
|| [208]
Th. Vnde roris, pruinae, grandinis, imbrium, niuium, nebularum, fulguris,
fulminum, iridis, aliarum???ue impressionum origo? M. Ab elementorum &
elementarium corporum confusione, mistione, adiunctione, agglutinatione,
assimilatione, complexione, retentione, effusione. Similia quidem facilè
confunduntur, vt aqua dulcis marinae: dissimilia miscentur, vt vapor
exhalationi: adiunctio fit eorum quae misceri no̅ possunt, vt ignis aquae:
complexio cùm nubes aerem complectitur, aut ignem: effusio verò cùm liquatur:
pleraque tamen geniorum ministerio ac potestate cieri, vt tonitrua ac fulgura
tum ratio, tum sensus ipse cogit confiteri.
Th. Quid est fulgur? M. Splendor è nubibus celeriter emicans.
Th. Quid est fulmen? M. Est in flammata exhalatio geniorum ope agitata, &
à superioribus potestatibus deorsum disiecta, cum ingenti fragore, quem tonitru
vocant, ac teterrimo sulphuris odore.
Th. Quot sunt genera fulminum? M. Tria, primum quod propter sui tenuitatem
terebrat ac durissima quaeque comminuit: secundum quod latius dissipat: tertium
quod ardentissimè vrit: in omnibus tamen conspicua vis geniorum apparet, ignes
leuissimos contra naturam ingenti potestate deorsum iactantium, &
admirandas effectiones producentium.
Th. Nonne veteres his tribus fulminum generibus, triplices Iouis manubias,
scilicet candidas, rubras, atras, significarunt (Porphyrio ad Horatium.) ? M. Ita quidem videntur, ac primas innoxias
fecisse: [209] quia solius Iouis consilio fierent: vnde
(lib. 1. cap. 49. quaest. Plin. lib. 2. c, 48.
& 51.) Seneca Id solum fulmen, inquit, placabile est, quod
mittit Iuppiter: secundum Iouis ac minorum consilio deorum, quod laedit quidem
& castigat; non tamen occidit: tertium quod fit consilio superiorum
deorum, quod hominum clades ac interdum strages infert. Sic Iouis sacerdotes ac
Theologi: quibus arcana secretiora latent, scilicet Iouis ad superiores aut
inferiores planetas coniunctione, vel traiectione calamitates & clades
vindicandis sceleribus inferri: per seipsum vero placabilem esse: id est, Deum
mundi conditorem nulli cladem aut exitium irrogare, sed ab inferioribus
potestati bus scelerum vltiones reposci, siue de tota ciuitate, siue de familia,
siue de singulis: id enim sacris literis (Iob. c. 38.
& 39.) disertissime, testatum habemus de fulminum casu (Lib. 2.): quod enim à Iouis planeta putat Plinius
delabi flammas, leuius est quàm vt refutari mereatur.
Th. Cur saepe ruptis flamma nubibus, ingentia tonitrua exaudiuntur, saepius tamen
effractis & hiantibus fulgur tantùm sine tonitru emicat? M. Hiatum
appellant, id est, maximam inflammationem quae coelum subito splendore aperire
videtur: nullum tamen argumentum maius est, quo demonstrari possit tonitrua non
à fragore nubium, sed potius vel (Diuina vel damoniaca potestate.)
excitari.
Th. Cur non fragore nubis tonitrua cieri fateamur? M. Ita quidem (lib. 2. cap. vlt. & libr. 1. ca 3.
Meteor.) Aristoteles philosophatur, sed nulla verisimili ratione: semper
enim ruptis flamma nubibus tonaret, & sine [210] nubibus tonitrua nunquam exaudirentur, cum tamen vtrunque falsum sit: quoniam
& sine vllis nubibus coelo sereno tonitrua exaudiuntur, &
saepissime fractis ab igne nubibus nulla tonitrua percipiuntur. Etenim Herennius
Duumvir Pompeiorum ictus est fulmine coelo sereno(Plin.
lib. 2. cap. 31. & 48.): quinetiam tonitrua saepe in antris,
saepe in antiquis turribus exaudiuntur: vt etiam labyrinthi AEgyptiorum aedes
ingressi coelo sereno tonitru maximo terrebantur: quae cum(lib. 2. ca. 31. natural. quaestio.) Seneca
diligentius intueretur, diuinam in illis potestatem in esse professus est.
Th. Nónne videmus è torme̅tis bellicis maximo cum fragore aërem erumpere? M.
Id quidem probabile esset in nubibus, si materia nubium aenea aut ferrea esset,
& fuga vacui pulueres sulphurei ac nitrosi concluderentur: sed cum nihil
sit vapore mollius, nihil exhalatione leuius, cùm nullae sint angustiae, quibus
aer quasi carceribus quibusdam concludatur, sed patentissimis regionibus
excurrat, quis tam hebes, tam caecus qui rationes istas sine risu audire possit?
Praeterea constat sine vllis nubibus coelo sereno tonitrua exaudiri.
Th. Qui fit vt quibus locis fulmina decidant, teterrimus sulphuris odor totum
aerem infester? M. Id certissimam daemonis praesentiam significat: nam vbicunque
daemones cum hominibus nefaria societatis fide copulantur, foedissimum semper
relinquunt sulphuris odorem, quod sortilegi saepissime experiuntur, &
confitentur.
Th. Cur in regionibus gelidis vix vlla ful [211] mina
contingunt? M. Propter exhalationum calidarum & pinguiorum inopiam: est
autem exhalatio pinguis & fumosa, conueniens illi pabulum, & ad
daemonum actiones efficacislimum instrumentum.
Th. Haec quidem argumenta faciunt vt Empedocli, Heraclito, Democrito, Tullio,
Academicis denique facilius acquiescam, qui mundum hunc daemonibus plenum esse
docuerunt: an etiam verum est eos ignes, qui à nostris fatui vocantur, &
qui circa sepulchra, paludes ac patibula vagantur daemones esse, vt plerique
putant? M. Ludibria daemonum esse velhoc argumento conuinci potest, quòd sibilo
procul etiam euocati celerrime aduolant, & cocantem necant, aut
crudelissime torquent, nisi fenestram, qua venientem viderit, repente concludat:
viatores etiam in numina aut periculosa praecipitia sequentes deducunt, quos
arcere si voles, clara voce Deum appellare, aut pronum facie terram contingente
adorare oportet. Hoc amuletum maioribus nostris acceptum ferre debemus. Idem
fere iudicium est de ignibus, quos antiqui Castorem & Pollucem vocabant,
qui procella iactatos comitantur, ac nauium adyta penetrant: Helenam verò noxiam
esse opinantur cum vnica flamma in prora consedit, huc enim referenda sunt illa,
(Psal. 103.) Qui facit Angelos suos
spiritus, & ministros suos flammam ignis: sunt enim ab illis literis
naturae ar cana petenda. Certè Plinius (lib. 2.)
castores, & eorum causas in maiestate naturae ab ditos latere scribit:
|| [212]
Th. Cur calor aestate ardentius in flammat aerem citra & vltra, quàm
intra tropicos, cùm tamen intra tropicos radii rectissimi sint, vltra
languidiores & obliqui? interdum enim tantus ardor Sarmatiam, seu
Poloniam, & Moschouiam adurit, vt greges, armenta, fruges, contabescant,
syluae, vrbes. oppida solis incendio absumantur: vt anno 1473. Stradonia tota,
Velisca, Coninium, Balsum, Chelma, Lubonilia, Basilica Luciciensis, Mogilnense
monasterium, non alio, (Thomas Cromer. in historia
Polonica lib. 17.) quàm solis incendio deflagrarunt. Item anno 1525.
in Moschouia (Sigismu̅dus libr. in historia
Moschouitarum.) segetes, sata, syluae, oppida pleraque solis ardoribus
incensa fuere? M. Quia crassior aer, à vaporibus, imbribus, ac fluminibus,
quibus abundant regiones vltra tropicos calefactus, facilimè calorem tuetur: vt
ignis ardentius vrit in ligno quam in culmo, & in metallo quam in ligno.
Intra tropicos autem, vbi regiones sicciores sunt & ari. diores, aer
prae nimia tenuitate calorem vix tueri potest, tametsi lapides ardore solis
calefacti ardenter vrunt, propter corpoream lapidum soliditatem.
Th. Explica si placet apertius. M. Qui modicis (gewa
bads. gowa zu ??? badstugun.) expensis thermas cito calefieri volunt,
infundunt aquam in solium lapideum thermarum, cui subiectus est ligni
fasciculus, ignibus conceptus, momento lapis vapore crassissimo thermas
conclusas implet, vnde vehemens in aere denso calor cietur: ex quo planum fit
aeris crassitiem à vapore aquarum excitatam tueri calorem, cum antea propter
tenuitatem non posset: inde fit etiam, vt aestate feruenti pluuiae [213] calorem vehementet augeant, si post imbres solis radii
terram humidam feriu̅t: quia facilius vapores sursum efferuntur, ac paulo
momento concrescunt in nubes.
(imburt non â va???bus Elevatis god ab Alvis SU̅PRA
COELESTIBUS. N3) Th. Ergóne semper à vaporibus sursum elatis, nec
aliu̅de imbres decidunt? M. Ita quidem Aristoteli placet, nulla tame̅
probabili ratione.
Th. Cur ita? M. Quia si vapores illi tenuissimi, quibus nubes cogi &
coactas liquari videmus, ad imbrium tantam copiam, quanta assidue funditur,
sufficeret, aquarum ascensus ac descensus semper circularis esset, nec quicquam
humoris à terrae siccitate, nihil ab aestiuis ardoribus, nihil ab alimentis
stirpium & animantium hauriretur: quae si absurda sunt, sequitur aquarum
elementarium detrimenta ab aquis supra coelestibus sarciri, alioqui partium
assidua detractio, tandem aquas omnes elementares absorberet.
Th. Si aqua in vapore̅ abeat, vapor in aquam redeat, nihil sarciendum
videtur? M. Sic opinor: sed quae à terris, à caloribus, à stirpibus, ab
animantibus siccantur, non redeunt in aquas. Et cum diuturna siccitate tellus
exaruit, etiam in aridissimis Lybiae desertis & arenis siccissimis
imbres grauissimi effunduntur. Vnde verò immanes illae aquarum eluuiones, quae
statis temporibus & fuisse & futuras esse vno consensu
Philosophi Plato in (Timaeo, Arist. in lib. de mundo
ad Alexan. Proclus ad Platonis Timaeum.) omnes confitentur, nisi ab
aquis supra coelestibus effusae? Constat enim aquas altissimorum montium iuga
quindecim cubitis superauisse, post imbres grauissimos dierum quadraginta: ob id
enim scriptum est, [214] apertas esse coeli cataractas: inde
quoque manauit illud vetus de apertione coelestium portarum post longas
siccitates, quales extitere trium annorum & sex mensium in Syria
Palestinae Achabo rege Samariae: cùm flumina fontes & lacus vbique
exaruissent, grauissima vis aquarum Heliae precibus secuta est.
Th. Num fieri potest, vt aquae in media regione aëris augeantur? M. Ita quidem
diuina potestate, sed praeter naturam, quae nullum patitur incrementum sine
alterius materiae detrimento: id autem facile perspicitur in vaporario, quod
quidem non plus humoris reddit ex distillatione quam receperit, sed semper
aliquid ???perit, quantum cunque vaporaria vitrea concluseris quae nihil
auferunt: demus tame̅ aquas omnes marinas, fluuiatiles, lacustres,
palustres, fontanas, puteanas diluuiorum temporibus in vapores sursum elatas
fuisse, & ex nubibus coactis in imbres rursus fuisle dissolutas, nihilo
plus aquarum refusum esset quam elatum: ex quo intelligitur; ac demonstratione
facili percipitur, quod in libris (lib. Gen. ca I. Aug
u. in Genes. c. 2. Bedas ibi & Rabi Maymen in libr. ???)
Originum legimus, diuisas esse aquas supracoelestes ab aquis subcoelestibus,
& in medio coelorum machinam positam fuisse: ac tantum esse (Rahi Leui Ben Iarchir in c. I. Genes.) interuallum
à primo mobili vsque ad orbem aqueum, quantum est inter aquas elementares
& primum mobile: eo???ue pertinere illud quod (Pfal. 29. vers. 10. & Pfal. 148.) dicitur, Deum super
diluuium sedere, id est super aqueum orbem, qui (Ezech
c. I. & ca. 10. & Exo i. c. 24.) alibi crystallus
grandissima, & (Rabi Akiba apud ???
Maymone̅ in libr. dubiorum.) tabula marmoris mundi appellatur:
item illud coelum nubibus (Pfal. 147.) opertum
esse: haec naturae ar [215] cana, quae Graecis
incognita fuere, ab Hebrae orum sacris fontibus perenda sunt.
Th. Cur pluuio tempore Iris aliquando, nec semper tamen apparet? M. Quia sine
nube imbribus grauida, nec nisi soli, vel lunae ex aduerso lucenti fieri potest.
Th. Quid est Iris? M. Arcus versicolor in roscida cauaque nube expressus, qui
semicirculatem fere semper, interdum minorem habet figuram. Fiunt etiam Irides
ab adamante, quem Plinius Arabicum vocat, cuius maxima est ac vilissima in
Pyrenaeis montibus copia: est autem ex angulari figura turbinatus, & in
conum desinens vtroque extremo? (peisma viturum
obj???tum ra???) Fit etiam Iris in trigono vitreo??? atque etiam in
effusione stillantium aquarum guttatim sole aduerso, vt remis aut velis aquam in
aere lucido dispergentibus, quibus multa quae de Iride traduntur, refelli
possunt.
Th. Cur Iris argumentum esse (Gen. c. 7) dicitur
diluuii non amplius futuru̅? M. Quoniam imbres maximi effundi solent à
nubibus densissimis & caligine contectis: sol autem lucidos colores in
nube valde caliginosa exprimere non potest, nec nisi parte coeli serena Iris
existere, quod certissimum est argumentum imbres fore leuiores.
Th. Cur aliter, alii quatuor, nonnulli mille colores Iridi tribuunt? M. Propter
colorum confusionem: sex autem nec plures esse in natura simplices colores suo
loco disseretur, scilicet candidus, ater, rubens, viridis, luteus, ac ceruleus,
quibus Iris coloratur.
|| [216]
Th. Vnde tres plurésve irides interdum vno videntur & eodem mome̅to?
M. A mutua singulorum in opposita loca reflexione, si nubes vndique fuerint,
quae quasi specula imagines in opposita loca transmittunt. Sed vt in speculis
reflexio rei propositae à primo speculo conquiescit in septima speculi
reflexione, etiam si plura specula opposueris: sic irides pauciores septem esse
possunt simul, plures esse non possunt: falluntur enim qui tres fieri posse
negant. Vix tamen quatuor esse possunt, oporteret enim nubes pluribus locis,
& quidem sibi oppositas in aere cogi.
Th. Cur plures septem esse non possunt in speculis reflexiones? M. Id quidem ab
occulta vi septenarii, vt superius diximus: eius enim summa potestas est in
vniuersa natura.
Th. Cur non tota nubes iisdem coloribus imbuitur? M. Quia circularis nubium
cauitas facit: vt radiorum vis inopposita parte tantùm coeat, vt etiam in pelui,
& connexa columna marmoris, vna tantum linea à capite cylindri ad basin
claritate conspicua fulget, propter figuram cylindroidem.
Th. Quid est area? M. Est figura circularis in aere tranquillo ac denso, luce
syderum, quasi condelarum obscuritatem penetrante, & qua parte
dissipatur, vt in nubibus, inde ventus cieri consueuit: argumento est solis
altitudo, quae irides deprimit deorsum: sin fuerit sol in ortu, vel in occasu,
id est, in humilioribus hemisphaerii locis, irides sursum attollit: sic aream
infra se sol vel luna altius euecti designant.
|| [217]
Th. Quid est parelios, quid item paraselene: M. Sol duplex, aut luna duplex,
cuius causam penitus ignoro. Nam qui parelium idem esse putant iuxta solem, quod
area infra solem, ab omni ratione deseruntur. Et quoniam pleris??? ratio
pareliorum ab Aristotele allata displicuit, parelium esse negarunt, sed
ebriosorum aut furiosorum ???, quibus contingat solem geminum, &
duplices se ostendere Thebas: sed oporteret omnes omnium oculos praestringi, ac
furore omnes omnium mentes agitari.
Th. Quid de cometis ac superiorum ignium imaginibus iudicas? M. Vulgaris est
Aristotelis (lib. 1. c. 7. Meteor.) opinio, quae
mentes imperitorum pridem inuasit, illos ignes à pingui exhalatione illuc
translatos, qui tunc extinguntur, cum ab alimentis deseri coeperunt: sed quia me
piget tantarum ineptiarum, praestabilius mihi videtur (Bodinung ingru??? ignorantia) ingenuè de ignorantia confiteri, quàm
temere quicquam affirmare, aut leuissimis opinionibus assentiri: &
quemadmodum aegrotis vinum, quia prodest rarò, nocet saepissime, melius est non
adhibere omnino, quàm spe dubiae salutis in apertam perniciem incurrere: sic
melius est imperitorum animos nulla quàm falsa imbuere opinione. Exhalationes
enim altiùs duobus tribúsve milliaribus à terra subleuari non posse prius
demonstrauimus: cometas vero in altissima aetheris, & ab omnibus fumosis
expirationibus, ac faetoribus sulphureis purissima regione apparere, &
omnibus populis sub eodem hemisphaerio conspicuos esse constat: quod fieri non
posset, nisi lunae proximi essent, [218] euius distantia
minima à terrae centro est diametrorum terrae 32. id est, milliarioru̅
122760. quod tamen Astrologi quidam scripserunt, cometem maximum, qui apparuit
mese Nouembri, (dr g??? noVâ Anni 1573) anno
1573. in dextra Cassiopeae, nulla̅ habuisse parallaxin, & ad stellas
fixas pertinuisse: ac propterea fixam stellam fuisse, falsum compertum est:
quonia̅ quin quagesimo die disparuit: nam ??? est, nec earum vlla ???
Venerem. Sed quoniam immobilis erat cometes, ac fere supra verticem, quibusdam
stella fixa visa est: ex eo tamen percipitur non procul ab orbe lunari
apparuisse, & calamitatum quae consecutae sunt praenuntiam fuisse: id
enim veteres, ab vleima antiquitatis memoria, (Cic.
lib. 2. ??? Natu. ??? 2.) notandum animaduerterent: quamquam
innumerabiles ab???urditates vulgarem Aristoteles opinionem co̅sequuntur,
praeter eas quas diximus.
Th. Cedo quas? M. Quoniam si demus expitationes fumosas ad lunae concauum ferri,
quod tamen fieri non potest, qua ratione exhalationes omnes aëris in vnum globum
coire poterunt, vt tantis ignibus, pabulum praebeant? aut si per totum aëra
fusae sunt exhalationes, cur non toto aëre diffusi sunt cometae: cùm enim in
inferiorem regionem aeris ardenti & sicca aestate expirationes
subuehuntur, pene totus aer identidem inflammatur huc illuc, ac repente
consumpta materia restinguitur, nec propterea in vnum globum ignis cogitur.
Praeterea si cometes ab expirationes gignitur, cùm (3.
???a colibus???) eadem sit exhalationu̅ materies, eadem hypo [219] stasis, cur, Iouialis, qui dicitur cometes,
purissima claritate conspicuus est. Saturninus vero pallore caeruleo subniger:
Mercurialis cornutus: Martius igneus, ac terribilis: Venereus quasi nubes
longissimis capillis totum Zodiacum percurrere dicitur, qualis visus est M.
CCCCLXX. Idibus Ianuariis? quamobre̅ cursum ab Oriente ad Occasum tam
constanter tueri possent, vt is qui apparuit mense Octobri M. D. LXXVII. qui
nullis flatibus aut ventis potuit toto mense dissipari: cum tamen Aristoteles
ventos ab exhalatione cieri putet, quod antea refutatum est. Cur item cometas
videremus hyeme potius quam aestate, cùm tamen hyeme debiles sint &
exiguae expirationes, quae terris gelidis & concretis frigoribus
cohibentur: cur etiam ferè semper ad Septentrionem: cur item cometes aliam
figuram haberet à pogonate, & xiphias ab vtroque: cur item dolia, faces,
hirci, cornuta lucana, draco, lancea, aliaque propriè infinitae varietates tum à
seipsis, tum à superioribus differrent, ??? figura: cum etiam cometes
aliqua̅do terrae trientem, aut quadrantem exaequare possit: vt is qui anno
M. CCCXIIII. tres menses: alius item anno M. CCCXXXVII. quatuor me̅ses:
& M. CCCCLXXII. toto mense mira celeritate à Libra retrò totum penè
Zodiacum, suo cursu confecit, initio 40. partes, postea 120. in singulos dies:
alius item mense Augusto ac Septembri. M. D. LVI. ab AEquatore ad Vrsam recto
cursu ferebantur, ardentissima luce conspicuus, qui tantus erat, vt non modo
expirationes leuissimae, & [220] aridae, sed ne omnes
quidem syluae ac nemora, quotquot erant vbi??? terrarum, pabulo bimestri quo
luxit, sufficere potuissent. Quamquam Neronis principatu, comete̅ sex
integros menses fulsisse, scribit (lib. 7. ca. ???1.
Natur. quaest.) Seneca: alium item ardentem supra templum
Hierosolymorum annum integrum, scribit Iosephus (In
lib. de bello Iudaic.) apparuisse, gladii figura, ante excidium vrbis
ac templi: quae pabula tantis ignibus sufficere potuissent? Eodem errore minuti
quidam Sophistae, solem ac sydera pabulum ab exhalationibus haurire iactabant:
quae tametsi valde ridicula videntur, non magis tamen ridenda sunt quàm illa:
nam Possidonius (Possido nius apud Cicerone̅ in
libr. de Natur. deor.) necessario futurum augurabatur, vt mundus
ignibus deflagraret, cum totus humor elementaris syderum alimento co̅sumptus
esset.
(Estur comota Formatr au sub: ??? alr ???) Th.
Mihi traditum est, cometarum caudam à sole auersam esse: quod si ita est, certe
cometes non erit incendium, nec hypostasis ignea, sed emphasis pyramidis, à
solarium radiorum concursu procreata, obiectu corporis aere densioris. M. Illud
quidem in cometis Orientalib. ac stantibus saepius animaduertitur, sed in
reliquis falsum comperitur: constat enim cometem, seu cincinatum, seu crinitum
appellare libet, à tergo crines seu caudam dispergere, vt faces ac luminaria
fusos à tergo radios dissipant: si sursum erigantur: barbam radiantem deorsum
demittunt: ita quoque cometes si ad occasum vergat, crines diffundit ad ortum,
vt cometes qui apparuit ann. 1577. Octobri mense, cursu primi mobilis ferebatur,
& quidem [221] rapidissime: qui verò fulgebat anno
1556. Augusto mense, ab Austro ad Aquilone̅ ferebatur, capillis ad
Austru̅ porrectis. Ex quo intelligitur falsum esse, quod quidam putant
cometem esse, non , aut qui
existimant eandem habere naturam, quam traiectiones ignium in aere mox
fulgentiu̅, mox etiam extinctorum.
(An comrta fiant ???) Th. Quoniam ab omni
antiquitate perceptum est, cometas praenuncios esse famis pestilentiae, morborum
popularium, ciuilium bellorum, quod in expirationibus ab igne conceptis non
contingit, num Democriti sententia verisimilior est? is enim scriptum reliquit,
cometas omnes in stellas fixas tandem abire? M. Id quidem probabile, nec tamen
necessarium est: probabile quidem, quia veteribus compertum est, omnes cometas
sine occasu semper euanuisse, vt quidem Plinius scribit: id est, cometas non ita
occidere, vt caetera sidera, sed paulatim fugere aspectum: hoc verò fieri non
potest nisi fateamur cometas sensim in sublime ferri, quousque aspectum fugiant,
& in coelum stellatum prouehantur: id tamen non necessario conficitur:
quia cùm stellarum fixarum numerus nobis augeri non videatur, fieri potest, vt
penitùs intereant, & ab oriantur: sed etiam fieri potest, vt propter
immensam altitudine̅ stellae fixae minores non videantur.
Th. Democriti sententia in mentem mihi recurrit, vt existimem cometas esse
illustrium vir orum mentes, quae postea quàm innumerabilibus seculis viguerunt
in terris, tandem obi [222] turae, vt omnia qnae
oriuntur occasum minantur, extremos peragunt triumphos, aut in coelum stellatum
quasi splendida sydera reuocantur: ac propterea sequuntur fames, morbi
populares, ciuilia bella, quasi ciuitates ac populi ducibus illis optimis
& gubernatoribus qui diuinos furores placabant deserentur. M. De rebus
tam arduis & à communi sensu remotis nec temere quicqua̅ affirmare,
nec leuiter cuiquam assentiri velim: mihi satis est certissimis argumentis,
& ad assentiendum necessariis demonstrauisse, cometas non esse incendia
ab exhalationibus concepta, quae ad terras propius accederent, vbi maior vis est
exhalationum, nec in altissimam aetheris regionem subueherentur, vbi nec
vaporibus est, nec exhalationibus locus: neque inanes expirationes morbos,
bella, (comrte bona zo: tus qVam mata ???)
sterilitates afferent, sed vbertatem potius ac salutem: at Lucanus ante bella
ciuilla scribit vidisse
Ignota obscuras sydera noctes,
Ardentemque polum flammis, coelo??? volantes
Obliquas per inane faces, crinemque timendi
Syderis, & terris mutantem regna cometem.
Nam Maro negat,
alias vnquam coelo cecidisse plura sereno
Fulgura, nec diros toties arsisse cometas.
Nugatur tamen qui in Ariete pernitiosum Orientalibus putat, & in Tauro
Septentrionalibus & Occidentalibus, & caetera id genus monstra
fabularum.
Th. Quoniam igitur dictum est de toto genere elementarium corporum, quae
instabilia [223] sunt, ac paulo momento mutabilia, nunc
ordo postulat, vt de stabili corpore disseratur. M. In toto genere naturalium
corporum nulium stabilius est terra, quàm plerique elementum, alii elementare
quiddam esse arbitrantur non elementum, proptereà quod caetera quidem elementa
facilè inuicem mutantur, terra non item ea???ue sola caeteris corporibus
stabilitatem praebet. Terram cum dico elementum, intelligo omnium elementorum
grauissimum, non autem cineres, quae terrea est substantia elementarium
corporum, & quasi fex materiae primae, multò leuior terra: hanc enim
aqua grauiorem, cineres verò non modò leuiores esse aqua, sed etiam aquis
innatare diximus: ac tametsi terra omni humore spoliata paululu̅ grauior sit
aqua marina, bis tame̅ terve coacta magis ingrauescit.
Th. Si cinis aqua leuior sit humore spoliatus, quid est quamobrem terra, quò
magis coquitur ab ignibus, eò grauior fit? M. Quoniam prima coctio grauem
humiditatem dispellit, secunda terrae particulas cogit in sese, & aeream
naturam, quae ponderi officiebat, planè dissoluit: quod quidem incredibile
videri possit, nisi experientia rerum magistra nos eo deducat.
Th. Cùm terrarum tanta sit dissimilitudo, quo modo pondus iniri porest? M. Eo quo
diximus modo: sed cauendum est, ne terrae appellatione metallica fossilia
complectamur, scilicet terram (Plin. lib. 35. c.
5.) Lemniam, quam Graeci , siue sigillum vocant,
quia Pontificis Dianae sigillo signabatur, vt Galenus scribit, pro qua [224] Seplasiarii cretas inutiles sigillatas venditant: nam
terra Lemnia aquis diluta, supernatat: at Pharmacopolae saepius rubricam
Synopicam, vel rubricam fabrilem, id est, ochram rubram subiiciunt. Est etenim
Lemnia plerisque morbis salutaris, quam nonnulli Bolum Armenium esse asseuerant.
Est etiam terra Galazimita, quae plagis omnibus (Plin.
libr. 2. c. 96.) dicitur mederi: item terra Erythraea, Chia, Cimolia,
Pignitis, quae pro Erythraea venditur, & Samia, quae tum Medicis, tum
pictoribus vtiles sunt. Item terra metallosa, nitrosa, sulphurosa, bituminosa,
quae mistorum, non elementi veniunt appellatione, vt neque terra diuinitus vsta,
cuiusmodi est terra Hierichonia, quae nec animantia, nec stirpes vtiles (Gen. 19. Deut. c. 29. Hierem. e. 22.) gignere
potest, tametsi ante Sodomorum deflagrationem mira frugum omnium fertilitate
luxuriaret: cui similes quibusdum locis videmus, propter hominum scelera,
deustas & execratas, quas opinor Cato (in lib.
de re rustica.) putres vocat, ac fugiendas iubet: quia formam
terrestrem penitùs amiserunt.
Th. An igitur terra cinerosa, & arenosa, terrae nomen amittunt? M. Ita
quidem si plus habent cineris, aut arenae quàm terrestris naturae: vt argentum
dicitur cui plus inest arge̅ti quam aeris, tametsi aerosum argentum dicatur.
Est enim cum pinguissima tellus foe cu̅dior fit ac fragilior, cineribus
modicè sparsis: econtra vero arenosa fructuosa fit, si argilla, aut marna
misceatur (Plin. lib. 17. c. 4.): Galli Marlam
appellant. Nam arena pura, id est, lapillorum sterilium coagmentatio &
accumulatio, terra dici non debet, vt arenae [225] Libycae in
vastissimis Africae desertis, quae à stirpibus omnino deseruntur. Atque haec
breuiter dicenda fuerunt, priusquam de corpore eleme̅tari ac stabili
disseratur.
Th. Quotuplex est corpus eleme̅tare stabile? M. Duplex, alterum animatum,
alterum exanime.
Th. Quotuplex est corpus exanime? M. Duplex, scilicet natura, &
priuatione: hoc quidem quia viuere desiit, vt cadauer ac stirpes stirpiúmve
& animantium partes excisae: alterum exanime dicitur, quod nec vixit,
nec viuere desiit: ídque aut aquatile est, vt succinum, ambarrum, ac similia:
aut terrestre, quod vel proximè à superficie, vel in visceribus terrarum
concreuit: hoc item duplex, metallosum & lapidosum: illud quasi terrae
excrementum est, vt boletus, sulphur, & quae in superficie terrarum
visco similia sunt excrementa: quae omnes tum animatae, tum exanimes terrae
liquidae sunt, aut durae: liquabiles aut ineliquabiles, flexibiles aut
inflexibiles: ductiles aut rigidae: fragiles aut indomitae: tractiles aut
intractiles: fissiles aut non fissiles: subactiles aut non subactiles: lentae
aut friabiles: vstiles aut inustiles: compressiles aut incompressiles: atque in
iis aut vnum ex elementis dominatur, aut duo, aut tria simul, aut quattuor
aequabiliter, quod rarissimum est. Quaedam tamen corpora elementaria ex duobus
tribúsve tantùm coalescunt, vt dictiones quaedam duabus tribúsve literis
constant: ita coelum ac sydera ex aqua tantùm & igne coalescere tradunt
Hebraei.
|| [226]
A notioribus igitur & simplicioribus est auspicandum, & quibus
vinculis rerum vniuersitas contineatur explicandum.
Th. Quae sunt illa v???cula vniuersitatis? M. Primum illud, quod vacuum nihil
est, sed omnia corpora vel continua, vel contigua sibi sunt, ne sit vllus
partium hiatus: ob id enim grauia in sublime contra naturalem situm feruntur, ne
aut vacuum detur, aut partium penetratio. Deinde terras aquae suo sinu complexae
ac circumfusae coercent, vt terrae partes siccitate nimia dissolubiles humore
suo colligarent: terram inter & aquam limum vbertato fertilem videmus:
vapores medios inter aquas & aerem: vt exhalationes aere leuiores, igne
densiores vtriusque elementi copulam: igneam inter & coelestem essentiam
aethera nonnulli posuerunt, sed aut ignis est, aut coelum ipsum. Inter limum
& lapides argillam, vtraque cognatione quadam complecti videmus: vt
inter aquam & adamantes crystallum: inter aqua̅ & metalla
hydrargyrum: inter lapides ac metalla pyrrhitem, siue marca sitarum genus: inter
lapides ac stirpes coralia, quae suis radicibus saxis haerent & ramos
proferunt: inter stirpes & animantia ea quae (Plantanimalia.) Zoophyta dicuntur, quae sentiunt ac mouentur, fibris
tamen ac radicibus cohaerent saxis ac terris, vnde alimenta sugunt: inter
animantes aquatiles ac terrestres amphibia, siue ancipites animantes in vtrisque
sedibus viuentes: inter mares ac foeminas hermaphroditos: inter aquatilia
& volatilia pisces volantes, partim sine pluma, partim qui plumas [227] habent pro scam???nis, nec tamen volant: inter
volatilia ac reptilia vespertiliones, volantes quidem sine pluma, sed dentibus,
alis, pilis, ac ma̅mis praeditos: denique hominem inter & beluam
genera simiarum: inter bestiarum & Angelorum naturam homines, qui cum
vtrisque similitudine ac societate mutua conspirant, & vtrorum que
quoda̅modo subeunt natura̅, Nam omne medium est eiusmodi, vt vel in
vtriusque (Alexander Aphrodisaeus in lib. de
anima.) naturam tranferatur, vel vtriusque particeps sit.
Th. Admirabilis est illa vniuersitatis, partium???ue singularum coagmentatio ac
nexus, quae summam summi opificis sapientiam clara voce testantur. Sed tantarum
rerum ac tantae varietatis facilius est initium quàm exitum reperire: vnde
igitur auspicandum censes? M. Ab eo corpore elementari quòd proximè infra lunam
ab elemento ab sit.
Th. Cedo igitur corpus illud quod infra lunam propiùs ab est ab elemento? M.
Quoniam coelestia corpora non solùm ex elementis aqua & igne, verum
etiam ex intellige̅ti natura constant, quae compositam argunt
coagmentationem, nihil video simplicius post elementa lapide crystallo.
Th. Quid est lapis Crystallus? M. Est aqua gelu diuturno in altissimis rupibus
concreta.
Th. Ego lapides arida expiratione gigni putabam. M. Ita quidem scribit (lib. 3. cap. 3 Meteor.) Aristoteles, &
metalla ex vaporatione conflari: sed neutrum probari potest, quoniam nihil sine
aqua lapidescit, & quaecunque in aqua diutiùs, ac potissi [228] mùm fluente conquieuerunt, tandem lapidescunt
vt ligna: ipsaque terra degenerat in arenam ac silices durissimos. Et certè
Alacris Gergobiensis lignum spectandum mihi dedit, dimidia sui parte lapideum,
qua in fonte aurei montis Aruenorum fluitarat, quinetiam duabus tribúsve horis
quisquilias & frustula lignorum in riuulo fontis Alliacensis Riomensium
lapidescere vidimus, ac radices mortuarum arborum cum medulla & cortice
lapideas habemus, quod quam plurimis in locis quisque videre potest: tametsi
Georgius Agricola illud in Bohemia quasi rem valde mirabilem se vidisse tradit:
& Mathaeolus equi testiculum lapideum se habere scribit: quinetiam
adamas indomitae duritiei totus ex aqua limpidissima existere videtur. Quid
autem natura tam alienum quàm leuissimo vapore metalla grauissima generari? aut
quid naturae minus conuenie̅s quàm lapides densissimos, frigidissimos,
& grauissimos ab expiratione tenuissima, ac leuissima constare? Neque
enim vapor aut expiratio vsquam esse potest, nisi in sublime feratur: lapides
aute̅ ac metalla tum in aquis, tum in intimis terrae visceribus coalescunt.
Et cùm vnaquaeque res in ea ipsa dissolubilis sit, ex quibus coagmentatur, per
naturam fieri nullo modo potest, vt ex vapore metalla concrescant, cùm in
fornacibus fusa, aut in vaporariis diuturno calore cocta, ne minimum quidem
vapore̅ expirare possint: hoc enim Chymistae maximo cum suo detrimento
iampridem experti sunt: Multò minùs lapides exhalatione concrescunt, [229] cùm in aquis, vbi nulla vis est exhalationum, quae
calida & sicca natura co̅stant, exoriantur.
Th. Quid differt aqua concreta ab eo lapide quem Crystallum appellamus? M. Hoc
potissimùm, quòd vulgaris glacies tunc dissoluitur, cùm Austri flare coeperunt,
aut ignis calore: Crystallus verò non nisi ardentissimus fornacibus, diuturnáque
flamma liquatur & liquatus rursum concrescit: glacies etiam aquis
superfluitat, crystalllus repente mergitur, ac fundum petit: siue à terrea
quadam saxeáve substantia, siue à densissima ac diuturna concretione, quae
corpora rariora ac leniora efficit densiora & grauiora: nam omnia
corporea quae concreuerunt, minùs occupant loci quàm liquata. Probabilius tamen
est Crystallum saxeam ac terream naturam co̅traxisse, vetustate quadam, ac
propterea fundu̅ aquaru̅ petere. Na̅ si vada fluminum gelu
concrescerent, quod per naturam fieri non potest, quia tu̅ maximè calent,
cùm aquae in superficie gelu ac frigore obriguerunt, ea glacies detracta,
& in flumen coniecta, non fluitaret, sed grauior superficiali aqua
fundum repeteret: verùm quoniam sola superficies, aut superficiei proxima pars
gelu concrescit, quae pars est aquae leuissima, propterea glacies in aquam
proiecta fluitare consueuit.
Th. Quî fieri potest, vt Crystallus ex aqua gelida in lapidem obturescat, cùm
Crystalli lapidis specula, & globus Crystalli obuia quaeque opposita
radio solis vrant? M. Id fit à radiorum solarium in turbinem seu conum
co̅cursu [230] quinetiam si speculum è glacie
secueris in for mam ar dentis speculi, ac soli opposueris, non minùs vret quàm
vitreum speculum: sed aestate id fiat oportet, cùm vitrea specula difficiliùs,
vrant hyeme, propter radios solis obtusiores.
Th. Quid lapidi crystallino similius? M. Adamantis genera.
Th. Num Crystallo similior est Chrysocolla quàm Adamas? M. Chrysocolla fossile
metallicum, saccaro Cretico quàm Crystallo similius est: tametsi artificiosè fit
etiam Chysocolla ex Ammoniaco sale & Cristallo, & vtroque
Aurifices vtuntur, Boras vulgus vocat, sine quo non potest argentum auro
cohaerere.
Th. Quae sunt Adamantis species? M. Sex ab (Plin. li.
33.) antiquis denotantur: nostri tamen vnum tantùm genus Adamantis
appellatione dignantur, illud scilicet quod ab indomita duritie Graeci vocát, quia nec vllis ignibus liquatur, &
incudes ac malleos ferreos priùs rumpit quàm rumpatur: caeteris quoniam fragiles
sunt, minus congruit nomen Adama̅tis: vna quidem species est sexangulari
figura, & vtraque extremitate tam affabrè & concinnè turbinata,
vt nulli artificio comparari possit: Arabicum adamantem Plinius (Plinius vbi suprà.) vocat tametsi tanta copia eius
est in Pyraeneis montibus, vt nullius sit pretii: nam & candidi,
& rubenti, & colore fusco, passim reperiuntur: quamplurimi etiam
quasi grauidi parturiunt, ac turbines exangulari figura planè consimiles
parentibus promunt. Caetera genera frequenter in Anglia & in agro
Alenconiorum effodiu̅tur, quae ab arti [231] ficibus perpolita, iucundum ac pellucidum retinent, sed fragilitas
& copia viliores facit.
Th. Quid habet Adamas vt gemmis omnibus praeferatur? M. Nihil video praeter
indomitam duritiem, & clarissimum splendorem oculos praestringentem:
ignibus tamen cedit & in calce̅ redigitur flamma diuturna. Ac
tametsi igni ardenti appositus horae spatio lucem ac splendorem amittit omnino
in superficie, non proprereà tamen perit: nam si rursus poliatur splendorem
recuperat, sed pondere minuitur, ac paulatim totum corpus ignibus consumitur.
Adamantes verò vim quandam habere singularem natura insitam non dubito: tametsi
est in oblectatione ac splendenti specie vtilitas: no̅ tamen iis assentior,
qui Adama̅te daemonas fugari putant: quae opinio cum impietate coniuncta
est, quippe quae homines ab vnius Dei cultu ad rerum inanium fiduciam auertit.
Consimili errore Hyacinthum à fulmine incolumes seruare arbitrantur.
Th. Quid Adamanti proximum? M. Saphirus candidus, cui caeruleus color summa cum
naturae contumelia, ignibus admotis eripitur, cùm tamen coelesti colore nihil ad
animi oblectationem, aspecto pulchrius esse videatur: ac proinde Saphira
Hebraeis appellantur quae pulcherrima sunt, & ipsius Dei sedes saphiri
lapidis speciem (Exodica. 33. & Ezec. c. 1.
& 10.) habere dicitur: est etiam conspicua luce translucidus.
Th. Qui sunt lapides Splendore translucidi? M. Crystallus, Adamas, Saphirus,
Carbu̅culus, Smaragdus, Hyacinthus, Amethystus, Sardius [232] triplex quem Opalum voca̅t Chrysolitus, Berillus quintuplex,
qui ad Crystallum proximè accedit, Onix, Sardonix, seu Carnaline, Lichnites:
nullum tamen genus aequè praestringit oculos vt Carbunculus, ardenti splendore
fulgens, quem ob id Hebraei ??? appellant: nam qui alio nomine ??? ab illis
appellantur, Sardius est, nostris Balaeus, nec ita rubenti colore fulget.
Th. Num caeterae gemmae splendore destituuntur? M. Non quidem omnino si
artificiosè poliantur, sed perspicua luce non traníparent vt illae. Huius autem
secundi generis sunt iaspis quadruplex, pro colorum varietate, Cyanus Turcicus,
frequens in Perside, vbi perosa vocatur ab incolis, Chaldaeus interpres (In cap. 29. Exodi.) ??? Turquia vertit: (Ibidem.) Hieronymus putat esse Achatem, vulgus
Iudaeorum Turchusch; ad caeruleum accedens: Topazius, quem Tanum appellant
poraceum colorem refert, Hebraeis Iaroch à viridi colore; Achates, &
eius congenaea, Dendrachates, Phassachates, Ceracathes, Haemachates, quae
insitam arboris, aut columbae, aut cornuum, aut sanguinis figuram: Selenites,
Lydius, Theamedes, Trachites, Idaeus, Carchedonius, Armenius, Samius, Galactites
à lacteo colore candidissimus, Taraxippe, Iudaicus candidus figura glandis:
Prophyrites, Enhydrus, Gypsum, Phengites siue specularis, quem Talcum nostri
appellant: postremò marmorum variae species: caeteri splendorem respuunt. Est
etiam lapis caerulei coloris, qui quòd proprio nomine caret, vulgò Lapis
appel [233] latur solus aureis notis
distinctus, quem Plinius Saphirum (lib. 37. c.
1.) vocat: est etiam AEtites quadruplex, Ophites, Chelidonius, Melites,
quem nostri Dulcem lapidem vocant, & in humorem dissolui tradunt:
Asterites à stellulis quibus notatur, Misenus, Gerculeus index auri,
Sarcophagus, Smiris, quem nostri Emerilum quo gemmarij atque opifices ad
poliendum vtuntur, & in arenam redactum Chymistae auro miscent: Gagates
bitumen redolens, Haematites, quem nos eodem sensu quo Graeci lapidem sanguineum
appellamus: Seplasiarii tamen ex bolo Armenio naturalem imitantur, ac venditant
pictoribus, fabris, & Pharmacopolis laqueca Indorum, Carbo fossilis,
quem cum Gagate plerique similitudine decepti confundunt, veteres Tracium
vocabant: qui à fabris ferrariis accenditur aqua, & oleo extinguitur:
Silex, lapis tectorius caerulei coloris saturi, Lapis fulmineus, Tophus:
postrema sunt creatarum genera molliora varii coloris: Punicem omitto, qui
lenissimus omnium fluitat ab ignibus ambustus.
Th. Quae fulgentium gemmarum maxima est? M. Smaragdus, qui aliquando
quadricubitalis (Plin. li. 33.) visus est,
& his quoque temporibus pedales habentur Genuae ac Magdeburgi.
Th. Num gemmis quibusque sua quaedam vis est? M. Quid ni? sed ea nobis est
abdita, quae si omnibus aperta fuisset, nec autoris admirationem, nec eam quae à
rerum abditarum cognitione percipitur, vtilitatem perperisset.
Th. Num pleraque vsu diuturno cognita [234] sunt? M. Quidni?
sed in plerisque fallimur: nam Graeci Amethystum, quo ferè nullus est aspectu
gratior, nisi copia vtilitatem faceret, sic dici puta̅t, quasi ebrietatem
cohiberet: cundem Hebraei & Arabes vocant Halcmol, quod somnia prouocet:
quam quam somnia res infinitae ciere solent, vt aromatica, fumi: sed vera somnia
nullis lapidibus, nulla vi stirpiu̅ ingeri possunt, vt de lauro Iamblichus
scribit: id enim diuino ac singulari munere tribuatur necesse est. Idem de
Achate, à quo robur inuictum pugilibus ingenerari fabulantur.
Th. Sed cur Dioscorides ac veteres Graeci lapidem aquilarem, siue aetitem, appellant, quasi fures denotare possit, aut quae ratio
ineunda vt fur denotari possit? M. Non modò veterum, sed etiam recentiorum
experientia diuturna id comprobatum est: sed Asiatici & Graeci hunc
lapidem qui abundat in AEgyptiorum agro Alexandrino, comminuu̅t inpuluerem,
& in massam farinaceam tantulum admiscent, vnde panes vnciales
conficiunt, & vnicuique ex iis qui furti suspecti esse possunt, tres
panes sine fermento, tribus frustis edendos opponunt sine potu: ita fit vt qui
puri sunt à furto tres panes mandere ac vorare possint: fur verò tertium panem
nulla vi deglutire queat.
Th. An etiam fabulosum putas quod omnium vocibus iactari audio, Eranum seu
Turcicum poracei coloris impendentia pericula prius quidem obscuritate insolida
denotare, & elapso periculo frangi? M. De obscuritate in [235] periculis verisimile est: cum enim Pontifex Hebraeorum de futuris
Deum consuleret, sacris vestibus amictus, ac superpofita pectori tabella gemmis
duodecim ac totidem tribuum nominibus conspicua, quam Hebraei (id est, claritates & perfecticnes) Vrim
& Thumim, (Graeci appellant, quod malè
interpretes Latini rationale vertunt, pro oraculo) si peractis precibus res
prosperè ventura esset, lapillorum fulgor eximius, & inusitata claritate
conspicuus apparebat: sin calamitas impenderet, obscuriores solito videbantur.
Sunt qui literas è lapillis (interpretes Hebr. ad c.
28. Exodi & Numeri 28. Esdr. c. 2. Nehem. 6. 7. 10 sephus. libr. 3.
Antiquitum c. 2.) putent conspicuas apparuisse, quarum collectio
responsum red deret: nam in singulis lapillis, singula tribuum XII. nomina
incisa erant. Vidi ego quidem Topazium auro inclusum, pluribus locis confractum,
quem pro Smaragdo imperiti vsurpant, cui vim eandem Tolosates tribuunt, ac
pudicitiae & impudicitiae indicem esse at bitrantur ex integritate aut
fractura gemmae.
Th. Cur lapis Sarcophagus sic dictus est? M. Quia diebus circiter 40. cadauer
omnino absumere solet dentibus exceptis: id enim experientia saepe compro
batu̅ scribit Plinius ac Dioscorides: vulgo lapis Asius à Troade vibe Asiae,
Pumici ferè similis, appellatur.
(MARMORA) Th. Quae sunt marmorum species? M.
Infinitae propè varietatis si colore iudicantur: qui enim lapis AEthiopicus
dicitur, marmoris nigerrimi species est, cui contrarium est marmor candidum,
quod ab insula Paro Graeci Parium vocant, Genensibus frequens, non tanta duritie
quanta nigrum, vt omnia candida nigris [236] imbecilliora
sunt: elegantia tamen vincit, ac praesertim Alabastrum quod caeteris marmoribus
fragilius est: Plinius tamen Onycem vocat, sed haec inter gemmas rariores, hoc
frequentia vilissimum facit: Porphyrium autem sanguineis & candicantibus
maculis aequabiliter conspicuum, caetera duritie superat: ac tametsi veteres in
cupparum figuram, qualis est ad Dionysii Francorum, excauarent: nostri tamen id
efficere nulla arte possunt: quinetiam Cosmus Florentinoru̅ princeps, vix
annis multis columna̅ porphyream conquisitis artificibus ac molendinorum
constructione terebrauit. Omnibus generibus marmorum foecundi sunt Pyrenaei
montes, ac totam penè Galliam & Hispaniam compleuerunt.
Th. Quae sunt genera cretarum? M. Varia quidem, praecipua tamen sunt Ochra,
Sandix, Arsenicum triplex, terra Lemnia, Erythraea, Samia, Cimolia: quae propter
mollitem ac friabilem naturam à lapidibus, ac propter sapores, facultates,
pondera à terris distinguuntur: ferè tamen pictoribus ac fusoribus exquiruntur.
Caetera quae metallis confusa sunt, à lapidibus & cretarum generibus
diuidere necesse est.
Th. Num etiam Calcanthu̅ seu vitriolum & alumina inter lapides
censeri putas oportere? M. Amianthus quidem lapis, quem nostri Plumaceum alumen
vocant, lapis est, Caristius opinor, quo telam fieri (lib. 1 ???. princ.) Strabo scribit, & sub mo̅te Caristo
excindi non procul ab agro Attico, Eum lapide̅, inquit, nere, pectere, ac
texere solent, (Asbostimur) ex eoque mantilia
conficere, quibus inflammam [237] proiectis sordes
eluu̅tur: in ea quoq; sententia est Alexander (lib. 5. ca. 5.) Trallianus, & Hieronymus (lib. 2. rra. 2. c. 7. contra Medicos.) Cardanus,
Iulius Scaliger lapidem Amianthum ad Dariem Americorum nasci scribit: quis tamen
lapis, cuiúsque generis sit, non interpretatur: ego cum Mathaeolo nihil aliud
esse opinor, nihil alumen illud quod Seplasiarii Plumaceum vocant, quod
filamentis quibusdam constat, vt neri possit: ac propterea Dioscorides (lib. 5. c. 113 Galen. lib 9. simplicium.)
Trichite̅ à filamentis capillorum similibus dici scribit alumen illud, quod
fissile vocat, & in Cypro vela ex eo fieri scribit, non inflammabilia.
Nec vllis ignibus cedit, ac propterea solus ex omni lapidum genere (id est. in???solabilis.) verissimè dici potest:
caetera verò, scilicet, Chrysocolla vitriolum naturale, quod ab artificioso
differt, turn alumina saxatilia, quae è saxis aluminosis eliciuntur à
metallariis, haud difficili ratione: nam erutis s???xis, & in foslam
calce lateritia ac lapidibus constructam coniecti aqua̅ superfundunt, quae
in alumen concrescit congelatum: quae omnia dum propter varios sapores,
& odores, dum etiam quod liquabilia sunt, à lapidibus, qui nec sapidi,
nec per sese fusiles sunt, secerni oportet: lapides enim in calcem abeunt, aut
difficillimè fine salibus aut salsis stirpibus fusionem ab igne recipiunt, nisi
lapis suapte natura pinguis sit, aut metallicus: vt silices obscuriores,
& Marcasitarum genera, quae liquantur in vitream naturam.
Th. Vnde fit vitrum? M. Ex omnibus ferè lapidum generibus vnde ignis elici
potest: item ex arena candida, sale nitro, ochra, modo [238] stirpium cineres seu sales simul cum arena corifundantur, ac potissimùm
cineres qui plus salis habent, vt ex stirpe Alcali, quam Itali eodem sensu
salsulam: Narbonenses verò, quibus est maxima copia, Salicortum vocant, vnde sal
cinereum & lapidosum ignibus coctum conficiunt, quo Vitrifices ad
lapidum sicciorum fusionem adhibere solent: Filix etiam ad vitrificationem
vtilissima est: fusis verò lapidibus, imò in ipsa fusione gemmarum omne genus
tam artificiosè coloribus additis effingunt Chymistae, vt peritissimi quique
saepius decipiantur: quae cùm experientia didicerim, praestat silere, quàm
prodere.
Th. Num etiam sal terrestre lapis est? M. Ita ferè lapidescunt sales terrestres,
vt ex iis aedificia construi possint, vt in Calabria & Pannonia, non
tamen diuturna futura, ac propterea minus propriè labides dicuntur, quibus
nullus inest sapor: at in sale sossili, Ammoniaco, Aquatico sapor salsus,
& mordax acrimonia percipitur: ac potissimùm in Ammoniaco, cuius ope
argentcum vas in vitreum mutari potest. Omnis autem aqua salsa ignibus aut sole
concrescunt: est enim in agro Carcassonensi Narbonensis prouinciae lacus,
Marsilletus, qui ardenti aestate totus in salem concrescit. Huiusmodi esse
ferunt lacum Tarentinum, & Locanicum in Sicilia, & in Phrygia
quoque, ex quibus tantundem noctu concrescit quantum interdiu detraxeris: sed ne
vectigal salarium marinum minuatur, Salinatores, Narbonensis Prouinciae lacum
ita concretu̅ sordibus ac ster [239] coribus
conspurcant. Illud tamen admonendi sumus salnitrum, quale à Plinio &
Galeno describitur, non conuenire salibus, quibus puluis balistarum ac
tormentorum fit: hi enim è stercoribus & terra, vrina animantium imbuta,
superfusa aqua dulci, coquntur & concrescunt: illud naturale est.
(Conficiri ox Ar??? Vitrum.) Th. Caetera quidem
assentior: sed mitu̅ mihi videtur salis Ammoniaci ope argentum in vitrum
liquari: praestabilius tamen esset ex vitro argentum effici, quàm ex argento
vitrum. M. Id quidem Conflatoribus nostris optabile fuerit: sed quemadmodum
nunquam ex belluis homines Circe efficere poterat, tametsi homines inbelluas
facilè mutaret: ita neque ars praesta̅tiorem rei naturali formam dare
potest, deteriorem potest.
Th. Sed tamen Circe cùm homines in belluas transformauisset, eadem ex belluis in
humanam figuram restituebat. M. sic etiam poterit argentum quod in vitream
naturam co̅mutarum fuerit, in argentum redire.
Th. Cedo si placet artem? M. Argentum in aquam chrysulcam mergito, in aquam totum
liquabitur, nec vllum argenti vestigium apparebit: deinde aquam dulcem sale
Ammoniaco dilue, & in aquam chrysulcam in qua liquefactum est argentum,
iniicito: argentum purum in fundo vasis residebit, quasi arena vel cinis: hunc
cinerem chrysocollae mistum ignibus admoueto, vitream naturam habiturus es, ex
qua vas vitreum conflare licebit: si materia vitrea non satis perspicua
videbitur: rursus in [240] aquam chrysulcam totum coniicito,
ac tantulum chrysocollae cum cineribus argenteis liquefacito. Quòd si voles
vitream naturam in pristinam argenti formam restituere, coniicito materiam
vitream in vasculum fictile, quod vasculo grandiore contineatur, &
ignibus admotis ardor efficier, vt fusa materia quicquid erit argenti puriputi
penetret vasculum, & in continente vase reperiatur, caetera in contento
vaculo residebunt.
Th. Admirabilis haec metamorphosis mihi videtur, vt ex argento fiat aqua, ex aqua
cinis, ex eodem cinere vitrum, ex vitro argentum. M. Sed nihil impurae materiae
residebit in argento percolato, quinetiam detrimenti aliquid ferendum est.
Th. Priùs igitur quàm de metallis disseratur, explica, si placet, quonam modo
lapides & vbi concrescant? M. Pars in aquarum vadis ac lictoribus, pars
in terrae visceribus, pars etiam in animantibus: vnus est fulmineus qui mirabili
seu naturae, seu daemonum vi ac potestate puluereas atomos cum imbribus cogente
paulo momento in nubibus coagmentatur. Concretio verò fit terrestris materiae
humoris ope, & coelestium causarum adiumento.
Th. Quinam lapides in animantibus concrescunt? M. Totidem ferè quot animantium
genera: duo sunt tamen omnium pretiosissimi, scilicet Vnio & Bahal
Zehar, quem vulgus corruptè Beznar appellat. Vniones quidem olim propter
raritatem immensi pretii fuêre: duos enim vnciales quingentis aureorum
millibus [241] ???libus aestimatos habuit Cleopatra,
quorum alterum quasi coenae corolarium, tabefactum aceto, sponsione cu̅ M.
Antonio facta hausit. Copia nu̅c viliores facit, tametsi vetustate tandem
marcescunt, contusi cardiacis doloribus mederi dicuntur.
Th. Cur Bahalzehar pretiosissimum iudicatur, cùm obscurissima ac vilissima
materia concrescat? M. Quia repentè vim adimit omnibus venenis, nec solum
amuletum, sed etiam antidotum est aduersus omnia venena salutare: ac proinde
Hebraei sagacissimi naturae interpretes, & qui nomina rebus pro cuiusque
natura indiderunt Bahal Zehar, id est dominatorem veneni appellant: locum etiam
natiuum docuerunt.
Th. Vbinam concrescit? M. In ventriculo Persici Capreoli: sed quoniam Seplasiarij
falsa & ficta pro veris saepè obtruserunt, non aliter vaenit quàm
periculo bestiarum nece facto: duobus enim catulis aut felibus toxicum
deleterium, aut venenum omnium teterrimum datur, deinde alteri ex catulis
tantulum pulueris eius lapilli ingeritur: ita fit, vt si alter ex catulis, cui
antidorum nullum datum sit, moriatur, alter incolumis euaserit, lapidis
integritas indicetur.
Th. Num etiam aliarum regionum capreoli lapides eius facultatis gignere possunt?
M. Nondum mihi compertum est, neque enim omnis fert omnia tellus.
Th. Num aliarum quoque animantium lapidibus singularis quaedam insita vis est
aduer [242] sus venena? M. Eandem propè vim
tribunnt lapidi ceruino, qui post centesimu̅ annum in cantho cerui
lapidescit ex lachrima cerui? cuiusmodi ceruo caeso ad me delata est, quae
aliquantum obduruerat, nondum tamen in lapidem planè concreuerat: cuius vim
tamen non sum expertus. Aliis quoque lapidibus animantium eadem vis tribuitur.
Th. Quibusnam? M. Tiburonum lapidi: sunt autem pisces Tiburones in Indico
marifreque̅tes, vix vsquam alibi. Laudantur etiam contra venena Chelonites,
Brachites, Alectorius, Caymanus, & qui in capite seniorum Rubetarum
reperiuntur. Item lapis Taurinus dicitur icterum curare, Nephriticus calculum:
Cinaedicus de capite Cinaedi piscis detractus, tempestatem, si turbidus:
serenitatem si conspicuus est, significare. Qui verò frequentes sunt in cancris
fluuiatilibus aduersus dysenteriam & calculi confractionem, si redactum
in puluerem vnà cum vino albo hauriatur. Vix autem vllum est animal in quo
lapides non concrescunt: ac potissimum in cystifelli animantium: quibus suam
quandam vim inesse docet experientia, de lapipide qui in cystifelli bouis
concrescit, cuius vis est admirabilis ad curationem regij morbi, siue icteri: ac
propterea Iudaei, qui hoc genere morbi grauiùs quàm caeteri vexantur,
diligentissimè lapidem bubulum à laniis exquirunt, quem ipsi in Asia Haraczin
appellant.
Th. Qui fit vt lapis fulgureus in aere momento concrescat tanti ponderis, vt
Creme graui oborta tempestate, cùm permulti lapides [243] decidissent, vnus extitit, qui centum ac decem librarum pondus aequauit (Gomerius historic.) glauco coloris, ac sulphurei
odoris? M. Si animantia, id est, ranunculos, infinitae multitudinis, membris
omnibus perfectos, exiguo tempore natura fabricat quid mirum si ex atomis, ac
pulueribus in aere coactis lapides fingit.
Th. Quid de lapillis hirundinum? M. Trallianus (lib. 1.
ca. 21. & lib. 2. cap. 15.) quidem scribit in pullis
primogenitis hirundinum duos inueniri lapillos, quorum alter candidus est, qui
morbo comitiali medeatur, alter rubeus: cuiusmodi lapillos se vidisse Cardanus
(lib. 2. tracta. 2. cap. 7. contra Medicos.)
asseuerat, quod verum sit an falsum affirmare nolim.
Th. Cur tanta fulgentium gemmarum raritas & inopia? Tophi verò &
silicis tanta vbique copia? M. Quarum retum valdè necessarius est vsus; earum
copiam protulit natura maiorem: sed venena, res???; non admodum vtiles, aut
quibus carere facilè possumus, parcissimè gignit: Magnetem qui Herculeus vocatur
vbique dispersit, quo nullus est admirabilior, aut vtilitor lapis in rerum
natura. Medicalem vim omitto, quam Galenus Haematiti parem facit, & in
curatione morbi articularis AEtius (lib. 2.)
deprehen disse scribit, si quis vel manu comprehensum teneat: omnium tamen
optimum ab India & AEthiopia aduehitur.
Th. Cur Magnes ferrum attrahit ad sese? M. Plerique Magnetem ac ferru̅
similitudine quadam copulari & coniungi putant: sed non satis argutè,
cùm metallis metalla sint similiora quàm saxis, nec tamen vllum metallum
trahit, [244] aut trahitur à ferro: eandem Succini
rationem afferu̅t quòd paleas allicit. Quid enim frumento vel paleis cum
Succino commune? at aeris & ferri tanta similitudo est, vt alterum in
alterius naturam facilè conuerti possit, nec tamen alterum elicitur ab altero:
ego libenter fateor me causam penitus ignorare, sed aliorum falsas rationes
necessariis argumentis refellendas opinor, vt vel in naturae in quisitionem
diligentius incumbant, vel de ignorantia non pudeat confiteri: appellatur etiam
Siderites, vulgus Calamitam & Amantem.
Th. Num verius est Magnetem à ferro trahi, quàm ferrum à Magnete? M. Vter ab vtro
trahatur non facile iudicari potest: nam si ferrum Magnete multis partibus
grauius fuerit, Magnes rapitur à ferro: sin massa ferri multis partibus leuior
sit, rapitur à Magnete: in quo sallitur Alexander (lib.
1. c. 3. difficultatum.) Aphrodisiensis, qui negat Magnetem à ferro
trahi: neque enim grauis massa ferri, ab ingenti Magnete attrahitur, aut hic ab
illa, sed tantus tantulum & tanto interuallo: ac vis illa tandem senio
ac vetustate contabescit, nam qui Magnes dupondius clauem vncialem ferri mouebat
anno superiore, eandem clauern eadem vi non mouebit decimo pòst anno: vt
videatur esse corpus animatum, quemadmodum Thales Milesius affirmabat, cui aetas
ac tempus vitae sit constitutum: quod???ue malleis, & ictibus
vehementius contusum quasi nece violenta moriatur. Ex eo tamen iudicatur ferrum
à Magnete trahi, quòd Magnes contusus vehementer / aut senecta tabescens vim
amittit, [245] nec tamen ferrum Magnetis senio confecti
particulam vllam ad sese trahit: aliud etiam argumentum est, quòd Magnes
AEchiopicus à Magnete rapitur, leuior à grauiore: & ferrum optimo
Magnete attritum aliud ferrum ad se attrahit: illud tamen constat vbicunque
Magnes reperiatur, illic esse ferri fodinas non contrà: nam Elba insula
Florentinorum li???toribus proxima, tot ac tam vberes habet ferri fodinas, vt
nullis saeculis exhauriantur: tantum enim quasi stirpibus circumcisis renascitur
quantum detrahitur: illic etiam magna est copia Magnetis.
Th. Nonne Magnes fusionem admittit? M. Nullo modo, tametsi grauitas eius lapidis
arguit materia metallosa constare.
Th. Qui fit vt Magnes indicet plagam Septentrionis? M. Non magis hanc quàm
caeteras plagas, sed quattuor ex aequo mundi regionum index est, cardinum,
inquam, ac decumanorum: cardines cum Latinis appello Septentrionis &
Austri, decumanos veri Orientís & occasus funiculos.
Th. Quonam modo? M. Acus ferrea leniret attrita Magneti, ab ea parte Magnetis,
qui antequam excinderetur è rupe, ad Septentriones spectabat, si ad aequilibrium
acus statuatur, extremitas lapidi attrita ad Septentriones connerterur. Eadem
vis est in plagam Australem, si à parte Australi Magnetis acus atteratur. Nec
minor vis est ab Orientali & Occidentali parte Magnetis: tametsi lapis
seipsum ad regiones mundi conuertere non potest, sed tantùm acus ferrea: id
autem quod diximus nisi experien [246] tia intelligi
non potest.
Th. Vsum indocilem esse intelligo, explica tamen quoad eius fieri potest. M. Si
Magnetis fragmentum ligno natanti in aqua superposueris, & Magnetis
latus, quod ad Austrum spectabat priusquam de naturali sede dimoueretur,
opposueris alterius Magnetis lateri, quod etiam ad Austrum spectabat priusquam
exscinderetur, lapis natans refugiet in oppositam vasis aquei partem: sin partem
Magnetis Septentrionalem Australi parti alterius Magnetis in aqua, natantis
conuerteris, Magnes innatans repentè accedet: & vterque vtrique mirabili
naturae consensu coniugabitur, tametsi lignum vasis aquei intercedat. Idem
quoque fiet, si vel acum ferream in vase vitreo aqua pleno, & calami
frustulo transfixam imposueris, ac manu Magnetis fragmentum teneas, latus vnum
Magnetis acum repellet, alterum attrahet: vel etiam acus Magnete delibuta,
& in perpendiculo posita, illud indicabit, si Magnetem manu teneas,
& admoueas horologio Magnetico, quod compassum vocant: experientia ipsa,
partes lapidis Australes ac Septentrionis indicabit.
Th. An igitur acus ferrea Magneti illita veros cardines Septentrionis &
Austri denotat? M. Non planè: declinat enim versus Orientem citer momenta,
qualium graduum circulus sit 360. id est, amplius trigesima parte circuli magni:
nam linea meridiana denotat mirabilem illam declinatione̅, quam ego stellae
polari tribui???lem, nisi [247] eadem stella rapido motu
circumageretur circa polum mundi, ac praeterea motu trepidanti accederet,
& à polo discederet: cùm maximè discessit, tantùm quattuor gradibus
distat: acus verò Magnete oblita situm nacta, immobilis perstat.
Th. An eadem vis est acus Magnesiae vltra, quea est citra AEquatorem? M. Eam dem
prorsus Hispani & Angli, qui aquarum orbem nauigationibus lustrauerunt
esse confirentur: ex quo refellitur eorum opinio, qui vltra Hesperides, (1.) aut AEquatorem statum acus Magnesiae mutari
(Franciscus Guicciardinus in historia.)
purant, & in insula sub recta circuli Meridiani linea consistere, ac
Polum vtrunque (2.) extremitatibus denotare:
absurdiùs etiam qui tradunt acus extrema declinare à Polis gradibus 45. sub 345.
gradu longitudinis: neque enim inexpertis nauigationum adhibenda fides est.
Th. Quousque pertinet vis illa Magnetis, quanto???ue interuallo ferrum à lapide
distare oportet? M. Semipedis ferè spatio: quanquam lapidis, quae rubeo colore
magis probatur, atque etiam lapidis, vim exerit efficaciorem: id autem non sine
voluptate spectatur, plurimas acus, aut claues alias aliis cohaerentes, ac
veluti pensiles in aere à Magnetis tactu detineri, propiores sint, &
tangar: ex quo apparet longiore interuallo??? vim minui, nec aliam acum ab alia
diuulsam consistere posse in aere pensilem, sed alias aliis cohaerere oportet.
|| [248]
Th. Dicitur (Plin. lib. 54. c. 14.) tamen Arsinoë
ab Architecto Dinocrate persuasa eo lapide fornicibus templum concamerare, vt
statuam ferream in aere pensilem omnibus quasi miraculo ingenti spectandam
praeberet. M. Hoc idem plerique de Muhamedis vrna sepulchrali falsò iactant: si
tamen tanta vis esset Magnetis ad fornices construendos statuam ferream
laquearia contingere oporteret, & cùm senectute Magnes extabuisset
deorsum labi. Hoc enim Magneti cum torpedine conuenit, quod vrriusque vis
contagione diffunditur, & vt vis torpedinis ab hamo ad fisu, inde ad
virgam lineam, pòst ad manum piscatoris, à manu ad brachium, ab hoc ad totum
corpus: ita Magnes proximam clauem sui contagione afficit, haec sequentem.
Th. Ex iis quae disseruisti planum est, Magnetem vapore vel odore, vel
expiratione ferrum elicere. M. Odor nullus percipitur, nec vapor, nec vlla
expiratio, quae Democritus cùm admiraretur, ad atomos, quibus omnia tribuere
solebat, causam retulit, & ex atomorum amicitia ferro Magnetem
conciliari. Quae ratio tametsi est à Philosophis penè omnibus irrisa,
nihilominus tamen Magnes vehementi contusione vim amitit, vt si anima exiliret
ac mortuum cadauer superstes esset: veriùs tamen ab expiratione quàm ab anima
ratio repetenda esset: quoniam Naphthae expiratio etiam longo interuallo flammam
attrahit: item Succinum paleas non allicit nisi frictione calorem conceperit:
tunc anim exhalatio suauis odore ipso percipitur. Quae ratio tametsi non
proba [249] tur Alexandro (lib. 1 disficul. cap. 25.) Aphrodisiensi, veri
tamen similior est quàm quod putat, leuiores ferro quisquilias prius à Magnete
tractum iri: cum sine vllo motu aeris repente feratur ignis ad Naphtham: sed
praestar silentio summi Opificis maiestatem admirari, quam temerè cum ratione
insanire velle.
Th. Si qua à Magnete expiraret illecebra ferri, Adamas vim Magnetis non
prohiberet? M. Ita quidem plerique putant, sed illud tam falsum est, quàm
Magnetem allij succo oblitum vim amittere, aut chordas iliorum ex agno &
lupo nulla posse concordia conciliari, quae tradita pro veris experientia
magistra rerum falsa esse comprobauit: contra verò quaedam fabulosa putantur,
quae tamen vera docuit vsus, putà cibum aetiti lapidi concoctum aut attritum à
fure deuorari non posse, quod Dioscorides scripsit, ac proptereà Graecis hunc
lapidem, appellant. Quod tamen Aëtius tradit eundem
lapidem brachio illigatu̅ retinere foetum quò minus aboriatur, &
partus tempore femori parturientis appositum elicere foetum: etiam si verum
esset iudicari tamen nullo modo posset: neque etiam falsum esse affirmare velim:
itaque periculum fiat oportet in ea quae abortum saepius patiatur.
Th. Quod de Succino disseruisti nu̅ propterea tibi lapis esse videtur? M.
Variè disputatur de Succino, Ambaro, & Capura, quam vulgus Camphoram
vocat, atque haec tria genera cùm tota natura seiungantur, varios ortus habere
necesle est: qui tamen subtiliùs ista con [250] quisierunt, ex arborum lachrimis in mare delapsa duritiem vetustate
& iactatione, acquirere putant: Capuram quidem ex arbore Capura,
Succinum, & Ambarum ex arboribus resiniferis: sed cùm nusquam
frequentiùs sit, quàm in mari Baltico, nec vllae sint in littoribus arbores
resiniferae, verior esse videtur (lib. 1. cap. ???3. de
Succino copiosè scribit Altomerus ad Tacitum.) Dioscoridis sententia,
qui Succinum è lachrimis vtriusque populi in flumina, inde in maria transfusum
cogi, id???ue à Graecis appellari, quibusdam
Chrysophorum. Origo quidem Succini aurei probabilis est, sed electrum aliud esse
postea explicabitur. Aliud Succini genus quod nostri Ambarum, Italis, Gallis,
& Hispanis vocatur, colore, odore, facultate plurimum à Succino luteo
differt, ac multo pretiosius & rarius est: illud ex lachrima cogi
argumento est, quòd saepe inclusas secum habet quisquilias, formicas,
papiliones: quale mihi Antuerpiae dono datum est.
Th. Num verior est eorum sententia, qui è cetaceo spermate exoriri tradunt? M.
Nec verum mihi, nec verisimile videtur, quia nullum caesis Balaenis vestigium
Ambari apparet: deinde cùm triplex sit, album, fuscum, nigrum: primum omnium
pretiosissimum, colore tertio contrarium est, quod spermatis originem non habere
conuincit: praeterea nihil Ambari legitur circa Orcades insulas: nusquam tamen
Cetorum, & Orcarum copia maior.
Th. Num maris excrementa quaedam sunt? M. Excrementi vox ipsa tetrum odorem
significat: itaque non ineptè Naphtha Chaldaeis, [251] Asphaltos Graecis, Bitumen Latinis, quo plenus est lacus Palaestinae, qui
propterea dictus est Asphaltites, qualis etiam fons Montisferrati Aruernorum,
quales sunt in Chaldaea, & is qui non procul ab Vrbe Mutina fundit eum
liquorem, quem Petroleum vocant, qui perinde vt Naphtha flammam attrahit:
sulphur denique pinguia aquarum ac terrarum excrementa vocari debent. At
Succino, & Ambaro nihil odore suauius esse potest: verius est igitur à
lachrimis populeis & arboribus resiniferis ortum habere, nec in lapidum
generibus censeri. Pissasphaltum verò ex pice, & bitumine artificiosè
misceripotius opinor quàm natura.
Th. Cur etiam Pyritem, siue Marcasitarum genus in albo lapidum non censeas? M.
Ita quidem Galenus, sed nulla ratione probabili: quoniam Pyrites, Stibium, quod
nostri Antimonium vocant, Minium Ceruleum, siue Azulium, quem Armenium plerique
esse arbitrantur (Matthiolus lib. 5. Dioscor. cap.
46.), Auripigmentum, siue Sandaracha ei???ue congenea, Sori, Chalcitis,
Mysi, & id genus, semimetalla potius dici debent quàm lapides: quia
mediam quodammodo lapidum ac metallorum naturam referunt, vt Calamine seu
Cadmia, quam nostri Chymistae Tuttiam vocant, tum naturalem tum arte confectam,
quo nomine expirata excrementa aeris & argenti complectuntur. Nam
Galenus scribit in Cypro se vidisse in fodina tres ordines fossilium, coloribus
distinctos, Sori quidem inferiorem, Mysi aureo colore superiorem, Chalcitim
medium, & Sori quide̅ in Chalcitim, hancin Mysi [252] mutatam, Calaminae verbo contineri putant etiam Spodium, &
Pompholiga, & Diphrygem, quem nostri metallina vocant (Mathio lus ad Diosco lib. 5. c. 45. 46.): tametsi
qui subtilioribus ponderibus ista exigunt, facultatibus & accidentium
varietate differre tradunt: aeris quoque florem ab aerugine rasili distinguunt:
hoc vulgus viride Monspeliensium vocat, quòd puellae Monspelienses colligunt ex
laminis aereis quas vua expressa, siue ampelite, vnde vinum recenter expressum
est, integunt, id???ue diurno spatio: posteà retectis laminis aerugo viridis
colligitur. At aeris florem fieri nonnulli putant aere quidem fuso &
concreto, sed adhuc ardente aqua superfusa, & ferri lamina superposita,
quousque vapor aereus ferro cohaeserit milliorum in modum, rubei coloris.
Diphryges contrà non florem, sed fecem continent in fundo fornacis, vnde aes
detractum est: plumbi quoque spumam egerunt, aqua superfusa plumbo, primùm è
fornace prodeunte, co̅creto tamen, sed adhuc calenti. At Stibium seu
Antimonium lapis est planè metallicus, qui non modò fusionem facilè recipit, sed
etiam ???ius ope ferrum multò faciliùs liquatur, & per seipsum fusum in
vitream quodammodo naturam degenerat. Item Plumbago quam nostri Lithargum
vocant, idipsum est quod è fornace (qua confusum est argento plumbum) argento
segregato restat, quod etiam aeream attraxit materiam argento: atque interdum
aureum, interdum etiam argenteum refert colore̅: non ab auri, sed ab aeris
colore: vnde Metallarij Lithargum aureum & argenteum appellarunt.
Il [253] lud tamen admonendi sumus,
Sandaracham vulgarem Pharmacopolarum, non esse Auripigmentum, sed Iuniperorum
gummi suauissimi odoris. Abutuntur etiam plerique voce Sandicis, quae fit è
cerusa ambusta, pro Sandaracha.
Th. Num etiam Auripigmentum & Arsenicum eadem sunt? M. Illud quidem
naturae opus est, hoc artis: nam si Auripigmenti scoriam & salem aequis
partibus contusa, in vase tandiu coxeris quoad in sublime vtrun??? feratur
& operculo cohaereat, Arsenicum habiturus es: Arsenicum verò &
Auripigmentum simul cocta, esficiunt id quod Realga vocant: denique Hydrargyro
& sale Ammoniaco ambustis, & in sublime coactis, existit illud
quod Sublime vocant, quo nihil post ignem ardentiùs vrit.
Th. Num existimas Marcasitarum genere Rusina contineri? M. Metallicum quiddam
habet ferri excremento simillimum, quo mulieres Asiaticae assiduè vtuntur: est
enim depilatorium omnium efficacissimum, quo semihorae spatio sudantibus in
balneo pili defluunt, qua parte loca pilosa perunxerint, cuius metallici tanta
copia dissipatur, vt aureorum viginti millia vectigalis nomine Publicani à
mercatoribus Rusinatis exigant.
Th. Quaenam est talium rerum vtilitas? M. Pictorum est ac Medicorum, quibus tamen
ad perniciem plerique vtuntur. Nam Sub o frequentiùs, in vitreos lapillos fuso
& contuso, Empirici abutuntur, quàm vti possin: metallorum tamen
& fusionem reddit saciliorem, & [254] sonum
clariorem: addit etiam vasis fictilibus luteum colorem.
Th. Quot sunt species Marcasitarum? M. Quot lapidum ac metallorum naturales
misturae. nam Chrysites ab auro, Argyrites ab argento, Chalcites ab aere,
Molybdites à plumbo, Siderites à ferro nomina traxête, quae vno genere Pyritis
continentur, quia leuissimo attritu scintillas ignis eiaculantur, eo???ue
faciliùs quo plus habent metallicae materiae quàm lapideae, vt Chalcites.
Th. Quid est metallum? M. Est corpus elementare fusile ac ductile, quod in terrae
visceribus concreuit.
Th. Cur fusile vocas? M. Vt seiungatur ab iis lapidibus, & cretarum
generibus, quae respuunt fusionem.
Th. Cur ductile? M. Vt à lapidibus, & Marcasitis diuidatur, quae tametsi
flamma & salibus liquantur, malleis tamen duci non possunt.
Th. Cur adiicis in terrae visceribus concretum? M. Vt à cera & resinarum
naturis distinguatur, quae liquari quidem, ac partim etiam duci possunt, sed in
terra no̅ concrescunt. Ac tametsi auri ftagmenta quibusdam locis inueniantur
arenis confusa, nec altiùs à superficie terrae ea tamen à fluminibus fodinas
metallicas praeterlabentibus aduehuntur, vt Tagus Lusitanorum, Chrysorrhoas
Damascenorum: Auriger Tolosatum, ac pleraque alia auri fragmenta vnà cum arenis
egerunt.
Th. Quot sunt metalla? M. Sex, aurum, argentum, ???, stannum, plumbum, ferrum,
quae [255] vno versu (lib. Num.
cap. 31.) diuinae legis, nec plura continentur.
Th. Cut non totidem sunt quot planetae? M. Illud est Chymistarum cornmentum, qui
vt septenarium implerent, ac coelestia terrestribus miscerent, hydrargyrum quod
argentum viuum appellant, senario adiecerunt: quae natura, quod media est inter
aquam ac metalla, non potest metallorum genere contineri: id enim in vniuersa
rerum natura perspicuum fit à simplicibus mista semper excludi: atque ob id
diuina lex non modò hydrargyrum, sed caetera quoque ex metallis confusa ex albo
metallorum exclusit.
Th. At metallorum simillimum mihi videtur. M. Tam simile est, vt ab argento,
stanno, & plumbo fusis discerni vix possit, quinetiam Seplasiarij
plumbum hydrargyro miscent, vt imperitos saepissimè fallant: est enim plumbum
decuplo vilius argento: sed fraus detegitur facta pellibus percolatione,
hydrargyrum enim exilit, plum bum residet in fundo. Miscetur etiam auro
& in massam mollem vtrum que redigitur, sed auri color euanescit, sic
enim argentea vasa inaurantur, nec aurum prius apparet quàm vase ignibus admoto
hydrargyru̅ euanescat, tune vas inauratum existit auro subsidente ac
tenacissimè argento cohaerente, vt electrum videri possit, si aequa esset
vtriusque metalli confusio.
Th. Quid est electrum? M. Est aequa auri & argenti (Plinius.) confusio, quam saepe natura, saepius
ars imitata naturam praestat. Nam quod Dioscorides (lib. ???.) scribit Succinum aurei coloris à Grae [256] cis appellari , id ex opinione
vulgi, quem penes est norma loquendi.
Th. Quid est chalybs? M. Est ferrum natura durissimum, aut arte durius factum:
cùm scilicet ferri massa in fornace ferri feruentis aliquantum coquitur: deinde
ardens in aquam frigidam immergitur.
Th. Cur ferrum candens, aqua gelida immersum duritiem tantam acquirit? M. An quia
frigiditas ferri partes coegit in sese ac solidiores facit? Nam frigus aquam
concretam facit solidiorem ac minus loci occupantem. An verò aqua subit ferri
candentis meatus? An quod vna cum aquae vapore expirat tota humiditas ac
mollities ferri? Haec tamen postrema ratio contraria est omnino superiori, quae
verisimilior est, cùm ferrum candens, aceto im mersum, malleos respuat, ac
frangatur potiùs quàm duci possit: ac propterea Lacedaemonij numismata ex
ferreis baculis conflare solebant (Plutarch. in
Lycur???.), eaque candentia mergere aceto, vt fragilia essent, ne in
alios vsus conuerterentur: quod satis argumenti est acetum ferri meatus intimos
subire, alioqui substantia, quae nihil intus admittit, fragilis non esset.
Th. Quid est plumbago? M. Plumbi & argenti in corpus vnum confusio.
Th. Quid est Bisemutum? M. Stanni & plumbi mistura.
Th. Quid est Cuprum flauum? M. Est aeris & calaminae luteae mistura,
quibus vitreus puluis adiicitur, ne color vaporatione pereat.
Th. Quid est Aurichalcum? M. Est aes aurei [257] coloris, sine
vlla auri mistura: alioqui si verbi proprietatem quaerimus, est aeris &
auri confusio ex aequis partibus: sin minus auru̅ aerosum, vt argentum
aerosum, appellatur.
Th. Quid est metallum sonans? M. Est aeris & stanni confusio, quibus
aliquid plumbi nigri admiscetur, vt mollior sit & gratior sonus.
Th. Quid de Corinthio aere? M. Deflagratio Corinthi effecit omnium ferè
metallorum co̅fusionem, propter omnibus metallis multitudinem.
Th. Num aurum ex sulphure & hydrargyro generatur? M. Id per naturam fieri
non posse videtur, cùm nihil ignibus potentius obsistar, quàm aurum: nec tamen
quicquam est, quod sulphure celerius inflammari possit, nec quicquam celeriùs in
fumum euanescat, quam hydrargyrum: cùm autem sulphure nihil grauiùs oleat, nihil
tamen sulphurei odoris in vllo metallo percipitur.
Th. Cur no̅ ex sullphure & hydrargyro percocta ac temperata aurum
conflari potest? M. Quia nullo artificio, nullis ignibus, nulla temporum
diuturnitate ex his auru̅ potuit vnquam coagmentari, tametsi multis
aetatibus ac seculis Conflatores & Chymistae in eo suas omnes opes
& operas consumpserunt, non vno aut alterero modo, sed omnib. artificiis
additis. Item omnia corpora in ea ex quibus conflantur dissolui demonstrauimus:
oportet igitur aurum, aut aliud metallum dissolubile in sulphur &
hydrargyrum redire, at ne vapor quide̅ aut oleum ex sulphure elici potuit
vnquam.
|| [258]
Th. Aristoteles tamen, Plinius, Geber, Albertus, a???que omnes Chymistae hoc
tantum inter se differunt, quòd Philosophi, praeter Georgium Agricolam à
vaporibus conflari putant, & cui terrea pars maior fuerit, grauiora
metalla effici, cui plus humoris quam terrae aliquanto leuiora: Chymistae non ex
elementis, sed ex hydrargyro, & sulphure coagmentari volunt, nec vllum
elementoru̅ praeter auru̅ perfectum esse, caetera inchoata quidem, non
tamen perfecta dici? M. Chymistarum vanitatem argumentis necessariis
refutauimus: restat Aristotelis ratio quam superius quoque attigimus: quo enim
modo fieri potest, vt leuissimi vapores, qui semper in sublime feruntur, in
intimis terrarum visceribus deorsum decutiantur, & corpora omniu̅
grauissima gignere possint? Quòd si dicas auru̅ in terrea substantia, stam
nu̅ aquea constare, in hoc leuius, in illo grauius elementum dominari,
maximae absur ditates hanc opinionem consequuntur: quoniam si demus in auro, quo
nihil natura grauius gignit, terream substantiam dominari, consequens erit
leuiora corpora plus habere liquidae substantiae, quae tamen liquari non
possunt: quae verò facillime liquantur, vt metalla, nihil aut parum habere
liquoris: absurdum consequens, ergo antecedens. Praeterea constanterram quò
fuerit humidior eò grauiorem esse: repleatur ergo vasculum terra accepto prius
vasculi pondere, ac terrae: deinde in fundatur tantum aquae, quantum terra
combibere possit, vt nihil omnino vacuu̅ aqua terrave relinquatur: accepto
pon [259] dere vtrius??? simul postea vacuato,
ac bene siccato vase co̅pleatur auro fuso pondus auri duodecies grauius
erit: terra humida caetera metalla auro minus grauia, sed tamen terra humente
multis partibus grauiora comperie̅tur: ex quo perspicuum fit, non à terrea
aut aquea substantia grauitatem, & pene inuiolabilem naturam ingenerari,
sed diuiniore quadam potestate, quam non intelligo: nunc mihi satis est,
& sensibus & argumentis falsum detexisse, & inueteratum
errorem aperuisse.
Th. Nónne fieri potest, vt aquea substantia cum terrea tam arcta colligatione
vniatur, vt grauitas & pondus auro quaeratur? M. Natura non patitur
corporum penetrationem: aer quidem & aqua rarior ac densior fieri
potest, sed ad pondus & ad mensuram, nam si aquam per syringa presseris
aliquantulum, aquam exilire, aut fistulam rumpi necesse est: ac tame???si aqua
concreta gelu sit aliquanto pressior ac solidior, illud tamen perquàm exiguum
est, vix enim centesima sui parte co̅tractior est: at pondus aquae simul ac
rerrae duodecies minus est auro eiusdem voluminis: quod credibile no̅ sit
nisi experiare.
Th. Quae est metallorum grauitatis ac voluminis proportio inter ipsa? M. Auro
nihil in natura grauius est: hydrargyrum pondere proximum est: cui supernatant
omnia metalla praeter aurum: post hydrargytum sequitur plumbum, argentum, aes,
serrum, stamnum: in arcasitarum genera proportione metallorum aliis alia
grauiora: tum lapides, qui etiam inter se [260] grauitate
differunt, post ligna quaedam solidiora vt Ebenus, Buxus, Brasihum, Gaiacum:
lapides, praeter pumicem, terra & aqua grauiores sunt: sal grauius est
terra: terra grauior est aqua marina: aqua marina grauior aqua dulci: aqua
dulcis grauior cineribus: cineres vino, rubrum albo, album oleo, oleum grauius
aqua vitae: haec enim in aerem dissoluitur, si cochlear effuderis, nec vlla
gutta in terram casura est.
Th. Quanto igitur grauius est aurum hydrargyro? M. Quantum 1551. excedit 1158.
eadem ferè ratione quae est 4. ad 3. auri ad plumbum, vt 1551. ad 998. paulò
minùs quam 3. ad 2. auri ad argentum, vt 1551. ad 929. id est ferè 9. ad 5. auri
ad aes vt 1551. ad 729. id est 1. ad 2. & ???. auri ad ferrum vt 1551.
ad 634. auri ad stamnum, vt 1551. ad 600. vel vt 18. ad 7. auri ad terram, vt
1551. ad 135. vel vt 11. ½ ad 1. hydrargyri ad terram & 151. ad 135. vel
8½. ad 1. plumbi ad terram, vt 998. ad 135. vel 7½. ad 1. argenti ad terram, vt
729. ad 135. vel vt 7. ad 1. aeris ad terram, vt 635. ad 135. vel vt 4⅔. ad 1.
Stamni ad terram, vt 600. ad 135. vel vt 4. ad 1. terra vero leuior est sale:
sal enim tanto grauius est terra, quanto 18½. ad 16. terra rursus grauior est
aqua marina, id est, vt 92. ad 90. aqua marina grauior dulci, vt 90. ad 74. aqua
dulcis, ad cineres, vt 74. ad 72. vinu̅ rubrum aequat fere ponderibus aquam,
nisi crassius sit ac foeculentum: paululo tamen leuius est album rubro, hoc item
oleo. vt 72. ad 70. aquae vitae oleo supernatat: ex quibus rerum omnium
naturalium intermedia pondera facilè iudica̅tur: aeri quo [261] que suum pondus inest: vtres enim in flati, vacuis aere
grauiores sunt, vt non immeritò scriptum (Iob. c.
38.) sit, Deum ventis quoque suum pondus addidisse.
Th. Habemus pondera rerum, sed quaenam est proportio voluminis seu magnitudinis
earum? M. Eadem quae ponderum, sed ratione contraria: vt aurum triplo fere
grauius est stamno, ego stamni volumen seu magnitudo eiusdem ponderis, quo
fuerit auri proposita massa triplo fere gra̅dior erit massa stamni: quo vno
exemplo caetera facilime intelliguntur. Id aurem primus demonstrauit Franciscus
Fuxaeus Candala, Gallicus Archimedes, acceptis sex metallorum corporibus eiusdem
longitudinis, & ab eodem foramine ductis, vt ferrum & aurum
tractile fieri consueuit, ea subtilissimis ponderibus ad aequi librium appendit,
& quoniam hydrargyrum duci non poterat, impressit auri vel argenti
frustulum ossi saepiae, diende auro detracto concauitatem hydrargyro compleuit,
pòst in libellae concauum effudit, vt ponderis grauitatem iniret. Cumque ab eo
exquirerem, cur non omnia metalla fusa in vasculum effunderet, ille reposuit,
omnia metalla concreta aliquantò minora esse liquatis, vt aqua concreta
aliquantulo contractior est quàm liquida: nos verò salis, terrae, aquae salsae,
aquae dulcis, vini, cin erum, olei pondera collegimus vasculis, quae nullis
scriptoru̅ libris comprehensa fuerunt.
Th. Cur aurum difficilius liquescit quam caetera metalla? M. Ita quidem putat
(li. de sensu c. 3.)
Aristote [262] les, sed fallitur: nam culmorum flamma
leuissima, aut stercoribus stramine co̅fusis, aut modico plumbo admisto
facile liquatur: quod ite̅ aeris ac ferrifusionem faciliorem puta???,
fallitur iterum: nihil enim difficilius liquatur qua̅ ferrum, itaque ad
hibetur marna pinguis, terrae genus, vt fusionem recipiat: nec tamen liquabitur
vnquam si aeris lamina in ferri fornacem iniiciatur, quod maximè cauent
Conflatores, & cum caetera metalla saepius liquari possint, ferrum tamen
semel fusum vix ac ne vix quidem postea fusionem ad mittit.
Th. Cur inter metalla ferri tantùm & aeris odores sentiun???ur? M. Putat
(lib. de sen su. c. 3.) Aristoteles hoc ideo
fieri quòd faciliùs quàm caetera liquantur: quod falsum esse docuimus: sed
quoniam plus habent excrementi quàm caetera metalla: sola enim aerugnine ac
ferrugine exeduntur: caetera non nisi multis saeculis: aurum nunquam auriginem
contraxisse proditum est, quin etiam caetera metalla diutissime ab omni aerugine
ac ferrugine conseruat: ob id enim M. Agrippa tecta aenea eius templi quod
Pantheum appellauit, inaurari voluit, vt ab aerugine seruaretur, quod adhuc
integrum Romae visitur.
Th. Num etiam aurum dissolubile & corruptibile est? M. Omnia corpora
corruptibilia esse demonstrauimus (lib. 1.),
tametsi tardius auru̅ quàm caetera. Quis enim affirmare ausit quin aurigine
aliquando corripiatur? Vix enim argentum argentugine conficitur, si tamen
diutiùs terris conditum sit, corripitur argentugine nigra, ab ea???ue tandem
consumitur.
|| [263]
Th. At ne flammis quidem vllis aurum minui videmus? M. Certe Aurifices
quamplurimi Lutetiae coacti, & à Gulielmo Budaeo rogati an aurum ignibus
periret, cùm alius affirmaret, alius negaret, nihil decernere potueru̅t: ego
vero semper existimaui posse ignibus perire, sed quia rei pretiosissimae
detrimentum fugiunt omnes, experientia no̅dum rei veritatem comprobauit: id
autem fieri potest, non quidem vasculis fictilibus, sed ferreis quibus durities
immersione accesserit: & eius auri quod ad bonitatis extremum
peruenerit, cuiusmodi sunt Vespasiani Caesaris numismata aurea, acceptis
ponderibus rerum subtilissimarum: iis enim numismatis solum deest sum mae
bonitati auri pars septingentesima sexagesima nona, vt Aurifices Parisioru̅
experti sunt: nam siquid ponderis auri flamma abstulerit, totum perire posse
ignibus demonstratum erit, praeter terream ac cineream naturam.
Th. Quomodo? M. Omnia metalla partim in fumum, partim in scoriam abire videmus,
ferrum, inquam, aes stamnum: argentum multò difficilius, aurum difficilime,
plumbum vero totum ignea reuerberatione mutatur in calcem, sed decima sui parte
ingrauescit: & sine reuerberatione, vt caetera, euanescit, praeter
scoriam.
Th. Cur plumbum in calcem redactu̅ ignea reuerberatione ingrauescit, cùm
caetera fiant leuiora? M. An quia aerea vis leuior ab ignibus fugatur, ac
propterea calx plumbi solidior fit? nam terra prima coctione leuior, secunda, [264] tertiáve grauior existit, quoniam vruntur ea, quae
suapte natura sunt leuiora, puta aer, ac magis terrea substantia in sese
cogitur.
Th. Cur ferrum quoddam liquatur saepius, ac ductile fit: quoddam semel tantum
liquatur, nec amplius duci aut liquari potest? M. Ferri grana quasi semina
coriandri orbiculata liquantur marna vel argilla infusa, quae si omnino separari
possent ab arena lapidea, saepius liquarentur: sed quoniam lapidea natura in
vitream ferro confusa mutatur, reddit lapideum ferrum, malleis indomitum, ac
potius frangi quàm duci patitur: ex eo ferri lapidei genere ignea fercula, ac
vasa pleraque, tum etiam missilia tormentis bellicis idonea, fundi solent.
Th. Cur stamnum tyrannus, plumbum verò rex metalloru̅ appellatur? M. Quia
stamnum omnia metalla perdit ac fragilia reddit, nec potest ab illis separari,
cùm semel co̅fusum fuerit: plumbum verò cum puriora effecit ac meliora,
perit pro aliorum salute, quod maximum est optimi regis argumentum.
Th. Cur aeris lamina argentum in aquam chrysulcam liquatum, & confusum
congregat? cur eadem lamina aeris in fornacem ferri coniecta totam ferri
materiam in fum um dissoluit, vt nullo modo liquari possit? M. Est illud quidem
certissimum: cuius ratio non alia esse mihi viderur, quàm quod aeris &
argenti magna est affinitas, maior etiam aeris & ferri, cùm alterum in
alterius naturam & essentiam transmutari videamus: sed cum ab aerugine
ac ferrugine maxima detrimenta patiantur, siccis [265] sima aeris lamina totam adipem exhaurit ex argilla pingui, quam ferri
Conflatores in fornacem ad liquandum ferrum iniiciunt, quo fit, vt liquari nullo
modo possit: ita sacchari frustulu̅ propter sui subtilitate̅ prohibet,
quominus lac cogatur in butyrum: potest etiam argentum in aqua chrysulca
liquatu̅ ab aqua secerni, si paululum iniiciatur aquae, in qua sal
Ammoniacum madefactum fuerit.
Th. Cur aurum rece̅ter è fodina extractum acfusum, quantaecunque puritatis
sit, asperrimum tamen ac rigidissimum tactu, sono, visu percipitur? M. Quia
vetus aurum tametsi argento vel aere confusum multo deterius sit auro puro
recenti: mollius tamen ac sono suauius sentitur, propter assiduam fusionem:
asperitas tamen auri recentis mitescit ac leuigatur, si auro fuso vitrum in
puluerem contusum, aut Alcali cum modica cera superfundatur.
Th. Fieríne potest auru̅ potabile? M. Quidni? quidem olei specie potari, non
quòd oleum aut vapor vllus ex auro elici possit: sed vt aqua chrysulca potest
argentum in aquam conuertere, ita vt nihil nisi aqueum visu percipiatur,
& eadem aqua aurum in puluerem redigere: ita quoque aurum in olei
speciem liquatum mutari potest, non substantia, sed qualitate.
Th. An aurum illud potatum efficit, vt diutius, iucundius???ue viuatur? M. Quî
fieri potest, cùm fla̅ma diuturna vix quicqua̅ de auri essentia
detrahere possit?
Th. Cur aere incisa, vel ambusta, vel puncta, [266] mulro
facilius curantur quam quae ferro? cur item caluus aereus affigitur carni (Plut. li. 3. Quaestio:) venaticae ne putrescat? M.
Id quidem experientia docet, ac propterea veteres, qui rerum naturam à maioribus
acceperant, arma aenea & gladios ex aere conflari voluerunt, non ???quia
ferrum illis deesset, cuius maxima est vbique copia, sed vt mitius bella
gererentur, & illata vulnera facilius curarentur: nulla enim arma ferrea
apud Homerum legimus: quinetiam aduersus serpentium morsus, & putredines
occultam vim habere proditum est: & quidem Hebraeis ( & ) eadem vox aeris, & serpentis vim
complectitur, & qui à serpentibus icti fuerant, serpentem aeneum intueri
iubebantur, cuius intuitu curati fuere in numerabiles: ac tametsi supra naturae
vim diuina potestas conspicua fuit, ex aere tamen id fieri (Nume???. ca. 2.) mandatum est, non ex aliis
metallis: & quidem admiratus sum saepe, quamobrem Chirurgi &
Medici insectionibus non vtuntur aeneis instrumentis potius quàm ferreis.
Medicationis verò causam in leuitate aeris multi posuere: at superius
demonstratum est, ferrum aere leuius esse. AEs autem intelligo purum, non id
quod vulgò cuprum, siue aes cyprium appellatur, quod calamine lutea confusum
est, nec nisi tertiam partem aeris habet. Id autem eò mirabilius quo perspectum
est, aeruginem si vel drach mali po̅dere hauriatur, lethalem esse.
Th. Quî fit, vt aes rubei coloris aeruginem viridem, & in mortario aeneo,
arena candida minio seu plumbo rubenti confusa conflantur [267] virides Smaragdi, qui saepe naturalium pulchritudinem vincunt? M.
Fraus illa detegitur, quòd decuplo grauiores sunt adulterini Smaragdi
naturalibus, ac sordes & adipem repentè contrabunt: naturales non item:
sic ferrum quod lucida quadam nigredine conspicuum est, luteum colorem efficit:
si enim arenam, aut silicem calcinatum in mortario ferreo contuderis, gemmas
aurei coloris conflabis, sed in his multò facilius quam in illis fraus
detegitur: quas fraudes detegi necesse est, ne imperiti naturalium gemmarum
specie capiantur. Haec quidem experti scribimus: sed de metallis hactenus.
Th. Quid sequitur metallorum disputationem? M. Inter stirpes ac metalla medium
est : Graecis dedit ore rotundo Musa loqui: Latinis non
licet esse tam disertis: dicamus tamen plantargentum. Nam in fodinis arbor
argentea reperitur, quae ramos, quos Metallarij nostri venas appellant,
lo̅ge late profert, vt quasi ab radicibus & fibris incrementum
assimilatione, non adiectione partiu̅ accipere videatur. Et certè Georgius
(In lib. de ortu Metall.) Agricola scribit
argenti venam siue arborem fuisse repertam, altitu???dinis pedum 60.
longitudinis pedum 20. latitudinis dotrantis, seu nouem pollicum continua serie
metalli: ex quo etiam satis apparet ex halitu existere non posse, vt Aristoteles
putauit.
Th. Istuc quidem incredibile videri possit. M. Non magis incredibile, quàm
lapideas plantas arborescere, & alimentum ab radicibus in ramos ducere,
vt , seu [268] Coralium, quod mediam
stirpium & lapidum naturam habet, sic quoque arbor argentea medium
quiddam est inter metalla ac stirpes: nullum enim ex aliis metallis arborescit,
vt argentum, sed hoc maxime inter est inter quòd
Coralium radicibus ducit alimentum, & ramos cortice tectos &
muscho promit extra rupes & saxa, quibus adhaeret: arbor verò argentea
nihil extra terram promit, nec perspicuas habet radices. Est enim fabulosum quod
de ramis aureis, de???ue malis aureis Poetae scribunt, nisi aurea mala populari
sermone intelligamus, vt illud,
Aurea mala decem misi, cras altera mittam.
Th. Qui fieri potest vt stirpes, ac ligna lapidescant? M. Est illud quidem
vsitatissimum, vt superiùs disseruimus, & ita lapidescunt, vt radicum,
& ramorum tota figura cortices, medullae penitus lapidescant, ac
potissimum aquarum riuulis praeterfluentibus: id quidem experti sumus in fonte
Alliensi Claromontanorum, & in fonte qui è monte aureo Aruernorum
deriuatur. Illud tamen animaduertendum, quòd stirpes nullae lapidescunt quan diu
viuunt, sed mortua tantum ligna: Coralium verò viuens non lapidescit, sed
posteaquam sectum est, & cortice detracto lapidescit: duritie̅ enim
& ruborem nudato cortice arquirit.
Th. Quotuplex est Coralium? M. Triplex, sanguineum, candidum, nigrum: non modo
colore, sed etia̅ facultate differentia. Primum genus tum specie, tum
facultate caeteris praestat, & ab Indicis populis valde expetitum,
non [269] tantùm ad haemorrhagiam & alba menstrua
coercenda, sed etiam ad facultates quasdam diuiniores, vt illi opinantur: inde
fit vt pretiosius sit apud Indos Coralium, quam Indici vniones, adamantes,
saphiri, & his maxime temporibus, quibus Coraliorum rupes Africanae
penitus effaetae videntur. Muschum autem aceto contritum mirabilem vim habet ad
lumbricos egerendos, nisi vetustate nimia penitùs extabuerit.
Th. An etiam verum est illud quod à Plinio proditum est, coralia promere fructus
cerasis & cornis similes? M. Plinium eruditissimum naturae
contemplatorem fefellit ars opificum, qui è coralio secta frustula quasi gemmas
polire consueuerunt, inde fit vt fructus coralii plerique esse putent, falso
tamen.
Th. Videmus quidem Coraliorum ramos ac ramusculos lapideos, eosque à stirpibus ac
radicibus alimenta traxisse iudicamus, etiam si mollia lapidescant, vt argilla è
terrae cauernis detracta, & ad solem apposita duritiem pene indomitam
acquirit: sed difficile est illud de argentea arbore affirmare. M. Si tam exigui
essent rami vt coralii, arbor integra argenti, vt
coralii, publicè diuenderetur.
Finis libri secundi.
|| [270]
NATVRAE
THEATRVM
LIBER III.
De stirpium & animantium naturis.
THEODORVS.
CVM totius mundi vna sit coagmentatio, vnu̅ corpus, cur non sit etiam eius
vna scientia, vna disputatio? M. Aliud est partium inter ipsas actotius
cohaerentiam, & colligatione̅ tradere: aliud partis cuiusque vim
& naturam seorsum intueri: mirabilis illa mundi, ac partium contagio
& conglurinatio ab iis qui de natura scripserunt, vel neglecta, vel
consulto praetermissa videtur: qua tamen nihil fere maius est in hac scientia,
aut magis studiosè conquirendum: quod superiore libro à nobis est vtcumque
adumbratum, vbi elementorum ordinem, deinde elementa [271] rium quae in anima sunt vim ac naturam digessimus, & quae
quamque pars sequatur, quae cuique parti cohaereat: lapidum etiam ac metallorum
inter ipsa aptitudinem, quibusque naturis inter se connectuntur: postremo
lapides inter ac metalla docuimus marcasitas intercedere: metallica stirpibus
, stirpes lapidib. (Argé
eis & lapi??? stirpi???), , quasi
glutinio quodam medio cohaerere: nunc de stirpibus & animantibus nobis
est disserendum, non Medicorum, sed Physicorum in modum, vt superius diximus.
Th. Quid appellas stirpem? M. Corpus vegetabile.
Th. Quid stirpes à metallicis, & lapidibus differu̅t? M Hoc maxime,
quod lapides ac metalla partium accumulatione coalescunt, & sine vita
increme̅tum accipiunt: stirpes vero alimentorum ab radicibus attractatione,
co̅mutatione, fructuum & excrementorum egestione vitam sustinent,
& speciem sui propagant.
Th. Quot sunt genera stirpium? M. Duo, arbor & herba.
Th. Cur fruticem non adiungis? M. Quoniam arboris appellatione venit, &
educatione arborescit, alioquin & suffrucices addere oporteret, quod
Graeci appellant.
Th. Quid inter se differunt? M. Arbor in stipitem altius exurgit: herba humilius
subsidet: frutex ab radice ramos promit, non autem arbor: suffrutex inter
arbores & herbas medium quiddam habet, vt Ruta, Viola, Hedera,
Abrotonum.
|| [272]
Th. Quae sunt partes stirpium? M. Radices, caulices, rami, folia, iuli, flores,
semina, fructus, cortices, alburni, medullae, succus, siliquae.
Th. An haec omnia omnibus stirpib. insunt? M. Perfectioribus quidem fere omnia
insunt, caeteris non item
Th. Num fungi, muschus, resinae, gummorum genera stirpium partes sunt? M. Vt in
animantibus partes ab excrementis diuiduntur, ita quoque in stirpibus illa
potius dici debent excrementa quàm partes, tametsi maior sit interdum vtilitas
excreme̅torum in stirpibus, quam fructuum, vt lachryma myrrhae, balsami,
thuris, lentiscorum, resina iuniperi, fungus laricis, quem nostri Agaricum,
veteres Familiare medicamentum appellant, quod famulis propter copiam &
facilitatem tribui solebat.
Th. Quibus modis stirpes proueniunt? M. Maxima pars sponte ab ea vi, quae terris
ac terrestribus corporibus, puta saxis, Dei munere & concessu tributa
est: caetera seminibus, radicibus, propagatione, insitione, inoculatione,
truncorum plantatione, talearum proiectione, aut denique lachrima oriuntur.
Th. Cur lachrimam adiicis? M. Quia lilii & aequapii lachrimae cum à sole
exaruerunt, lilium & aequapium progenerant (lib. 2. c. 2. de histor. plant.), quod in caeteris nondum compertum
videmus.
Th. Cur tetra plantas abunde, & quidem sponte ad bestiarum alimenta
profert, caeteras verò sine diligenti cultura respuit? M. Noua certè quaestio,
nec ab iis qui de stirpium natura [273] scripserunt anteà
prodita. Anaxagoras quidem ac (Theoph. lib. 2. cap. 2.
de hist. plant. & lib. 1. cap. 5. de caufis plant.)
Theophrastus ab aëre & coelo semina in terram, cum aqua decidere putant:
sed cur potiùs gramina, trifolia, caeteráque id genus, atque etiam aconita ac
venena coelitùs implu̅t, fruges optimae non item: hîc illis aqua haeret:
principiò igitur creator Opt. Max. iussit, terram, stirpes, & bestias
reptantes promere: cùm verò hominem per se ipse fluxisset, & ab
intelligibilium rerum contemplatione ad prauas cupiditates ferri animaduerteret,
agricultura voluit & pecuaria implicari, cùm terris spontaneam frugum
vbertatem & copiam ademisset, vt hominum insanas libidines ea cura
minueret, & ad victum conquirendum religione quadam obligaret, cùm suos
labores sine Dei munere & concessu inanes sentiret: néve agros
immanitate belluarum efferari, aut stirpium asperitate vastari pateretur: quod
futurum erat si terra foeta frugibus, vitibus, & vario leguminum genere
omnia cum largitate & copia, hominibus sine cultura fudisset.
Th. Num homini quoque satis alimentorum terra sponte profert? M. Temperanti
quidem ac frugi satis: glandibus enim ac pomis, item lactis copia sine pecorum
esu vita sustentabatur ante aquarum eluuiones: pòst enim de animantium esu lata
lex est. Neque verò quicquam temerè à terra gigni ac proferri existimandum est.
Quòd si arte naturae stirpes vigent ac viuunt, profectò ipsas terra eadem
continetur arte naturae, quippè quae grauidata seminibus pariat, &
fundat ex sese pleraque: [274] nec tamen omnia stirpium
genera, eáque alat & augeat, ipsa???ue à superioribus coelestibúsque
naturis foecunda reddatur.
Th. Cur quibusdam terris stirpes nulla diligentia culturáve nasci possunt: alibi
tamen vberrimè funduntur? Nam Cerasus ac Mala pleráque nulla cultura prodeunt:
Capparis autem, Viola lutea in saxis aridissimis sponte nascuntur, quae tamen
culta necantur? M. Non sine admirabili opificis prudentia factum est, vt quae
cuique genti minus vtilia essent, iis facilè carerent: ita fit vt Vites,
& aromatica omnia calidis regionibus natura insita sint, vt indigenas
Australes quorum natura frigidior est, calore foueret: Scythis verò ac Germanis
insito calore flagrantibus, aromaticas species ademit: caetera pro loci cuiusque
opportunitate nascuntur.
Th. Cur Sium, Phyllandrium, Piper aquaticum, Ranunculus, Nasturtiu̅, Psyllium
facultate calidissima in locis frigidis, & Arundo siccissima in locis
humidissimis nascuntur? M. Vt congruente̅ cuique locum, &
vniuersitati consentaneum natura tueretur, quod fieri non poterat nisi contraria
in sedibus contrariis: calida in frigidis, frigida in calidis collocauisset:
luteum oui calidum albumine frigido: succum aurei mali frigidissimu̅
corticibus calidissimis: terram denique siccissimam aquae humidissimo elemento:
aërem frigidissimum igne calidissimo complexa fuisset.
Th. Cur vita syluestribus plantis diuturnior [275] est quàm
cultis, vt Oleastro quàm Oleae, Pinastro quàm Pino, & acidis quàm
dulcibus, Punicis??? amaris quàm dulcibus Amygdalis, & in arentibus quàm
quae in humentibus locis proueniunt? M. Quoniam culta vim suam in fructuum
vbertatem exeru̅t, inculta verò in frondes & ramos: humor item
additus arbores efficit molles ac fluxas: denique ars ipsa naturam violare
& effoeminare videtur.
Th. Cur quae stirpes breui crescunt, breui quoque senescunt? M. Ita quide̅
scribit (lib. 1. de causis pl???tat.)
Theophrastus, saepius tamen falsum comperias: nam Salices, vtraque Populus,
malus, Cerasus, Prunus, culta celeriter adolescunt, adulta celeriter tabescunt:
sed Olea, Tilias, Vlmus facillimè omnium crescunt, ac nihilominus longissimam
vitam tuentur.
Th. Cur stirpes incultae citiùs germinant quàm cultae? M. Quia nec radices
auulsae retardantur, nec detectae refrigerantur, nec sectae cohibentur.
Th. Cur stirpium conuersio mox è deterioribus in meliores, mox etiam è melioribus
in deteriores fieri perspicitur? M. Id ferè ab anni temperatione, aut intemperie
contingit, vt anno sterili ex Frumento Secalem, ex Tritico Lolium: foecundo verò
contrà fit, quia ex Lolio Frumentu̅, ex acida Punico dulcem: interdum etiam
ex Oleastro Oleam, ex Ocymo Serpillu̅, exalbo Populo & Ficu candida,
nigram: contráve, è Sisymbrio Menta̅, è Menta Sisymbriu̅, è Raphano
Brassicam nasci videmus. Atque in eo fallitur Theophrastus (lib. 9. c. 21. & lib. 4. cap. 6. de causis
pl??? & lib. 5. c. 7. cod.), qui tum à cotrup [276] tione, tum ab humoribus exundantibus id
contingere putat: quia non fierentè deterioribus meliora, vt saepissimè fit ex
lolio triticum, ex secale frumentum, aut siligo frumento melior.
Th. Cur semen optimum est anniculum, bimum deterius, trimum pessimum, vltrà
sterile, contrà quàm in animantibus contingit? M. Quoniam animantium stata aetas
ad generationem optima est: in stirpibus verò perfectissimum semen est: quod ita
maturuit, vt nihil ei amplius accedat: tempore verò tabescere necesse est ac
siccari: paucissima tamen reperiuntur, quae etiam semine vetustiore vberiùs
luxuriant scilicet Coriandrum, Spinachia. Nasturtium, quód eorum semina variis
integumentis ab iniutia coeli prohibentur.
Th. Cur grauissimum semen optimum iudicatur? M. Quia succi plenum, leue autem est
inane.
Th. Cur semina eò sunt feraciora quò minora? M. Theophrastus (li. 2. c. 17. de causis plant.) putat minora
cirius confici, quàm maiora, ac proptereà Millium, Erysimu̅, Papauer,
fertilissima esse: quae ratio si probabilis esset, citiùs homines quàm equi
gignerentur: verisimilius est vim omnem angustiore loco coactam, efficaciùs ac
violentiùs erumpere.
Th. Cur quae arbores seminibus proueniunt ab indole ac natura parentum
degenerant: quae vero surculis aut truncorum plantatione, bonitatem retinent: M.
Ex seminibus quidem, nec Ficus, nec Pirus, nec Vitis nec Olea prouenit, sed
Caprificus, Piraster, Oleaster, Vitis sylue [277] stris: cuius ratio non alia videtur qua̅ quòd tru̅cus maiore̅
vim habet quàm semen & ab arboris specie ptopiùs abest, nec tanta
mutatio est à trunco ad arborem, quanta est à semine.
Th. Cur intra limites vtriusque Tropici stirpes ferè omnes, ac Vitis ipsa,
& Ficus semper virent? M. Quia nullis frigoribus prohibentur: ex quo
intelligitur definitionem (lib. 1. de historia
plantar.) Theophrasti de arboribus perpetua fronde virentibus fallacem
esse.
Th. Cur vltra citráque Tropicos quaedam arborum genera semper virent, caetera
temporibus hybernis intermortua sunt? M. Virent ea quae vel insito calore
fouentur, Vel quae hyeme insitum habent pinguedinis, siue vliginis liquorem, quo
folia tenaciùs haerent, & vberiùs vegetantur, vt Laurus, Taxus,
Iuniperus, Olea, Sabina, Arbor vitae, Lentiscus, Terebinthus, Rhododendrum,
Smilax, Arbutus, Hedera, Arundo, Ruta, Brassica, Abrotonum, Serpillum Origanum,
Apium, AEquapium Laurus, Alexa̅drina, Prosmarinus, Saluia, Thymus, Buxus,
Colastrus, Phyllistrus, Aquifolia, Malus aurea Assyria, Medica, &
arbores omnes coniferae, quae suapte natura pingues sunt.
Th. Quae sunt arbores Coniferae? M. Quae fructu̅ in coni modu̅ proferunt,
vt Cedrus triplex, Pinus triplex, Picea, Larix, Abies, Cupressus, Taeda,
Terebinthus: omnes aute̅ Coniferae resinam exudant, non contrà: nam
lentiscus, arbor vitae, Arbor thurifera, Iuniperus, Sabina resinam ferunt, nec
tamen sunt coniferae: vt autem copiosiùs eliciatur resina picaeae arboris, [278] rami in strue̅ coguntur, & obruuntur, vt
ignem sine flamma concipiant, eo modo quo fiunt ligna cocta: tunc resina in
elices funditur, & excipitur in cados, quod resinae genus, Pix, ab
arbore picea, vocatur.
Th. Cur arbores coniferae sine radicibus no̅ pullulant? M. Quia decis???
resinam egerunt, qua quidem meatus impacti prohibentur, quo minùs alimentum
ingerant & sugant, sicut nemo spirare ac respirare simul ac semel
potest.
Th. Cur stirpes omnes cacumine praeciso laetiùs repullulant, resiniferae verò
praecise inarescunt? M. Quia caeterae stirpes ramis decisis vberiore vegetantur
alimento, resiniferae suffocantur: argumento est quod caeteras arbores
proceritate longè superant Abietes, Cedri, Larices, quae aliquando centum
& quadraginta pedes in altitudinem exurgunt (Plinius de larice ita scribit.): ex quo facile intelligitur
Theophrasti rationem probari non posse, qui genusillud arborum de cacuminatione
perire (lib. 5. c. 2. 4. de cau sis plant.) putat
ob siccitatem, cùm in trunco vulneratae nihilominus abunde nutriantur, &
magnam resinae copiam effundant assiduè.
Th. Cur arbores coniferae, item Olea, Taxus, Iuniperus, Buxus, Lotus, Ebenus, vix
vnquam carie, aut teredine tenentur? M. An quia pinguedine omnia in secta
suffocantur? an verò quia vligo ac resina concauitates lignorum, quasi bitumine,
conglutinant, quò minùs aër meatus subire, & interiora corrumpere
possit? Nam veteres ex his arboribus deorum statuas & tabul???ta
templorum fieri voluerunt. Trabes enim cedrinae templi Vticensis millesimo ac [279] ducentissimo pòst anno ab omni carie immunes
co̅pertae sunt. His diuturnitate proxima est Illex, Palma, Lotus quae
& diutissimè, viuunt, & resectae diutiùs perdurant. Vna ex
omnibus Olea etiam nauigiis iuncta teredine carpitur nu̅quam: ac proptereà
Salomo, qui omnia naturae arcana sagacissimè subodoratus est, templi tabulata ex
Olea fabricari mandauit.
Th. Cur pingues arbores gelu rigido necantur, aridae ne laeduntur quidem? M. Quia
nihil est in arboribus arentibus quod congelari possit, in pinguioribus vligo
efficaci gelu carpitur, & concreta tabem ad radices vsque dimittit:
itaque cùm pingues arbores in tota Gallia rigidissimo frigore concreuissent anno
M. D. LXIIII. qui Nuces, Lauros, Aquifolias, Oleas, Malos aureas, Assyrias,
Medicas, radice aut solo tenus exsecuerunt, easdem ab interitu seruarunt, cùm
anno sequente ab radicibus rapullularint: quae verò exsectae non fuerant omnes
interierunt.
Th. Cur omnes stirpes cùm senescere incipiunt suauiorem & citiùs
maturescentem fructum ferunt? M. Quia nouellae stirpes alimenta conuertunt in
incrementum, aut fructibus crudum & incoctum humorem continuè ingerunt,
qui obest maturitati: veteres stirpes incrementum assecutae humorem minùs
copiosè in fructus efferunt, ac proindè faciliùs excoquunt. (li. 2. c. 12. & 13. de causis
pla̅tar.) Theophrastus à calore maturitatem & compressione
fieri putat, quod partim verum est, quantum ad calorem attinet, nec tamen
perpetuum: nam si fructus antequam [280] alimenti satis
suxerint vi euellas, comprime̅tur quidem, & rugas contrahent, nec
tamen proptereà maturitatem adipiscentur: sin vermiculus pomum in arbore
arroserit, celerrimè maturescet, quia quasi mortuum animal nihil amplius
alimenti contrahit, vt etiam vulnerati pepones citò maturescunt, quia mortui vim
eliciendi alimenti amiserunt. Ob id etiam caprifici iuxta ficus seruntur,
quoniam culicum examina prodeunt e caprificis, à quibus icta poma ficuum humorem
oblatum respuu̅t ac maturitatem accelerant, sic vua celeriùs maturescit
cuius pediculus vulneratus est, aut à sole exsiccatus, aut cuius radix vitis
vermiculum habet, aut quae senectam attigit.
Th. Cur Nux, Laurus, Hedera, Morus exsiccata solo attritu flammam citiùs quàm
aliarum a???borum rami concipiunt? M. Quia cum adipe natiuo calidam acrimoniam
habent.
Th. Curstirpes, quae semina ferre assiduis sectionibus prohibe̅tur, diutiùs
vige̅t, quae verò semina egerunt celeriùs tabescunt (Theoph. lib. 2. c. 15. de causis plan.) ? M.
Quoniam prohibita fructificatio vim insita̅ in radices, caulem, folia, ramos
diffundit ac vegetiora facit, seminis verò assidua eiectio, & stirpium
& anima̅tium vim penè tota̅ restinguit, & radices
exugit: nam Silphium, quam nostri Angelicam vocant, non nisi triennium viuit,
nec nisi anno tertio semen profert, resectum tamen diutiùs vitam protrahit.
Maius etiam argumentum est, quòd vitis nisi secta fuerit, foecundissima quidem
fit, sed biennio, aut ad summum trienio moritur, aut certè tabescit.
|| [281]
Th. Cur stirpes sextu distinguuntur? M. Id saepe fit hominum verbis abutentiu̅
(Aristote. les in lib. de plantis, ait masculum
& foemina̅ in singulis. etiam plancarum indiuiduis obserisar???.
& li. 3. c. 4. de partib. animal.) more? foeminas enim
appellant eas stirpes, quae aut minutiores sunt, aut steriles, aut frugiferae
quide̅: sed humidiores, aut leuiores, aut molliores, aut enodiores, aut
candidiores: mares verò fructuosiores, aut frondibus abunda̅tiores, aut
nodosiores, aut quae difficiliùs crescant, aut duriores, aut nigriores: vt olea,
oleaster: ficus, caprificus: pinus, piraster: Si tamen haec animantium exemplo
definienda sunt, mares appellari debent, qui plus habent seminis, aut virium,
aut spirituu̅: foeminae quae plus humoris & sanguinis: qua ratione
vinum album, quia spirituosum, lene, ac viuidum, & vitem albam marem
appellare oporteret: quia album leuius & rubro superfluitat: rubeum verò
foeminam: eadem ratione magnetem atrum ex caeruleo saturo foeminam &
imbecillum, marem vero rubrum appelant, quia efficacior sit. Illud tamen
singulari obseruatione ab vltima antiquitatis memoria proditum est, Plamas
foeminas sterilescere, nisi mares proximi serantur, aut saltem flores marium cum
puluere misti (lib. c. 3. 23. de causis plant.)
foeminis iniiciantur: sed mirum est (lib. 3. c. 11. de
causis plant. & cap. 12.) Theophrastum Tiliam frugiferam,
& odoratam appellare foeminam: marem verò sterilem & inodorum,
nisi quòd nodosior, durior, spinosior mas est quàm foemina. Item statuit de
Corno mare ac foemina.
Th. Cur radicum vis maior est quàm seminis aut foliorum? M. Hoc ita verum est, si
radices hyeme vulseris: nam aestate folia, autumno se [282] mina sunt efficaciora, scilicet facultate ab radicibus exhausta: sunt
tamen genera quaedam quae vim insitam diutissimè seruant, vt radix Elebori etiam
anno trigesimo, vermilaginis quadragesimo, Fellis terrae duodecimo. Sunt etiam
qui radicem Elaterii post annum duce̅tesimum vtilem fuisse (Theoph. ex aliorum dictis lib. 4. c. 14. de hist.
plant.) tradiderunt, quoniam inest illi copia maxima humoris. Tota verò
pla̅ta Aloes & Squilia biennium aut triennium viuit, ac viret
auulsa.
Th. Quî fieri potest vt tamdiu à vermibus integra seruari possit? M. Nulla radix
à vermibus eroditur, nisi ea quae dulcis est: amarae, acidae, salsae, acres
omnia insecta necant, praeter Sphondillam, quae nihil intentatum (Theoph. jbidem.) relinquit.
Th. Tantàne vis inest illi stirpi quam Homerus Nepenthes vocat, Graeci Neoterici
Rutam syluestrem, cui vim eamdem quam Homerus tribuunt, vt omnes omnino
molestias, ac memoria̅ malorum ex animo penitùs eluere possit? M. Hanc
herbam Telemacho dicitur Helena poculis miscuisse, id est formae venustate
admirabili, ac morum elegantia, sermonísque suauitate, ac vrbanitate quasi
quibusdam herbarum illecebris hospitem sibi amicum demulsisse, vt omnes illi
molestias, ac dolorum memoriam ex animo penitus eximeret. Nam si vlla Plantarum
vis est ad minuendos animi dolores efficax, aut Rutae illius syluestris aut
fructum vitis, aut nullam esse confitendum sit: inde Graecis Bacchus appellatur: nam proptereà supplicio addictis vinum
datur om [283] nium fere populorum (Ecclesia. vinum afflictis dari iubet: Psal. 103.
Iudicum cap. 9. Fagius in Deuteron. Chaldaicá interpretationem.)
antiquissimis institutis. Est etiam in semine Solani somniferi summa vis ad
soporem conciliandum, & in Papauere, cuius planta leniter incisa succum
efficit soporiferum quidem si copiosiùs sumatur, si moderatiùs audaciam creditur
ingenerare, vnde vis infinita ab Asiaticis deuoratur.
Th. Cur stirpes ferè omnes in fructibus ferendis alternare solent? M. Vt cùm
vberiores fructus tulerint alterna quiete naturae congruenti fruantur: at
septimo quoque annno vberrima ferè temperies redire consueuit: nisi diuina
potestate natura prohibeatur: vt cùm AEgyptus septem annos vbertatis continuae
faecunda fuisset, septem consequentes sterilitatis (Gen. c. 42???) inauditae perpessa est: & cum exlege anno
septimo terrae quies sine cultura dari iuberetur, vt ea quae sponte prompsisset
tenuibus cederent, anno sexto copia frugu̅ omnium in duos annos promissa
est: vt planum sit, nulla necessitate naturae Deum obligari, quemadmodu̅
demonstratum est huius operis initio.
Th. Quaenam arbores superfaetare dicuntur? M. Quae omnibus temporibus simul
proferunt germina, folia, flores, fuctus, vt Malus aurea, Assyriaca, Medica,
Iuniperus.
Th. Súntne caeteris stirpibus ad germinandum tempora constituta? M. Sunt quidem,
si opportunè, & selectis seminibus serantur: nam Ocymu̅, Blitum,
Eruca, ferè tertio die: Portulaca, Anethu̅, quarto: Lactuca, Sinapi, quinto:
Raphan???, Beta, sexto: Cucumer, Cucurbita, hor deum, legumina, septimo:
Atriplex, octauo: Ge [284] thium, decimo: Caepe,
vigesimo: Coriandru̅, vicesimo quinto: Origanum, trigesimo: Apium,
quadragesimo, vt plurimùm germinare solent.
Th. Cur insitae stirpes fructum suauiorem, & vberiorem ferunt, si rursum
ex eiusdem arboris surculo insitio fiat, tametsi priùs insita fuerit? M. Quoniam
natura vulnus illatum vberiore alimento sarcire semper conatur, non modò in
animantibus, verumetiam i plantis, quinetiam ad ossa fracta si commodè applicata
fuerint, ta̅tam medullarum copiam natura deriuaresolet, vt fractura
robustissimo callo muniatur, & quidem multò quàm anteà robustiore: sic
etiam arbor ferro laesa nodum durissimum contrahit ad vulnus curandum.
Th. Sed cùm initio diuiseris arbores in frugiferas & infrugiferas,
quaenam sunt infrugiferae? M. Praeter salices video nullas, has enim homerus
, Latini Frugiperdas appellant, quòd fructus earum
cum flore perit: quamquam in ligni ipsius vsu vberrimus est fructus.
Th. Quaenam arbores fructum quidem afferunt, sed inutilem hominum alimentis? M.
Alnus, Populus vtraque, Betula, Tilias, Acer, Platanus, Sambucus, Fraxinus,
Vitex, Vlmus, Laurus, Sycomorus, Cupressus, Taxus Euonymus, Rhamnus, Tamarix,
Ferula, Ligustrum, Vaccinia Arbutus, Myrtus, Cyprus, Viburnus, Cotinus,
Aquifolia, Virga sanguinea, Frangula, Colutea, Anagyris, Genista, Sabina,
Ceratonia, Paliurus, & Spinarum genera. Hîc non co̅plector Aruncos
& Arundines, quonia̅
quae [285] dam fructum inutilem homini, quaedam
iucundissimum ac dulcissimum promunt, vt saccari iuncus: etiam papyri iuncus
alime̅tum praese fert, & ex ea quo??? nauigia, vela, funes,
stragula, tegetes, charta deni??? ipsa paratur ad scriptionem: est autem
triquetra caule.
Th. Mihi videris inter arbores infrugiferas Quercus & Fagos complecti
voluisse? M. Immò verò omniu̅ maximè frugiferae sunt, quoniam bestiis
& hominibus alimenta vberrima praestant, quinetiam Gryllus Homericus,
frugibus repertis, glandibus tamen more maiorum vescebatur. Nam ex robore
Quercuum praestantissima, & glandem, & septem genera gallarum
specie ac facultate diuersa (Theoph. lib. 3 ca. 8. de
hist. plantatu̅.) proueniunt: praeter viscum quercinam antiquis
Druidibus sacratissimum (Strabo. Plin.): praetèr
Fungos: praeter Filicem curandis hominibus salutarem: praeter lapidem puniceum:
praeter manna suauissimum, quod in superficie foliorum saepè colligitur. Nec
omittenda est vtilitas gallarum ad colores, corticum ad coria, lignorum ad
fabricam: postremò ex illice quercu vermiculus coccineo colore diues celebratur:
quae omnia genera spontè natura profert: caetera ferè genera non nisi cultura
proueniunt.
Th. Quaenam funt illa: M Vitis, Olea, Ficus, Malus, Pirus, Cerasus, Amigdalus,
Prunus, Castanea, Persica, Praecoqua, Mespill???, Auellanus, Cydonius, Morus,
Cornus, aurea Malus, Assyria, Medica: na̅ caetera genera quae multo plura
sunt, vix Europa nisi rarissimis quibusdam locis ac difficillima cultura
profert, nec tamen [286] omnia, & maxima sui parte,
maioribus nostris, & scriptoribus antiquis penitùs incognita:
Th. Num etiam atbores lanam & gosypium promunt? M. Quidni? quod enim ab
Herodoto, deinde à Theophrasto proditum est, esse in Arabia laniferas arbores,
experientia diuturna comprobauit: quod non magis debet mirum videri, quàm
gosypium, quod in tota Affrica & India frequentissimum est.
Th. Quaenam illa sunt? M. Ficus Indica mirabili specie, quae à quibusdam in
Gallia colitur, sine fructu tamen, Ganebanus, Duria, Iambos, Nama, Musa, Nimbus,
Arbor triftis, Negundus, Iaca, Iamgomas, Carandus, Auzuba, Hignero, Cains,
Tamarind???, Mirobalani, Nux Moschata, Corus, Mangas, Iaiama, Paname, Molle,
Bengale, ???arambolas, Caucaos, Brindone, Mu̅go, Buna, Curcas, Nux Indica,
Mechoacan, Taromaca, Ococol, Datura, Carcopali, Moringa, Brasilia, Cate, Morus
AEgyptia, Beninifera, Laca, Capura, Anacardium, Malabatrum, Cassiaru̅
species, China radix, Yerna, Parilla, Mimosa, Rhabarbarum, Camolanga: quae hîc
adscribere placuit, vt earum stirpium & aduehendarum &
colendarum, quoad eius fieri potest, desiderio nostri homines capia̅tur: in
iis etiam Dei largitionem erga nos, & eius miram sapientiam intueri
licebit.
Th. Cur cùm fruges ac stirpes hominum alimentis aut medicamentis vtiles
difficillimè, nec nisi rarissimis quibusdam locis proueniant: inutilium tamen
Carduorum, Spinarum, stirpium???ue inutilium copiam vbique natura ef [287] fudit? M. Non modò ad flagitiorum vltionem,
sed etiam vt homines à turpium voluptatum studiis ad agriculturam artium omnium
innocentissimam inuiti pertraherentur. Nec tamen vlla planta est, ex qua nihil
homines vtilitatis decerpere possint,
Th. Quam vtilitatem decerpimus ex Veratro quo pecora necantur? item ex Aconitorum
tot generibus, ex Napello, Colocynthide quibus homines interimuntur? M. Veratrum
quidem vtrumque homini salutare est medicamentum: caetera suos habent vsus
med???amentis admista? nullum tamen est venenum quod vel sapore animantia, vel
odore non arceat: quid enim Colocynthide amarius? quid Aconitorum sapore
tetrius, quinetiam Napellus humani cranii deformitatem in floribus prae se fert.
Aconitorum verò necfolia, nec fructus interimunt: at ne radix quidem nisi scitè
(Theoph. lib. 9. de his???. plantarum.)
praeparata ac stato tempore auulsa: nec tamen nisi difficili cultura prouenit:
& sicubi spontè proueniant, ea sic abdidit naturae sapientissimus
Opifex, vt non nisi in profundissimis vallibus, aut altissimis montibus procul
ab hominum conspectu ad rapacium bestiarum interitum reperiantur: ex his homines
& Licoctonum, & Pardalianches aconito carnibus admisto pantheras
& lupos necare solent, & Napelli toxico sagittas imbuunt, vt
procul feras iaculari, & occidere possint. Nec verum, at ne veris???mile
quidemest, quod (Sexta quarri cap. 1. tom. 2.)
Auicenna ex opinione Galeni (lib. 3. simpl. cap.
18.) scribit, puellam Napello sic educatam [288] fuisse, vt vel solo anhelitu coeuntes secum necaret, sed malefici daemonis
potestate id factum esse, vt septem vitos insana libidine in Saram inflammatos
(Tob. ca. 3.) primo quemque complexu noxius
daemon oppressit: alioqui puella & seruos, & ancillas, &
suos educatores solo anhelitu necauisset, cùm Napellus, odore solo necare
possit, siquis aliquandiu radicem manu gestauerit. Neque, tamen negari potest,
quin mala quaedam venena vsu diuturno fiant (Theoph.
lib. 9. c. 18. de Hist. plant.) alimenta, sed non illa qua Napellus
violentia: Cicuta verò iucundissimus pecori cibus ad hoc etiam procreata
videtur, vt iusta morte dam???nati lenius interirent: sed hominum conscelerata
improbitas, trecenta venena studiosissimè necandis hominibus conflare, ac
miscere non dubitauit.
Th. Quibus igitur notis stirpes deprehendu̅tur: M. Odore, sapore, figura.
Th. Quaenam stirpes foetidum habent odorem? M. Cotula foetida, Marrubium
foetidum, Spatula faetida, Coniza, Glauciu̅, Peucedanum, Fraxinella:
caeterae aut suauiter, aut certè nonita insuauiter olent.
Th. Quaenam sunt acres? M. Betonica, Chamaedria, Eufrasia, Talietrum, Fumaria,
Leonto petallum, Hippericum, Melissophylum, Scabiosa, Linaria, Chamaemelis,
Thymum, Pullegium, Serpillum, Origanum, Faeniculum, Anethum, Seseli, Arum,
Argemone: sunt tamen quae acrimonia ardenti planè vrunt, & inflammant.
Th. Quaenam sunt? M. Flammula, Illecebra, [289] Ranunculus,
Pyrethru̅, Euphorbiu̅, Lanceola, Turbith, Sinapi, Draco̅tium, Piper,
Zinziber, Thlaspi, Allium, Carpobalsamu̅, Hydropiper.
Th. Quae sunt amarae stirpes? M. Colocynthis, Absynthium, Aloe, Veratrum,
Abrotonum, Artemisia, Matricaria, Sisymbrium, Isatis, Perfoliata, Ruta, Succisa,
Amaranthus, Amaracus, Tanacetum, Cucumer sylvestris, Flos hederae terrestris,
Flos lupuli, Chelidonia, Cystus, Poeonia, Narcissus, Rhabarbarum, Chamaepytis,
Sementina, Menta, Marrubium, Hippuris, Osyris, Moly, Brunella, Blattaria,
Sautolinum: caetera ferè stirpium genera sunt aut acerba, aut acida, cut dulcia:
sed dulcium appellatione veniunt quae nec acria, nec amara, nec acida, nec
acerba, nec salsa percipiuntur: in his tamen quaedam singulari dulcedine
excellunt, vt saccari iuncus, Alsine, Coniza, Geranium, Aizonum (praeter
Illecebram vrenti acrimonia notissimum) Symphytu̅, Ophioglossum, Violae,
Lilia, Satyrium, & ea quae Graecis & Gallis Glycyrrhiza (Vulgò Riglyce.) vocatur.
Th. Sed cùm anteà plantis omnibus sal inesse dixeris, cur tamen nihil in genere
stirpium salsum comperiatur? M. Ita quidem (lib. 6.
ca. 3. & ca. 14. de causis plant.) Theophrastus scribit:
& quidem acria, acida efficaciori sapore salsum obscurant: iudicatur
tamen apertissimè in Salsula, quam Hebraei, Kali, Arabes, Alcali, id est, sal
vocant, quae copiosissimè ac spontè nascitur in (Theophrastus videtur Aurionem appellare lib. 6 c. 14. de historia Plant.
& lib. 5. c. 22. de causis: vel id, ??? salsi cor???icem vocat lib.
3. cap. de historia Plantaru̅.) agro Narbonensi: item in Filice,
in Saluia, qua rustici & obsessi pro sale vtuntur, & in Ciceris,
caule, siliqua, fructu, quod vnum leguminum genus Cur [290] guliones, & Cossos omnino arcere solet, ac pro annona
incorruptissima diutissimè conseruatur: gaudet etiam locis maritimis, &
salsugine laetiùs prouenit. Quod verò Theophrastus scribit salsum saporem Ciceri
non esse congeneum & natiuum, omnium sensibus refellitur, non modò in
Cicere, sed etiam in superiorb. plantis.
Th. Nonne sal omni plantaru̅ generi contratium est? M. Id quidem (lib. 4. c. 9. de plant. caus.) Theophrastus pro
decreto posuit: sed nulla probabili ratione, cùm Oceanus rerum omnium parens, à
veterib. appelletur, & Venus maris spuma genita, vnde Aphrodite dicta
sit: nam plura decuplo animantium genera in mari nascuntur qua̅ in terris:
nec solum pisces, sed etiam aues ab Oceano principium originis traxerunt,
& murium vim maximam illic videmus, vbi sale̅ reperiant. Quid autem
plantaru̅ feracius quàm maritima loca? Abundant. n. Myrtorum, Arundinum,
Iuncorum, Algarum etia̅ maxima copia, quae in ipsis vadis salsissimis
radices vberrimas iaciunt. Et cu̅ nihil salsius sit vrina, &
stercore pecoris, nihil tamen ad plantaru̅ foecunditate̅ accommodatius
esse potest: & vbi oues vrina̅, quam habe̅t salsissima̅,
effuderint, illic fruges ac vites vberrimè luxuriant: & liquor stercoris
aqua superfusi, vnde salnitru̅ co̅crescit, maxima̅ agris
foecu̅ditate̅ affert.
Th. Cur stirpes eiusdem speciei saepe differunt odore, colore, sapore, facultate?
M Id vel socorum varietati, vel aliarum stirpium propinquitari, &
contagioni, vel hominu̅ curiosorum vitio tribuendum est, qui stirpium,
radicum, ac seminum mistione, aut colorum, & saporum [291] infusione, aut medullaru̅ adeptione, naturam ingenua̅
turpissima seruitudine depraua̅t, cùm ex Ceraso Vuas, aut Rosas inutiles,
aut Vitibus exempta medulla, Racemos semine vacuos, ex arboribus Pruna sine
nucleis, ex Aquifolia Rosas virides & inodoras, è Genista Rosas luteas,
repugnante ac inuita natura, promere cogunt (Deut. c.
22.), lege diuina vetante, vllam stirpiu̅, aut seminum
confusionem, aut plantarum adulteria fieri.
Th. Quae sunt stirpe??? misti saporis? M. Scordium amarum, acre & acerbum
percipitur: Sanicula acerba & amara. Ladanum acre & acerbum:
Acorum ac Tytimalli acres & amari.
Th. Súntne partes stirpium sapore dissimiles? M. Ferè semper ac potissimùm
fructus arboru̅ à frondibus, & caeteris partibus differunt: interdum
etiam odore, vt Coriandri folia digitis compressa, stercus humanum planè
redolent, flos tamen suauissimè, semen etia̅ suauius olet: Asclepias radice
suauiter flore grauiter olet: rosaru̅ ac violarum flores iucundissimi sunt,
folia tamen, caules, radices inodora percipiuntur: Iasmini flos odore suaui ac
vehementi sanguinem interdum elicit è naribus: radix tamen, folia, rami,
fructus, succus, inodori sunt: item Psyllij radix dulcis est, folia acria,
medulla calidissima, semen frigidissimum: folia Ficus amarissima, fructus nihil
dulcius fieri potest.
Th. Cur fruct9 acidi, nec vermiculatione̅ patiu̅tur, & è
putredine diu seruantur? M. Quonia̅ acida omnia tu̅ frigefaciu̅t,
tum incidunt & extenuant, quae putredini semper obsta̅t, ac
p???opterea cadauera, vt incorrupta diutiùs seruari possint, macerantur aceto.
|| [292]
Th. Cur frumenta non carpuntur aerugine, si secalem frumento admiscueris, aut
panicum, vel millium, vel raphanum eodem agro conseueris? M. Illud quidem
experientia certissima compertum est, sed causam penitus ignoro, nisi diuinae
prudentiae tribuamus illud, ut ea, quae inopibus annona futura erat, ab aerugine
incolumis seruaretur, ac frumenta locupletiorum delicias seruaret, vt tenuium
preces ac benefacta etiam sceleratos, ab interitu saepe seruare solent.
Th. Cur plantarum acrium aut dulcium semina, caeteris stirpium partibus acriora
sunt ac dulciora? ???M. Quia vis plantarum à semine potissimùm contrahitur:
& quemadmodum ignis ob id calidissimus est, quòd eius causa caetera
calescunt: sic quoque semen Colocynthidos amarissimi est, quòd eius causa tota
planta fit amara.
Th. An à summo calore aut frigore stirpes quaedam lethales dicuntur? M. Ita
plerisque videtur, sed nulla probabili ratione, cùm potiùs vis quaedam stirpibus
insit, quae vt quibusdam animantibus venenum, ita quibusdam salutare est
medicamentum, aut alimentum: nec quicquam natura protulit, quod per sese noxium,
aut maleficum dici debeat, sed omnia sunt valdè bona, id est, at ne illa quidem quae temerè venena noxia in stirpium
genere putantur, qualitate cuiquam nocere possunt, sed copia, vt Papauer,
Solanum, Hyoscyamus, Strammonia, Colchicum, Cicuta, semen Psyllij, Ferula,
Mandragora, immodicè [293] sumpta mortalem, tempera̅ter
salutarem conciliant soporem: aut acres restingu̅t in flammationes, aut
sanguinis fluxiones sistunt; & vbi??? sapientissimus Opifex contrariis
co̅traria semper opposuit antidota vel amuleta. Etia̅ iis quae teterrima
venena puta̅tur, vt quidem Euphorbio Anteuphorbium, Thorae Anthoram
antidotum vtrunque salutare. Et vt radix Arisari tauros agit in furorem (Trallianus lib. 2. c. 158.) genitalium solo
contactu, furentes tamen Lysimachia, vel colligatione ad Ficum arborem, sedari
(Columel. lib. 4. c. 3.) constat.
Th. Quae quibus animantibus stirpes noxia venena sunt, quae aliis alimenta, aut
medicamenta iudicantur? M. Cicuta quidem homines & anseres largiùs
sumpta necat, eadem sturnis ac pecori bubulo pabulum est gratissimum: Ferula
pecori noxia deliciae sunt asellorum: Taxi & Fraxini frondes interimunt
iumenta, quae non ruminant, & cantarides gignunt; pecori verò ruminanti
sunt iucundissimae: Rhododendri folia, quae bestias necant, praesidium afferunt
aduersus serpentium maleficia: ciconia Platanifolia, vespertilionibus inimica,
consectatur: denique viuago folia Lauri, accipitres Hierachium, vpupa Capillum
Veneris, Cornices Verbenam, turdi Myrtum, perdices Arundinem, cerua Seselim,
aquilae Callithricum, cycnus Agnum castum, capraea Dictamum, tanae Ranunculum,
serpentia Foeniculum, vt praesidia salutis, aut amuleta aduersus furturas
pestes, aut alimenta suae naturae co̅sentanea conquirunt, ab ea quam habent
ab optimo Creatore insita doctrina: quae si co̅mutare [294] velis naturam cuiusque subuertes: perinde ut si leonibus gramina,
carnes equis ac pecoti proponas: ex quibus perspicuum fit, nihil in natura per
sese noxium dici posse, sed tantùm .
Th. Cur capra decerpto Eryngij capite stat immobilis quasi perculsa, ac caeterae
quoque caprae attonitae quiescunt? M. Propter eam quam superiùs diximus, rerum
antipathiam: quod Caprarius cùm videt, eripit demorsum Eryngij caput ab ore
caprae: quae etiam subsistit, si quis aruncum seu barbam mulceat, est enim
stolidum genus omne pecoris.
Th. Cur Vitis & Brassica, Filix & Arundo, Nux & Quercus
vicinitate mutua tabescunt? M. Propter contrariam inter ipsas vim ac naturam.
Vinum quidem effusiùs potum inebriat, Brassicarum succus efficacissimè
retu̅dit ebrietatem: contrà verò Squilla stirpes reddit sua propinquitate
laetiores, ab occulta quadam & naturae thesauris abdita potestate.
Th. Cur Squillam & rutam noxij daemones & sagae aduersari
dicuntur? An quia stirps vtraque salutaris est hominu̅ generi, cuius exitium
moliu̅tur? prosunt enim aduersus morbos populares & mala venena,
maximè tamen Ruta, quae salis plurimum habet: quod quidem è cineribus aqua dulci
superfusis, deinde aqua filtro detracta & cocta co̅crescit: id enim
si aceto misceatur, ???praesentissimum est antidotum ad???ersus pestem. Salem
autem & noxiae animantes, & malefici, & mali genij ferre
non possunt, quoniam à putredine tuetur naturam rerum [295] meliorum, quarum interitum ipsi procurant.
Th. Cur Violarum, quas Martias vocant, odorem suauissimum refert sal illud, quod
in aquae marinae summa superficie concreuit, ad solem? M. Quoniam huiusmodi odor
Violarum quoda̅modo maris ac terrae salsus flos est: hunc enim Viola Martia
primo vere terra promit: quinetiam vrina eorum, qui liquatam terebinthi resinam
sorbuerunt, Violarum odorem suauissimum plane refert: est autem salsa vrina.
Th. Cur vetustis Quercuum, & Fagorum arboribus recisis, Acer, aut Betula
nascitur: mortua verò Betula, Ligustrum, aut Viburnus, aut quid aliud? M. Illud
in natura ferè perpetuum est, vt in locis stirpium praestantiorum deteriores
subnascantur, & ad extremum Iuniperus, Filix, Genista, Paliurus: sic
etiam post Gladioli radices emortuas, Cicutam, aut Chelidoniam, aut quid aliud
deteriùs nasci videmus: quae commutatio nusquam est à veterib. prodita, sed
experientia diuturna posteritati comprobata: & quemadmodum emortuis
animantibus praestantioribus, Vermes, aut Scarabaei, aut Muscarum examina
prodeunt: sic etiam in plantis iudicandum opinor. Quae certissima sunt, praeter
ea quae demonstrauimus, naturae paulatim in senectam abeuntis argumenta, cùm
etiam antiquissimi scriptores continuis historiarum temporibus conquerantur,
hominum genus, nec robore, nec proceritate, nec vitae diuturnitate, cummaiorib.
esse comparandum.
Th. Cur Viscum, Muschus, Casutha, Fungus [296] non suo semine,
sed aliis stirpibus adnascuntur? M. Illia sunt aegrotanrium &
vetustaru̅ stirpium quasi exanthemata, & carcinomata, quae vim ac
robur caudicis depascuntur.
Th. Num etiam Fungus per sese radices agit? M. Ita quidem, sed ferè semper subest
lignum putre, maximè tamen Salix, quae putris ac de fossa repente Fungos promit,
vt etiam lapis qui ab Italis Fungosus appellatur.
Th. Num viscum ex auium excreme̅tis conscrescit? M. Ita quidem scribit (lib 2. c. 24. de causis plant.) Theophrastus,
nulla tamen probabili ratione, quia fieri nullo modo potest, cùm sub ipsis
ramis, vbi nec aues, nec auiu̅ sordes subsidere possunt, viscum subnascatur
saepissime, & in vetustis tantùm arboribus, iisque paucissimis, putà in
Piro, Malo, Sorbo, Pruno, Abiete, Terebintho, rariùs in Illice, quod à veteribus
Druidibus summa superstitione quaesitum, ac solennibus sacrificiis, à
sacerdotibus, circumstante populi corona, ineuntis anni principio exectum, vt
quisque frustulum acciperet: quem morem vetustissimo sermone adhuc vsurpamus,
cùm ab amicis ea quae (Suetonius Caligula. A guy l' an
neuf.) Latinis strennas vocant, viscum anno nouo quaerimus. viscum
enim Latini, Graeci , nos Guy appellamus.
Th. Vndénam Tuberes seu Boleti nascuntur? M. Vix est, vt plantarum numero
veniant, cùm omnibus stirpium partibus vacui sint, ac ferè tantùm arenosis
locis, post maximam niuium vel imbrium fulminibus mistaru̅ copiam
concrescant: quia tamen augentur, non adiectione, sed assimilatione &
alimento animan [297] tibus vtili ac iucundo, in
stirpium genere collocari, aut medium quiddam inter plantas, & terram
ipsam constitui necesse est, quod mihi quidem probabilius videtur.
Th. Quo igitur in ordine collocabimus Iognem Indoru̅, Eruo similem, quae cùm
apprehenditur folia contrahit, apprehensa marcescit, dimissa reuirescit? M.
Illud quidem ab Hispanorum historia didicimus, quod si verum est, non potest
appellari planta, sed potiùs Zoophytum.
Th. Quid est Zoophytum? M. Est plantanimal vtriusque naturae particeps, quod
propriis radicibus exsugit alimentum, ac nihilominus sentit ac mouetur.
Th. Quotuplex est Zoophytum? M. Duplex, alterum quod perpetuò saxis adhaeret,
nisi euellatur, ut Pectunculi, Spongiae, Ostrea: alterum quod radicibus, ac
fibris stirpium aut saxorum tandiu cohaeret, quoad iustam magnitudinem
assequatur, vt Mytuli in caudicibus seu caulibus Algarum progerminant: atque
inde originem quasi è stirpium germinibus accipiunt, quoad incrementum adepti
decidant è caudicibus. Atque in eo (lib. 3. c. 11. de
gener. anim.) Aristoreles opinione lapsus est, quòd grandiores Mytulos
ab omnibus stirpibus & saxis absolutos videret, ex arena perinde nasci
putauit, vt Purpuras, caeteraque Ostracoderma: sed cùm in aestuariis Belgarum
Oceano fluente, Algarum fibras & caules aspicerem, innumerabile̅
Mytulorum multitudinem ex ea stirpe progerminare vidi, ac tenacissime̅ quasi
ramos haerere: majorum verò [298] Mytulorum copiam ab
Algaru̅ radicib. segregatam, quasi poma vel partus maturos decidisse.
Th. Num spongia ex ipsa maris spuma concrescit? M. Absurdum id quidem, quoniam
execta è saxis spongia, & particula tantùm saxo relicta, repullulat.
Th. Quid igitur censes de arboribus Scotiae, quae Anatiferae dicuntur? M.
Plerique putarunt arbores regionis Quilquendensis poma producere, ex quibus in
aquam delapsis, anseres prodirent: sed incolarum obseruatione diuturna perceptum
est, ex iis nasci conchas velut è saxis, & cùm iustam magnitudinem
assecutae fuerunt aperiri, ex iisque anseres exilire, quos vulgus appellat clak
guyse, id est, Anser clakis: at mihi quidem ea de re dubitanti quod à Legato
Gallorum Scotia redeunte acceperam, confirmauit Abrahamus Ortelius, &
conchas ipsas Anseribus foecundas, ostendit Antuerpiam allatas.
Th. Num igitur genus istud Anserum ad Zoophyta referendum putas? M. Minùs quàm
Mytulorum.
Th. Cur ita? M. Quia cum Anseres illi sensum ac motum adepti sunt, è concha
hiante, vt foetus parturientis, delabuntur in aquas, & natant, vt victum
sibi caeterarum auium more conquirant: alioquin eadem ratione Lari Zoophyta
dicerentur, cùm sit auium genus aquatiquarum, quae è putribus nauium fragmentis
assiduè nascuntur, principiò corticibus tectae, quasi follibus, & rostro
haerentes, vnde tandem decidunt, cùm incrementum vnù cum [299] sensu & motu adeptae sunt: at Mytuli tametsi ab Alga genus ducunt,
conchas tamen nunquam deserunt, sed iisdem quasi valuis sese concludunt.
Th. Quid inter Zoophyta & animantia perfectiora medium est? M.
Reptiliu̅ exanguium genus, quod animantibus adnascitur, quorum minimum, quod
tamen Gygantibus ipsis bellum inferre solet, Scirrus est, qui etiam Acaris
appellatur, deinde Pedunculus, Pedicellus, Pulex, quae sub epidermium nasci
consueuerunt, praeter pedicellum, quem nostri morpedonem vocant, in cutis
superficie genitum, & perinde illi adhaerentem, vt Ricinus canibus:
Pulex etiam aequè communis est felium & canum.
Th. Nu̅ caetera quo??? animantia suos habent Pedicellos? M. Habere omnia
tu̅ volatilia, tum etiam terrestria, praeter Asellum, autor est Plinius,
quod veru̅ sit necne, affirmare non ausim.
Th. Cur Asinum ab his insectis immunem fecit natura? M. Propter summam cutis
duritiem, siccitatem, & frigidu̅ temperamentum: at omnium animantium
generatio est à calido, & humido.
Th. At mihi traditum est Ricinum, siue Cynoaristen non adnasci canibus, sed in
syluis natum canibus indagantibus adhaerere? M. Haec quidem sententia
verisimilior est: sed ita firmiter cuti canum adhaeret, vt non tam animal, quàm
carnis excrescentia quaedam esse videatur: in ipsis verò animantium visceribus,
tum Vermes, tum Lumbrici, tum Serpentes tum Scolopendrae, tum alia insecta
gignuntur.
|| [300]
Th. Quotuplex est animantium generatio? M. Sextuplex (Arist. lib. 2. cap. 1. de gener. tradit quin??? tantu̅ genera: sex
tamen esse planu̅ fit.), quaedam enim sine marium, ac foeminarum
congressu prodeunt, vt Vermes in cadaueribus, & omnia Ostracoderma, quae
genita nihil ex sese gignunt: nonnulla spontè naturae genita generant sui
similia, vt Erucarum, Muscarum, Scarabaeorum, Pulicum, Pedunculorum, Piscium
crustaceorum, Murium, & auium genera quaedam, quae vel ex animantium ac
stirpium, vel ex; vel, vel concha, vel genita, speciem sui propagant, id???ue
vel nullo interiecto medio: vt: aut medio interiecto, vt omnia insectorum,
serpentium, praeter Viperam, & auium ac piscium crustaceorum, &
squammeorum genera: quaedam oua in vtero concipiunt, & excludunt, ac
viuum animal pariunt, vt Vipera, ac caetacea: quaedam sibi simile, quod tamen
viuit & sentit, vt ranarum genera, quae caudatum ac nigrum animalculum
folliculo nigro contectum, pariunt, id??? natat, & aliquandiu hac specie
victitat: post menstruum spatium folliculum rumpitur, & quadrupes
ranunculus exilit. Insectorum verò magna pars, ex aliorum animantium cadaueribus
nascitur, vt Vermes, Vespae, Crabrones: Apes etia̅ è vitulo fame confecto,
orificiis omnibus conclusis, & suaueolentium herbarum strato, elicuisse
dicitur Aristaeus (Virg. lib. 4. Georg.): pars ex
animantium stercoribus, vt Scarabaei, ac vermium examina: ex
|| [301]
hominibus etiam Lumbrici: pars è stirpibus, vt Erucarum totidem ferè sunt
species, quot plantarum, excepta Vite, Tilia, & quibusdam aliis̅:
pars in ipsis foliis arborum & herbarum inclusa gignitur, ac potissimum
in frondibus vlmorum & in frondibus Illicis vermiculus rubenti colore
nascitur, vnde fit coccineus color: vt ex iis animalculis, quae rubicundo
integumento & hemisphaerico alas contegunt, mercatores cochenilia
vocant, pretiosissima fit tinctura.
Th. Num etiam Eruca serica, quae regibus sericea nere solet, inter Erucarum
genera censetur? ???M. Eruca tamen sericea, quam (Arist. lib. 5 ca. 19. de hist. ani. & lib. 9 c. 4 ???Bombycé inter
muscas collocauit.) plerique Bombycem appellant, primùm in insula Co
repertam tradunt, ac Pamphilam Platis filiam Bombycia illic principio neuisse:
inde propagatio secuta, quae terrarum orbem compleuit. Aliorum alia est
sententia: sed omnis error ex eo manauit, quòd Aristoteles Bombycem in Muscarum
genere posuit, nec vident, omnes Erucas in Muscas, seu Papiliones degenerari.
Th. Qnî fit istud? M. Eruca sericea, vel sponte gignitur, vt olim apud Seres; vel
ex ouis, quae per seipsa mense Aprili excluduntür, vnde vermiculi principio
nigri: sed posteaquam Mori, aut Vlmi, aut alterius generis folia depasti [302] sunt, magnitudinem vna cum candore acquirunt, ac sole
Cancrum subeunte, abdica quaerunt, scilicet ramusculos, aut angulorum anfractus,
aclatebras, vbi commodius nere possint, ac telam pretiosissimam tutò collocare,
qua sese quasi sericeis aedibus ouali figura contextis operiunt: postea veterem
pellem exuti, ac somno sepulti, totam mensem dormiunt, quoad sol Virginem
attigerit: tunc enim secundam cutim auteam exuunt, ac perforatis aedibus
sericeis, candidissimi papiliones exiliunt, tum purgatis corporibus mares
foeminis multò minores diutissimè copulantur, foemina podicis extremi partem in
marem immittente, à quo retinetur, quasi ferrea quadam & sex ???inaculis
diuisa manu: post illam copulationem foemina disiuncta ouorum maximam
multitudinem tam apta & cohaerenti serie disponit, vt difficillimè
auelli à seipsa possint: postremò sole iugum, aut ad summum Scorpionem subeunte
emoriuntur, cùm tres ferè menses in opere, somno & coitu, sine cibo ac
potu transegerunt. Aliarum Erucarum breuissima sunt mutationum tempora: sericea
verò Eruca, semestri spatio, mutationes conficit (Arist. lib. ???. ca. 19. de ???nim.) Sed ne pretiosam telam abrodat,
Serifices in ipsis domiciliis sopore oppresso perimunt calore, exceptis oppidò
paucis maribus ac foeminis, quas ad propagationem generis reseruare
consueuerunt.
Th. Admirabilis est illa metamorphosis Erucarum in oualem chrysalim, &
cum à sopore diuturno chrysalis reuixit Papilionem fieri: sed [303] vnde in caeteris Papilionibus tanta varietas colorum? M. Ab
Erucarum vario colore: serica enim, quia vnius est coloris candidi, Papilionem
promit candidum: Buprestis verò lethale venenum crocei coloris, quam Pinus
generat, conuertitur in Papilionem eiusdem coloris: quinetiam domestici Vermes
statis temporibus in Papiliones mutantur: & Cicindela eadem
co̅uersione fit Papilio, qui Cirrus dicitur. Non aliter viri virtute
praestantes, qui animi candorem in hoc putri cadauere prae se tulerunt, cùm de
seipsis fructum, & propaginem reliquerint in terris, &
aliqua̅tulum in sepulchro conquieuerint, tandem candidissimi, purgatis
sotdibus, reuolabunt in sublime: qui autem versipelles fuerint, dum viuerent,
etiam rediuiui versipellem statum retinebunt.
Th. Quaenam sunt alia insecta? M. Prope infinita, vt singulas species si quis
enumerare se posse putet, operam luserit, cum ne verbis quidem exprimi possint.
Stirpiu̅ enim putrescentium, ac seminum sua sunt insecta, Curgulio, Cossus,
Teredo, Garapates, Tinea, Blatta, Scolopendra, Lucanus, Cymex, Nigua Indorum,
Pyrausta: plera??? terris ac roribus gignuntur, & sponte naturae genita
sobolem propagant, scilicet Scarabaeorum, Muscarum, Formicarum, Locustarum varia
genera, quae partem repunt, partem subsultant, maximam verò partem volitant, vt
Bruchus, Cantharis: & inter Muscas quaedam aculeos è ventre exerunr, vt
Apes, laudatissimum insectorum genus, Vespae, Crabrones: quaedam è bucca, vt
Tabani, Cynomyae, [304] Culices, quae proboscidis adiumento
tenuissimum ac mollissimum aculeum per cutim adigunt vsque ad ossa, ac sanguinem
exsugunt: atque hae quidem alas habent simplices, illae verò duplices, interdum
etiam triplices.
Th. Num etiam Araneae, Phalangia, seu Tarantulae, Scorpiones, inter insecta
ce̅sere oportet? M. Sunt quaedam insecta, sed quae inter illa quae diximus,
& serpentes mediam naturam sortita videntur.
Th. Cur ita? M. Quia virulentissima sunt, & pleraque solo morsu, vel
punctura leui, vel cibis admista necant.
Th. Quae sunt insecta lucentia? M. Cicindela, quam à luce Graeci vocant, & Scarabaeus igneus apud Americos, qui
tenebrosissima nocte adeò lucet, vt eius vnius ope, & legi facilè
& scribi possit, vt ab Hispanis proditum accepimus.
Th. Cur pedum multitudinem insectis natura dedit? M. Vt fuga saluti suae
consulerent, quoniam natura robur illis ademerat, & arma quibus se tueri
possent, vix vlla dedisset.
Th. Num etiam è Vermibus alia quaedam animantia gignuntur? M. Quidni? vt enim
Lari è vermibus, in fragmine nauium concepti, foràs euolant: ita ranae primùm
tegumento caudato inuoluuntur, atque ita natant aliquandiu, vt superiùs diximus,
postea rupto tegmine exiliunt in quadrupedes.
Th. Non est eadem ranarum in aëre generatio. M. Non est eadem, sed valde
dissimilis: nam aestate calidissima ac puluerulenta, si [305] diutiùs imbres cohibeátur, maximam vim Ranunculorum vaporis &
exhalationis ope, ac puluere sursum sublato, gigni, & vnà cum imbribus
decidere constat: quod non magis mirum debet videri, quàm lapidem fulmineum ex
atomis puluereis, imbie confusis, concrescere in ipsis nubibus.
Th. Num potiùs ex aqua & puluere in superficie terrarum calidissima
gignu̅tur? M. Id quidem momento fieri oporteret: at omnis motus fit in
tempore: viuentes autem ac spirantes ranunculos cum imbribus delabi argumento
est, quòd in arboribus ipsis caduci Ranu̅culi reperiuntur, quod???ue Ranae,
quae in terris aut aquis nascuntur, caudatae tegumento obuoluuntur, atque ita
diu viuunt & natant: Ranunculi verò caduci non priùs decidunt, quàm
pedibus quatuor repere incipiunt: haec autem vt sine geniorum ope fiant,
credibile mihi non magis videtur, quàm Ranarum derepente excitata multitudo
coram AEgypti rege, at??? etiam virgarum conuersio in serpentes.
Th. Quae sunt serpentiu̅ genera? M. Lacerta, Chamelaeon, Typhlops,
Chersydrus, seu Draco Scythala, quae veneno vacua dicitur, Hoemorrhois, Seps,
Dipsas, Basiliscus, Amphisbaena, Iaculus, Vipera, Aspis, Cenchrene, Salamandra,
Rubeta: quorum etiam variae sunt species, vt Aspidum species sunt Chersaea,
Chelidonia & Ptyas: prima quidem intra tres horas, Chelidonia
praesentissimam nece̅ affert, Ptyas tardiùs necat: omnium autem
Serpentiu̅ morsus, paucis exceptis, homini lethales sunt, nisi [306] medicatio adhibeatur: morsibus autem Aspidum no̅
nisi repentina sectione mederi potest: sed ea omnium placidissima mors
iudicatur, conciliato sopore, quomodo Cleopatra dicitur Ptyae Aspidis morsu
interire voluisse. Nam variae à serpentibus mortes infliguntur.
Th. Quaenam? M. Dipsas enim sic appellatur, quoniam siti enecat, haemorrhois ab
effusione sanguinis per omnia corporis orisicia fluente: Iaculus quòd exiliens
quasi telum mortem infert: tametsi Cenchrena interdum vno saltu viginti cubitos
transilit, hydropem & vlcera putria inducens.
Th. Num Vipera sic dicta est, quòd vi perit, aut vi parit? M. Ita quidem veteres
(Hieron. in illud. progenies viperaru̅,
& Nicander in theriacis. Oppian. in libris de venatione, quos Latino
ver su reddi dimus è Graecis. Illic vide quae in co̅nient. ad
Oppianu̅ scripsimus.) sibi persuaserunt, hinc illa Nicandri , id est,
Turgida dum secum coeunti mordicus hoeret,
Et dente impuro rescindit colla mariti:
Aut poenas repetunt nati pro c???de paterna.
Sed experientia rerum magistra docuit vtrumque falsum esse: & quidem in
nostra Gallia ad Clanum Pictauorum flumen, vbi Vipere frequentiores sunt,
vtriusque sexus Viperae lagenis vitreis inclusae, partus eniti visae sunt,
vtro??? parente superstite. Quare verius est, Viperam dici, quòd sola ex omni
serpentium genere viuos (Aristo. li. 3. c. 1. lib. 5.
c. 34. de histor. anim.) pariat, ouis intus conceptis &
exclusis, vt cartilagineis piscibus vsu venire solet.
Th. Quid de Basilisco, num etiam solo intuitu necat? M. Quî fieri potest? quod
cum bona venia AEtij dictum (li. 8. c. 33.) sit,
aut cui visus est vn [307] quam, si aspectu solo
necat? Verius est quod (in theriacis.) Nicander
scribit, Basiliscum omnium serpentium teterrimum siblio, id est, halitu
foedissimo, mortem inferre: cui etiam Lucanus assentitur. Solus hic ex omnibus
serpentibus nullo Magorum susurro, nullis carminibus, capi potest, aut ab
hominum strage aliter quam diuina potestate (Hierem.
ca. 8. lesaiae ca. 11. Psal. 91.) prohiberi: hoc genus serpentis ex
ouo galli gallinacei plerique gigni putant: sed absurdè, cùm huiusmodi oua non
saepe, sed tamen nimis saepe reperiantur, eaque Druidibus nostris olim celebrata
(Vide Tacitum.), quae sinu gestari iubebant:
quod non iussissent, si ex eo basiliscum nasci credidissent: cùm humano calore
oua facillimè excludantur.
Th. Memini me legisse apud Athenaeum bestiam Catoblepam, quae solo intuitu
occidere posset? M. Non existimo tam maleficum animal ab optimo rerum omnium
Opifice creatum, quod caeteris animantibus aspectu cladem illaturum esset:
quantas enim hominum ac bestiarum strages in agris & vtbibus edidisset?
Quod enim scribit Athenaeus Catoblepam bouis magnitudine ac figura, magnam
agrestium hominum ac militum Romanoru̅ multitudinem suo aspectu necauisse,
nec nisi à tergo sagittariis equitibus illam eminus petentibus occidi potuisse,
cuius pellem Caius Marius Romam aduectam in templo Herculis appendit: si vera
est historia, Catoblepam monstrum, vt pleraque gignit Affrica, fuisse necesse
est, quia nullum est animal eius speciei ab vllis scriptoribus vnquam proditum.
Consimile [308] est illud, quod in Hebraeorum symbolo
veteri scribitur, ab interprete Iadoha, animal esse quod in cranio humano
loquatur, & solo visu interimat: vox autem ,
eruditum significat: Latini Genium vocant. Est autem maleficis vsitatum, vt
daemonum voces ex hominum cranio eliciant, quos propterea veteres appellabant.
Th. Num etiam verum est Serpentes alatos seu Dracones, per aëra volitare? M.
Alius ait (Lucanus in bello ciuili: Vos quo??? qui
cunctis innoxia numina terris Serpitis auratoni tidi fulgore Dracones
Pestiferos ???rde̅??? facit Affrica, ducitis aluum aera cu̅ pennis
armentaque tota secuti, Ru̅pitis inge̅ tes ample xi verbere
tauros.), alius negat: si tamen subtilius ista disquirantur, fabulosa
videri necesse est, cùm ex Arabia, & Affrica, vbi esse dicuntur, mercium
omne genus & bestiarum cadauera in Europam aduehantur: nemini tamen
alatus serpens, aut viuus, aut mortuus, at ne exuuium quidem vsquam visum à
nostris memoratur: nam si alae, Serpe̅tibus accrescerent, aliorum Serpentium
esu id potissimùm co̅tingeret, post exuuia Serpentis: vt Papiliones diximus
alatos exire exuuio relicto: at saepissimè exuuia serpentium reperiuntur, nihil
tamen alatu̅ prodit. Est autem Draco nihil aliud, quàm ingens Chersydrus
veneni expers, qui & Chelydius, & Natrix, etiam &
Coluber, & apud Indos Cobras appellatur, qui cùm in magnitudinem
excreuit, ceruos solidos & homines ingenti vorat hiatu, ac elephantis
ipsis bellum infert: maiores tamen habet Affrica quàm Europa. Nam M. Attilio
Regulo Consule tantae magnitudinis Chelydrus fuit ad Bragada flumen Affricae, vt
equites hinc inde positi sese contueri nequirent: longitudine verò pedes centum
ac viginti excessit, ac [309] prinsquam occidi potuerit, mille
& quingentos homines dicitur trucidasse. Saepius in stabulis reperiuntur
eius generis colubri, qui pecora mulgentes increme̅tum accipiunt, &
Boae tunc appellantur. Interdum etiam virides Lacerti in cetaceam magnitudinem
excrescunt, qualem Lutetiae aduectum vidimus: quod minùs mirum videatur, cum in
hominis visceribus Lumbricus triginta quinque pedum sit repertus: etenim hominis
illiorum longitudo aequat septies hominis longitudinem.
Th. Quid de Bicipiti serpente? M. Amphisbaenam appellari constat, quòd prorsum ac
retrorsum serpere soleat, & vtroque extremo sit obtuso, quo factum est,
vt Amphisbaenam Galenus Bicipitem esse arbitraretur, ,
vel vt Nicander , sed tricipitem quoque Cerberum
confiteri oporteret: dicitur autem hoc genus Serpentis penè innoxium esse.
Th. Cur Stelliones, seu Chamelaeontes, & Lacertos, sub eodem genere
posuisti, cùm hominum generi amicissimi, serpentibus verò infestissimi sunt? M.
Quoniam contraria sub eodem genere collocare oportet.
Th. Num Chamelaeon solo rore vescitur? M. Ita plerique putant: sunt tamen quinque
species, quibus insita est lingua caua, vnius ferè palmi longitudinis, qua
muscas auidissimè ac celerrimè venantur.
Th. Cur omnes colores sibi proximos imbuit? M. Fere viridis albicat stellulis,
vario colore distinctus, pro rerum quibus adiungitur [310] varietate: non aliter quàm Polypi colorem earum rerum quibus cohaeserunt
referre solent.
Th. Cur ita? M. Quia corpus Chameleontis & Polypi ferè transparet,
& quasi vitreum corpus, proximum quemque colorem refert.
Th. An etiam verum est Salamandra̅ flammas vomere, & ignibus
delectari? M. Nullum est animal quod ignibus non vratur & pereat: est
enim ignis quasi vesta quaedam ab omni corruptione remotissima: nihil autem sine
corruptione gigni potest: ac tantum abest, vt Salamandra flammis delectetur, vt
etiam summa frigiditate carbones ardentissimos ante restinguat, quàm vratur,
& ita languida est, ac stupida, vt nisi impulsa, vix loco moueatur, quod
ipsi in agro Tolosano vidimus, frigiditatis maximum argumentum: nusquam verò
nisi locis valde frigidis & humidis versatur. Neque enim verum est, at
ne verisimile quidem, quod Aristoteles (lib. 5. c. 19.
de histor. animal.) scribit, Muscas grandiores in aerariis fornacibus
nasci, & Vermes rubeos ex niuibus: cùm nihil tam alienum sit à
generatione & corruptione quàm intensissima caloris & frigoris
intemperies.
Th. At videmus Pyraustas domesticum Locustarum genus in caminis &
fornacibus versari, ac noctu pabulum quaerere? M. Circa fornaces, in cauernulis,
à vapore calido humido gignuntur, & caloribus fouentur, nusquam tamen in
ipsis ignibus versari comperiuntur, quin potiùs ignem coniectae protinus vruntur
ac moriuntur.
Th. Cur tot noxiarum animantium genera, [311] tot Muscarum,
Insectorum, Scarabaeorum, Erucarum, Vermium, Araneorum, Pulicum, Pediculorum,
tanti Locustarum exercitus, tanta Serpentium multitudo? M. Ad vniuersitatis
harmoniam & concentum: quanquam si nulla alia ratio esset, quàm quae
omnium Philosophorum summa consensione traditur, scilicet, omne ens, quatenus
ens, bonum esse, ea profectò sufficeret, vt omnes Manichaeorum & Plinij
querelae, non minus futiles, quàm impiae conuellantur.
Th. Quónam modo haec vniuersitatis harmoniam & concentum efficient? M.
Quia cùm sit rerum omnium ortus ac interitus, certissima lege naturae definitus,
nisi è stercore, vel cadaueribus, vel quauis materia putri insecta prodirent,
foedissima contagione proxima quaeque loca & corpora vitiarentur: talium
autem insectorum ortu, foetor omnis ac tabes eluitur, & auium cibis, aut
mutuo sibi pabulo inseruiunt: atque ita fit, vt nec vina noceant, nec odore
mortua.
Th. At Erucarum & Araneorum examina non videntur à cadaueribus, aut
stercoribus originem habere? M. Non illa quidem, sed ab aëris corruptione
prodeunt, & earum ortu aër purgatur, vt etiam ex impura colluuie
terrarum oriuntur Rubetae, Bruchi, Mures.
Th. Qupmodo aëris, aut terrae impuritatem haec auferunt, cùm potius inferre
videantur? M. Quemadmodum Aranei & Erucarum examina, collectum ab aëre
virus hauriunt: sic Rubetae, caetera???ue Serpentium genera, ex [312] ipsis stirpibus ac terra virus vndique colligunt deinde mutua sibi
alimenta praestant: Musca quidem sanguinem, aut foedum humorem ligurit, Aranei
Muscas. Gallinae Araneos, homo Gallinas in alimentum suae naturae congruens
conuertunt. Denique Lacerti, Stelliones, maximè autem Hirundines, caetera???ue
auium genera venantur Erucas, Muscas, vermes: sic prospexit Creatoris optimi
sapientia, vbique conspicua, vt minimis ac vilissimis quibusque animantibus,
alimenta statis temporibus largiretur. At etiam Culices leui punctura fructuum
maturitatem accelerant, deinde Vespertilionibus suauissimum praebent alimentum:
denique Aranei mortui ab Araneis humore virule̅to vacuantur, & à
Serpentibus Serpentes exeduntur: cùm tamen caetera animantia terrestria sui
similibus nunquam pascantur.
Th. Quid, aut quibus animantibus, alimenti Rubeta virulentissima praestare
potest? M. Rubetas senio ae veneno, quod à terris vndique contraxerunt, graues
ac pingues formicarum exercitus auidissimè sugit, nec quicquam reliquum facit,
praeter ossa, & Bufonium lapidem? cuius etiam ea vis est, vt omne virus
eluat & curet, ita fit, vt animal illud, quod omnium impurissimum
iudicamus, non modo viuens ab ipsis terris venenum auferat: verùm etiam moriens
veneni amuletum nobis relinquat, & iucundissimum formicis praebeat
alimentum.
Th. At quid Locustarum innumerabiles copiae regiones ita peragrant, vt obscurato
sole [313] maria latissima transuolent, ac tandem agris,
quibus consederunt, vastitatem omni calamitate grauiorem inferant? M. Id quidem
fit vltione diuina, Locustas aduersus impios ac sui nominis hostes excitante, vt
aliis quidem merita supplicia, aliis supplicii metu̅ infligat: quinetiam
frugibus pingues ac saginatae Locustae in loca deserta reuolant, vt diro fame
oppressis hominibus suauissimum afferant alimentum: ita fit, vt Locustarum
ingensilla vis, sit modis omnibus salutaris, tum ad supplicia improborum, tum ad
praemia honorum
Th. Potéstne Locusta cibus homini vtilis esse? M. Vtilis admodum homini
temperanti, & quidem purissimi alimenti: Sunt autem Locustarum quatuor
species, quibus lege diuina (Leuit. c. 11.) vti
licet, ac potissimùm Ophiomacho, qui sic dictus est, quòd non modò serpentibus
virulentis bellum inferat, sed etiam impuras libidines, quae serpentium
appellatione (Philo Hebr. in alleg. Biblicis,
serpente̅ Adami, voluptatem interpretatur.) significantur,
tenuissimo victu cohibeat.
Th. Cur non igitur hoc alimenti genere vtimur? M. Quoniam citra quadragesimum ab
AEquatore gradum, exiliores sunt Locustae, quam vt iis vesci possint homines ad
Septentrionem positi, suapte natura caeteris ad Austrum voraciores: Plinius
tamen & (Plin. & Aristo. lib 5. c. 30.
de histor. anim.) Aristoteles Locustas Arabum & Syriae
delicias appellant: ex quo falli constat eos (Erasmus
in annota, in Marc. c 1.), qui quòd illas delicias nunquam
gustauissent, Euangelii locum deprauare sunt conati, vbi Ioannes in deserto
Locustas pro alimento, id est, habuisse dicitur: illi
stirpium , vel , [314] id est, agrestia poma, legi putant oportere, non bene
percepta locustarum natura.
Th. Cur natura Chersydros, seu Colubros vbique ferè locauit, caetera verò
serpentium genera procul ab hominum multitudine seduxit? M. Vt mitissimum
serpentis genus terris & aquis veneno purga̅dis relinqueretur:
ferociores in desertissimas Arabiae aut Affricae solitudines amandauit, quò
minus nocerent: & quibus locis frequens est hominum multitudo, si quae
sunt Viperae, feritatem illis detractam videmus, vt in agro Pictauorum ad Clanum
flumen Viperae sese hominibus tractabiles praebent: vt in Mauritania Leonibus
feritas, & animi audacia sic exempta est, vt etiam mulier culas se
baculis persequentes (Ita scribit Leo Afer.)
fugiant.
Th. Cur Viperae frequentius, quàm caetera serpentium genera, praeter Chersydros
reperiuntur? M. In eo quoque bonitas Opificis laudanda, quoniam vsus earum ad
theriacam valdè necessarius est: praeterea Vipera leprae antidorum praesens esse
dicitur, & amuletum: quod casu compertum fuisse tradunt (Athe???us.), cùm Vipera dormientibus non procul ab
eius antro leprosis in vini lagenam odore illecta irrepsisset, atque illic
mortua, leprosis ex eadem lagena bibentibus, salutem insperatam restitusset. Est
autem Cerastes serpens cutis albedine & scabritie leprosis albis no̅
admodum dissimilis: sed à caeteris hoc differt, quòd duo quatuórve, interdum
etiam octo cornua gerat in fronte, quibus detractis venena depelluntur.
Th. Quî fieri potest, vt leuissima Viperae pu̅ [315] ctura repentè membri demorsi tumores, & acerbissimos dolores,
mox etiam interitum homini afferat, solida tamen ab homine deuorata salutaris
sit? M. Quia nihil est in Serpentibus noxium praeter dentium puncturam.
Th. Mihi traditum est Serpentibus circa dentes folliculum viru plenum inesse,
quod morsu rumpitur, & effunditur in vulnus illatum? M. Ita quibusdam
video placuisse, sed absurdè, cùm necesse sit Serpentes toties effundere virus
illud ore conceptum quoties pascuntur. Nec verò nouum, aut mirum cuiquam debet
videri, quòd dentis morsus à Serpente lethalis sit, cùm leuissima pu̅ctura
marini Draconis, quo iucundè vescimur (nos populari sermone Viuam appellamus)
& Scorp???i ma???ini, qui in deliciis habetur, mortem inferant, si quis
vel in spinas talium piscium leuiter offendat: quinetiam radius Pastinacae
aridissimus, stirpes & animantia sola punctura necat, nisi medeatur.
Th. Maxima certè hominum generi mortis pericula impendent, etiam à minimis
bestiolis. M. Ita quidem hominibus exitiosis: quamquam nullum est animantium
gemis, si quis propiùs intueri velit, cui natura salutatem medicinam non
indiderit aduersus ea venena quae noxia sunt.
Quónam modo? M. A Scorpionibus aquaticis & insectis vulnerati, vtrorumque
sanie vulneribus infusa curantur. Item sanies Erucarum oleo intrusarum, peruncta
corpora mirabile est amuletum aduersus Serpentium vul [316] nera nera (Nicandern theria cis: & Di
oscorides lib. 2. de eruca bras sicarum.): quinetiam pili canum ac
ferarum morsibus earumdem admoti sine vllis vnguentis medentur: nec dubium est,
quin Serpens si occidatur, ac repentè, vulneri à se illato admoueatur sanare
possit, cum à Serpente icti, theriaca, quae maxima sui parte Viperatum carnibus
co̅stat, curari soleant. Hoc enim medicamento Ambrosius Gallus, , in populi concione, Carolo IX. Rege spectante, à
Vipera morsus, theriaca ore sumpta, & vulneri apposita curatus est apud
Monspelienses, cùm more solenni theriaca componeretur.
Th. Cur serpentium & venenatorum animatium genera diutiùs quàm caetera
inediam ferunt? M. Quoniam à calore deseruntur: argumento sit, quòd non nisi
calidissimis in locis, aut ad solis meridiem appositis nascuntur, quodque totas
hyemes delitescunt, quae caloris arguunt inopiam: tum etiam quod terra saepius
vescuntur, rarò carnibus. Id autem summa Dei bonitate factum est, ne fames
infesta animantia magis ac magis ad hominum interitum exacueret, &
armaret.
Th. Cur Serpentes, tametsi totum genus hominum pessimè oderunt, foeminas tamen
potiùs insectantur, quàm mares, & saepius morsu necant: quod in
Scorpionibus quorum copia maior est facilè animaduertitur, quia punctura
foeminas breui necant, nisi medeatur: M. An quia serpentium genus versutissimum
intelligit foeminas maribus esse imbecilliores, quae & faciliùs violari,
& difficilius obsistere possint. An verò id optimi Opificis bonitate
fa [317] ctum est, vt deteriora quaeque priùs
carpetentur, praestanriora diutiùs seruarentur? Nam pecudes apud Homerum
popularibus morbis ante homines correptas (lib. 1.
Ilis.) legimus. An quia capitalis est Serpentem inter &
mulierem antipathia, vt Sacris (lib. Gen. c. 3.)
literis docemur: id enim ex eo maximè perspicitur, quòd etiam in turba
frequentissima virorum, Serpens vnius mulieris, etiam si sola fuerit, calcibus
in si diari consueuit.
Th. Cur serpentes foeminae saeuiores sunt, ac maiores, & viuaciores quàm
mares? M. Id non modò in serpentibus conspicimus, verumetiam in omni genere
piscium & insectorum, atque etiam rapacium auium ac ferarum immaniorum,
cuiusmodi est Vrsa, Panthera, Tigris, corporea vis minor est in maribus quàm in
foeminis: nam foemina maris percussorem in turba confertissima vnum consectatur:
ac Saepia quoque foemina marem percussum vlciscitur: mas verò percussa foemina
fugam (Arist. lib. 9. cap. 1. de historia
animal.) arripit. quod in rota natura fecit sapiens Opifex, vt in iis quae
noxia videntur, nocendi vis imbecillior esset: at in hominum, pecorum, &
iumentorum generibus, quae caeteris praestant, mares foeminis grandiores sunt ac
robustiores, & formae dignitate praestant, vt ab iis vtilitas vberior
& adiumenta maiora hominum generi tribuerentur.
Th. Demus illa quae dixisti serpentium & insectorum genera vtilia esse,
vel ad elementorum purgationem, vel ad mutua alimenta, vel ad mundi harmoniam
& concentum, non video tamen quemadmodum vtiles sint Pedi [318] culi, Pedicelli, Pulices, Acari, Cymices,
Culices, quibus nec animantia pascuntur, & homines cruciantur? M. Si
animantium, quas vulgus imperitè noxias appellat, alia vtilitas nulla esset quàm
ad vltionem de sceleratis capiendam, summè vtiles iudicare deberemus: haec tamen
genera quae modò dixisti, vix vrgent nisi aestiuis diebus, aut flantibus
Austris, quibus sopor omnibus noxius est, ac plerisque lethalis: oportuit igitur
desides somno vinoque lethali sepultos, ad sui salutem, ad negotiorum
domesticorum & publicorum curam, ad rerum honestarum ac sublimium
contemplationem, ad sui Conditoris laudes excitari, ac de cubilibus bestiarum
ope deiici: quamquam Culices qui omnium molestissimi iudica̅tur, fructuum
maturitatem punctura accelerant, & Verpertiliones pascunt.
Th. Quid insectis terrestribus ac Serpentibus proximum? M. Aquatica insecta non
solùm nominibus, verùm etiam figura penè similia.
Th. Quaenam sunt illa? M. Scolopendra, Musca, Oestrus, Vermis, Cantharis,
Echinus, Stella marina, quae partem in littoribus, maximam verò partem in vadis
versantur.
Th. Cur in vadis? M. Vt pisces grandiores, ac cetea quoque in aquarum superficiem
& littora ipsa ad hominum escam, mir abili Opificis naturae prudentia,
expellant: nam cùm in vada feruntur belluae matinae, infinita insectorum examina
sic torquent, vt sursum referri sit necesse: insectorum tamen appellatione
non [319] complector Lepores marinos, qui semper fluitant
in superficie: nec item Vertibula, Pulmones, Penicillos, Pennas: quia nihil
horum sentit aut mouetur, sed veriùs maris excrementa dici debent.
Th. Quid insectis aquaticis proximum? M. Ostracoderma, id est, duo genera
cochlearum, quorum alterum valuis saxeis tenacissimè haeret, & quidem
ligamentis firmissimis, quibus valuas natiuas sic concludit, vt sine vi maxima
reserari non possint: cuius generis sunt Ostrea, Mytuli, Chamae, Lepades,
Chalenes, Tellinae, Pectines, Pinnae, Donaces, Solenes: quae figura à seinuicem
differunt, & naturali facultate: alterum genus est eorum, qui testa
quoque includuntur, non tamen ligamentis haerent, sed anfractibus in spiroidem
figuram retinentur, cuiusmodi sunt Turbines infinitae varietatis, Purpurae,
Limaces marini, & mirabiles inter Polypodes Nautilus, nauigiorum omnium
archetypus, qui coelo sereno ventis sua vela obtendit, & pedum remigio
nauim artificiosissimè fabricatam gubernat.
Th. Ergóne à brutis animantibus nauigia fabricare didicimus? M. Quidni? Ars enim
naturae imitatrix est: neque enim Nautilus magis eget nauigio, quàm caetera
Polyporum genera: cuius rei argumento est, quòd cùm aues rapaces aduolantes
prospicit, repentè sua vela contrahit, se???ue ipsum cum nauigio deorsum acto
demergit: nec solùm ab ipso nauigij formam, sed etiam tempus prosperum, quo vela
pandere, & portu soluere oprteat, guberna [320] tores didicerunt. Sic etiam architecti cochleas aedium à Strobilorum
cochleis acceperunt.
Th. Cur cochlearum genera mare in aestuaria fluente, valuas aperiunt, refluente
verò concludunt, etiam si longissimis terrarum spatiis à mari distent? M. An
quia ex consuetudine, cùm in saxis & aestuariis stato tempore id
facerent, postea facere non desierint: an verò quia naturae vim vniuersam
& Oceani auram spirabilem etiam conclusae sentiunt?
Th. Num Ostracomalaca, siue crustata piscium genera, cochlearum genere
continentur? M. Sunt illa quidem his multò perfectiora, plures etiam sensus
habent: nam praeter gustum & tactum, visu quoque pollent, ac praeterea
crustas & senectam statis temporibus exuunt, vt Serpentes, Cuculli,
Scarabaei: sunt etiam hominum alimentis aptiora, vt genus omne cancrorum, quod
ferè septem speciebus continetur, scilicet, Locusta marina, Carabo, Astaco,
Squilla, Cicada, fluuiatili Cancro, & Gamaro.
Th. Quî fit, vt Cancris auulsae chelae renascantur? M. Quoniam Ostracoderma
proximè absunt à stirpium natura, quae succisae repullulant: idem quoque
Pollicipedi Zoophyto, est enim plantanimal, & Polypis euenit, vt exaesis
pedibus, aequè ac lacertorum ac serpentiu̅ cauda, renascantur, ac saepè
Lacerto cauda duplex repullulat, perinde vt ramis stirpium excisis.
Th. Historiam nu̅c & causam teneo, quamobrern Cancris fluuiatilibus
chelae primores adeò inaequales reperiantur, vt altera iustam [321] magnitudinem assecuta, altera breuissima videatur, quasi nunc
germinaret: sed qui fit, vt nullum genus piscium abundantius vbique reperiatur?
M. Quarum rerum summa vtilitas ad homines erat peruentura, easdem vbi vbi
prouidus Opifex dispersit: quid enim aqua vel ad aspectum iucundius, vel ad
fruendum vtilius est, aut quid magis pretiosum futurum erat, si ratior fuisset?
Ita Cancros fluuiatiles in omnes fluminum ac riuulorum margines, natura
dispersit, cùm nihil eo cibo vel vtilius, vel iucundius esse possit: &
quidem AEsopo, nepotum omnium gurgiti maximo, tam suaues ac uicundi fuere cancri
fluuiatiles, vt ab vrbe in Istriam nauigauerit, vbi Cancrorum fluuiatilium
copiam nasci audierat: sed cum in Istriam venisset & multo grandiores ac
meliores in Africa gigini audisset, repente portu soluit, & Africam
petiit, vt grandioribus Cancris satietatem expleret. Neque vero eius piscis
vtilitas & suauitas tantum laudabilis est, verumetiam venenis mederi,
& obstare dicitur, & ad mortuos partus egerendos, & ad
viuos continendos, ad stranguriam, ad canum rabiem summopere vtilis esse:
lapillos etiam Cancrorum fluuiatilium illiacis doloribus efficacissime mederi in
puluerem contusos ac potos: nec verò sine summa voluptate spectatur mas,
expansis chelis, capite deorsum nitente, in antri saxei aditu, vbi duodecim aut
quindecim foeminas à corriualibus, & latronibus tuetur, ac tam firmiter
adhaeret, vt chelas sibi prius auelli, quam sua se statione dimoueri patiatur.
|| [322]
Th. Quid crustaceis piscibus proximum? M. Squamosi: sunt enim piscium duo summa
genera, alterum quidem laeue, alterum scabrum: huius item quatuor genera,
scilicet restaceum, crustaceum, squammatum, & aculeatum.
Th. Quae sunt squameorum species? M. Variae quidem: sed alimento & sapore
nobiliores sunt Pagrus, Truttarum species quatuor quae cùm excreuerunt Sulmones
appellantur, Asellorum formae quinque, Orphus, Aurata, Dentex, Lepras, Rubellio,
Capriscus, Nouacula, Mormyrus, Sparus, Salpa, Scarus, Abramis, Cantarus,
Castaneus, Cyprinus, Coracinus, Mela̅derinus, Sargus, Melanurus, Miluus,
Hirundo, Mullus, Phycis, Merula, Cynaedus, Hepatus, Perca, Latus, Exocaetus,
Vmbra, Glaucorum quatuor species, Equisolis, Lucius, Alausa seu Trissa, Turtorum
species duodecim: caeteri tametsi squamosi, minus tamen expetuntur, scilicet
lulis, Thymalus, Channa, Tinea, Sudis, Chromis, Luciscus, Nasus, Gobionum tres
species, Liparis, Mystus, Bopigrus, Salpa Maena, Smaris, Capitonum quatuor
species, Cythari duae, Lacerti duae, Lupi, totidem, Scorpius, Blennus, Halec vel
Alex (Sic Plinius vocat.), Chalcis, siue
Sardinia, Halecula: postremi adeo sunt minuti & exiles, vt sagenas
& retia facilè euadant.
Th. Iuuat omnia scire etiam minutulos. M. Eius generis sunt Pholis, Alburnus,
Bubulca, Cobitis, Gobio fluuiatilis, Phoxinus, Spinarella, Andromis, Engraulis,
Alauda cristata Apua, [323] Atherina, omnes squamati, praeter
Phoxinum & Spinarellam.
Th. Quot sunt aculeatorum genera? Duo, alterum aculeis extra, & spinis
intra praeditum, scilicet Vranoscopus, Amia, Falx, Aper, Lyra, Cucullus vterque,
Araneus vel Draco, Scomber, Seserinus, Eperlanus: alterum genus aculeos habet
extra, intus verò cartilagines pro spinis, cuiusimodi sunt Orchioru̅ formae
tres orbiculares, & inter planos Aquila, Squatina, Raia triplex,
Pastinaca, Rana piscatrix, Torpedo.
Th. Qui pisces laeues appellantur? M. Triplici genere continentur, primum est
eorum, qui plani dicuntur, Rhombus, inquam, Barbuta, Passerum quinque species,
Solearum quatuor: secundum est oblongu̅: cuius generis sunt Muraena,
Lampetra siue Echeneis, Conger, Mustella, Barbotta, Anguilla, Acus, Spondile,
Serpens marinus: tertium cum laeuore mollitiem haber, & pro sanguine
saniem, siue atramentum, vt Saepia, Polypus, Loligo.
Th. Quid mollibus proximum. M. Cetacei piscium maximi, quorum duo sunt genera:
alterum quidem ouiparum: alterum viuiparum: primi generis sunt Ichthicolla,
Glanis, Silurus, Attilus, Acipenser.
Th. Quae sunt cete viuipara ? M. Delphis, Thurmus, Pompilus, Mysticetus,
Phalaena, Physalus, Scolopendra, Lamia, Orca, Pristes, Gladius Phocaena
Orthagoriscus, Libella, Vulpes, Galeiquatuor, Canicula, quae tametsi viuos
pariunt, prius tamen intus oua concipiunt & excludunt in ipso vtero.
Caetera piscium ge [324] nera nostris littoribus
peregrina sunt, vt Indici Tiburones, Manatus, Morsa, & Reuersus, cuius
ope ac industria mirabili quasi cane venatico caeteros pisces Indi piscantur.
Denique nullum fere littus est quod non habeat singularia quaedam piscium
genera, quae partim propagatione naturali, partim sine vlla propagatione
erumpunt, diuina prouide̅tia mortalium annonam procurante.
Th. Explica si placet, quae quibusque littoribus genera piscium quoda̅modo
propria sint? M. In littore Belgico ac Britannico ta̅ta vis Halecum erumpit
post AEquinoctium autumnale, vt retia piscatoru̅ saepe rumpantur, nec tamen
post illud tempus vlli vsqua̅ Haleces reperiantur, vt credibile sit, eos qui
retia euaserunt, Cetaceorum escam fieri.
Th. Num ab ouorum semine excluduntur? M. Id fieri nullo modo potest, cum iusta
magnitudine, ac fere omnib. aequali, examina illa gregatim, & confertim
eodem tempore prodire videamus: nec tame̅ Halecum oua vsquam, aut in vadis,
aut in littoribus, aut in alga, aut in saxis comperiantur.
Th. Num etia̅ aliis in littoribus alia piscium genera piscari licet? M. Certe
licet: nam in littore Cymbrico & Batannico Sulmonum, &
Sturionum, quos Siluros vocant, maxima piscatio est: Alosarum seu Thriflarum in
littore Africano, quas accollae Iaratas vocant, sunt etiam in littore Celtico
frequentes, sed non tanta vi simul erumpunt: Orcarum & cetaceorum ad
Orcades insulas: quae tamen nec simul ad [325 ] ueniunt, & paulatim accipiunt sua incrementa: sed mense Martio
Lampetrae frequentes sunt in littore Armorico, & eodem tempore Galeorum,
quas nostri puellas vocant, in littore Normanico, quas Aprili me̅se sequitur
Sco̅brorum piscatio maxima, in eode̅ littore. Item Laleci ad Lusitaniae
littora sub solstitium aestiuum, annuas ac solennes habent Chalcides, quas
Sardinias vocant.
Th. Cur Echeneidarum nomen Lampetris attribuis, quibus Muraenaru̅ vox verius
ac melius congruere videtur? M. Quoniam Lampetra, quae à petris lambendis nomen
habet, sola ex omni piscium genere saxis & nauibus rostro patenti
mordicus adhaeret, & nauium cursus aliquantulum remorari dicitut, vnde
Remorae nomen habet: Muraenarum vero, quibus abundat littus Siculorum, plurimum
differunt à Lampetris: his enim os patulum est, orbiculari figura, sine
dentibus, & vtroque latere sex foraminibus pertuso: Muraena vero rostrum
habet acutum anguillarum in modum, serratis dentibus, corpore breuiori quàm
Lampetra & gustu meliore.
Th. Perge si placet explicare qui cuiusq; regionis pisces frequentes sunt? M.
Elopes Rhodiorum, Gobiones Cretensium, Mugiles Narbonensium, Apuae
Massiliensiu̅, Thunni Hellesponticorum autumnali AEquinoctio, Aselli in
littora Floridae regionis sub aetiuum Solstitium infinita prope vi prodeunt, nec
tamen retibus, sed hamis piscatio fieri solet.
Th. Cur haec genera eorum littorum pro [326] pria
putas, cum omnibus fere littoribus eadem piscari liceat? M. Sic interpretor
proprium cu???usque regionis esse, cuius piscatio statis temporibus est copio
sissima, quasi Dei munere & concessu tributa momento piscium examina,
non semine propagata videntur: nihil tamen mirabilius videtur Thunnorum
legionibus, quae agmine perfectè cubico, & quidem confertissimo, ad
pugnam sese instruunt, ac saepe naues ad Hellespontum, impetu magno subuertunt.
Th. Vnde tanti piscium exercitus aequalis magnitudinis tam subito erumpunt? M. Id
certissima Conditoris Opt. Max. procuratione fieri iudicandu̅ est, vt
hominum ac belluarum alimentis, & quidem statis temporibus, succurratur:
ac siquis putet è latebris aestate pisces prodire, fallitur, cu̅ Haleces ac
Thunni autumno: Sturiones ac Sulmones hyeme capiantur: praeterea piscium omnium,
qui ordine naturae foetificant, foetura in littoribus, aut saxis, aut alga, aut
arundineis littoribus, nulla in vadis reperiatur: Halecum, aut Scombrorum, ac
similium nulla omnino vsquam apparet.
Th. Admirabilis illa quidem est piscium ae qualium iisdem pene momentis eruptio:
sed cur non etiam auium, & quadrupedum eadem est? M. Annua etiam est
auium annona, tametsi non ita frequens vt piscium. Quis enim nescit Palumbarum
legiones à mari Thyrreno in agrum Volaterranum, & ab Oceano Celtico in
agrum Rhotomagensem, & Anserum syluestrium in agru̅ Briolanorum,
populatium meo [327] rum: item Liuiarum in Baeotiam
Gallorum autumno tanta vi aduolare, vt alendis incolis abunde sufficiant. Nidos
vero vbi oua posuerint, aut ouorum fragmina nusquam reperias, est etiam in agris
Aureliorum Viuago, nostri Pluuieros vocant, qui etiam sub autumnum infinita
multitudine eiusdem magnitudinis aduolant, quos vulgus opinatur aere tantum
pasci, quoniam nihil omnino cibi reperias in visceribus cum eo momento
capiuntur: nec dubium est quin aliis locis ac regionibus sua quoque sit annona,
suus annuus prouentus diuino munere concessus: sed earum rerum imperiti
proue̅ tum auidissime rapiunt, causas autem, aut largitorem ipsum non magis
in quirunt, quàm glandibus pastae sues.
Th. Noua certe opinio haec mihi videtur, nec à veteribus scriptoribus prodita,
qui generationem auium ac piscium, non aliam agnoscunt quàm ordinariam? M. Nisi
rationibus & argumentis assentia̅tur, certe ipsis sensibus cedere
oportet. Quis enim putet agmina Coturnicum quae bicubitali altitudine, &
in longitudinem itinere diei vnius Israelitarum castra repente cinxerunt (Num. ca. II. Pf. 104.), mense Aprili, ordine
naturae illuc aduolasse? neque enim tantam vim efficere potuisset quicquid
Coturnicum erat toto terrarum orbe diffusum, si vnum in locum cogi potuissènt.
Th. Vndénam igitur nisi ab aliis regionibus aduolare̅? M. Legimus à mari
abreptas Coturnices ad castra Israelitarum: sic à mari Tyrrheno in agrum
Volaterranum, & in agrum Rho [328] tomagensem
ab Oceano: ac si quis putet ab Africa in agrum Volaterranum mare transmisso
aduolare, aut à regione Florida in celticum agrum, ne ille ridendum pueris se
praebeat, cùm ager Volaterranus ab Africa distet mille ac ducentis amplius
milliaribus: Florida vero ab agro Rhotomagensi infinitis spatiis. Praeterea
Coturnices etiam si autumno imminente alio transuolent, si maria tentarint, non
procul à littoribus merguntur propter sui grauitatem & breuitatem
alaru̅. Inde fit vt in littoribus Italiae maxima sit &
quaestuosissima Cortunicum piscatio, cùm primum spirantibus Coris Coturnices
maria tenta̅t: hanc extraordinariam propagationnem fieri posse, tum Auerroes
(Auerr, lib. 8. Phys. Commen. 46.), tum
Auicenna, quoque confitentur.
Th. Demus illud & piscium & auium annonam Deo procurante
hominibus exhiberi, & ab ipso mari (Gen. c.
I.), quod à Mose auium ac piscium, à poetis rerum omnium parens
appellatur, proferri, vt hominum alimentis sufficiant: non tamen video cur
Seleucides aues, & Hirundines alimentis hominum ac bestiarum inutiles,
singulis annis reuolant? M. Seleucides aues in montem Cassium, fole Cancrum
subeu̅te, aduolant, vt Locustarum & insectorum examina populentur,
quominus frugibus noceant viuae, aut odore mortuae: quibus depastis reuolant,
atque ita euanescunt, vt nusquam terrarum extitisse videantur: vt etiam
Hirundines, quae primo vere ad Muscarum, & insectorum, vt Ciconiae ad
Serpentium exitium redeunt: de quibus suo loco.
|| [329]
Th. Cur pisces in alto mari, aut in vadis non de litescunt, aut cut littora
petunt? M. Id certe non fit maris fluentis impetu, cu̅ pisces aduerso
fluminum lapsu ferri videamus, sed potius Opificis bonitati tribuendum, qui
homini non cogitanti partas epulas ingerit, à piscandi facilitate: ac propterea
Algarum, aliarumque stirpium, & Coclearum vim in littora effudit, vt
pisces facilius pascantur, foetificent, & capiantur. Insectorum autem
examina pisces à vadis repellunt in altum, vt superius diximus: ac tametsi
quaedam piscium genera Pelagia dicantur: quaedam verò littoralia: omnia tamen
statis temporibus, saepius etiam tempestatibus, in littora repelluntur.
Th. Quinam pisces maria deseru̅t, & aduersis fl???minibus nituntur?
M. Sulmones, Thrissae, siue Alosae, Sturiones, Echeneides seu Lampetrae,
interdum etiam Mulli, eoque magis cum naues salibus onustae ab ostiis
fluminu̅ soluunt.
Th. Quotuplex est piscium motus? M. Multiplex: Cancri quidem gradiuntur, Conchae
reptant, Milui ac Loligines volant, caeteri natant, idq; variis modis: Mugiles
enim pinnis, Polypi pedibus, Gammari curuatione, Serpentes ac Murenae flexu,
Pectines saltu.
Th. Cur pisces inclusi aere penitus excluso moriuntur, cùm tamen pulmonibus
destituti, nec spirent, nec respirent? M. Non propterea moriuntur quòd ab aere
secluduntur: videmus enim piscinas piscium plenissimas, asseribus ligneis, vt in
arca conclusas, viuere ac saginari: si tamen angusto vase coerceantur, siue
admit [330 ] tas, siue arceas aerem perire:
hyeme quidem frigore: aestate vero calore: at in latis piscinis vere quidem
& autumno superficie̅ aquarum, aestate & hyeme profunda
repetunt, vt calores aestate, frigora hyeme vitate possint: aer vero pestifer
est omni fere piscium generi pulmonibus carenti potius quàm salutaris.
Th. Cur in Rubellionum genere mas non reperitur? M. Ita quidem tradit (lib. 8. c. 3. de histo. animal.) Aristoteles, sed
experientia diuturna falsum esse comprobauit: nam quae animantia maribus carent,
etiam foeminis carere necesse est, vt Anguillae, & Ostracoderma omnia,
licet vulgus mares Anguillas esse putet quae minores sunt. In eodem errore
versatur (libr. 3. de Venatione.) Oppianus poeta,
qui Rhinocerota foeminam scribit nusquam fuisse visam, quoniam rarum est illud
animal: foeminae autem in omni genere animantium multò diligentius hominum
versutias ac venationes effugiunt, quam mares.
Th. Cur marini pisces fluuiatilibus dulciores sunt? M. Non modò pisces, sed etiä
piscium partes sapore saepe differunt: nam Thunni cauda, & caput
Sardinarum acri sunt sapore: Thrissa acri pingui: Mytuli & Holuturia
subamaro: Saeppiae, Locustae, Pectines, Polypi, Conchae salso: Squillae;
Pectunculi, Chamae, Aselli, saxatiles omnes dulcescunt: Pholis, & Passer
fluuiatilis in sipidi: saxatilium autem suauior est ac dulcior cibus, vel quòd
alga, & stirpibus maritimis pascuntur, vel quod natura in contrariis
sedibus contraria collocauit, calida in frigidis, frigida in calidis, dulcia in
amaris: est enim mare [ 331] salsum & amarum, vnde
illi nome̅: cum autem caeteris animantibus sal Opifex indiderit, salsam
pituitam, salsam vrinam, quo minus putrescerent: marinis vero piscibus in ipso
sale versantibus nihil sale opus erat, & cum dulcibus animantia
vescantur, & piscibus dulcibus, nihil mirum est, si dulci est eorum
sapor: alius tamen alio plus minúsve.
Th. Quae sunt pabula piscium nisi pisces? M. Vt dentibus & ore pisces,
sic pabulis quoque differunt: nam in eo fallitur Ariftoteles (lib. 3. c. I. & ca. 14. de part
Animant.), qui pisces omnes, praeter Scarum, serratis dentibus esse
scribit: cùm plerique sint , siue exertis dentibus,
plures etiam , seu serratim pectinis in modum
coeuntibus; quidam , seu planis dentibus, qui etiam
Phycophagi dicuntur, quia vescuntur alga, vel etiam gramine: nonnulli dentibus
anterioribus omnino carent, vt Cyprinus: molaribus tamen planis vtuntur,
caesteri dentibus omnino vacant, qui fere Pamphagi dicuntur, vt Lupi, Mulli,
Cancri, Ostracoderma, & Malacostraca, praeter Cancros fluuiatiles,
quibus plani sunt dentes in intimo pectoris orificio: deniq; sunt &
Monophagi, vt Mugiles, Apuae, Chalcides, Thricides: plurimi Sarcophagi, vt
cartilaginei & squameorum plerique: sunt & , qui singulari quodam cibo delectantur, vt Mullus
delicatissimus marino Lepore hominu̅ veneno auidissime pascitur: sic aurata
Cochleis, Mauraena Loligine, Scarus Mercuriali, Polypus Ostreis, Salpae
Cucurbita: quae omnia Rondeletus, nympharum alumnus, optime [ 332 ] omnium explicasse mihi videtur, cui aliena describere propositum
non est: sed quod ab aliis praetermissum, scilicet causas, explicare: id enim
est huius disciplinae maxime proprium, caereta sunt Medicorum.
Th. Cur igitur belluae marinae non nisi resupino ventre vora???t, tametsi habent
inferne oris hiatum? M. Ne vel praeda, quae sursum euadere non potest, deorsum
vada petat; vel suis luminibus officia̅t, ac sua ipsius vmbra sibi noceant,
quò minùs esca frua̅tur. Sic enim sapiens Opifex omni animantium generi
prospexit, vt alia gradiendo, alia serpendo, ad pastum accedant, alia volando,
alia nando, cibum???ue partim oris hiatu ac dentibus ipsis capiant partim
vnguium tenacitate arripiant, partim aduncitate rostrorum: alia sugant, alia
carpant, alia vorent, alia comedant. Quinetiam pisces & aues quae
Conchas vorant, easdem confectas & necatas calore stomachi reuomunt, vt
eligant ex iis quae sunt esculenta.
Th: Cur fluuiatiles pisces vesicam aere inflatam habent: marini non item? M.
Quoniam fluuiatili ad faciliorem nauigationem opus erat vtre aeria leuitate
pondus à vadis subuehente, propter aquarum dulcium tenuitatem: marinis non item,
propter densiorem & natatui magis idoneam maris naturam: accedit etiam
quòd maxima pars piscium marinorum planam habet aut latam sigura̅,
fluuiatiles non item.
Th. Vndenam aer in vesicas piscium vndique conclusas, & in ipsis aquis,
quae aerem re [333] spuunt penetrare potest? M. Ab
intimo piscium calore, spiritum in vesicas paulatim excitante.
Th. Cur marini pisces fluuiatilibus praesta̅t? M. Idem quoque quaeri potest,
cur fluuiatiles lacustribus, lacustres palustribus, palustres fossilibus? quia
plus hi coenosae impuritatis habent, quàm illi: at Oceanus nulla̅
impuritatem ferre potest: hoc autem maxime perspicitur in Mytulis fluuiatilibus,
qui nihil aliud quàm lutum odore teterrimum sapiunt, marini vero iucundissimo
pollent sapore: & pisces Oceani caeteris praestantiores, grandiores, ac
magis sapidi, quod Tolosae experti sumus, cùm ab vtroque mari pisces illuc
aduehantur.
Th. Vbinam sunt fossiles pisces? M. Circa flumina & loca maritima,
potissimum in Ponticis regionibus, vt Theophrastus scribit: Ostrea verò fossilia
in littore Celtico innumerabilia reperias, quae tamen nihil intus habent,
praeter terrestre quiddam, foedissimi odoris.
Th. Cur diuina lex selecto populo vesci ta̅tum illis piscibus permittit, qui
squammas habent & pinnas? M. Quia purioris sunt alimenti, vt saxatiles
omnes suaptè natura friabiles: caeteri aut duriores sunt, vt Miluus, Cucullus,
Draco, Hirundo, Vranoscopus, Ostracoderma omnia: aut molliores, vt Sparus,
Cantarus fluuiatilis, Apuae, Trichides, Moenae: aut glutinosi, vt Congri,
Murenae, Lampetrae, Ichticolla: aut duri simul ac pingues, vt cetacei: omnis
autem adeps homini noxius est, Medicorum consensu, piscium tamen pessimus:
omnis [334] item adeps eadem lege (Leuit. c. 3. & 21.) prohibetur populo
sanctiori
Th. Cur natura Glaucis & Galeis maiorem quàm caeteris piscibus indidit
oris hiatum? M. Quia trepidantes foetus hostium aduentu in viscera condere, ac
depulso metu reuomere solent: quod fieri non potuislet sine magno hiatu.
Praeterea cum in magnitudinem cetaceam excrescant, maiore hiatu ad escam tanti
corporis opus erat: nam inter Galeos, Carcharias captus est nostra aetate, in
littore Baionensi, in cuius ventre repertus est homo solidus: cuius generis
fuisse credibile est Cete illud quod Ionam immanihiatu hausit, ac triduo post in
littore reuomuit, quasi foetum: neq; enim specie denotatur Carcharias, sed
genere piscis ingens .
Th. Cum multa sunt admirabilia in piscium natura, nihil tamen admirabilius
videtur Torpedine, si modo vera sunt quae traduntur? M. Sunt illa quidem
verissima, & experientia diuturna sic comprobata, & comperta, vt
non solùm piscibus quos venatur, sed etiam piscatoribus, seu reti, seu virga
piscantibus stuporem iniiciat si capta sit, & paulatim membris omnibus
sensum eripiat, atque etiam mortua tremorem inducat: inde Torpedo à Latinis
eodem sensu, quo à Graecis appellatur. Nec minùs mirum
est, quod de Pastinacae radio traditur, cuius ictu non solùm pisces, verumetiam
animantia terrestria necat, ac stirpibus & plantis tabem inducit:
medicina tamen pisce exenterato ac vulneri admoto quaeri solet: ra [335] dius autem aridissimus mortui piscis, ob id
dentium doloribus medetur, quoniam stuporem inducit. Ex omnibus tamen piscibus
sola Pastinaca, Scorpius, & Draco, puncturas venenatas infligunt, quibus
tamen sanies piscium medetur.
Th. Num serpentes marini aequè necant, vt terrestres? M. Duo sunt serpentes
marini, alter quidem rubenti, alter caeruleo colore conspicuus, &
vterque cibo vtilis, nec morsu magis nocent quàm caeteri pisces, nec sine aquis
vllo modo viuere: tametsi serpentia quaedam terrestria aquas subeunt interdum,
vt Coluber, qui ob id Chersydrus appellatur, dubiae vitae animal siue .
Th. Quaenam sunt amphibia? M. Quae mediam inter aquatilia ac terrestria naturam
sortiuntur: vt Testudo, Hippopotamus, Cordulus, Crocodilus, Phoca, Latax,
Lutris, seu Linter, Fiber seu Castor, Ichneumon, Chersydrus, Cancer fluuiatilis,
Mus aquatilis alius à Caprisco: haec tamen genera & dormiunt, &
pariunt in sicco, vt etiam Delphis (Arist. li. 7. de
Animal.) in aqua viuit, ac parit in terra, quod & Vitulis
marinis, & cetaceis omnibus commune est, vt mammas habeant, &
lacte catulos pascant. Cordulo tamen praeter caetera amphibia datu̅ est, vt
branchias habeat, pulmonibus careat, & in terris pascatur, saepius etiam
in aquis.
Th. At nec syluanae Testudines, nec terrestres Crocodili vagantur in aquis. M.
Non iis tamen diutius carere VIX possunt: marinae verò Testudines rariùs ab
aquis recedunt, nisi vt [336] oua ponant, quae arena tegere
consueuerunt, vt solis calore excludantur. Oris verò duritiem tantam habent, vt
ferrum & saxa conterere possint: quod illi animanti necesse fuit, ad
limaces quibus vesci consueuit, comminuendos.
Th. Haec genera potius terrestria quàm aquatilia, aut amphibia videntur: sed
quaero, an sit vllum animal quod altera sui parte piscem, altera quadrupedem
referat? M. Nullu̅ est praeter Castora: huius enim figura plane quadrupedis
est, cauda vero piscium in modum tota squammosa, & sapore pisculento
alter sui parte extra aquas, altera in aquis fere versatur, ac pedes posteriores
planos habet Anseris in modum, vt facilius natare possit: itaque hoc vnum animal
mediam quadrupedum ac piscium naturam continet, & circa ripas cubicula
variis co̅tignationibus aptissimè contabulata construit: nec prius demorsa
dimittit quam confregerit.
Th. Num etiam Castor testiculos mordicus cuulsos venatoribus se persequentibus
obiicit? M. Multa pro veris plerique tradiderunt (Plin.
libr. 31. ca. 3.), quae experientia conuincit esse fabulosa: sed
verius est à canibus venaticis auelli, quia proportione caeteras animantes
testium magnitudine & pondere vincit. & quemadmodum Apri
testiculos Canes maxime appetunt, ita etiam Castoris. Ac siquidem Fiber
testiculos sibiipfi extorqueret, id potius faceret ad impedimenta cursus
tollenda, quam quod vllam in iis medicinam homini salutarem intelligeret, quasi
ab Archigene, qui librum de Castore integrum [337] scripsit,
didicisset: hoc medicamentum morbis comitialibus, tremoribus, ac menstruis
prouocandis vtile (Galen li. II. simplic. Medicam.
Plin. lib. 31. c. 3.) esse. Lutris etiam ambigit inter aquam &
terram, quam plerique Castorem esse putant: circa ripas in cauis salicibus aut
arundinetis versatur, pisciu̅ insatiabilis gurges: & cùm in aquis
diutissimè fuerit, pili tame̅ nihil humoris contrahunt, nes pedes vt Fiber
planos habet, nec caudam squamatam, sed pilosam, & Felium modo
proteniam, ac rostrum Felibus simile, pressius tamen. Cùm aliquando venator
niuibus diffusis & stagnis concretis vestigia denotauisset,
spectaculu̅ mihi praebuit eius animantis, quae in caua salice nidum
collocarat, quae tamen morsu corripuerat, no̅ priùs dimisit quàm
occideretur.
Th. Cur Ichneumo inter amphibia collocatur? M. Quia tametsi Felium in modum
domesticus est: saepius tamen in palustribus, & circa flumina vagatur,
vt Serpentes obdurata cut??? luto, & Crocodilos, in quos hiante ore
audacissimè inuadit, & Phalangia occidat, vt eleganter Oppianus in
libris de venatione scribit. Habet etiam aculeum Vesparum in modum, quo acerrimè
ferit.
Th. Cur etiam Hippopotamum amphibium appellas? M. Quia mox in aquis, mox etiam
versatur in agris, & parit in sicco, Asini magnitudine, voce Equi, cauda
Apri, dentibus exertis, rostro Vituli: quem anteà nonnulli cum Hippocampo
confuderunt, qui Erucam figura refert, grandior aliquantò: vnde etiam nomen
traxit, mirabili naturae artificio fabricatus, nec [338] vnquam ad aquis discedit: ac tametsi venenum intus habet, quo si quis vtatur
interiturus sit, salutare tamen est antidotum aduersus Canum rabiem, &
Leporis marini exitiale virus. Est autem rostro equino, & cauda Erucarum
modo sub ventrem inuoluta, quasi dicas, Equerucam.
Th. Num etiam appellatione Ranarum, quas inter amphibia collocas, Rubetam
complecteris? M. Vtriusque eadem est figura, sed natura valde dissimilis: neque
enim Rubeta vagatur in aquis, nec subsultat, nec vocalis est, nec viridis, aut
flauescens, vt Rana, sed ferè in cauernis delitescit, nisi cùm exerit sese, vt
stirpium venena legat Apibus inimicissima: & cùm Ranarum cibus plerisque
delicatus, hecticis etiam necessarius sit: caro tamen Rubetae exitialis est,
& solo halitu necare potest.
Th. Quid amphibiis proximum? M. Mus aquaticus, is qui circu̅ aquas versatur,
nec tamen in aquis viuit, sed terrestre est animal.
Th. Quaenam sunt Murium species? M. Aquaticus, Araneus, Cricetus, Agrestis,
Ponticus, Alpinus, domesticus, qui Sorex specie duplex est: postremò Locoglis,
quibus eadem propè figura, natura tamen dissimilis: sed inopia verborum facit,
vt sua quibusque rebus propria nomina desint.
Th. Cui aquaticum Murem ascribis, cùm aqua Muribus sit venenum? M. Ita quidem
scribit (lib. 8. cap. de histor. anim.)
Aristoteles, Mures emori si aquam biberint, experientia repugnante: nam qui
vestes aut libros à Murium morsibus immunes ser [339] uari volunt, vascula aqua plena collocant in cubiculis, qua hausta, Mures
ab erosionibus abstinent: quinetiam hominum sputa Mures aquae inopia ligurire
solent.
Th. Vnde Murium agrestium, quos nostri Mulotos appellant, tot ac tanta examina
repentè prodeunt, quae popularis frugibus, sic euanescunt, vt ne vllus quidem,
aut in terrae cauernis, aut in terrarum superficie reperiatur? M. Profecto
exitialis est ac coelitus demissa plaga, quàm (libr.
6. c. vlt. histor. animal. Plin. lib. 8.) Aristoteles ac Plinius ad
stuporem vsque mirati, vnde tam subito erumpant, & quonam populatis
frugibus euadant tot Murium examina, satis confitentur esse quamplurima extra
naturae ordinarios effectus, quorum causae penitus ignorantur, nec vlla
necessitate Deum naturae parentem obligari.
Th. Num verius est à terra putri, calore tepefacta, Murium vim tantam, perinde vt
Bruchorum prodire? M. Nec terra putrescit vnquam, & quotannis illa
Murium examina promeret, cùm à calore & humore tepefacta fruges
producit: sed illud mirabilius est tantam vim Murium sic euanescere, vt nullus
vsquam viuus aut mortuus populatis frugibus reperiatur: alioqui terras omnes vel
foetore, vel sui propagatione infestarent, nec Dei iussu, sed ordine naturae
frugum copiam, & inopiam p???dire putaremus.
Th. Cur inter quadrupedes Murium & Ranarum copia sponte nascitur,
caeterae hominibus vtiles non nisi propagatione? M. Quemadmodum mundi Procurator
abunda̅tem ho [340] minum multitudinem alere solet
auium ac piscium legionibus derepente excitatis: sic quoq; hominum arrogantiam
ac superbiam castigat, cùm vel suae largitioni modum facit, aut aquis, aut
terris, aut aeri, aut animantibus foecunditatem propter hominum flagitia
subtrahit: qua ex re mox aquae exundant, mox aer sui contagione animantia
inficit, mox incendia vbique ita grassantur, vt vnde orta sint, non magis
diuinari possit quàm haec nocentium bestiarum examina, ac morbi populares.
Th. Num animantia pleraque sic conduntur, vt appareant nunquam? M. Nulla prorsus,
tametsi nonnulla interdiu latent, vt Noctuarum & quarundam rapacium
auium, ac Vespertilionum species, & magna ex parte ferae syluestres,
quae agros hominibus interdiu colendos relinquunt, noctu verò pascuntur.
Pleraque hyeme tota delitescunt, vt Murium ac Mustellarum genera, Erinacei,
Talpae, Vrsi, Taxi, Serpentes, Hirundines, Glires, quae sine cibo ac potu hyemes
ferè transigunt: quaedam tamen sibi annonam parant, cuius ope hyeme in latibulis
vescantur, scilicet Cuculli, Apes, Formicae, Vespae, Sciuri: Glires tamen ex
omnibus cibo vacui ac sopore sepulti hyeme reperiuntur.
Th. Qui fieri potest, vt Glires tamdiu sine cibo, ac potu dormiant? M. Quoniam
adeps à frigore conclusis meatibus cogitur, & cùm immota animantia
quiescunt, minùs dissipantur humores, quo fit vt inediam faciliùs ferant: sopor
etiam sitim ac famem sedare solet, vt re [341] ctissime de Glire dictum sit,
Tota mihi dormitur hyems: & pinguier illo
Tempore sum, quo me nil nisi somnus alit.
Th. Si tamdiu Glires continuo sopore dormiunt, reliquum anni tempus peruigiles
esse oportet? M. Quidni? & quidem trimestre spatium illud, seu quadrans
anni, soporis continui à bestiola eme̅sum videtur, vt ipsi homines
intelligant quadrante quoq; diei naturalis somni tempus sibi definitum, id est,
sex horas, quae anno vertente trimestre spatium complectuntur: infantes quidem
ac pueri diutius, senes minus: in his enim sopor grauis, in illis somnus
breuior, mortis est argumentum.
Th. Nu̅ verius est intermori Glires hyeme, ac postea reuiuiscere, vt
Epimenidem philosophum: ac plerosque tradunt, cùm obdormiuissent alij annos
sexaginta, alii trecentos tandem reuixisse? M. Glires quidem tam graui sopore
tenentur, vt nullis ictibus, nulla concussione, nullis vulneribus moueantur: sed
si merseris in aquam repente exiliunt ex aquis: ex quo planum fit eos viuere ac
respirare: ita quoque dormitores illos vixisse planum est, non tantùm, quia non
putrescerent, sed ne senectutis quidem à sopore excitati vllum praeberent
argumentum.
Th. Sed haec plerisque fabulosa videntur? M. Non dubito fabulosa plerisque
videri: non magis tamen fabulosum videri potest quàm de Glire, quem per naturam
& cibo sustentari, & potu necesse est, aut mori, cum sit animal
calore natiuo praeditum: nec veteres Philosophi, [342] Aristoteles, inqua̅, & Chrysippus, historias eorum qui tot annos
dormierunt in dubium reuocarunt: sed in causis dissentiebant.
Th. Quaenam igitur ratio propabilis esse potest? M. Putat Aristoteles, iis qui
grauissimo ac diuturno tot annorum sopore tenentur, tempus longissimum videri
momentum, perinde vt si lineae longissimae ac rectissimae extremum dirigas ad
oculi aciem, longitudinem inter vtrumq; extremum nullum comperies, quae tamen
ratio admodum friget: nam si vera esset, quo plus quisque dormiret, eo minùs
senesceret: at omnibus co̅pertum est, soporem infantibus ac pueris
vtilissimum, senibus lethalem esse, & quo quisque senex vigilantior sit,
eo viuaciorem videri. Ratio in Gliribus perspicua est, quia non diutius dormiunt
anni quadrante somnum continuum, ac ta̅tundem homines discontinuis tamen
interuallis: sed vt sexaginta quisquam annos dormiat, nulla mihi ratio
probabilis occurrit.
Th. Cur legibus censoriis Romanoru̅ aequè ac lege diuina Gliriu̅ esus
prohibetur? M. Certè contraria fuit vtrisque legislatoribus proposita causa: nam
Romani ad castigandos deliciarum luxus id prohibueru̅t, quia cum Gliribus
etiam abdomina, & verrina siue sumen vetuisse constat (Leuit. c. 10. & Iesa, cap. 65. & Deuter.
c. 14.): lex (Plin. refert.) verò
diuina Glire & Sue selectum populu̅ vesci noluit, quasi cibis
impuris ac immundis: ita vidi nonnullos qui omnino à Gliribus abhorrerent, alios
qui rusticorum aedificia diruerent hyeme, vt Glires dormientes ad delicias
conquirerent.
|| [343]
Th. Quid Muribus proximum? M. Talpa caecitate nobilis.
Th. Vt quid igitur Talpae vitreum & crystallinum humorem, tunicas omnes
oculorum praeter vnam, ac neruos opticos natura dedit: M. An vt foras erumpens
ex antris, fulgore lucis, pelliculas tenues oculorum praestringente, in antra
redire cogeretur? nam qui oculos concludunt, lucem tamen aduenientem sentiunt.
ac si quis ad solem occlusis se conuertat, & manus oculis admoueat,
tenebras percipiet, & amotis manibus splendorem. Inde admoniti Talpae in
antra redeunt, vt saluti suae consulant. Quòd si natura Talparum oculos
aperuisset, nec fodere possent, nec terram sursum erigere, & puluere
semper cruciarentur, nec visus sub terras quicquam profuisset: caeteris verò
reptilibus quae antra subeunt, vt Mustellis, Serpentibus, Rubetis, quibus
reptare super terram necesse fuit, ad cibos conquirendos aliundè quàm à
radicibus, quibus Talpae victitant, oculos natura non ademit, sed etiam
adiumenta dedit, vel ad sese tuendum, vel celeritatem ad fugiendum, vel
vtrunque, vt Serpentibus ac Mustellis.
Th. Quae sunt Mustellarum species? M. Ictis candida, Viuerra, Mustella maior,
& minor proprie dicta Martes, Putorius, Felis syluestris ac domesticus:
habe̅t enim hae species magnam inter sese affinitatem, & cum Muribus
ac Serpentibus inimicitias exitiales exercent, eosque assiduè persequuntur.
Th. Quare non etiam Sibeta Mustellini [344] generis censeatur?
M. Est illa quidem Felium simillima, aliquanto tamen altior & grandior:
Itali Catum appellant: ha̅c minorem, neq; enim Serpentibus est aut Murib.
infesta, & singulare sub caudam orificium habet podici proximum, vnde
pretiosissimum suauissimi odoris colligitur recrementum. Quare quod veteres
Pardalin caeteras bestias allicere ac vorare, tandum est, quas mercator
aduehunt, ac mansuetariis tradunt, qui illas pullis ac delicatioribus cibis
alunt, deinde suaue illud ab orificio excrementum cochleari, vt nos ab
auriculis, leuiter legunt.
Th. At (li. 6. c. 26. de caus. Plant.)
Theophrastus vllum animal suauiter olere negat, ini? M. Profecto Theophrastus
his verbis apertè significat, se nec Sibetam, seu Pantheram minorem vidisse, at
ne recrementum quidem illius olfactu percepisse: nihil enim suauius olet. Quis
autem homini dixisset feram illam odoris suauissimi illecebra bestias venari,
atque isto modo illectas necare, nisi homo ipse sensu percepisset suauiter
olere? Quanquam caprea quaedam est in Africa interiore atque India, quam Moschum
vocant, exertis dentibus in modum Apri & vno tantum cornu: in cuius
vmbilico exanthema inflatur, ac tandem sanguis erumpit, quod in pelliculis
conditum ad nos defertur, vulgò Muscum vocant: sic enim Serapio, AEtius, Simo,
Sethi scri [345] pserunt: quem odorem Polypus minor,
& Anas Indica, crista rubens, penitus refert: Quinetiam Porcellis
minoribus inest in optico neruo glandula quae gratissimum Moschi plane resipit
odorem.
Th. Ego Ginetam Pantherae genus esse opinor, cum maculis ca̅didis ac nigris
distincta sit, & serratis dentibus, vt Panthera. M. Singularis est ac
rarissima bestia, quae mansuefacta inter Feles domesticas versatur, vt videri
possit monstru̅ ex Canibus & Lupis, aut ex Felibus & Canibus
conceptum: nam quaecun??? sui speciem propagant frequentiora sunt: Gineta vero
nihil ratius esse potest.
Th. An aliquid monstri ex Lupo & Cane gigni potest? M. Est quidem in
Cilicia Luporum fuluorum genus frequentissimum, vlulatu Cani simillimum, quod
gregatim noctu oberrat pagos ac villas, nec aliter nocet quam quòd furacissimum
est rerum omnium: quoniam aureum colorem omne genus prae se fert, non potest ex
Canibus & Lupis gigni: ex quibus si quid nascitur, Panther, seu Lycisca
vocatur, quod educatione domestica diuturna???; à teneris annis consuetudine
fieri potest, amore ipso coelestia terrestribus, media extremis, summa infimis,
omnia omnibus copulante: Tigres etiam fecocissimas bestias Canibus, Equos
Asinis, Boues Equis, Leaenas Pardis, Canes Vulpibus, atque homines ipsos
bestiis, vnde varia monstra gignuntur: pluribus tamen Canes quam caeterae
bestiae miscentur. Est enim Verphilli non procul ab Vrbe Tolosa [346] publicis actis, ac multorum testificatione proditum, Catulam in
vineis cum Lepore masculo copulatam & connexam, atque ita vtriusque
adulterium patefactum fuisse: quia copulata simul à se inuicem diuelli non
possent.
Th. Illud est fortasse quod M. Varro scribit Lupos esse Canes syluesties? M. Cum
bona venia Varronis dictum sit: tametsi enim Canes à Lupis figura parum
differunt, natura tamen adeò discrepant, vt nec Lupus Canem, nec Canis Lupum, at
ne alter quide̅ alterius odorem ferre possit: alter pecoris fidissimus
custos, alter exitialis hostis: villis etiam & cauda plurimum differunt,
& naturali facultate. Nam saepe Lupus homini carum ac vaecordiam
iniicit: Catulus ventri appositus imbecillitatem (Aetius li. 6. c. 24.) leuat.
Th. Cur Canes, Lupi, Leones post coitum tenacissime cohaerent? M. Efficiens causa
est ossiculus in penis medio positus, circa quem aggregatur spirituum &
humoris copia: id autem prudenter est à natura prouisum, vt foeminae sensim
& facilius co̅cipiant: alioqui semen, flagra̅te adhuc foemina,
libidinis feruore effusum esser, aut vtero non adhaesisset.
Th. Cur vulgo Lupus nec patrem, nec prolem vnquam vidisse iactatur? M. Quia
caeteri Lupi, quem ex odore coiuisse percipiunt cum foemina, eundem enecant:
nisi enim rapacissimae illae bestiae exitium sibi ipsis inferre̅t, in
pecorum greges & armenta longe late grassarentur.
Th. Cur Canis animantium omnium sagacissimus est? M. Quia neruum odoratus
maio [349] rem Cani quam Boui natura dedit ad
indaginem hominum ac ferarum: inde fit vt carnem caninam quibuscunque odoribus
ac saporibus conditam nunquam attingat.
Th. Num singularum quoque animantium, perinde vt Canum, variae sunt species? M.
Non possunt eiusdem speciei plures species haberi, figurae tamen plures esse
possunt, quales sunt Canum inter ipsos diuersissimae: alios enim ad venationem,
alios ad pecoris custodiam, alios ad hominum praesidia sapiens Opifex
procreauit: quinetiam inter venaticos quibusdam tibiae breuissimae, ac
longissima corpora tributa sunt, vt ferarum intima latibula subirent: cursoribus
verò lo̅gissimas & siccissimas tibias, aluum strictam, latissimum
pectus ad respirationem faciliorem, & rostrum acutissimum, ad aeris
sectionem, caudam caeteris longiorem, ad conuersiones in cursu reciproco
regendas: hac enim vtitur, quasi gubernaculo nauis. Harpocraticis nares patulas
& latiorem frontem, vt amplitudinem nerui odoratus caperent, ad
indaginem sagaciorem: aquaticis villosissimam cutim quo minus ab aquarum humore
ac frigore laederentur: villicis denique corpus torosum audacia maior, ac robur
ingenitum est, ad dimicandum aduersus feras & fures: minimis autem, quos
in deliciis habent plerique, auditus acutior est quam caeteris, ac somnus
leuior, vt grandiores somno ac labore diurno praegrauatos excitarent. Quidam
etiam ita erudiuntur, vt Coturnices ac Perdices eminùs sentiant, &
statione non priùs discedant, quam [348] aut telo petita sit,
aut retibus impedita praeda.
Th. Num etiam aliarum animantium consimilis diuersitas est? M. Nihil necesse
fuit. Luporum duae sunt figurae, magnitudine, & colore vtcunque
differentes. Hyaena vero, de qua tam multae tamque inter se discrepantes
sententiae habentur, nihil aliud est quàm Lycanthropos, de quo alibi disseruimus
(in lib. dae monomaenias.), quia nihil ad
naturam pertinet. Pantherarum etiam duae sunt figurae, altera grandior cauda
breuiore, altera breuior cauda longiore, de qua superius dictum est. Vrsorum
item duae figurae, sola magnitudine differentes. Tigrim vnam esse sui similem,
eleganti & florida cute, quae robore corporis & agilitate nullis
animantibus cedit: quippe Leones, etiam in arena, saepe (Cicer. ad Atticum in epist.) lacerari visa est.
Th. Cur igitur Leonem bestiarum regem appellant? M. Non ideò quia robustior aut
agilior sit, sed propter excelsi animi vim & magnitudinem, à qua
Hebraeis ???, id est, fortis dicitur, quia nec insidiatur cuiquam, nec quicquam
metuit, & bestiis imbecillioribus parere solet.
Th. Si tanta vis est animorum in Leone, cur minimo strepitu, aut flammis, aut
rotarum agitatione, aut Galli cantu & aspectu repente co̅mouetur,
aut cur oculis semiapertis perinde vt Lepus somnum capit? M. Oculorum amplitudo
ac breuitas palpebrarum, facit, vt pleraeque animantes apertis oculis dormire
videantur: bilis verò flaua, qua Leones abundant, & caloris copia,
facit, vt repente commoueantur, [349] tum rubicunda Galli
gallinacei crista & sonora vox, flammae rutilantes ac rubicundae,
celeritatem motus excitant, cùm etiam armenta rubro panno soleant fugari.
Th. Vnde colligitur, flaua bile & calore plusquam caeteras bestias
abundare Leonem? M. Ab ipsa febre tertiana, quae ob id leonina dicitur, qua serè
semper cruciantur Leones, ac potissimum sole Leonis sidus subeu̅te: nec nisi
diebus alternis ad summum pascuntur: saepe triduum, saepius biduum inediam
patiuntur, nec nisi difficillimè stercus egerunt siccissimum, &
foetidissimam vrinam, vt ferocissimae bestiae impetus aliquantùm retunderetur,
& à rapina frequentiore coerceretur: huic etiam vni animantium rigida
ceruix est, ac sine (Aristot. lib. 2. c. I. de histor.
animal.) vertebris, ne si flexibilis esset, agiliore̅ efficeret ac
rapaciorem: ossa quoque soliditate durissima si concutiantur, scintillas ignis
eiaculantur: facit etiam summa siccitas, vt medulla destituantur.
Th. Cursoli Leones inter rapaces bestias apertis oculis nascuntur? M. Non ideo
quia caeteris clariùs vident, vt Graeci (Eustathius in
Homeru̅.) scribunt propterea vocari: nam
genus auium omnium perspicacissimum est, ac potissimum rapaces. sed quia
palpebras pro amplitudine oculorum breuissimas habent: ex quo fit, vt oculi
Leonum à Culicibus acerbissimè torqueantur, ac prae dolore interdum aquis
seipsos immergere cogantur.
Th. Cur Leones Simias odio persequuntur? M. Tum quia vtriusque natura sui
dissimillima est: (sunt enim insidiosissimae ac versutissimae [350] Simiae, quo nihil à natura Leonum magis alienum est) tum etiam quòd
Leones Simiarum esu quasi medicina salutari curantur.
Th. Cur igitur homines Simiarum quodammodo similes Leo metuit? M. Nulla ratio
probabilis esse potest, nisi quòd Dei munere & co̅cessu tributum est
homini, vt ad eius non modò aspectum, sed etiam ad vocem omnia animantia
terreantur, ac timidissimi homunciones Elepha̅tas vastissimos calcaribus
acfustibus vrgeant: quod diuina (Genes. cap. 8.)
vox ad homines post diluuia testatu̅ reliquit, omnibus animantibus metum
hominis incussisse: est enim illud arcanum, cuius ratio probabilis non alia
reddi potest, quàm quòd aeterna lege comparatu̅ est, vt meliora, &
ad imperandum magis idonea deterioribus imperent: sic enim naturae Opifex
Angelis, hi hominibus, homines bestiis, anima corpori, ratio imperat cupiditati.
Th. Num etiam Vrsarum aequè ac Simiarum similitudines quaedam cum homine
co̅spirant? M. Cubiti quidem Vrsorum ac Simiarum, vt genua aequè ac
hominibus contraria sunt, & vtrique cum homine conuenit, vt sint
pamphagi, & mellis auidissimi: coeunt etiam mutuis amplexibus, &
humanitùs strati, & versutissima est vtriusque animantis natura: sed
illud admirabile est quòd Vrsa praegnantem mulierem, non solùm vteri grauitate
notam, sed eam etiam quae pridie conceperit, solam ex omniturba insectatur: id
autem experientia saepissimè comprobari solet, vbi Vrsorum venatio publicè
exhibetur, vt in Anglia saepe vidimus.
|| [351]
Th. Num Simiarum specie continetur Cercopithecus? M. Diuersas esse species ex eo
intelligitur, quòd vtrique capitales inimicitias exercent: est etiam ab illis
diuersa species Cynocephali, Cepi, Rosomachae, Ierfi, Tatonis: omnium tamen
versutissima est Simia, quae etiam fistula canit, & ad numeros saltat,
& interdum scribit. differentia autem à caeteris maximè conspicua est,
quòd sola inter quadrupedes cauda vacat.
Th. Cur potiùs illi quàm caeteris est adempta? M. Quia facile carere potest, cùm
in omnem partem versatilis sit, & partes omnes corporis facillimè
contrectare possit: maioribus verò bestiis, quae terga difficillimè, aut nullo
modo contingunt, tributa est cauda, non modo ad ornatum, sed etiam ad abigenda
insecta, quibus torquentur: bestiis etiam minoribus, vr Canibus, Lupis,
Leonibus, ac caeteris id genus ad motum adiuuandum, vt homines, brachiorum
diuaricatione vtuntur ad corporis faciliorem agitationem, vt etiam auibus ac
piscibus cauda tributa, quasi gubernaculum nauibus ad motum dirigendum:
excipiuntur alites, quibus rostra ac pedes longiores sunt: his enim vtuntur pro
vripygio, vt Grues, Ciconiae, & genus Ardearum: Serpentibus verò,
Lacertis, & Crocodilis non modò ad agitatione̅, sed etiam ad
propugnandum: nam verbere caudae vehementissimè feriunt: Cercopitheco deni???
cauda longissima est ac tenuissima, quam in orbes circumuoluit, ea???ue seipsam
ramis, quasi clauicula, vitium alligat, siue ad ascensum, siue ad [352] descensum, siue ad nitendum, Sciuris verò ad solis
ardores vmbra moderandos, & ad imbres arcendos. Postremò Vulpibus cauda
omnium villosissima data est, non tantum ad ea, quae diximus commoda, sed etiam
ad venationem: saepius enim illudit alitibus cohortalibus, vt eas iactu caudae
quasi lapidis, ab arboribus & sublimioribus locis metu perterritas, in
planitiem impellat: & à canibus vndique circumsessa caudam vrina
& stercore teterrimi odoris imbuit, & Canum rostra perspergit:
quo quidem foetore Canes saepissimè arcet, vt quidem (lib. 3. de venatione.) Oppianus scribit, & reipsa experti
sumus: ob id etiam Melium antra subit, vt eas ab aditu stercoris foedissimi
odore depellat.
Th. Quid est Melis? M. Fera Porcello non valde dissimilis, cuius altera species
bisulca est, & radicibus pasta, nigro & candido colore,
triangulari figura vultu distincta: altera fissis in digitos pedibus, Cani
similior quàm Porco, tum vnguibus nouaculorum in modum dissecantibus, tum
rostro, tum victu, quia non tantum melle, sed etiam cadaueribus vescitur: hunc
etiam Taxonem, ab Hebraea voce Tachasch, sed Chaldaeus interpres Sasgona (in caput Exodi 25.) vocat, quia sex coloribus
quasi variis floribus distinctum putauit: in quo lapsus mihi videtur, quoniam
Melis vtraque colore est candido, praeter qua̅ quòd altera triangulos
duplices in vultu nigro & candido colore distinctos praese fert: at
inter aues Pauo & Carduelis: inter pisces Iulis: & sola Tigris
inter quadrupedes sex coloribus variè distincta est: quam interpres
significauit, cùm [353] diceret illud animal rarissimum esse.
Nusquam enim in Europa, nec in Asia, praerer quàm in Hircania reperiuntur: Nec
in Affrica, praeterquàm in AEthiopia interiore: at Meles omnibus ferè locis
venari licet, Hystricibus quodammodo similes ac Porcellis.
Th. Quid est Hystrix? M. Nominis notatio Porcum capillatum vel potiùs spiculatum
significat: Erinaceo tamen similitudine ac natura propior est: nam vtrique
lichenis ac leprae medendi vis ac facultas quaedam inest Hystrices tamen suos
aculeos, perinde vt sagittas tergore diftento in homines, & canes se
persequentes magna vi iaculantur, ac vulnera infligunt: Erinacei verò in orbem
conuoluti, ac rigenti cute acutissimarum spinarum copia morsus bestiarum facilè
vitant.
Th. Quoniam ad Porcos delapsi sumus, illud scire cupiam, num feri Sues sint
eiusdem speciei cum domesticis? M. Vtrique certè sunt exertis dentibus, vtrique
pamphagi, vtrique foecundi, domestici tamen foecundiores, & cùm vtrique
saepissimè in syluis coeant, monstrum efficerent, nisi esset species eadem
sapore tamen & adipe differunt: est etiam syluestris multò robustior,
maior & immanior quàm domesticus: sed ex feris ac domesticis concepti
Sues genus propagant, quod fieri non posset si diuersi generis essent.
Th. Cur in Arabia, & maxima parte Affricae, nulli Sues reperiuntur? M.
Summa Dei bonitate id factum est, ne populos Australes ad lepram procliues,
animal leprosissimum magis [354] ac magis infestaret. Quod
autem Australes populi & Africani magna sui parte lepra teneantur,
argumento est, quòd in illis regionibus lepra popularis est morbus, & ab
illis regionibus in vniuersum orbem terrarum propagata. Scribit enim Plinius
Italiam no̅ vidisse leprosos ante Pompeium magnum: & hunc motbum
AEgypto fuisse peculiarem: Plutarchus vero̅ sua aetate Graeciam tunc primùm
leprosos aspexisse.
Th. Cur Suibus collum crassissimum, ventrem amplissimum, cerebellum perquàm
exiguum natura dedit? M. Vt facilius pinguescerent, nec aliam quàm ventris curam
haberent.
Th. Cur Suibus vnguentum suaueolens lethiferum est? M. Non tam propter ingenitam
immundissimo quadrupedi spurcitiem, quàm propter vim vnguentorum effi
cacissimam, qua Equi, Canes, aues, & interdum homines necantur, aut in
furorem aguntur.
Th. Quae bestiae praeter Sues exertos dentes habe̅t? M. Elephas,
Hippopotamus, & Moschus, de quo superiùs dictum est.
Th. Quid habet Elephas prae caeteris beluis? M. Summam cotporis vastitatem,
summam prudentiam, summam vitae diuturnitatem: cornuum verò moles interdum tanta
est, vt aequare possit pondo 220.
Th. Quid medium est inter cornigeras bestias, & eas quae dentes exerunt?
M. Elephas.
Th. Cur ita? M. Quia dentes non à mandibula, sed à cerebro veluti cornua,
& contra naturam dentium in omnes partes flexibilia pro [355] mit: ex his enim Eborarius circulos, arcus,
& omnis generis supellectilium instrumentorum conficit, quae fragilis
& indomita dentium natura ferre non potest.
Th. Quid Elephanto magnitudine ac robore proximum? M. Rhinoceros, qui cornu ac
lorica ferro duriore, saepius Elephantum acerrimum hostem sternit, tametsi
Elephanto multò minor est.
Th. Quid inter Rhinocerotem & Monocerotem interest? M. Rhinoceros duplici
cornu armatus est: sed alterum minus maiori subest: Minocerotis verò duae sunt
species, vna quam Orygem Graeci (Aristot. lib. 2 de
hist. Anima. c. I.): altera quam A sinum Indicum vocant: hunc Serapio
& caeteri Arabes Moschum, vt opinor, intelligunt: nam Onager cornibus
vacat, Moschum verò Capreae speciem esse tradunt exertis dentibus, &
cornigerum: in quo Aristotelis error deprehenditur, qui nihil cornigerum exertis
aut serratis dentibus esse affirmat. Vtrius animantis sit cornu quod ad Diony
sij Francorum visitur, affirmare non ausim, in altitudinem tamen sex pedum
exurgit, & cauitate sua sestarij liquorem continet, cui mirabiles vires
tribuuntur aduersus mala venena, vulgus Lycornam appellat.
Th. Num etiam cornibus Ceruorum, quae singulis annis abundantissimè repullulant,
occulta vis etiam inest? M. Quid in illis lateat affirmare non ausim: perspicua
tamen vis ad Serpentes solo nidore fumi fugandos, & ad ilidrum Lumbricos
necandos.
Th. Cur Ceruorum generi tantùm cornua [356] sunt caduca? M.
Quia solis Ceruis solida nascuntur: caeteris verò caua, quibus humoris minùs
inest, illis abundantior supetit.
Th. Cur Ceruus aduerso, non secundo flatu fertur? M. An quia venti refrigerio
delectatur? an verò vt sui odorem feris & Canibus eripiat, vt cunque
poterit? ac ne quis tantum prudentiae Ceruis tributu̅ dubitet, etiam Ceruus
visus est armento mistus, Bouis tergo niti, & extremis posteriorum pedum
vngulis reptare, vt sui odorem canibus adimeret: sic naturae sapiens Artifex
cornua ceruis indidit ad ornatum, ad pugnam, ad medicinam, ac praeterea
sagacitatem ad cauendum: Tauris & Orygibus cornua ad pugnam: de̅tes
exertos Apris: Leonibus vngues, de̅tes, robur ac fortitudinem: aliis pedum
celeritatem ad effugia: aliis atramentum ad effusionem, vt Saepiae: aliis
torporem, vt Torpedini, nonnullis etiam odoris foeditatem, vt hostes depellant.
Th. Quae sunt alia animantia cornigera? M. Bos bestiarum vtilissima, cuius
appellatione veniunt etiam Vri, feri boues seu Bubuli, & Bisontes: non
tamen Machlis & Alce, quae etiam si ad Bouis similitudinem accedunt,
longè tamen natura dissimiles sunt.
Th. Cur Boues bestiarum vtilissimos esse censes? M. Quia Bouis nulla pars est, ex
qua nihil vtilitatis decerpi possit.
Th. Cur stercore Boum Apes quasi odore suauissimo delectantur, caetera stercora
tantopere refugiunt? M. Quia Bos praeter cibi simplicitatem &
ruminationem, quibus coctio [357] plurimùm iuuatur, omnium
animantium temperatissimus est in cibo, potu, venere, gressu, & aqua
omniu̅ purissima delectatur: ita frequentissimè, ac liquidissimè omniu̅
purgari necesse est. Quare diuina lex iubet aquam lustralem rufae Bouis
cineribus, hyssopo, cedro, cocco simul accensis fieri, aqua viua respersis: quae
res omnium in natura non modò purgatissimae sunt, sed etiam à sordibus caetera
reddunt purissima.
Th. Quid natura Boui proximum? M. Lanigerae Pecudes: nam vtrumque genus est
cornigerum, vtrumque ruminat, vtrumque diffindit vngulam, & ex vtroque
genere in numerabiles siue ad victum, siue ad vestitum, siue ad suppellectilis
varietatem vtilitates ab homine percipiuntur.
Th. Cur etiam Arietibus versus Aquilonem vbique ferè cornua desunt? M. Propter
regionum ac papuli humiditatem & frigiditatem: in Affrica verò
calidissima & aridissima regione non tantum mares, vt Homerus putat,
verumetiam foeminae ab vtero cornigerae (Arist. lib.
8. cap. 28. de hist. Animal) nascuntur: interdum etiam mares reperiuntur, quales vidimus in ipsa Gallia: quod (lib. 2. de Venatione.) Oppianus pro miraculo
scribit.
Th. Cur quibus Capris cornua desu̅t, vberior est lactis copia quàm
cornigeris? M. Quia calor & siccitas in his, humor in illis copiosiùs
abundat: Vaccas etia̅ in Australibus regionibus vbera sicciora gestare
videmus, quae tamen in regionibus frigidis interdum lacte rumpuntur, ac
potissimùm in Batauia.
|| [358]
Th. Cur foeminis inter cornigeras animantes saepius cornua desunt, praeterquam in
bubulo genere? M. An quia sapiens Opifex arma foemineo generi inutilia
iudicauit, propter timiditatem huic sexui ingenitam? Bobus tamen foeminis
mansuetissimis ad prehensionem cornua dedit. Nam cùm Ceruam cornigeram Ludouicus
XII. rex Gallorum in venatione cepisset, eius figuram in porticu Blesensi
collocari iussit: augures Palatini malum optimo parenti augurium denunciarunt,
quòd duxisset Annam Brita̅nicam altioris spiritus foemina̅, quàm, vt
imperia mariti ferre posset: cum???ue illa miraretur Ceruam cornigeram, rex
vrbanè reposuit, initio quidem Ceruas omnes cornigeras extitisse, sed quòd illis
abuterentur, ab Opifice cornua detracta fuisse.
Th. Num potius Ceruam vtriusque sexus fuisse iudicandum est? M. Id statuarius
quod praecipuum erat in historia non fuerat omissurus: tametsi Hermaphroditos in
omni genere animantium esse arbitramur, etiam si nobis tantùm id in hominum,
Equorum, Ouium, Caprarum & Leporum genere vidisse contigit, vt apta sit
in omni natura rerum omnium, & extremorum per media colligatio: est
autem Hermaphroditus medium quiddam inter vtrumq; sexum.
Th. At M. Varro (in libr. de re rustica.) Lepores
omnes vtriusque sexus esse tradit? M. Ita quidem veterum opinione imbutus: sed
experientia diuturna cognitum est, mares esse à foeminis sexu discretos, saepius
tamen in Leporum genere, quàm. [359] in vllis animantibus
Hermaphroditos reperiri: ac proptereà Hebraei, qui natura arcana sagaciùs
subodorantur, Leporem foeminino genere semper vsurpant, Arnebeth, quia
praepollet sexus foemineus: at per naturam fieri nullo modo potest, vt mas sine
matrice, aut foemina sine maris semine concipiat: ex quo intelligitur,
Hermaphroditos esse quosdam, nec tamen omnes, id???ue à venatore peritissimo
didicimus, cùm ea de re dubitaremus. Is enim affirmabat, Hermaphroditos Lepores
esse plurimos, nec tamen ea foecunditate qua foeminas: marem autem numquam
vterum gestare, multò minùs superfoetare.
Th. Cur plures in Leporum genere Hermaphroditi, & maior foecunditas qnàm
in vllo animantium genere? M. Vt esset quasi quaedam annona communis hominum
auium rapacium ac feraru̅: quinetiam in littore Siculo cùm Lepus Canum
venaticorum vim euasisset, à Cane marino captus dicitur: est enim voracissima
maris belua: ex quo illud Martialis, In me omnis terraeque, auiúmque,
marísquerapina est.
Forsitan & coeli, si canis astratenet.
Ob id vni animantium tributum est, vt superfoetaret: actres (Strabo lib. 3. Aelianus in historia.) eodem vtero
foetus simul gestaret, & mox à partu conciperet: foecundior etiam
Cuniculus: qui tametsi figura & natura vtcunque dissimilis sit Lepori
non tantùm quia corpore minor, robustior tamen & audacior Lepore,
& cursu tardior, sed etiam quia cuniculos agit, Lepus verò numquam
fodere visus est: [360] caeterae pares sunt, &
vterque vtrique saepe copulatur, vterque superfoetat, & vterque villosas
habet plantas pedum, quod nulli congruit animanti.
Th. Num Lepores, & Cuniculi sunt platyodontes? M. Ita quidem necesse est,
cùm nec serratos, nec exertos dentes habeant, & frondibus ac foeno
pascantur in modum iume̅torum, quae ipsa sunt .
Th. Quaenam sunt species iumentorum? M. Equus, Asinus, Camelus, Elephas: hunc
enim inter cornigeras, & excornes medium tenere diximus, sublata
disputatione veteru̅(Philostra tus in
Apolloniu̅ Oppianus libr. 2. de Venacione.), qui partem cornua,
partem dentes Elephantos habere c???ntendunt. Excornes autem planis dentibus
sunt Equi & Asini.
Th. Cur non etiam Muli & Inni siue Gigni? M. Quoniam haec naturae
mo̅stra sunt ex Equis & Asinis concepta: monstra verò nullam in
natura speciem efficiunt aut propagant, vt neque Befi ex Equa & Tauro.
Th. Cur igitur robustiores sunt, ac viuaciores Equis & Asinis? M. Quoniam
in illis monstris calor Equorum, & Asinarum frigidior natura efficit
incolumitatis diuturnae temperame̅tum: quare nihil mirum si Mulus ille
Palladis (Plutarch. in Catone Censorio.) annos
octoginta superarit, cùm tamen Equi vix trigesimum quintum, Asini vix trigesimum
superarint: & pro miraculo traditum (Aristot.
lib. 5. c. 14. de histor. Animal.) quosdam Equos annum
quinquagesimu̅, aut sexagesimum attigisse.
Th. Cur Innus ex Equo & Asina, Mulus ex Equa & Asino, similiores
sunt Asinoru̅ generi [361] quàm Equorum, cùm tamen Equus
& corporis, & animi magnitudine, & robore, &
caloris potestate superior sit Asino? M. Quia melancholicus humor, quo
praepollent Asini, efficaciorem vim habet ad generandum: ac proptereà
melancholici humoris anima̅tia caeteris sunt salaciora: sunt etiam Asini
robustiores Equis, & onera duplo ferè grauiora gestant, nec labore
continuo franguntur, vt Equi.
Th. Fieríne potest quod superiùs dixisti, vt etia̅ ex Equa & Tauro
monstru̅ aliquod nascatur? M. Quod ex vtraq; specie nascitur Aruerni Befum
appellant, Mulo penitus simile praeter caput, quod Tauri vultum refert si
cornigerum esset, nec tamen parentibus corporis magnitudine, aut robore, aut
vitae diuturnitate comparandus est: sed quasi in deliciis, ad ostentationem
habetur, quales saepè vidimus imbecilles, ac mansuetissimos.
Th. Cur Mula, caeteráque monstra suum genus non propaga̅t? M. Ne sit
infinitas specieru̅: infinitatem verò abhorret natura, ac tametsi
Aristoteles in Syria supra Phoenicem, Theophrastus etia̅ in Cappadocia Mulas
parere tradant, attamen verius est Asinarum genus esse Mulabus consimile, quàm
Mulas, quarum partus Itali prodigiosos ac funestos semper (Iulíus Obseque̅s in lib. de Prodigiis.)
habuêre.
Th. Cur Equa saepius qua̅ Asina, Bósue, aut caetera pecora patitur abortum?
M. An quia vis animorum maior est in Equorum genere, vnde ad saltum impelluntur?
an quod Equa ferens vterum mares saepius admittit, ex quo fit vt mol [ 362] les rumpant vteri cotyledonas? interdum etiam
mulieres grauidae salatiores ob id abortum patiuntur. Caetera animantia si post
conceptum libidine exarsissent, aut mares admisissent, saepius abortum passuta
fuissent.
Th. Cur Equi in fluminibus aliquandiu natantes aqua suffocantur, etiam si non
biberint? M. Quoniam podice aquam hauriunt, quia latissimum illud orificium
habent.
Th. Cur solus Equus inter animantia belli apparatu animos spirat, ac tubaru̅
sonitu exultat, terram fodit, & clara voce laetitiam testatur? M.
Quoniam generosissimum est, ac bellicosissimu̅ animal (Iob c. 38. & 39.) In quo fallitur (lib. 3. c. 2. de part. Animal.) Aristoteles, qui
cornua Ceruis ad pugna̅ data fuisse scribit, pernicitate̅ verò Equis ad
fugam: nihil enim Ceruo timidius aut fugacius: Equo nihil bellicosius fieri
potest, nec tamen celeritate Ceruo comparandus: robur etiam & animi vis
Equis est ingenita, vt impetu inuadant, calcibus feriant, pedibus protera̅t,
denique morsibus dentium, quos habent quadraginta, hostes arripiant.
Th. Cur Asini & Cameli sitim & inediam diutissimè ferre possunt,
Equi non item? M. Illi quidem frigidi natura vtrumque ferunt propter atrae bilis
copiam, quae cùm tenacissima sit, difficillimè consumitur, difficilius etiam
exudat: calida verò Equorum vis, quae sudore dissoluitur, potus ac cibi copia
saepius reficienda est. Nam Cameli dies nouem in ardentibus Affricae arenis
sitim ferre possunt: Asini quoque parcissimè, nec nisi summis labris aquam
hauriunt: ita fit vt Cameli & Asini citra quinqua [363] gesimum ab AEquatore gradum versus vtrumq; polum viuere non
possint, nec Equi diutiùs sub AEquatore, propter temperamentum regionis
animantibus illis contrarium. Neque tamen verum est quod Aristoteles (lib. 2. c. 6. de gener. Animal.) scribit, nullos
in Gallia Hispanis proxima Asinos reperiri, cùm tota ferè Gallia, ac potissimum
in agris Andium & Aruernorum robusti sint Asini, vnde Muli praegrandes
ac robustissimi nascuntur.
Th. Cur Cameli ac Struthionis appellatione, Struthio camelus co̅fuso nomine
dictus est? M. Tum quia Cameli altitudinem, ac bifidam vngulam similitudine
referre, & Passeris figuram, ac volatum remigantibus alis superare: tum
etiam quòd quadrupedes inter & aues mediam naturam tueri videtur, vt
etiam Vespertilio.
Th. Cur Vespertilio? M. Quia quadrupedum in morem de̅tes ac mammas habet,
& lacte nutrit: bipes tamen est, vt caeterae volucres, quas vel aequare,
vel superare potest: & quemadmodum Hirundo muscas, sic Vespertilio
Culices venatur, & vtriusque natura conspirat in latebris hyeme
conquirendis.
Th. Quae sunt Hirundinu̅ species? M. Quattuor, quibus Apodes &
Faculae continentur: ac tametsi notis quibusdam & ipsa corporis
magnitudine distinguantur, eadem ferè tamen est omnium natura, tum victu, tum
colore, tum accessu, tum discessu, tum etiam volandi celeritate ac indomita
natura.
Th. Cur omnium auium celerrimè volat Hirundo? M. Quoniam alas pro corpore
omnium [264] maximas habet: id autem ad Muscarum
venationem, & ad rapacium auium euasionem tributum est.
Th. Cur omnium proximè & longissimè à terris subuolat: M. Proximè quidem,
vt Muscas impellens venari possit, neque enim aliter pascitur quàm volando:
altissimè verò ac interdum ad nubes vsque euehitur, non modò ad oblectationem,
sed ad refrigerationem in aestatis ardoribus, ab aëre terrestri &
calenti ad mediam regionem frigentem se recipit: atque etiam, vt pullos ad
volatum assuefaciat: nam vt in altis Oceani gurgitibus faciliùs natatur quàm in
littore, sic in aëre medio, denso, nubiloso, altissimo, faciliùs quàm in infima
regione volatur.
Th. Cur Hirundines abeunt autumno, aut in in quas regiones transuola̅t, cùm
nusquam terrarum hyeme appareant? M. Cùm hominum alimentis omnino inutiles sint,
nec cibum hyeme reperire, nec auium rapacium cibo inseruire (omnes enim
incredibili celeritare praeteruolant) post aestatis ac Muscarum interitum,
officio quod illis à Conditore praescriptum erat perfunctae, ne post
AEquinoctium autum nale flantibus Coris intereant, ad oras maritimas gregatim
feruntur, ac totos sex menses sub altissimis rupibus ac promontoriis, mari
imminentibus delitescunt, mutuis complexibus & saxis cohaerentes, quoad
AEquinoctio verno Auiarii venti leuiter flare coeperint, vt patriam quaeque suam
ac domos auitas repetant.
Th. Quis hanc naturae historiam veteribus [363] incognitam,
nec vsquam vllius scriptis proditam aperuit? M. Maris Baltici piscatores
& accolae, qui cùm succinum sub rupibus legerent, Hirundinum cumulos
deprehenderunt. Fuêre tamen nonnulli, qui renunciarunt Hirundines fundum ipsum
maris petere, atque illic obdormire: sed per naturam fieri nullo modo potest,
cùm Hirundini pulmones insint, & aquis immersae omnino pereant:
quinetiam Glires sopore sepulti si in aquam mergantur, repentè exiliunt. Non
defuerunt etiam qui Hirundines omnes in mari perire arbitrarentur, & ex
earum cadaueribus in littus eiectis alias renasci: quòd quia quotannis
accideret, latere posset neminem: praetereà quî fieri posset vt maiorum domos ac
nidos tot peragratis regionibus repeterent, si in littorib. nascerentur? aut cur
ouis exclusis genus propagarent.
Th. Quî fieri potest vt ab his Galliae ac Germanicae regionibus magis Australibus
ad Aquilonarem Balticum discedant, cùm quae deprehenduntur spirantibus Ceris
frigore pereant? M. Ob id Hirundines sub AEquinoctium autumnale discedunt, ne
spirantibus Coris, qui sole Scorpionem subeunte flare incipiunt, ab imbribus
frigidis pereant: id enim certissima experientia cognitum est, nec vlla viuens
comperta: atque in eo fallitur Aristoteles, qui quasdam Hiru̅dines in
conuallibus deplumes compertas esse scribit, si hoc modo viuere putaret. Sed si
in maritimis locis aliquandiu consederis, senties ea loca semper ab aestu maris
tepescere, atque interdum tempestatibus incalesce [366] re: nam mare ferè semper ventis agitatur, agitatum intumescit, ac prae
calore sic feruet, vt balneum esse putes: ex quo fit, vt proxima quae que loca
calore tepescant: quod facilè percepimus cùm in littore Belgico, & in
Anglia versaremur, vbi nulla frigora incolae sentiunt, nisi Aquilones lenissimè
flauerint: at hyeme ferè semper Austris aut Affricis ventis maria iactantur.
Th. Cur inter Hirundinum species Apodacenses, cùm omne genus auium bipes sit? M.
Sic appellantur, non quia pedibus omnino vacant, sed quoniam adeo breues sunt,
vt vix apparea̅t: neque tamen verum est, omnes aues bipedes esse, vt
Aristoteles pro decreto naturae posuit: etenim Manucodiatae, quam Lusitani
Paradiseam appellarunt, in Molucarum insulis Florida plumarum varietate valde
conspicuam, cuius cadauera sunt in Europam ab Hispanis allata: accolae
Mamucone̅, id est, Dei auem appellant: nunquam quiescere visa est: quiescere
tamen necesse est, siue in solo, siue quod verius est, funiculi natiui ope, quo
seipsam de arbotibus suspendere probabile est.
Th. Quid Hirundini proximum? M. Passerum quattuor species: nam vtraque &
Hirundo & Passer gregatim vrbes ac pagos incolit: vtrumque genus Muscas
& Vermes insectatur. Passeres etiam mansuescunt facilè, & esui
hominum, & rapacium auium aptissimi: Hirundo tamen nec cibo vtilis, nec
vnquam capta mitescit, sed indomita feritate fame perit priusquam cibari se
patiatur, tamet si hominum so [367] cietate mirificè
delectatur.
Th. Cur Passeres salacissimi dicuntur? M. Omne genus auium salax est, minus tamen
Passeres quàm Galli gallinacei, quàm Columbae, quae omnibus ferè anni temporibus
& coeunt & pariunt: Passeres non nisi vere ac aestate: sed
coitum vigesies paulo momento repetu̅t, quod nulli auium contingit.
Th. Quid Passeribus consequens est? M. Picorum species octo, coloribus quidem,
& magnitudine differentes, natura tamen & victus ratione non
valdè dissimiles: maximus omnium ater est, dein Martius colore purpureo
insignis: alius est viridis, alius cinereus, alius certhius, alius muralis,
alius luteus, alius varij coloris: qui quòd arbores rostto feriunt, à Graecis
dicuntur: feriunt autem, vt vermiculos, Cossos,
Formicas, ac similes arborum pestes inter codicem & alburnum latentes,
rostri resonantis validissimis ictibus exire coga̅t, aut molliori cortice
rupto detrahant: omnes etiam in cauis arborum nidificant. Etenim genus illud
auium ad arbores perpurgandas natum videtur. Quid autem ad hominum alimenta
& medicamenta conferant, non est huius discliplinae peruestigare.
Th. An verum illud est, quod vulgò traditur, Picum occluso ab aucupe foramine
arboris, in qua pullos exclusit, herbam conquirere, qua quidem foraminis pessulo
admota derepentè aditus aperiatur? M. Aditum quidem praeclusum patefieri
compertum est, sed herbam illam nullus vnquam mortalium reperit: [368] id enim experientia facilè ac saepissimè deprehendi poterat? mirum
tamen est Picum, vbi fores occlusas reperit, quò minùs ad pullos penetrare
possit, assiduis clamoribus aëra complere, ac tandem aditus interclusos nullius
hominis ope ita reserari, vt si quis intus clauum clauo retundat.
Th. At Plinius scribit herbam illam ostiorum reseratricem, à quibusdam Moly
appellatam fuisse? M. Ita quidem scribit, sed idem nugas illas vrbanè refellit
ac reiicit. Veriùs esset, daemonum, quibus hic aer plenus est, vi ac potestate
istud fieri, quàm tales ineptias vulgò disseminare. Neque Opifex Picorum tantùm
prospexit, sed etiam minimorum animantium saluti, & pullos Hirundinum ab
hominibus crudeliter excoecatos, mirabili bonitate curar, non illa stirpe quae
vulgò Chelidonia vocatur, quae tametsi plagis oculorum vino ac sale contusa
mederi videatur, coecitati tamen nullo modo. Itaque cùm (lib. 5. cap. 6. de hist. anim.) Aristoteles
scriberet, excoecatos Hirundines visum recuperare, medicinam tamen nullam
ascripsit. Eodem etia̅ pertinet quòd Capra telo transfixa sagittam eiicere
dicitur pasta dictamo, quod pabulum illi familiare in Creta insula: id enim ab
omni antiquitate proditum Theophrastus vt rem verissimam, asseuerat: quòd si
Dictami ea vis esset, cur homini propter quem caetera condita sunt, vim
denegaret? Alii negant ope Chelidoniae visum hirundinibus restitui, sed lapillis
quibusdam, qui tamen non magis in nido reperiuntur quàm chelidonia, quae sic
dicta est, quòd [369] Hirundinum aduentu germinare incipit.
Th. Num Chlorio, quem nos Graeca maiorum nostroru̅ lingua vocamus choriot,
idem est, qui Chloreus vocatur, siue luteus Picus? M. Perperam à plerisque
confunditur, tametsi enim vterque sit eiusdem ferè magnitudinis, & penè
concolor, attamen Chlorio nec arbores ferit, nec in cauis arborum nidificat, sed
culmis ac iuncis nidum incredibili artificio suspendit, ac pullis volantibus de
regione discedit, nec vsquam hyeme visitur, nec syluestrem feritatem vnquam
amittit: nec ita viridicatus est saturo colore, vt Chloreus picus, sed magis
flauescit.
Th. Dubito etiam num assentiar iis, qui ictero laborantes, si Chlorionem
prospiciant curari, & Chlorionem interire: nisi tamen aspectu Chlorionem
anteuertant non curari, nec interire Chlorionem? M. Vix credibile est, cùm
experientia eius rei facillima sit, nec tame̅ à doctissimis Medicis, qui
curiosissimè morbi illius remedia omnia conquisierunt, tot saeculis quicquam de
Chlorione traditum legimus, in Icteri curatione.
Th. Quid consequens est Picorum generi? M. Quattuor species Fringillarum, ac
totidem Fringilagorum, qui Pari appellantur: in quo genere etiam Torquilla
censetur, à collo torquendo in auersum, Graeci Iynga vocant, quae à caeteris sui
generis plurimum differt: linguam enim serpentis in modum longitudine palmari
exerit: pedes etiam fissos habet, vtrinque binario digitorum numero prorsum ac
retror [370] sum, ac stridet potiùs quàm
canit: cùm caeterae aues anteriori parte tres digitos, vnum habeant à tergo:
hanc sortilegi ad maleficia solent adhibere, vt videre est apud Theocritum in
Pharmaceutria.
Th. Quae sunt aues oscines? M. Quae modulatius (luscimia
na??gal Alauda ???leia) cantillant, Luscinia, inquam, Lusciniola, A
lauda, Carduelis, Spinus siue Aca̅th???s, Thraupis, seu Citrinella, Salus
siue AEgythus, Florus, Turdi tres, Ficedula, Rubecula, Ruticella, Tyrannus,
(nöd???) Asylus, Regulus, Curruca: quae
suauissimis ac diuersissimis cantibus audientium animos permulcent: ac praeterea
hominum aut auium rapacium medicamentis, aut alimentis, aut vtrisq; inseruiunt:
sed haec Medicorum propria sunt.
Th. Cur auicularum cantus sine interruptione diutissimè continuatur? M. Quia
respirando aequè ac spirando canere consueuerunt: id autem maximè perspicuum fit
in Alauda, quae cùm à terra sursum ad nubes vsque subuehitur, volando assiduè,
ac sine vlla respiratione diutissime cantillat.
Th. Cur aues canorae neque à seipsis, neque ab hominum cantibus vnquam
discrepant? M. An quia ducem naturam sequuntur, quae nunquam à seipsa dissidet?
Discordia enim sequitur cùm à recto naturae staru, & concentu
disceditur: an verò quòd anicularum cantus breuissimis mome̅torum
interuallis distincti sunt? quo sit, vt discordia tam breuibus interuallis
percipi non possi???: vidimus enim cantores sexaginta, diue???sis modulis simul
canere, coram [371] Henrico II. rege Francorum, qui tam
rapidis vocibus canebant, vt nec à se ipsi, nec à basla voce, quae spondaeum
canebat, vllo modo discrepare perciperentur, etiam si per omnes gradus voces
effingerent: qui tamen si minimùm in septima, aut nona, aut vndecima, a???tin
vnius toni differentia constitissent, harmoniam totam conturbassent: superior
tamen ratio verisimilior est.
(Mrrula Seoltrast stu??? Sta???) Th. Cur etiam
inter oscines Merulae ac Sturni non censentur? M. Quia Merulae vox omnino
insuauis est: Sturni verò pisitare potius quàm canere solent, sed iucundissima
est pisitatio cum gregatim volant, vt in Regia Gallorum fontis Bella quei
sempiterni sunt Sturnorum greges. Merula tamen, & si non canit, linguas
tamen hominum disertissimè imitatur, si sex mensibus postremis anni primi
erudiatur: his enim dilapsis frustrà doceatur. Habent autem omnes aues loquaces
statum ac breue tempus, quo possint ad loquendum eruditi.
Th. Quae sunt aues loquaces? M. Psittacus, Merulae, Picca, Sturnus, Molliceps,
Gracculus, Monedula, Pyrrhocorax, Vpupa, Galgulus, Coruus, Cornix.
Th. Cur Psittacus omnium disertissimè loquitur, cùm tamen habeat linguam omnium
durissimam, ac de̅sissimam? M. Vt intelligamus non à linguae volubilitate
aut mollitie sermonem, sed diuinitùs hominum generi tributum, bestiis omnibus
ademptum fuisse: ac tametsi paucissimae quaeda̅ aues hominu̅ in
sermonem [372] imitantur, quid tamen loquantur percipere
nequeunt.
Th. An pulli Coruorum à parentibus deseruntur, ac deserti diuinitus nutriuntur?
M. Ita quidem plerique tradunt, & vt fabulae autoritatem tribuerent,
fingunt exclusos pullos adhuc molli, nec penitus nigra pluma parentibus
displicere, quasi alterius generis oua posuissent: sed cùm nihil à naturalium
rerum scriptoribus vsquam proditum sit; contra verò (lib. 6. c. 8. de histor. Animal.) Aristoteles ac (lib. 10. c. 12. & 60. Natur.) Plinius
tradu̅t, Cornicem pullos etiam volantes aliquandiu pascere, & matrem
incubantem à masculo pasci. Et certè Apollonius apud Philostratum Euripidis
versum castigans, ab homine ad omne genus anima̅tium reuocauit, his verbis,
(Omnibus animanti bus liber??? anima cha ???seres.)
: ille dixerat . Ratio verò
illa inanis cùm Equi, Canes Boues, Cygni, Merulae, Gracculi diuersi coloris à
parentibus saepe nascantur.
Th. Quid igitur fiet versibus sacris regij Poëtae, Qui dat escam pullis (Psal. 147. & Iob. capit. 38.) Coruorum
inuocantibus eum? M. H???braica phrasis est ???, id est, pullis coruorum, pro
coruis, vt etiam Graeci (Filii Med???corum.)
, pro Medicis vsurpant. Latet autem arcanum, quo
daemones significat coruorum appellatione, quos idem Poëta vocat, populos
Aethiopum: qui à Deo escam de impiis flagitant, vt alibi dicitur (Psal. 104.), Leoni rugienti, & Draconi
escam quaerentibus dare Opificem, cùm improborum vltionem permittit. Alioquin
ineptum esset de Coruorum, ac Draconum alimentis, sollicitum fuisse: hominem [373] verò, & animantia illis praestantiora
neglexisse: dicitur enim omni (Psal. 145.) carni
escam sua̅ & alimentum dare.
Th. Vnde auium syluestrium tam certus color, domesticarum vero tam sui dissimilis
est? M. A venerea libidine, quae columbaru̅, & Gallorum genus
ardenter exercet: inde fit vt varios colores domi obiectos facilius combibant.
Argumento sit quòd Lepores, Coturnices, Perdices, quae terrestri sunt colore, in
Alpibus perpetua niue contectis candido sunt colore, vt M. Varro ac Plinius
tradunt: & in Noruegia, niuium abundantissima, Pauones &
Columbae omnes albescunt: quinetiam ab extrema Thule insula non modo Vrsas
albas, sed etiam Coruos candidissimos rostro, pedibus, oculis, pluma, in Angliam
aduectos vidimus: voce tamen, gestu, pastu, greslu, figura, caeteris Coruis quàm
simillimos: quod tamen Aristoteles (lib. ???. c. 6. do
gen. Anim.) quasi rarissimum quiddam, tradit Perdices, Vrsas,
& Coruos candidos aliquando videri. Videmus etiam Cuniculos &
Columbas flauas: nam haec duo genera, Cuniculus & Columba, omnium
salacissima, omnes imbibunt colores.
Th. Quot sunt species Columbarum? M. Quinque, Columba domestica: deinde Liuia,
quae saepius fera est, pedibus rubentibus, pennis liuentibus ac nigricantibus:
Palumbus, Viuago, Turtur: nam his omnibus gemebunda vox est, vnde ab Hebraeis
naturae interpretibus optimis, Iomin appellantur.
Th. Cur non etiam nostrum Pluuierum his generibus adiungis? M. Hic plerisque
Viuago [374] esse videtur, quia rostro, corpore, figura,
gustu, magnitudine ad Columbarum genus acced???: natura tamen dissimilis est,
quia necgemit, & scutulatus semper est cinereo colore, nec pariendi
tempora Columbarum communia tenet, sed gregatim impluere consueuit, vt superius
dictum est.
Th. Cur Veneri Columbarum genera tribuuntur? M. Quia post sextu̅ originis
mensem pariunt, fouent, educant partim etiam singulis mensibus ac mutuis osculis
amores conciliant, nec tamen impunè iura connubiorum violare feruntur, ac
potissimum Turtur, quae mortua comite viduitatem castissime tueri, ac riuales
alarum ictibus & rostro constanter arcere solet: non item caeterae
alites pulueraceae.
Th. Quaena̅ sunt aues pulueraceae? M. Struthio, Oodicnemus, Otys vtra???,
Attagen, Gallus gallinaceus, Gibber Indicus, seu Tetrao, Phasianus, Pauo,
Gallina Numidica, Perdix, Coturnix, Cenchramis seu Milliaris, Schoeniclus,
Scolopax, Gallinago, quae quod in pulueribus seipsas volutare solent, Graecis
dicuntur: Gallinae tamen frequentius quàm caeterae
pecies.
Th. Cur nocte media solus inter animantia Gallus gallinaceus alarum stiepitu
& clara voce canit? M. Pleri??? post coctionem id fieri arbitrantur: sed
quia nec semper, nec omnibus est idem cibus, nec eade̅ mensura, nec eadem
omnibus coquendi facultas, fieri non potest, vt sit eadem coctio: & vt
fieri possit, cur non oscines quo??? eadem semper hora canunt? An id Gallo [375] tributum est, vt tertia quoque hora tempus denotaret?
nam propterea populi Orientales, qui Gallis gallinaceis olim pro horologiis
vtebantur diem naturale̅ in horas 8. diuisere: hinc ab Hebraeis legimus ab
ortu solis prima̅, tertiam, sextam, nonam, ac totidem vigilias nocturnas.
Th. Cur igitur Gallorum voces sine temporis discretione saepius exaudimus? M. Id
fit aliorum contentione, aut adepta victoria (est enim animal pugnacissimum
& cui natura praeter caeteras alites addidit calcaria) aut coeli
muratione, aut ad greges cogendos, aut ad pigros exuscitandos: certissimus
tame̅ index est sole meridianum circulum praetereunte, quoniam stabilis est
ille circulus, horizon vero instabilis, inde voces sub crepusculum saepius
ingeminant.
Th. Num verius est, animal illud cordatissimum & animosissimum conditori
suo gratiam habere? M. Ita quidem Porphyrius scribit, cui allegoria (In Alcorauo.) subiicitur: ad carmen Galli
coelestis, Gallos terrestres, vel potius homines, ad gratiarum actiones
excitari, quae nunquam (Psal. 128. & Iob. c.
7.) efficaciores sunt quam media nocte.
Th. Cur Corurnices altetius generis ducem sequuntur, & quidem valde
pusillum, qui ob id Ortygometra dictus est? M. Illud quidem est experientia
diuturna comprobatum, Coturnices, Ortygometra duce, interdum etia̅
Cynchrama, vel Lingulaca euolare gregatim & aduolare, fluuios ac maria
tentare, sed volatu fatigatas demergi: ex quo fit, vt piscatio Coturnicum
vtilior sit quàm piscium Octobri mense, ac potissimu̅ in littorib. maris
Siculi ac Tyrthe [376] ni, quasi in sinus aquae
parentis auium sese reciperent.
Th. Cur igitur aues omnes non dicuntur aquaticae, cùm sit omnium ab aquis eadem
origo? M. Omnes quidem ex aquis diuino iussu exilierunt, sed quia post originis
suae primordia, pars in locis aquosis natare coepit, pars in pulueribus
volutari, pars in rupes excelsas euolare, pars locis omnibus promiscue vagari,
idcirco variis appellationibus, pro locorum varietate ac natura distinctae sunt.
Th. Num omnes alites aquaticae planipedes sunt? M. Duplici genere continentur:
alterum quide̅ planipes est, vt Olor, Onocrotalus, Anser, Vulpanser, tres
Anatum species, Coruus aquaticus, Fiberales, Glaucion, Auoseta, Larus, Gauia
triplex, Phalaris, Tadorua, Colimbides, Phoscus, Mergus triplex, Fulica
planipes, Pufinus: quae genera natant, & aquis merguntur, ac paulò post
emergunt, praeter Anates quae sub aquas diutissime immorantur, ac post duodecim
horas, aut amplius emergunt.
Th. Quae sunt aquaticae, non planipedes? M. Ardearu̅ quinque species.
Phoenicopterus, Ibis atra, Ciconia, Haema̅topus, Elorius, Capriceps, Crex,
Callydris duplex, Capella, Fulica no̅ planipes, Gyr???, Ortygometra duplex,
Alcedo, Merops, Porphyrio, Velia, quae tametsi ab aquosis locis omnino auelli
nequeant, non tamen natant, vt superiores, & rapaciores sunt qua̅
illae.
Th. Quaena̅ proprie dicuntur aues rapaces? M. Aquilae tres, Vultures,
Accipitres, quorum [377] species sequuntur, Pygargus. Buteo,
Triorchis, Circus, Fringillarius, Aisalo, Tinnu̅culus, Collurio, Miluus,
Bubo, Asio Aluco, Noctua, Vlula, Caprimulgus, quas omnes ad praeda̅
vnguibus, ac rostris recuruis armauit natura. In eodem genere Cucullus à
plerisque censetur, sed singularem à caeteris rapacibus naturam habet, cum nec
aduncis vnguibus sit, sed rectunguis: nec rapacium more carnibus, sed frugibus
vescatur: caeterae rapaces orifruges appositas, nec vorare queunt, nec gustare:
denique Cucullum fugacem ac timidum auiculae saepius insectantur: latet etiam
hyeme in arborum cauis, ac vestitum mutat.
Th. An illud veru̅ est, quod vulgo traditur, Aquilam tria oua ponere, duo
excludere, ex his alterum eiicere? M. Ita quidem scribit Aristoteles (lib. 6. c. ???. de histor. Animal.), vt multa id
genus, quae experientia falsa comprobauit: vt plumas Anatum cum plumis Aquilarum
auulsas in aqua ipsa pugnare, vt Albertus tradit. Plumas quidem aliarum auium
conteri, & consumi ab Aquilarum plumis probabile est, non antipathia,
sed duritie, vt canabis cum lana contexta lanam consumit.
Th. Cur Aquila stellaris rex auium appellatur? M. Non ob magnitudinem, qua longe
superatur à Struthiocamelo, Cycno, Otyde, Hierace: sed quia omnium altissime à
terra subuecta, solem apertissimis oculis in???tur, deque altissimo loco
clarissime omnia despicit, ac delapsa, non solùm omnibus auibus, sed etiam
quadrupedibus, & quidem Ceruis ipsis bellum infert, atque incredibili
rapacirate lon [378] gèlatè omnia populatur,
potissimum cum pullos alit.
Th. Cur alitibus rapacibus quae non potantur, mollior est aluus quam iis quae
potantur? M. Omnibus auibus mollis est aluus, quoniam primordio sui generis ab
aqua origine̅ habuerunt, & carent vesica, quae serosos humores
recipiat & egerat: mollior tamen est rapacibus, quia nullis seminibus,
sed carne ac sanguine ta̅tum potantur ac pascuntur, praeter Ossifragam, quae
ingentibus, durissimis, & crudissimis animantium ossibus sustentatur,
eaque ingesta digerit, ac durissimum omnium anima̅tium stercus egerit: sed
quarto quoque die tantum pascitur hoc genere ciborum, sine carne acpotu: inde
nomen illi tributum. Tametsi Tetrao, siue Gibber Indicus, ossa in orbes aut
sphaeras ingesta vorat, & in stercus egerit, vt cuique licet experiri:
de Struthiocamelo tamen, ferrum in ventrem ingestu̅ coquat necne, affirmare
non ausim: & cum in Galliam aduectas viderim, & pastas à
Mansuetario, nihil tamen ab eo intelligere potui.
Th. Cur aues rapaces gregabiles non sunt? M. An quia infoecunda sunt omnia genera
rapacium bestiarum: An quia suis quaeque viribus satis confidit sine aliarum
adiumento? Id tamen singulari conditoris sapientiae tribuendum, n??? ferae
bestiae, & alites rapaces si gregatim coirent, vastitatem aliarum
animantium gregibus inferrent.
Th. Cur auibus masculis, quibus calcar indidit natura, vngues vncos ademit: aut
quibus [379] vngues sunt adunci, cur erepta sunt
calcaria? M. Vt sui tuendi potiùs quàm in alios saeuiendi arma dedisse naturam
intelligamus.
Th. Cur solae Grues pennarum mutant colorem? M. Id quidem ab Aristotele (lib. 3. ca. 12 de hi??? ani???.) scriptum est:
experientia repugna̅te. Nam Olores initio nigri, postea candidissimi
euadunt. Na̅ si de casu pennarum Aristorelem loqui putemus, multo absurdius
erit, cum rapacibus alitibus pennae mutentur, & Cucullo quotannis
decidant.
Th. Cur aues caput sub alas dormiturae condunt? M. An vt frigus à capite arceant?
an verò situm eumdem quaerunt, quem originis suae principio habueru̅t, vt
suauius quiescant? Nam aues nondum exclusae, & cum gignuntur, caput sub
alam dextram, & super Crus dextrum innixum habent.
Th. Cur oua merguntur aquis priusqua̅ pullus genitus sit, pullo excluso
superfluitant? M. Quia calor partem humoris in plumas leuissimas, partem in
spiritus, partem in vapores pertesta̅ oui expirabiles digessit: est enim
ouorum testa poris vndique pertusa, quibus humoris aliquid effluit, cùm etiam
sine calore oua recentia plenissima, vetusta verò parte sui vacuata sint, vt
obiecta luce facile perspicitur.
Th. Cur cùm auiu̅ oua semper minuantur. piscium tamen oua semper augentur? M.
Arisstoreles (Arist. li. 3. cap. 4 de gener
Anirmal.) id à calore fieri putat: sed ea ratio probabilis non videtur,
cùm oua auium quandiu calore fouentur, non modò non augentur, sed substantia
& pondere minuuntur: ac si quis putet oua Galeorum, Polyporum,
Thynnorum, [380] quae in vtero piscium sibris ac
radicibus vteri cohaerere, atque inde accipere incrementum, concedam illud: sed
oua squamatorum & crustatorum non cohaerent fibris: augentur tamen in
aquarum ripis posita, eo tempore quo maxime frigora rigent: nam Trutta mense
Decembri oua ponit in ripa, quae saepius frigore concrescit: Cancer vero
fluuiatilis, cum oua tantum incrementi acceperu̅t, vt ampliùs contineri
nequeant vtero, ea quidem parit, sed sub aluo pediculis complectitur quousque
excludantur, ac semper intumescunt: est igitur incrementum illud magis ab humido
quàm ab insito calore.
Th. Cur tanta Vulturum, Coruorum, Cornicum, Gracculorum, & auium rapacium
multitudo? M. Non minima ex medicamentis ad homines vtilitas peruenit, ac
praeter iucuntissimam, quae ab aucupio rapacium percipitur oblectationem, etiam
regiones animantium cadaueribus ac visceribus, quae aerem foedissime ac
pestifera contagione infestaren, ab hoc auium genere purga̅tur: quinetiam
aratores sequuntur è vestigio Gracculi, Corui, Cornices, vt vermiculis &
insectis vescantur: ob eas causas etiam legibus Anglorum vetitum est, eas alites
venari.
Th. Cur aues, post hominem, caeteris animantibus salaciores sunt? M. Aristoteles
nihil Equo salacius post hominem esse putat: verius esset de Lepore, qui solus
superfoetat, & statim à partu foemina masculo copulatur, &
grauida marem admittit, propter atrae bilis copiam ac [381] spumam: illud autem quod libidinem proritat, spumosum esse confitentur Medici:
spumam autem à copia spirituum & calore fieri necesse est: spirituosas
e???am esse alites, & plumarum copia, & mobilis agilitas satis
demonstrat.
Th. Cur auium genus, calida & copiosa pluma contectum, frigore priùs ac
???hementius vexatur quàm Bos, quàm Equus, pilis ???uissimis cóuestiti? M.
Propter summam cutis te???itatem, maciem ac meatus, quibus oportuit plumarum
copiam prodire: cutis autem pecorum ac iumentorum densissima est, & sub
cute plurimus adeps, qui in auibus magna sui parte abit in plumas: ex quo fit vt
Hirundines, Ciconiae, Coturnices, Turdi, Turtures, Sturni, calidiora loca, aut
latebras quaerere cogantur.
Th. Cur aestate Cerui, pecora autumno, homines, aues, Vrsi, Glires, hyememagis
pinguescunt? Quo niam pecora pabuli copia vberius & auidius autumno quàm
aestate langue̅ti vescuntur, & exhaustu̅ ardoribus aestatis
calorem sarciunt: Cerui tamen frondibus vernis pasti contrahunt adipem aestatis
initio, quae venere postea dissipatur: auium autem cutis hyemis frigoribus
contracta, retinet humores qui in adipem concrescunt, vt caetera ferè animantia
frigus obesiora facit.
Th. Cur pisces qui nihil penè caloris habent, frigoribus in aqua frigidissima non
pereunt? M. Quia cum aquarum dulcium superficies gelu concreuit, tum maximè
calent vada, in quibus pisces hyeme delitescunt: caetera quae in [382] littoribus vagantur aut testa, aut crusta densissima conteguntur.
Maria verò tanculum ventis commota, etiam hyeme feruent: intima verò semper
calent hyeme: sis enim sapiens Opifex omni animantium generi prospexit, vt alia
coriis vestita, alia vil???us contecta, alia spinis hirsuta, plumis alia, ???a
squamis obducta essent, ne frigoris aut caloris appulsu violarentur.
Th. Cur omnia animantia robustiora sunt in Europa quàm in Asia aut Africa? M.
Propter situm Aquilonarem, qui efficit animantia vegetiora cohibito intus
calore, qui in regionibus calidis dissipatur, meatibus vsquequaque hiantibus:
ita fit etiam vt validiores simus hyeme quàm aestate: & bestiae
montanae, aues, homines, stirpes robustiores sint, quàm quae in conuallibus,
& campis calidioribus nascuntur.
Th. Cur audacibus bestiis cor exiguum, ignauis grandius est? M. Quoniam coacta
vis in angusto corde fortius erumpit, in latiore dissipatur.
Th. Cur in omni animantium genere mares sub coitum, foeminae post partum
ferociores fiunt? M. Propter Zelotypiam, quae saepè animantia in f???rorem agit:
mares quidem desiderio foeminarum ardentes, foeminas verò foetus amore feroces,
ab ipsis quoque patribus metuunt, ne prolem interimant. Nihil enim verius à
Theophrasto dici potuit, quàm (Duplica??? amorem
fier??? f???rem.)
.
Th. Cur caetera animantia à Canibus rabidis demorsa priùs homine aguntur in
furorem, ac prius homine moriuntur? M. Causa efficiens est [383] optimum hominis temperame̅tum ad prudentiam comparatum: finis
autem, vt vnum hoc animal diuinitatis particeps, & caeterarum animantium
princeps, tardiùs quàm caetera violaretur. Theodorus Gaza historiam hanc de
Canibus rabidis contrario sensu (lib 8 de hist.
animal.) Aristotelis conuertit, scilicet caetera animantia à canibus
rabisdis demorsa in rabeim agi ac mori homine excepto: cùm tamen omnibus
perspicuum sit, homines etiam à Canibus rabidis in rabiem agi di??? decima post
vulnus illatum, nisi medicina quaeratur, ac tandem mori. Vna vox mutata errorem
inuexit si legas , vt Gaza, pro : causam Aristoteles nullam reddit. Quòd si morsus à Cane rabido in mare
mergatur, aut candente ferro vulnus deuratur, furore̅ euadit. Est apud
Allobroges fanum D. Huberto sacrum, cuius clauis ferrea cautere ardenti morsibus
canum rabidorum admota curat: castrati tamen faciliùs quàm caeteri curantur.
Th. Cur castratum animal animi robur amittit ac faciliùs mansuescit? M. Quoniam
audacia ingeneratur potissimum à spirituum copia & calore: testium verò
valde spongiosa natura magnam vim spirituum & caloris gignit, quibus
resectis remissiora fiunt animantia, ac faciliùs mansuescunt.
Th. Cur duplicem sexum habentibus alteruter semper inutilis est? M. Ita quidem
tradit Aristoteles (lib. 4. c. 4 de ge???er.
aui???,) Lepus tamen imprimis excipiendus est: in caeteris causam non
aliam esse iudico, quàm alteri sexui à natura tributum esse quod alteri
detraxisset, ne vtrique intenta, ab vtroque [384] deficiat,
vt qui scaeua fuerit, dexta manu non vtitur: sunt tamen qui vtraque vtuntur: sic
etiam accepimus Hermaphroditum, qui vtroque sexu vtebatur: itaque (l. quaeritur de statu ho???inum. ff & 4.
quae???. 3. cap. 1.) legibus cauetur, vt Hermaphroditi sexum eligant:
ne vtroque abutantur.
Th. Cur castratum animal maius incrementum accipit, non modo corporis, sed etiam
plumarum, & cornuum, vt videre est in hominibus, Bobus, Gallinaceis,
Porcis? M. An quia seminalis humor abit in incrementum, nec à calore acspiritu
prolifico humores exsicca̅te prohibetur?
Th. Cur Ceruis castratis cornua no̅ amplius decidunt, nec pili hominibus
castratis, nec plumae Gallinaceis, & lactei dentes Equis stabiles sunt,
si antequam decidant castrati fuerint? M. Id quidem experientia confirmat,
tametsi Aristoteles de Ceruis (lib 9 c. 50 de hist.
Animal.) tantùm scribit: quoniam sperma retentum addit incrementum
omnibus membris: contrà vero spermatis effusione & humoris inopia pili,
plumae, & solida cornua labuntur, vt plantae quae seminis ei???ctione
citiùs senescunt: si verò semen ferre prohibeantur, magis ac magis reuirescunt.
Th. Cur castrati homines tuti sunt ab articulari morbo, Capones tamen eodem
vexantur? M. An quia venus nimia neruos hominum & articulos debilitat ac
refrigerat: retentio verò seminis, quo Gallinacei prae caeteris animantibus
proportione abundant, articulos nimis humectat?
Th. Cur castrati ac foeminae varicibus non [385] vexantur? M.
Quoniam hae quidem menstruis purgantur; varices enim potissimùm à sanguinis
copia contingunt: in illis verò sperma retentum abit in incrementum: videmus
enim castratos caeteris grandiores esse.
Th. Cur castrati homines citiùs canescunt? M. Ab humoris copia: inde fit
etia̅, vt nunquam castrati ac mulieres caluescant.
Th. Cur castrati, Thlibiae, Thlasiae, Spadones caeteros prudentia vincunt? M. Non
tantùm hi, sed etiam illi, qui sic nati sunt: ob id enim (à mente benè constituta: non à custodia cubilis.)
, non vt plerique putant, .
Nam decisa libidinis radice & quasi fomite, ratio potentiùs dominatur:
praeterea Execti & Eunuchi, qui robur corporis & animi sibi
ademptum intelligunt, meticulosi fiunt, ac spirituum copia decisa, &
calore deminuto perturbationibus faciliùs obsistunt: metus enim circumspectos
homines efficit, & in sui quemque tutela retinet. Id autem experientia
docet, castratis hominibus nihil magis ingeniosum fieri posse, ac memoriae vim
incredibilem habere.
Th. Cur olim (Plutarch. in Demetrio &
Lysimacho.) Persarum, & his quoque temporibus Turcarum,
Persarum, & Indorum reges, no̅ alios habent aerarij Tribunos
& Quaestores quàm castratos, cùm tamen Hebraei castratos homines,
& eos quiliberis carent, à muneribus iudicandi arcere consueuerint (Rabi Leui interpress in Deuteronom. & Rabi
Moses Ben Maymo in symbolu̅) ? M. An quia genus Exectoru̅ aequè
ac foeminarum auarum est, magis etiam Execti quàm foeminae, quae vt voluptatibus
inseruiant, non quidem saepe, sed tamen nimis saepe largiuntur: illi non [386] item, qui etiam alienis voluptatibus inuidens, nec
falli aut decipi se patiuntur: & cùm nullis voluptatum illecebris frangi
aut flecti possint, & rationum & rerum agendarum, ac totius
vitae rigidi sunt exactores: nec liberos, aut amicas, aut cynaedos habent,
quibus sua aut aliena largiantur: quo fit, vt acerbitatem in iudiciis saeuius
exerceant, quàm imbecillitas humana patiatur: & qui omnino liberis
carent, humanitatis vim & naturae fragilitatem non satis perceperunt.
Th. cur castrati lienem, & ouorum vitellos duriores deglutire nullo modo
possunt? M. Id quidem saepissimè compertum est, vt fame priùs se necari
paterentur, quàm lienem vorare possent: cuius rei non alia ratio mihi videtur
quàm oesophagi ab adipe nimia coa̅gustatio: est enim lienis substantia
spongiosa & flatuosa, & quae manducatione magis ac magis
inflatur.
Th. Cur Sues & Canes vterum gestantes abortum patiuntur, si Verres aut
Canes, ex quibus conceperunt, occidantur, vel etiam castrentur? M. Haec quidem
antiquitati penitus incognita fuere, & incredibilia viderentur, nisi
experientia frequens, rerum omnium magistra, id confiteri cogeretur. Ratio verò
in naturae thesauris abdita latet: nondum tamen expertus sum, an id quoque locum
habeat in Felibus, Equis, Asinis, caeteris???ue animalibus im mundis. Nam si
dicamus morte aut castratione Canum & Porcorum euanuisse spiritum illum
foetificum, qui natura maribus inest, aut foeminas marium castratorum, aut
occisorum dolore abor [387] tum pati, multò id verius
esset in homine, ac caeteris gregalibus animantibus, quae per logem mundae
appellantur.
Th. Cur omnia animantia ad Hierapolin, seu Alepum odore specus necantur, praeter
castratos? M. An quia castrati frigidi sunt temperamenti, ac spirituum vim
minorem habent, eo???ue minus penetrari, minus etiam offendi possunt? An
malefica quaedam vis infertur à Daemonibus iis, qui antra subeunt, vt in antro
Trophonio (Pausanias in Achaicis, autor libr de mundo
ad Alexandrum.), Lebadio. ac caeteris id genus, vnde ora terris
dehiscebant, & oracula dicebantur, quae sacerdoribus Pythiacis afflari
consueuerant, non sine furore? iis autem qui nulla libidine tanguntur, nulla
Daemonum noxia vis inferri potest: nisi priùs sese Daemonibus mancipauerint.
Th. Cur Exectis hominibus & Porcis vox acutior fit, Gallinaceis &
Bobus grauior? M. Aristoteles (lib. 5. c. 7. de gener.
Animal.) putat sublatis testibus, quasi ponderibus fides tendentibus,
neruos, venas, vocem etiam laxari: quae sanè ratio effectui omnino repugnat: nam
si duabus fidibus eiusdem longitudinis & crassitiei, alteri libram,
alteri dupondium appendas, quae dupondio annectitur, sonum acutiorem in ratione
dupla, id est, diapason reddet, ad eam quae libram sustinet: itaque castrati
homines duplo grauiùs loquerentur. quàm non catrati, si Aristotelis ratio
probabilis esset: & qui testium pondera, quae tamen sunt leuissima, manu
sustineret, acuta voce loqueretur: sed piget ineptiarum.
Th. Quaenam igitur causa est? M. Vocem. [388] quidem grauem
fieri constar à robore & copia caloris, ac spirituum meatus aperientium:
inde fit, vt pueri, foeminae, aegroti ab imbecillitate acutiùs loquantur:
& AEthiopes clariùs quàm Germani, quòd hi robore & calore
praepollent illis: quod in Exectis hominibus & Porcis videmus. Boui
autem & Caponi vox est grauior, non tamen aequè robusta, vt Tauri,
& Gallinacei, qui nimia contentione vocem efficiunt acutiorem: omnium
enim animantium contentissimam vocem efferunt Tauri & Gallinacei: at quo
quisque contentiùs vocem attollit, eò acutior euadit, vt videre est in iis, qui
ad rauim vs??? clamant.
Th. Cur animantibus commune est, vt mares hyeme, & mane: foeminae verò
aestate ac vesperi salaciores sint? M. Quia mares aestate languescunt, calore
externo internum exhauriente: & foeminae suaptè natura frigidiores
vrgente frigore languescunt: sed cùm frigus calorem marium extrinsecus auget,
aut calor aestatis frigiditatem foeminarum contemperat, vterque sexus vtroque
tempore ad venerem aptior fit. In quo sapientiam Conditoris intueri licet: nam
si vterque sexus eodem tempore simul ad venerem aequè infla̅maretur: effusae
libidines vtriusque sexus no̅ modò animantibus interitum attulissent, sed
etiam procreationem, quae moderatisvoluptatibus vberior ac vegetior fit
prohibuissent.
Th. Cur foetus patri quàm matri similior est, tametsi à maribus exiguum quiddam
ad generationem, à foeminis verò & seminis copia, & [589] omnia alimenta proficiscantur? M. Negat Aristoteles
(lib. 4. c. 3. de gener. Animal.) à foemina
semen emitti: quod refutatione minùs eget, cùm quibus foeminis testes natura
denegauit, partus quoque denegatus sit: an igitur verius est, in semine marium
vim inesse maiorem, & spirituum, & caloris, quàm in semine
foeminarum? vt hae materiam suppeditare videantur, illi forma̅, à qua
similitudines oriuntur? An similitudo foetus existit ab iis, quae cadunt sub
aspectum foeminarum, & eorum potissimum quae ardentiùs adamauerunt? Inde
colorum varietates ab iis, quae bestiarum coeuntium oculis subiiciuntur? Vtraque
ratio probabilis est, efficacior tamen à foeminarum concipientium appetitu
similitudines deriuari.
Th. Cur spirantibus Aquilonibus mares saepius concipiuntur, Austris verò
foeminae? M. Illud quidern in ouili genere caeteris copiosiore facilius
perspicitur: Aquilo enim frigidus in Europa, & Asia Septentrionali
calorem animantium ad centrum cogit, ac vegetiora facit: Auster verò calorem
dissipans meatibus apertis, ac sudore diffluente, adeò languida efficit
animantia, vt nec coitum appetant, nec cibum: inde fit etiam, vt Anguillae,
spirantibus Aquilonibus, sex dies sine cibo & aqua viuant, non item
flantibus Austris.
Th. Cur in caeteris animantibus ferè semper aequabilis est marium ac foeminarum
multitudo, & in toto genere Columbarum certissima, in hominum tamen
genere nihil incertius? nam saepe mares tantùm ab eodem patre, saepius foeminae
tuantùm gignuntur. M. Mares quidem à [590] robustioribus,
foeminas ab imbecillioribus procreati videmus: cuius rei argumento etiam illud
est, quòd ad regiones Australes mulierum numerus quadruplo ferè superat mares:
ad Aquilones verò, vbi mascula mundi pars est, virorum numerus, aut superat
foeminas, aut illis ferè exaequatur. Itaque Hercules robustissimus ab vxorum
multitudine mares suscepit 72. vnam tantùm (Ita scribit
Arist. lib. 7. cap. 6. de histor. Animal.) foeminam: Gedeo quoque,
princeps Hebraeorum, eodem ferè saeculo mares sustulit 71. Acabus rex Samariae
70. quoque mares, nec tamen vllam foeminam suscepisse memorantur, nisi dicamus
foeminarum numerum neglexisse.
Th. Cur caeteris animantibus certa ferè sunt concipiendi ac pariendi tempora,
hominum generi incertissima? M. Quoniam aliaru̅ animantium voluptates
naturae congruentes sunt, hominum verò vagi co̅cubitus, ac libidines
incontinentissimae: inde fit etiam, vt sola mulier saepissimè liberos pariat
neutri parenti similes.
Th. Habentne animantia statum concipiendi, ac pariendi tempus? M. Habent,
& quidem naturae terminis definitum: minus tamen in homine perspicitur
quàm in caeteris.
Th. Quaenam sunt illa tempora? M (Rabi Corsi.).
Hebraei quidem, certiores naturalium rerum interpretes, tradunt bestias, quae
diuinis legibus mundae appellantur, Oues, inquam, & Capras, semel tantùm
mensibus 5. concipere ac parere: Ceruorum genus semel tantùm mensibus 8. Boues
semel mensibus 9. bestias aute̅ immundas, Feles, inquam, diebus 50. Sues
diebus 60. [391] Canes bimestri tempore: Vulpes semestri:
Lupos, Leones, Vrsos, Pantheras, Simias, Meles tribus annis semel tantùm: Equos,
Asinos, Camelos, anno vertente semel tantùm: Elephantes biennio semel: Aspidem
denique annis 70. semel eniti: atque haec humanis obseruationibus ac studiis
peruestigari non potuissent, nisi Deus hominibus illis doctrina diuiniore
imbutis afflauisset: nam quae ab Aristotele & Plinio de pariendi
temporibus scripta fuere, ad moram partus in vtero tantùm pertinent, &
magna sui parte ab illis praetermissa, aut incertiùs prodita videmus.
Th. Quid de piscibus? M. Saxatiles bis pariunt singulis annis: Cyprinus sexies:
Sargi & Scorpiones verè & autumno: Mulli ter: Salpae autumno:
Trutae Decembri: Mollia & Purpurae verno tempore: maxima pars Aprili,
Maio, Iunio; Saepia singulis mensibus.
Th. Quid de auibus? M. Genus auium ab AEquinoctio verno ad autumnale: Halcedo
Decembri: Columbae singulis ferè mensibus, nisi aut ab alimento deserantur, aut
gelidissimis frigoribus prohibeantur.
Th. Quid homo? M. Ferè mensibus lunaribus nouem foetus perficitur: rarior est
septimestris partus: citiùs, aut tardiùs nasci, praeter naturae ordinem est,
etiam si decimo, duodecimo, decimotertio mense natos vixisse proditum est:
quinetiam Ingens praeses Curiae Rhotomagensis, in acta publica conscribi
mandauit, muliere̅ cùm eniti conaretur nono mense, nec potuisset, decimo
& octauo mense peperisse foetu̅
vi [392] talem, obstetricum ac Medicorum fide
conquisita. Nec modò tergeminos, sed etiam septemgeminos foetus, imo etiam
plures, sed inutiles: plerasq; monstra diuersissima, Ranas, Serpentes enixas
fuisse.
Th. Qui fit, vt hominum genus caetera omnia tanta multitudine vbique vincat, cùm
semel tantùm mensibus nouem, nec tamen omnes foeminae pariant? M. Causa quidem
efficiens videtur esse, quòd nullum animal terrestre paucissimis admodum
exceptis, diutius viuit quàm homo: nam quae animantia diutius viuunt, vt
Elephantes, rarissimè pariunt: quae foecundiora sunt, vt Oues, Boues, Caprae,
Sues, ipsaq???ue auium ac piscium genera, aliorum animantium pabulo inseruiunt,
ac breuiorem vitam habent: ac nisi, homines seipsos crudelissimis bellis, aut
teterrimis venenis necare̅t, aut popularibus morbis saepius interirent, vix
hominum multitudinem tellus vniuersa coepisset. Si multitudinis hominum finem
quaerimus, sapientissimus rerum omnium Opifex, praestans illud ac diuinitatis
particeps animal vbique frequens esse voluit, non modo vt caeteris animantibus
imperaret ac prae esset, sed etiam vt ciuitates ac respublicas, & eam,
quae est hominum inter homines, societate̅ regeret ac moderaretur
sapientiorum coetus ac multitudo: maximè tamen, vt in tanta multitudine plures
essent, qui praepotentis Dei opera, iura, iudicia, co̅templarentur ac
praedicarent, eaq???ue & ad intuendum & ad imitandum
proponerent.
Th. Cur quibusdam annis suae quaedam aui [393] bus,
quaedam terrestribus animantibus pestes, ac populares morbi grassantur, ac
pisces ipsi saporem amittunt? M. Efficientes causae sunt interdum perspicuae:
nam si valdè pluuius est annus, auium, volatilium, Bombycum sericeorum,
Araneorum, Erucarum exitium allaturus est, piscium verò & stirpium
naturis incolumitatem: contra verò siccus annus volatili, praeterquam Apibus,
salutaris est, piscibus autem perniciosus: & quemadmodum in aëre angusto
terrestria animantia suffocantur: sic etiam pisces in angustis aquis conclusi
diu viuere non possunt: ac propterea pisces Oceani grandiores, meliores,
suauiores sunt, quàm qui Mediterraneo nascuntur, atque etiam Arundines in aquis
ipsis immoriuntur, nisi aqua pluuia fuerint irrigata.
Th. Cur pisces minus quàm caetera animantia viuere dicuntur? M. Ita quidem ab
(lib. de vitae diuturnitare, c. 2.)
Aristotele ac (lib. 4. c. 14. de causis plant.)
Theophrasto scriptum est, quod forsitan Thynnos ac Polypos, non amplius biennium
viuere (Aristor. libr. 5. de histor. animal.)
audiissent: quod vt verum sit in Polypis, attamen in caeteris experientia
multorum saeculorum compertu̅ est, nullum animal pisce viuacius esse: cuius
rei nullum efficacius argumentum est, quàm belluarum aquatilium immanis illa
vastitas, quae non nisi multis saeculis in tantam magnitudinem excrescere
potuisser. Aliud item argumentum est, quòd soli pisces ex omnibus animantibus
nullis morbis vexari traduntur: & quod in elemento purissimo viuunt: in
tantam vero magnitudinem excrescunt, vt Mysticetus, Balaenarum maximus, captus
sit [394] quadraginta cubitorum, qui Elephantem immani
hiatu hausisset: item Crocodilus terrestris vix tres cubitos, aquaticus interdum
30. cubitos excedit. Vidimus ipsi Crocodilum 20. cubitorum. Fit etiam
incrementum à calido humido: est enim mare calidum & humidum.
Th. Num etiam in aquis dulcibus diu viuitur? M. Diu quidem, minus tamen quàm in
salsis. Nam Seneca scribit, à Pollione piscem sexagesimo pòst anno quàm in
piscinam iniectus, fuisset, expirauisse duobus eiusdem aetatis superstitibus.
Quinetiam proditum est Federico II. Caesare, piscem Lucium in lacum Helpruntium
coniectum, innexo branchiis annulo, aetatis indice, captum anno M. CCCCXCII. id
est, anno pòst CCLXVII. quàm in lacum iam grandis iniectus fuerat: ea tamen
aetate viuacissimum fuisse. Ac nostra aetate, Cyprini ab auorum ad nepotes
memoria capti, centesimum ac vigesimum annum superarunt, nec tamen diutius
viuunt (Plin. li. 8. Philostratus Aiace̅ Elephantem
annos 300. vixisse scribit.) Elephantes, qui omnium animantiu̅
terrestrium viuacissimi feruntur.
Th. Cur piscrs popularibus morbis non vexantur (Aristor.
lib. 8. c. 19. de histor. Animal.) ? M. Propter aquarum purissimam
naturam, ac praecipuè salsarum: ex quo fit, vt ligna ipsa prius in aquis
lapidescant, quàm putrescere possint: hinc etiam vitae diuturnitas, quae morbis
saepiùs quàm senio finitur: vix etiam vllis morbis pisces tentari videmus, sed
ferè mutuis bellis interire: quia non modo in diuersa, sed etiam in sua quaeque
genera ferè grassantur, & statis temporibus foeturam quoq; suam vorant:
quod caeteris animantibus vix vnquam [395] accidit: neque
enim Canis, quantumuis famelicus, carnem caninam, quocunque sapore conditam,
comedit, vt Lucius Lucium vorare consueuit: at ne Polypum quidem à seipso
abstinere plerique tradunt, quin famelicus sua flagella rodat.
Th. Cur Polypi biennium non excedunt? M. Quia piscis est omnium foecundissimus,
ac salacissimus: foecunditas verò ac seminis effusio copiosa senium accelerat,
vt superiùs dictum est. Sapiens autem mundi temperator vitae breuitatem
foecunditate, & sterilitatem longitudine vitae compensauit.
Th. Num vitae diuturnitas est à calido humido? M. Id si verum esset, Leones,
Tigres, Galli gallinacei, Coturnices caeteris diutiùs viuerent: ac Elephantes
omnium frigidissimi, omnium diutissimè viuunt: item Cornices: quibus minimum
sanguinis est, & caloris; item Australes populi diutiùs viuunt quàm
Aquilonares, vt videri possit atra bilis, qua Cornices, Elephantes, Australes
abundant, vitam efficere diuturniorem, quia non facile hic humor dissipari
potest.
Th. Ex iis quae dixisti, colligitur animantium vitam finibus in certis concludi?
M. Non est illud naturae consentaneum: neque enim hominibus tantùm dies
praescripti sunt, quos egredi non possit, sed etia̅ caeteris animantibus.
Quod ita interpretandum est, vt citra terminos ac metas, plus minusve viui
possit, vltra non possit: vt si demus hominis vitam definiri anno 970. quoniam
qui mortalium omnium lon [396] gissimam protraxit
(Genes. c. 4. & 5.) vitam, eum
terminum non excessit. Ita quoque dici poterit, Elephantorum vita anno 300.
Camelorum 100. Equorum 50. Columbarum 40. Pauonum 25. Boum, Canum, Porcorum 10.
Perdicum 17. Quilium 12. Caprilium 10. Leporum, Murium, Apum, Purpurarum,
Vesparum 6. definiri: non tamen, vt affirmare velim hanc aetatum definitionem,
quae non nisi multis hominum obseruationibus peruestigari possit: neque enim
verisimile est Palumbes annos 40. Columbas vero eiusdem generis annos 8. tantùm
viuere, vt Aristoteles (lib. 9. c. 7. de histor.
Animal.) scribit.
Th. Cur mares diutius viuunt quàm foeminae? M. An quia vis quaedam coelestis, tum
spirituum, tum vitalis facultatis maior est in manibus quàm in foeminis? Nam
Vacca & Porca vix annos 15. excedunt, mares ad 20. perueniunt, ob id
etiam plures maribus dentes adnascuntur, quàm foeminis, & in vniuersum
maiores sunt ac robustiores foeminis, in generibus animantium vtiliorum: sed in
eo fallitur Aristoteles, quod in regionibus calidis, mares diutiùs viuere
scribit, quia calidiores: cùm tamen multo frigidiores sint, quàm qui in frigidis
locis. Itaque videmus Germanos & Scythas, quasi ore fumanti, feruidos
vapores exhalare, ac robore Africanos longè superare, qui pilis tenuissimis,
gracili voce, victu frugalissimo, corporis imbecillitate, alui profluuio, vel
fluida materia, caloris inopiam testantur: diutiùs tamen viuunt quàm
Aquilonares, omnium scriptorum summa consensione.
|| [397]
Th. Propè incredibile mihi videtur homines quingentos aut sexcentos annos
vixisse, aut annos veterum fuisse M. At ista ratione Methusala, qui tam,
diuturnam vitam vixisse scribitur, id est, annos 969. vix impleuisset annos
octoginta: quod annos quingentos vixisset, quinquagesimum attigisset: qui autem
liberos procreasse dicuntur anno 30. vt in sacris Originum libris (ca. 4. & ???.) legimus, anno secundo vel
tertio genuissent: sed illic disertè scribitur (Gen.
c. 6. & 7.) annum fuisse duodecim mensium, mensem vero
lunarem. Sed quae natio tam stupida fuisset, quae annum solis circuitu non
definiret? Nugantur ergo, qui Arcades annum menstruum habuisse tradunt, vt
historicorum scripta de hominum vita tam diuturna refellant, se???ue ridendos
pueris propinant.
Th. An vlli sunt historici, qui homines annos sexcentos vidisse tradant? M. Certè
Manetho Persa, Berosus Chaldaeos, Mochus AEstiaeus, Hieronymus AEgyptius,
Nicolaus Damascenus, Homerus, Hesiodus Hecataeus, Hellanicus, Ephorus,
Theopompus, Acusilaus, Xenophon Graeci (??? lib. 1.
cap. 3??? ???.) testatum reliquerunt, homines aliquot trecentos,
quadringentos, quingentos, sexcentos, septingentos, ac nongentos annos
superauisse: & maiorum nostrorum memoria, Ioannes de Temporibus annos
369. dicitur impleuisse, summa Gallorum ac Germanoru̅ scriptorum fide:
quinetiam Franciscus Aluaresius, qui AEthiopica scripsit, anno M. D. XIX.
testatur [398] se vidisse, Marcum Abuna Pontificem
maximum AEthiopum, qui annos centum quinquaginta excesserat, nec tamen senio
fractus videbatur. Omitto quòd Plinius tradit in libris Ce̅sorum, plerosque
centesimum & quadragesimum annum superasse.
Th. Cur igitur initio tam diuturna vita, nunc verò tanta breuitate circumscripta
datur? M. An vt genus humanum propagarent? an verò vt Respublicas condere̅t,
& ratos siderum cursus caeteras???ue artes, ac scientias inuenirent, ac
posteritati traderent? At propagatis & toto terrarum orbe dissipatis
hominibus, breuiora vitae tempora circumcidi necesse fuit, siue ad castiganda
scelera eorum, qui omnia studia ad libidines & fraudes adhibueru̅t:
siue vt caeteri commodiùs viuerent: alioqui tellus hominibus capiendis ac
nutriendis non suffectura videbatur, ac sempiternis bellis homines de
possessionibus conflictarentur.
(???) Th. Cur olim tam vasta, tam???ue robusta
fuere hominum corpora, nunc verò tam pusilla ac imbecilla sunt, vt prae illis
nani esse videamur? M. Neque enim de Gigantibus agit Homerus, cùm de ???
loqueretur, ducentesimo circiter anno post eius mortem: aut Virgilius de, mille
ac ducentos annos post Turni occasum: nam vterque Poeta eandem sententiam
vsurpauit de ingenti saxo, quod vterque in hostem coniecit:
Vix illud lecti bis sex ceruice subirent,
Qualia nunc hominum producit corpora tellus:
Ille manu raptum trepidè torquebat in hostem.
|| [399]
Et Orestis cadauer, Agamemnonis filius, octo cubitos in longitudinem dicitur
habuisse. Itaque Plinius scribit, omnes scriptores conqueri, hominum semper
imminui. Nam Vitruuius iustam hominis magnitudinem sex pedibus definit, cùm de
Romano pede ageret, qui ferè vncia, seu duodecima sui parte breuior est Gallico
pede: ex quo intelligitur Orestem pedes 12. aequauisse, si pes Graecorum par
fuerit pedi Romanorum. (???) Illud etiam
animaduersione dignum, quòd gradus cochlearum antiquarum à nostris hominibus
difficillimè scandi possunt: nec quisquam reperiatur, qui pyramidis AEgyptiacae,
eius quae maxima est, gradus conscendere possit, quae Architectorum illius
aetatis longitudinem, & nostrorum hominum arguunt breuitatem &
imbecillitatem: quae certè omnia sunt mundi senescentis, atque interituri
argumenta, praeter eas quas superius attulimus demonstrationes.
Th. Cur ad procreationem mares, praeter Verrem, senio propinqui aptiores sunt
iunioribus, contrà quàm in stirpibus fieri solet? M. An quia semen, quod in
iunioribus fluidum est, in prouectioribus stabilem habet hypostasin: Verres
autem senior difficilius emittit viscosissimum semen: est enim sanguis Procorum
pinguissimus, ac fibrarum plenissimus, ac multò magnis semen coctissimum: quo
fit, vt post triennium inutilis sit ad coitum: sed Scrofarum partus expectandi
sunt, quae ex Verro co̅ceperunt, priusquam castretur, aut occidatur, [400] alioquin abortum omnes paterentur: id enim
exploratissimum est, vt superiùs diximus: semina vero stirpium vetustiora
humorem radicalem amittunt.
Th. Cur in omni animantium genere, quo quaeque statu, aetate minor est, in eodem
genere, eo sapore iucundior est ac praestantior? vt Turtur Columbam, haec
Liuiam, Liuia Palumbam, Perdix minor rubicundam: item Bouem Ouis, halec minor
maiorem saporis suauitate, & alimenti praestantia vincit. Item in
hominum specie longiores à breuioribus ingenij excellentia superantur: vt
Scythae ab AEgyptiis, Germani ab Hispanis. M. Quoniam vis coacta, &
arctiùs co̅tracta, efficacior est, dilatata languescit: nam semina omnium
minima foecundissima sunt, atque ob id etiam Cerui, Lepores, Mures, Asini,
quibus cor natura grandius dedit, timidiores sunt: vt salis pugillum ad aquae
sextarium plus satis est, quod tamen in aquae dolio non percipitur: ac plena
liquore dolia fortiùs erumpunt. Ita quoque rapacibus bestiis corda minora data
sunt.
Th. Cur rapaces bestiae caeteris foedius olent? M. Quia carnibus ac sanguine
pascuntur: quo fit etiam, vt homines foetidissima egerant excreme̅ta, quia
bestiarum ac frugum infinita varietate viscera complent: & in humanis
cubilibus Cymices, teterrimi foetoris insecta, foedo sudorum & humani
haltitus vapore generantur, in stabulis Equorum nunquam. Quinetiam Sinatum
populi spirantibus Aquilonibus, Tartarorum cruda carne ac sanguine
vescentium, [401] foetores ventis delatos aegrè ferunt.
Item Leo stercus, vrinam, flatus ac sudores foedissimos emittit, non tantùm quia
diebus solùm alternis pascitur & rarissimè egerit, verumetiam quia febri
tertiana cruciatur.
Th. Cur voraciores sunt pisces, caeteris animantibus? M. Quia in salso &
aqueo elemento exigua vis est alimentorum: dulcibus enim natura sustentatur, sal
verò appetitum potiùs auget: quo fit, vt eorum quae minùs nutriant copia maiore
opus sit ad explendam satietatem.
Th. Cur caetera animantia putrescere incipiunt à visceribus, pisces verò à
capite? M. Putredinem auget excrementorum copia in visceribus terrestrium ac
volatilium, quae vix nulla est in piscibus, quibus tamen caput caeteris
animantibus grandius & capacius est cerebro penè vacuum, & aëre
plenum: origo verò putredinis est ab aëre, cùm in aqua nihil putrescat: est enim
inimica mollissimo animanti, aëris calefacti & omnia corrumpentis
natura: eo???ue celeriùs si aër Albae spinae, aut Naporum florentium odore
imbuatur: tunc enim pisces celerrimè corrumpuntur: ac proptereà Piscarii
mercatores, ac piscium vectores, quàm longissimè possunt ab Alba spina,
& Napis florentibus recedunt.
Th. Cur pisces proportione capita caeteris animantibus habent grandiora: cerebri
verò minimum? M. Quia in neruorum ac sensuum exiguitate, quanta est in piscibus,
inutilis esset copia cerebri: sed hiatus grandis, era??? ecessa [402] rius, ad pisces venandos ac vorandos.
Th. Cur piscibus omnibus, praeterquàm Delphino, fel indidit natura? cur etia̅
maius quàm caeteris animantibus proportione tributum est? M. Vt aqueus ac
frigidus humor calida bile co̅modiùs temperari possit, eoque magis, quo
minùs habent caloris, vt Anguillae.
Th. Cur Anguillarum cadauera nunquam superfluitant, cùm caetera decimo die ad
summum natare videamus? An quia carent vesica ventosa? M. Id fieri nequit, cùm
ostracoderma, ostracomalaca, ac terrestria cadauera nullam habeant vesicam: sed
quoniam Anguilla limola est, & ex limo, vel ex Anguillarum cadauere
procreata, idcirco in limo residet, neque enim genus illud coitu propagatur,
neque sexus discrimen vllum habet.
Th. Cur ex Anguillarum cadaueribus Anguillae gignuntur, cùm ex aliarum animantium
cadaueribus alia quaedam insecta nascantur? M. Id fe???rè commune est omni
animantium generi, vt ex suo cadauere, sanie, liquore, cineribus denique, simile
sibi gignat, quando natura generis propagationem ex coitu denegauit: sic enim ex
Ostreorum lacte vel humore, maritimis saxis ac rupibus superfuso, nascuntur
Ostrea: & aqua sola in qua coctae sint Anguillae, in limosam palustremue
aquam infusa, gignit Anguillas. Idem de Phoenicis auis Arabicae cineribus,
plerique Phoenicem nenouari tradunt.
Th. Cur aues nihil habent veneni, vt reptilia pleraque, & aquatilia
quaedam? M. An quia longiùs absunt à labe terrestri.
|| [403]
Th. Cur aues caeteras bestias visus & ingenii acumine superant? M. Quia
spirituosa subtilique essentia constant, caetera crassiore argumento sit leuitas
& agilitas ad volatum aptissima: solem etiam praeter nocturnas aues in
sublime aspectare consueuerunt, caeterae bestiae non item.
Th. Cur in omni anim antium genere foemina marem astutia, solertia, cupiditate,
auaritia, versutia, malitia, & ingenii docilitate ac memoria superat
(Arist. lib. 9. cap. 1. de hist. animal. nullam
affert rationem.): robore tamen, audacia, magnitudine corporis
& animi, praestantia ratiocinandi formae dignitate superatur? Id quidem
videre est in nid???icatione, quae ferè tota est foeminarum, in foetus
educatione ac tutela, in ciborum procuratione ac delectu, denique in
voluptatibus conquirendis ac fruendis? M. Quia cùm foeminae sint natura
ftigidiores matibus & sanguine tenuiore, etiam imbecilliores ac
timidiores esse necesse est: metus autem & imbecillitas in cura ac
tutela sui quemque retinet: hinc etiam sagacissimi & cordatissimi
Elephantes esse (Arist. lib. 2. c. 2 de histor. Anim.
& Plinius Elephan??? & catera ??? nimantia ingenio ac
prudentia praestare. quo fuerin??? sanguins frigidiore ac subtiliore.)
feruntur, quorum sanguinem frigidum esse Plinius tradit: & frigoris
impatientissimi: id autem sapientiae Magister, naturae venator &
contemplator, tribus verbis innuit, malitiam foeminarum incomparabilem esse,
quod in humano genere faciliùs, sed incommodo grauiore deprehenditur, eoque
magis si literas & negotia tractare coeperint.
Th. Qui fit igitur vt cerebrum duplo copiosius viris quàm mulieribus tribuatur?
cùm tamen à cerebro prudentia, iudicium, ac mem [404] oriae vis pendere videatur? M. Foeminarum magis propria est versutia
quàm prudentia: haec enim semper cum virtute coniuncta: illa virtutibus est
inimica. Nec tamen à cerebro versutia pendet, sed ab insita cui??? natura:
Serpentes (Genes. c. 2. v??? mus Se???pens
appellatur.) enim capur omnium bestiarum proportione ferè minimum habent:
& inter quadrupedes ipsa Vulpes, quae tamen nulli bestiarum versutia
cedere videntur.
Th. Cur omnia animantia gressum ac motum à dextris otdiuntur, & in
sinistra incumbunt (Arist. lib. 2. cap. 2. de histo
Animal. & Plinius in histor. natur.) ? M. Quia dextra sinistris
sunt potentiora? est autem dextra mundi pars ad Aquilones, vt suo loco
disseretur, & quies naturae congruens est in sinistrum latus, ac
trepidationis motus, subuecta mundi compage, altiùs à Septentrione inclinat,
& quasi decumbit in Austrum: ex quo fit vt somnia decumbentibus in
sinistram veriora videantur, vt naturae congruenti situ: inde manauit vetus illa
Diogenis, & Anaxagorae sententia, scilicet mundum in partem Australem
inclinauisse, vt Plurarchus (lib. 2. c. 8. de placitis
Philosop.) scribit: quae fuit Democriti, Empedoclis, &
Leucippi sententia: tametsi aliis atque aliis rationibus nitantur: sed quod
Aristoteles (lib. 4. c. 8. de part. animal.)
scribit, chelas Cancrorum dextras sinistris esse grandiores, falsum esse
experientia docet, quo magistro nullus doctior aut certior esse potest: saepius
tamen dextra grandior est, vt quae saepiùs exercetur.
Th. Cur omnium quadrupedum pedes anteriores posterioribus breuiores natura fecit?
M. Vt celeriùs ferantur. Ars etiam imitata na [405] rotas quadrigarum anteriores multò minores facit, vt motu posteriorum
ociùs impellantur: ac propterea Lepus omnes quadrupedes celeritate vincit,
quoniam pars a???ca posticis, ac pedes anteriores posterioribus triplo breuiores
sunt: inde fit, vt cum Lepus incedere non posset, aut currere, aut saltare
cogatur.
Th. Cur solidipedi bestiae fel & cornua, et inter cornigeras Ceruis ac
Damis fel natura negauit, vt Equis, Asinis, Camelis, Elephantis? M. Hic etiam
elucet Opificis sapientia, qui si iumentorum generi, quod ad hominum adiumenta
co̅diderat, bilem flauam ad iracundiam, & ad vim inferendam arma
dedisset, difficillimè, nec sine graui hominum inco̅modo manfuescere
potuissent: quippe ab intellectu, quo iracundia cohiberi possit, bestiae
deseruntur. Ceruis autem ac Damis, quibus homini vescendum erat, si fel sanguini
tenuissimo miscuisset, aut intemperies vitam illis ademisset, aut ferocissimas,
feritate ad bilem & iracundiam accedente, fecisset: haec igitur
rapacibus belluis, puta Leonibus, Lupis concessit.
Th. Cur Lupi ouile totum, quantumcunque sit, Vulpes item & Martes
Gallinaceorum genus, aut aliorum altilium, cùm tecta subire possunt, omninò
enecant? M. An vt copia sanguinis, cuius sunt auidissimae, expleantur? an verò
ad vltionem bestias suo generi inimicas appetu̅t? Certè vidimus
gallinaceorum capita plusquam septuaginta ab vna Marte, noctu momentò caesa:
& ouium capita amplius trecenta, [406] in agro
Biturigum, vnius Lupi dente occisa accepimus: id autem pastoribus tralatitium
est, totius gregis stragem à Lupo fieri, si stabula penetrare, aut quacumque vi
in ea irrumpere possit.
Th. Quid est quamobre̅ AEgyptus animantia omnis generis maxima gignit? M.
Certè quidem boues omnium maximas, Equos, A sinos, Capras etiam, quas Gazellas
vocant, & Oues adeò pingues, vt ex vnius cauda saepe libras adipis quin
quaginta exprimere soleant: quod ab aquae Nili foecunditate, & coeli
temperatissimi calore, fieri iudicandum est: vt etiam in India Orientali
contingere scriptores tradunt. Homines tamen pusilli sunt, quippe herbarum
pabulis minus quàm bruta vescuntur: & humore minus vtuntur: incrementum
enim ab humido & calido fieri co̅stat, ac propterea marinas belluas
terrestribus vastiores esse.
Th. Quae animantia inimicitias inter se exercent? M. Serpens cum homine, ac
potissimùm cum muliere, Canis cum Lupo, Orix cum Leone, Elephas cum Rhinocerote,
Equus cum Camelo, Crocodilus cum Ichneumone, Apis cum Rubeta, Miluus cum
Buteone, Alauda cum Carduele, Noctua cum Cornice, Sippe cum Aquila, AEgythus cum
Asino, Ophiomachus cum Vipera.
Th. Cur inimici nulla offensione accepta? M. Propter naturas inter se
discrepantes, vt ignis & aquae, quorum alterum ab altero interire
necesse est: & quemadmodum Apes è stirpibus mella, sic Rubetae venena
legunt: quaedam [407] non odio, sed ad praedam &
cibum petuntur, vt pisces ab Ardea: in quibusdam est antipathia, vt inter
Elephantum & Porcum, inter Equum & Lapidem, qui ab effectu
Taraxippe dictus est, qui non minus perturbat Equos, quàm Gallinacei vox
& conspectus Leonem: quoniam vtriusque audax est, & pugnae
cupida natura. Sed in eo labi mihi videtur (lib. 9. c.
???. de hist. an.) Aristoteles, quòd vni & eidem plura saepius
opposuit.
Th. Cur non plures vni hostes sunt? M. Si plura vni contraria essent, quia
pluribus vnus obsistere no̅ posset, natura dissolueretur: quippe ex
contrariis tota coalescit: inde fit vt vnum tantùm vni contrarium sit: praeterea
si duo vni contraria essent, duo simul eandem vim ac potestatem haberent, atque
isto modo in vnum & idem reciderent, aut alterum frustra existerer, quod
abhorret natura.
Th. Cur bestiae diuersissimi generis amicitias inrer se iungunt? M. Ceruus
& Attagen, Turdus ac Merula, Cenchramis & Coturnix, Perdix
& Dama amicitiam ac societatem tuentur, non propter vllam naturae
similitudinem, sed consuetudine & conuictu quodam: quae consuetudo
distrahit ab amore mutuo bestias, quae iisdem in locis ac sedibus versantur,
cibi ac venationis causa, vt Turtur cum Igraria, Calgulus cum Lybio, Miluus cum
Coruo, ac fortior imbecilliorem expellit. Quaedam tamen naturae dissimilitudine
odia exercent: vt Cornix Noctuae, Noctua Cornicis oua exedit: Luteus Turturem
necat, Pipo Ardeolam, AEsalus Vulturem, Grex Vireonem, Serpens homi [408] nem. Quod autem AEgithum & Florum
tantis odiis dissidere tradunt, vt alterius sanguis alteri misceri non possit,
fabulosum est. Caetera quae cibi causa quaeque bestia sibi venatur, nulla
antipanthia aut naturae contrarietas est: nam Lupus Ouem, Daman, Capream,
Onagrum: Vulpes Gallinas, Anseres, Columbas: Ardea piscium omne genus: Accipiter
Columbam, Turturem, Alaudas: Stellio Araneas, Muscas: non est igitur inimicus
Tauro, Asino, & Vulpi: nec Aquila Vulturi, & Olori: nec Spinus
& AEgythus Asino, vt Aristoteles scribit (lib.
9. c. 1. de hist. an.)
Th. Cur in omni genere animantium color est deterrimus (Theophrast. in lib. de hist. plant. & Virg. lib. 3. Georg.)
albis, tametsi ab omnibus ad venustatem expetitus? M. Id profectò perspicuum est
in hominibus, Capris, Bobus, Gallinaceis, Equis, nisi fuerit atra cutis sub
albis pilis, quod ab ore perspicitur, cuiusmodi sunt Hispani & Affricani
Equi albi, quorum cutis subter in atrum vergit: in albis igitur abundat humor
aqueus: quae ratio vim habet non solùm in animantibus, sed etiam in alba terra,
quae ab omnibus agricolis vituperatur: nigerrima non modò frugibus, verùm etiam
auri foecu̅da laudatur ab Homero. Ite̅ in albo Magnete, in Populo alba,
in alba Querquu, in Coralio albo, quae deteriora sunt: ac fieri potest, vt
Craeca vox , quae languidum significat, à Gallis vel
potiùs Gallograecis in eum sensum detorta sit: album enim dicimus blanc: Angli
verò eadem voce nigrum significant: certè in atris hominibus vis ingenij maior
inesse consueuit.
Th. Cur principio iussae sunt aquae volatilia, [409] &
aquatilia, terra, quadrupedes, caeteraque animantia promere: ad hominis verò
co̅formationem Creator sese accingens, quasi Angelos acciret, plurali voce
vsus est? M. An quia decuit hominem medium inter Angelos ac bestias vtriusque
naturae similitudine quadam deuincire, vt perpetua rerum conditarum series,
quasi quibusdam vinculis aptaretur. Id autem factum est, cum post operis tanti
molitionem, homo ex essentia coelesti ac terrestri conditus est, vt esset
communis nexus coelestium ac terrestrium rerum.
Th. Cur ex omni genere animantium solus homo reminiscitur? M. Ita quidem scribit
Aristoteles (lib. ??? c. ???. de histo.
???nim.), sed suae sententiae socium, opinor, habiturus est neminem. Cur
enim Hiru̅dines, Ciconiae, caeteraeque aues gregabiles ac fugaces, ab
extremis terrarum finibus ad oras consuetas & consueta domicilia
redirent, nisi reminiscentia praestarent? aut quomodo Canis Vlyssis vigesimo
pòst anno dominum redeuntem agnouisset? at ne domesticis quidem seruis cognitus
est. Apis etiam minimum animal, quod cerebri, cui memoriae vim tribuit
Aristoteles, nulla̅ partem habet, aluearia tamen repetit, etiam si
quatuordecim milliaribus; qua̅ta superficies est terrestris horizontis, ab
aluearibus discesserit.
Th. Cur homo mu̅di epitome, seu microcosmus: mundus verò , siue magnus homo appellatur? M. Nouum profectò nomen abs te, sed no̅ ineptè vsurpatum, quia
uterque vtriusque naturam refert: ita vt qui alterius vim &
coagmentationem tenuerit [410] vtrumque teneat, oportet.
(???). Th. Placetne igitur hominis fabricam,
bestiarum & Angelorum commune vinculum explicare? M. Placet profectò:
sed priùs de humano corpore quàm de anima disputandum est: tamet si Aristoreles
(lib. 1. de anima.), prius de anima quàm de
corpore quaerendum putat, Quoniam, inquit, anima corpore dignior est: qua quidem
ratione priùs, ac diuina, quàm physica explicanda
fuissent: contrà quàm Aristoteles ipse fecit. At corpus tempore prius est anima:
& à facilioribus auspicandum esse (lib. 1. c.
1. Phys.) confitetur. Est autem corporis disciplina multò facilior,
quàm mentis. Item domicilium mentis prius fabricatum est, quàm anima: pòst enim
quàm ex limo terrae coagmentatus esset, tunc primùm architectus in domicilio
mentem collocauit, & spiritum vitalem illi diuinitus afflauit. Postremò
cùm de caeteris animantibus disputatum sit: ac pleraque bestiarum &
hominum communia sint, quantum quidem ad hominis corpus attinet, prius est de
corpore quàm de anima disputandum.
Th. Quae cohaerentia est hominis ad mundum? M. Triplex mundi regio, scilicet
elementaris, aetherea, coelestis, triplicem hominis naturam denotant: hominum
viscera, & quaecunque subsunt preacordiis, regionem referunt
elementarem, in qua sola fit generatio & corruptio: ??? praecordia quae
vitali calore aestuant, diaphragmate à visceribus diuisa, aetheream regionem:
??? cerebrum verò coelestem, quae intelligibili natura constat.
|| [411]
Th. Cur non sit mundus intelligibilis coelesti superior? M. Haec quidem est eorum
sententia, qui coelestium corporum essentiam intelligibili natura constare non
putant: quorum errorem suo loco refutauimus. Quid autem supra coelum cogitari
potest, nisi Deus ipse, qui à mundi contagione remotissimus est, nec vllam
mu̅di partem facit: contrà verò nihil est in corpore, quod sit corporis
expers: quae postea diffusiùs explicabuntur.
Th. Quibus partibus constat corpus humanum? M. Ossibus, medullis, ligamentis,
cartilaginibus, neruis, tendonibus, musculis, venis, arteriis, renibus,
vasculis, spermaticis, vteribus, iliis, iecore, cystifelle, liene, ventriculo,
adipe, diaphragmate, vmbilico, corde, pulmonibus, cerebro, sensuum instrumentis,
humoribus quatuor, triplici spiritu, naturali, vitali, animali, cute, epidermio:
caetera sunt excrementa, tametsi suos habent vsus.
Th. Quid referunt ossa in microcosmo? M. Terram in macrocosmo, quae est veluti
fundamentum ac basis ipsius mundi: sic ossibus caetera membra nituntur, ossium
etiam appellatione veniunt dentes ipsi. (DENTET)
Th. Cur animantibus dentatis decidu̅t dentes, praeter molares? M. Lactei
decidunt, quia solidioribus cibis inutiles erant futuri: molares non sunt
caduci, quia non nisi puberibus exoriuntur: interdu̅ tamen ante
pubertate̅, id quod ingeniu̅ quidem acutum, & praematurum
significat, sed vitae breuioris, vt quae stirpes celeriùs florent, celerius
quoque caeteris tabescunt.
|| [412]
Th. Cur molares appellantur intellectuales? M. Arcanum illud est, vt infinita id
genus, ab Hebraeis acceptum: sic enim vocant, non quidem omnes molares, sed
geminos, qui maribus anno circiter 21. foe minis 18. agnascuntur: quoniam tunc
vis intelligendi & ardua capescendi accedit: Antea plerique se cruciant,
vt adolescentes rerum grauiorum capaces efficiant: ea quidem quae sensibus obuia
sunt, capient, vt Geometrica, Arithmetica, Musica, & quae in memoria
sola versantur, vt linguae, leges, poemata: rationes tamen legum ac scientiarum
non capient.
Th. Cur maribus plures dentes, quàm foeminis insunt? M. Id quidem non in
distinctè, vt Aristoteles (lib. 2. c. 3. de hist.
animal.) scribit, nec in omni animantium genere verum est, sed in
hominum genere, Equorum, Ouium, Porcorum, Caprarum: si efficientem causam
quaerimus, vis caloris, spirituum, ac roboris maior est in maribus: si finem,
copiosiore alimento mares egent, & tardiùs adolescunt, & diutius
viuunt: nam Equus anno sexto, Equa quinto accipit in crementum: Equo sunt dentes
quadraginta, & mense trigesimo bini sursum, totidem deorsum anteriores
mutantur: anno sequenti totidem, ac rursus sequente anno totidem, nisi castrati
fuerint. Inhumano genere dentes foeminis, non modò pauciores sunt, verùm etiam
imbecilliores: quo fit, vt eorum cura neglecta doloribus dentium acerbissimè
crucientur, vt viri articulotum morbis.
Th. Cur dentes sentiunt, cum caetera ossa [413] sensu careant?
M. Galenus (lib.???. de vsu partiu̅.) quidem
negat ossa sentire: Auenzoar (lib. 1. tractat. 9. c.
19.) sentire affirmat: Aristoteles modicum sensum habere (In libr. de part. Animal.) scribit: sed illud vna
distinctione definiri posse opinor, si dicamus ea ossa sentire quibus nerui
communicantur, vt dentes, quia non modo in radicibus dolores acutissimi
sentiuntur, sed etiam in eorum essentia stupor ex acerbo sapore statim
percipitur.
Th. Cur ossium fractura conglutinata quouis osse durior fit? M. Propter nodum à
medullis contractum, ut in arboribus vulneratis nodi fiunt in ipso vulnere
duriores: semper enim natura detrimentum vberius alimenti copia sarcire conatur,
(???)
Th. Quis est musculorum vsus? M. Ad morum, ad robur, ad ornamentum.
Th. Cur musculorum omnium capitibus, nerui à cerebro, vel à spinali medulla
prodeuntes inseruntur, aut certè non infrà musculi medium corpus, & in
fibras desinunt? M. Id naturae parens fecit ad sensum & motum
animantium: quia sine neruis, nec sentirent musculi, nec mouerentur voluntario
motu.
Th. Cur de viginti & octo musculis quibus caput mouetur, duodecim à tergo
caput attollunt, duo tantum anterius deorsum demittunt? M. An quia grauior pars
capitis prorsum vergit, nisi musculorum multitudine à tergo renitentium
attolleretur? an verò vt coelestium rerum contemplatione minus fatigaremur,
& à curis terrestribus ad diuina traheremur?
Th. Quis est vsus medullarum, cùm ossa so [414] lida
sine medullis stabiliora sint ac firmiora? M. Ad alimentum & incrementum
ossium, atque etiam ad coagmentationem si rumpantur: inde fit vt pedes &
crura iumentorum, quae illis ad perferenda onera solidiora quàm caeteris natura
dedit, semel fracta, curari nunquam possint.
Th. An vnius & eiusdem partis vsus multiplex esse potest? M. Quidni?
Neque enim lingua nobis ad sermonem tantùm, quo bestiae non egent, sed etiam ad
gustandos sapores, ad cibum suscipiendum, agitandum, dentibus subiiciendum,
deglutiendum ingerendum, egerendum, varias habet vtilitates.
Th. Quis sordium humanarum, vnguium, pilorum vsus esse potest? M. Capillos ad
ornamentum, ad colorem aequè ac frigus arcendum, natura dedit: barbam viris ad
dignitatem? sexus discrimen: in caeteris partibus pilos ad ea velanda quae minùs
honestè detecta fuissent, & ad sudores tergendos, vt supercilia,
& cilia ad arcenda ab oculis insecta: vngues item, excrementi genus, ad
digitos confirmandos, ad conterendum, ad discernendum, ad scalpendum, ad
minutissima colligenda, ad fidium pulsus: quinetiam auribus sordes ingessit
natura, vt bestiolae subeuntes meatus, quasi visco inhaerescerent.
Th. Cut natura nobilissi mas ac praestantissimas quasque partes abdidit in
profundissima loca, pulmones, inquam, cor, iecur, cerebrum? M. Vt ab
offensionibus essent tutiora: nam cerebrum tenui primùm, deinde dura meninge, [415] pòst etiam casside durissima, ac potissimùm in
sincipite & occipite: postremò cute densissima, silua capillorum
armauit: suturis tamen ita discreuit, vt exhalationes exitum aliquem reperirent:
cor item fortissimis vndequaque moenibus obsaepiuit, tum spina dorsi &
sterno impenetrabili costis etiam in transuersum ita collocatis, vt ictus ad ea
loca non nisi difficillimè penetrare possint, aut cor attingere, sed variis
anfractibus im pediantur.
Th. Cur pulmonibus quinque lobos natura dedit, & naturam mollissimam ac
spongiis similem? M. Vt illa raritas ac mollitudo assimilis spongiae esset
aptissima ad spiritum haurie̅dum: tum enim sese contrahunt aspirantes,
& in respiratione dilatant: lobi verò plures sunt, quaquauersum cor
complecteretur, & vt parte pulmonum laesa, vel marcescente, vt ferè fit,
caetera restarent integra, quae inflammato cordi aërem inspirarent ac
respirarent frigidiorem.
Th. Cur stomachum, iecur, lienem, renes, ilia, genitalia, caeteraque viscera
diaphragmate diuisa sunt à corde? M. Vt puriora ab excrementis &
fuligine praecordia vigerent, cor etiam singulari palliolo obduxit: praeterea
oportuit libidinem irascibili potestate inferiorem esse.
Th. Cur frigidissima est ac spongiosissima cerebri essentia, & homini
omnium copiosisimè proportione tributa? M. Vt spirituum vim maximam, maxime???ue
animanti sapientissimo necessariam, contineret, ac humore frigido, cordis
calorem contemperaret: caeteris verò animantibus quantu̅ motui ac sensui
sufficeret.
|| [416]
Th. Quae vtilitas est aëris & amarae bilis? M. Vt acrimonia &
amaritudo pungens obstructiones prohiberet, ac meatus reseraret ad egerenda
excrementa: ab eadem bile Lumbricorum ac Pediculorum examina prohibentur,
& viscosi humores discutiuntur: eadem homines ad prudentiam &
agendi alacriratem, iustamque aduersus consceleratos indignationem &
vltionem impellit.
Th. Cur atra bilis acida & acerba sanguini miscetur? M. Ad irritandum
appetitum: sine quo animantia fame peritura fuissent, & ad fluidos
humores, quasi glutinio quodam retinendos, & ad prolis propagationem:
Venus enim ab atrae bilis spuma excitatur, vt qui melancholia plus caeteris
abu̅dant, salaciores sint: postremò bilis atra celeres animorum motus
moderatur, & ad constantiam, rerum que sublimium contemplationem
inuitat.
Th. Cur pituita dulcis toto corpori sine receptaculis est infusa? M. Vt facilius
in sanguinem conuertatur: dulcibus enim alimur & sustentamur, &
vt bilis vtriusque acrimoniam, amaritudinem, & aciditatem atque ardores
contemperaret.
Th. Cur serum sanguinis, vrina, & salina resipiunt salem? M. Natura
sapienter rebus omnibus immiscuit salem, ne facilè putresca̅t: greges enim
pecorum vrinam salsissimam effundere videmus, & in omnes stirpes salem
infusum, qui cineribus percollatis aqua dulci superfusa, filtro collecta
& cocta, restat in fundo: ita fit vt sex sapores simplices humoribus
in [417] sint, amarus, inquam acidus, acerbus,
acris, salsus, dulcis.
Th. Cur renes quadrupedibus dati sint, cùm corum nullus sit vsus? M. Ita quidem
scribit (lib. 3. c. 7. de par. ani.)
Aristoteles, sed absurdè, cùm naturae maiestas in rebus omnibus adeo conspicua
sit, vt nihil cuiquam desit, aut supersit: neque enim aliter posset sanguinis
pars optima à sero separari ac seduci, & sanguis pro vrina purus
efflueret: nec seminis quoque praeparatio sine renibus fieri commodè posset:
aquatilibus verò & volatilibus denegati sunt renes: his quidem propter
plumarum copiam, in quas consumitur serum: illa propter seri & sanguinis
inopiam, quare nec vesica illis est attributa.
Th. Cur, quoties natura vas aliquod in animantibus diuidit, glandulam modicam
statuit? M. Vt id quod vacuum est, ad angulum compleatur molliore fulcimento,
quasi puluino, neoffensionem accipiat ab excrementis & humoribus, quae
in cauitatibus glandularum vacuis computruissent.
Th. Cur duo ventriculi auibus, quatuor pecori ruminanti, caeteris vnus tantum
datus est? M. Quia vel dentes anteriores su???sum nullos habent quae ruminant,
sed mandibulam gramina secantem: aut quae habent, à calore copioso deseruntur,
vt Cameli frigoris impatientissimi: aues autem & si calore abundant,
sunt tamen dentium expertes, itaque cibum, lapides, ossa, metalla non comminuta
deglutiunt, & conficiunt: praeterea quae ruminant herbis virentibus
pascuntur, quae ad lactis copiam as [418] sidua
coctione egere videntur.
Th. Cur interiora ventriculi lubrica sunt, exteriora villosis carunculis aspera:
ilia verò intus aspera, extrinsecus lubrica? M. Ne quid in stomacho haereret:
cibos autem ad coctionem in illis diutius retineri necesse fuit, ac plurimis
conuersionibus orbiculatis inuolui.
Th. Cur hominis quantaecunque sit aetatis ac magnitudinis ilia septies
longitudinem continent? longitudo verò hominis septies plantae pedis
magnitudinem? Cur item caetera intestina angusta sunt, coecum autem homnini
capacissimum est à natura tributum? M. Hoc quidem postremum perspicuum est, ne
scilicet ocyùs alimenta diffluerent, vt piscibus potissimùm rapacibus, quibus
ferè simplex est, rectum ac breue intestinum: quod homini ad honesta studia nato
in explebilem potus ac cibi auiditatem ingessisset, nec aluum continuè fluentem
cohibere potuisset. Illud autem de septenario, pertinet ad arcana naturae, quae
pulcherrima quaeque septenariis conclusit. Nam partus humanus in vtero
septimanis perficitur: deinde pueritia, adolescentia, iuuentus, virilis aetas,
declinatio, senectus septies septem annis concluduntur, & nouies septimo
ferè terminatur: (vide li. 4. Bodini de Republica cap.
2.) vt alibi disseruimus: septimus tamen ad mares pertinet, senarius
ad foeminas. Quare quod Seneca scribit, septimum quemque annum aetati notam
imprimere, de maribus tantùm interpretari oportet: vt si mas pubescat anno
quarto decimo, foemina anno duodecimo pubertatem attinget: si septies septimus
viro periculosus sit, [419] sexies sextus mulieri. Nam Seneca
de septimo tantùm scribit, Pythagoraeos secutus, qui septenarium, tempestiuum
numerum appellabant (Ita scribit Alex. Aphrodisiens.
lib. 1. Metaph.): nihil de senario. Obid etiam victurus infans
speratur, qui euasit septimum diem. Itaque diuina lex non nisi octauo die
circumcidi iussit, vt septimus dies mundi natalis interue???iret, quo die
sapientes Hebraei robur corporibus, ac vim animis maiorem tribui iudicant:
Graeci verò ipsa die septima nomen (Arist. lib. 7. c.
vl??? de hist. anim.) imponebant: Itali foeminis die octaua, maribus
die (Pl???arch. in Probl???) nona. Piscium autem
& insectorum omnium generationes menstruis lunae perficiuntur, cùm motus
huius planetae mundum elementarem quodammodo moderantis, septenariis
conficiatur. Minores aues excluduntur???bus septimanis, vt Gallinacei, Perdices,
Columbae: maiores quatuor septimanis, vt Pauones, Tetraones: quod etiam de
rapacibus auibus iudicandum relinquitur: fallitur enim (li. ???. c. ??? & li. 6. c. ??? de hist.
an.) Aristoteles, qui Aquilas & rapaces aues, & Pauones
diebus 30. excludi scribit, quae verò lunae menstruis non reguntur, senariis
ferè concludi solent, vt superiùs diximus pleraque animantia senario vitae anno
terminari: Apes etiam non modò sex annos vitam protrahere, sed etiam aluearia
sex angulari figura artificiosissimè commensurata, & figura
artificiosissimè commensurata, & Adamantes Arabicos sexangulo laeuore in
turbinem vtrin??? desinentes à natura fabricatos: sex item nec plura corpora
perfecta in natura esse posse: sed etiam metalla, sex sapores, sex colores
simplices, sex item sensus, sicommunis sensus includdatur, vt postea dice [420] mus: ipse???ue numerus senarius solus inter
digitos numeros perfectus est. Quod raptim admonendum híc putaui. vt
Aristotelis, ac Theophrasti opinio, quam à Pythagoraeis acceperu̅t, vt omnia
septenariis concluderent, minuatur: quae deinceps suis quaeque locis partem
explicabuntur, partem etiam explicata sunt: nam Hippocrates septenarios in
hominum tantum partu, & educatione, non item in caeteris animantibus
conquisiuit.
Th. Cur mulier quae marem concepit, colorem rubicundum, & maiorem quàm de
foemina prae se fert alacritatem? Cur item mouetur mas die quadragesimo, foemina
non nisi tertio mense? M. Hoc efficit calore, qui in maribus intentior est, quàm
in foeminis, qui non solum ad matres deriuatur, verum etiam accelerat motum: est
enim calor ad motum aptissimus, frigus ad quietem.
Th. Cur diuina lex iubet, matrem à partu masculi dies quadraginta sese in
purgatione sanguinis conunere, a partu verò foeminae, tres menses? M. Quia.
foemina carne ac sanguine concreta magis est, quàm masculus, qui penè totus ex
spiritibus & neruis conflatur, ac propterea validior est mater, quàm si
foeminam concepisset.
Th. Cur animantium salacissimus est homo? M. Causa efficiens est, quòd homini
plus est proportione melancholici sanguinis ac spirituosi, vnde spuma quae
lancinat hominem ac titiliat vehementius quàm caeteros animantes, praeter
Leporem, quem diximus solùm super [421] foetare, vt
esset rapacium animantium & hominum annona communis, qui etiam abundat
atra bile.
Th. Cur mulier quae non superfoetat, natura datum est etiam, vt grauida mares
admittat? M. Vt voluptatum illecebris ac blanditiis, non solùm ad propagationem,
sed etiam ad coniugis obsequium, amorem, & connubiorum societatem inuita
pertraheretur, quam alioqui breuissima voluptas pro tantis doloribus pariendi ac
partus educandi, retinere in ea societate diu non potuisset: atque in eo ipso
quod imperiti vitio muliebri tribuunt, elucet Conditoris sapientia: quia non
minor, atque etiam maior est: vtilitas soci???tatis tuendae quàm propagandae. Ac
proptereà leges (Christiani quidem permittu̅t,
Hebraei no̅??? item.) ciuiles permittunt mulieribus nubere, non
modò integris, sed etiam eunuchis, scilicet societatis tuendae causa.
Th. Cur marium robur est in renibus, foeminarum autem in vmbilico? M. Quoniam
viscera quae haerent vmbilico sunt foeminis ampliora, & capaciora quàm
maribus: vis etiam cupiditatis maior: renum verò musculi in maribus magis torosi
ac neruosi, ac totum corpus neruosius: cerebrum denique maribus multò copiosius
est, vnde neruorum origo.
Th. Cur hominum musculi & illia omento & adipe copiosa contecta
sunt? M. Adipis tegmen adiuuat coctionem, bilem vtrum??? temperat, frigus ab
animante nudo propellit. Addita est etiam cutis adeò densa, vt caetera animantia
priùs frigore quàm homines interire possint. Nam si homo velleribus, aut
pillorum, aut [422] plumarum copia conuestitus à natura
fuisset, quaestus esset vestimentorum innumerabilium delectum sibi fuisse
ademptum, ad ea commutanda pro locorum, ac temporum varietate &
opportunitate.
Th. Cur hominis, vel potius omnium animantium lingua vacat adipe? M. Ne adeps
linguae spongiosae meatus sua concretione obstruat, quò minus sapores discernere
possit, & c bos à venenis, vtiles ab inutilibus diiudicare: homini verò
ad eloquendum adeps vehementer obfuisset.
Th. At si homines nunquam loqui didicissent, nec macies liuguae sermonem
dedisset, nec adeps ademisset? M. Etiam si homines vnquam loqui didicissent, sed
a mutis nutricibus educati fuissent, nihilominus cùm adoleuissent, ac sui
similes vidissent, signis primum agere, vt peregrini inter se solent, deinde
vocem rumpere, ac sermones fingere necesse fuisset, tametsi non dubito linguam
natutalem, id est Hebraicam homini primùm à Deo tributam fuisse, qua res omnes
ex natura cuiusque appellauit. Postea linguarum artificiosè fictarum confusio se
cuta est, quae parum admodum à lingua illa naturali ac diuina traxere: quibus
tamen intelligitur homines etiam si loqui nunquam didicerint, sermones
nihilominus serere posse, nec à linguae volubilitate aut siccitate dari, nec à
pinguedine linguae adimi posse.
Th. Quid est adeps? M. Est sanguinis pars pingutor concreta: non quidem à
frigore, sed [423] à fibrarum copia, & humorum
crassitie, alioqui si à frigore concretam adipem diceremus, non tanta copia
pinguedinis viscera calidissima, & cor ipsum ardore semper exaestuans
adipis tegmine conuestitum esset.
Th. Cur cordi, stomacho, cystifelli, vesicae, matrici, multiplices sunt fibrae,
rectae, inquam, circulares, transuersae musculis verò simplices? M. Quia
musculorum motus singularis est ac simplex, iliorum verò multiplex: rectis
quidem fibris ingerunt & egerunt: omnibus autem inter se conspirantibus
ingesta retinent.
Th. Cur arteriae ac venae quae à corde & iecore ducuntur, multò sunt
angustiores, quàm quae deorsum feruntur, cùm tamen alimenti copia maiore ac
meliore opus sit thoraci, capiti, brachiis quàm reliquis inferioribus partibus?
M. Hoc ideo fit, vt angustioribus orificiis venarum & arteriatum sanguis
sursum violentiùs feratur ac vehementiùs: alioqui sua grauitate & copia
laxioribus vasculis deorsum relaberetur. Hocidem in salientibus artifices
imitantur: faciunt enim tubulorum angustissima orificia, qua saliunt aquae
sursum: laxiora qua deorsum: quo exemplo nullum facilius aut commodius est ad
corporis humani anatomen intelligendam: & cur meatus arteriarum ac
venarum, qua sursum feruntur, angustiores sunt.
Th. Cur meatus omnes ipsi??? ve̅triculi & ossa figuram habent
orbiculare̅, aut orbiculari proximam? M. Quia nec vllos habet anfractus,
& [424] omnium figurarum
(id est, aqualem a???bitum habentium.),
capacissima est orbicularis: ac praeterea mirabilem ad omnes figuras &
linearum sectiones vim habet ac naturam (Euclides lib.
3.).
Th. Cur omnes musculi rotundi, ouales, oblongi arteriis, neruis, ac venis
conuestiuntur? M. Vt spiritu triplici, animali, vitali, & naturali
muniantur.
Th. Cur omnes arteriae coniuges habent venas? M. Vt mutuis praesidiis facultates
naturales ac vitales sese tueantur.
Th. Num à corde origo est venarum, arteriarum ac neruorum? M. Ita quidem (lib. 3. c. 2. 3. 4. 5. de hist. anim. & lib. 2.
c. 10. de part. animal. & lib. 3. c. 4.) Aristoteles scripsit,
sed haec opinio Medicorum omnium summa consensione repudiata iacet: quia planè
compertum est a corde quidem arterias, à iecore venas, à cerebro neruos prodire.
Consimili errore putauit à corde sensuum omnium vim manare, cùm satis perspicuum
sit à cerebro neruos omnes deriuari, & oblaesa cerebri substantia,
sensuum vim ac neruorum laedi ac debilitari: vt iecoris facultate per hydropisim
laesa, sanguinis puritatem aquea substantia deleri.
Th. Cur homo solus sanguinem è naribus effundit, cùm sursum caput efferat,
caetera deorsum? M. Id non fit propter sanguinis tenuitatem, vt nonnulli putant,
est enim sanguis auium tenuior, & Hircorum ac Leonum multò calidior: sed
quia angustiffimum ac breuissimum collum, venas etiam & arterias, quae à
thorace sursum feruntur strictiores habet quam caetera animantia. Inde fit vt
sanguis sursum erum [425] pens violentiùs ad extrema
venarum orificia, sub tenuissima cute narium effluat. Accedit etiam sanguis
abundans in lato musculo, qui contegit vultum, qui caeteris animantibus deest.
Th. Cur vultus & aures pudore rubescunt, timore pallent? M. An quia
natura parens optima partibus afflictis succurrere conatur, sanguinis ac
spirituu̅ effusa largitione, vt in omnibus vulneribus facere solet? Aures
enim ac vultus laeduntur & affliguntur, quando contumelias &
probra audiunt, vident, sentiunt: at in metu, quoniam cor & intima
viscera vitam co̅tinent, natura primùm de cordis & visceru̅
salute sollicita, sanguinem reuocat ab extremis, & intrò cogit, quo fit,
vt exteriora membra à sanguine deserta pallescant.
Th. Cur solus homo auriculis non micat? M. Quia nullos habet in auriculis
musculos, vt caeterae animantes, quae sensus intimo auricularum motu testantur:
homini verò ac Simiae nihil necesse fuit, cùm vultus rubor in vtroque, risus,
rictus, motus oculorum, sensus intimos plus satis significent. Quod enim
Aristoteles (lib. 1. c. 11. de histor. animal.)
scribit, solùm hominem non micare, excipere debuit etiam Simiarum genus.
Th. Cur auris sinistra laesa faciliùs curatur quàm dextra? M. Non quia humidior
est, vt Aristoteles (lib. 32. ???. 7. Probl.)
scribit, sed quia minùs habent sanguinis sinistrae partes quàm dextrae, vbi
iecur est ac sanguinis officina, humore̅ largiùs transmittens: quo fit, vt
difficiliùs partes coire ac siccari possint. Eadem ratione vires &
arbores resiniferae caesae difficiliùs conglutinantur, [426] quia plus habent humoris ad partem accisam continuè fluentis, quàm caeterae
stirpes: est etiam auris dextra plenior excrementis quàm sinistra.
Th. Cur aures & oculos duplices animantibus natura dedit? cum luscus
multò clariùs videat quàm vtroque oculo praediti, qui vt acutiùs intueri
possint, alterum concludere & collineare solent? M. Duplex sensuum vis
efficacior quidem est in vnum coacta: sed optimus naturae Artifex sapienter
casibus animantium prospexit, vt alterutro oculo, vel aurium sensotio corrupto,
alterius ope vteretur: sic etiam cerebrum duplex effecit, & quasi
macerie quadam dextra diuisit à sinistris, vt altera corrupta restaret, altera
integra: renes quoque ac testiculos duplices, interdum etiam triplices adiecit:
vnde Graecis appellantur.
Th. Cur matrix, intestina, tunicae, vesica, ventriculus, viscera, cutis ipsa,
motum voluntarium non habent, cùm tame̅ neruosa substantia constent? M. Quia
musculis quibus ad motus voluntarios vtimur, vacant: putà oculos huc illuc
agitando, quod sine musculis fieri non potest.
Th. Cur septem musculi ad oculoru̅ motum & septem circulares tunicae
circa cristallinum globulum? M. An vt itidem à colorum varietate efficerent, ac
septem planetarum luminibus circa terrestrem globu̅ in macrocosmo
responderent? Est enim alterum alterius exemplar. Nam vt caeterarum animantium
oculis vna, duae, trésve tunicae ad summum sufficiunt: sic hominibus quoque
sufficere potuissent.
|| [427]
Th. Cur oculi primum in animalibus inchoantur, ac postremò perficiuntur? M. Quia
nullum membrum tot partibus constat, nec quicquam admirabilius natura fabricata
est: inde fit etiam, vt morbis centum ac viginti oculus affici possit.
Th. Cur oculi ad Austrum nigrescunt, ad Aquilones albescunt, in media regione
flauescunt, aut varii sunt? M. An quia bilis atra copiosior est ad Austrum,
pituita ad Aquilones, flaua bilis in media regione. In quo etiam perspicitur
Opificis sapie̅tia, qui caesios oculos obscuris regionibus, quales sunt sub
Arcto, quos tenebrae iuuant, lux officit visui: nigros conspicuis ac lucentibus
terris, vt in Affrica perpetuis solibus illustrata, rarissimis nubibus conrecta.
Etenim animantibus nocturnis, Felibus, inquam, Noctuis, & iis quae
dicuntur Nyctalopes, oculi sunt caesii, vt salicis frondes auersae, ac noctu
clarius qu??? interdiu vident, & ad lucem hebescunt: contra quam iis
accidit qui oculis nigricant. Ex quo planum fit (lib.
??? de gener. Animal.) Aristotelem falli, cùm scribit nigros oculos
fieri ab bumoris copia, cùm nihil AEthiope siccius, nihil humidius Gothis fieri
possit.
Th. Cur occidentales Indi colorem luteum citra AEquatore̅, & Cydonio
malo consimilem referunt: in promontorio Bonae spei, ad extremas oras Affricae,
planè atrum: ad ripas Argentei fluminis, castaneum: ad Hispalim, ca̅didum,
cùm tamen vltra citraque Aequatorem aequidistent? M. Propter regi???num
dissimile temperamentum, quod vel mo̅tibus, vel collibus, vel [428] planitie, vel imbrium aut ventorum varietate mutatur.
Th. Cur homines ad A ustrum glabri, ad Aquilones pillosissimi sunt? M. Efficiens
causa in Australibus est siccitas & calor extrinsecus adueniens: in
Aquilonaribus calidum humidum interiùs & fluida cutis. Inde quo??? fluxa
& copiosa coma, quae praeter decus, vsum habet ad frigora Septentrionis
prohibenda.
Th. Cur homines nudi aut tenuissimè vestiti vrgente frigore caput super genua
manibus complexa, ac modicè deducta locant? M. An vt aues suauiùs conquieturae
caput subter alam dextram condunt; hunc enim pullorum situm in ouo esse diximus:
sic homo suae originis statum quem habuit in vtero imitatur? est autem huiusmodi
situs hominis in vtero triplicati: quo in statu sese composuit ter maximus
Helias, abiectissimae hominum conditionis memor, vt coelum quatuor ferè annos
retentis imbribus conclusum, votis ita conceptis aperiret (lib. 4. Regum.): quae certè conditio in vtero
mirabilis, superbos ab arrogantia reuocare deberet.
Th. Cur in reliquis animantibus si mas & foemina in eodem vtero
concipiantur ac simul nascantur, vterque viuere solet: in hominum genere si
gemini vtriusque sexus nati sint, foemina vix vnquam, viuere potest, licet mares
concepti seorsum saepius moriantur, ac difficiliùs educari possint quàm
foeminae? M. An quia masculi calidiores ac viuaciores vberiùs ac melius
attrahunt alimentum, quàm foeminae? An quia natura praestantissimum quicque ac
opti [429] mum prius curare solet? Inde fit
etiam vt iis qui à diuturno morbo conualuerunt, etiam si caetera membra sint
robustiora, tibiae tamen sunt imbecilliores, quia quasi serui post dominos
pascuntur & nutriuntur. Fit tamen vt quibusdam annis foeminae tantùm,
quibusdam mares tantùm moriantur.
Th. Cur nutrices quae assiduè suguntur, maiorem lactis copiam praebent, vbera
verò quae non suguntur, exarescunt? M. Eadem ratio est in fontibus ac puteis,
qui continuè hauriuntur, & in sanguinis ac mucoris emissione, quia
natura modis omnibus ea quae sibi sunt erepta, sarcire conatur: quin etiam
infans cùm auiam vetulam siccissimam, mortua matre, sugere, tandem lac mulsit,
eo???ue nutritus est abundè in oppido Hami Verornanduorum, quod mirum videri non
debet, si verum est quod Aristoteles (lib 3. cap. 20.
de hist. animal.) scribit, viros etiam vberibus assiduo suctu copiam
lactis effudisse: quod verum sit: necne affirmare non ausim.
Th. Cur mulier duos, tresve lactis sestarios, quamdiu nutrit, ex vberibus
quotidie elicere potest sine dolore aut lipothymia: sanguinis verò tantundem,
nec ab illa, at ne ab homin??? quide̅ robustissimo educi vel vno die, sine
mortis periculo potest? cùm tamen lac nihil sit aliud (Gale. lib. 10. ca. 3. de simpl.) quàm purissimus sanguis, materia
pingui serosa & caseali constans? M. Hîc subsisto, nec aliud, quàm
naturae parentem Opt. Max. admirari possum. Tametsi enim sanguinis fons mulieri
datus est, vt me̅struae purgationes indica̅t, quae in lac mutantur: si
quis tamen secta vena [430] sestarium, aut quid amplius
malieri detraxerit, ad extremam lipothymiam adiget, aut necem: neque enim verum
est, quod (lib. 4. c. ???. de genet. anim.)
Aristoteles scribit, nec tempore debito lac viuiparis deesse, nec post
educationem foetus superesse, cùm post biennium ablactato partu, fontes lactis
& copia supersit ad aliorum educationem, quandiu elicere voles ac
sugere.
Th. Cur quoties lac mammas & papillas nutricum lancinat & pungit,
tunc infantes eiulantur? M. Id quidem assidua experientia sic compertum est, vt
nutrices statim ad infantulos redeant, cùm vellicationem papillarum sentiunt:
vel quia quo tempore infantulus coctionem perfecit, eodem momento nutricis vbera
complentur: vel quia salutaris genius infantis, nutricem officij admonet
leuissima vellicatione: quod verius mihi videtur: quoniam interdum citiùs,
interdum tardiùs eiulatus ingeminantur, nec semper est idem nutricis &
infantis status.
Finis Libritertij.
|| [431]
NATVRAE
THEATRVM.
LIBER IIII.
De Anima.
THEORVS.
QVONIAM de humani corporis partibus, quae maxima sui parte caeteris animantibus
ferè co̅m???nes sunt, disseruisti: restat, opinor, de Anima disputatio, quam
ad naturae scientiam pertinere plerique non putant. M. Cùm anima sit forma
naturalis, vt quidem perspicuum est in stirpibus ac bestiis, profectò ad naturae
contemplationem spectar. Sed quia humanam alterius generis esse Philosophi ferè
omnes agnoscunt, plerique etiam extrinsecus aduenire, & ab hominis
corpore segregari, ipsi???ue cadaueri superstitem esse, non modò probabilibus,
sed etia̅ necessariis ad assentiendum [432] argumetis
confirmant, ea ratio fecit, vt Themistius (In lib de
anima, Aristot. lib. 1. de par. anima. ambigit: disputatione̅ tamen de
anima priore̅ esse scribit: quia prae stat corpor???, qua ratione
Metaphysica pri??? qua̅ Physica tractari debuissent.) doctrinam de
anima mediam, naturales inter ac diuinas esse arbitraretur: si tamen omnis anima
ta̅tisper corpus animantum viuit, forma naturalis est, ad naturae
inspectionem & considerationem pertinere planum est: multò magis igitur
si humana cadaueri superstes corporea quadam essentia constat.
Th. Cur animae definitio tam obscura ac perplexa ab omnibus videtur? M. Quia quod
non est per sese, definiri non potest: anima verò quatenus forma naturalis,
nullam ex sese hypostasim habet, nec nisi relatione definitur: vt si quaeratur
quid sit tectu̅, nihil aliud responderi possit, quàm domus operculum, aut
extremam aedium perfectionem: quae definitio perit non solùm ruina domus, verum
etiam detracto ex aedibus operculo: quia non amplius definietur rectum domus
operculum, sed prisma ex lignis ac tegulis coagmentatum: sic Animae definitio
alia est, cùm animati corporis partem facit, alia cùm est à corpore segregata,
si modò habet per se hypostasim, vt mens humana: stirpium verò ac bestiarum
anima, perinde vt forma domus, aut fenestrae, perit aedium ruina. Omnes enim
formas naturales interitu subiecti planè interire tradit Aristoteles, humanam
tamen excepisse videtur: cùm (lib. 12. Metaphys.)
quasdam non interire affirmat.
Th. Cedo igitur Animae definitionem? M. Si qua dari potest, profectò forma
substantialis est viuificans, quia non modò stirpium & animantium, sed
etiam hominum aequè co̅munis, [433] eft, & quae
mentes etiam cadaueribus superstites complectatur.
Th. Cùm sit haec definitio generis, demus animam stirpium, & animantium,
dum tantisper viuunt, esse formam substantialem viuificantem: quî tamen fieri
potest, vt mens humana cadaueri superstes sit, forma viuificans, cùm ampliùs
ipsum cadauer modo nullo viuificet? nihil enim viuit: vt est apud (lib. 3. cap. 12. de anima.) Aristotelem, quod non
sit anima vegetali praeditum: at forma segregata nihil amplius viuificat nec
vegetatur: non est igitur forma viuens aut viuificans. M. Si Aristotelis ratio
probabilis esset, ne Deus quidem viuens sine corpore, & prima omnium
causa viuificans omnibúsque spirantibus naturis vitam impertiens, sine vegetali
vita viueret: absurdum est consequens, omnium Philosophorum summa consensione,
ergo antecedens: quando magis si anima cadaueri superstes corporeum quiddam
habet, quod abipsa viuificatur? sed id suo loco disseretur.
Th. Cur antiquorum definitiones non sequamur? M. Quia de duabus alterum fieri
potest, vt earum nulla alterum non potest, vt plus vna vera sit: sunt autem
definitiones non pauciores viginti, non solùm verbis, verumetiam reipsa
discrepantes.
Th. Nónne plures eiusdem rei definitiones tradi possunt? M. Vnius rei vna
definitio, nec plus vna esse potest (lib. 6.
Topic.): nam si plures essent reipsa discrepantes, earum nulla cum re
definita conuerteretur: id quod necesse est in vera definitione, quae solam rei
essentiam complectatur: [434] nec tamen vlla ferè definitio
tam stabilis est, quae subuerti non possit, quia rem definitam omni ex parte
exaequare non potest.
Th. Vt igitur optimae definitionis delectum habeamus, placétne singulas suis
ponderibus examinare? M. Aristoteles quidem duodecim definitiones ab antiquis
allatas refellere non dubitauit, vt faciliùs est falsum denotare, quàm verum
prodere, suam tamen posteritati non probauit.
Th. Cedo Aristotelis definitionem? M. Entelechia corporis naturalis (lib. 1. de Anima) organici potestate vitam
habentis. Entelechiam autem (In verbo .) Hesichius & Plutarchus (in placitis Philos???phor.)
, id est, vt Budaeus, actu̅ interpretantur.
Simplicius verò, Themistius, Alexander Aphrodisiensis ,
vel , quod Hermolaus Barbarus vertit, perfectihabiam.
Philoponus verò dici putat, ,
id est, comprehensio perfectae vnionis: sed orthographia non patitur hanc
interpretationem Philoponi. Est autem Aristoteli vsitatum obscurioribus obscura
implicare. Dicitur tamen libellum de Anima scripsisse apertiùs ad Eudemum (Plutarch. in Op???ul.) qui temporum iniuria
concidit.
Th. Cur non Latinorum interpretationem sequamur, vt anima sit actus corporis
naturalis potestate vitam habentis? M. Quia non potest vna res simul actus esse
& potentia, mouens & motus, causa & effectus, ratione
eiusde̅, quae incommoda vt Ammonius (lib. 1. de
Anima.) declinaret, Anima̅ ipsius actus causam efficientem
appellauit, no̅ autem actum, & ab Aristotele defecit.
|| [435]
Th. Cur ita? M. Quoniam vita ipsa est actus animae, non anima, vt visio &
intellectio animae actiones sunt, non autem anima ipsa.
Th. Quid si Themistium ac Simplicium sequamur qui
perfectionis adeptionem appellant? M. Non leuiora exhac quàm ex illa
interpretatione incommoda sequuntur.
Th. Curita? M. Quoniam haec, perinde vt illa interpretatio, mortales efficit
hominum mentes: nam si anima perfectio est, aut actus corporis naturalis sine
corpore esse non poterit? item sine organo corporeo nihil intelliget: contra
quam tamen Aristoteles (li. I. cap. 3. de
Anima.) alibi scribit: siquis tamen arbitretur animam sine organo corporeo
nihil intelligere, & ab humano corpore segregatam habere corpoream
quamdam naturam, non propterea tamen haec Aristotelis definitio sibi constaret.
Th. Cur non? M. Quia definitionem oportet ab essentia propria, non à corporis
habitu ac relatione pendere: neque ex aliena perfectione, sed ac ipsius rei
natura peti. Qui autem definit Animam corporis organici perfectionem, nihil quod
animae proprium sit definit, sed corporis. Item copora naturalia, quae animam
habent, ac vitam ducunt sine vllis organis, sentiunt etiam ac mouentur, vt
spongiae, pollicipedes, vrticae marinae: est enim organum, vt definit Alexander,
quod partes diuersas habet, quae propria facultate funguntur. Praeterea
intellectus patibilis non est extrema hominis perfectio, cùm adeptio intellectus
agentis longè praestantior sit, & in qua lamblichus, Auer [426] roes, Academici humanam foelicitatem ac
perfectionem collocarunt, nec omnibus, sed paucis admodum tribui tradunt, ex
ipsius Democriti opinione. Postremò absurdum est, quòd animam in sola potestate,
non etiam in actu ipso viuendi posuit, qua si dormientes non viuerent: sic enim
Aristoteles ipse ac Themistius potestate̅ illam interpretantur, cùm
tame̅ actu vitam ac spirabile caelum ducant, vigeant, (Arist. lib 2. c. I. quë Themistius sequitur.)
nutriantur: alioqui viuos simul ac mortuos esse oporteret: accedit quòd stirpes,
quibus anima cum beluis communis est, non dormiunt, semper tamen actu viuunt.
Th. Edam si iure explosa sit Aristotelis definitio, attamen definitio
illageneris, scilicet, animam esse formam viuificantem, non fatis explicat
differentias animae stirpium, bestiarum, & hominum. M. Anima stirpium
est, quae vitam vegetalem largicur: anima bestiarum est, quae cum vegetatione
sensum & motum tribuit.
Th. Quid est Anima humana? M. Quae vegetalem, sensualem, & intellectualem
vitam largitur. Et quem admodum in numeris maior minorem, & pentagonus
tetragonum, hic trigonum, trigonus circularem complectitur: sic in formis
naturalibus simplicissima est, quasi circulus dans essentiam rei, quae per sese
substat in natura, vt aqua: deinde ea forma quae ex pluribus elementis existit,
vt lapis: tum ea quae praeter elementorum coagmentationem vita quoque praedita
sunt, vt stupes: sequuntur quae praeter vegetationem sentiunt, vt bestiae:
hoc [ 437 ] amplius homini tributum est, vt intellectu
polleat. Aristoteles tamen animam humana̅ comparat circulo, qui tetragonum,
& trigonum continet, sed nulla probabili ratione, cùm circularis figura
sit omnium simplicissima, quae simplicissimo corpori debetur: at hominis anima
multiplex est, quae caeteras complectitur stirpium ac bestiarum: non contrà.
Th. Cur hominis definitioni rationem adimis? M. Ea intellectu continetur, sed
quoniam Democritus (Anaxagoram ac Demoncritum rationem
bestiis dedisse scribit Aristot. lib. I. de Anima.) Anaxagoras,
Plutarchus (Plutarch. in libr. ), Porphirius (In lic. Idemquo que scribit AElianus in lib. de histor.
Anim.), Stoici, rationem bestiis inesse certissimis demonstrationibus
se docuisse iactant, ídque pluribus libris in eam sententiam editis: proptereà
intellectum adieci, vt homines à belluis, quas eodem rationis vinculo sociarunt,
hac differentia seiungamus.
Th. Nónne aequiùs esset belluas ab hominibus ratione, homines ab Angelis
intellectu, segregare, cùm bestiae hominibus satis ipso sensu ac motu
coniungantur? M. Ita quidem plerique (Albertus Magn.
tom. 2.) iudicant fieri oportere: sed non prospiciunt isto modo
intellectum hominibus extorqueri: cùm tamen nihil tam proprium sit hominis quàm
praestantia intellectus, qui si hominibus eripiatur, nihis à belluis, nisi
figura, differant: ac propterea disertè admonemur (P???l. 49.), Ne fiamus consimiles Equis, ac Mulis, qui vacant
intellectu.
Th. Cur non definiamus Anima̅ principium viuendi, sentiendi, intelligendi? M.
Haec Aristotelis est altera definitio, quae in hominem tantulum conuenit: ac
oportet definitionem [ 438 ] generis stirpes etiam, &
animantia bruta complecti. Hoc etiam habet incommodi, si homini tribuatur, quòd
nihil dici potest principium intelligendi ac viuendi praeter naturae parentem, à
quo vno vitam, sensum, intellectum arripuimus, hausimus, expressimus, &
cuius vnius beneficio, sentimus, mouemur, ac sumus.
Th. Cur Anima non sit aër, aut aqua, cùm spiritu praecluso, vel exsiccato humore
animal intereat? M. Harum definitionem altera fuit Diogenis, altera Alcmaeonis:
quaru̅ alterutram falsam esse oportet, vt superiùs dictu̅ est, vnius rei
vnam esse definitionem: quamquam si Animam aëris vel aquae substantia
definiamus, non erit totu̅ corpus animatum, quia pleraq; membra vacant aëre,
vacant humore. Praeterea corpu??? à corpore, id est, humore̅ ab aëre,
& carnem ab vtroq; penetrari oporteret: quod natura ferre nullo modo
potest. Adhaec stirpes nihil spirant, vt nec animantium pars maxima: &
vt viui no̅ possit sine humore, no̅ tame̅ proptereà anima̅
humore poti??? qua̅ terra definire oporteret.
Th. Cur non definiatur Anima, id sine quo viui non potest? M. Quia sine cerebro,
sine iecore, sine corde viuere non possumus: at ne quidem sine bile vtraque, aut
pituita: quas tamen partes nemo dixerit animas esse: nec stirpes sine aqua
viuere possunt.
Th. Cur Animam non definiamus quattuor eleme̅torum temperiem: cùm ex ea
co̅temperatione animi mores co̅stitui,
dissolui videamus? M. Fuit illa quide̅ Empedoclis primu̅, deinde Timaei,
pòst etia̅ Galeni sente̅tia (Arist li I. de
anima c. 2. & Galen. in l. bell. quod animi mores temperiem cor
poris sequan tur.) quam [ 439 ] tribus (Arist li 4. de partib. animal li. 2. de generat.
& lib 2. de partibus ani mal.) locis Aristoteles comprobasse
videtur: vno loco (Lib. I. c. 2. de Anima.)
tamen improbasse, vt quid de anima sentiret apud se constituere nullo modo
potuerit: vt neque Galenus, qui se dubitare (Lib. 2.
c. 5. de causis symptom. & lib. 3. c. 6. de locis affectis.
& li. 15. de vsu partium. & in lib. de foetus form. ca. 22.
& Co̅ment. 5. lib. 6 Epidemion.) scribit, sitne anima
hominis diuersa ab humorum, aut quattuor qualitatum temperatione, vt caeteras
formas esse putat (Lib. I. de Elementis.): quia
diuinius quiddam in homine agnoscit, id???ue plurimis in locis. Haec tamen
opinio de temperamento humorum euerti facilè potest, quia cùm sit qualitas
mutabilis, abesse potest sine interitu subiecti, siue temperatio illa humorum
sit ad iustitiam, vt Galenus loquitur, siue ad pondus, id est Geometrica vel
Arithmetica proportione: quoniam paulo momento vtraque mutatur, vt animal mox
humidius, mox siccius, mox frigidius, mox etiam calidius sit: itaque dissoluta
illa aequabili temperie, animal interire oporteret. Praetereà si animam temperie
qualitatum definiamus, nihil aliud esse quàm accidens confiteri oportet, imò
accidens accidentis: quia qualitates sunt accidentia, temperatio qualitatum
accidens erit accidentis. Item lapides, metalla, caeteráque fossilia, quae
quattuor qualitatum temperatione constant, animata erunt. Quinetiam ista ratione
animatum corpus conflare licebit, si quis aquam feruentissimam luto gelu
concreto superfuderit: sic enim habiturus est temperationem quattuor qualitatum,
etiam ad pondus, scilicet, terrae summa̅ siccitate̅, ignis summa̅
caliditatem, aquae summa̅ humiditatem, aëris summam frigiditatem: quae cùm
absurdissima sint, & illa ex quibus haec sequuntur.
|| [440 ]
Th. Cur Anima non sit ignis, cùm omnibus animantibus insit igneus vigor, quod
calidum innatum vocant? M. Sic Democritus & Leucippus animam
definiebant, & ignibus atomos copulabant: sedignis sine aquae
temperatione no̅ tam viuificaret quàm occideret. Captiosum tamen est, quod
(lib. I. cap. 2. de Anima.) Aristoteles hanc
opinionem refellit, Quoniam, inquit, si anima esset ignis, sursum raperet
corpora animata: sed terrea moles & aquea suo pondere leuitatem ignea m
prohiberent.
Th. Nónne satis est animum mouendi potestate definire? M. Omne (s sic Arist. scribit lib. 3. de Anima.) ferè
animam motu, cognitione, & incorporea substantia definiunt, sed neque
cognitio stirpibus congruit, & pleraque inanima mouent, vt magnes
ferrum, paleas succinum, & medicamenta (quae
bilem eaucunt. aut fugant.)
vel, vt alii volunt, , Neque
enim verum est quod Thales Milesius posuit, Magnetem animatum esse, quia trahit
ferrum, cùm etiam auulsae & ariditate siccissimae radices trahendi vim
habeant, ac mouendi. Quae ratio fecit, vt Plotinus (in
lib. de Anima.) nihil exanime esse affirmaret, & cum
animantibus inanima confunderet.
Th. Cur Anima non sit sanguis? M. Haec Critiae definitio est, sed neque
stirpibus, neque exanguibus bestiis congruit: & animantia saepissimè
sine vlla sanguinis effusione exanimantur.
Th. Quae sunt Animae vires? M. Tam multiplices ac variae, quàm corporis animati
membra: multae quidem sunt in stirpibus & cuiusque singularis quaedam
vis est, plures etiam in bestiis, quamplurimae in hominibus, putà vi [441] uendi,, mouendi, appetendi, congerendi,
ingerendi, digerendi, egerendi, gignendi, sentiendi, phantasmata concipiendi,
opinandi, ratiocina̅di, diuidendi, componendi, contemplandi, liberè
assentiendi, reminiscendi: denique singularum corporis animati partium
singulares sunt quaedam facultates, putà oculi videndi: auris audiendi: linguae
gustandi, loquendi, sanguinis nutrie̅di: atque idem de reliquis iudicium
est: quae omnes facultates ab eadem Anima perinde vt ab eodem fonte varii
salientes ac tubuli oriuntur: vel vt ab eadem pomi forma color, odor, sapor,
figura, vis soluendi, refrigerandi, nutriendi. Actiones verò partim sunt animae
solius propriae, partim totius animalis: partim etiam à corpore incipiunt,
& in animam desinunt, vt sonus: partim verò incipiunt, ab anima
& in corpus desinunt, vt perturbationes, & aegritudines, animam
primò, deinde corpus sui contagione labefactant: co̅trà verò morbi corpus
primùm, deinde animum affligunt: communia vtriusque sunt voluptas &
dolor.
Th. Ego vegetalem, sensualem, & intellectualem, aut animas esse, aut
certè animae partes esse didic eram? M. In eo quidem errore plerique versantur:
si tamen partes esse demus, caeteras quoque facultates quas diximus, &
alias penè innumerabiles animae partes esse (Arist. eo
vtitur argumento lib 3. c. 9. de anima.) confitendum sit. Cur enim
potius sentiendi vis pars erit animae quàm appetendi, quàm reminiscendi, quàm
gignendi, quàm voluntatis ipsius, quae in anima dominatum habet? Illud etiam
absurdum sequeretur, quòd anima sectio [442] nem
admitteret in partes: quarum autem animarum, siue animae partium potestas est ac
facultas, earundem actiones proprias esse necesse (lib.
2. de. Anima.) est.
Th. Nónne anima diuisionem & partitionem admittit? M. Diuiditur quidem vt
genus in species: partitionem verò quae totius est in partes recipere nullo modo
potest, cùm animata corpora sint heterogenea: id est dissimilium partium: ac
tametsi homogenea corpora partitionem recipiunt materiae ac formae, vt aqua,
terra: non tamen propriè partitio formarum dicitur, cum vnaquaeque particula
terrae, aut aquae formam integram habeat, non partem: vt ex vna forma plures
existant: at fieri potest, vt ex vna anima plures animae nascantur: partitio
tamen animae corporis animati fieri nequit: vt neque corpus vllum naturale
formae partem habere, parte altera carere potest.
Th. At videmus stirpium ac serpentium partes sectas seorsum à toto viuere,
moueri, sentire, quod fieri non posse videtur, nisi anima partitionem admittat?
M. In sectis animantibus aequè ac stirpibus vis animalis inest, scilicet in
reliquiis fibrarum ac neruorum, quae spirituum & caloris ope paululum
vigent, vt etiam stirpium taleae, germina, surculi, stipites, cortices auulsi
vim seminalem retinent, perinde vt emissa sagitta motum tamdiu retinet, quantae
sunt vires iaculantis: sin putemus stirpium partibus auulsis animam inesse, vt
(lib. I. ??? 15. de Anima.) Aristoteles
scribit, semen quoque animatum vel animal esse confitendum erit, ac multò veriùs
quàm sur [ 443] culum, qui breui tabescit nisi
inseratur: idem tamen (lib. I. ca 2. de Anima.)
Aristoteles, sui immemor, magistrum Platonem coarguit, quòd semen animatum esse
diceret, & paruu̅ animal appellaret: quo quidem concesso, seminibus
ipsis animantium ac stirpium sensus inesset ac motus.
Th. Num Anima ipsa mouetur? M. Mouet quidem, sed non mouetur: corpus autem
mouetur, nec mouet, nisi ab anima priùs commonueatur. Dicitur tamen anima ad
ipsius corporis motum moueri, vt gubernator à naui quam mouet, idque .
Th. Habétne Anima mouendi principium à seipsa? M. Ita quidem Aristoteles scribit,
sed principiò demonstrauimus, nihil à seipso mouendi principium habere, quod non
sit aeternum, ac per sese ita existat, vt originis suae principium alteri non
debeat, vt est prima causa.
Th. Demus animam mouendi principium habere à prima causa, aut à consequentibus
causis, cur igitur seipsam & corpus non mouebit? M. Quia nihil à seipso
mouetur, sed alius semper est motor à mobili (li. 7.
Phys. & li. 5. & 9. Metaphysic.), vel secundum
naturam, vel secundum subiectum. Ex quo intelligitur Platonis (in Pnadene.) demonstrationem, de qua tamen
Academici gloriantur, in paralogismo versari: is enim vt animos sempiternos esse
probaret, Quod, inquit, à seipso mouetur, semper mouetur, quod semper mouetur
aeternu̅ est: igitur quod mouetur a seipso aeternum sit oportet. Quae
demonstratio si veris antecede̅tibus niteretur, non modò mentes hominum
sempiternas, sed [ 444 ] etiam aeternas esse necessariò
probaret. Nihil autem aeternum elle praeter primam causam (lib. I.) superiùs demonstratum est: Deus tamen nec
per se, nec per alium moueri potest: nam si mobilis, vel etiam vlla ratione
mutabilis esset, nec aeternus, nec sempiternus suapte natura diceretur: multò
minùs anima moueretur à seipsa. Ex quo intelligitur Proculum, Hermiam, &
Syrianum Academicos, qui Platonis dictum ad humanas mentes tantùm pertinere
putant, non minùs falli quàm Possidoniu̅ qui de mu̅di tantùm anima
locutum Platonem arbitratur: aut quàm Picum Mirandulanum: qui ex Numenii
& Plotini sententia de omni genere animarum scripsit.
Th. Demus animam non moueri à seipsa, nisi , quid
prohibet quin sit principium mouendi corporis? M. Est quidem causa intrinseca
mouendi corporis, non tamen principium: haec enim appellatio vni Deo debetur,
nec causa illa intrinseca per sese mouendi potestatem habet, vt Aristoteles
putat, quod superiùs refutatum est: falsum etiam est (lib. 3. cap. 9. de Anima.), quod scribit, animam sensualem non
mouere: quoniam, inquit, pleraque animantia sensum habent quae non mouentur:
nullum enim vllius anima̅tis exemplum protulit: cùm etiam spongiae quae non
sunt anima̅tia perfecta, sed solum Z , moueantur,
ac sese contrahunt quoties apprehenduntur, aut secantur: quinetiam stirpes
ipsae, quae tantùm vegetantur, à loco humili ad sublimem sese promouent,
& attrahunt ab radicibus in caudices, ramos, folia, fructus, suae [445] naturae congruentia alimenta, eáque digerunt,
& accipiunt vsquequaque incrementum, quod sine motu fieri non potest.
Th. Si Anima siue belluarum, siue hominum non mouetur, consequens est, nec
gaudere, nec moerere, nec irasci, nec laetari: hoc tamen absurdum videtur: cùm
saepius rerum terribilium sola cogitatio mentes & animos ita concutiat,
vt totum corpus atque etiam capilli horrore ipso rigeant, totúsque vultus
colorem mutet? M. Alteratio quidem est, siue quae ab
anima deriuatur in partes organicas, vt cùm dicimus appetitum irae aut libidinis
hominem commouere: sic anima mouet, non tamen mouetur: neque enim decolor
vultus, aut sanguinis efferuescentia in praecordiis, aut capillorum horror, aut
stridor dentium à cogitatione profectus, arguu̅t animam moueri, sed potiùs
mouere: eius autem motionis causa duplex est, vna quidem naturalis, quae non
pendet à voluntate, vt cordis & arteriarum motus, ipsiúsque iecoris ac
venarum, semnus, vigilia, somnia, coctio, distributio alimenti, incrementum:
altera voluntaria est, vt musculorum & mentis actionum: vtriusque tamen
motionis causae propiores quaedam sunt, vt musculi, nerui, calor innatus:
quaedam remotiores, vt praesentia amici, aut aspectus inimici, aut vltionis, aut
voluptatis fruendae appetitus.
Th. Cùm animae facultates illae sint accidentia, & ex his facultatibus
Anima existat, sequitur Animam ex accidentibus conflari? M. Diximus animam esse
formam viuificantem: si [446] forma est, accide̅s esse
nequit: quia nullum accidens essentiam rebus tribuere potest, vt superiùs
demonstratum est: anima autem ex facultatibus cognoscitur, facultates autem ex
actionibus, non est igitur anima vis aut facultas, nec vita quia actus est
animae: & quemadmodu̅ esse & agere differunt: sic essentia
differt ab actu, vt potentia ab operatione, causa ab effectu, substantia ab
accidente. Nec probare possum (in position.)
Ioannis Pici sententiam, qui animae facultates appellat accidentia in homine, in
Angelis verò essentiam: nam oporteret ista ratione accidentia mutatione subiecti
mutari in substa̅tias, quo nihil magis incongruum dici potest.
Th. Eadem tamen est (in libr. de spiritu &
anima.) Augustini opinio: is enim scribit, animam suam ipsius vim
esse? M. Rationibus oportet non autoritate disserere: si enim animae facultas
cum anima ipsa eadem sit, sensus & intellectus, imo substantia &
accide̅s vnum & idem erunt: quoniam quae vni sunt, eadem inter se
sunt eadem: absurdum est consequens, ergo antecedens. Absurdiùs etiam ex ea
sententia sequeretur id, quod posuit Dicaearchus (apud
Ciceronem in Tusculanis.), nihil aliud esse animam quàm vim per
rotu̅ corpus diffusam, quae pereat interitu subiecti, quod omnium
accidentium co̅mune est. Atq; haec opinionu̅ discrepantia plerosque
impulit (Scot. lib. 2. sent & Proculus in lib.
de Anima & daemone.) vt animae vires medias inter
substa̅tiam & accide̅s collocarent: sed eade̅ ratione
oportuisset praedicamentum quoddam medium conquirere inter substa̅tiam
& accidens. At si quid medium cogitari potest inter substa̅tiam
& accidens, profectò aut quantitas est, aut nihil [447] omnino: quantitas autem ab animae substantia differt longissimo
interuallo.
Th. Satis explicatum est quantùm distet animae facultas ab actione, &
vtraque ab anima: sed non intelligo, quid sensoria instrumenta à sensibus, quid
item sensus à sensione, & vtraq; ab animae viribus differant? M. Anima
quidem forma est animati corporis: oculus sensorium instrumentum: videndi
facultas, est qualitas animae in sita: visio est actio animae sua potestate
vtentis, & oculi organo: nix subiectum, visibile sua, vel aliena, vel
vtraque luce illustratum: ex his omnibus constat visus: idem iudicium est de
reliquis sensibus.
T. Quid igitur voluit (lib. I. de Anima.)
Aristoteles, cùm diceret, si oculus esset animal, visus esset anima? M. Perinde
est ac si quis diceret, vitam hominis esse animam, aut aedificium esse
architectu̅: vt igitur vita est actus animae, non anima ipsa: sic visio est
actio animae, non esslentia.
Th. Quid est sensio? M. Est apprehensio delati obiecti in sensum, quod quidem si
sensui congruit, voluptatem: sin aduersatur, dolorem infert: & vt
sensibile mouet sensum: ita sensus phantasiam, haec appetitum, appetitus
voluntatem, voluntas intellectum: & quo plus differt sensus ab
intellectu, eò plus sensio distat ab intellectione.
Th. Nónne stirpibus quoque sensus inest? M. Plato, Plotinus, Picus Mirandulanus,
Galenus in ea sententia fuêre (Galen. in lib. de
substant. natural. ait Platonem in ea senten. fuisse. & Plotin. c.
2. libr. quid sit benè viuere. Picus Mitan. dul. c. 6. li. I. in
Heptaplurn): sed naturae consensus quidam potiùs dici debet, quàm sensus,
qui doloris & voluptatis semper comes est, quae à [448] plantis procul absunt: sed metaphoricè dicimus plantas humore, vel
sole, vel aprico laetari, & vites clauiculis adminicula conquirere,
eáque complecti libentissimè ac tenacissimè.
Th. Priusquam de intellectione disseratur, explica, si placet: sensuum omnium, ac
sensibilium vim & naturam, & quae cuiusque sensus obiecta sint?
M. Sensibilium obiectorum quaedam propria sunt, quaedam communia: propria
dicuntur (lib. 2. de Anima.) quae primò ac per
sese: communia verò quae cum alio, percipiuntur.
Th. Quid est sensus? M. Est facultas ab animali spiritu diffusa, organo sensorio
intercede̅te, quo sensibilia percipiuntur.
Th. Quot sunt sensus? M. Sex, visus, auditus, olfactus, gustus, tactus, &
sensus communis: nam in hoc sensu communi constituendo Academici (Plato in Theaeteto.), ac Peripatetici (Arist. lib. 2. c. 3. de anim.) consentiunt.
Th. Quid est obiectum primum cuiusque sensus? M. Nihil aliud est, quàm proprium
obiectum: hoc est, illud sensibile quod sensui primùm occurrit, non quod illi
exaequatur, vt no̅nulli putant, & si enim oculus percipit numerum,
motum, colorem, pondus in aequilibrio, figuram, quietem, crassum, gracile,
situm, dista̅tiam, asperitatem, laeuorem, separationem, vmbram,
magnitudiuem, lucem: lux tame̅ primum est oculi obiectum, quia nihil omnino
sine luce percipere potest, ac ne colores quidem.
Th. Quid est lux? M. Est qualitas quae à lucido corpore manans obscuta illustrat,
si à corpore radios reflectente rerminata fuerit: differt autem à splendore, qui
perspicuis corporibus [449] inest, quod lux à corpore reflexa
videri potest, splendor sine luce non potest: nisi fortasse in Cincindela vel
Lampyride, & squamis, ossibusve piscium, aut lignorum putrium obiectu,
quibus praeter splendorem, lux inest: lux autem prima, quibusdam appellatur
lumen: secunda verò, quae fit à reflexione & minùs illustrat quàm prima,
propriè lux appellatur.
Th. Cur lucem, vt videatur à corpore radios reflectente, terminari putas
oportere? M. Quia insi lux corpore solidiore quàm sit aër terminaretur, videri
non posset, nisi in ipso corpore lucido: neque enim vmbra terrae efficit
quominùs videamus nocte, sed quia radii solis recti sunt, & in coelum
recti feruntur, longissimè vltra pyramidem vmbrae terrae, nec vllum corpus
solidum reperiunt quo terminari possint: nam si radius solis per obscurissimae
domus foramina duo penetraret sine reflexione solidioris corporis, nulla
illustratio domus fieri posset, nec quicquam aspici: sed quia lunae corpus aëre
solidius est & globosum, solis luce̅ recipere ??? ecesse est, ac si
corpus aliud solidum, putà tellus in orbe lunari situm esset, perinde à nobis
noctu videretur vt Luna: sed radios non ita reflecteret, vt Luna, propter sui
maiorem obscuritatem: ac nisi tot ac tantis interuallorum spatiis stellae, à
terra distarent, aut non longiùs abessent quàm luna, forsitan nullas noctes
perciperemus.
Th. Nonne lux corporea quaedam substantia est? M. Ita plerique arbitrantur, sed
falluntur ipsi: nam si lux esset huiusmodi, aërem fugaret, nec animantibus
interdiu, aut nocte lucida spi [450] rare liceret, aut
certè corpora sese mutuò penetrarent.
Th. Cùm igitur lux, seu lumen sit primum visus obiectum, quidnam à colore
differt? M. Lux semper comes est colotis, sine candidi, siue crocei, siue
rubentis: nam sine luce caeteri colores inuisibiles essent: color autem est
qualitas corpori cohaerens, quae illustrata, visam afficit.
Th. Cur color non definiatur actus perspicui corporis terminati, vel vt
Pythagoraei ? M. Hae definitiones Aristotelis
& Pythagorae subsistere nequeunt? quia colores non minùs sunt intra
corpora quàm in corporum superficie: praetereà color trans corpora diaphana
intus videtur alius quam in superficie: item perspicuitas terminati corporis non
efficit colorem: cùm etiam in densissimis tenebris colores non definant esse
colores, nec vlla sit in atro colore perspicuitas, sed potiùs obscuritas.
Postremò colorem actum esse nemo sanae mentis confiteri velit, verùm actum ab
ipsius animae facultate, oculorum ac radiorum ope vtentis.
Th. Quid est radius? M. Est lucida qualitas à corpore lucenti emissa: lucidum
autem est non modò luminosum, sed etiam splendidum: neque tamen admittendum est,
omne corpus radios habere (lib. I. pro. positio. 27
perspectiuae comunis.), vt quibusdam videtur.
Th. Cur color viridis noctu caeruleus apparet? Nam in eo vel sensuum, vel animae
arguitur impotentia. M. Noctis obscuritas, eam quae est in viridi colore diluto
perspicuitatem minuit: si [451] enim lanam glasto, id est,
caeruleo seu Veneto colore infectam, flauo colore tinxeris, color viridis
exurget: & caeruleus lapis si teratur oleo, quod ferè semper flauescit,
viridis color apparebit. Lapis tamen Perosa, quem nos Turcicum vocamus, si
adulteratus non sit, etiam noctucaeruleum colorem tuetur, alioqui viridis
apparet: purpura verò alium atque alium colorem prae se fert ad solem, ad lunam,
ad lucernam, vti plus minusve lucis apparet: aut oculorum vis, vel imbecillitas
varietatem illam affert.
Th. Num visio fit radiorum ab oculis proiectione? M. Hic (Plato in Timaeo Alkindus de aspectibus contra
doctrina̅ perspectiuae co̅munis.) error inueteratus, de
radiorum ab oculis emissione, Empedoclem, Platonem, Academicos fefellit, cùm
dicerent nullum corpus visibile totum simul videri: ac saepè disiunctis radiis
oculorum, res duplices apparere. Et quidem si diuidatur oculus ab oculo, ita vt
alter deorsum, alter sursum aspiciat, non vna fit visio, sed duplex: sed nihil
obstat quo minus disiuncta visione res aequè duplices appareant rerum visibilium
ab oculis receptione ac emissione radiorum, quasi specula sint oculi qui res
obiectas recipiant. Quid autem absurdius, quàm in vniuersum coeleste
hemisphaerium ab oculis emitti radiorum vim infinitam, idque momento vsque ad
sydera, & ab illis eodem momento ad oculos reflecti? Item si radiorum
proiectione ab oculis visio fieret, neque lux solis, neque candor niuium oculis
nocerent: quae ipsa tamen saepè inferunt coecitatem: quod satis est argumenti
visionem fieri, non.
|| [452]
Th. Qui fit igitur, vt Feles ac Noctuae in obscurissima caligine videant, quod
etiam Tiberio Caesari & Caio Mario contigisse proditum (Tra̅quil lus in Ty berio. Plutarch. in Mario
& in Sym posiacis decade 5. Probl. 7.) est, & iis qui
Nyctalopes vocantur: cùm ce: cur teret? neque enim aliter malefici sent? M.
Quaedam lux inest in oculis proxima quaeque modicè collustrans, praesertim si
lucis & spirituum copia (Alexand. Aphrod. lib.
I. Problem. 67.) maior est, vt in quibusda̅ animalibus: sic
Cincindela seu Lampyris, ac multò etiam magis Scarabaeus Americus sua luce in
obscurissimis tenebris proxima loca perspicua faciunt radiorum ac lucis
emissione: sunt etiam oculi splendentes ab ignea & aquea natura: inde
fit vt cominus proxima quaeque Feles ac Noctuae videant, lucis oculorum
adiumento, non tamen eminus. Lip
Th. Cur igitur ardentia specula caeteris coloribus res infectas facilè
accendu̅t, candidissimas verò non nisi longissimo temporis interuallo,
& ardentissimo sole? M. Non fit illud quidem sine radiorum solarium in
formam conoidem coeuntium proiectione, siue à speculo solido fiat reflexio, siue
à diaphano penetratio: & vt [453] tere à senes eminus
intuentur, vt coni extremitas acutior fiat in re obiecta. Ridiculum tamen est
quod (in Meteo.) Aristoteles de Antipheronte
scribit, qui in aëre nubilo suam imaginem cerneret: idem quoque Vitellio socio
scribit contigisse: cùm spectra daemonum intuerentur, vt alibi disseruimus:
alioquin omnibus hebescente visu in aëre nubilo, imagines consimiles apparerent.
Th. Cur solis aspectus, ac multò magis etiam reflexio oculorum in pelui, aut
concauo speculo ferri splendentis coecitatem infert: si tamen triplicato vitro
nitidissimo, ac densiore in aqua atramento infecta conspiciatur, oculos iuuat ac
visum fouet? M. Quia omne obiectum sensibile ac sensum laedit, mo delectat. At
radij in concauo speculo vel pelui multiplicantur, & in conoidem reflexi
violentissimè oculos feriunt, & vrunt perinde vt ignis admotus: igitur
solis splendorem primùm intueri oportet in terra, deinde obiectu nubium, post
etiam trans corpus diaphanum valdè solidum vel multiplex, aut vitro viridi: tunc
enim iuuat ac fouet visum leuis radiorum ad oculos appulsus: Eclipses tamen
solis in aqua, atramento confusa, praestat intueri: aut co̅clusis fenestris,
ac foramine obliquo pugione vel subula facto, facillimè sine vllo visus periculo
solis eclipsim intueri licebit.
Th. Si visus fit sine radiorum ab oculis emissione, passiuus est non actiuus. M.
Ita quidem scribit (Lib. 2. de. Anima. & lib.
3. c. 4.) Aristoteles, nec visum modò, verum [454] etiam sensus omnes passiuos esse: quod quidem admittendum
putem, si est obiectum sensibile, quàm vt sensus sira̅ vim exercere possit,
vt cùm sol ferit oculum sine corpore diaphano: alioqui sensus semper actiuus
est: (Lib. 3. c. 4. Me???or, & lib. 2. ca. 8.
de coelo vi sum esse actiuu̅ scribit. Ide̅ tamen lib. 2. c. 7. de.
nima hoc im probat. & sect. 31. proble. 12.) quamquam
Aristoteles à seipso discrepans, sensum modò actiuum, modò passiuum vocat: non
ea tamen quam adhibuimus distinctione.
Th. Clarius si placet explica? M. Si sentire est agere, sensio est actio: verum
illud, hoc igitur. Eadem ratione si videre est agere, visio est actio, quae ab
agente anima inter cedente organo sensorio deriuatur: neque verò minus agit
anima, cùm videt, audit, gustar, olfacit, quàm cùm intelligit: atqui (Lib. I. c. 3. de ani. & lib. 6. Ethi. &
lib. 10. & lib. 4. Metaph.) Aristoteles ipse scribit, animan
agere, cùm intelligit: quinetiam irasci, gaudere, laetari, appellat actiones
animi in organa corporea: si ergo intelligere, irasci, laetari est agere,
intellectio est actio: ac multò magis sensio est actio. Vtrum autem intellectio
sit acito nécne suo loco disseretur: nunc satis est, quòd ex hypothesi
Aristotelis constat, sensionem esse actionem.
Th. Idem tamen Aristoteles intellectum pati scribit, cùm pha̅tasmata recipit
à sensibus, at propterea intellectum patibilem appellari? M. Galenus (Lib. 7. de Platonis & Hippoc. decretis.)
Aristotelem inconstantiae coarguit, quòd anceps ac dubius modò ait, modô negat.
De intellectu patibili postea disseretur: nunc satis est intelligi per naturam
fieri non posse, vt sensus à re sensibili patiatur, & agat in animam,
quando ad illam sensibilia phantasmata defert, cùm tota vis sentiendi &
intelligendi, ac mo [455] tus omnes ab agente
& mouente anima proficiscantur. Hoc enim Aristoteles pro decreto posuit
(Lib 8. Phys.) vno loco, omnibus intell
gentiis commune esse non pati à materialbus: consequens enim esset à
terrestribus coelestia, superiora ab inferioribus, animata ab inanimatis pati ac
perfici.
Th. Si concedamus visum esse actiuum, nec tamen ab oculis radios emitti, sed
imagines in oculos, velut in specula recipi, an eadem scientia futura est
opticorum de radiis rectis, reflexis, & refractis? M. Eadem omnino,
& iisdem demonstrationibus constabit, si demus receptione imaginum, non
radiorum emissione visionem fieri, perinde vt nauigantibus vi bésque domúsque
recedunt. Nam autor perspectiuae communis, iisdem demonstrationibus vtitur,
quibus Academici, Alkindus, caeteri, qui visum fieri putant radiorum ab oculis
proiectione: tametsi sola imaginum receptione fieri asseuerat: quae sententia
cum superioribus argumentis probata videtur, tum verò confirmari potest ex eo,
quòd rei sensibilis imago in oculorum pupilla planè exptessa cernitur, quam
propterea Hebraei acutissimi appellant (Homu̅cionem voca̅t. quia hominis intue??? tis
in alte tus oculum sp???cies ce???ratur perquam exigua.). Hoc etiam
argumentum non minùs efficax est, quòd scilicet anima extra corpus sentiret, si
visio fieret radiorum emissione, non receptione imaginum: aut certè oporteret
radium ab oculis ad res visibiles proficisci, ab his rursum ad oculos reflecti,
quod absurdum est, cùm visus fiat penè momento. Quemadmodum igitur non priùs
auditio fit, quàm aër tintinabulu̅ auris ac [456] neruum
auditus feriat, etiam si percussio eminus facta antecesserit: ita visio nunquam
fit, nisi recepta in oculis imagine, & attentione animae ad visibile
obiectum: neque enim Lepus, aut Leo, ac multò minus Cancri, Gammari, Locustae
cùm apertis oculis dormiunt, oculis obiecta vident: at ne illi quidem qui aut
sublimia contemplantur, aut quid aliud meditantur oculis subiectas res
intuentur: quia nullus ab anima motus aut actus ad sensorium proficiscitur
instrumentum. Idem iudicandum relinquitur de olfactu, gustu, tactu, à quibus res
sensibiles non ante percipiuntur quàm odor neruos olfactus, sapor linguam
imbuat: illud etiam magis perspicuum fit, si quis speculum cylindroides pensile
collocarit in cubiculo tenebroso, conclusis fenestris, extra verò statuatur
larua, sic tamen vt in fenestra sit aliqua rimula per quam radij à larua in
speculum irrumpant: imago laruae extra cubiculum positae intra cubiculum
cernetur in aëre pendula: quod fieri nullo modo posset, si radij ab oculo
prodirent, aut si visus esset actiuus, non passiuus.
Th. Cur ab oculo turris extremitas in speculum cadens non apparet speculum
intuentibus, nisi in vno ac certo quodam loco, is qui aspicit constituatur? M.
Id non modò in speculis, verumetiam in radiis luminarium, quae ab aqua in
parietem reflectuntur, no̅ in totum parietem, sed vno tantùm in loco
reflexio fit: cuius ratio est, quòd radius incidens semper efficit angulum
aequalem reflexo: vt etiam pila in planam superficiem proiecta, efficit
angulum [457] incide̅stem reflexo aequalem: putà sit
pila a. angulus incidentiae 6. angulus verò reflexionis c planu̅ fit
vtrumque angulum b. c. incidentem & reflexum aequales effe.
Th. Curita? M. Quoniam recta linea, cadens in rectam vel circularem, angulos ad
verticem necessariò facit aequales: siergo reflectatur radius solido corporis
obiectu, eundem situm retinere oportet: est enim angulus a. aequalis angulo c.
item angulus b. aequalis (id planu̅ fit ex
ptoposit. 15. libr. I. Euclid. Geometr.) angulo d. cùm recta linea in
rectam cadat. Atque hoc etiam argumento speculi (in quo turris extremitas vno
ta̅tum loco videtur) planum fit, visum receptione fieri: & cur voce
à corpore solido fracta reddatur (Aristor. sectio. 11.
Prob. 23. & 51 Plin. lib. 2. cap. 45.) similis: in quo
Aristoteles ambigere videtur, cùm tamen vtriusque ratio sit eadem.
Th. Curfulgura priùs videntur, quàm exaudiantur tonitrua, cùm tamen haec
antecedant illa? M. Quoniam oculi quasi specula lucida momento rerum visibilium
eminus obiectas imagines recipiunt: aures non priùs sonus recipiunt quàm aurium
tintinabula feriantur.
Th. Quid est sonus? M. Est strepitus ab aliquo ad aliquid per aliquid delatus: vt
qui fit à caedente ad id quod caeditur, interiecto inter vtraque aëris
interuallo.
|| [458]
Th. Didiceram sonum esse percussione̅ duorum corporum leuium nec mollium,
aëre medio inter vtraque intercedente ad aures delato. M. Haec quidem est (Lib. 3. de anima c. 8.) Aristotelis definitio,
quae vna sui parte deficit, altera verò abundat. Quid enim metallo grauius? quid
magis sonorum? quid item nube mollius? huius tamen fragore scribit Aristoteles
tonitrua cieri: quod superius (Lib. 2.) falsum
esse demonstratum est. Postremò sonus fieri potest etiam si non audiatur: item
sine aeris ope, alioqui pisces non audirent, qui tamen acutissimo pollent
auditu, vt etiamnum Aristoteles (Lib. 4. c. 8 de hist.
anim.) confitetur, & experientia piscatorum planum facit, quia
non modò aquarum lenissimos contactus, sed etiam susurros, voces, harmoniam
exaudiunt, & ad Symonis vocem Delphines proximi ad littus accedunt, vt
saepissimè piscatores experiuntur.
Th. Quid est vox? M. Est sonus ab animali pulmonum ac spirituum vi impulsus.
Th. Quî fit vt soni mox suauissimi, mox harmonia dis repante ingratissimi
percipiantur? M. A congrua sonorum inter se contemperatione: cùm verò propter
misceri non possunt, certamen vocum existit, vtra
subiens aures victoriam adipiscatur.
Th. Cur qui breuissimis co̅centuum sectionibus, ac interuallis delectantur,
saepissimè insaniunt? M. Quia rapidissimi soni animos huc illuc distrahunt, ac
de tranquillitate deturbant: contrà verò furiosi saepe grauibus modulis ac
spondaeis ad sanitatem perducuntur.
Th. Cur qui harmonia suauiore capiuntur, [459] fiunt
humaniores? M. Quia voluptas quae à sensibus ad animos altius penetrat,
barbariem fugat ac feritatem: at nulla voluptas à sensibus accepta altius animis
insidet, quàm quae ab harmonia suaui percipitur. Et quemadmodu̅ medicina
mentis aegritudines purgato corpore curat: sic Musica corporis morbos, curata
mente, sanat: ac propterea veteres eundem Apollinem Musices ac Medicinae
principem fecerunt. Caererae voluptates ferè in ipso corpore acquiescunt, ac
potissimùm quae à tactu & gustu percipiuntur.
Th. Quodnam est gustus obiectum? M. Sapor, cuius iudex est lingua, nec saporis
tantùm, sed etiam tactus ipsius.
Th. Quot sunt sapores? M. Sex quidem simplices, nec plures admittit (Lib. 1. c. 50 simplic.) Galen. scilicet, dulcis,
amarus, acris, acidus, salsus, acerbus: caeteri aut misti sunt ex simplicibus,
aut dulcium appellatione continentur. Nam quòd (Lib.
2. c. 10. de anima.) Aristoteles in libris de Anima octo sapores
fingit, facilè ex ipsius Galeni rationibus refelli potest, cùm austerum siue
astringens sit acerbum, acutum verò acidum sit: Theophrastus (Lib. 6. c. 10. de caus. plant.) ab Aristotele
dissentiens octo enumerat, scilicet, dulce, pingue, austerum, acerbum, acidum,
acre, amarum, salsum: cùm tamen dulce sit pingue, austerum verò acerbum. Quod
autem Aristoteles amarum salso complectitur, sensibus ipsis, non rationibus est
refellendus, perinde vt si diceret, ignem esse frigidum. Sed nec (Lib. 6. c. 3. & lib. 4. c. 6. de cau.
plant.) Theophrastus quidem in sua sententia permansit: nam alibi tradit
septem tantum esse sapores, [460] septem odores, septem
colores quos tamen no̅ enumerat, sed Pythagoraeos secutus est, qui
septenariis omnia co̅cludebant: quam opinionem superiore libro refutauimus.
Sex enim colores, sex sapores, sex consonantias, sex sensus, sex corpora
perfecta, sex metalla, nec plures esse constat.
Th. Cur in laryngibus vulnerati saepe, saepe quoque amittunt? M. Equidem no̅
sine admiratione spectaui Gulielmum Aurasiorum principem accepto in collo vul
??? sisse: & militem Gallum consimili vulnere ???sisse. Est enim neruus
duplex à tertia coniugatione manans, qui in laryngibus inseritur: altero quidem
ramo lingua sermoni apta redditur, altero sapores percipiuntur: hoc quidem
resecto, gustus, illo sermonis vsus amittitur. Quod cùm (Lib. de hist. anim. & lib. de anima &
lib. de senssu.) Aristoteles non prospiceret, pro decreto posuit,
nullum animal sine gustu viuere posse: at princeps Aurasius amisso gustu, tamdiu
vixit, quoad occideretur: ac tametsi cibos condimentis acribus, acidis, salsis
parari iuberet, nihil tamen gustu percipiebat, vt quidem ab illo accepimus:
minùs quidem mirum est, gustum amisisse, sed amitti sermonem ab eo, qui audiat
lingua integra, incredibile antea mihi videbatur, nisi experientia compertum
haberemus.
Th. Num sapores à siccis fiunt? M. Sic putat (Lib. de
sensu cap.) Aristoteles, sed superioribus argumentis refellitur, cum
resecto neruo gustus calida, frigida, humida, sicca nihilominus sentiantur ab [461] ipsa lingua. Praetereà sequeretur liquoribus ac cibis
humidis nullos inesse sapores.
Th. Quodnam est olfactus obiectum? M. Odor.
Th. Quid est odor: M. Est exhalatio vaporosa à re sensibili, quae mammillares
carunculas, seu ventriculos cerebri anteriores leuiter afficit, cùm animal
contracto cerebro spirat, aëre subsequente, qui respiratione repellitur.
Th. Cur exhalationem definis (Ex Galeno partim de
odoratus instrumento. Et lib. 8. ca. 6. de vsu par. & lib. 7. de
pl???citis Hippocratis & Platonis ab Arist. dissentit.)
vaporosam, cum à siccis odores fieri dicantur? M. Ita quidem scribit (lib. 2. c 5. & libr. de sensu c. 5.)
Aristoteles, sed nulla probabili ratione, cùm vnicuique planum sit, siccos
flores nihil, aut parum admodum, recentes verò & quaecum que vaporem
exhalant, proxima quaeque loca odoribus complete. Rectiùs (in Timaeo.) Plato, quem (lib. 4 ca. 2. si???plic.) Galenus secutus est,
vaporem odoris substantiam vocat: adiecimus vaporosam exhalationem, cùm
exhalatio sine aliquo vapore, aut vapor sine aliqua exhalatione vix fieri
possit, eo???ue magis, quòd omnia odorata ferè (Theoph. in lib. , & lib. 5. ca. 6. de
causis.) a mara sint, aut putria: omnia autem huiusmodi calida esse
constat.
Th. Cur homini olfactus hebetior (Theoph. lib. 5. ca.
13. de causis plantar.) est, qua̅ caeteris animantibus? M. Hoc
quidem Theophrastus scribit, nulla tamen subiecta causa: quae non alia mihi
videtur, quàm quòd homo nares breuissimas, & neruum odoris omnium
minimum habet proportione: Canis verò omnium animantiu̅ sagacissimus neruum
odoris Boue ipso grandius habet: caetera animantia, quae neruum odoris cane
minorem habent, nares in longum porrigunt, quae subitis exha [462] lationibus & vaporibus replentur. Et in eo quoque
Opificis elucet sapientia: nam si homini olfactum acerrimum dedisset, non modò
aliorum, sed ne sui ipsius quidem odorem ferre potuisset: caeteris animantibus
acutiorem dedit pro iudicio ac ratione.
Th. Cur vis odorum febres acutas interdum & haemorrhagiam inducit, ac
saepius homines adigit ad furorem? M. Quia repentè cerebri medullas interiores
imbuit, ac proptereà diligentor prospiciendum est, ne insani odoribus
efficacioribus fruantur: cùm etiam iumenta, quae crocum, aliave odorata ferunt,
saepiùs insanire videamus.
Th. Cur qui sertis ac floribus moderatè vtuntur, diutiùs iucundiusque viuunt? M.
Quia nihil animus magis abhorret quàm foetorem, contra verò nihil gratius est
odore suaui, qui derepente tristitiam ex animis eluit, & iucunditate
quadam oblectat: Est autem hilaritas thesaurus (Feclesiasticus.) omnium pretiosissimus, non modò salutis corporum,
sed etiam sanitatis animorum.
Th. Cur homines odore tetro magis commouentur, quàm insuaui sapore, aut sonorum
discordia, aut rerum turpium aspectu, aut tactu rerum calidiorum, aut
frigidiorum? M. Quia odor cerebrum sensuum omnium fontem celerrimè imbuit, ac
sui vestigium diutiùs relinquit: caeteri sensus longionbus interuallis ad
interiora feruntur.
Th. Cur flores etiam suauissimi odoris tandiu foedent quamdiu corrumpuntur? M.
Est illud naturae decretum, quicquid corrumpitur [463] foedet, id est, vt (in lib. ,) Theophrastus loquitur, : atque ille
quidem historiam narrat, nulla tamen subiecta causa: ego non aliam esse opinor,
quàm quod mutatur eò imperfectius est, quò longiùs abest à fine: quod verò
pla???è muta??? um est, finem ac perfectionem habet. Est enim ou???m suauissimi
saporis, vt quidem Horatius regum veteres delicias appellat: pullus etiam ouo
sapidior ac suauior, ac cùm putruit ouum ante formam penitus adeptam, nihil
odore, aut sapore tetrius fieri potest, & tactu solo foedat.
Th. Quae sunt obiecta tactus? M. Calidum, frigidum, humidu̅, siccum, molle,
durum, laeue, asperum, mobile immotu̅, titillatio: est autem tactus toto
corpore aequabiliter fusus, vt omnes ictus & frigoris & caloris
expulsus sentiamus.
Th. Quaenam animantia tactum omnium integerrimum habent? M. Quae tenuissima sunt
cute, vt aranei, vermiculi. Neque enim verum est, quod (lib. 2. ea. 11. de Anima.) Aristoteles scribit,
rem sensibilem suprapositam sensorio non percipi, quod vt ve rum sit in oculis,
attamen in caeteris omnibus falsum, comperietur. Falsum item quod sine (lib. 2. cap. 12. de Anima.) medio nihil sensibus
percipi scribit. Quid enim medio opus est ad tactum? ad gustum? quid etiam ad
visum, cui medium magis officit quàm prodest? nam si vacuum esset inter coelum
& terram, multò acutiùs videremus, cùm aër crassus ac nebulosus visum
impediat.
Th. Cur digitis distortis & complicatis geminae res contactu apparent? M.
Si dicamus eamdem esse rationem quae in oculis diductis, [464] quibus geminae quoque res videntur, id falsum esse comperiemus, quia tamet si
digitorum eiusdem manus contorsione res duplices sentiuntur, si tamen alterius
manus digiti alterius digitis superponantur, non idem contingit, nec geminae res
apparent. Est igitur abdita causa in digitis, quae in oculis est perspicua:
quoniam vna basis est vtriusque oculi: quo fit, vt vna res appareat: sed oculis
distortis duae bases fiunt, vt Galenus perspicuè scribit, causam esse cur
geminae res appareant: quòd si alterum oculum concluseris, vna res apparebit. Ex
quo intelligitur Vitellionem insignem Mathematicum in eo falli, quòd putet
vnicum aspectum fieri ab intersectione neruorum opticorum, cum qui dexter est,
fit sinister, contrave.
Th. Cur sensus vnus plura sensibilia simul percipere nequit, nisi simul ita
confusa sint, vt efficiant vnum & idem? M. Plura simplicia sensibilia
sensus vnus percipere nequit simul ac semel: sed eadem simul confusa percipit:
quia quae confusa sunt vnum aliquid efficiunt, putà caeruleus & croceus
color simul confusi efficiunt viridem: item lux & color simul in pariete
confusi, & amarum dulci permistum, quod Graeci vocant vnum efficiunt saporem: sic diatessaron &
diapente confusa vnum efficiunt concentum, qui auditu percipitur ac iudicatur,
diuisa non capiet simul. Multò minùs ea quae misceri non possunt, purà
voluptatem & dolorem: hemitriton & hemiolium in musicis: oleum
& aquam in liquoribus. Ex quo intelligitur voluptatum artifices
falli, [465] ac decipi, qui simul, ac semel pluribus
sensibus plures voluptates hauriri posse putant: nam Muleasses rex Tunetanus
obuelabat oculos, vt harmoniae suauitatem iucundiùs perciperet: at ne isto
quidem modo sentire potuisset, si contemplatione intelligibilium animam à
sensibus aurium distraxisset, ac tametsi (Plutarch. in
Alexan.) Persarum regibus miscerentur odores ac sapores in cibo ac
potu: vicissim tamen vtriusque sensus sensibilia percipi oportuit: alioquin
vtraque voluptas sensuum distractione aequè difflueret, ac periret, vt vni Cani
duos Lepores insequenti vtrumque euadere necesse est.
Th. Cur ita? Quoniam vna est anima vnius animantis, non multae, vt in multa
obiecta simul ac semel distrahi possint: tametsi sensorium capax sit plurium
simplicium simul ac semel, quae non modò diuersa, sed etiam contraria sint: vt
cutis ignem & aquam gelidam simul percipiet, vis sensibilis animae simul
non percipiet, sed distinctè: multò minùs sensuum diuersorum obiecta simul
capiet, putà dulce & album, calidum & viride, quia nulla ratione
misceri possunt, vt nec sensus ipsi miscentur, nec organa sensoria: sed quaedam
sensibilia pluribus sensibus capi possunt, vt mobile, quietum: magnum, paruum,
visu & tactu percipiuntur, distinctè tamen.
Th. Nullane sensibilia sensuum omnium communia sunt? M. Nulla quidem extrinseca,
sed duo sunt intriseca, putà dolor & voluptas.
Th. Quid sensus obiectum formale differt à materiali? M. Formale obiectum
appellant, [466] quod ex aequatur facultati, vt sapor
gustui: materiale quod non exaequatur, vt dulcedo: sed (Scotus reiicit illam distinctionem lib. 2. distinct. 25.) maius est
illa distinctio, cùm nullum subiectum sensibus aequari possit, necsensuum
obiecta possint abstracta esse, sed concreta.
Th. Sentitne sensus suum instrumentum? M. Negat Aristoteles (lib. 2. c. 9. de Anima.) sed non video qua se
ratione tueri possit, cùm pes pedem, manus manum, sensu tactus sentiat: caeteri
verò sensus sui organi praesentiam sentiunt per sese, absentiam verò .
Th. Quid est sensus communis? M. Phantasiam plerique vocant, sed veriùs est vim
esse sensibilem animae, quae sensibilium differentias (ita sentit Alexan. Aphro in libro de Anima c. de sensu co̅muni.
Aristo???. tame̅ paulò aliter libr. 3. c. 2. de Anima.) segregat,
scilicet album ab amaro, foetidum à dulci, consonantiam à frigido, quod nullus
sensuum praestare potest, praeter eum qui omnium communis sit.
Th. Quid est phantasia? M. Est imaginatrix animae vis, quae à sensibus percepta
simulachra recolligit, atque hoc differt à sensibus, quòd hi in propriis
organis, & animali vigilante, ac praesente, re sensibili exercentur:
phantasia verò sensu amisso ac semoto sensibili, dormientem exercet, oblatis
phantasmatibus, quae propria est actio phantasiae, id est, imaginatio
susceptarum à sensibus formarum. (libr. 3. de Anima
& Alexander in cap. de Phantasia.) Aristoteles tamen definit,
motionem profectam à sensu in actu: verùm cum ipse quatuor omnino motus, nec
plures, fecerit, nullus ex iis denotari potest: ac tantùm abest, vt phantasia
motus dici debeat, vt nihil tam contrarium sit imaginationi quàm motus, nihil
magis necessarium quàm quies. [467] Et vt sensus sese habet
ad sensibilia, sic intellectus ad phantasmata. Nemesius (in libr. de natura hominis c. 6.) aliquantò
subtiliùs distinguit imaginationem, imaginatum, imaginarium, & imaginem,
id est, . Primum est, in actione: secundum appellat
speciem, putà colorem, aut quid simile, circa quod actio versatur: phantasticum
verò imaginariam distractionem à subiecto: phantasma inanem cogitationem eius
quod non sit in natura. Quod autem (lib. 6.
naturalium.) Auicenna quinque sensus interiores posuit, praeter sensum
communem, profectò commenta sunt hominis, disputationem per se obscuram ac
difficilem magis ac magis conturbantis: nam si sensus alios in intimis animae
partibus constituas, sensibilia quoque alterius generis, & organa ab
exterioribus sensoriis diuersa collocare necesse est: absurdum hoc, illud
igitur: sensoriis enim exterioribus respon dent interiores animae vires, sensus,
inquam, communis, phantasia, memoria, appetitus, in tellectus, voluntas.
Th. Quid est memoria? M. Est habitus formatum, siue imaginum, in phantasia ab
ipsis sensibus quasi sigillis expressarum: quae eò efficacior est, quò
vehementiùs fuerit sensibile subiectum, quod semper comitatur voluptatem, aut
dolorem: ac proptereà voluptas, aut dolor incuti solet ab iis, qui memoriam
altiùs in animis insidere volunt, eorum quae expetenda iudicant, aut declinanda.
Th. Quid est appetitio? M. Vis animae ad ea quae bona videntur prosequenda, quae
si ad [468] voluptatem corpoream propenfa fuerit, libidó,
siue vocatur: sin ad vltionem (Alexa. in lib. de animal. cap. de appetitione.)
ira, siue , & vt
sensum, sic appetitio phantasiam consectantur, voluntas appetionem.
Th. Cur non eadem sit appetitio & volu̅tas? M. Idem esse scribit
(libr. 3. ca. 10. de animal.) Aristoteles:
sed cùm appetitus belluarum sit & hominum communis, voluntas verò
hominum propria, qui fieri potest, vt sint vnum & idem? quamquam (lib. 3. cap. 10. de animal.) Aristoteles à seipso
dissidens, vt saepissimè, intellectum & voluntatem semper esse recta
tradit, phantasiam verò & appetiru̅ modò recta, modò praua: igitur
vnum esse non possunt. Quamquam absm??? dum etiam illud, intellectum &
voluntatem semper esse recta: id enim si verum esset, nemo scelere obligaretur:
quia peccatum, inquit (de libero arbitrio.)
Angustinus, non est peccatum, nisi voluntarium, nec voluntas ab officio
discedit, quin intellectus ipse à recta via deflexerit, vt rectè (non est, inquit, pecratum in volu̅tate, quin sit
defectus in ratione.) Thomas Aquinas philosophatur.
Th. Quid est voluritas? M Est assensio animae libera potestate vtentis.
Th. Nonne assensio differt à voluntate, vt sensus à sensione? M. Plerique
accidentium accidentia inuexerunt, cùm assensionem, vel, vt eorum verbis vtamur,
volitionem à voluntare, & voluntatem creatam ab increata, &
vtramque à voluntate seiunxerunt: cùm tamen voluntas nihil sit aliud quàm actus
animae liberè assentientis, siue ad aliquid prosequendum, siue ad declinandum:
qua definitione innumerabiles Scholasticorum (Gottofr.
quolib. 8. q 12. & Henric. quolib 12. q 5. Thom. co̅rra Gen
tiles 7. & 8. Physic. quos acer rimè refellit Scocus lib. 2. dist.
25) hominum [469] quaestiones explicantur. Nam
liberras, siue liberum arbitrium, facultas est homini diuinitùs tributa:
voluntas actus ipse quo bonum optamus, malum respuimus, quam optionem sequuntur
honestae actiones voluntatis ipsius testes: noluntas autem voluntati contraria,
nihil est aliud, quàm declinatio animi, ab iis quae mala iudicat, quae fuga
malorum re ipsa testificatur, quae cuiusque sit voluntas: alioqui si noluntatem
à voluntate disiungamus, non erit idem contrariorum subiectum; id quod in
vniuersa natura necesse est: igitur vna & eadem voluntas est subiectum
bonorum ac malorum, turpium & honestorum.
Th. Cùm tot Animae facultates diuisae sint, quî fieri potest, vt non sit etiam
Anima ipsa partibus diuisa? M. Tametsi Plato animam in duas partes diuisit: Zeno
in tres: Panaetices in quinque: Soranus in septem: Chrysippus in octo:
Apollophanes in nouem: Possidonius in duodecim: nihil tamen est in animae
essentia diuisum, sed cùm anima diuiditur in facultates, diuisio est subiecti in
accidentia. Vires autem animae aut sunt à seinuicem segregatae, vt videndi,
audiendi: aut sibi ipsis subordinatae, id???ue bifariam, cùm vel in eodem
genere, vel in diuerso sibi subsunt, vt sensus singularis ad sensum communem,
& facultas cognoscendi ad facultatem appetendi: quae autem ratio est
animae facultatum inter ipsas, eadem est & subiectorum vniuscuiusque
facultatis: quare si voluntas est ab intellectu diuisa, etiam vtriusque obiecta
diuisa esse oportet, scilicet verum & [470] bonum,
hoc enim voluntatis est, illud autem intellectus subiectum.
Th. Nónne intellectio posita est in hominis voluntate? M. Ita quidem scribit
(lib. 2 de anima.) Aristoteles, sed oporteret
sensionem quoq; in hominis voluntate positam esse: quod falsum est: dolores enim
sentimus etiam inuiti ac nolentes: sensionem autem intellectio semper comitatur:
ergo intellectio cadit etiam in inuitum.
Th. Etiámne singularia & sensibilia intelligu̅tur? M. Quidni? aut quí
fieri potest, quin Socratem, quem Plato saepissimè vidit, non perceperit
intellectu quis aut qualis esset? cùm in suis libris eius imaginem expressam
habeamus?
Th. Didiceram in scholis, intellectum singularia capiendo fieri singularem (Henric. quolib. 5. q. 15. & quolib 8. q. 13.
Tho. 1. part. q. 56. singulare dicit posse intelligi, no̅
materiale.?) M. Absurdè istud quidem, quia no̅ magis mutatur
substantia intellectus intelligendo, quàm oculi substa̅tia videndo, licet
vtriusq; qualitas mutari possit: sed error manauit ab (Lib. de Anima.) Aristotele, qui scribit, intellectu̅ agentem
omnia facere, intellectum verò patibilem omnia fieri: item illud: singulare esse
quod sentitur, vniuersale quod intelligitur: id quod alibi aliis verbis, eadem
tamen sententia expressit (Lib. 3. c. 8. de
anima.): scilicet, scientiam & quod scitur idem esse: sensum
& rem sensibilem idem esse: quo nihil à Philosopho dici potuit
absurdius: quoniam scientia est animae accidens, res scita est: deliquium lunae
quo effectus ex causa intelligitur: anima verò corporis animati forma: ita
oporteret substantiam & accidentia, & ea quae omnino sunt extra
animam cum anima ipsa confundi: denique intelligibilia cum sensibilibus, [471] sensus ipsos cum intellectu idem esse: cuius
absurditatis nulla demonstratio certior est, quàm ea, quae ex communi principio
ducitur, Quae vni sunt eadem, inter se sunt eadem. Nam si nihil est
intelligibile, quod non suerit sensibile, nihil in intellectu quod non fuerit in
sensu, intellectus autem & res intelligibilis, sensus &
ressensibilis idem sint, profectò idem futurus est sensus & intellectus:
quae peruersa ratio tantam vim habuit, ac tam altè radices egit in animis non
modò imperitorum, sed etiam eorum qui eruditionis opinionem maximam de seipsis
excitarunt, vt metuerent, ne si Asinu̅ Apuleij, vel Alexandri Bucephalum
intelligerent, ipsi quoque Asini, aut Equi fierent: sed ab ea sententia
Aristotelis, quam Thomas Aquinas ac plerique secuti sunt, (Lib. 2. d. 3. q. 8.) Scotus omnium acutissimus
quàm longissimè discessit. Quare falsum est, quod Aristoteles posuit, materiam,
quam ipse vocat, aliam esse ab ea, quae sub sensum
cadit, quam ipse appellat: nisi materiam generis
appellatione ab hac chartae materia seiungat: sed si huius chartae materia,
& sensu percipitur & intellectu, quis dubitet eandem &
, & appellare?
Th. Quid si dicamus singulare quidem posse intelligi, puta Deum, non tamen
materiale? M. Haec sente̅tia fuit (part. 2.
56.) Thomae Aquinatis, quae multò absurdior est quàm illa: quia negat
Socratem, qui modis omnibus finitus est, ac suis terminis circumscriptus,
intelligi posse: Deum verò modis omnibus infinitum à mente finita capi posse
affirmat.
|| [472]
Th. Quid igitur fiet iis, qui pro decreto posuerunt illud, ea quae materia vacant
supra se conuerti? M. Haec (Lib. 3. c. 8. de
anima.) Proculi fuit opinio fallacissima: neque enim Deus aut Angeli ad
homines, aut ad mundi procurationem vnquam conuerterentur: quemadmodum igitur
nihil obstat: quò minus oculi sursum, deorsum: prorsum, retrorsum: coelestia,
terrestria liberè contueri, & intellectui contemplanda proponere
possint: ita nihil vetat, quo minus intellectus corporea, incorporea: supera,
infera: media, extrema: sensibilia, insensibilia contemplati & capere
possit: itaque decretum illud sua imbecillitate ac senio pridem extabuit.
Th. Num etiam intellectus seipsum intelligere potest? M. Ita quidem sui ipsius
reflexione: & quemadmodum primus intellectus seipsum primò, deinde
caetera: vltimus intellectus contrà, prius alia quàm seipsum contemplatur, non
aliter atque oculus se in speculo videt: neque enim in seipsum nullo interiecto
medio agere potest: sed recta mentis actio reflexam antecedere necesse est.
Th. Quid est recta mentis actio? M. Cùm intellectus primò intelligit, hoc
aliquid, puta Leonem: deinde fortitudinem ei videt ex effectis inesse: vtroque
percepto coniungit pronunciatum, Leonem esse fortem. Item cùm videt Leporem ante
Catulum fugientem diuidit, nam diuidere est negare: negat itaque leporem esse
fortem. Alia intelligit ex aliorum similitudine, vt ex imagine Alexandri mortui,
intelligit Alexandrum, perinde ac se viueret: [473] quaedam
per collectionem, vt Minotaurum, Hippocentaurum: alia ex affectis tantùm, vt
substantias inuisibiles, Angelos, & ex singulis sensibilibus, intellectu
perceptis, vniuersale conficit & concludit.
Th. Ex eo quod asseris, animam singularia percipere à sensibus, ex iis???ue
vniuersalia colligere plura incommoda sequi videretur: scilicet, anima̅
nihil per seipsam intelligere posse: nam quicquid est, siue substantia, siue
accidens, singularium aut vniuersalium carceribus continetur, & cùm
sensus falsi testes sint, vt Heraclytus dicere solebat, intellectus falsa rerum
imagine semper decipietur. M. Hîc quaestio duplex occurrit, vna quidem an
intellectu per sese quicquam possit intelligere: altera an intellectus in
iudicando falsis testibus, id est, sensibus acquiescat. Haec quidem postrema est
Aristonis, Pyrrhonis, & Herilli à Socrate primùm, pòst: ab Arcesila,
& nouis Academicis defensa (Laertius in vita
Pyrrhonis, & Franciscus Picus ad id co̅firmandu̅ mulcos
libros effudit, & Cresce̅tius Cardinalis in lib. de Docta
ignorantia. Cic. in Academicis.), à caeteris verò philosophorum
familiis summa consensione repudiata: ac propterea minus laborandum erit in his,
atque omnino in Scepticis, qui etiam Ephectici, & Aporetici dicti sunt,
refutandis, qui nullo efficaciore argumento refelli possunt, quàm quòd iactabant
se demonstrauisse, nihil omninò posse sciri: quia hoc ipsum, sua demonstratione
consequuntur, vt habeant hanc scientiam, scilicet, nihil sciri posse, nam vnius
rei percepta scientia, caeteras quoque percipi posse consentaneum est quae: modò
in similem scientiam cadunt. Quo argumento cùm iuniores Academici se [477] irretitos intelligererent, illud etiam nihil sciri
negauerunt demonstrari posse: in quo non minus grauiter, quàm illi peccarunt,
tum quia vadim onium deseruerunt, tum etiam quòd summae temeritatis est
affirmare, nihil sciri posse, si quod affirmant demo̅strare nequeunt.
Quanquam innumerabiles Mathematicorum quaestiones, veritati vim inferendo, ab
inuitis quasi adhibita quaestione, assensionem extorquere videmus.
Th. Si sensum sequitur intellectus in iudicando, sensus autem semper fallaces
reperiuntur, necesse est intellectum semper salli? M. Nec semper sensus fallunt,
vt putabant Academici, nec semper verum denunciant, vt Aristoteles (Lib. 3. c. 3. de Anima, sensus sem per esse veros,
rationnem tamen saepè falli.) scribit: nam cùm oculus solem aspicir,
pedalem elle denunciat intellectui, aut paulò maiorem, & virgam rectam
cùm aqua partim immergitur, denunciat intellectui virgam esse prauam &
flexam: si quid tamen nec cominus, nec eminus, sed aequali spatio rectae lineae
ad basim aspiciat, magnitudinem rebus ipsis acquam sentiet, cùm scilicet in
aspectu triangulum aequilatero proximum constituitur. Quòd verò (lib. 3. c 3. de Anima.) Aristoteles putat rationem
saepè falli, sensus nunqua̅, nulla ratione probari cuiquam potest: sed
contrà sensuum errorem iudicat ac deprehendit intellectus: puta nec solem esse
bipedalem, nec virgam in aqua flexam: est igitur ratio quasi quaedam Polycleti
norma, quae adhibetur ad sensuum errores castigandos, si quid ab iis peccatur:
nec semper sensibus eget.
Th. Quid mens sine sensibus & organis cor [475] poreis
praestare potest? M. Ratiocinari, componere, diuidere, conficere, concludere,
iudicare, contemplari, seipsam comprehendere, ac verum à falso, necessarium à
probabili, modis omnibus ???gregare.
Th. Quid est verum? M. Est adaequatio notionum cum rebus, quae principiò sunt in
intellectu, deinde oratione exprimuntur.
Th. Illud quidem peruagatum est, & omnibus omnium Philosophorum libris ac
literis proditum, Nihilesse in mète, quod non prius fuerit in sensu: ac
propterea , &
(Tabula rasa. lib. 3. de anima. c. 4. & l. c.
analyt. posterior. ca. vlt.) appellari, idque necesse fuisse aiunt, vt
quemadmodum aquam insipidam, aërem inodorum, aures absonas natura fecit, vt
omnes sapores, odores, sonos certiùs cognoscerent: ita quoque animam omnibus
formis ac notionibus nudatam ac spoliatam esse oportuit, vt omnium
intelligibilium capax esset, deque iis rectius ac magis incorruptè iudicaret? M.
Sit aqua purissima insipida, sit incorruptus aer inodorus, non tamen propterea
de reliquis sensibus ac multò minus de anima iudicandum est. Videmus enim
oculorum reticulis, colorum omnium varietatem à natura inditam & igneam
vim, vt lucem & colores sibi congenitos agnosceret, vt rectè Empedocles
dicebat, ex similibus similia cognosci: & cutim interiorem manum ex
aequabili co̅temperatione calidi, frigidi, humidi, sicci constare voluisse,
vt eas qualitates veriùs ac melius agnosceret: sic etiam in animis nostris,
virtutum ac scientiarum omnium semina diuinitus spar [476] sa fuisse, vt quasi in hortis odoratissimis, floribus &
arboribus, ac frugum omnium copia abundantissimis, homini iucundissimè viuere
liceret. Nam modicè culta mens abunda̅ti fertilitate luxuriat. In ea quidem
sententia fuisse videmus Empedoclem (Arist. scribit li.
1. de anima.), Platonem (Plato in
Memnon.), Philonem (PhiloHe braeus li. 1.
Allegor. paradisum Adami, ad anima̅ vir tutibus ac disciplinis consitam
refert.) Hebraeum, Adelandum (lu lib. de
Anima.), Academicos. Quod autem (Lio. 3. c.
1. de anima & praedica me̅to qua litaris, & in
Echic.) Aristoteles negat, vllam animis nostris insitam esse scientiarum
ac virtutum notionem, profectò bestiarum naturam humana praestantiorem facit,
cùm pecudes ex singularibus vniuersalia colligant, & caeteros homines ex
vnius aspectu cognoscant, ac rationis vim quandam natura sibi tributam
aperia̅t, siue in periculis effugiendis, siue in alimentorum procuratione,
siue in foetus educatione ac tutela. Ac tametsi M. Tullius plerasque virtutes
bestiis à natura tributas fuisse scripserit, iustaitiam tamen homini soli
tributam: nemo tamen negauerit aues in pullorum educatione iustitiam tueri, ac
tribuere suum cuique: Ciconias etiam summa pietate parentes senes educare.
QUineriam summa eruditione praestantes Philosophi, Porphyrius (in libro ), Plutarchus
(Plutarch. in lib. .
& in lib. .), Galenus (lib 2. de arre cura̅di.), rationem belluis
natura tributam prope infinitis argume̅tis confirmarunt. Quantò verius
igitur homines ab ipso naturae parente scientiarum ac virtutum semina hauserunt
& expresserunt?
Th. Nihil tamen sine sensuum ope me̅s ipsa praestare posse videtur? M.
Excitatur illa quidem à sensibus, vel potius sensus ipsos excitat, qui nudam
tantùm & rudem cognitionem hau [477] riunt
eius cohaerentiae, quae est accidentium ad subiecta, nihil enim patet sensibus
praeter accidentia, in quibus tamen saepè falluntur. Quis autem formas
singulares vnquam vidit aut sentire potuit? quibus item sensibus definitiones
rerum omnium, quae intimam essentiam continent, hausimus? quibus sensibus
naturae thesauros & abdita arcana expressimus?
Th. Simens humana scientiarum ac virtutum omnium semina prae se ferret, omnes ab
omnibus scientiae ac virtutes caperentur: sunt tamen ita rudes atque hebetes
plerique, vt nihil nisi figura differant à brutis, vt Aristoteles (libr. 8. de hist. anim.) notat? M. Atquantò
diuinus ille Poëta (Psalm. 8.) rectiùs ac
meliùs, qui ex ore infantium, & ab ipsis vberibus dependentium, iam iam
diuinitatis laudes exprimi iudicauit? quoniam in iis perspicua vis intellectus
saepissimè perspicitur. Argumento igitur à contrariis superiùs illud refellitur,
quia nisi virtutum ac scientiarum semina diuiniora his quàm illis tributa
fuissent, omnes homines disciplinarum omnium aequè capaces essent, cùm saepius
ingenio sint obtusiore, qui integerrimis & acutissimis sensibus
vtu̅tur. Nam quo quaeque ratio disciplinarum ac rerum intelligibilium
excelsior ac sublimior est, eò im perfectior in eorum mentibus quae sunt à
disciplinis alienae. Ex quo planum fit intelligendi vim non esse omnibus ex
aequo à natura tributam: agentem verò intellectum paucissimis concessum (Democritus, vt est apud Arist. lib 1. de Animal.
Aue???roes in libr. de Animal.) maximi quique philosophi confitentur,
à quo tamen clarissima lux sapientissimis quibusque affulget.
|| [478]
Th. At fieri nequit, vt homo qua̅tumuis acumine ingenii valeat, si oculis,
auribus, caeteris???ue sensibus captus sit, vt formae decus, varietatem colorum,
harmoniae suauitatem, saporum innumerabiles differe̅tias, odorum discrimina,
aut vllas omnino artes capere possit: & quaecunq; intelligimus, semper
habent appendices eorum quae à sensibus hauriuntur: quo fit vt vno sensu
corrupto, scientiam eius obiecti circa quod versatur, nunquam adipisci possit:
qui eo sensu vacat (Ita scribit Arist. lib. 3. de
Anima. item lib. 2. & 2. Posteriorum. & lib. 2.
Phys.): ex quo sequitur hominem, quantumuis ingenio praestet, si omnibus
sensibus captus sit, ab omnibus disciplinis desertum iri? M. Captiosum est hoc
argumentum: eadem enim ratione sequeretur, nullas opes in thesauris abditas
latere, quia non videntur: aut nullos in tabula colores inesse, quia noctu non
apparent: nam si terram, quantumuis foecundam, tectis operias, nihil promere
potest, tametsi habet insita plantarum omnium semina: nec puluis sulphure ac
nitro confusus per sese inflammabitur: sed vt gleba terrae coelo irriguo
exponatur, aut ignis scintilla pulueri sulphureo adhibeatur, hic repente flammam
concipiet, illa verò stirpes sibi à natura congenitas promet: idem quoque de
mentibus humanis relinquitur iudicandum, si vel leuissimo sensuum adiumento
vtantur: neque tamen ab iis scientiarum perfectionem adipiscuntur: alioquirem
omnium absurdissima̅ confiteri oporteret, scilicet, animam diuinitùs hominum
generi concessam ab ignobilissimis sensibus locuplerari, & à rebus
caducis diuinas perfici, cùm tamen [479] sensuum omnium vis
ac potestas ab anima (August. libr. 9. de Trinit.
Scot. lib. 1. dist. 3. q. & 7. & 6. Henr. & Gottof.
nec anime̅ sine ???sensib. nec senlus sine anima percipere posse obie
cta tradu̅t, sed scientiaru̅ pertectionem ab anima pendere
co̅fitentur.) dependeat, ita vt sine anima sensuum nulla vis
futura sit: sensoriis verò corruptis, mens tamen ipsa non modò segregata à
corpore, sed etiam in ipso corpore viget, & corpori vitam largitur.
Th. Quid igitur reponemus (libr. Metaphysi. &
Posterior. lib. 1. & 2. & lib. de Anim.) Aristoteli,
qui omnem cognitionem à sensibus pendere affirmat? M. In hac tota disputatione
de Anima ferè semper sui dissimilis est, nec suoru̅ decretorum constantiam
tuetur, cùm scripserit, nec sensum solam esse causam sensionis, nec intellectum
solam causam cognitionis: idem vno (libr. 2. de Anima.
& libr. 1. Metaph.) loco negat, intellectum sine corporeis
adiumentis intelligere posse: cùm tamen (lib. 3. c.
??? de Anima.) alibi scripsisset, intellectum actiuum impatibilem
& inconeretum esse: si non est corpori concretus, corporeis instrumentis
non eget ad intelligendum. Quamquam perspicua demonstratione doceri potest,
omnem cognitionem animae deberi, nec sensibus quicquam accepto ferendum.
Th. Quonam modo? M. Quicquid est causa causae, est etiam causa consequentis
effectus: anima sola causa est actionis, motus, vitae, sensuu̅ omnium:
igitur si vlla̅ sensus ipsi cognitionem habent, si vllam vim, totum, inquam,
precariò habent, & animae accepto ferre oportet. Cùm verò mens ea quae à
sensibus sunt remota contemplatur, tantùm abest vt sensibus vti velit, vt etiam
procul à se amandare soleat. Ob id enim Democritus aciem oculorum in peluim soli
oppositam intendere non dubitauit, vt coecitatem leniùs acciret, si vera est
historia: non aliam ob causam, quàm vt intelligibilia commodiùs contemplaretur.
|| [480]
Th. Demus hominem omnibus sensibus, praeter tactum, sine quo viui non potest,
caruisse, nec vllam disciplinam quandiu viueret haurire potuisse, an segregata
mens & cadauerisuperstes nihil intelliget? M. Fieri nullo modo potest,
vt segregata mens à cadauere nihil intelligat, etiam si nihil corporeis
carceribus conclusa intellexisset.
Th. Cur non? M. Quia nihil natura frustrà facit, sed cuiusque lapidis, stirpis,
metallorum, animantium, stellarum, sua quaedam vis est, suum item munus: mens
autem segregata si nihil intelligere, frustra esset in natura: igitur à
destructione consequentis, necesse est animam à cadauere at??? segregatam
intelligere, & eam intellige̅di vim ac potestatem ab ortus sui
principio habuisse, sine vlla sensuum aut instrumenti corporei adiumento:
& eodem argumento Simplicii sententiam refelli, qua homine mortuo
intelligendi vim perire arbitratur, superstite animae substantia: frustrà enim
esset intellectus in natura si no̅ intelligeret. Quamquam aliis quo???
argumentis demonstrari potest intellectum corporeis organis non egere ad
intelligendum.
Th. Cedo argumenta, propter rei praestantiam ac dignitatem? M. Si vis
intelligendi esset organica, debilitaretur perinde vt sensus ipsi, oblato
vehementiore obiecto, vt oculus ad solem hebescit, auris ad tonitrua, &
fulminum cataractas: intellectus verò tantò praestantior est, quantò
excellentius ac nobilius subiectum sortitur.
|| [481]
Th. Isto quidem Aristotelis argumento plerique vtuntur, ad indicandum animorum
immortaliu̅ naturam: ego tamen existimo mentem non minus hebescere, quàm
oculos, si obiectum omnium praestantissimum contemplari diutiùs & capere
conetur, puta Deum, cui nihil intra vel extra mundum exaequari potest. M. Rectè
tu quide̅, sed ad eum intelligendum, si tamen intelligi potest, iisdem
adiumentis vti oportet, quibus vtimur ad solem contuendum, scilicet vitro
densiore oculis obiecto, aut in aqua atrame̅to perfusa: ita quoque Deum à
tergo contueri oportet: vt Legislator admonet (Exo. c.
34.), id est, actionum eius & opificiorum medio interiecto: in
caeteris, quae finita sunt, & mentibus humanis perceptibilia, obiecto
nobiliore, magis ac magis nobilitantur: contrà quàm fit in sensibus, ex quo
immortalis animi vis & sensuum fluxa natura indicatur: quia si
adolescentis oculo senex vti posset, perspicaciùs & acutiùs adolescente
(Arist. & Themist. lib. 1. de
anima.) intueretur.
Th. Ex his quae superius dicta sunt, intelligo, animam esse substantiam, non vim,
non potentiam, non actum, cùm haec animorum accidentia esse dixeris: si est
substantia, vel est incorporea vel corporea: non hoc, illud igitur: si
incorporea, est intellectualis, vt omnis substantia incorporea: si est
intellectualis, stirpes & animantia bruta, quae anima vigent, substantia
intellectuali vigebunt. M. Si à materia formae singulares diuidi possent, ac per
sesubsistere, corporeas aut incorporeas esse co̅fitendum esset: cùm verò ex
forma & materia naturale cor [482] pus
coalescat, formas singulares medium quiddam inter corporea & incorporea
tenere confitendum est, vt Academici, formas vniuersales medium inter diuinam
& animorum immortalium naturam habere iudicabant: quod admittendum
opinor, modò ideas in archetypi mente intelligant: quoniam species ac genera tùm
substantiarum, tum accîdentium, nihil aliud sunt, quàm notiones quaedam
vniuersales, quas habemus ab indiuiduis rerum naturalium collectas, quae per se
nusquam existunt, sed aliter de anima, vt genus est, aliter de humana mente
disserendum.
Th. Definitiones quidem stirp???u̅, bestiarum, & hominum,
singularibus notis discretas habemus: sic tamen vt praestantissima quae??? anima
caeteras co̅plectatur: sed illud me angit, an stirpibus vnam, bestiis duas,
homini vetò tres animas tribuere debeamus: M. Haec quaestio omnium quae de anima
tractari possunt difficillima semper visa est, propter doctorum hominum inter se
discrepantium varietatem.
Th. Placé???ne probabilioribus sententiis in medium allatis verissimam
amplectamur? M. Quatuor sunt populi Philosophorum, qui disputationes de anima
toto terrarum orbe disseminarunt, Graeci, in quam. AEgyptij, Latini, Arabes:
caeteros omitto, qui ferè tamen horum sententiis acquieuêre. Inter Graecos
quidem Alexander Aphrodisiensis, deinde Simplicius, ac Themistius anno circiter
quingentesimo post Aristotelem, libros de anima commentariis illustrarunt, sed
plurimùm tùm à seipsis, tum à [483] magistro discrepantes.
Nam intellectum agentem (quem Aristoteles immortalem, immistum, segregabilem,
extrinsecus aduenientem, cum nulla corporis actione communicantem (lib. 2. de anima cap. 10 & li. 4. de par???
anim. & lib. 2, c. 3 de gener. anim. & lib. 1. de Anima.
& lib. 12. Metaphys. & lib. 1 E???hi.) appellat)
Alexander, Deum ipsum esse interpretatur: qua quidem sententia, magistri scripta
& argumenta, quibus immortalitas niti videbatur, penitus euertit.
Simplicius longè aliter (2) sentit: plures enim
intellectus homini intus & extra tribuit, & omnes immortales
esse affirmat. Themistius verò vtrique dissimilis, vnam (3) omnium hominum mentem, eam???ue immortalem esse
scribit: qui error susceptus ab (Albertus Mag.
tractsing. Autrroistarum, vel po??? Themistianoru̅ senten tiam
argumentis ???ginta co̅nfirmata̅, refellit, ac???tidem argumentis
???tellect??? singulares esse d???mo̅strat.) Auerroe, &
latè dissipatus, omnes penè Arabum scholas infectauit: Auicennas tamen,
& qui subtilius hanc quae stionem tractarunt, singulares esse mentes,
earum???ue immortalitatem docuerunt.
Th. Quae fuit igitur AEgyptiorum sententia? M. Ammonius Saccas, Aristarchi
Successor, apud Alexandrinos Porphyrij familiaris, & qui hunc secuti
sunt eiusdem scholae principes, scilicet Ammonius Hermeas, Olympiodorus,
Asclepius, Io. Grammaticus cognomento Philoponus, Alexandrum Aphrodisiensem ac
Themistium pluribus libris insectati, me̅tes humanas ab interitu immunes
esse summa consensione scripserunt: apertius tamen Philoponus, me̅tes
humanas à Deo creari, ac formatis corporibus infundi, posteaquam vegetale̅
ac sensuale̅ anima̅ acceperint: ac tres animas tota substantia
distinctas esse, duas quidem priores cum homine aboleri, superstite
intellectuali, quae vel [484] scelerum poenas luitura sit,
corpore subtilissimè vestita, vel praemia rectè factorum in coelo stellato
latura. Scelera verò ac labes animorum diuturnis ignibus elui, ac tantisper
circa sepulchra & inferiora loca vagari & oberrare, quousque
expiatae redeant in coelum, animarum omnium fontem.
Th. Quid Latini? M. Pauci Latinorum Philosophiam seriò tractarunt: nam pro animae
generali definitione humanam ingerunt. Anima, inquit, Seneca, est spiritualis
intellectus ad beatitudinem in se, & in corpore ordinatus: vel, vt
Cassiodorus, Anima est substantia spiritualis a Deo creata, proprij corporis
viuificatrix: vel vt Augustinus (in lib. de spiritu
& homine.) Anima est substantia incorporea, regendo corpori
accommodata: idem tamen alibi definit, spiritum intellectualem, rationalem,
semper viuentem, semper in motu, voluntatis capacem. Caeteri (Albert. tract. 12. q. 69 senten. lib. 2.) ferè
Augustinum sequu̅tur, praeter Henricum, Thomam & Scotum, qui
Philosophiae decreta subtilius, quàm caeteri Latini conquisierunt, nec tamen à
Philoponi sententia longè discesserunt.
Th. Quaenam igitur ex omnibus sententia verior? M. Superiùs diximus alterum de
duobus fieri posse, vt earum nulla: alterum non posse, vt plus vna vera sit,
quia plus vno verum esse non potest: iudicium autem de tot ac talibus viris
constituere stulti, decernere arrogantis esse videatur.
Th. Quàm benè, quàm malè senserint ac scripserint, nec iudicium constitui, nec
decerni cupio, sed quid sentias, exquiro. M. Ego quidem [485] cruditorum ac bonorum sententiam sequi, & totam hanc disputationem,
iis ponderibus exigivolo, vt à recepta saniore sententia discedere nolim.
Th. Discutiendum est an vna sit hominis, an verò multiplex Anima: deinde an vna
sit omnium, an verò sua cuiusque singularis. M. Si Philoponus tres animas in
homine reipsa distinctas esse docuisset ac demonstrauisset, facillima esset ac
perspicua omnium argumentorum solutio aduersus Themistianos &
Alexandreos.
Th. Curita? M. Quoniam si re ipsa vegetalis ac sensualis ab intellectuali
discretae essent, nulla sui interitus contagione mentem violarent: qui verò vnam
animam facultatibus diuisam in homine statuunt, omnino mortalem aut immortalem
esse confiteri necesse habent, quia quod vnum sit ac indiuisibile, non potest
vna sui parte, quae nulla est, mortale esse, altera parte immortale, vt (lib. 1. ca. 1. & 4. & lib. 3. cap.
5.) Aristoteles velle videtur.
Th. Quibusnam argumentis probari possit, vnam esse vnius hominis Animam? M. Quia
corporis vnius naturalis vna est actu forma (Auerr. in
lib. de substant. orbis, cap. 1.): quod si plures animas homini
tribuamus idem quoque de caeteris animantibus iudicium relinquetur: ex quo
sequetur in vno homine tres homines, in eodem Boue duos contineri Boues, quia
forma dat essentiam rebus: quot igitur formae singulares fuerint, tot subiecta,
tot etiam corpora naturalia erunt: absurdum est consequens, ergo illud, ex quo
sequitur, scilicet, plures animas esse in eodem subiecto. Neque [486] enim definiri posset eiusmodi animal, cui tres formae, id est,
differentiae tres vnius & eiusdem generis, seu materiae subessent.
Th. Non video quonam modo forma noua corpori naturali accedens, forma prior in
eodem subiecto integra stare possit. M. Rudimentum bestiarum semen est, sua
forma & materia constans, quòd in eo statu diu esse non potest sine sui
interitu. Accedat igitur ad illam seminis formam in vtero concepti vegetalis
anima, profectò forma̅ seminis perire necesse est: rursus ad vegetalem
animam accedat sensualis, non tamen perit vegetalis animae facultas, sed
officiis fungetur suis, fouebit, nutriet, ac foetui addet vim sentiendi: si ergo
sensualis anima non expellit vegetalem, quantò minùs intellectualis sensualem?
Th. Quid si dicamus ex vegetali & sensuali anima coniunctis fieri
tertiam, quae sit anima bestiarum? M. Superiùs (lib.
1.) demonstratum est, quoties ex duarum formarum confusione tertia
conflatur, id non fieri, aut cùm duae naturae concurrunt, quibus non est eadem
hypostasis, vtramp; corrumpi, & ex duabus tertiam, necesse est: vt cum
ex vino ac melle fit mulsum, corrupta vini ac mellis forma: sed in animantibus
accessione vnius formae, prior corrumpi non videtur: quinetiam obire videmus,
ratiocinari, disserere, contemplati, dum interim alimentorum coctio, chyli
distributio, sanguinis, ac seminis confectio, & in carnem coagulatio
fit: omnia denique mem [487] bra suis officiis aptè
fungu̅tur, ac dolores etiam ab inuitis acerrimi sentiuntur: vt quodammodo
tres animae distinctae videri possint, cùm tamen vna sit & eadem anima.
Th. Quonam modo? M. Id exemplo formae artificialis faciliùs intelligetur: nam si
pictor ad hominis aput thorace̅ addiderit, thoraci ventrem, huic crura,
cruribus tibias ac pedes, accessione thoracis non perit capitis figura: ita
quoque accessione sensualis facultatis, non perit vegetalis: nec intellectualis
accessu, discedit sensualis: quoniam nec vegetalis quidem facultas in hominis
embryone, forma propriè dicitur, cùm omnibus suis facultatibus, vt hominis
pictura suis omnibus membris est delineata, quae non à capite, aut thorace, sed
ab humana forma nomen fortitur homo.
Th. Num fieri potest, vt anima duplex in bestiis, in homine triplex, tam arctis
vinculis à natura colligata sit, vt ruptis vinculis caetera intereant superstite
intellectuali? nam (libr 9 artis curat, cap.
10.) Galenus ad animarum interitum sufficere putat si vincula rumpantur:
quemadmodum si duo aedificia perse quidem integra retinaculis ferreis ita
cohaereant, vt alterum alterius ope sustineatur, solutis retinaculis, vel
alterutrum, vel vtrumque ruere necesse est. M. Oporteret igitur quae &
qualia sint huiusmodi animarum vincula denotare: sed vna res est quae hanc
disputationem de anima conturbauit, quòd plerique vires animae cum substantia
ipsius, & sensus ipsos cum sentiendi facultatibus confuderunt.
Demonstratum superius est, corruptis animae partibus [488] ac
sensoriis instrumentis nihil de animae viribus interire, vt oculis crassiore
tunica obductis nihil de visuali animae facultate perit, quoniam detracta
pellicula, vel detersa macula, quasi velo sublato videt anima: sed cùm
facultates sensuales animae pereunt integris sensoriis, anima subsistere non
potest, vt ignem, amissa facultate calefacie̅di, extingui necesse est: qui
igitur animam vegetalem, sensualem in homine reipsa distinguunt, perinde
faciunt, ac si dicerent animam visualem, tactualem, expultricem, genitricem,
coctricem, plures esse animas.
Th. Intelligere mihi videor quid velis, id quod vegetatur in vtero mulieris, non
habere formam perfectam, sed embryonis tantùm: nec si moueri ac sentire
coeperit, dicetur formam assecutum: sed humanae formae praeparationem, quae
vires principio exerit in vegetatione, deinde in motu acsensu: sed quid
incommodi futurum est, si dicamus esse formas? M. Si forma esset vegetalis in
embryone, non esset embryo, nec inchoatum quiddam: sed omnibus suis partibus
perfectum & consummatum animal: & natura suum finem adepta
conquiesceret, nec vlterius progrederetur. Neque enim animae vt pharmaca
miscentur, nec ortu facultatis intellectualis priores facultates conquiescunt:
sed ab vna & eadem anima vires quasi a fonte salientes prodeunt per
organa vnicuique parti corporis consentanea: partibus aute̅ corruptis aut
ligatis functiones quidem animae ad eas partes, quasi sopitae sustinentur:
sed [489] non magis pereunt facultates quàm picturae
scientia, resecta manu pictoris, aut ars aedificandi secta manu architecti:
etiamsi anima cadaueri superstes nihil ampliùs egeat facultate vegetandi,
coquendi, gignendi.
Th. Quonam modo instrumentis corporeis colligatis facultates animae sustinentur?
M. Id quidem videre est, si arterias carotides vnà cum neruis coniugibus
colligaueris, vt in Canibus secandis factum memini: animal enim concidit quasi
attonito morbo percussum: sin arterias carotides tantùm constrinxeris, non
aufertur sensus & motus, vt plerique putant, quos meritò (lib. de vsu pul. princip. & lib. 2. dogmatis
Platon.) Galenus coarguit: & quatuor instrumenta totidem
facultatibus distingui docet, cerebrum, inquam, cor, iecur, genitalia, quibus
quatuor praecipuas facultates attribuit, scilicet animalem, vitalem, naturalem,
genitalem, quae tametsi mutuis operis & officiis salutem corporis
tuentur, non tamen proptereà facultates inter se confunduntur.
Th. Quae igitur ratio mouit Platonem, Philoponum, Ammonium, vt tres animas in
homine constituerent? M. Quia cùm organa locis & officiis distincta
viderent, animas quoque diuidi putarunt: sed si ex officiis & vsu
partium animarum numerum exigamus, profectò animas quatuor habituri sumus, imo
verò totidem quot membra: qua ratione animas in humano corpore sexcentas inesse
dicemus. Itaque Medici paulò meliùs: qui spiritum vitalem à corde, animalem à
cerebro, naturalem à iecore, genitalem à testiculis proficisci dicunt? [490] sed haec omnia verissimè facultates animae dicuntur.
Th. Quid est spiritus? M. Est vapor à calido innato & humido radicali
prodiens.
Th. At cuiuscun??? rei actus est, eiusdem est facultas, Physicorum omnium
cerrissimo decreto: sed congerendi, ingerendi, digerendi, egerendi, augendi
actus sunt animae vegetatricis: ergo eiusdem animae vegetatricis facultates
illae sunt: non igitur intellectualis. M. Saepè dictum est, ac saepiùs dicendum
est, singulas esse animae facultates, vegetatricem facultatem vnam à caeteris
discretam, nec alias ab ea pendere, sed omnes ab vna & eadem anima.
Th. Quonam modo Anima, quae nondum est, nec adhuc hominem informauit, nutriret,
in crementum daret, moueret, formaret embryonem in vtero matris? M. Mater
conceptum in vtero semen partim suo, partim seminis vi & calore, ac
menstruo sanguine nutrit, vegetat, informat, quousque perfectum animal nexus
& cotyledones rumpat: tunc enim humana forma, siue anima, non amplius
aliena, sed sua vi ac potestare mouer, sentit, ac cibis ingestis incrementum
accipit.
Th. Si anima humana vna sit, quae vegetatricem, & motricem, caeterasque
quasi vires habeat à seipsa, vt à fonte manantes, erunt illae in hominis
potestate ac voluntate, quemadmodu̅ intelligendi, ac ratiocinandi vis est in
hominis arbitrio: at vegetandi & sentiendi vires non pendent ab hominis
voluntate, vt nec ipsa vis imaginatrix: licet Aristoreles (lib 3. ca 3. de Anima.) aliter sentiat, (N3) [491] nulla probabili
ratione, cùm nobis inuitis, ac repugnantibus viuamus, vigeamus, &
acerbissimos saepe dolores sentiamus, quos phantasia nolens haurit à sensibus
ipsis. M. Argutè tu quidem, nisi voluntas aequè esset animae facultas, vt
caeterae facultates quas diximus.
Th. Nonne voluntas animae dominatum habet, cùm etiam vis intelligendi sit in eius
potestate? M. Vtraque vis est animae, sed omnis actio, vel à natura, vel à
voluntate pendet: & quemadmodum sine voluntate tua natus es, sic etiam
velis nolis moriere, ac dolorem & voluptatem senties, nutritionem
& incrementum accipies, somno & insomniis grauabere, &
caetera quae sunt naturae consentanea patiere, nisi, ante violenta manu pereas:
omnium tamen actionum ac motuum moderatrix est anima, siue (N3) ab huma, siue à tiones proficiscantur. Itaque
fallit Aristoteles (lib. 1. ca. 1. & 4. de
Anima. & lib. 3. c. 5.) qui amores, odia, laetitiam, memoriam,
metum, cupiditates, tristitias, ad eam animae partem scribit pertinere, quae vnà
cum ipso corpore pereat: quasi partitionem vllam anima recipere posset. Galenus
(lib. 1. c. 1. de animal. facultat.) verò
naturales facultates non putat ab pendere, sed commodiùs, si à negaret: sed nisi
ab anima, id est, ab animalis forma dependerent, corpus ab extrinseco, principio
nullo interiecto medio moueretur: quod absurdum est, cùm sit vna vnius physici
corporis forma, quae causa est omnium motionum.
(N3) Th. Qui fieri po̅t, vt vna sit &
eade̅ anima in homine, cùm [492] bellum mentem inter
& cupiditatem vnde vox illa:
Excute virgineo conceptas pectore flammas,
Si potes infoelix. si possem sanior essem.
M. His ego reponam dissimilia,
Vole̅s, videns, sciens??? pereo, nec quid aga̅scio. & illud (de liber. arb.) Augustini, Peccatum non est
peccatum, nisi voluntarium. Quibus verbis satis intelligitur in vniuscuiusque
potestate positum esse domitas habere libidines, coercere cupiditates, ab
alienis mentes, oculos, manus habere continentes: eos tamen qui sese vitiis
mancipauerunt, & quasi callum contraxerunt, vix ac ne vix quidem ad
sanitatem posse perduci, quod facile est qui sibi ipsis imperare ac parere
consueuerunt: quae quòd alterius sint disputationis, omitto.
Th. Non mihi videtur per naturam fieri posse, vt simul ac semel, at ne vicissim
quidem id fieri potest: ex quo intelligitur si quid est in homine ??? &
quod, sed reipsa (Plato in Phaedone.) diuersam
habere naturam. M. Bestiarum appetirus sponte naturae fertur, qui naturae
legibus intra fines proprios coërcetur: sed homini tributum est arbitrium, vt
appetitus exultantes regere, velijsdem habenas laxare possit: atque in eo maximè
vnius animae essentia cernitur, quòd in quamcumque partem actiones flectere ac
reflectere possit: nec propterea duae sunt animae, sed vna & eadem, quae
modo huc, modò illuc impellitur: modò ad id quod honestum est, modò ad id quod
vtile, vel [493] iucundum sensibus videtur: vt si Catulus
duos Lepores, vel dominos prosequi cupiat, ad hunc & illum variè
distrahitur: non tamen propterea duplex est anima Canis: ita quo??? bestiae
etiam si fame vrgeantur, appetitus tamen saepe cohibent, vt ferunt etiam
famelicum agnos teneros, iube̅te magistro, dentibus ac palato tamdiu
continuisse, quoad Mansuetarius verbo vel nutu significaret. Ac saepissimè
Catulos famelicos à cibis dominorum, etiamsi à nemine prohibeantur, sponte tamen
abstinere, ab alienis non item.
Th. Quid igitur sibi vult fabula Psyches, nisi plurium animarum in eodem homine
disiunctionem (Apud Apuleium.) ? M. Nouam esse
fabula̅ satis significat illud, quod nec Iulius Higinus, nec Palaephatus,
nec Heraclides Ponticus illam attigerunt: sed à iunioribus Academicis confictam:
quam sic interpretor, vt Psyche, id est, anima, Regis, id est Dei ac naturae
filia, quae duas sorores habet, se antiquiores, id est, vegetalem ac sensualem
vim, quae maritis nupserunt, id est, cum ipsis organis corporeis co̅iunctae
sunt: (Vig???) ienior quidem concluditur: verò
extra corpus satellites & exploratores, sensus emittit, maritum
articulari morbo laborantem queritur, quo vis sensibilis potissimum exprimitur:
iunior caeteris, quae ob formae venustatem Venerem ipsam superare dicebatur,
totius animae, id est, Psyches, nomen est assecuta, nec mortali cuiquam, sed
inuisibili ac domino Cupidini noctu copulatur, id est, intellectui agenti, qui
dormientibus [494] iis qui rerum coelectium ac sublimium
amore diuino rapiuntur, coniungisolet: ac pro ancillis, vt illa Psyche, voces
audit, nihil tamen videt: est enim intellectus agens inuisib lis, à quo
saepissimè exaudiuntur aut voces, aut soni, tametsi inarticulati, &
aurium vellicatio mollis percipitur: sorores verò sensualis ac vegetalis
facultas, indignè ferentes se desertas à sorore sublimia contemplante, illam
omnibus cupiditatum sensibilium illecebris eò perducunt, vt amores à coelestibus
ad terrestria conuertat, & ab intellectu agente, à quo pendebat,
excussa, & in terram delapsa, venerei cupiditatibus ac molestiis
acerbissimè conflictatur, quo ad poenitentia, iusto???ue supplicio sceleribus
expiatis, ac Cupidinem coelestem maritum post diuturnum diuortium redeat,
ei???ue sempiterno connubio coniungatur.
Th. Iucundissima profectò elegantissimae fabulae interpretatio mihi videtur: at
saris probatum, neque duas in bestiis, neque tres in homine animas inesse: sed
cur non sit vna triplex aut triuna? M. Quia nec cerberum quidem tricipitem, nec
bicipitem Amphisbaenam natura ferre potest: quae tamen sunt vnius generis: multò
minus diuersissimas naturas, scil. mortalem simul & immortalem animam,
ne Homerica Chimaera exurgat, .
Th. Si vna est anima in homine, non triplex, quonam modo est in humano corpore,
an vt totum in partibus, an vt pars in toto, an vt species in genere, vel genus
in specie, vel acci [495] dens in subiecto, vel corpus
corpori mistum? M. Haec aliena sunt ab animae natura: si enim anima esset
accidens, separari posset ab homine sine hominis interitu, nec essentiam
tribueret corpori naturali, quod formae proprium est. Non est etiam species aut
genus, quae cùm sint vniuersalia, nullam habent hypostasim, sed potius
singularibus (Alex. Aphr. lib. 1. diffic. c.
11.) accidunt, quorum substantiam nec augent, nec minuunt. Nec item anima
est in corpore, vt totum in partibus, quia partitionem, intentionem,
extensionem, deminutionem sectione corporis humani pateretur: neque vt corpus
corpori confusum est, vt mel vino, vnde fit mulsum: quoniam hoc fieri nequit
nisi simplicium interitu: nec postremò vt substantia in subiecto, quia
substantia non potest Alex li.???. diffic. c. 8. & 17. esse subiectum
substantiae, cuius ipsa pars est.
Th. Est ne igitur anima in corpore, vt in naui gubernator, vt Aristoteles vno
loco (lib. 3. de Anima co̅tra quam scripserat lib.
1.) scribit, sententiam Stoicorum secutus: vel vt auriga in curru,
equos irae & cupiditatis agitante rationis habena, vt Academici
voluerunt: vel vt incorporea forma corpori infusa, ad vnius hominis hypostasim
constituendam? M. Vnionis animae cum corpore difficultas eò Academicos impulit
& Stoicos, vt animam à corpore penitus seducerent, vt nauclerum à naui:
sed ista ratione oporreret non solùm animam corpus esse, verumetiam in certo
corporis loco vacuo corpore: nec vllam esse partem corporis animati: aut à
corporibus corpora penetrari. Neque verò dici potest corporis & animae
duas esse hy [496] postases quamdiu simul sunt, quia
non esset anima corporis naturalis forma: quae enim penitus auulsa sunt,
& à corporibus distracta, motoris officio funguntur (li. 1. Phys.), non autem forma.
Th. Quo igitur modo anima est in corpore? M. Vt forma in materia corporis
naturalis organici.
Th. Si anima est in corpore humano, vt forma in materia, corpori concreta sit
oportet: si concreta est, hominis interitu periclitari necesse est, cùm caeterae
formae corporis naturalis interitu pereant: si non est materia concreta, non est
forma, sed aliud quiddam quod humano corpori cohaeret, vel per appositionem, vt
hydrolaeum, cùm scilicet aquae superfluitat oleum, cui non est concreta: aut per
admistionem, vt frumenta quae mista quidem sunt, non tamen confusa aut
co̅creta: aut per ferruminatione̅, vt argenti lamina ferreo numismati
obtenta: aut per colligationem, vt quae inter se nectuntur: aut per
contiguitatem, vt instrumenta in manu opificis: aut per assimilationem, vt
sanguis carni: vt per commissuram, vt inter se ligna. M. Nullo modo ex his anima
corpori cohaerere potest, nisi planè corpus sit, & hypostasim ab humano
corpore diuersam habeat: qua quidem ratione non esset hominis forma, sed corpus
naturale à corpore discretum.
Th. Num verius est sanguinem in corpore, spiritum in sanguine, animam in spiritu,
mentem in anima subsistere? M. Ita quidem Plotinus (lib. de Anima.), nec ab eo longè discedit Augustinus (de spiritu & homine.), qui sensualitatem,
vt ipse loquitur, & spiritum [497] phantasticum duo
media constituit inter animam & corpus: quinetiam Hebraeorum quidam
Philosophi putant animam, quam ipsi ??? appellant, corpori concretam esse: ???
verò, quàm ipsi mentem vocant intercedente ??? idest, spiritu, animae coniungi:
sed qui sic philosophantur, bestias animatas esse obliuiscuntur, ac plerasque
anima̅tes penitùs exangues videri, & ea ipsa membra à quibus sensus
ac motus deriua̅tur, sanguinis omnino expertia esse. Deniq, si mens esset in
anima, haec in spiritu, aut continuam, aut contigua̅ esse opo???eret: si
contigua, extrema sunt simul: id enim necesse est in corporibus quae se
continent, quorum alterum ab altero tangitur, idque coporum tantùm proprium est,
& puncto tantum, vel superficie tantùm, non toto corpore: quod quia
fieri nequit, reliquum corpus erit exanime: si verò continua mens est animae,
haec spiritui, spiritus sanguini, sanguis carnibus, mens etiam homine viuo ac
spirante corpus erit, quia continua dicuntur, quorum extrema sunt vnum.
Praetereà medium qualecunque sit quod extrema copular, extremorum rationem
subire necesse est: quinetiam extrema in medium, & media in extremum
transire scribit Alexander (in lib. 4. Metaphysicae:
hoc tamen secundo libro falsum esse demo̅stratum est.)
Aphrodisiensis: quare si mens est incorporea, medium corporis & animae
vinculum partim corporeum, partim incorporeum esse oportet, partim animatum,
partim exanime, partim simplex partim compositum, partim mortale, partim
immortale: denique contraria simul ac semel futura sunt in eodem subiecto.
Omnium [498] autem philosophorum consensu planum est,
nullum inter materiam & formam medium esse: quare cùm anima sit forma,
nihil medium inter eam & materiam esse poterit.
Th. Demus inter materiam & formam nullum esse medium, quoniam vtraque
vtrique copulata vnam & eamdem corporis naturalis efficiunt hypostasim,
si alterum sit mortale, alterum immortale, quae sunt inter se contraria, etiam
actiones contrarias esse oportebit, & quasdam vtrique communes, cùm vnam
efficiant hypostasim. M. Superiùs (Lib. 2.)
demonstratum est, naturam in nullo causarum ordine ab extremis ad extrema ferri,
sed mediis quibusdam interiectis ordinibus aptissimè omnia co̅iungi: quare
cùm in natura duo sint extrema, scilicet esse & intelligere, eadem
mediis coniuncta videmus, scilicet viuere & fentire: elementa quidem,
lapides & fossilia esse: stirpes esse & viuere: bestias esse,
viuere & sentire: homines esse, viuere, sentire, intelligere. Et cu̅
vna sit vni??? hominis hypostasis, oportet in eius anima omnes illas facultates
inesse, actiones etiam contrarias vicissim, & quasdam medias, quasdam
communes: vt in corpore membra quaedam media sunt inter ea quae sentiunt
& quae nihil sentiunt, vt nerui quidem sentiunt & sensum
praebent, sanguis, adeps, venae, ossa nec sentiunt, nec sensum praebent:
cerebrum sensum praebet, nec tamen sentit: dentes & vngues quadam sui
parte sentiunt, parte altera no̅ sentiunt: ita quoque cùm sint in natura
substantiae quaedam penitùs incorporeae, & à corporibus [499] vt Deus separatae, quaedam omnino corporeae vr lapis: quaedam etiam
corporibus immersae & inseparabiles, vt anima stirpium ac brutorum:
necesse est quasdam substantias inter haec extrema medias existere; quae
vtriusque naturae participes sint, id est, quae non ita immersae sint, &
concretae cum materia, vt ab ea diuelli non possint. Id autem humanae formae,
aut nulli omnino conuenit: quia nec Deo corporea concretio congruere potest, nec
bestiarum animantibus (Arist. li. 2. cap. 2. Physic.
lib. 7. & 12. Metap. formas omnes à materia inseparabiles dicit,
praeter quasdam, quae exceptio ad hominem solùm referri potest.)
fegregatio à corpore. Igitur homini tantum conuenit, cuius anima si humano
corpori nullo modo immersa esset, aut concreta, sed penitus abstracta, nec forma
hominis diceretur; & â corpore segregata, paulo momento euolaret, ac
reuo laret, nec sensibus aduocatis egeret, nec vlla corporis contagione
afficeretur, nullis morbis aut perturbationibus violaretur, quae absurditates
sequuntur eos qui animam in humano corpore, quasi guber natore̅ in naui
collocarunt, & ab omni concretione liberam esse putarunt.
Th. Hoc igitur potissimùm interesse putas inter hominum ac bestiarum animas, quòd
hae omnino in materia demersae, & cum ea sic concretae sunt, vt nunquam
ab ea separari possint, sed intereant interitu subiecti: illa verò neque penitus
abstracta, nec tamen corpori sic demersa sit, vt nunquam emergat: ac proptereà
mediam esse inter formas separatas omnino à materia, & eas quae penitus
sunt à materia inseparabiles, quae certè demonstratio ad immortalitatem tametsi
noua sit, efficacissima tamen [500] mihi videtur: sed quaero
num etiam homine spirante ac viuente anima segregabilis sit sine illius
interitu? M. Si quod quaeris planè demonstrari posset, omnes omnium ambiguitates
de animorum immortalitate penitus conquiescerent: quoniam anima suas actiones
obiret, non modò sine corporis ope, sed etiam extra corpus: quo argumento ex
hypothesi posita ab (Lib. 2. de Anima. Si anima sine
organo corporeo suas actiones obire potest, separabilis est.)
Aristotele, nullum ad immortalitatem probandam essicacius esse potest.
Th. Plena est antiquitas, pleni libri Theologorum, Philosophorum, Medicorum,
Historicorum, Poëtarum, fuisse quamplurimosin
abreptos, sed quonam modo id fiat, diuinare nullo modo possum. M. Veteres quidem
&
(separati???nem.) frequenter vsurpant, , ídque fieri putant eo morbo quem sacrum vocat
Hippocrates (Lib. de Morbo sacro.): alii non
semper morbo, saepius calodaemonis, vel etiam cacodaemonis ope: quae causa
fecit, opinor, vt Aristoteles qui (In lib. de
diuinationper somnium.)
in Craecia frequentes viderat, appellarit comitialem morbum, id est, , ne forsitan
comitialem morbum cum diuina separatione animae confunderet. Galenus verò
comitialem morbum diuisit, , quam ipse
(breuem insan???am.) appellant, vt Plinius quoque
mente commotos vocat: qui verò diligentiùs morbi
comitialis naturam ab ecstasi diuiserunt, appellarunt
, quales fuêre Pythiacae
sacerdotes ac Sybillae, quae à malis daemonibus obsidebantur, quae quòd buca
con [501] clusa ab orificio pudoris responsa
redderent, , &
(ventriloqui, ve̅triuates.), interdum etiam
, quòd in ipso pectore loquebantur, appellatae
fuerunt: quas non modo Basilius, Gregorius Nicenus, Tertullianus, sed etiam
(In lib. de oraculoru̅ defectu. Eurycleas
etiam v???eat.) Plutarchus ipse scriptis execratur: cùm tamen Graeci
in oraculis exquirendis maleficas illas execrabiles seu Sibillas, seu Pythiacas
sacerdotes diuinitùs afflari existimarent, quales in vtraque India his quoque
temporibus frequentissimas esse commemorant. Italia freque̅tes habet
mulieres à daemonibus obsessas: sunt etiam in Germania & Gallia
quamplurimae maleficis execrationibus deuotae, quae in
quoties libet sic abripiuntur, vt nec verbera, nec laniatus, nec membroru̅
distractiones, nec faces ardentes, nec ferri candentis vstiones sentiant: at ne
pulsus quidem arteriarum, aut cordis motus vllus deprehenditur: posteà tamen in
corpora redeuntes animae, dolores acceptorum vulnerum acerbissimos sentiant,
& ea narrant quae sexce̅tis procul milliaribus gesta sunt, eáque
gerise vidisse asseuerant. Id quòd (in lib. de
Memoria.) Aristotelem conturbauit, cùm diceret, eos qui sic
abripiuntur, earum rerum reminisci, quas non viderant.
Th. Comitiali morbo afflictos à caeteris qui à daemonibus abripi dicuntur, hoc
interesse accepimus, quòd hi faetidissimum exhalant spiritum, illi verò spumam
ex ore egerunt: hi planè immoti iacent, illi violentissimè iactantur. Sic tamen
opinor illos narcoticis herbis ac medicamentis in soporem proiectos esse,
deinde [502] medicamenti facultate euanescente, à somno,
excitari: quod mirum videri non debet, cùm Aristoteles (Lib. 2. ca. 11. Physic. Laertius de Epimenide Philosopho.) sopore
annos sexaginta grauatos scripserit, cùm extrema temporis somno sepulti non
perciperent. M. Hoc ideo scripsit Aristoteles, quòd Epimenidis Cretensis
clarissima historia Physicos omnes in admirationem rapuisset: is enim cùm
aestatis ardoribus in antro iacuisset, annos quinque & septuaginta
obdormiuit, deinde expergefactus a propinquis & amicis cognitus
& exceptus, annos expleuit 177. Negat Aristoteles eos qui dormiunt,
senescere: sed si nutriuntur, augentur, incrementum accipiunt, temporu̅
momentis & interuallis subiiciuntur, etiam senescere oportet. Aut cur
infiniti Endymiones, eodem quo??? sopore non caperentur? Alios quidem praeter
Epimenidem obdormiuisse memorant, paucos tamen nostri scriptores: Diocletiani
temporibus, septem fuisse tradunt, qui etiam in antro abditi annos dormierint
amplius trecentos. Cùm autem sine cibo, ac potu tandiu viui non possit, illos in
abreptos fuisse cofitendum est: vt alibi (Lib. 2. Daemonomaenias.) scripsimus.
Th. Legi aliquando ea quae in hanc sententiam scripsisti, sed mihi persuadere vix
possum, vllam animi , aut ,
aut sic fieri, vt corpus ab anima deseratur, sed aut
lipothymiam esse aut comitialem morbum, aut furorem, aut stuporem narcoticis
medicamentis, aut vaecordiam à maleficis daemonum ope iniectam. M. Furor esse
non potest, quippe furiosus agitur continuo motu: [503] nec
morbus comtialis, quo qui conflictantur, nec sensum, nec motum, nec pulsum
cordis & arteriaru̅, nec respiratione̅ amittu̅t, quin etiam
altiùs stertere & ore spumanti vultum foedare, & acerbè iactari
solent: lipothymia mome̅tanea est: sopor denique qui narcoticis medicamentis
conciliatur, motum dormientibus non aufert, etiam si sensum vtcunque aufert: sic
enim audio Narbonensem nobilem à piratis Turcarum captum, sopore narcoticorum
conciliato, sine vllo sensu doloris castratum fuisse: quoniam castrati serui
omnium pretiosissimi semper (Lib. 1. deserui
pretio.) habiti sunt. Sed qui maleficis artibus
daemonum patiuntur, qui frequentes sunt omni sensu ac motu spoliantur, &
integra valetudine sine ostensione redeunt, ac certissimis testimoniis quae
longissimè gesta sunt commemorant. Nam Hermotinus (Plutarch. Plin. Solinus.) Clazomenius sic abripiebatur
frequentissimè, & ab hostibus in eo statu caesus est, sine vllo sensu ac
motu. Idem Plutarchus de Soleo scribit: & nostra aetate Hieronymus (in fine libri de rerum varietate.) Cardanus, tùm
de seipso confitetur, tum de Fuccio patre, quem etiam
(daemonem sibi aßidentem.) habuisse scribit,
quoties vellent animis sic abreptos extra corpus fuisse, vt nullum omnino
dolorem in eo statu vulneribus illatis sentirent. Nota est etiam ac memorabilis
historia Ioannis Dunesii Franciscani, qui Scotus vsurpatur, cùm exstasim
aliquando passus esset omnibus sensibus, atque etiam cordis ipsius motu
spoliatus, pro mortuo elatus est ac sepultus; eodem tamen momento quo terra
obruebatur conflictari cada [504] uer coepit,
& membra collidere ferculo, quod Libidinarii sentientes semimortuum ac
palpitantem fouea detrahunt, sed iam effuso sanguine, & ceruice
confracta, serio animameiecit.
Th. Nonne diuinae ac daemoniacae eadem vis est? M. Haec
quaestio alterius est disciplinae, si quis tamen confiteatur Danielis, Zacariae, Esdrae, Ezechielis, ac Pauli ipsius
de seipsis testatam, & ob omnibus sacris scriptoribus creditam (August. in lib. de spiritu ac daemone idem Mosi
contigisse scribit.), quis stuporem aut soporem esse putet?
Th. Si Anima corpus omnino deserit, profectò mors est: si tota non deserit
corpus, sed adhuc vegetalis anima restat in corpore, confitendum est, aut animam
diuidi, aut duas plurésve enimas esse in vno & eodem homine, &
intellectualem ac sensualem separari, co̅trà quàm superiùs disseruisti. M.
Profectò Academici non modo illam siue , siue , siue appellant mortem, sed
etiam rerum sublimium contemplationem (Plato in
Phoedone.) Hebraei mortis osculum (Leo lib.
3. de amore.), seu morte̅ pretiosam (Psal. 116. Pretiosa in conspectu Des mors sanctorum ???.): quoniam in
contemplatione quoque ipsa segregatio quaedam est animae à corpose: quantò magis
illam siue mortem esse
dicemus? Non tamen interit omnino subiectum, sed vegetalis facultatis reliquiae
ac spiritus, vitam vtcunque sustinent. Nam si solus intellectus, quem plerique
animae partem faciunt, seduceretur à corpore, profectò vis animalis, &
sensus, & motus perciperentur: at ne motus quidem cordis aut arteriarum
in ecstasi [505] sentitur: nec verò tantus stupor, aut sopor
tam grauis homine̅ obruere potest, que̅ laniatus, & faces
ardentes admoti non excitent: igitur cùm anima ex eorum decreto sit
indiuisibilis, totam segregari oportet. Nec debet illud mirum videri, siquis
meminerit ex electro, quod metalli genus ex auro & argento in vnam
speciem aequaliter confusum est, non adhaesione, aut mistura, sed vera formarum
vnione, aurum ab argento aqua chrysulca separari, nec materiam tantùm à materia,
sed etiam formam à forma seiungi, & aquam vino confusam spongia oleo
oblita puram detrahi. Quòd si formae illae terrestres ac demersae in materia
segrega̅tur, quantò magis coelestis forma hominibus insita, nec ita dimersa,
vt terrestres illae quas diximus ab homine tum calodaemonis, tum cacodaemonis
ope seduci potest?
Th. Ex his sequitur animam ita segregatam ac pereginantem videre, audire, ac
reminisci eorum quae gerantur, quae dicantur, quae???ue fiant, sine oculis, sine
auribus, sine instrume̅tis phantasiae ac memoriae, quae Peripatetica
disciplina valde sunt aliena? M. Negat Aristoteles animam homine mortuo vllam
rerum praeteritarum memoriam habere, aut vllum sensum: sed nec vlla
demonstratione, ac ne vllis quidem argumentis sua dicta consirmat: quae si vera
sint, profecto intellectus Aristotelis, etia̅ si rerum omnium scientiam
adhuc viuens esse??? adeptus, nihilo perfectior euasit: sed quasi post lethea
pocula, vt Poëtae fabulantur, scientiarum omnium obliuio secuta est. Item si
animae [506] cadaueribus superstites omni sensu vacant:
nec daemones, nec Angeli, at ne Deus quidem ipse videt, audit, sentit: quod
vtrum magis absurdum an impium sit, non facilè dici potest, vt eum qui oculos
finxit, caecum: qui aures eftormauic, surdum: qui linguam aptauit, mutum
arbitremur. (Vt illi qui sic sentiunt irridentur, Psal.
93. qui finxit oculum non videbit: qui plantauit aurem, non audiet.)
Quòd enim Angelis corpora oculorum plenissima tribuuntur, satis significat
separatas mentes etiam in de̅sissima caligine omnia contueri. Denique si
nullus est sensus animorum, omnia sceleratorum supplicia, ac praemia bonorum
funditùs euertuntur. Qua̅quam Aristoteles vix vnquam sua decreta tueri
solet, sed vehementer secum ipse pugnat, qui intellectum corporeis nexibus
solutum liberiùs ac meliùs contemplari scribit. Quid enim co̅templa???i aut
intelligere poterit, si disciplinaru̅ quas didicerat, omnino oblitus est,
& sensibus omnibus careat, quibus sensibilia capere possit? negat (Lib. 2. de Anima. li. 1. & 2. posterior. lib. de
sensu & sensi.) enim intellectu quicqua̅ percipi nisi
sensibus aduocatis ac satellitibus vtatur. Necesse est igitur confiteri, animam
cadaueri superstitem omnia contueri, audire, sentire, & rerum earum quas
didicerit memoriam habere: sic enim Philo Hebraeus (in
allegotiis.) eleganter interp???e???atur illa verba, Et exiuit Abraham
cum tota substantia sua: id est, à corpore discessit cum omnibus virtutibus ac
disciplinis: in qua sententia video fuisse quos viros? Platonem (in Phaedone.), Plotinum (in l. de anim.), Porphyriu̅
(in lib. de causis quae ad intelligibilia co̅
ducunt. & lib 3. de abstinent. à caede animatorum.), Marsilium
(ad Plotini comme̅tarios.), Theologos
omnes. Eodem tamen errore Galenus (in lib. de locis
affectis, c. 5.), quo Aristoteles implicatur, vbi Academicum quemdam
se diu fatigasse scribit, cùm ab eo quaereret, quonam [507] modo anima, quam Academici simile̅ nauium gubernatori faciunt, à naui
segregata nauigare postet: quaerendum etiam erat, an sine naui natare nesciret.
Th. In qua sede corporis Anima versatur? M. Priùs diximus, animam vniuerso
corpori, quasi materiae formam vsquequaque diffusam.
Th. Cur igitur Latini fatuos appellant vaecordes ac secordes, quasi sine corde,
prude̅tem verò cordatum, & corculum? M. Quoniam ab omni antiquitate
creditum est, animam esse in corde: sic enim Hippocrates (in lib. de corde, ait men en???esse in sinistro
corde.), Chrysippus (Refert Gal. in lib. de
placitis Hippocr. & Platonis.), Aristoteles (lib. 2. c. 1. 10. & lib. 3. cap. 4. de part.
anim. & lib. 3. ca. 5. de hist. anim. & in lib. de
longitudine & breuita.), Alexander, (Lib de Anima.) scripsêre. Cui consentanea sunt illa quae saepius in
sacris literis ingeminantur (Psal. 4. & 21.
& 44. & 64 E-Zechiel cap 14.), Deum esse cordium
scrutatorem. Et cordi prudentiam a Deo insitam (Iob.
cap. 39.) fuisse: quae omnia sic interpretanda sunt, vt praecipuam
corporis partem, ad vniuersum corpus referant, idque tropo Synecdoches, quia cor
primum est quod viuit, & extremum quod interit, vt Galenus (in lib. de locis affe. c. 5.) scribit, qui tamen
post Platonem animae dominatu̅ tribuit cerebro (in
lib de placitis Hippocratis.) vt Auerroes (lib. 4. Physic.) quoque: quia, inquit, detracto corde animal mouetur
a loco, non tamen capite abscisso: sed hypothesis est falsa cùm serpe̅tia
& insecta omnia abscissis capitibus moueri, muscas etiam sine capitibus
euolare videmus, tametsi nullam cordis particulam habent. Quod autem laesa
meninge cerebri homines in furorem aguntur, etiam si Galeno efficax argumentum
videtur ad iudicandum animae dominatum esse in cerebro, fallitur tamen, cùm
etiam septum transuersum oblaesum homines adigat ad furorem, vnde [508] Graecis dicuntur, , quae pars cordi proxima est, & à cerebro valde
remota.
(???) Th. Quid absurdi sequatur, si demus Animae
sedem esse in cerebro, vel in corde? M. Quia si anima tota est in corde, aut in
cerebro, corpus reliquum erit exanime & informe, quonia̅ tota anima
esset, vt corpus in vna corporis cauitate, tanquam in loco circumscripto. Item
si cor instrumentum esset rationis, prudentiae, & intellectus, bruta
quoque ratiocinari & intelligere possent, & infantes saperent,
qui cor habent & quide̅ incorruptius quàm senes. Quod etiam anima
sensibus, quasi satellitibus ac nunciis vtitur, hoc ideo facit, vt sensibilia
capiantur extrinsecus: at nerui sensuum non feruntur ad cordis domicilia, sed ad
cerebrum. Atque ideò quod dicitur, prude̅tia???in à Deo cordi insitam,
perinde est ac si dictum esset, prudentiam animis insitam fuisse: tametsi
praecipuum vitae instrumentum est in corde, cui tanta co̅tagio est cum
cerebro per carotidas arterias, toto cerebro diffusas, vt eodem momento quo quid
oculis, auribus, palato, caeterísque sensibus placuit aut displicuit, repentè
vultus rubore, vel pallore suffundatur, effuso extrinsecus, vel ad praecordia
sanguine contracto.
Th. Si memoriae & phantasmatum instrumenta sunt in cerebro, cur non etiam
intellectus instrumentum illic erit, aut in corde? M. Haec Aristotelis opinio
est, quae si probabili ratione niteretur, oporteret eas animantes, quae [509] corde vel cerebro vacant, memoria vacare, vt
infinita insectorum exanima, quibus nulla est cordis aut cerebri particula,
memoria tamen plurimùm valent, & perfectiore quidem quàm homines
plerique, cùm ad domicilia longissimis temporum ac spatiorum interuallis
redea̅t, & in futurum sibi prospiciant, parta in sequentes hyemes
vberiore annona, & germine tritici abroso, ne degeneret in herbas: quod
formicis consuetum esse videmus. Neque verò manus animae instrumentum potiùs
dici debet (lib. 12. de Animal.) ab Aristotele,
quàm oculi, quàm manus, quàm caetera membra, quibus animi voluntas significatur:
& vt membris quibusdam anima percipit exteriora: ita quibusda̅
interiora promit: quaedam vtrique officio inseruiunt: nam oculi hauriunt
sensibilia, & intimos animi affectus produnt: item manus plerasque
qualitates sensibiles defert ad animum, eadem gestu vel actione, vel opificiis
intimos animae sensus, cogitationes, artes, virtutes, vitia tacitè declaret.
Th. Cur animam corpus esse vis, si corde vel cerebro contineatur? M. Quia
quicquid locis circumscribitur, corpus est, si per se fuerit in loco.
Th. At mihi traditum est animam totam esse in toto corpore & in qualibet
parte totius? M. Istud quidem axioma est à Gregorio Nicaeno profectum, quantùm
quidem intelligo, ne anima̅ corpoream confiteri cogeretur, si illa̅ in
corde tantùm posuisset, vt Aristoteles (lib. de
Animal. mo???. lib. 2. c. 10 & lib. 3. c. 4. de parr. Animal.
& lib 3. de hist. Anim.), aut in cerebro, vt Plato quasi
Palladem in arce: sed quamuis demonstratum sit anima̅ toto corpori [510] infusam vt materiae formam, incongruè tamen dicitur
tota esse in toto, & in qualibet parte totius: neque enim forma per se
aut materia corpus est, sed vtru̅que coniunctim: tametsi Chrysippus
& Cleantes formas corporeas esse iudicarent (Ita seribit Nemeius lib. 2. de natura homin.), quonia̅
similitudines ad corpora tantùm referri putabant: quod falsum est &
captiosum.
Th. Curincongruum & absurdum putas, totam animam esse in toto &
in qualibet parte totius? M. Quoniam totum dici non potest, nisi indiuisibile in
partes, nec totum sine partibus intelligi potest: item quitotam animam in toto
corpore, & in singulis partibus simul collocat, non modò implicat
contradictionem; sed etiam partem diuidit extra partem: quia non solùm organa
corporis, sed etiam singula membra à se inuicem locis & quantitate
disiuncta sunt: non potest igitur anima tota esse in vertice capitis, &
tota simul ac semel eodem momento in calce, & in corde: ac multò
probabilius dictum illud vsurparetur, forma corporis homogenei: nam tota forma
aquae est actu in tota aqua, ita vt aqua tota in guttulas diuisa, tota forma
aquae sit in singulis guttulis aquae. Item tota forma salicis est tota in
salice, actu, & tota in partibus, potentia: nam diuisa salice in taleas
vnaquaeque pars viuit, & in terram proiecta radices agit: quod
serpentibus, & insectis quoque co̅uenire videtur, potiùs quam
homini, cuius anima nec corporea, nec plane incorporea est, vt de natura
formarum (Lib 1.) priùs dictum est. Nam si forma
in corpore naturali [511] corpus esse, formam rursus habere
oporteret, & infinita formarum progressio sequeretur.
Th. Demus anima̅ dum tantisper est in corpore humano, nec corpoream; nec
incorpoream esse: quia tamen segregabilis est à corpore & cadaueri
superstes, an segregata corpus erit aut aliquid incorporeum? M. Si Angeli
vtriusque naturae corporei sunt, siue aëream, siue igneam siue coelestem
essentiam habeant: quis dubitet animas humanas cadaueri superstites corporea
quadam essentia constare?
Th. Siverum est antecedens, minùs dubitandum erit de consequente? M. At
Porphyrius (In libris de abstin e̅tia à
cae???de.), Aristoteles (Lib. 9 & 12.
Metaphysic.), Iamblichus (Ianiblic. in lib.
de myster.), Psellus (Psellus in l. de
me̅te.), Plotinus (In lib. de
Anima.), Philoponus (Philopo. aduersus
Alex.), Ammoni (In vatiis lection.)
(Ammonius in comment. de anima.) Olympiodorus,
Alexander (In libr. de Anima.) Aphrodisiensis,
Gaudentius (In vatiis lection.) Merula, Apuleius
(In lib. de spiritu &. anima, ???puleii
definitione̅ sequitur.), Basilius, Tertullianus, Augustinus (in Homeliis.), summa co̅sensione tradunt
daemonas corporea natura constare: Basilius (In lib.
de spiritu.) etiam angelos corpore coalescere scribit: Constat, inquit
Augustinus (In Homelia de Epiph.), quòd omnis
spiritus sit corpus, & corporalis naturae. Item Gregorius Angelos
appellat animalia rationalia: quae Damascenus ??? confirmans, Omne creatu̅,
inquit, co̅paratum ad Deum, qui solus est incorporeus, crassum &
materiale inuenitur: solus autem incorporeus & immaterialis Deus est.
Haec ille Siergo auctoritates illustrium Philosophoru̅ ac Theologorum suis
ponderibus exigamus, humanas animas cadaueribus superstites corpora natura
coagmentari dicemus: ac multò verius quàm Ange???os, cum humana forma
cadauerosae mareriae [512] copulata fuerit ab eaque segregata
viuat: Angeli verò naturam habent multò praestantiorem (Psalm. 8. Minuisti cum???b Angelis.) ac diuiniorem quàm hominess:
quorum animae si essent incorporeae, à Dei natura propiùs abessent quàm Angeli.
quos etiam Democritus ac tota Stoicorum natio corporatos esse tradunt (Ita refert ex ??? quis Nemebus lib. 2. de natura
hominis,).
Th. Magnorum quidem virorum auctoritas plurimum ponderis habet, vt fidem faciat
omni opinione firmiorem, ac potissimùm in rebus arduis, & ab hominu̅
sensu remotis: sed vt pauci sunt, qui hoc vel illud assentiantur, quia sic
volunt: ita rationibus ad assentiendum necessariis duci, vel etiam
demonstrationibus quasi quaestione adhibita cogendi sunt, vt nudam assensionem
exuant, adepta scientia, quae cum opinione vel credulitate consistere non (lib. 1. Posterior. Scotus lib. 1. sentent. d. 24. c.
vnic art. ad quaest. Picus in Apologia la???issimè.) potest. M.
Peripatetici & Academici, qui daemonas corporeos esse affirma̅t,
separatas mentes omni corpore vacuas esse putant, nec tamen illud demonstrant:
tu tamen à me demonstratione̅ exigis eius rei, quam anteà nemo praestitit,
illud tamen efficere conabor, non tam vt Academicorum ac Peripateticorum
opiniones de separatis ab omni corpore mentibus conuellam, quàm vt planè
intelligatur, nullam omnino substantiam praeter Deum incorpoream esse: qua
quidem demonstratione percepta, illud etiam demonstratum erit, Deum essentiam ac
potestatem habere infinitam: quod lo. Picus (in
Positionibus.) Mirandulae princeps no̅dum sibi liquere: Scotus
(Lib. 1. fentent. dist. l.) verò omnium
acutissimus, demonstrationem de infinita Dei essentia sibi deesse confi [513] tetur: illud amplius hac demonstratione
consequemur: quòd Themistianorum & Auerroistarum opinion de vna omnium
& vniuersali hominum mente fundi???ùs euertetur.
Th. Cedo igitur si placet, hanc quae tot vtilitates complectitur,
demonstrationem. M. Omnis substantia, quae orbis maximi sinu coercetur, est
finita: mentes humanae, Angeli, daemones orbe amplissimo continentur: ergo sunt
finiti: quia nihil infinitum orbe finito concludi potest.
Th. Demus illud: an propterea sequitur mentes separatas corporea natura
coagmentari? M. Alterum profectò alterius consequens est.
Th. Cur ita? M. Quia quicquid finitum v???quam existit terminos habet quibus
co̅tinetur, locum etiam quo concluditur: at nihil incorporeu̅ terminis
aut locis vllis coercetur: ergo mentes humanae, Angeli, daemones non
suntincorporei, cùm suis quibusdam locis ac terminis finiantur &
contineantur: igitur confitendum est corpoream habere naturam. Item omnis
substa̅tia, praeter Deum, finitam habet potestatem: omnis potestas finita
terminatam habet distantiam: igitur omnis substantia finita terminatam habet
distantiam: ex quo sequitur Angelos, daemonas mentes separatas quae ab humanis
cadaueribus demigrarunt, locis terminatis contineri, nec vbique esse, nec
pluribus locis simul, id est, in coelo & terra, vt Scotus (li. 2. sen??? d. 2. q. 11.) ac Damascenus (lib. 2. capit. 16.) confitentur. Nam si vlla
substantia finita duobus in locis simul ac semel existeret, simul ac se [514] mel moueri & quiescere posset, vt
(lib. 4. Phys.) perspicuum fit
demonstrationibus Physicorum.
Th. Quibúsnam finibus aut terminis substantia finita concludicur? M. Nullius
substantiae fines aut termini cogitari possunt, praeter superficiem: superficies
autem propria est solius corpotis: igitur omnis substantia finita corporea sit
necesse est, alioquin esset in finita: absurdum hoc vt quicquam infinitum finito
corpore concludatur, ergo illud quoque. Nihil enim corporis tam proprium est,
quàm esse in loco actu sibi aequali ac terminato.
Th. Cur non erit humana mens, Angelus, daemon in certo quodam ac terminato loco,
non tamen vlla superficie circumscripto? M. Haec quidem est peruagata sententia
eorum (Damascen. lib. 2. Greg. Nicen. in lib. de
homine. Thomas, Scotus, Bonauentura, in lib. 1. & 2. sent.),
qui mentes separatas, Angelos in loco esse fa???entur, non tamen
circumscriptiuè, vt eorum verbis vtamur, sed diffinitiuè: quae distinctio cùm
absurda plerisque (Durandus & Ber nardus de
Guagnaco in impug natio nibus Henr. quolib. 2. Thomas Anglicus in quolib.
Henr. Brito in 2. sen ???ent. Ioan. Pariens. in Correctorio.)
videretur, Angelos ac mentes humanas, nec circumscriptiuè, nec definitiuè, sed
effectiuè tantùm esse in loco scripserunt, quae sententia minùs habet erroris
quàm illa: quia non implicat contradicentia: illud tamen habet incommodi, quòd
nec Angelis, nec mentibus humanis, nec daemonibus ascendere aut descendere
permittit: quae disciplina, si locum haberet, neque bonis ad superos ascensus,
neque flagitiosis ad inferos descensus pateret: quoniam vbique esse (Sic Albert. Magnus in 1. sent. Durand. in 3. senten.
Picus in Apologia.) conuenit Angelis ac mentibus separatis, si modò
sunt incorporeae substantiae.
Th. Si quod non est nullo in loco sit, id quod [515] est
aliquo in loco existere oporret: si quod est aliquo sit in loco, etiam Deum psum
loco aliquo concludi necesse est: quod quidem si est absurdum, etiam in mentibus
separatis absurdum erit? M. Sophisma est ex elenchis distortum, nunquam enim ad
destructionem antecedentis, sequitur destructio onsequentis, sed contrà.
Th. Vereor etiam vt argumentum abs te propositum aequè captiosumsit, vt illud
Aristotelis (li. 3 Physic. cap. ???), Si forma
non finitur admateriam, extra materiam est infinita: quia non magis sequitur,
quàm si quis dicat, si corpus ???on finitur corpore est in finitum: nam ista
raione supremus orbis, qui non finitur corpore, esset infinitus? M. Abhorreo
fallacias & argutas inanes, ac potissimum cùm de rebus ardiis
disputatur. Omnem substantiam, quae anplissimo supremi orbis sinu continetur
finitan esse posuimus, quod omnes confitentur: fines autem praeter superficiem
nullos esse, quianec punctum sine linea, nec linea sine superficie consistere
possunt: superficie̅ verò solius corporis propriam dici. Item mentes
separatas locum definitum ac determinatum habere, id est, neque in quantumliber
maximo, neque in quantumlibet minimo, sed adaequato suae essentiae loco
definiri: ex his ergo efficitur mentes humanas, Angelos, daemones, corporea
quadam natura constare, non quidem ossea, aut carnea: sed ex essentia inuisibili
siue aerea, siue ignea, siue ex vtraque, siue coelesti, sua tenuitate
subtilissima quaeque corpora superante: quare si demus corpus esse [516] spirituale, corpus tamen erit, nec cum alio corpore
eiusdem natur ae esse poterit simul (Gotofr. in lib. 6.
q. 5.) & semel, sed hominibus imperitis non videtur corpusaër,
quia nonpercipitur oculis: ac multò minus iguis aere sub???lior, quem extra
flammas & carbones nusquam esse arbitrantur.
Th. Adeóne dicrepatà natura, quicquam incorporeum esse n loco, cùm puncta
incorporea, ipsaq???ue ac???dentia, suis quaeque locis contineantur? M. Quaestio
in eo versatur, an vlla substantia finita sit incorporea: deinde an corpus sine
loco v???quam esse possit? Tu verò de punctis & accid???ntibus, quae
quòd per seipsa & sine corporibus nullam habent in natura hypostasim,
nusquam per sese, nec vllo inloco existere possunt, at ne moueri quidem nisi ad
corporum motio???em (libr. 4. Phys. cap. de
v???cuo.): hic autem agitur de substantia. Qui autem mentes illas
separatas à cadaueribus corportas esse inficiatur, contradicentia simul
implicant, id est, aientia & negantia.
Th. Quonam modo? M. Quia confitentur substantiam illam firitam, quam incorpoream
esse statuunt, vno tantum loco definito esse, extra quem nihil sui reperiatur:
nec vbique esse volunt, sed suam habere circumstantiam, vel vt eorum verbis
vtamur, suam vbietatem & ibietatem, vt si quaeratur, vbi est Angelus? in
coelo: vbi mens humana separata? in terris, aut sub terras, vbi eius actio, vel
passio, nec vsquam alibi, loco tamen circumscribi, aut locum mutare negant, cùm
vel ad inferos praecipites aguntur, vel in coelum reuolant: vtrumque igitur [517] pronunciatum verum est, Angelus est in coelo, Angelus
non est in coelo, quae absurdissima sunt. Quid autem aliud est locum definire,
quàm locum circumscribere? horizo̅tem vocamus, quia definit, id eft,
circumscribit globi dimidium: quòd si loco definiri & circu̅scribi
sunt eadem, etiam diffinitiuè esse in loco & circumscriptiuè sunt eadem.
Quinetiam Damascenus (lib. 2. c. 13. &
16.) ipsehuius autor distinctionis, vtrum??? idem esse confitetur his
verbis, Intelligentia dicitur circumscribi vbi adest intellectualiter &
operatur. Thomas (parte 1. q. 8. arti. 1.) verò
distinctionem illam repudians, Angelum in loco esse scribit, non per actionem,
sed per applicationem, quem Scotus (lib. 2. sentent.
d. 2. q. 11.) refellens, praesentiam Angeli ante operationem
necessariam esse concludit, & in loco esse commensuratiuè: sic enim
scribit; Quoniam nec vbique, nec in loco infinito esse potest, nec in minimo,
sed in adaequato suae substantiae, quo maiorem habere non potest. Haecille.
Locum autem corporis tam proprium esse putat (lib. 3.
c. 5. Physic.) Aristoteles, vt vnum de naturae principiis esse
affirmarit, quod quàm verumsit, superiùs (lib.
1.) disputatum est.
Th. Si Angeli, ac mentes humanae cadaueribus superstites corporea constant
natura, dissolubiles sunr, quia compositi? M. Demonstratum superiùs est nihil
praeter Deu̅ simplex esse. Quicquid est citra primum, inquit Boetius (libr. de hebdomadibus.), est hoc & hoc,
id est hoc aliquid compositum (in lib. de vno
Deo.). Idem alibi, Omne quod simplex est, habet suum esse à seipso: non ab
alio: id autem Deo tantùm congruit, ex quo sequitur non modò mentes humanas,
quae de cadaueribus demigrarunt, sed [518] etiam Angelos
naturae diuinioris compositos esse.
Th. Apertius si placet? M. Anima subiectum est quod substat accidentibus puta
vitiis, virtutibus, variis???ue perturbationibus, à quibus etiam mutatur:
& quemadmodum corpus ab animi aegritudinibus ac perturbationibus: sic
animus à corporeis voluptatibus ac doloribus tra̅smutatur: denique anima
priuationem habet, quae omnibus mutationibus adnectitur: quicquid autem mutatur
ab accidentibus, est substantia composita ex quale quid, & hoc aliquid:
quamquam superius demonstratum est, quicquid creatum sit, siue corporeum, siue
incorporeum, patibilem habere naturam, nec Angelos suaptè natura, sed creatoris
beneficio esse, ac diutiùs subsistere. Qui autem impatibiles animas cadaueribus
superstites arbitrantur, supplicia sceleratorum, ac bonorum praemia tollant
necesse est: negant autem patibiles esse, qui incoporeas statunt.
Th. An igitur eadem est animarum, daemonum & Angelorum materia corporea,
siue substantia? M. Quò praestantior est vniuscuiusque natura, eò corpora sunt
puriora: sic enim (in Genes.) Augustinus, Angelis
malis, inquit, matata sunt in casu corpora in deteriorem qualitatem aeris
spissioris. Hic non solum Angelos post occasum, sed etia̅ anteà corporeos
fuisse asseuerat. Idem paulò post, Tenuia Angelorum corpora in deteriora
& spißiora transformata sunt, quibus ab igne pati possent. Hic etiam
negat quicquam esse patibile nisi coporeum. Idem (2
lib. 3. de lib arbitr. & Scot. lib. 2. d. 2. quaest. 6.) alio
loco Ange [519] los & animas natura pares, sed
officio dispares esse scribit. Porphyrius in antro Homerico, animos ac daemonas
aerio corpore constare rradit: Philoponus quoque animas aere crassiore vestiri,
vt ab ignibus patianr, quoniam, inquit, intellectualis natura nihil alioquin à
corpore pati posset. Quibus argumentis animas cadaueribus superstites coporea
natura co̅stare perspicuum fit. Ex quibus etiam refellunturij, qui mentes de
essentia Dei esse arbitrantur, quia non solùm incoporeas, verumetiam infinitae
essentiae ac potestatis esse oporteret.
Th. Cur ita? M. Quia cùm Deus sit incorporeus & indiuisibilis, quicquid
esset de eius substantia totus esset Deus: totum enim esse necesse est, cui pars
detrahi (Scotus lib. 2. sentent. dist. 17.) non
potest: quare & potestas infinita, & essentia aeterna, &
immobilis atque impatibilis natura, quae???ue Dei propria sunt, Angelis essent
communia: absurdum consequens, ergo antecedens: itaque corporeos esse necessariò
confitendum est. Tametsi mobilitas ac celeritas ex alarum multitudine Angelis
(Ezechiel. c. 1. & 10. & Iesa.
6.) tributa, & ascensio ac descensio copoream naturam necessariò
includit.
Th. Quonam modo? M. Quia quicquid mouetur à loco ad locum, priùs pertransit
spatium seipso minus, deinde spatium sibi aequale: antequam spatium maius
decurrat, sed indiuisibilis, siue incoporea substantia non potest percurrere
spatium seipso minus: quia quod indiuisibile sit, nec paruum, nec magnum dici
potest: igitur necesse est quicquid à loco mouetur corpus esse confiteri. Item
omnis motus fit in tem [520] pore, & quouis
tempore minus recipiendum erit, quo minus mobile moueatur: igitur omni mobili
accipietur in infinitum aliquod minus mobile: ex quo fit, vt nihil indiuisibile
moueri possit. Item successio in motu, qui intercipitur, fit ex resistentia
mobilis ad motorem, vel interualli ad mobile, vel interualli ad motore̅: at
nulla resistentia esset in angelo, si esset indiuisibilis, id est incorporeus:
non enim resisteret interuallo, nec interuallum illi, nec sibi ipsi vt motori:
ex quibus efficitur necessariò id quod mobile sit, corpus esse: nec vllo mentis
humanae captu cogitari potest, vt ab extremis ad extrema loca sine decursu
interualli medij perueniatur (lib. 4. c. de vacuo.
& lib. 5. Phys. & libr. 10. Metaph.): quare si locus
est diuisibilis (lib. I. dea Anima capit. 4.),
Angeli quoque, animae, daemones, locorum spatia percurrentes diuisibiles sunt:
alioqui locus non esset locus, nec corpus esset diuiduum.
Th. Sed cùm multa contra naturae leges fieri videamus, forsitan demonstrationes
illae naturales, si ad transferas, debiles
reperiantur? M. Physica tractamus: est autem subiectum Physices corpus mobile:
cùm igitur demonstratum sit Angelos, animas cadaueribus superstites: daemonas
corpora esse mobilia, physici muneris est de eorum natura tractare: subiectum
autem , nullum aliud esse potest, quàm substantia
immobilis & incorporea: in quo hactenus grauiter peccatum est ab iis,
qui substantias separatas ad Metaphysicen pertinere scripserunt, quasi esset
incorporeum quiddam: quod ad Aristotele & Peripateticis, qui veterum
Academicorum in eo ve [521] stigia secuti sunt, miror
sustineri potuisse, cùm Ideas Platonicas funditùs euertissent. Sed Alexander
Aphrodisiensis, omnium Peripateticorum acutissimus, nullam substantiam corporis
expertem esse putauit: rectè ille quide̅, si Deum excepisset. Quamquam quod
verum sit, idem Physicis, Theologis, Dialecticis, Medicis, verum esse oportet,
nec plus vno verum esse potest. Quod si demonstrationes de Angelorum ac Daemonum
natura corporea, de???ue mentibus humanis nullas ex causis, effectis, subiectis,
adiunctis, quas tamen certissimas docuimus, à repugnantibus tamen quamplurimas
haberemus: sunt autem demo̅strationes à repugnantibus omnium certissimae.
Th. Quaenam? M. Si nulla est actio corporum in incorporea, vt quidem illi
confitentur (Philopo. nus & Am monius in lib.
de anima. & omnes peripatetici.) nulla passio est animarum à
corporeis, nulla sceleratorum futura sunt supplicia, & sublata iacebunt
praemia bonorum: quae tum maxima consequuntur, cùm exiguntur poenae ab improbis:
nihil autem ad Epicureorum placita stabilienda maius concedi potest. Item nullum
erit coelestium ac inferorum discrimen: quia vbique erunt, aut nusquam erunt
Angeli, daemones, mentes separatae, sed promiscuae futurae sunt sedes bonorum ac
malorum: item cùm indiuisibilem statuant eorum substantiam, eamdem omnibus
corporibus, quorum plenus est hic mundus omnino permiscent, aut nihil omnino
esse confitendum erit. Denique perniciosissimus error Themistianorum,
Auerroistarum, & Manichaeorum, qui posuerunt vnam [522] & eamdem animam in sigulos homines distributam rursus in se
coire, atque vnum & eumdem intellectum non modò actiuum, sed etiam
passiuum, nititur hac disciplina quasi firmissimis fundamentis, quibus concussis
omnia eorum argumenta, quae triginta denotant, vnoruunt & eodem momento.
Postremò concessa animarum & angeloru̅ corporea natura, perspicua
sequitur de infinita Dei essentia demonstratio, quam nondum se reperire potuisse
Scotus (lib. I. sen.) confitetur.
Th. Si potentiam Dei infinitam agnoscit Aristoteles (in
Metaphys.), caetera quoque infinita esse necesse est, verum illud, hoc
igitur? M. Nemo sanus ambigit quin altero concesso, alterum necessariò sequatur:
sed Aristoteles principium petit, vt dicitur , cùm ita
assumit quod erat positum in quaestione, scilicet Deum esse motorem orbis
supremi: item illud, coelum esse aeternum, quae falsa priùs esse demonstrauimus.
Itaque cùm ex falsis verum concludat, nobis certiora principia quaerenda
fuerunt, vt aduersus Epicureos demonstrationes tanti ponderis ac momenti extare
possint: quibus enim argumentis Angelos corporeos, finitos, compositos, diuiduos
esse disseruimus, iisdem Deum solum infinitum, aeternum, simplicem esse
concludemus.
Th. Cedo igitur demonstrationem? M. Sola substantia incorporea est infinita: Deus
solus est incorporea substantia: ergo solus est infinitus. Item sola substantia
simplex est infinita: [523] Deus solus est substantia
simplicissima: ergo solus est infinitus: nam si compositus esset, à superiore
principio componi oportuisset: quia vt nihil fit à seipso: ita nihil componitur
à seipso: cuius autem essentia est infinita, eiusdem caetera infinita esse
necesse est, scilicet vitam, potentiam, bonitatem, sapientiam, scientiam,
virtutes omnes. Item sola substantia incorporea & simplex, indiuisibilis
est atque immobilis: Deus solus est substantia simplex & incorporea:
ergo solus indiuisibilis, immobilis, atque immutabilis. Item nihil diuisibile
totum esse habet in sese: at Deus totum esse habet in sese, nec in eo prius est
aut posterius, sed fuisse, esse, & futurum idem est in eo: igitur
indiuiduus est & purus actus: quod autem eiusmodi est, aeternum sit
oportet, atque infinitum: ergo Deus est infinitus, aeternus, &
omnipotens: quae tam etsi sunt alterius disputationis, ob id tamen allata sunt,
vt superiores demonstrationes ab his, & hae rursus ab illis, maiorem
perspicuitatem assequantur.
Th. Quoniam ex iisdem demonstrationibus Themistianorum & Auerroistarum
errores de intellectu agente & vniuersali, quem vnum omnium eumdem esse
arbitrantur, vt planiùs illud intelligam, cedò si placet, quid sit intellectus
patibilis? M. Nihil est aliud quàm anima humana, quae tum patibilis dicitur, cùm
perspicua ac diuina luce illustratur ab intellectu agente.
Th. Quid est intellectus agens? M. Est Angelus seu bonus, seu malus, hominum
generi ad [524] bonorum vitam dirigendam, aut ad vltionem
scelerum reposcendam: boni quidem partim ab intellectu agente exercentur
& illustrantur ad consilia & deliberationes suscipiendas, quos
intellectu valere dicimus: alios ad res agendas , alios disserendi facultate ,
quosdam demonstrationibus eliciendis, , nonnullos rerum
sublimium contemplatione , paucissimos rerum futurarum
prospicientia ac praedictione , sed hic à pura luce
intellectus agentis, sine hominum exercitio ac studiis: caeteri vsu &
exercitatione magis comparantur. Atque hunc intellectum agentem (Alexander in lib. de anima.) Alexander Deum
appellat, vt Apuleius in libro quem scripsit de Deo Socratis: Plato (in Theage.), ac caeteri Academici (Plorinus in lib. de anima.)
& . Aristoteles (lib. I. de par. anim. immistum & extrinsecus
venientem.) mihi visus est aliquando hunc intellectum appelare , arbitrari : sed à sentential
discessi, cùm animaduerti eumdem Aristotelem (lib. 3.
de Anima.) alibi agentem & patibilem intellectum vnum
& eumdem appellare: Hebraei (in libro. .) Philosophi praeceptorem ac paedagogum
vocant. Malus verò daemon etiam intellectus agens dicitur, qui homines insania,
furore, amentia excaecat, aut iisdem vtitur ad impiorum vltionem.
Th. Ego didiceram eumdem esse actiuum & passiuum intellectum, ac ratione
sola differre, vt cùm species ac formas sensibus obiectas suscipit, patibilis:
cùm verò concepta phantasmata diiudicat, & suis ponderibus res perceptas
exigit, agens dicatur? M. Est illa quidem in scholis [525] opinio (Comme̅ta. Simplicij & Ammonij in
lib. de anima.) peruulgata, sed nullo stabili fundamento.
Th. Curita? M. Quoniam absurdum est eundem intellectum omnia fieri, &
omnia facere: sic tamen (lib. 3. de Anima.)
Aristoteli placuit: nihil enim agere potest in seipsum, aut pati à seipso: id
autem fieret si esset intellectus agens idem qui patibilis: idem esset actus
& potentia sui ipsius ratione: idem se ipse illustraret, & à
seipso illustraretur, perficeret ac perficeretur, quod Philosophis Megarensibus
vt res omniu̅ absurdissima obiiciebatur (lib. 9.
de Metaph.)
Th. Nónne potest vna & eadem res modò agere, modò pati? Ita quidem
ratione diuersorum, puta cùm me̅s humana res à sensibus perceptas
contemplatur, actione propria fungitur: cùm verò ab intellectu agente, id est,
ab Angelo, vel etiam ab ipso Deo nullo interiecto medio illustratur, non agit
sed patitur: at fieri nullo modo potest, vt sit idem intellectus, qui agat in
seipsum & patiatur à seipso: & quemadmodum oculus percepto
colore conquiescit, quoniam actione propria functus est, ita quoque mens cùm
perceptas species à sensibus contemplatur ac iudicat, actio mentis est in veri
cognitionem, no̅ in seipsam. Quare quod Theophrastus scripsit, intellectum
agentem perinde sese habere ad producenda intelligibilia in intellectu patibili,
vt mens artificis ad formas in materia producendas, ad intellectu̅ agentem,
quem diximus ab homine spirante separatum, referri necesse est: aut
co̅tradicentia implicari ex ipsius Aristotelis disciplina.
|| [526]
Th. Quónam modo? M. Scribit (lib. 3. c. 5. de Anima.
& c. 4.) Aristoteles, eumdem intellectum numero &
reipsa esse tum actiuum, tum passiuum: & quatenus actuosus est
immortalem, quatenus patibilis mortalem. Igitur vtrumque pronunciatum verum erit
de vna & eadem re indiuisibili, anima est mortalis, anima non est
mortalis. Quae cùm plerisque in explicabilia viderentur, existimauerunt animam
totam non esse formarum nutricem & conceptaculum, sed intellectum modo,
id???ue ex ipsius Aristotelis (lib c. 4. de
Anima.) opinione: nec tantùm differre à seipso comparatione ad
phantasmata, sed etiam formaliter, vt ipsi loquuntur. At superiùs demonstratum
est intelligendi facultatem non esse partem, sed facultatem animae: quo igitur
modo intellectus ab anima formaliter differret? Ita??? Alexander (in libr. de Anima.) Aphrodisiensis, cùm sex
intelligendi facultates animae tribueret, quas etiam intellectus vocat, extremo
loco agentem intellectum statuens immortalem, eumdem ab anima re ipsa discreuit,
ac Deum appellauit: alios intellectus, seu vires cum anima ipsa capitis
damnauit. Themistius verò intellectum agentem extrinsecus aduenire, id est, , confitetur, sed eumdem omnium hominum co̅munem
facit, quasi mundanum intellectum, quem Iamblichus (in
lib. de mysteriis AEpypt.) aequabiliter fusum, ab omnibus tamen
liberum esse tradit, praeter intellectum cuiusque singularem. Postremò Auerroes
Themistij & Alexandri errores duplicauit, quia non tantùm intellectum
agentem, sed etiam patibilem vnum [327] & eumdem
omnium communem fecit, & ex vtroque intellectum adeptionis fieri
putauit: hominibus verò mortuis omnes omnium intellectus in eumdem redire
scripsit: quo nihil ab vllis vnquam Philosophis absurdum dictum erat. Profectò
Galenus (lib. 1. de vsu partium.) singularum
animantium singulas animas differre demonstrauit: & iisdem argumentis
singulorum hominum animas differre docemur: nihil o???inus tamen Albertus (Tractas. 13. q. 77.) magnus Pontifex
Ratisponensis ad hunc Auerrois errorem refellendum argumentis vsus est duobus ac
triginta: quibus nihil opus est, si teneamus eas, quas superius attulimus
demonstrationes de corporea substantia Angelorum & animarum: quia in eo
tantùm posita sunt Themistij & Auerrois argumenta, quod separatas mentes
incorporeas, & immobiles esse arbitrantur: quoniam corporum confusio ac
penetratio nulla esse potest, vt in mentibus separatis fingitur, quae nullam in
natura hypostasim habent nisi corpoream. Quo igitur modo Angelorum corpora,
mentes???ue segregatae ac superstites cadaueribus corporea natura constantes
seipsas penetrarent, ac simul miscerentur in vnum, cùm ne lux quidem luci
misceri possit, sed si plura sunt lumina, lux singulorum discreta manet.
Th. Si agens intellectus separatus est ab homine, aut Deum, aut Angelum aut
daemonem esse oportet: quia quartum nihil est? M. Deus quidem sua luce suorum
mentes, vt sol corpora, illustrat: sed vt sapientis Principis est Rempublicam
ita instituere, vt locis omnibus & (???) [528] ad omnes opportunitates, ad omnia
munera obeunda praesto sint magistratus ac ministri: ita quoque prouidus ille
mundi Procurator locis omnibus Angelos, quasi in stationibus dispositos, ad
obeunda munera collocauit, hoc est, in coelis, in aere, in aquis, in terris, sub
terras, in oppidis, in ciuitatibus: denique animantibus, stirpibus, metallis,
elementis, ac singulis hominibus bonos malosve assignauit: alteros quidem ad
tribuenda praemia, alteros ad poenas exigendas: sic tamen vt optimis ac
praestantissimis quibusque imperium daret: ita fit, vt Deus Opt. Max. Angelis
superioribus imperet, hi verò inferioribus, inferiores hominibus, homines
belluis, anima corpori, ratio cupiditati: neque enim Capris Capras, aut Ouibus
Oues, sed Caprarios, ac Pastores committi decuit, vt Plato scribit (in Theage.), cùm de Socratis Angelo disserit: ita
quoque incongruum videretur homines hominum arbitrio ac voluntati permit???ere,
sed Angelos accire oportuit, quibus tantò sunt homines inferiores, quantò
belluis superiores: ac verissimè M. Tullius post Heraclitum ac Thalem Milesium
dixit, mundum hunc plenum esse immortalium animorum: Illum, inquit Daniel (cap. 10.), decies millies millia circumstabant:
qui certè numerus satis arguit animorum immortalium nullam esse confusionem.
Th. Cur igitur Plato (in Timaeo.), Aristoteles
(lib. 1. c. 2. de Anima. & in ea fuisse
opinione Democritu̅.), Democritus, Auerroes (in libr. de anima. Ite̅ Greg. Nicen. in lib. de
homine.), Alexander (Alex. in lib. de anima.
c. de intellectu. ???. Picus in cap. 2. lib 4. Heptalli.) scripsere,
neminem nisi Philosophum intellectum agentem adipisci? M. Vetus quidem est,
& sua antiqui [529] tate nobilis opinio, quae
omnium populorum mentibus altissimè insedit, non modò ciuitatibus &
imperiis, verumetiam singulis hominibus, custodes angelos Dei concessu tributos:
vltores quidem ad supplicia improborum: beneficos ad praemia largienda:
quosda̅ verò quibusdam tam familiares ac domesticos, vt suam praesentiam
saepissimè significent, vel leni strepitu, vel auricularum contactu ac
vellicatione (Iesaiae ca. 50. & Iob c. 3.
& 33. & 36. Plato in Theage.) vel inarticulata voce,
vel lucida rotundaque figura interdiu, quae noctu ignea videtur: saepissime
tamen in somnis, quo tempore intellectus agens intellectui patibili copulatur:
tunc enim instruit, monet, terret, castigat, illustrat, futura quoque interdum
denunciat: qui si se spretum sentiat, hominem deserit (Ioh. c. 36.): tunc malus daemon hominem ita desertum circumagit,
cruciat, torquet, vt de Saule (lib. 1. c. 12. 13.
& 14. vide Augustinum in illud Matthaei. Angeli eorum vident faciem
patri??? mei. Et Psal. 91. Angeli??? suis mandauit dete. Matth. ca.
18.) proditum est, quem malus genius non ante corripuit, quàm ab Angelo
desertus fuisset. Interdum etiam datur intellectus agens ad futura denuncianda,
quo nihil optabilius homini viuenti ac spiranti concedi potest. Ac tametsi
Angelus Dauidi datus est posteaquam rex à Samule inunctus fuit, cuius ope fretus
vrsum, leonem, gygantem occidit: de futuris tamen alios (Samuel. lib. 2. c. 15. 16. 17. &
sequent.) consulebat, quibus id singulari Dei munere concessum erat:
scilicet Nathanem, Gadum, Abiatharem.
Th. Duplex igitur intellectus agens datur iis qui futura vaticinantur, quoniam
vnicuique datur ab vtero custos Angelus, ac praetereà quibusdam datur
propheticus. M. Nihil vetat plures vni populo, vni ciuitati, vni familiae, vni
ho [530] mini Angelos esse attributos, vt
illustrium virorum liberis plures attribuuntur praeceptores, qui ad doctrinam,
tutelam, educationem, custodiam conspirant. Qui ciuitatibus praesunt, Latini
Deos tutelares (Liu. lib. 4.) appellant, Hebraei
. Itaque Iosue dux exercirus Hebraeorum vidit secum
(Ios. ca. 4.) equitantem Angelum Dei armatum,
quo viso territus, quis esset rogauit? cui responsum est, esse Angelum Dei. Sic
etiam Angelus Persarum Angelo Hebraeorum dicitur restitisse: ac proptereà Deus
pacem in excelsis solus facere dicitur: interdum etiam ab vnius spiritu
prophetico ad alios quasi lumen de lumine propagatur, concessu diuino, vt his
verbis Dei ab Mosem significatur, Coge mihi, inquit (1.
Numer. cap. 10.) seniores populi 72. vt de spiritu qui super te est
diuidam & ponam super eos: vel vt Chaldaeus (Onkelos in cap. 10. Num.) interpres, vt augeam de spiritu qui super
te est: non tamen ex aequo datus est, nec in perpetuum, vt verba sequentia (Sic scribit Rabi Moses Mai mon Thomas & Scotus
non co̅ ???entiunt, an solus Deus, vel eius ministri Prophetiam
infundant.) significant: Vaticinati sunt, sed non addiderunt: ex quo
intelligitur varicinia interdum à Deo sine intermedio, interdum ab Angelo
infundi, Deo iube̅te. Quibus argumentis etiam refellitur inanis illa
Themistianorum & Auerrois de intellectu agente opinio, quem vnum omnium
& indiuisibilem, & incorporeum, & immobilem esse
contendunt: quamquam si vllus esset intellectus mundi, Solem aequius esset (Sic enim Themist. scribit in lib. de Anima.)
arbitrari, vt Lunam ex Academicorum opinione mundi animam Io. Picus (in Positio.) appellauit: nihil tamen ad
intellectum agentem, qui cuique concestus est, & extra essentiam vim
& naturam patibilis in [531] tellectus
(???), id est, animae cuiusque.
Th. Vbinam igitur sedes agentis intellectus? M. Homini assidere, vel etiam
insidere capiti significant illa verba, quae saepius in Scripturis (Ioh. c. 18. 21. & 29. Psalm 36. Prouerb. cap.
13.) occurrunt, Lucerna capitis, quae intellectum agentem siue Angelum
significant. Item illud, Cum lucerna (Ioh. cap.
18.) Dei super caput meum luceret, ad cuius lumen ibam per tenebras. Illud
autem quod alibi scribitur (Prouerb. cap 20.),
Lucerna Dei spiraculum hominis penetrans omnia penetralia ventris, animam ipsam
siue intellectum patibilem significat, vt etiam dicitur Deus hominem fictum
afflauisse (Gen. c. 1.) spiraculo vitae. Impios
autem ab intellectu agente desertum iri significant illa verba: Impu lumen
obtenebrescet, ac lucerna illius quae super eum lucet extinguetur. Eorum autem
demonstratio certior nulla est quàm quòd repente mutatur, qui ab intellectu
agente, seu bono, seu malo corripiuntur: nam Graeci vtrosque , & appellant: sed
mali daemonis actiones magis conspicuae sunt, quippe furore agitat, &
linguarum peregrinarum vocibus vtitur, ac loquitur, conclusa daemoniaci hominis
bucca: vel etiam orificio pudendarum partium: quae omnia testantur intellectum
agentem seu bonum seu malum penitus extrinsecum esse, & ab hominis
intellectu patibili separabilem & aduentitium, id est, , & habere cum intellectu patibili summam
affinitatem & essentiae similitudinem: vt necesse est in omnibus
naturis, quae facilè inter se copulantur ac societate iunguntur.
Th. Si agens intellectus, seu bonus, seu ma [532] lus,
animae siue intellectui patibili communicatur & copulatur, num etiam
retrusas & abditas hominis cogitationes scire & aperire potest?
M. Deus solus (Sic enim loquitur Salomon in oratione
dedicationis. Probabili ter, aut con???.) est qui omnes omnium
intimo???sensus videt: sed intellectus agens eius cui datus est cogitationes
intelligit, & quid agas, qua me̅te, qua pietate aduersus Deum te
geras: quod satis perspicuum fit iis, qui agentis intellectus vim sentiunt: nam
si quid impiè cogitent, eodem momento sentiunt monita magistri à prauis
cogitationibus ad honesta studia auertentis, nec vmquam ferè vigilanti
obloquitur, vt mali daemones maleficos sae piùs alloquuntur atque interpellant.
Huc enim pertinet quod Salomo (Eccles. c. 10.)
scribit, Ne cogitatione quidem execratus fueris regem, nec vituperes in
penetralibus lecti tui diuitem: volucris enim coeli efferet vocem, &
alata anis renunciabit sermonem.
Th. Quid sibi vult his verbis? M. Sensum hunc esse opinor, eos qui regem, id est
Deum, in cubilibus suis, id est intra seipsos: nam cubilo ferè in Scripturis
corpus significat: volucris, id est malus daemon, & auis alata, id est
Angelus denunciat, no̅ quia quicquam ignotum sit Regi maximo, qui omnes
omnium sensuum latebras peruestigat, sed vt iudicium de eo constituatur: exigunt
enim Angeli supplicia de sceleratis. Memini cùm quaestionem de sortilega
haberem, confessam fuisse quoties de aduocando daemone cogitaret, eodem momento
respondere solitum. Satis etiam peruulgatum est Lascotum maleficum hominem, quae
quisque puncta chartarum apud se cogitaret [533] enunciare
solitum: quod quidem mirabile mihi visum est, cùm in Anglia̅ Legatus pro
Francisco Belgarum duce profectus essem. Sed Petrus Capo Florentinus maleficum
elusit, cùm priusquam eueniret, monuit vnumquemque punctum quod vellet
cogitaret: quo facto maleficus Lascotus quid se absente cogitassent, significare
no̅ potuit, at??? ira percitus chartas disiecit. Ex quo perspicitur
intellectum agentem, seu bonum, seu malum, intimas suorum cogitationes
peruestigare.
Th. Eademnè est vtrius??? intellectus, vel eriam omniu̅ animoru̅
essentia? M. Quando corpoream esse demonstratu̅ est, oportet ex aëre, vel
igne, vel coelesti quadam essentia co̅stare, vt mobilitas, agilitas, vis
ingens animorum significat: quod mirum videri non debet, cùm aëris corpus
exanime per omnia penetrare sentiamus: multò magis essentia coelestis, quàm
animoru̅ immortalium co̅munem esse existimant: ac verissimè Hebraeorum
Philosophi mentem humanam ob id dici, ac deriuari
tradunt (Abraham Aben Esra in c. 2. Genes. &
Esdr. lib 4. c. 8. apertius.), à voce , quae
coelos significat, quòd mens ab essentia coelesti deriuatur: ac propterea
vtriusque essentiam vim & naturam eandem esse: coelos autem igne
& aqua coaluisse, quod ipsa voce significari aiunt: hinc illud:
opificium tuum igni & aqua conseruatur: agit enim de homine in vtero
concepto. Sed Esdras (Lib. 4. c. 10.) duplices
animorum partus esse scribit, terrestres ac coelestes: quòd altioris est
disquisitionis.
Th. Cur non anima hominum aequè ac bestiarum traduce semine propagari possit?
Vide [534] mus enim stirpium ac bestiarum
vires admirabiles ab originis suae principio Opificis munere tributas retineri,
ac semine propagari: Vulpes item ac Simias prudentiam ac solertiam, Apes
sedulitatem, Formicas diligentiam: cur non etiam spiraculu̅ illud, quo Deus
primum hominé afflauit, quasi lumen de lumine ad posteros traduci potuerit: cùm
miras similitudines no̅ modò corporum, sed etia̅ morum &
animorum in singulis hominibus à parentibus insitas videamus? quia nihil vetat
quo minus anima lumine intellectus agentis purgata, ac praeclaris virtutibus
co̅summata cadaueri superstes sit? Id enim velle videtur (lib. 4. c. 4.) Esdras, cùm scribit in terris
animarum matrices ac promptuaria quaeda̅ esse: alioqui si dicamus
Creatore̅ assiduè in animoru̅ creatione occupari, quae perenni quasi
flumine nascuntur, non videbitur perfecta vniuersitatis conditione ac fabrica ab
operibus & opificiis conquieuisse, vt quidem scriptum (Gen. c. 2.) est. M. Illud profectò in
secretioribus arcanis diuinae scientiae positum est, an post corporis
conformationem derepente anima in vterum demittatur, an verò ante corpus (Negat Aristot. vllam forma̅ pr???cedere
compositum.) creata sit. Absurdu̅ tamen videtur ex humorum
contemperatione existere, aut traduce semine propagari, quod satis innuit
sapientiae Magister, Eram, inquit (Lib. Sap.),
puer bonam indolem sortitus, imo bonus ipse cum essem, corpus incontaminatum
reperi. Certè Auicenna (Lib. 9. natural.) animos
essentiae coelestis esse scribit, & in optimam elementorum
co̅temperationem immitti: à qua sententia non procul abest Thomas (in 4. d. 2. q. 1.) Aquinas, sed postremo̅ iam
f???ormato ac pe: fe [535] cto corpore mentem creari
& infundi putat simul ac semel. Albertus (Lib.
12. q. 70. 2. tom.), Thomae praeceptor, totam animam simul infundi
scribit. Henricus (quolib. 3. q. 6.) ab vtroque
dissentit. Sed prius dictum est quid sit verisimilius. Quod verò scribitur (Iob 3???.) homines spiritu Dei formari in vtero,
satis intelligitur non solùm traduce semine id fieri.
Th. Cur non eadem ratione formas bestiarum ac stirpium coelestes esse iudicemus,
cùm in nullis elementis vires stirpium admirabiles, sapores, odores, colores,
nulli denique sensus ac motus reperiantur? M. Omnes formas habere diuinum
quiddam, id est, , etiamnum Aristoteles Lib. 1. de gen.
anim. & Galenus confitentur, ac naturae numen honestum: humana̅ verò
mentem bestiarum animas lo̅go interuallo superantem ac diuinitùs infusam ab
intellectu age̅te illustrari confitendu̅ est ex his quae superiùs dictca
sunt.
Th. Simentes separatae, Angeli, daemones corporea natura co̅stant, etiam
figuram habere oportet. M. Ego semper existimaui animorum eandem esse figuram
quae solis, lunae, stellarum: haec enim sola figura omnes alias eodem ambitu
superat, & quae nihil habet asperitatis, nihil angulis incisum, nihil
anfractibus inuolutum, nihil eminens, nihil lacunosum, & inter corpora
perfecta perfectissimum. Quod enim claris ac praestantibus viris pollicetur
Daniel fore sicut stellas in coelo, satis significat qualis sit figura im
mortalium animorum.
Th. incredibile videri potest ex illis clarissimis coelestium domiciliorum
sedibus vita???ue beata, mentes sanctissimas??? ac beatissimas, in [536] hunc putidum & squallentem corporis humani
carcete̅ praecipites detrudi, ac supplicia perpeti, aut variis
perturbationibus secu̅ dissidentibus, quasi tempestatu̅ fluctibus huc
illuc iactari, pleras??? etiam prius aboriri, quàm oria̅tur, multas ortus
sui primordio, aut in ipsis cunabulis extingui, aut doloribus acerbissimis in
corpore cruciari, aut corporeis carcerib. aegrè solutas, sempiternis inferorum
suppliciis deuoueri. M. Illa certè Academicis iure obiici potuissent, qui animas
ab ipsius mundi primordio simul ortas fuisse putabant, quae materiae fluentis
desiderio in corpora delaberentur, postea quàm coelestium corporum vi scientias
ac virtutes omnes hausissent, quaru̅ obliuiscerentur, cùm terrestria corpora
subirent: sed cùm dicimus animos coelestem origine̅ habere, non propterea
coelestium animorum, siue Angelorum praecipites lapsus in haec cadauera cogitare
debemus, sed illud ta̅tùm ex eadem essentia co̅flari, qua coelu̅
ipsum, siue Deus illas afflauerit, vt nostri tradunt (Thom. in 4. d. 2. q. 1.), siue conquieuerit ab omni opere, &
Angelis deinceps mandauerit munus illud, no̅ quide̅ creationis, quod Dei
solius proprium est, sed generationis animorum, vt Academici statuunt, siue
initio generis humani diuinitus indita vis est animis, vt quasi lumen de lumine
in posteris accensum continuaretur, quod voluit Apollinarius (Apud Nemesium lib. 2 de natura humana, qui pcrinde
animas ex animis propagari, vt ex corporib. corpora.), sem per tamen
totum illud diuinae bonitati ac potestati tribuendum est, ne lapsus animaru̅
in corpora, & à corporibus in coelu̅ reditus, aut in bestias
animantes Pythagorica (Transanimatio rege???ratio.)
, ac circulari, cogitemus.
|| [537]
Th. Si tollamus , quam no̅ modò Pythagoraei, seu
etiam Academici, Stoici, AEgyptij amplectu̅tur, sequetur animarum interitus
aut innumerabiles earu̅ myriadas continua generatione exoriri, atque ex his
Angelorum ac daemonum seminaria propagari confitendum est. M. Hoc quidem
postremum minus habet difficultatis, virorum illustrium, qui vitae integritate
ac iustitia caeteris praestiterunt, animas à corporibus demigrantes Angelos
fieri, quod non modò (Non ???ben???, sed arunt sicut
Angeli Dei. Matth. 22.) à nostris, sed etiam veterum omnium at???
etiam Indorum decretis est ac sententiis confirmatum: ex quo sequitur
sceleratissimorum mentes bonis contrariam subire conditionem. Vtrum verò
sceleratoru̅ mentes saeculis quibusdam exactis intereant, in adytis diuinae
scientiae positum est. Nec tamen si omnes omnium animae sempiternae sint
futurae, sequitur fore actu infinitas: at ne successione quidem seu potestate
essent infinitae, cùm antea demonstratum sit, mundum aliquando interiturum, nec
sempiternum fore. verò cogitare eo modo futuram, quo
putauit Pythagoras, Plotinus, Porphyrius, absurdum est: sed si vlla est, ad
sceleratorum supplicia interdum exigenda pertinet, vt de Nabucodonosore, quem in
bouem diuina vltione commutatum Daniel (cap.
14.) scribit. (???)
Th. Satis quidem persuasum habeo animos cadaueribus superstites esse, aueo tamen
intelligere, an illud demonstrari possit. M. Demonstratio vix vlla certior esse
potest, quàm populorum ommium summa in eadem re con [538] spirationis fides & co̅sensio, quae quodammodo naturae lex
est, vt amplius ambigere, scelus, dubitare, nefas. Quis enim aliter demonstraret
ignis calidus sit nécne, quàm quòd Indis, Celtis, AEthiopibus, Schytis calidus
videtur? omnium tamen certissimi naturae interpretes Hebraei, nunquam numero
singulari vitam efferunt, sed plurali : &
seculum duplex esse affirmant, : ac mortuos dormientes
appellant: (Saculu̅ hoc, & seculum
???) & tametsi alius arbitretur in aera, alius in ignea, plerique
in coelestia corpora, nonnulli in eadem corpora, quae priùs fuerunt,
imperfectione sublata, resurrectionem fore: omnes tamen praeter Epicuri sectam,
animos immortales asseuerant: ac ideo Balehanus diis omnibus Graecorum
antiquior, cùm populo Dei fausta precatus esset, vtinam, inquit (Nu. c. 22.) moriar morte iustorum: ad quid nisi
animos cadaueribus superstites fore confideret?
Th. Fateor quaedam esse tam perspicua, vt qui demonstrationem quaerat, perinde
fecerit, vt si lucidum solem facibus admotis velit indicare: sed plerique
animorum immortalitatem in dubium reuocarunt, & eos qui arbitrabantur
animas cadaueribus superstites esse, superstitiosos appellarunt, quod M. Tullius
in eos dici putat, qui assiduè precantur à diis, vt sibi superstires sint
liberi. Hoc igitur Epicureorum genus quasi quaestione adhibita cogendum esse
opinor. M. Si quidem nihil aut parum admodum distant à iudicio ferarum, quippe
bonorum ac malorum fines dolore, ac voluptate metiuntur, & animos aequè
ac mundu̅
vniuer [539] sum ex atomoru̅ co̅cursu fortuito
gigni & occidere putant: qui verò ab honesta disciplina informati ad
hanc accesserint, no̅ magis ab illa reuocari possunt ad id quod verum est,
qua̅ meretrix amissam pudicitiam reuocare: cùm igitur, his demo̅stratio
nihil profutura sit, caeteris nec necessaria, frustrà à nobis exquiri videtur.
Th. Semper tamen vtile esse duco earu̅ rerum necessarias extare
demo̅strationes. M. Veterum quidem hypothesi (Arist. lib. 2. de anima hypothefim ill??? sta???.) co̅cessa
sequitur necessaria demonstratio, scilicet anima̅ à cadauere segregari, si
quid sine organo corporeo possit: at superiùs dictum est, anima̅ sine organo
corporeo intelligere, ratiocinari, contemplari, ex quo sequitur à cadauere
segregabilem esse, at??? haec demonstratio: data vel probata hypothesi,
Aristoteli necessaria visa est. Quod si quis adeò peruicax sit, vt nihil animo
sine sensuum ope tribui putet oportere, duabus tamen aliis demonstrationibus
animos cadaueribus superstites esse concludemus, praetermissis aliorum
inumerabilibus argumentis.
Th. Quibusnam? M. Quonia̅ extrema semper copulantur ad media, & ab
extremis ad extrema perueniri nisi decurto medio no̅ potest: ad extrema duo
sunt, scilicet for???ma omninò à materia leparata, & forma omninò
co̅creta, sine interitu inseparabilis à materia, cu̅ qua corpus naturale
co̅stituit: igitur mediu̅ quidda̅ esse necess est, quod extrema
coniungat, scili. forma segregabilis. Id autem perpetuum est in vniuer???
natura, mediis quibusdam extrema omnia copulare, vt superiùs demo̅stratum
est: si [540] ergo mens humana cadauere segregabilis est,
necessariò sequitur cadaueri superstitem, esse, & sine sensuum ope suas
actiones obire.
Th. Haec quidem noua demonstratio magni ponderis ac momenti mihi videtur: cedo si
placet alteram? M. Datis extremis, quorum alterum sit omnino corruptibile,
alterum omninò incorruptibile, medium esse necesse est, quod vna sui parte
corrumpatur, altera verò sit corruptionis expers: at nihil est praeter hominem,
quod vtriusque naturae ???particeps sit: sunt enim elementa bruta, Stirpes,
lapides, fossilia longè infra hominis praestantiam ac dignitatem: & cùm
solus homo cum Angelis ac daemonibus coeat societatem, solus etiam coelestia
terrestribus supera inferis, immortalia caducis coniugare potest: id autem
sacrificio leprosi, qui à morbo curatus est, aptè significatur.
Th. Explica si placet? M. Pontifex iubetur (Leuit. c.
13. & 14.) duas auiculas accipere, & alteram quidem ad
fluentes aquas mactare, alteram hysopo, cocco & cedro ligatam, atque in
alterius sanguine demersam & expiatam segregari, & cadaueri
superstitem euolare. Nam si quis è corporis salebra, velut ex vndis purus
emergat, ac sublimium rerum co̅templatione pascatur, quis dubitet, quin
intellectum agentem diuino munere non modò adepturus sit, verum edam adepto
fruatur, ???eiusq; nutus & eruditionem intelligat, ab eo???ue
illustretur, perinde vt Luna, quoties conuertitur ad solem. Sin animus à rerum
pulcherrimarum contemplatione, & ab intellectu actuoso auersus corporeis
sordibus [548] & maculis conspurcari &
contaminari se patiatur, à coelesti lumine desertus, tenebris offunditur,
perinde vt luna quae vmbris terrestribus immersa cùm refugit, solis
aspectu̅, eam quam à sole acceperat (Leo
???ebraeus lib. 3. de amore haec elega̅ti comparatione vsus est.)
lucem amittit.
Th. Cuiusmodi est haec similitudo? M. A microcosmo ad macrocosmum, quae
autoritate sacra sustentatur, Erit, inquit Iesaias, lux lunae sicut lux solis,
& lux solis septies clarior. Quod etiam alibi clariùs explicatur (Miche??? cap. 3.): Nox, inquit, vobis irruet pro
visione, ac tenebrae pro diuinatione, & occumbet sol super prophet as
illos, dies??? obtenebrescet. Quae verba non nisi de intellectu agente &
patibili dici possunt.
Th. Ego didiceram haec ad iudicii diem extremum referri? M. Haec quidem est
imperitiorum interpretatio, cùm apertè referantur ad intellectum agentem
& patibilem: quem alibi Salomo solem intelligentiae vocat (Sap. ca. ???.) Item illud, sydera (Iesa. c. 1???.) non splendebunt lumine suo,
obtenebrescet sol in ortu suo, & luna non lucebit. Item illud (ibid. c. 24), Pudefiet sol & erubescet
luna, quae ad improbos diriguntur. Sequentia verò ad electorum concionem, Sol
(ibid. c. 6???) non erit tibi vlterius in
lucem diurnam, & lunae splendor no̅ lucebit, sed Dominus erit tibi
lux perpetua: non occidet vlteriùs sol tuus, nec abscondetur lunatua: quoniam
Dominus erit sempiterna lux tua. Item (Esdr. lib. 4.
ca. 4.) illud, Post tertiam vigiliam lumen subitò sol noctu recipiet,
& lunater interdiu. Ite̅ illud, Timentibus Deum orietur sol
iustitiae, id est, intellectus agens, siue angelus bonus. Quod aute̅
dicitur, Deum fore non solem qui electos illustrabit, & sole̅
ipsum [542] lumen recepturum, satis apertè intelligitur
aduentu Dei ad hominem, non magis Angelum lucere, quàm Solis ortu sydera. Quod
rursum dicitur post tertiam vigiliam Solem noctu lucem recepturum, de Angelo,
siue intellectu agente, lucem diuinam recipiente, ac sub auroram vaticinia
veriora intellectui patibili immittente. intelligendum est. Atque haec sententia
est acutissimi Hebraeorum omnium Philosophi (lib. 3.
& Leo lib. 3. de amore.) Mosis
Maimonis.
Th. Certè Graeci veteres, ac Solis pontifices in Samaria, Solem siue Apollinem
vatum ac Prophetarum principem esse arbitrabantur: ac propterea Themistius (in libr. de Anima.) Solem intellectum mundi
appellare videtur, & quide̅ intellectum agentem: haec tamen
Hebraeorum interpretatio abs te allata longissimè abest ab illa: cùm igitur
tanta sit vtilitas ex ea coniugatione intellectus agentis cum patibili, cur non
perpetua est illa copulatio? M. Id si fieret non esset hominis diuturna vita,
sed fame, siti, squallore contabesceret corpus.
Th. Quónam modo? M. Videsne mundum hunc elementarem, & ea quae ex
eleme̅tis constant, stirpes, animantia bruta, homines ipsos aliqua̅tum
debilitari quandiu luna soli coniungatur? ac rursus auctam lumine &
quasi grauidam à sole discedere, vt haec elementaria corporafoueat, &
eius access??? omnia reddi vegetiora, pleniora, robustiora? Idem vsuuenit
animae, siue intellectui patibili, cum intellectu actuoso copulatur, &
quasi pernicibus aliis sursum abreptus, rerum sublimium contemplatio [543] ne delectatur, deserta corporis cura: sed si
diutiùs quam oporteat rerum arduarum consideratione rapiatur, neglecto corpore,
homo paulatim tabescit: sin vices & officia mutua rependat anima
corpori, Lunam imitata, pars vtraque hominis statum tueri poterit cum summa
voluptate ac foelicitate.
Th. Tantáne est mundi huius ad hominem affinitas ac similitudo, vt quae in hoc
fiant, etiam in illo fieri contingant? M. Ita quidem, si modò naturam ducem
optimam sequamur, & qui vtriusque luminaris, Solis, inquam, ac Lunae
vim, coniugationes, discessiones, traiectiones, deliquia penitus intellexerit,
& vtrique vtrumque compararit, etiam actuosi & patibilis
intellectus, vim & naturam planè tenebit: & quamobrem primus
intellectus se primò, deinde alia intelligat: vltimus verò intellectus alia
priùs quam seipsum intelligere possit.
Th. Quid igitur fiet iis qui sese malis geniis copularunt? M. Contraria
contrarios e???ectus ac fines habent: ab Angelo puritas, integritas, splendor,
scientia, sapientia, virtutes omnes: à malo genio impuritas, impietas, tenebrae,
furor, amentia, ignoratio, vitia omnia deriuantur: & vterque tum
calodaemon, tum cacodaemon intellectus est act uosus: sed bonus appellatur
spiritus Domini: malus vevò spiritus à Domino: cùm enim Saul vnctus est à
Samuele, mutatum se sensit ab intellectu bono illum agente, ac prophetare
coepit, & in eo statu bienniu̅ regnauit: sed cùm iussa Dei exequi
recusauisset, desertus est ab intellectu agente bono, eodemque mo [544] mento correptus est à malo: sic enim scribitur
(libe. 1. Sa???uclis ca. ???6.) Recessit à
Saule spiritus Domini, turbauit??? eum spiritus malus à Domino. Non dixit
spiritum malum domini, sed spiritum malum à Domino: hic enim furore &
amentia homines excoecat: ille verò sapientia ac luce diuina illustrat: ab
vtro??? tamen prophetia Sauli contigisse dicitur (ibid.
c. 18.), sed ab altero vera, ab altero mendax & fallax.
Th. Qualis est intellectus patibilis à cadauere segregaticonditio? M. Ex
intellectu patibili fit actuosus: sic enim Paulus (de
Agric. coelesti.) Riccius eleganti allegoria haec verba interpretatur,
De limo terrae creatum esse hominem, id est, (praeter sensum vulgarem) de anima
fieri Angelum. Erunt, inquit (Matt. 18.) ille,
sicut Angeli Dei: qui verò quamplurimos ad pietate̅ & honesta studia
erudierunt (Daniel. c. vlt.), vt sydera
fulgebunt.
Th. Si bonorum mentes illustres vt sydera fulgebunt olim, cur auiculam in
sacrificio leprosi sanguine sociae respersam in agri superficiem dimittere
iubetur Pontifex, non in coelum? M. Illud est in arcanis diuinae scientiae
positum, quandiu quaeque mens in terris, aut quibus officiis ac muneribus
defungatur, quibus legibus expiari ante debeat quàm in coelum reuolet, vbi nihil
impurum, nihil terreum, nihil maculosum admittitur: quae curiosiùs non sunt
consectanda: tum quia non vlteriùs progrediendum, quàm quo mentis humanae captus
peruenire possit, tum etiam quod haec alterius sunt disciplinae.
Th. Intelligo me tibi importunum & ine [547] ptum videri: sed cùm incurabili sciendi desiderio tenear, nec videam qui
libenriùs aut faciliùs quae sciat docere velit quàm tu, accusa teipsum, qui hanc
mihi rogandi libertatem dedisti. Hoc igitur abs te peto, vt hanc de anima
disputationem satis explicatam co̅cludamus, num quemadmodu̅ primus
intellectus à Deo totus pendet, ita secundus à primo, tertius à secundo, atque
ita deinceps vsque ad humanum intellectum, qui postremus intelligentiarum
appellatur? M. Vetus est Academicorum error, quem amplexus est Auicennas (lib. 6. pat. 5. ca. 6. natural. &
Agazel.), qui mentes humanas no̅ aliter putat illustrari, quàm à Luna,
hanc à Venere productam, & ab ea decus, vim ac potestatem accipere,
atque ita deinceps vsque ad mundi Conditorem, à quo nihil productum putant,
praeter primum intellectum. Quam opinionem (in
Metaphys. lib. 2. Physic.) Auerroes refellit: & ommes
intelligentias, orbes, formas??? rerum omnium nullo interiecto medio à prima
causa pendere scribit, & quemadmodu̅ plurima specula alia quidem
aliis maiora, aut splendidiora solem atque eius lumen clarius aut absurdius,
maius aut minus referunt ita quoque intelligentiarum alias aliis splendidiores
ac perfectiores esse. Haec igitur sententia multò est probabilior, quàm illa,
cuius absurditas etiam à deliquio Lunae conuincitur: quoniam non à Venere, sed à
Sole lumen accipit. Atque perinde est, veluti si quis virrea frusta quam plurima
ad oculum admoueret, vt nihil à secundo lucis peruenire possit, nisi interiecto
medio primi, aut nihil ad tertium, nisi beneficio secundi. Nam inde omnia
veteris im [548] pietatis primordia manarunt, ab iis
tradita, qui (Iamblic. on lib. de myster. AEgypt.
Porphyr Proclus, Plotin.) gradibus istis, id est, ab hominibus mortuis
ad daemones, à daemonibus ad heroas, ad heroibus ad minores deos, à quibus
tandem ad deos maiorum Gentium, nec aliter ad supremum perueniri posse putabant.
Quibus im pietatibus vt occurreretur diuina lege vet itum est, vllis gradibus ad
altaria Dei (c. 21. Exo.) conscendere, id???ue
mandatum Decalogo subiectum est, quo minus dubitaretur. Ac propterea Mosem Deus
nullo interiecto medio allocutus (Nu. c. 12. &
Exod. c. 20. 21. 22. & seq.) dicitur, eum???ue sua luce
illustrauit, ac tametsi 72. seniores afflati dicuntur ab intellectu agente, qui
Mosi diuinitùs obtigerat: id tamen à Deo & eius concessu factum dicitur.
Ergo intellectus actuosus, siue Angelus, seu bonus, seu malus, nisi concessu
diuino cuiquam contingere petest, etiam si alterius luce illustramur, alterius
furore agitamur: nec si verum esset ad nos vlla beficia nisi Angelorum ope ac
ministerio permanare, alteri, quàm ipsi Deo accepta ferre oporteret.
Finis Libri quarti.
|| [549]
NATVRAE
THEATRVM.
LIBER V.
De corporibus coelestibus, déque eorum nume-
ro, motu, magnitudine, concentu, inter-
uallis, & cum orbe terrestri, & in-
ter se comparatione.
THEORVS.
QVANDO disoputatio de Animá nos ad animaru̅ coelestium ac coelorum naturam
pertraxit, quae nobilissima ac praestantissima mundi pars est, cur eorum
co̅siderationem plerique ad Mathematicas disciplinas ama̅darunt? M.
Ommes quidem disciplinae Graecis appellantur , propria
tamen Graeci verbi acceptio resedit in iis, quae demonstrationes certiores
habent, vt Geometrica, Arithmetica, Optica, Captotrica, [550] Stereometrica, Musica: qui verò Astrologiam iis coniunxerunt, non solùm decus
scientiae naturalis, quasi tectum ab aedibus detraxerunt: verumetiam
Mathematicas artes omnino conturbarunt.
Th. Cur ita? M. Quoniam Mathematici tractant ea, quae sunt ab omni materia
separata, ac discreta cogitationibus & animis: Physici verò ea quae
omnino materiae sunt immersa & concreta: Mathematici numeros per sese,
item puncta, lineas, superficies à corporibus cogitatione segregant, &
ab omni motu quàm longissimè recedunt: Physici verò motum ac sensum sequuntur,
sensus verò saepissimè fallunt: at ne Mathematici quidem mechanica tracta̅t,
quoniam sensibus nituntur, & materiam innexam habent. Ac propterea
rogatus Archimedes mechanica tradere posteritati, magnificè respuit, cùm diceret
mathematica mechaninis instrumentis euiluisse. In summa, qui de Mathematicis
naturaliter, aut de natura Mathematicorum in modum disputant, vtriusque
scientiae fundamenta subuertunt. Astrologia autem eiusmodi est, vt omnia
sensibus ac motionibus tribuat, à quibus Mathematici abhorrent: & cùm
nihil Mathematicis sine demonstratione credatur, tum verò sensibus nihil
demonstrari potest: solem tamen bipedalem, terram verò orbi supremo comparatam
punctum videri sensibus planum est. Postremò cùm coelestia corpora sint ex
materia & forma coagmentara, ad naturae venatorem &
contemplatorem pertinere quis dibitet? Ob id enim Ari [551] stoteles libros quatuor de coelo Physicis disputationibus coniunxit:
leuissimè tamen propter rerum obscuritatem transiliit, vt non immeritò Plato
(Praecipitiu̅ in profunda loca.) appellarit.
Th. Quid est coelum? M. Est animal intelligens continuè motum.
Th. Cur animal? M. Quia animam se viuificantem habet, sine qua beluae syderibus
coelestibus praestarent: quod enim viuit, viget, sentit, praestat iis quae sensu
ac vita carent. Itaque cùm Ezechiel (c. 1. &.
10.) rotas coelestes moueri diceret, subiecit rationem, quoniam,
inquit, spiritus vitae erat in illis. Rectissimè inquit Tullius, sydera
& animantia esse & sentire. Non tamen satis est quod
Theophrastus & Alexander Aphrodisiensis coelum corpus animatum appellant
(Alex. lib. 1. difficult.), id enim
stirpibus commune est, sed quia motu, sensu, & intellectu viget, idcirco
naturam intelligibilem esse diximus: quicquid autem intelligit, &
sentire & moueri necesse est, vt superiùs diximus ternario binarium
contineri: illud etiam adiecimus, animal intelligens continuè motum, vt ab
Angelis & mentibus differret: quia tametsi Basilius (B???silius in Examero.), Ambrosius, ac Bedas
(in Genes.) coeli verbo in creatione
opificii Angelicam naturam significari scribunt, quoniam vtraque intelligibilis
est, no̅ sunt tamen Angelicae mentes in continuo motu, nec aspectabiles, vt
caetera corpora coelestia. Quòd autem coeli natura intelligente polleant, eodem
argumenro quo Theophrastus & Alexander animalia esse tradunt,
confirmatur: qua nisi vim haberent intelligendi hominibus dignitate ac
praestan [552] tia longè inferiores essent. Ac
propterea Abraham (Rabi Dauid refert in Psal 19.)
Aben E???ra interpre???atus illud, coeli enarrant, vocem
(ena???ran???.) intelligenti tantum naturae
conuenire scribit, ex Hebraeorum consensu: Item illud (Iob c. 38.) cum simul iubilarent ac laudes dicerent stellae
matutinae: intelligibilem potestatem significare: quod sapientiae (in Prou.) Magister innuere videtur cùm diceret,
Deum coelos intelligentia creauisse.
Th. Didiceram in scholis, coelos non à seipsis, sed ab intelligentiis separatis
moueri. M. Hoc ab (lib. 2. c. 6. Metaph. & lib
1. a. 6. de Coelo.) Aristotele traditum est: sed Theophrastus
& Alexander cùm coelos animata esse corpora tradunt, satis significant
ab anima propria & sibi coessentiali moueri: nam si ab ex trinseca
intelligentia coelum circum geretur coeli motus esset ei accidentalis, nec
aliter quàm exanime corpus ab extrinseco motore agitaretur, vt coelestia quoque
sydera: at motus accidentalis est violentus: nihil autem violentum in natura
diuturnum esse potest: contra nihil diuturnius aut constantius motu coelorum.
(???) Th. Quid appellas sydera? M. Animalia
coelestia intellectu ac luce praedita, & in continuo motu. Quod satis à
Daniele (Cap. vlt.) significatur, cùm scribit,
eorum mentes qui puriorem vitam egerint, & quam plurimos ad verum decus
& pretatem perduxerint, vt sy dera fulgentia, domicilium ac sedem in
coelis habituros: vbi essentia ac figura Angelorum coelestium???ue animorum
significatur: & vt caetera animantia suis quaeque in sedibus, pisces,
inquam, in aquis, pecora in pascuis, feras in montibus ac syluis, [553] ita stellas in coelis collocati tradunt (Id etiam Io. Picusin Heptaplo lib. 5.) Origenes,
Eusebius, ac Diodorus. Quòd etenim Legislator tentorii cortinas imaginibus
Angelorum exornari iubet, coelos syderibus Angelicis conspicuos significat.
Quamquam Augustinus (in Enchirid. c. 43. & in
2. capit. Gen. & 18. cap.) Hieronymus (in Psalm. Audite coeli.), Thomas (Tho. par. 1. summae q. 70. art. 3.) Aquinas,
Scotus (Scot. lib. 2 sentent. d. 14. q. ???.)
mundum hunc animal aptissimè vocarunt: negant tamen Albertus, Damascenus, ac
Thomas Aquinas coelestia corpora esse animata: sed Aquinas coelestia corpora
esse animata: sed Aquinas in eo ipso valdè sibi contrarius ac dissimilis est,
quia confitetur substantias spirituales cum corporibus coelestibus vniri: si
vniuntur, igitur vnam efficiunt hypostasim vnius corporis animati: si corpus est
animatum, necesse est vt sit viuens, & rationale aut irrationale: si non
eadem hypostasis, oporret motum esse accidentalem, & extrinsecum à
motore erga mobile, quasi opificis erga machinam: quae cùm absurda sint,
& ea ex quibus haec sequuntur, absurda esse necesse est.
Th. Quot sunt coeli? M. Id quidem statuere difficile est, propter scriptorum
inter se dissidentium varias opiniones, & incertam earum rerum
demonstrationem. Nam Eudoxus orbes coelestes cum defere̅tibus 23. Callippus
30. posuit (libr 12. Metaph.), Aristoteles 47.
quem Alexander (in Comment libr. 12. Metap. vbi Eudoxi
& Callippi sententiam refert.) ex Sosigenis opinione emendauit
ac pro 47. reposuit 49. Ptolemaeus orbes coelestes 31. sine corporibus
planetarum co̅stituit. Ioannes Regiomontanus 33. quem caeteri ferè
sequuntur: nondum enim Ptolemaeo perspectum erat orbem octauum &
sequentes ttepidationis motu circumferri. Lunae quidem orbes 5. tribuun [554] tur, Mercurio sex, Veneri, Marti, loui, ac
Saturno cuique quatuor, praeter corpora planetarum: supra verò sunt orbes, ac
deferentes octaui & noni orbis. Sed Copernicus Eudoxi opinionem renouans
terram immobilem, solem verò mobilem fecit, epicyclos omnes sustulit, ac numerum
ita imminuit, vt vix orbes octo reli quos fecerit.
Th. Quid in tanta varietate sentiendum? M. Ad sacros Hebraeoru̅ fontes rerum
abditarum arcana mihi reuocanda videntur: ab his enim certissima decreta
hautiemus. Est enim tentorium quod à Legislatore fieri iubetur (Exodi ca. 23. & seq. Philo Hebraeus in
allegoriis.), archetypus vniuersi mundi, cui decem cortinae circumponi
iubentur, Angelicis figuris subornatae id est, coelos esse decem sy deribus
conspicuis fulgentes. Ac tametsi Abraham Aben Ezra trepidationis motu̅
ignorarent, nihilominus hunc locum, opera digitorum tuorum sunt coeli,
interpretatur decem orbium coelestium numerum significare: quod etiamnum
Pythagoraei innuere videbantur, cùm praeter orbes octo ac terram orbem finxerunt, quia nondum illis perspecta erat &
cognita ratio coelestium conuersionum, omnia tamen denario numero concludi
putarent oportere.
Th. Talium scriptorum autoritas tanti est apud me, vt eam omnibus omnium
argumentis longè anteponam: demonstrationibus tamen quoad eius fieri potest
illustrari & consirmari cupio, propter eos qui nihil assentiuntur, nisi
quod certissimis argumentis conspicuum sit? M. Demonstrari quidem potest decem
esse or [555] bes mobiles, quibus ignea corpora cursus
ordinarios conficiunt: non eadem tame̅ argumentorum vi denotari potest
vltimus, & à domiciliis nostris omnia cingens & coërcens orbis
aquei, immobilis, complexus scilicet extrema ora ac determinatio mundi: etiam si
superiùs demonstratum sit, aquis super coelestibus elementarem mundum inundari:
nec videri potest coelorum numero contineri, cùm à coelis tanto interuallo
distet qua̅tum est interuallum ab Oceano ad coelum sydereum, vt posteà
disserem us. Praetereà coelorum essentiam ex aqua & igne constare
superiùs dictu̅ est, quod aquis super coelestibus non conuenit.
Th. Quibus igitur argumentis decem orbes esse demonstratur? M. Antiquis omnibus
satis cognitum erat septem orbes esse errantium & octauum inerrantium
stellarum, vsque ad tempora Eudoxi, & Metonis, qui primi sydera
contraria primi orbis agitatione retro ferri obseruationibus perceperunt: deinde
Timochares, Hipparchus, Menelaus, postea Ptolemaeus eadem sydera quae fixa
credebantur sua statione dimoueri confirmarunt: ac proptereà nonum orbem
inferioribus adiiciendum putarunt. Longo pòst tempore Arabes & Hispani
Mensora & Alphonsum reges studiosos coelestium scientiarum nacti, assi
duis obseruationibus notarunt coelos octo à Septentrionibus ad Ortum, inde ad
Meridiem, pòst ad Occasum, postremò ad Septentrionem reuolui, eum???ue motum
septem annorum millibus compleri: quod Ioannes Regiomontanus, homo Gallus, [556] caeteris faciliùs demonstrauit, praeter motionem orbis
noni, quae fit ad Occasu ad Ortum: ex quo necessariò efficitur decem esse orbes.
Th. Cur ita? M. Quoniam (lib. 2. Metaphysi. &
libr. 1. de Coelo. & 11. Metap.) vniuscuiusque corporis
naturalis vnus est naturalis ac proprius motus: caeteri sunt voluntarii, aut
violenti, aut certè praeter rei mobilis naturam: & vt lapis sursum ac
deorsum proprio motu agitari nequit: ita ne vnus & idem orbis ab Ortu ad
Occasum, & ab Occasu ad Ortum multò minùs à Septentrionibus ad Austrum
ferri poterit.
Th. Quid tum? M. Ex eo sequitur rapidissimam illam agitationem, qua coeli omnes
horis quatuor ac viginti conuertuntur, propriam esse primi mobilis, quem nos
decimum orbem appellamus, qui nouem inferiores secum rapit: secundum motum, qui
Planetarius dicitur, scilicet ab Occasu ad Ortum, inferioribus communicari:
tertium trepidanti similem, orbis octaui proprium esse, quo caeteros inferiores
orbes afficit, ac titubare quodam modo facit extra polos, axes & centra
orbium superiorum.
Th. Mihi traditum est, coelos omnes vno, eode̅??? orbiculari motu cieri. M.
Haec sententia est Aristotelis (libr. 2 de
Coelo.) & Alexandri (lib. 1. difficul. c.
25.), qui coelestium corporum conuersiones ac motus propter
obscuritatem, nec perceptam disciplinam minùs intellexerunt, nec suspicari
quisquam nisi diuturna obseruatione potuisset, coelos à Septentrionibus nouem
coeli partibus sursum eleuari, & ad Ortum, inde ad Austrum inclinari,
pòst ad Septentrionem regredi: qua demonstratione Aristotelis argumenta, quae ad
stabilien dam [557] ternitatem inuexit, planè
corruunt, vt superiùs demonstratum est. Posuit enim coelos stare nec nisi partes
moueri, quod tamen falsum esse co̅pertum est ex motu trepidanti. Primi
quidem orbis agitatio simplex est & immobilis poli: secundi orbis duplex
est, tertii triplex, quibus agitationibus consequentes orbes afficiuntur: ea???;
agitatio triplex triplicem complectitur naturae proportionem.
Th. Quónam modo? M. Quia primus motus quasi norma inflexibilis &
proportio aequalitatis omnes omnium orbium ac stellarum ordines abripit
aequalitate quadam populari: cùm scilicet minimus aequè ac maximus orbis eodem
cursus tenore conuertatur horis 24. secundus huic contrarius proportionem
continet motus similitudine non aequalitate: quoniam vnusquisque orbis pro sua
magnitudine motum conficit, minores quidem velociùs, maiores tardiùs. Tertiùs ex
vtroque constans, proportionem refert, quae ex Arithmetica & Geometrica
conflatur, quae quidem concentum & ???hoream syderum ac coelorum mox
progredientium, mox etiam regredie̅tium efficit multò venustiorem ac
iucundiorem: quae chorea septies repetita omnes omnium errantium &
inetrantium cursus ac recursus perficit annorum 9040. qua quidem periodo sydera
omnia ad vltima principia suae progressionis reuoluuntur: nam Ly???um motum à
dextris ad sinistra, quae Strophe dicitur, & conuersionem à sinistris ad
dextra, quae Antistrophe appellatur, duplice̅
mo [558] tum ab Ortu ad Occasum, & ab Occasu
ad Ortum significare scribit vetus interpres ad Pindarum: post vtrumque motum
stabat Lyricus, & canebat Epodon . Tertium
motum à Septentrione nondum cognitum habebant: at ne secundum quidem: nam
Pindari, aut AEschyli, aut Euripidis, aut Sophoclis aetate, qui primi tragoedias
& motus Lyricos inuexerunt, nondum natus erat Eudoxus, qui primus motum
ab Occasu ad Ortum deprehendit, vt Ptolemaeus tradit: sed interpres ad Lyricorum
dignitatem illud commentus est.
Th. Haec quidem narratio mirabilis & iucunda mihi videtur, non solùm
huius trepidantis motus, sed etiam numeri septenarii septies repetiti, quo
coelorum omnium conuersiones continentur? M. Qui diuinae legis arcana
introspexerit, motus illos allegoricis decretis significari facilè iudicabit:
nam septimo quoque anno terrae quies imperatur (Leuit.
ca. 25. Leo Hebraeus lib. 3. de amore.), & eo anno coli
prohibetur: post annum verò 49. reditus est omnibus ad antiqua & à
maiorib. distracta praedia, seruis etiam omnibus libertate restituta: nam
Hebraei post annum sexies millesimum septimo millenario mundi elementaris
quietem fore opinantur, siue ab eluuionibus, siue ab incendiis: & 49.
annorum millibus expletis coelestium quoque orbium interitus futuros
arbitrantur, ac mille annoru̅ exacta quiete, mundum renouatum iri, &
ea creatione ac recreatione mundorum aeternam Dei potentiam ac bonitatem
significari. Nam orbis noni motus aequatis verietatibus annis 136. ??? gradum
vnum [559] decimi orbis percurrit, id est, 360. gradus
annis 49000.
Th. Cur syderum motus, qui orbe octauo continetur, mox velocior, mox etia̅
tardior videtur? M. Propter eam quam diximus trepidationem: quia cùm stellae
mouentur contra successionem signoru̅, id est, ab Ortu ad Austrum, hinc ad
Occasum, tardior est motus: velocior au̅t cùm fertur secundum successionem
signorum: quia motus octaui & noni orbis simul co̅spirant: cùm
scilicet fertur octauus orbis ab Occasu ad Septentriones, inde ad Ortum.
Th. Quonam modo id potuit obseruari, cùm vix ab orbe condito fluxerint sex
annoru̅ millia? M. Mathematici ex vngue Leonem: quod enim AEgyptij iactabant
olim sese annorum seriem in historiis habere 48. milliu̅, tam verum est, vt
illud quod Soloni sacerdos quidam AEgyptius narrabat, se annorum 20. millium
historias habere, cùm tamen alius eiusdem regionis sacerdos 13. duntaxat annorum
millia in hieroglyphicis contineri, Herodoto petente, narraret. Nugaciores etiam
Chaldaei, qui vt scientiam syderum vendibiliorem facerent, 470. millia annorum
in experiundis puerorum natiuitatibus se posuisse affirmabant (Ita scribit Cicero in lib. de diuinat.): quod
figmentum facilè refelli potest ex ipsius Laertij scriptis, quae ab aliis
accepta refert, scilicet annorum 48863. extitisse deliquia lunaria 832. cùm
tamen deliquia lunaria totidem accidere necesse sit annis 650. nam si vnus annus
labitur sine deliquio Lunae vel Solis, duae, tresve anno sequenti, interdum 4.
eodem anno recur [560] runt: vt hoc anno 1590. quo
haec scribimus, duas habuimus eclypses, vnam Solis, alteram Lunae: tres anno
sequenti futurae sunt, duae lunares, vna solaris. In tanto verò annorum numero,
scilicet 48863. eclypses lunares extitissent 38380. Hic omitto Indorum
Orientalium fabulas, qui annorum 700000. historias se habere iactant: à quibus
tamen sunt excipiendi Sinarum populi caeteris omnibus cultiores ac eruditiores.
Th. Cur ita? M. Quoniam hi proximè ad Hebraeorum tempora accedunt, vt &
Diodorus Augusti aetate, cùm omnia AEgyptiorum adyta studiosissimè
peruestigasset, vix annorum 4. millia comperit in antiquitatibus AEgyptiacis.
Item Calisthenes Aristotelis ex sorore nepos tempora Chaldaeorum ex archiuis
antiquissimis omnium historicorum peruulgauit: comperit igitur, vt est apud
Simplicium (Lib 1. de Coelo.), annos 1903. ab
vltima Chaldaeorum antiquitate, qua principatum adepti sunt rege Numerodo, 200.
circiter anno post eluuiones aquarum, ac proximè omnium ad Hebraeorum rationes
accedit. Nam Ptolemaeus radices coelestium motionum à Chaldaeorum scriptis
repetens, 600. circiter annos complexus est, à Salmanassare vsque ad Adriani
Caesaris aetatem, quae si nostris temporibus post Adrianum elapsis,
coniungantur, comperiemus sydera fixa signum paulominus praeteruecta esse: quia
motus trepidationis cum signorum successione concurrens Augusto imperium
ineunte, multò celerior extitit, quàm antea fuisser.
|| [561]
Th. Quis igitur est motus medius stellarum inerrantium, tarditate vnius temporis
celeritatem alterius compensante? M. Annis 200. sydera fixa medio modo
percurrunt gradu̅ vnum & minuta 27. varietatibus exaequatis. Cùm
enim octauus orbis fertur secundum successionem signorum fixa sydera decurrunt
73. gradus, ac 42. minuta, annis ter millibus & 500. sed cùm orbis
octauus regreditur co̅tra signorum successionem, num amplius quàm 7. gradus
& minuta 49. secunda 58. orbis decimi annis ter millibus & 500.
percurru̅t. Inde mutantur auges planetarum, Solis declinationes, &
aequinoctia, quae Ptolemaeus ac veteres omnes sectione noni & octaui
orbis metieba̅tur, quoties Sol Arietis, & Librae capita attigisse???
quippe noni orbis Eclyptica̅ fixam esse arbitrabantur, cùm tamen verum
AEquinoctium fieri non possit, nisi sectione Eclypticae octaui orbis &
AEquatoris: quae quidem sectio bis tantùm occurrit in annis septem millibus, vt
demonstratio nibus propositis facilè intelligi potest, si curiosiùs ista
consectari voles (Vide Pu???bachium, Io. de Regio
mo̅te, Bassentinum. Remoldum Riccum.)
Th. Quid opus est nonum orbem statuere, cùm stellarum inerrantium motionem ab
orbe octauo intelligere possimus? M. Quia tantisper octauus orbis, ac caeteri
inferiores ab ortu a̅d Austrum, inde ad Occasum feru̅tur contra signorum
successionem: nonus orbis tardissimo quodam motu stellas fixas ad Occassim
impellit 7. gradibus decimi orbis & 49. momentis, 58. secundis, 3500.
annorum spatio. Ex quo intelligitur decem orbes ex his 3. mo [562] tionibus & 7. planetis concludi: postea
demonstrabimus vniuscuiusque planetae vnum esse orbem, nec deferentibus aut
Epicyclis aliter opus esse, quàm ad faciliorem disciplinam. quae vix alioqui
percipi potuisset. Ac si quidem fictos orbes pro veris accipere licet, etiam
Meridianum Horizontem, AEquatorem, Tropicos, Palares, Eclypticam numerare
licebit, quos tamen circulos eruditorum hominum opinione fictos videmus.
Th. Cur ergo Proculus (in Platonis Timaeum.) 200.
ferè annis post Ptolemaeum, non modò Deferentes & Epicyclos planetarum,
sed etiam nonum ac decimum orbem reiecit? M. Id quidem nulla probabili ratione,
cùm satis perspicuum sit ac demonstratum, dece̅ variis motionibus coelos
agitari, nec motus vno plures vni mobili conuenire posse, nisi extrinsecus fiant
ab alio motore. At omnes orbes coelestes ac stellae horis 24. ab Ortu ad Occasum
circumaguntur. Fixae verò stellae annorum millibus 49. contrario motu sedes
mutant, & ad initia redeunt, vnde cursum coeperant, id est, horis 24.
percurrunt (Gradus ha bet 60. minuta: minu???u̅
habet 60. secunda: secunau habet 60. tertia.) tertia minuta 4. 20. 41.
17. 12. sed cùm fixae stellae interdum tardius, interdum celerius moueantur,
& Solis declinationes inaequales percipiantur, ipsa???ue stella polaris
accedat, ac discedat à polo mundi, & AEquinoctia infinitam habeant
varietatem, augesque planetarum diuersissimis sedibus appareant, necessariò
sequitur alium esse motum octaui orbis, quàm qui fit ab Occasu ad Ortum,
& ab Ortu ad Occasum. Nam Meto, qui annis 132. post Thalem floruit,
Arietis stellam in ipso [563] AEquinoctio deprehendit:
Timocharis anno post Alexandrum magnum 41. easdem stellas animaduertit consequi
AEquinoctium vernum 2. gradibus: deinde Hipparchus annis 156. post Timocharim
easdem stellas AEquinoctio posteriores esse deprehendit gradibus 4. minutiis 9.
Menelaus post Hipparchum anno 224. easdem stellas AEquinoctio posteriores
gradibus 6. minutiis 12. Ptolemaeus anno post Hipparchum 41. easdem stellas
AEquinoctio posteriores gradibus 6. & minutiis 40. Albategnius post
Ptolemaeum annis 741. easdem stellas AEquinoctio verno posteriores esse gradibus
18. & minutiis 2. Alphonsus anno post Albategnium 381. easdem stellas
post AEquinoctium esse gradibus 23. & 48. minutiis. Vernerus anno post
Alphonsum 262. easde̅ stellas AEquinoctio posteriores esse deprehendit
gradibus 26. & 54. minutiis. Hac aetate, id est, anno 1590. posteriores
sunt gradibus 28. & 20. minutiis. Qui motus stellarum si semper ea
celeritate co̅ficerentur annis 3500. stellae fixae percurrerent gradus 73.
& 42. minuta 52. decimi orbis: cùm tamen octauus orbis fertur ab Ortu ad
Austrum, inde ad Occasum eodem tempore annoru̅ scilicet 3500. gradus tantum
7. & 49. minuta stellae fixae decutrunt. Ex quibus perspicitur decem
agitationes diuersas totidem orbibus conuenire: quoniam motus planetarum 7. sunt
inter se differentes, praeter mortus triplices 8. 9. ac 10. orbis, qui planetis
communes sunt.
Th. Vnde tanta varietas Astrologorum inter ipsos de syderum ac planetarum
co̅uersionibus, [564] vt alius planetam progredi,
alius eodem tempore regredi, tertius eodem mome̅to stare putet? M. Non modò
in caeteris planetis, quorum animaduer sio difficilior est, sed ne in ipso
quidem Sole conueniunt. Nam Hipparchus Solem 365. diebus & minùs quarta
parte diei cursum obire scripsit: Ptolemaeus quartam partem diei ??? minùs
definit: Albategnius partem deficientem à quarta diei definit ??? Tebitius 9.
minutias quartae diei deesse tradit. Profectò Henricus Machliniensis verissimè
scripsit eos qui luminarium deliquia obseruarent ex Ptolemaei aut Albategnij
tabulis, semper aberraturos. Ex antiquissimis verò qui peritiores habiti sunt,
scilicet Sosigenes, ex cuius sententia Caesar annum definiit, Theon, Paulus,
Heliodorus, Mercurium tribus tantùm ac viginti partibus à Sole discedere
putarunt: Ptolemaeus partibus 29. Petrus Alliacensis partibus 90. Mercurium à
Sole distraxit. Augerius (In lib. de iudiciis
Astrologorum.) Ferrerius Venerem & Mercurium sibi ipsis
& Soli quoque oppositos scrip sit, ertore pudendo, & ex iis
oppositionibus Mercurii ac Veneris ad Solem & ad seipsos decreta
iudiciaria ridiculè notauit: cùm tyronibus perspicuum sit nec Venerem à Sole
lo̅giùs, quàm partibus 48. Mercurium 29. discedere.
Th. Vnde igitur tanti errores, aut quónam modo emendari possunt? M. In causa fuit
difficilis coelestium conuersionum obseruatio, & eorum raritas qui seriò
in haec studia incubuerunt, ac temporis breuitas, siue ab eluuionibus aquarum,
siue ab hominum aetatibus: postre [565] mò
instrumentorum fallacium incerta ratio plerosque fefellit. Ob id enim
Alexandrini Mathematici Meteoroscopium ingens, & in loco vsquequaque
patenti construxerant, vt syderum cursus omnes dilige̅tissimè adnotarentur:
quod in iis ciuitatibus, in quibus haec studia vigent, fieri oporteret: nec vnum
tantùm, sed duo, triáve instrumenta fabricati. Nam cùm Lutetiae duobus
quadrantibus tantae magnitudinis vt de altissima trabe penderent Solis altitudo
maxima obseruaretur, eodem momento comperta est vno quadrante partium 64. altero
42. minutiis maior. Quod ex quadrantis alterutrius fallacia sequi necesse fuit:
sed vtrius error esset tertio, quadrante iudicari oportebat: & quò
grandiora, eò sunt certiora, si perpendicula lineis verticalibus conueniant, in
quo saepissimè peccatur. Radius autem astronomicus tametsi caeteris certior est,
exactissimas tamen diuisiones fieri oportet: aut grauissimè errabitur,
potissimùm in Diametris luminarium & vmbrae terrestris, in quibus si vel
vno minuto peccatum sit, obseruatio tota subuertitur. Argumento est, quòd
diameter visibilis in auge solis 31. minuta, & 20. secunda complectitur,
vt Albategnius obseruauit: in perigaeo verò minuta 33. & 40. secunda: si
vel duobus minutis peccatum sit, tota eccentrici Solis altitudine peccari
necesse est, quae tamen altitudo 44. terrae diametros & ??? continet, id
est, milliaria, 315244. Postremò tabulas motuum emendare oportet, vt admonet
Ptolemaeus: quia leuissi [566] mus error temporis
diuturnitate grauissimus euadit.
Th. Vter certior in motuum coelestium obseruatione Alphonsus an Ptolemaeus? M.
Praeter motum octaui orbis parum inter se differunt: cùm enim Ptolemaeus mille
circiter annos ante Alphonsum notauerit diurnum motum Solis, Veneris, &
Mercurii in longitudine esse minutorum. 59. 8. 17. 13. 12. 31. Alphonsus mille
circiter annos Ptolemaeo iunior eumdem medium motum modicè castigans ita notauit
59. 8. 19. 37. 19. 13. 56. Est. n. medius motus longitudinis horum trium
planetarum quoad longitudinem sui semper similis: quo fit vt annus habeat 365.
dies, horas 5. minutias II. secundas 6. tertias 49. vel ex Alphonso 10. minuta
& 43. Haec autem differe̅tia horarum ac minutiarum efficit horas 5.
diebus 27. & dies quinque integros, sine horis ac minutiis, circuitu
annorum 648. quae periodus Solis maxima vocatur: quibus annis Sol ad capita
& radices vnde prodierat recurrit, vnà cum Venere ac Mercutio. Id autem
perspicuu̅ fecit Iosephus Scaliger, tabula ad id accuratissimè scripta: in
quo Ptolemaeum secutus est non Alphonsum: sed parum admodum differunt, id est,
dimidio circiter minuto horae vnius.
Th. Quis est motus reliquorum planetaru̅? M. Mars quidem medio motu
longitudinis in singulos dies decurrit minuta 31. 26. 38. 40. 5. & orbem
absoluit anno vertente, ac diebus 321. horis 22. Iuppiter verò medio motu
longitudinis minuta 4. 59. 15. 27. 7. 23. orbem conficit an [567] nis II. diebus 313. horis 17. Saturnus minuta 20. 35. 18.
40. orbem verò percurrit annis 29. diebus 155. horis circiter septem. Sed alius
est motus latitudinis vltra, citra???; Eclipticam.
Th. Quid appellas latitudinem planetarum? M. Distantiam eorum à semita ecliptica,
à qua Saturnus quidem recedit versus Septentriones gradibus 3. ac 2. minutis:
versus Meridiem gradibus 3. & 5. minutis. Iuppiter aequè declinat ad
Septentriones & Auftrum. Sed Mars ad Septe̅triones ab Ecliptica
declinat gradus 4. minuta 21. ad Meridiem gradus 7. minutias 30.
Th. Quis est Lunae motus? M. Multiplex ac varius. Nam motus longitudinis medius
in singulos dies est graduum 13. 10. 34. 58. 33. 30. 30. vt Ptolemaeus
obseruauit: qui minimum differt ab Alphonso: is enim motui diurno lunae tribuit
gradus 13. 10. 35. 1. 15. 11. 4. 35. quo fit vt orbem percurrat diebus 27. horis
13. 18. 34. sed à Solis complexu ad eiusdem reditum transigit dies 29. horas 12.
44. qui vulgò (Est etiam mensis qui apparentia
vocatur, dierum 26. horarum 12.) mensis appellatur. In eo tamen
differt maximè à caeteris planetis, praeter Solem, quòd in altissimo loco à
terra quo tardissimè mouetur, 12. gradus & 8. minutias conficit in
Perigaeo 14. 24. declinatio verò maxima ab Ecliptica est graduum 5.
Th. Cur Ecliptica dicitur? M. Quòd in ea tantùm fiunt eclipses Solis ac Lunae,
cùm haec in vmbram terrae incidit, aut Solis aspectum his aut illis populis sui
corporis obiectu eripit: fuisset apud Graecos, qui Astrologos vocabant (Curiosi rerum
sublimium.) & interdum capitis damnare [568] consueuerant (Plutarch. in Pericle.) nec minùs
quàm Indi Occidentales deliquia fieri praedicabant ira deorum, ac propter eà
sacrificiis placaba̅t Solem ac Lunam: quinetiam Romani (Plutarch. in Aemylio.) sono ac strepitu lucem se
reuocare putabant. Qua religione Indos teneri cùm intellexisset Christophorus
Columbus, nec illos sibi conciliare posset, denunciauit Lunam sibi amicam paucis
pòst diebus lumine desertam iri, quòd iura hospitij violarent: itaque Luna
deficiente Columbum muneribus cumularunt. Quinetiam Alexander Aphrodisiensis
problem. 46. scribit, plerosque Solem & Lunam à daemonibus affici
putare, ac propter eà facibus ardentibus ac sonitibus lucem restitui. Quae
superstitio apud Graecos euanuit, cùm vsu diuturno perceptum est, nurigaeo
aberit.
Th. Cur erraticae stellae, vel Planetae dicuntur, cùm tanta sit motuum coelestium
certitudo, vt Eclipses etiam in multa saecula & planetarum circuitus
quales futuri sint denotari videamus? M. Fallunt qui putant Etrones vocari, quòd
ab Ecliptica declinant, quia Sol inter Plane as non censeretur: verius ab
antiquis sic appe ???latos, quòd extra orbem octauum, qui stellas inerrantes
continet, vagarentur: caeteras fixas quòd immotas esse arbitrarentur, nec alio
quàm rapido motu cir cumagi: nulla tamen in coelestibus corporibus temeritas,
aut fortuna, [569] nulla erratio, nec vanitas inest,
contra???; omnis ordo, veritas, constantia.
Th. An igitur in tanta motionum varietate, putà Lunae, aut Mercurij, vnus orbis
sufficit? M. Si varietas agitationum simul fit, tot orbes esse oportet quot
motus: sin motiones fiant, vicissim nihil pluribus opus esse videtur.
Th. Exemplo res eget, vt planiùs intelligatur? M. Tres orbes Soli tribuuntur, cùm
vnus sufficiat, quia deferentium motus sunt octaui & noni orbis non
Solis ipsius, alioquin oporteret quartum orbem adiungere, propter motum rapidum,
qui ab orbe decimo Soli communicatur. Sublatis ergo deferentibus, orbe
Eccentrico Soli nihil opus eo, cùm nihil aliud sit, quàm linea circularis à
centro Eccentrici ducta, & à Sole in orbe proprio descripta: nihil enim
verius à Ptolemaeo dici potuit, quàm Planetarum omnium motiones lineas
describere Eccentricas.
Th. Id faciliùs in Sole admitterem, cuius motus simplicissimus est: cu̅
caeteris Planetis comparatus: caret enim motu latitudinis, & Epicyclo?
M. Si in vno admittas, cur in caeteris negares?
Th. Quoniam orbis Deferens caput & caudam draconis alius esse videtur ab
orbe duplici augem lunarem deferente: hic enim in singulos dies gradus 11.
& 12. minuta conficit: ille 4. tantum minuta, & vterque contra
successionem signorum: Eccentricus verò secundum successionem signorum excurrit
in singulos dies motu medio gradus 13. & ferè 11. mi [570] nuta. Ac praetereà motus est alius Epicycli in ipso Lunae
Eccentrico, quippe fertur contra successionem signorum parte sui superiore,
& patte opposita secundum successionem signorum: quo fit vt Luna tardiùs
in apside sui epicycli, qui globosus est orbis, moueatur: contrà quàm quinque
caeteris planetis vsu venit. Postremò varietas est etiam in motu latitudinis
Lunae. M. Si omnes motus, praeter motus triplices orbium superiorum, quos
diximus, ab ipsius Lunae corpore explicati posse mihi videntur. Nam motus
capitis & caudae draconis fictus est, cùm nihil aliud sit quam locus quo
Luna ab Aquilone ad Austrum, contrave traiicit Eclipticam intersecans: ita fit,
vt medius ille motus nodorum fictus secundum successionem signorum idem sit cum
vero motu contra successionem signorum: nec aliter de orbibus augem deferentibus
iudicandum, quae ipsa nihil aliud est quàm locus Lunae, cùm altissimè prouehitur
à terra. Finge ergo nauim qua veharis rapido flumine ab Ortu ad Occasum, dum
interim tu à prora, ad puppim, id est, ab Occasu ad Ortum retrogrediare: tum
formicam à calce ad verticem, mox ad dextram, mox ad sinistram declinantem
conscendere, inde per anteriorem partem ad calcem redire: ita quoque suptemorum
orbium motionibus orbis Lunae agitatur, dum interim Luna in eodem orbe mox
euehitur in altissimum sui orbis locum: mox etiam ad locum orbis terrae proximum
delapsa cùm Australem plagam peruaserit ad Aquilonem proficiscitur: ita varij
motus ab eodem planeta vi [571] cissim tamen fiunt.
Th. Nóne defixi sunt planetae in suis Epicyclis? M. Ita quidem putarunt. AEgyptii
& Graeci, sed ex arcanis Hebrae orum perípicuè intelligitur, coelos,
& sydera esse animalia, ea???ue viuere, ac per seipsa moueri, (Ezech. c. 1. & 10.) vt superiùs
disseruimus. Quare mirum videri non debet, si nullus planeta orbiculari motu
moueatur, conuersione spectatur: inde fit, vt centrum orbis Solaris sit in orbe
Lunae, Martis verò centrum in orbe Mercurij, aliorum itidem in superioribus
orbibus. Attamen appinguntur eccentrici orbiculates, quos oportebat super centra
propria aequabili & orbiculari motu circumduci, cùm tamen conuersiones
eorum maxima sui parte ae qualiter fiant circa mundi centrum: &
demonstratione Geometrica perspicuum sit eundem circulum super duo centra
aequaliter moueri (Ptolemaeus lib. I. constru. Euclid
li. 3. propo. 7. & 8.) no̅ posse, quia semper angulorum
qui sunt ad centrum capacitas capaciorem arcum in hoc quàm in illo circulo
comprehendit.
Th. Quid igitur veteres impulit, vt tantam orbium, Deferentium, Epicyclorum,
Concentricorum, Eccentricorum multitudinem inueherent? M. Id postulabat
& rei difficultas, & ratio docendi; nec aliter tot ac tam varij,
tam???ue differentes motus percipi potuissent, nisi sinuosos flexus ac reflexus
variis lineis ac circulis denotauissent, ac profectò magnam illis gratiam
debemus, quod duobus circiter annorum mislibus infinito labore motuum coelestium
accuratam disciplinam, quantum quidem fieri [572] potuit,
peruestigarunt ac posteritati reliqueru̅t: illa tamen orbium pluralitas
eiusdem Planetae per naturam non magis existit (exceptis decem orbibus) quam
sphaerae ficti circuli, horizon, inquam, meridianus & consimiles, vt
Moabatra, Maurus, Ammonius, & Proculus tradunt.
Th. Cur non? M. Quia oporteret eumdem Lunae orbem in quattuor orbes reipsa
diuidi, vt 4. vasa continentibus vasibus comprehensa, ac duos Deferentes augem
lunarem ab Ortu ad Occasum ferri: Eccentricum medium contrario motu reniti ab
Occasu ad Ortum, & in Eccentrico Epicyclum, quem globosum esse necesse
est, ab ipso Eccentrico reipsa segregatum, alio atque alio motu ferri, quàm
Eccentricum, quae seriò philosophantibus absurda videntur: nec tamen ab his qui
Epicyclos sustulerunt perspecta.
Th. An igitur falsò dicuntur Planetae directi, retrogradi, stationarij, magni,
parui, celeres, tardi? M. Heliodorus (in Comment. ad
Paulum Alexandr.) hanc obiectionem dissoluere videtur his verbis,
Quamquam, inquit, Planetae moueri dicuntur inaequaliter, re vera tamen in
coelestibus nihil est inaequale, nihil inordinatum: sed omnis aequalitas, nostro
tamen iudici??? fieri existimatur, vt mox celeriùs, mox ire tardiùs, mox etiam
stare videatur. Sed vera ratio qua̅ non subiecit Heliodorus, tarditatis ac
celeritatis est, cùm vel ad terras, proximè accedu̅t grandiores &
velociores: cùm verò longius discedunt minores ac tardiores videntur, vt non
solùm Geometrica, sed etiam optica demonstratione (Mobilium aequè velociter incedentium, quod lo̅giùs distat, tardiùs
ferri videtur vt ???uclides in opticis theoremate 56.) cuique
perspicuum est. Facit etiam mo [573] tus celeres
concursus orbis & Planetae, cùm scilicet orbis & Planeta
secundum signorum successionem feruntur: tardior est motus cùm planeta contrario
motu orbis fertur. Et cùm Planetae ad Solem propiùs accedunt in apsidem,
celeriùs & altiùs euehuntur, vt Solem principem honestiùs recipiant,
discedente Sole abeuntem comitantur, & cùm longissimè abest, quantum
fieri potest, ad eum accedunt, & quasi stantes intuentur, vt eius luce
fruantur.
Th. Cur Marti, ac Veneri tantae magnitudinis Epicycli tribuuntur? M. Quia
longissimè omnium ab Eclyptica discedunt, ac Zodiaci latitudinem egrediuntur,
qua̅ necesse est ad 15. gradus protrahere, contrà quàm veteres, qui 12.
gradibus circumscripseru̅t: interdum enim Venus 7. gradus, ac 20. minuta ab
Eclyptica discedit Septentrionem versus, vt anno 1507. item anno 1539. discessit
ab Eclyptica 7. gradus, ac 24. minuta ad Septentriones. Mars verò gradus 6.
& 59. minuta versus Austrum, quam in plagam ferè semper inclinat.
Th. Cur ita? M. An vt Venus populos ad Aquilonem à libidine abhorrentes, Mars
Australes à bellis alienos aliquantum excitarent? an quia Mercurius ferè semper
ad Austrum vergit, Venerem ad Septentriones esse oportuit, vt vterque Solis
satelles principem hinc inde stiparent? nam proptereà videtur cor propagatio
(Iornande??? appellat???ythiam hominum officin
am.) & pulchritudo ad Aquilonem, vis autem inm maior esse ad
Austrum, vt alibi (lib 4. de Repub. & lib. de
methodo histor. cap. 5.) disseruimus.
|| [574]
Th. Cur Venerem & Mercurium Solis satellites appellas? M. Quia proximè
solem consequuntur aut antecedunt, & eodem motu medio feruntur quo
solipse: nunquam enim Mercurius à Sole discedit longius quàm gradus 29. Venus
48. Copernicus verò vtrumque circa Solem, quem immobilem fecit, conuerti
putauit.
Th. Cur Venus mox Vesperus, mox Lucifer appellatur? M. Quia solem ??? alternis
anteit & sequitur.
Th. Cur veteres Democritus, Anaximander, Xenocrates, Eudoxus, Plato, Aristoteles,
Callippus, Thales Milesius, ac Theon ipse, Ptolemaei doctissimus interpres,
Solem nullo interiecto medio Lunae proximu̅ fecerunt? M. Quia Luna Solis
aspectum hominibus eripit, no̅ item Venus ac Mercurius, quos propterea supra
solem esse iudicarunt: quinetiam Plato (In
Timzo.) Mercurium Marti proximum collocauit: sed Ptolemaeus vtrumq; Soli
subesse aliquot argumentis probat, tametsi Alpetragius non satis probabilibus
eadem euertere conatur.
Th. Quibusnam? M. Primùm quòd stella minorem orbem breuiori temporis spatio
decurrit, vt Luna orbem minimum diebus 27. atque 12. horis conficit: Mercurius
deinde ac Venus post Lunam celerrimo cursu rapiuntur, maximè tamen Mercurius
Lunae proximus, qui saepe tres gradus & minuta 6. singulis diebus
excurrit: ac nisi vterque planeta plurimum temporis in regressu, ascensione,
lapsu, declinatione, statione transmitterent, paucis [575] mensibus orbes absoluerent, quibus anfractibus & conuersionibus Sol
non implicatur. Atque in eo Aristotelis decretum labefactatum &
concussum ruit: quo quidem stellas quo longius a supremo coelo abfuerint, eò
celeriùs orbem percurrere asseuerat: na̅ ista ratione oporteret Solem,
Venerem, & Mercurium eodem orbe circumferri, cùm eodem anni curriculo
circumuoluantur, omnes tamen planetas aequabili cursu progredi verum est: sed ex
opticis demonstrationibus quo mobile longius abest eò tardius ferri videtur,
aliorum etiam aliae declinationes cursum remorantur. Aliud etiam argumentum est,
quòd interuallum inter Lunae apsidem & terrae centrum capit diametros
terrestres 32. at inter Lunam ac Solem diametros terrestres 503. interiectos
esse demonstrauit Ptolemaeus (Libr. 3. ) ex eclipseorum obseruatione: quod quidem
immane spatium planè vacuum esset, nisi Veneris & Mercurii orbes
intercede rent, cùm inter proximam Martis ac Solis distantiam diametri
terrestres ta̅tum sint 75. quae distantia ferè septies minor est: quàm illa:
quae quidem inaequalitas coarguit hypotheseos difficultatem. Accedit illud quòd
qui acutissimè Solis ac Veneris copulam per centrum animaduerterunt, maculam in
Sole se deprehendisse tradunt (Io. Picus cus de Arabe
quoda̅ id scriptis reliquit in li. aduersus Astrologos.): quod
tamen verum sit necne affirmare non ausim, quoniam rarissima est Solis ac
Veneris coniugatio per centrum, nec sine summa difficultate perspici potest.
Quae tamen argumenta si deessent, sanctuarii arcanum, id est, mundi archetypus,
satis declarat.
|| [576]
Th. Quonam modo? M. Quia candelabrum septuplex ex auro conflari iubetur septem
ramorum ab eodem stipite nascentium: at medium ramum caeteris excelsiorem
& modicè ad Occasum deflexum omnes interpretes ex antiquissimis figuris
conflauerunt: quo certè significatur Solem inter Planetas mediam habere
stationem, quasi principem inter suos, aut veluti cor in medio thoracis,
& ab eo lucem omnium pendere.
Th. Si Venus in copula Solis per centrum, id est, in ipsa Ecliptica sine vlla
latitudine, labe quadam & macula Solem inficit, sequitur Venerem ab ipso
sole lumen accipere: quòd si ita est, cur non bicornis apparet vt Luna, cùm à
sole discedit? hoc enim argumentum maximum esset Venerem Soli subesse? M. An
quia Veneris propinquitas efficit, quò minùs à Sole deseratur? an quia figura
bicornis in Venere fugit aspectum? Luna verò quae à Sole diuellitur terrestribus
diametris 503. obscuram sui partem à Sole auersam facilè ostentat, de caeteris
nihil affirmare ausim, suáne an luce luceant aliena.
Th. Cur igitur Veteres Venerem Marti subiecerunt:
& Abraham ipse Aben Esra (In 4. caput
decalogi.) Decalogi ma̅data planetarum ordini, quem Graeci
tradiderunt, respo̅dere tradit: cùm enim tria priora mandata tribus orbibus
superioribus tribueret, quartum de Sabbato seu quiete diei Saturni Saturno,
quintum de cultu parentum loui, qui Saturnum patrem castrauisse, ac de regno
dicitur deturbasse: sextum manda [577] tum, Ne occidas
Marti siccario: septimum, Non moechaberis: adulterae Veneri: octauum, Non facies
furtum, Mercurio furi, quem mercatores pro Deo coluerunt: sequens, Non dices
falsum testimonium, Soli siue Apollini, quem Graeci verae diuinationis &
oraculorum principem fecerunt: decimum, Non concupisces, Lunae, cui eamdem vim
in mundo elementari veteres dederunt quam in animantibus iecori, in quo
libidinis & cupiditatum facultas versatur. M. Argutè illud quidem magis
quàm verè: antiquissimus enim ordo planetarum significatur ex horis planetariis
24. quas eo quo diximus ordine collocari docemur, vt postea explicabimus.
Th. Cur Luna post co̅iunctionem interdum eodem die, interdum quarto pòst die
tantùm apparet? M. Tres causae simul concurrentes efficiunt, vt eo ipso die quo
à Solis coitu discessit, populis ad Septentrionem positis conspicua sit, modò
fuerit in signo Septentrionali (id est, citra AEquatorem,) & in
latitudine Septentrionali, (id est, citra Eclipticam,) & in inferiori
parte Epicycli, vbi celeriùs mouetur. Quod si vna ex his causis defuerit,
secundo die spectatur: si duae, tertio die: si tres, quarto die, quam Craeci
, appellant.
Th. Cur Luna perinde non vrit vt Sol? M. Illa quidem quò vertici nostro propior
est, eò magis calefacit, & quidem cum hyeme qua regiones Aquilonis
directiùs, & radiis acutioribus collustrat, frigora moderatur, modicè
tamen, quia lucet alieno splendore.
|| [578]
Th. Cur igitur innumerabiles stellae quae in orbe octauo luce̅t, ac multae
multis populis verticales & centies terra grandiores no̅ vrunt
perinde vt Sol? M. Tum quia infinita distantia stellarum à terris vim minuit,
tum quia luce aliena, non sua lucent.
Th. Num Soli calorem, vt ignibus inesse putas? M. Non placet Aristoteli quicquam
in coelo coelestibúsve corporibus calidum, frigidum, siccum, humidum inesse, sed
à motu calorem cieri arbitratur: denique eò progressus est, vt coelestibus
corporibus quicquam accidere negaret, quò coelestium corporum naturam aeternam
esse persuaderent: qua quidem ratione lucem, figuram, quantitatem, numerum,
motum, accidentia esse negat: sin rationibus necessariis conuincitur haec
accidentia sensibilia esse, caetera quoque, callidum, siccum, coelestibus
corporibus accidere posse quis dubitet? id est, vt pinguiùs ac faciliùs
loquamur, Solem calefacere & siccare non tantùm causaliter, sed
formaliter, nec tantùm efficientia, ac potestate, sed etiam actu ipso calidum
esse. Quamquam Arabum schola iampridem Aristotelis opinionem elusit: quinetiam
Albumaron Babylonius scribit Solem insito sibi calore calefacere: Isaac verò
Narbonensis nihil corpora coelestia inferioribus praeter calorem largiri
putauit. Ac siquidem Hebraeos arcanorum naturae principes consulamus, qui rebus
nomina pro cuiusque natura indiderunt, Solem ob id,
vocant, quòd calidus sit.
Th. Ego didiceram in scholis calorem à coe [579] lestium corporum motu, non ab intima eorum natura cieri? M. Ita quidem in
ipsis corporibus, quae mouentur, vt si ligna lignis, lapides lapidibus
atterantur, calorem & ignem concipiunt à soliditate ipsa &
corporum concussione, ac collisione: sed nemo tam rudis est, vt putet ea quae
moue̅tur, à Sole magis calefieri, quàm quae sunt quieta: ac proptereà Medici
vetant in Sole acquiescere, sed potiùs huc illuc moueri: Sol verò cum nullo
corpore concutitur; confitendum est igitur in Sole calorem inesse, vt eleganter
M. Tullius Solem igneum (lib. 2. de nat.
deorum.) appellauit, & lo. Picus Mirandulae princeps (lib. 3. c. 4. contra Astrologos.), calorem in
coelis inesse constanter affirmat.
Th. Si Sol calidus esset, proxima quaeque priùs calefaceret: at aestare
ardentissima mediae regiones aëris ingenti frigore rigent? M. Idem quoque
iudicium de ignibus fieri potest: quibus solida corpora longiùs posita magis
incalescu̅t: quàm aër ignibus propior, proptereà quòd aëris tenuitas calorem
retinere ac tueri non potest: ob id enim carnes faciliùs co quuntur obiectu
solidi corporis, quod calorem retinere ac reflectere possit: &
quemadmodum Sol non lucet per aerem nisi solidi corporis obiectu, vt superiùs
demonstratum à nobis est: ita quoque Sol numquam calefaceret, nisi solidioris
corporis oppositione: at vtrumque ignibus accidit; quare si Solem ideo calidu
esse negamus, quoniam solida, quae longiùs absunt magis calefacit, quàm quae
sunt proxima, eadem ratione ignibus calorem deesse co̅fitendum erit: falsum
consequens, ergo antecedens. At regio illa, quae [580] frigoribus riget, infinitis spatiis à Sole abest, & & à terra
longiùs remouetur quàm vt à radiis solaribus incalescat ex reflexione: sed vt
planius sit Solem actu calidu̅ esse, satis indica̅t tecta opposita, imò
leuissimae nubes, quae calorem arcent, motu Solis continuante: id autem momento
fieri non posset, vt qui sit in vmbra proximo Solis radio non vrgeatur: qui verò
Soli sese obiiciat, ardentissimè vratur, vt experientia ipsa facilè intelligi
potest.
Th. Si Sol actu calidus esset, & rectis & obliquis radiis
calefaceret: at non nisi reflexione, aut fractione radiorum, ac potissimum
rectorum calor excitatur. M. Superiùs diximus eandem Solis & ignis
rationem esse cur plus minusve calefaciu̅t: nam si peluim aut speculum
concauum aeneum, aut vitreum turbinatum ignibus opponas, plus caloris senties in
cono: ac si tantus ignis esset quantum est corpus solare, perinde vreret ex
radiorum speculari reflexione, vt Sol: nam Archimedis demonstratio vtrobique vim
habet.
Th. Cùm tantus sit ardor Solis, vt interdum segetes, ac domos, vrbes???ue
inflammauisse legamus (Cromerus in hist.
Polonica.), etiam in Scythia ipsa, num verius est Solem quiescere, terram
verò moueri? M. Haec fuit antiqua Philolai, Timaei, Ecphantis, Seleuci,
Aristarchi Samij, Archimedis, Eudoxi opinio, quam aetate nostra Copernicus
renouauit, sed sua leuitate facilè refutari potest, tametsi nullus seriò id
fecerit.
Th. Quibus igitur argumentis nituntur, qui terram moueri, Solem verò quiescere
arbitran [581] tur? M. Quod mentis humanae
captum excederet incredibilis orbium coelestium rapiditas, ac potissimum orbis
decimi, quem oportet decies maiorem esse orbe octauo, qui tamen horis 24.
conficit milliaria 469 5 628 45. terra verò quasi punctus ad vniuersitatem esse
videatur. Hoc argumentum praecipuum est: praeterea nullis omnino Epicyclis
egeremus ad planetarum motiones denotandas, & quae de trepidante orbis
octaui motu tradita sunt euanescerent: item nihil orbe nono ac decimo opus
esset. Vnum est quod illi omiserunt, quo tamen nullum efficacius mihi videtur,
scilicet, quietem motu praestabiliorem esse: coelestia ac diuina naturam habere
constantem, elementaria mobilem, perturbatam, & inquietarn: ac propterea
probabiliùs videri possit, vt haec potius quàm illa moueantur: sed tamen Eudoxi
opinionem graues, Copernici grauiores absurditates consequuntur.
Th. Quaenam? M. Eudoxus nihil de motu titubante suspicatus est, ac propterea eius
opinio minus erroris habere videbatur: sed Copernicus terram triplici motu cieri
posuit, vt suam hypothesim tueretur, scilicet motu diurno, deinde annuo,
& motu trepidante: quibus si adiungamus motum grauitatis ad centrum,
quattuor motiones naturales vni & eidem corpori tribuemus, quo dato
omnia Physicorum fundamenta ruere necesse est: omnes enim in eo conspirant,
vnius corporis naturalis vnum esse proprium motum, caeteros violentos aut
voluntarios dici: cùm igitur quattour motio [582] nibus terram agitari putet, vnam tantum terrae propriam esse necesse est,
caeteras violentas confiteri: nihil autem quod sit violentum in natura diuturnum
esse potest. Nam terra non mouetur aquarum, multò minùs aeris aut ignis motu,
quemadmodum coelos agitari diximus coelorum circumplectentium circumuolutione.
Praetereà non posuit Copernicus coelos omnes immobiles esse, sed quosdam
mobiles, scilicet Lunam, Mercurium, Venerem, Mattem Ionem, Saturnum. Cur tam
variè? Terram verò grauitate sua ac pondere brutam ac solidam, sursum deorsum,
circa suum centrum, & circa Solem simul ac titubante motu raptari nemo
sanus, aut leuissimè Physicis disciplinis imbutus, vmquam existimabit, cùm
leuissima terrae concussione vrbes, arces, oppida, montes subrui videamus: ac
profectò vrbane quidam Aulicus, cùm in coena coram Alberto Prussiae duce,
Copernici opinionem astrologus aliquis tueretur, conuersus ad Falerni ministrum,
Caue, inquit, ne lagena effundatur. Nam si terra moueretur, nec sagitta recto
motu sursum emissa, nec lapis è sublimi turre demissus ad perpendiculum caderet,
sed prorsum aut retrorsum. Hoc etiam argumento Ptolemaeus Eudoxum refellit. Quòd
si Hebraeorum arcana & adyta sacra scrutemur, erit vnde demonstrationes
superiores facilè confirmari possint: nam cùm sapientiae (Ecclesiastes c. 1. & Psalm. 19.) Magister
Solem ab Orientis plaga ad Occasum rapidissimo cursu ferri dixisset, subiecit
illud, Terra verò stat aeternum. Postremò res omnes quae congruentes naturae
suae [583] locos nactae sunt, quiescunt: vt quidem
Aristoteles (libr. 8. Phys.) scribit. Cùm igitur
terra conuenientem naturae suae locum sortita sit, alio motu proprio circumagi
non poterit.
Th. Caetera quidem tibi assentior, sed Aristotelis decretum illud in paralogismo
versari puto: quoniam coelos eadem ratione immobiles esse oporteret, cùm sint in
loco suae naturae conuenienti. M. Argutè tu quidem, neque certè argumentum illud
necessariu̅ mihi videtur: quod enim Aristoteles co̅fitetur, omnes quidem
coeli partes loco moueri, coelum tamen totum non item, valde absurdum est: aut
enim coelum totum quiescit, aut totum mouetur: quòd quiescat sensus ipse
refellit, mouetur ergo: neque enim sequitur; si res non moueatur, no̅
moueri. Praetereà cùm certissimas demonstrationes habeamus de titubante motu,
necesse est non modò coeli partes omnes, sed orbes octo à loco secedere, ac
sursum, deorsum, prorsum, retrorsum agitari.
Th. Num coelestes orbes ab Angelis mouentur? M. Vetus Academicorum opinio est,
quam Peripatetici, Latini, Arabes, at??? omnes omnino familiae Philosophorum
mordicus tueri non dubitarunt. Ista ratione tamen motus non esset proprius
cuiusque orbis sed accidentalis. Ac tametsi Alexander (in Metaphys.) Aphrodisiensis & Arabes vnicui??? orbi duplicem
intelligentiam tribuant, quorum sententia̅ confirmat (in positionisbus.) Picus Mirandulae princeps,
Hebraei tame̅ acutiùs ac veriùs philosophantur, orbi cuique coelesti, vt
animali, animam esse infusam, à qua perinde moueatur, [584] vt homines ab animar: sed tamen ad motum Angeli superioris: id ???ue apertè ex
arcanis Ezechielis in Mercana (id est, currus.)
docemur, vbi rotas coelestes ab eo spiritu, qui in ipsis inest, moueri scribit:
sed tamen ex arbitrio ac voluntate animalium sibi finitimorum.
Th. Ego arcana illa nondum attingo, sed me scrupulus angit, cùm orbes coelestes
tot ac tantae amplitudinis ac profunditatis, quanta sunt illa immania spatia ab
orbe Lunae ad orbem octauum, quae partim Arabes & Hispani
denotaru̅t, partim etiam à Prolemaeo demonstrationibus sunt comprehensa: qui
fieri potest, vt stellarum aspectum nobis non auferant, aut visuales radios
& obseruationes motuum no̅ fallant, M. Corpora quidem elementaria
crassa & obscura visum saepè fallunt, & corpotibus addit
incrementum apparens: sed coelorum essentia tantae subtilitatis est ac
tenuitatis, vt visui nihil officiat, tametsi corpora ipsa syderum densa
& compacta superiorum auferant aspectum, quoties in oculos incurrunt.
Experientia verò tot saeculorum docet orientium & abeuntium syderum in
partibus orbium certissimas esse obseruationes: nisi quid ab instrumenti vitio
vel taedio laboris irrepserit, quod aliorum studio ac diligentia facilè
castigatur. Ac tametsi Vitellio stellas in ortu & occasu alias habere
latitudines putet ab ea, quam habent in vertice, Gemma tamen in radio
astronomico syderum [585] distantias in qualibet altitudine
obseruatas easdem apparere docet.
Th. Mihi credibilius videtur nullos esse orbes, praeter octauum, in quo sydera
quasi gemmae fulgentes huc illuc distincta sunt, ac suis in sedibus collocata:
planetas verò in spatiis illis immanibus per aera diuagari. M. Id anteà per
naturam fieri non posse demonstratum est, vt vlla stella, vllum corpus pluribus
simul agitationibus distrahatur ex sese. Planetas verò duobus circuitibus,
& quidem contrariis, simul ac semel circumferri videmus, scilicet ab
Ortu ad Occasum, ab Occasu ad Ortum, praeter motum cuiusque singularem: item
sydera fixa quae videmus, & fortasle aspectum orbe vno contineri
co̅stat, cùm omnia eodem tenore simul agantur sursum, deorsum, prorsum,
retrorsum.
Th. Cur sydera nobis apparent multò minora, lucernae verò in tenebris multo
maiores quàm sint? M. Lucerna in tenebris terminatum aliquod aeris interuallum
illustrat: ac totum illud spatium in circuitu collustratum quasi lucerna ipsa
procul spectantibus apparet: stellae verò ac coelestia lumina, quia non sunt in
aere pensilia, sed in purissimis coeloru̅ orbibus, non sic affi ciuntur:
& quoniam basis pyramidis, seu trianguli, reru̅ aspectabilium eo
minor fit quò longiùs abest ab oculis, propterea sydera multo minora videntur
propter maximum illud interuallum.
Th. Quot sunt aspectabiles stellae? M. Veteres mille ac 25. imaginib. 48.
denotarunt, quan [586] tùm oculorum acies
perspicacissimae contueri potuerunt: attamen Rabi Maymon (libr. 3. .) AEgytius huic
numero adiecit 70. quas AEgyptij & Arabes puriore coelo, praeter
antiquos obseruarunt.
Th. Etiámne minutissimas? M. Primae quidem magnitudinis 15. secundae 46. tertiae
208. quartae 480. quintae 231. sextae 125. nectamen in tanto numero vlla est
alteri ex diametro opposita. Tauri quidem oculus cordi Scorpionis eodem graduum
ac minutorum longitudinis & latitudinis oppositus est, sed traiectio
radiorum non est opposita.
Th. Quanta est? M. Archimedes supra solem nihil de altitudine demonstrari posse
iudicabat: sed qui subtiliùs ista ociosissimè conquisierunt, quantùm fides
sensibus adhiberi potuit, diametrum stellarum sextae magnitudinis eam rationem
habere tradunt ad terrae diametrum quam 21. ad 8. quae cubicè multiplicata
indicant eas stellas terra maiores esse 18 1/11 quintae verò magnitudinis terra
maiores esse 36. 1/8 quartae magnitudinis 54. 1/2 tertiae magnitudinis 72. 1/3
secundae paulominus 87. primae magnitudinis stellam quam??? terra maiorem esse
107. 1/8. Harum enim diameter ad terrae diametrum eam habet rationem quam 19. ad
4. ducta enim vtraque diametro cubicè diuisio maioris numeri per minorem,
relinquit eam quam diximus rationem. Hic vtimur diametris terrae non
semidiametris ad faciliorem computationem (Cubus 19.
est 6859 cubus 4. est 64 duside 6859 per 64. re linquitur 107. 1/2.).
Th. Qui fieri potest, vt tantae magnitudinis [587] stellae tam
exiguae appareant? M. Immanis ab orbe octauo ad terram distantia, quae facit vt
terrae profunditas non magis quàm formica, quàm insensibile punctum impediat
syderum in ortu & occasu status & conuersiones.
Th. Quanta esse dicitur à centro terrae ad orbem octauum distantia? M.
Interuallum illud dicitur continere diametros terra 10040. 11/24.
Th. Quantus est terrae diameter? M. Terrae diametro tribuuntur partes 120.
& vnicuique parti milliaria 62. quae ducta in totum diametrum conficiunt
summam milliariorum 7440. qui numerus multiplicatus per 10040. 11/24. distantia
reddit à centro terrae ad circu̅ferentiam, summa collecta milliariorum à
centro terrae ad orbem octauum est 74803180.
Th. Qui sciri potuit, cùm Astrologi tantopere inter se dissideant de interuallo
terrae ad orbem octauum? M. Iulius Firmicus interuallum illud continere scribit
139100. milliaria: alij 118680848. Arabes tamen & Hispani cùm Germanis
ferè conueniunt in ea, quam superius diximus distantia: media ratio est
96692014. differentia inter maximum & minimum interuallum est 43987668.
milliariorum.
Th. An ex eo interuallo, quod superiùs abs te allatum est, colligi poterit
ambitus orbis octaui? M. Duplicatum interuallum efficit diametrum orbis octaui:
triplicata diametro & septima sui parte ex Archimedis doctrina efficit
ambitum circuli totius. Qua ratione diameter orbis octaui continet milliaria
1459406360. triplicatus hic numerus efficit summa̅ 448219080. [588] cui si addatur septima pars diametri, scilicet,
21343765. 5/7. exurgit orbis octaui exagonus. Et quoniam chorda exagoni, 52.
gradus circuli subtendit, addenda est distantia gradnum 48. vt verus ambitus sit
milliatiorum 469562845. 5/7. milliarium autem mille passibus, passum pedibus 5.
geometricis: pedem 12. pollicibus aut digicis 16. digitum hordei granis 4.
granum tototidem lineis admetiuntur: quae omnia sensibus tantum, at ne vix
quidem sensibus nituntur.
Th. Anigitur immanis ille octaui orbis ambitus horis 24. circumuoluitur? M.
Quidni? quinetiam orbis decimi circuitus, quem decies maiorem esse geometricae
de circulis demonstrationes docent, si vel diamer triplo maior sit quàm diameter
orbis octaui, vt necesse est, eodem spatio circumuoluitur: quod quantum sit ex
eo intelligi potest, quòd siquis in singulos annos decurrat recta linea 7.
millia leucarum nostrarum, quae duplum efficiu̅t milliariorum, no̅
possit ad sydera fixa peruenire breuiore spatio quàm 5. annorum millibus 335.
idq???ue tempus triplicandu̅ est, vt ad circumferentiam connexam orbis
decimi perueniatur, si demus diametru̅ orbis decimi triplo maiorem esse
diametro orbis octaui, vt postea ex aliorum orbium interuallis apparebit, quae
inter se sunt inae qualia, quia partim sesquialteram, partim duplam, partim
triplam habe̅t rationem: quòd si diameter circuli c. d. dupla sit ad
diametrum circuli a. b. circulus c. d. quadruplo maior erit circulo a. b.
& quoniam circuli e. f. diameter triplo maior est [589] diametro a. b. circulus e. f. nonies maior erit circulo a. b. item
circuli g. h. diameter quadruplo maior est diame tro circuli a. b. erit igitur
sedecies maior: quia ternarius in se multiplicatus ef ficit 9. quaternarius verò
16.
Th. Quantu̅ Saturnus à terra distat? M. Cùm propiùs abest à terris, id est,
cùm perigaeum occupat, distare dicitur diametris 7189. 1/6. cum verò altissimè à
terra subuehitur in apsida, distat à centro terrae diametris 10036. ex quo
elicitur Saturni eccentricum habere terrae diametros 2846. 5/6. neq; tame̅
Saturnus attingit stellas fixas, quas superiùs diximus à centro mu̅di abesse
terrestribus diametris 10040. 11/24 id est, quattuor terrae diametris altius
quàm apsis Saturni.
Th. Quanta est Saturni magnitudo? M. Eius diameter ad terrae diametrum eam habet
rationem quam 9. ad 2. si nouem cubicè duxeris, exurgunt 729. duo cubiè ducta
efficiunt 8. diuide maiorem per minorem relinquuntur 91. ??? quibus partibus
Saturnus terra maior est.
Th. Quantum euehitur Iuppiter à terris? M. Cùm altissimè discedit terrstribus
diametris 7184. & ??? cu̅ proximus est terris, abest 4426. [590] ??? & 5/12. terrestribus diametris: ex quo
intelligitur Iouialis orbis profunditas, siuc Eccentrici latitudo esse
terrestrium diametrorum 2757. & 85. diametri partium ex Arabum &
Hispanorum obseruatione.
Th. Quanta est Iouis magnitudo? M. Eius diameter continere dicitur terrae
diametros 4. 5/7. id est, vt 32. ad 7. quae seorsum cubicè ducta efficiunt 343.
& 32768. diuisio maioris per minorem relinquit in quotiente 95. 1/2
quibus partibus Iuppiter terra grandior esse putatur.
Th. Quanta est magnitudo Martis? M. Eadem ratio diametri Martis ad terrae
diametrum esse dicitur, quae 7. ad 6. quae cubicè ducta efficiunt 343. &
216. diuisio maioris per minorem relinquit in quotiente 1. 1/2 quo Mars terrae
magnitudinem excedit.
Quantùm Mars à terris distat? M. Cùm altissimè subuehitur à terrae centro distare
dicitur terrestribus diametris 4424. 1/40 cùm verò proximè distat diametris 608
1/48. Ex quo Elicitur eccentrici Martis latitudo seu profunditas orbis illius
terrestrium diametrorum 3815. 1/2.
Th. Quantum distat Sol à terris? M. Cùm proximè abest, distat terrae diametris
560. 1/2 cum verò altissimè subuehitur, 604. 1/2: ex quo intelligitur
eccentricum Solis sine profunditatem orbis illius esse diametrorum terrestrium
44. 1/30 itaque maxima distantia est Solis à terra milliariorum 4329244. minima
verò 4014000. Copernicus maximam dista̅tiam esse putar terrestrium
diametrorum 577. 1/2. 18. & 6/7 quàm Luna.
|| [591]
Th. Vbinam est Solis apogaeum? M. In Cancro.
Th. Cur igitur aestate, qua Sol altissimè distat à terris, ardentiùs vrimur quàm
hyeme, quo tempore propior est terris, & quidem propior quàm aestate
milliaribus 327360? M. Quia aestate radij solares feriu̅t acutiùs has
regiones, hyeme verò minus habent potestatis, propter obliquit atem angulorum.
Th. Quaratione deprehenditur Solis distantia maior à terra aestate quàm hyeme? M.
Ex Solis, quae in apside Eccentrici 30. minuta & 20. secunda capit: at
in perigaeo apsidis opposito, cùm propiùs abest à terra, co̅tinet minuta 33.
& 40. secunda. Item maior est 50. secundis, cùm Sol altissimum à terra
locum occupat, & vmbram efficit maiorem.
Th. Cur Sol vmbram terrae facit maiorem, quò altiùs effertur à centro mundi? M.
Quoniam Sol multis partibus terra maior est: quoties autem luminare maius est
adumbrato corpore, vmbram eò maiorem efficit quò longiùs abest, quia facit
vmbrae conum acutiorem: at quò propiùs accedit, plus amplectitur corporis
terrestris, & conum reddit obtusiorem, ac proptereà vmbram breuiorem;
ita fit, partem. Quo fit etiam vt Luna quò propiùs accedit ad tetrae centrum
Soli opposita in sectio [592] ne
Eclypticae, eò magis ac diu tiùs obscuretur, vt figura planiùs intelligitur: in
qua Sol sit in a. Luna verò in k. diame tru̅ vmbrae terrestris habet f. g
(vbi obscuratur) maiorem quàm sit, m. n. cùm ??? est in l. & Lunae
diameter maior apparet quò propiùs ad terram accedit Ratio verò diametri vmbrae
terrae, cùm Sol est in auge ad semidiametru̅ visualem Lunae, ea est, quae
13. ad 5. vt obseruatum saepius est. Hîc etiam videre licet Solem cùm est in b.
terris propior plus globi terrestris amplecti, quam cùm est in a. nam extremitas
vmbrae d. est cùm Sol est in b. cùm verò Solin a. vmbram terrae porrigit vsque
in e. & Luna in linea f. k. g. multò plus obscurabitur, quàm in linea m.
l. n.
|| [593]
Th. Cut igitur oculus quo propiùs ad globum accedit, eò minorem videt globi
partem: & quò longiùs abest, maiorem? M. Id quidem verum est, tametsi
nobis videmur maiorem globi partem intueri, quò propiùs intuemur, &
minorem quò longiùs. Prioris quidem ratio est, quòd oculi pupilla minor est
globo: contrà quàm in Sole, qui terra maior est: posterioris ratio est, quòd
quae sub maiore angulo spectantur, maiora videntur: quae verò sub
minore, minora. Sit oculus d. quoniam d. l. & d. n. tangunt sphaeram,
visus cadet in l. & in n. qui arcus ??? dimidia sphaera minor est:
tuetur accedat ocu- r. visus cadet in puncta co̅tingentiae z. & s.
ergo ex loco r. cernitur pars sphaerae z. s. ex loco verò d. cernitur n. l. qui
arcus duplo maior est Z. s. ior; quae vero sub maioribus angulis spectantur,
maiora videri necesse (Ex 5. postulato persectiuae
Euclid.) est: quae sub minoribus, minora: inde fit, vt Luna caeteris
syderibus maiorvideatur, cùm sit omnium minima, excepto Mercurio: Soli vero
aequalis apparet, qui tamen infinitis ferè partibus maior est.
Th. Quanta est Solis magnitudo? M. Dia [594] meter
Solis ad terrae diametrum eam haber rationem quam 11. ad 2. qui numeri si cubicè
seorsum ducantur, minor numerus efficit 8. maior 1331. si minore maiorem
diuiseris, in quotiente relinquitur 166 3/8. quibus partibus Sol maior est
terra, vt quidem Ptolemaeus post anxias veterum quaestiones, quantùm quidem
fieri potuit, sensibus perspicuum fecit.
Th. Quantum est Veneris à terra interuallum? M. Maximum quidem interuallum capere
dicitur diamettos 557. 1/2 minumum 84. differentia est diametrorum 473.
Th. Vnde tanta vtriusque altitudinis differentia? M. Epicycli Veneris
magnitudine, quae omnium planetarum superat Epicyclos: vt quidem Ptolemaeo
videtur, nisi quid in eo erroris subest, quoniam Ptolenaeus Venerem à terra
diuellit gradibus 60. chordam tamen semicirculi Epicycli facit gradum 90. quae
absurditatem includunt: opotteret enim Venerem contingere superficiem terrarum:
mihi quidem videtur esse , ne quid de Ptolemaei viti
doctissimi dignitate videar detraxisse.
Th. Quanta est Veneris magnitudo? M. Eadem ferè est ratio diametri Veneris ad
terrae diametrum, quae 3. ad 10. quae cubicè ducta efficiu̅t 27. &
1000. diuisio maioris per minorem relinquit in quotiente 37. quibus terra maior
est Venere.
Th. Quantùm Mercurius à terra discedit? M. Longissima discessio est in apside
diametrorum terrestrium 83. 5/6 minima verò 32. 1/4 differentia est 51. 1/4
|| [595]
Th. Quanta est Mercurii magnitudo? M. Ea ratio esse dicitur huius diametri ad
terram quae 1. ad 28. huius cubus efficit 21952. quibus partibus rerra maior
est.
Th. Quanta est Lunae magnitudo? M. Ea ratio est diametri terrae ad Lunam, quae
17. ad 5. cubus 5. efficit 125. cubus 17. efficit 4913. diuisio relinquit in
quoriente 39. 1/3 quibus parubus terra Lunae soliditatem excedit.
(D.) Th. Quantum Luna distatà terris? M
Longissimum interuallum esse videtur diametrorum terrae 32. 1/12 minimum 16.
1/2. ex quo intelligitur minimum interuallum à centro terrae ad lunare corpus
continere milliaria 122760. maximum verò 24550. cùm se licet Luna est in apside:
quae omnia sensuum fideni???untur, non certa demonstratione. Albategnius Lunam
29. minuta, 30. secunda, cùm longissimè subuehitur à terra, putat habere in
diametro visuali: Purbacius adimit 30. secunda: & cùm proximè ad terras
accedit 36. minuta scribit habere in diametro visuali. Sed Copernicus
Ptolemaeum, ac veteres omnes reprehendit, quòd anteà Ioannes Regiomontanus
suspicatus erat lib. 5. cap. 22. qui???etia??? Gemnia Frisi???s Copernici
opinionem confirmans in???adio Astronomico deprehendit Lunam , cùm est in hypogaeo Eccentrici, diamettum habuisse 30.
minutorum, quae tamen ex veterum obsernatione debuisset esse 50. minut. quia
diametris terre. stribus 18. tantùm à terra distabat, qualibus in augedistat 32.
1/2. nam Lunae diameter minimus apparet, cùm est in superiore parte Epicycli.
|| [596]
Th. Conueniuntne Astrologi de sydetum interuallis à terra? M. Arataeus Solem in
petigaeo à terra distare putat diametris terrestribus 555. recentiores 571.
Ptolemaeus 580. Albategnius 573. qui minimùm 560. 1/2. quòd si maximi ac minimi
interualli dimidium coeperis, exurget interuallum 567. 1/2. sin dicamus distare
576. radis quadrata erit 24. Solis autem apogaeum à perigaeo Hiparchus distare
putat diametris terrestribus 48. Ptolemaeus 44. ego 49. esse iudico, cuius radix
quadrata est 7. qui numerus in coelestibus naturis magnam vim habet. Numerum
autem 576. quadratum, non modò interuallum Solis à terra complecti, sed etiam
rectangulos triangulos, qui corporibus perfectis continentur, eo numero concludi
videmus: nam tetraedrum continet orthogonos 24. cubus totidem: octaedrum 48.
dodecaedrum 360. eicosaedrum 120. qui simul collecti efficiunt 576. interuallum
quoque à terris ad Lunam numero quadrato 16. terrestrium diametrorum, vt caetera
quoque interualla contineri arbitror: vt omnia Opifex numeris certissimis,
ponderibus, ac mensuris sapientia incredibili definiuisse videmus.
Th. Si distantia Lunae à terris maxi ma ad minimam dupla sit, cur non videbitur
Luna duplo maior in perigaeo qua̅ in auge? M. Hoc quidem est argumentum
Copernici quo Ptolemaeum perstringit: sed paralogismus est: neque enim si duae
sint aequales magnitudines, quarum altera centum, altera ducentis passibus à te
distet, necesse est duplo maiorem videri magnitudinem [597] quae propiùs absit, quàm remotiorem, neq; id vlla demonstratione optica, vel
geometrica co̅fici potest: imò dictat opticè aequales magnitudines ab oculo
inaequaliter distantes habere minorem rationem angulorum, sub quibus cernuntur,
quàm distantiarum: ita quoque fieri potest, vt Ptolemaei distantiae verae sint,
nec tamen diametri in vtroq; interuallo plurimum differant. Idem quoque de
reliquis planetis iudicandum: vt cùm maximum Veneris à terra interuallum esse
dicatur 557. diametrorum minimum 84. oporteret Venere sexies maiorem videri in
perigaeo quàm in auge: & Martem septuplo maiore̅ in perigaeo quam in
apside: quia cùm maximè à terra discessit, abest terrestribus diametris 4424.
cum minimum 608. ratio maioris ad minorem excedit septuplum. Non tamen vllius
stellae dimidium globum quisquam videre potest, nec verum diametrum.
Th. Cur non? M. Quoniam ex opticis demonstrationibus (Theore mate 2. Euclidis opticôn.) planum fit, globi partem quae à
nobis cernitur, dimidio globo, siue hemisphaerio semper esse minorem, si
oculorum interuallum minus sit diametro sphaerae: verbi gratia, sit ??? oculorum
interuallum b. g. quod minus sit diametro p. k. r. lineae t. h. & t. n.
ab [598] oculis b. n. & b. h. cadunt in sphaeram
z. h. l. ex quo apparet arcum n. z. h. sphaetae dimidio minus esse, ac lineam n.
h. multò minorem esse p. r. quare quod diximus de diametris Solis, Lunae, Iouis,
Veneris, aliorumque syderum, non de veris diametris, sed de visualibus est in
telligendum: quae autem ratio est partis ad partem, eadem est totius ad totum.
Contià verò si oculorum interuallu̅ maius sit diametro spherae, pars spherae
visualibus lineis comprehensa maior erit: putà interuallum oculorum sit s. v.
visus cadit in v. h. & s. n. at linea n. h. minor est p. r. ergo
sphaerae pars n. z. h. dimidio maior cernitur. At nulla est acceptabilis stella
cuius diameter non fit maior partibus infinitis oculorum interuallo, cùm sint
omnes visibiles stellae terra grandiores tribus exceptis: terrae verò diametrum
non visualem, sed ex ipsa Geometria veteres nacti sunt: ex quo sequitur corporum
coelestium magnitudines ad terram eas esse quae visibilium rerum ad veras:
& vt verus diameter ad verum, sic visibilis ad visibilem.
Th. Quae ratio est magnitudinis Solis ad Lunam? M. Eadem quae 94. ad 5. nam
vtroq; numero cubicè ducto seorsum, co̅stat Solem Lunam maiorem esse
partibus 6655. 2/3 hunc enim numerum diuisio maioris per minore̅ in
quotiente relinquit.
Th. Qua ratione haberi potuit terrae diameter? M. Ex ambitu circulari terrae: sed
cùm dico terram, intelligo globum ex aquis & terris coagmentatum.
|| [599]
Th. Quomodo circularis terrae ambitus haberi potuit? M. Ex vnius particulae
dimensione: in qua cùm diutissimè Hyparchus & Ptolemaeus, caeteri???
Mathematici seipsos exercuissent, vt intelligerent quantum terrae spatium
vnigradui coelesti responderet, ea percepta non modò totus ambitus circularis,
sed etiam tota superficies, nec solùm superficies, verumetiam soliditas ex ipsa
stereometria ex solidoru̅ ac circulorum demonstrationibus perciperetur.
Th. Quam igitur rationem inierunt, vt terrae partem cum coeli parte compararent?
M. In patentibus campis, vbi planities nullis montium, aut conuallium
anfractibus sinuatur, accepta polari altitudine eò vsque rectà progressi sunt,
quoad elatio polivno gradu mutaretur, armillarum, seu quadrantis, ac directorij
ope, vt recta linea rem efficeret certiorem: quod cùm saepius fecissent, alij
quidem aliis plus minúsve deprehenderunt. Hyparchus enim comperit vni gradui
coelesti milliaria 96. 19/22 deberi. Eratosthenes milliaria 87. 1/2 Ptolemaeus
62. 1/2. Alfraganus ac Tebitius milliaria 56. 2/3 numerus proportionalis inter
maximum ac minimum est milliariorum 76. ab Hyparchi obseruatione vsque ad
Tebitium, qui caeteris accuratius omnia conquisiit, intercedunt anni mille
& 400. Si ergo multiplicaueris minimum interuallum ex Tebitij sententia
in 360. gradus exurget circularis ambitus terrae milliariorum 20400. si ex
Ptolemaeo 22500. si ex Eratosthene (Eratosth. per
stadia metitus 252000.) 31500. si ex Hyparcho 34625. cuius ambitus
sexta pars efficit terrae semidiametrum.
|| [600]
Th. Quî fit istud, vt sit vlla ratio particulae terrae ad coeli partem, cùm tota
tellus sit insensibile punctum ad coelum vniuersum? M. Certè ex oppositione
diametrali duorum luminarium in Horizontis circulo partes aequaliter secantur ab
Ortu & Occasu in orbe maximo: quod etiam ex AEquinoctiis planum fit: ex
quo intelligitur, si terrae globus sensibilis esset ad coelum, globosam terrae
conuexitatem aequaliter ab AEquatore scindi non posse, sed phoenomena, &
obseruationes orientium & occidentium syderum, & cùm verticem
attingerent dissimillimas facerent: aliud est enim ex veris, aliud ex
apparentibus iudicare. Sol Anaximeni bipedalis, Anaxagorae quantus videtur, ex
obseruationibus assiduè repetitis, compertum est occupare vnius gradus dimidium,
ac tria circiter minuta.
Prius dixisti, Solem terra maiorem esse partibus 166. 3/8 igitur vnus coeli
gradus duplum ferè spatium Solis continens, terra maior erit 332. M. Omnis
quantitas, quantacumque sit, rationem habet ad quantitatem quantumlibet minimam,
siue commensurabilem, siue incommensurabilem: neque enim si quadrati diameter
sit incommensurabilis lateri, propterea sequitur nullam esse inter vtraque
rationem: est enim certa, tametsi , id est,
ineffabilis, quia partibus nequit, aut numeris designari: potest enim diameter
duplum lateris quadrati: multò minus ratio terrae ad coelum deesse potest, cùm
globorum rationes sint effabiles, & magnitudines commensurabiles,
etiam [601] si ad phoenomena insensibiles videantur.
Th. Num etiam terra est insensibilis ad orbes octo inferiores? M. Insensibilis
est etiam ad orbes Saturni, Iouis, & Martis: sed ad solarem orbem
aliquantum sensibilis est, ac multò magis ad orbes inferiores, quod potissimùm
deprehe̅ditur in orbe Lunari, ex ipsis parallexeon phoenomenis, quae in
superioribus planetis deprehendi non possunt.
Th. Quantus est terrae diameter? M. Si duxeris ambitum terrae circularem, quem
diximus esse milliariorum 22500. ex Ptolemaeo, in septem, ea???ue diuiseris per
22. relinquetur terrae diameter 7159. 11/1 quantum quidem Archimedes subtili
disquisitione inuzstigare potuit: quòd si duxeris terrae diametrum per ambitum
circularem, exurget superficies globi terrestris milliariorum 161077589.
postremum hunc numerum si duxeris per sextam diametri partem, exurget soliditas
seu crassities globi.
Th. Qualis est vmbra terrae? M. Conoides.
Th. Curita? M. Quia Solem terra maiorem esse demonstrant eclipses certissimis ac
necessariis argumentis. Nam si terra Sole maior esset, efficeret vmbram
caltoidem, nec tantùm lunam singulis mensibus, sed etiam planetas ac stellas,
quae in vmbram illam latissimam incurrererent: Si Sol esset aequalis terrae,
singulis quoque mensibus Eclipses contingerent, ac semper sui similes: errantes
quoque & inerrantes stellae, incidentes in vmbram terrae è regione Solis
obscurarentur.
|| [602]
Th. Solem quidem terra maiorem esse satis perspicuum fit: non propterea tamen
vmbrae terrae magnitudo perspicua fit. M. Obseruationibus assiduis maiorum
compertum est, vmbrae terrestris diametrum eam habere rationem ad terrae
diametrum quam 3. ad 4. vt sit (P???olem. lib. 5. .) terrae diameter sesquitertia ??? ratione
maior: & diametri lunaris ad diametrum vmbrae terrestris, vt 5. ad 13.
Th. Quanta est vmbrae terrestris longitudo? M. Maxima quidem continet terrae
diametros 134. minima 124. ??? tametsi iuniores à veteribus nonnihil discrepant,
vt necesse est in rebus [603] tam arduis & longissimè
à sensu remotis: nam Copernicus pro 134. posuit 132. ??? in altitudine maxima
Solis differentia vtriusque vmbrae est 10. ??? diametrorum terrestrium: quae ex
Ptolemaeo, Theone, Purbachio, Bassentino venari licet: hîc enim compendia ad
Physicam doctrinam necessaria sequimur.
Th. Quid appellas vmbram? M. Autor perspectiuae (25.
Prop. l. 1.) communis definit lumen deminutum: sed incongruum videri
possit ex contrariis, contraria velle definire: itaque verius definiri potest,
solidi corporis obscura figura exlucis obiectu.
Th. Illud etiam me angit, quòd eruditissimi quidam viri Solis apsida terris
propiorem esse tradunt, quàm fuerit aetate Ptolemaei. M. (Lib. 2. Physic.) Huic opinioni propter
Melanthonis & Copernici autoritatem aliquando acquieuimus: sed
rationibus in contrarium adducti discessimus. Neque enim verisimile est, Solem
tota eccentrici latitudine, id est, terrae diametris amplius sexdecim propiorem
fuisse, quàm aetate Ptolemaei: quia nec Eclypsium disciplina, nec Solis motio
eadem esset, in qua tamen nihil inde à Ptolemaeo innouatum, nihil immutatum
videmus. Oporteret enim augem Solis in loco perigaei, ac perigaeum in Veneris
auge collocari: at illi putabant id bonitate diuina factum, vt terram effoetam
ac senescentem abundantiori calore foueret. quasi verò aliter id praestare non
posset. At certissimas naturae leges ac decreta in coelestium orbium situ, motu,
concentu, figura semper sui similes vide [604] (Psal. ???. ??? & constantiam in calorum motu
oftentat.) mus, ac Solis eclypses, easdem quae olim fuerunt, ex
antiquorum obseruatione.
Th. Quî fieri potest, vt Luna totum Solem obuelare, ac eius aspectum hominibus
eripere possit, cùm Sole minor sit partibus 6644. 2/3 M. Luna incidens in vmbram
terrae latissimam, duplo minor est diametro terrestri, terra verò Sole minor
166. 3/8. & vmbrae terrestris diameter latissimus minor diametro terrae,
vt apparet
proposita figura: sit Sol a. terra verò b. Luna c. terminus vmbrae terrestris d.
interdum Luna sine vlla latitudine incidit in vmbrae centrum latissimum, vt anno
1555. quarta die Iunij, hora 13. post meridiem, eclipsis Lunae maxima extitit
sine vlla latitudine sensibili, in 23. gradu Sagittarij, Solin 23. Geminorum
apsidi proximus, quo loco demonstratum est, vmbras fieri latiores ac longiores,
diameter vmbrae Lunae minuta. 32. 8. secundorum: vel semidiameter 16. minuta, 4.
secu̅da: diameter verò vmbrae terrestris 83. 34. vel semidiameter 41. 47.
summa in diametris 115. 42. vel in semidiametris 57. 51. tunc Luna vna hora
percurre [605] bat 1973. secunda, id est, ferè
33. minuta: Sol, ??? id est, duo minuta, 23. secunda: sublato minore numero à
maiore relinquitur 1830. diuide tertia minuta eode̅ quotiente, id est,
11568. per 1830. relinquetur in quotiente 63. minuta: id est, hora vna cum
vigesima parte horae, quo temporis interuallo Luna vmbram terrae subit: tota
verò fuit in tenebris horas tres 3/4: sed eadem Luna aequè proxima terris,
& in alterutro modo Soli copulata, cùm scilicet eius diameter
complectitur 35. minuta, 20. secunda, id est, digitos 12. minus 2/3. Solis verò
diameter 34. 0. id est, 11. digitos 1/3. Luna facilè eo loco terris eripiet
Solis aspectum, vbicumque sit, siue in sublimi, siue in humili, siue in medio
sui orbis loco constiterit: sed repentè à Sole discedit, cùm ab Occasu ad Ortum
feratur, & sit vterque diameter visibilis propemodum aequalis. Neq;
tamen omnibus eripies Solis lucem, sed vicissim. Quod mirum videri debet nemini,
cùm vola manus Solis aspectum eripere possit: ita Luna quò terris propior est,
eò citius adimit Solis lucem: quia tunc Sol minus amplectitur Lunae corpus, quàm
cùm Luna proxima est Soli, vt superius demonstratum est: & cùm vmbra
Lunae sit conoides, vt vmbra terrae, necesse est vbicunque sit in orbe, siue in
aspide, siue in perigaeo, maiorem sphaerae lunaris partem amplecti: itaque Lunae
circumferentia sit partium 360. Sol illustrabit Lunae partes 181, ac 3/4, nobis
verò 178. ¼ apparebunt idem Sol terrestris circumferentiae partes illustrat 180.
25. quia diameter Solis, ter [606] rae diametro
grandior est: si propior sit, plures, si remotior, pauciores: quae figura
deliniari
possunt. Sit Sol a. Luna b. terra d. sit Luna in loco terris proximo, &
in ipsa sectione eclyptices: terrae partem obscurat sui opacitate, vniuersam
obscurare non potest: nam populi, qui inter a. & d. constituti sunt,
nullam patiu̅tur eclypsim: qui inter d. & c. dimidiam patiuntur: qui
inter e. & c. his omnino adimitur Solis aspectus.
Th. Cur lunaria deliquia digitis metienda putas? M. Quia quemadmodum annus in 12.
item dies in 12. partes diuiditur: sic interuallum quo Sol lunae coniungitur in
partes 12. diuisum in quotiente relinquit 15. id est, Luna singulis quibusq;
gradibus quindenis augetur, aut minuitur, duodecima parte suae lucis.
(???. 5. c. 14. . . 10. Regiomon. lib. 5. epicome.) Th. Sed qua
ratione percipi potuit Lunae diameter quantus esset? M. Summa quidem subtilitate
Ptolemaeus ??? deprehendit Lunam eclipsim passam quarta sui parte, cum
latitudine [607] ab ecliptica distaret 48. minutis
& 30. secundis, ope instrumenti triquetri: alio deinde tempore
deprehendit Lunam dimidia sui parte obscuratam, cùm ab ecliptica in latitudinem
discessisset minutis 40. ac secundis 40. & vtroque tempore fuisse in
apside sui epicycli: detracto minori à maiore relinquitur latitudo quadrantis in
quotiente 7. minuta cum secundis 50. qu??? quadruplata efficiunt 31. minuta
& 20. secunda.
Eade̅ obseruatione deprehendit cùm Luna esset in perigaeo habere 35. minuta
& 1/3 diametri visualis: nam ex ea disciplina diametrum vmbrae
terrestris, & longitudinem perceperunt.
Th. Quona̅ modo? M. Superiùs dictu̅ est interuallum à centro mundi ad
Solem in apside esse ex Ptolemaeo 560. ½ diametrorum terrestriu̅, vel ex
Albategnio 573. visualem verò diametru̅ Solis in auge esse vt ???. ad 2.
Dictu̅ etia̅ est qua ratione cogni tus sit terrae diameter. Ducatur ergo
linea d. f. e. contingens super [608] ficiem orbis
Solis ac Lunae, & semidiametri a. d. & c. f. ad puncta
contingentiae, quae quidem perpendiculares erunt ex 10. propositione lib. 3.
Euclidis: ducatur etiam linea b. c. parrallela lineae d. f. e. erit
parallegrammum d. b. f. c. & ex 31. primi Euclidis latus d. b. erit
aequale lateri c. f. Cùm igitur semidiameter Solis a. d. cognitum sit ad
semidiametrum terrae c. f. differentia a. b. quae est inter vtrumque
diametru̅ cognita erit. Et quoniam latus b. c. est parallela ad d. e.
angulus c. trianguli a. c. b. erit aequalis angulo e. trianguli c. e. f. ex 29.
primi Euclidis: ex quo sequitur a. b. c. & c. f. e. ex 32. primi,
triangulos esse orthogonos, ac proinde aequiangulos ac similes. Quare ex 4.
propositione libri 6. eadem est ratio e. c. ad c. f. quae est c. a. ad a. b.
& ex aurea proportionum regula latus c. e. cognitum erit, quae est
longitudo axis vmbrae terrae: & consequenter latus e. f. ex
rectilineorum triangulorum proportione. Item demus c. g. interuallum esse à
centro terrae ad Lunam ex argumento
Lunae cognito, subtracta distantia c. g. à latere c. e. cognitum erit latus g. e.
ac proinde duo trianguli orthogoni c. e. f. & g. e. h. quibus communis
est angulus e. cogniti e??? ex 32. primi erunt rectanguli, &
aequianguli: & consequenter ex 4. propositione 6. ratio g. h. &
e. g. eadem est quae c. f. ad e. f. at horum quatuor tria cognita sunt, scilicet
e. f. f. c. g. e. quare ex aureo canone quartum g. h. cognitum erit, id est,
vmbrae terrestris diameter, quam Luna deficiens subit. Haec magis perspicua
forent, si figura ex veris describi posset, id est, vt diameter [609] Solis quinquies & ½. maior esset diametro terrae, &
interuallum à centro Solis ad centrum terrae contineret 560. ½. diametros
terrestres, quod in pariete oblongo pingi potest. Sed Mathematici ex vngue
Leonem.
Th. Anteà quidem mirabar elementorum descriptionem, vires herbarum, animantium
figuras, & summam in rebus singulis Dei bonitatem ac procurationem: sed
cùm illius potentiam, sapientiam, maiestatem, constantiam admirabilem in orbium
ac syderum coelestium descriptione, magnitudine, ornatu, multitudine,
interuallis, decursu, concentu, figura contemplor, apud me attonitus haereo. M.
Quid si vim, officia, naturas cuiusque stellae intelligeremus? earum tamen vim
ac potestatem, sic moderatur Opifex, vt nulla fati necessitate nos obligari
patiatur.
Th. An igitur coelestia hominum causa condita sunt? M. Perinde est ac si quaeras
an homines pecorum causa creati sint: est enim finis praestabilior iis quae ad
finem diriguntur. Quis autem nisi valdè amens putet terrestria coelestibus,
elementaria syderibus, tenebras luci, effecta causis ipsis praestare? Eo tamen
errore arrogans hominum imbecillitas implicatur, vt stellas ac sydera, à quibus
vtilitates incredibiles accipiunt, propter se conditas arbitrentur.
Th. Num etiam stellarum vires ac naturas disciplina quadam proditas habemus? M.
Multi multa quidem mendacia, paucissimi verè: atque hi tam exiliter, tam etiam
tenuiter, vt nihil minus fieri possit, praeter quàm de Luna, quae [610] quòd terris propior est & claritatis
conspicuae, vim suam efficaciùs post Solem in haec inferiora dimittit, ac
potissimum in aquas & animantium humores.
Th. Curita? M. Quia propiùs ad elementorum naturam accedit: neque enim clara luce
nitet, sed albicante ac maculoso colore, inde vocatur Hebraeis ???, quam Graeci
eodem sensu appellarunt, quòd qui Lunam habent in ortu
caeteris sunt candidiores.
Th. Quam igitur vim habet in aquas? M. Certè mirabilem: quoniam exoriente Luna
maria intumescunt, & in aestuaria fluu̅t, quoad circulum meridianum
attigerit: deinde ab altissimo ac sublimi loco ad Occasum inclinans, Oceanus ab
aestuariis in gurgites refluit: rursus condita sub Horizonte, Oceanus ad
aestuaria consueta redit, quoad Luna circulum meridianum attigerit nocte media:
vnde postremò declinans ad Orientem, maria quoque in consuetos alueos
relabuntur, quousque ad Horizontem exoritura recurrat.
Th. Illud quidem non sine admiratione intuitus sum, sed cur in dies singulos
horam ferè integram fluxum ac refluxum remoratur? M. Quoniam Luna vnius diei
interuallo 14. ferè gradibus, quorum 15. horam aequalem conficiunt, retrocedens
proprio motu tardiùs oritur: ex quo fit vt si Oceanus meridie littora
contexerit, die sequenti hora prima, tertio die hora secunda recurrat, quia
totidem ferè horis Luna cursum remoratur.
Th. Cur altiùs maria intumescunt ac lon [611] giùs
progrediuntur luminaribus coniunctis & oppositis, quàm quadrata aut
sextili traiectione? M. Q???ia syderum ex diametris oppositorum maxima vis est,
maior etiam in coitu luminum: praeterea vtroque loco Luna subuehitur in apsidem,
vt secum Oceani grugites subuehere videatur: at in traiectione quadrata fertur
ad hypogaeum, tanto ferè spatio quantum Oceanus à Luna distat.
Th. Cur altissimus omnium fluxus est luminaribus copulatis circa AEquinoctia, ac
maximè Septe̅bri mense, cùm tamen fontes ac flumina aestatis ardoribus
exsiccata videantur? M. Quoniam in oppositu & coitu Lunae, eo mense, duo
luminaria sunt in AEquatore, maximo coeli circulo mundi medium bifariam secante.
Th. Cur sub Lunae coniugationem coelum tranquillum fit & quietum? M. Ob
id à Graecis opinor ??? vocatur tempus illud: an quia
(??? Silen??? Georg. Sin ortu quarto, namque is
certissimus autor, Pura nec obscuris per coelu̅ cornibibit. Totus
& ille dies, & qui nascentur ab illo. Exactu̅ ad
me̅sem pluuia, ventisque careb. ???) Luna Soli subiuncta vim eius
aliquantum remoratur, quò minus aërem commoueat? Priùs enim aërem à Sole cieri
demonstratum est.
Th. Cur Luna quarta futurum mensis statum saepius indicat ??? M. Saepissimè
quidem id perspicitur, saepe tamen experie̅tia falsum comprobauit. Causam
verò non aliam opinor esse, quàm quòd sextilis aspectus ad Solem, quò tunc ferè
peruenit, primas vires ostentat: vel quia tunc primùm radios ac lucem promere
aperte consueuit.
Th. Cur Luna senescente anima̅tium ac stirpium humores minuu̅tur,
medullae exhauriuntur, cerebrum extenuatur, & omnium elemen [612] tarium corporum vis debilitatur? M. An quia
senescens Luna ab elementis auertitur ad Solem? nam vt iecur in animantibus, sic
Luna iecoris locum ad vegetationem elementarium corporum attinere videtur.
Th. Cur senescente Luna quae vitio carere velis legenda sunt, & omnia
quae caeduntur, tondentur, carpuntur, ventilantur, ipsaq???ue animantia quae
castrantur, innocentius fiunt senescente Luna quàm crescente (Plin. II. 2.) ? M. Quia tunc minus habent humoris
& caloris, vnde innata putredo vitium rebus omnibus afferre consueuit.
Th. Cur Luna Soli opposita vehementius insaniunt furiosi? M. Quia tunc
abundatibus humoribus cerebrum ad cranium vsque intumescit, quod in Lunae coitu
à cranio duobus digitis saepe distat: qui autem encephalosi laborant, prae nimia
cerebri copia in Lunae oppositu suffocantur è cerebro: tunc enim spiritus
exultantes fortius erumpunt: vt Ioachimo Bellaio poëtae populari meo contigit à
coena redeunti. Quinetiam Simiae tristiores fiunt senescente Luna, quae tamen
luce plena exultant. Ac propterea Romani inter poenas militares sanguinis
vacuatione vteba̅tur, vt efferuescentia spirituum modicè refrigeraretur: id
autem luna aucta lumine commodius fit.
Th. Cur Britanni furiosos quartadecima luna verberibus caedunt? M. Id maximè ad
aedes Nazareas Londini fieri co̅sueuit, cuius rei causam cùm à custodibus
exquirerem, intellexi furorem ista ratione coerceri. Galli sacerdotes ad [613] D. Restitutae agri Suessionensis, & ad D.
Mathurini agri Boeotici, quo furiosi deducuntur, eadem verberatione vtisolent,
& vellicationibus acerbissimis dolorem furiosis infligunt, precibus
additis. Britanni verò Luna decimaquarta id faciunt, quia tunc maximè sanguis ac
spiritus efferuescit.
Th. Mihi videntur sani potius ad insaniam, quàm indani ad sanitatem verberibus
perduci? M. Falleris: nam vt nimia prosperitas homines ad insaniam agit: sic
dolor ac calamitas prudentiam ingenerat: quod sapientiae Princeps ipse tribus
verbis significauit, cùm diceret, afflictionem tribuere intellectum. Qua
sententia nullaverior ac certior esse potest: nec temerè dictum est: Quos amat,
castigat. Nihil tamen commodius est, quàm sanguinis detractio, vt furor
& insaniens libido coerceatur: quod in mulieribus perspicuum fit,
quoties menstrua defluunt: quibus verò impotentia maiore insaniunt: sed ferè
succedunt acerbissimi dentium dolores, quibus insania illa cohibetur: inde sit
etiam, vt qui à febribus & morbis conualuerunt, multò moderatiores sint
ac prudentiores, non sine incredibili erga genus humanum Dei bonitate &
commiseratione.
Th. Cur in Lunae congressionibus & contariis traiectionibus, interdum
etiam in quadtatis traiectionibus morbi populares, pestes, bella recrudescunt
aut mitescunt. Id quidem experientia compertum est, eoq???ue magis in delie quio
alterutrius luminaris? M. Ardua profe [614] ctò ac
difficilis quaestio mihi videtur, eoq???ue maior quò nusquam à veteribus aut
comperta fucrit, aut quaesita. An quoniam Luna coelestium suffragiorum velut
index est, & quasi vrna quaedam atque conceptaculum, eoq???ue magis cùm
solaribus radiis suos coniungit, ac propterea mutationes siue perniciosas, siue
salutares efficaciùs promit? Id autem maximè perspicitur in coniugationibus
& oppositionbus luminarium in AEquatore: magis etiam autumnali sectione,
quam mundi natalem esse constat (Lib. 4. de Repub. Io.
Bodini.): & quidem perspicuis argumentis, vt alibi disseruimus
satis copiosè, quo tempore maximae rerumpublicarum conuersiones existere solent.
Nam sydera Dei exercitus appellantur, quoniam Imperatoris iussu arma̅tur
adimproborum vltionem, & ad salutem bonorum, & ab eo iisdem
imperiis ac legibus cohibetur.
Th. Cur coniunctis & oppositus luminaribus maior vis est? M. Quia
luminarium, vt in ardentibus speculis videmus, eoq???ue magis si tre quatuorve
planetae concurrant, cum stellis inerrantibus per centra: post etiam maiorem vim
habent, quàm tetragonae, non alioquin aspectus diametralis debilior esset
quadrato, cùm in signis maximè contrariis fieri soleat sed potest, quod
proposita sub oculos specie facilius intel [615] ligi
potest: in qua traiectio diametralis notatur li nea ??? trigona ??? quadrata ???
sextilis asterisco sextili ???. & quemad
locum quatuor locis dispersi. Illud etiam in diuina sapie̅tia mirari licet,
quod lunaris Epicycli centrum semper est in auge coniunctis aut oppositis
luminaribus: nam si fuisset in perigaeo multò frequentiores ac maiores essent
vtrius??? luminaris Eclipses: maximè verò cùm Luna fuisset in infimo Epicycli
loco. At cum est, quia minorem vim habet, eò propiùs
ad terras accedit, vt eas sua luce fouere possit, nec tamen eclipsim pati, aut
cuiquam inferre potest.
Th. Quifieri potest vt breui momento coniunctionum & oppositionum
effectus sequantur? nam Luna opposita Soli, interiectu terrae eclipsim passa est
circa AEquinoctium Septembris pridie quàm Alexander magnus Darium regem Persarum
(Haec Plutarch. notat in vita Alexandri, Persis,
Dio nis, Niciae, Pelopidae.) fregisset ad Arbelam, imò nox vna tantùm
intercessit: & consimilis Eclipsis circa AEquinoctium Septembris nocte
vna antecessit cladem & fugam Perseiregis Macedonum, qui paulò pòst
Romae triumphatus [616] est. Item eclipsis Lunae contigit
pridie quàm exercitus Atheniensium à Syracusanis fugaretur. Item cum Pericles
suscepto bello aduersus Poloponesios è portu Piraeo solueret. Item cum Pelopidas
duceret exercitum Thebanorum aduersus Alexandrum Phereorum tyrannum. Ac rursus
cum Dio è portu Zacinthi, ad euertendam Dionysii tyrannidem solueret, deliquia
Solis in coitu Lunae contigerunt, imò eodem Periclis anno tres Solis eclipses,
& vna Lunae contigisse feruntur. M. His exemplis intelligitur id quod
anteà diximus, scilicet in oppositu & coitu luminarium clades ac bella
iam caepta recrudescere, vt planum sit à superioribus causis dependere: nulla
tamen causarum necessitate, vt superiùs demonstratum est, sed imperantis Dei
arbitrio gubernari. Iuuat tamen intueri Darii, Persis, Dionysiii, Alexandri,
Pherei tyrannides post eclipses, penitus euersas ac solutas fuisse.
Th. Si tanta vis est Lunae, quae aliunde lumen accipit, & stellarum
minima post Mercurium esse creditur, quanta vis esse debet Solis qui Luna
amplior est partibus 6644. ??? M. Quemadmodum Luna moderatrix est aquarum
& humorum: ita Sol aëris vniuersi ac spirituum in animantibus temperator
est: & vt fluxus aquarum ac refluxus à Luna: sic fluxus ac refluxus
naturalis & ordinarius ventorum est à Sole: Luna vegetabilem vitam
largitur, Sol vitalem: hic cordi, illa iecori praeest: & vt Luna Soli,
sic aqua aëri, iecur cordi subiicitur: quod superiùs à nobis explicatum est cùm
de vento [617] rum natura, deq???ue Solis in aërem
potestate diceremus.
Th. Cur Chaldaei Solem Bahal, id est dominum, Hebraei Schemes, id est, ministrum
appellant? M. Hi quidem rectiùs quàm illi: Et enim Sol Dei praepotentis
minister, imperatoris iussa facit: at illi cùm à rerum intelligibilium
c̅templatione ad res aspectabiles animos auertissent, nec aliquid sole
admirabilius aut praesta̅tius intuerentur, nihil à quo plures vtilitates
adipisci se posse arbitrarentur, proptereà vniuersae naturae dominum
appellarunt, ac pro Deo omnium maximo, vt etiam num Indi Orientales, coluerunt.
Hi verò vt homines ab eius cultu auerterent seruum appellarunt, quia nihil
mortalibus de suo, sed quae concessu Conditoris accepit, eiusdem imperio
largitur.
Th. Cur annis 28. ferè in orbem eadem temperamenta frugum ac sterilitatum redire
putantur? M. Fallax est illud decretum, vt experientia saepè docuit: hoc enim
fieri putant à cyclo solari, qui constat annis 28. exactis tamen annis 27.
quibus 5. horae integrae sine reliquiis conflantur: sed 648. annis 5. dies
integri sine horis ac minutiis à motu Solis relinquuntur: atque haec est magna
periodus Solaris, quae existit ex numero 27. multiplicato per 24. Verius
existimarem illam annoru̅ varietatem exactissimo Solis motu ad eadem capita
locorum redire: sed obseruatione diligenti opus esset ad id probandum. Hebraei
verò sterilitates, populares morbos, bella quarto ac septimo anno irrogari ob
scelera diuinitùs co̅sueuisse tradunt, annum [618] septimum ab orbe condito interpretantur: vt annus Christi 1585. qui est ab
orbe co̅dito 5551. est hebdomaticus, quo maxima sterilitas secuta est: ita
quoque quarro ac septimo die poenae diuinitùs exiguntur.
Th. Quaenam Veneris potestas est? M. Rem difficilem postulas, scilicet ea scire
quae nullis disciplinis percepta videmus. Nam qui Venerem tradunt vim prolificam
ac propagatricem in omne genus stirpium & animantium influere,
venustatem etiam foeminis, formae dignitatem viris impertiri, nihil demonstrant:
nec tamen plerique, vt in Luna demonstrari posse diffido: sed innumerabilium
saeculorum experientia opus esse videtur. Plerique veteru̅ cùm perspexissent
eos qui Venerem haberent geneseos moderatricem in ortu, caeteris venustate ac
pulchritudine praepollere, eam vim illi attribuere non dubitarunt: &
quidem omnium stellarum pulchritudinem superare videtur: nemo enim tam stupidus
est, qui Venerem coelo nitido ac sereno sine summa voluptate intueri possit: est
enim illius lumen clarum & oculis gratissimum, ac proptereà Hebraeis ???
vocatur: non est eadem voluptas in aliarum stellarum contemplatione.
Th. Quid de Mercurio? M. Planetarum quidem minimus, sed cui maxima vis est
veterum opinione tributa, siue ad ingenii acumen, siue ad eloquentiam, siue ad
memoriam, quibus dotibus caeteris praepollere feruntur, qui natiuitatis
moderatorem habent Mercurium. Lux autem eius rutilanti ac scintillanti similis
aspicien [619] tem quantumuis stupidum
exsuscitat, cùm exoriens longiùs abest à Sole id est, partibus circitet 29.
neque enim longiùs euagatur.
Th. Quid Mars? M. Hic ab Hebraeis ??? appellatur, id est, robustus ac fortis,
quòd animi vim, robur, fortitudinem omni animantium generi tribuere videatur.
Est autem in mundo vt in microcosmo cystifellis: quòd sua luce significare
videtur: nemo enim diutiùs hunc planetam, rubenti & igneo colore oculos
interfodientem, sine taedio intueri potest.
Th. Quid Iuppiter? M. ??? Hebraeis vocatur, id est, iustus, quasi homines ad
iustitiam ac ciuilem societatem inuitaret, ac redderet humaniores: & in
humano corpore cerebrum denotat: inde Pallada veteres è cerebro Iouis prodiisse
ferunt, non foeminaru̅ vllo partu, quia prudentiam à foeminis exquirere
ineptu̅ putabant: est autem prudentia rerum agendarum, quibus in colenda
societate vtimur moderatrix.
Th. Quid Saturnus? M. Hunc Hebraei sagacissimi naturae interpretes, & qui
nomina rebus congruentia indiderunt ??? vocant, id est, quietum ac tranquillum,
quòd quibus est oecodespotes, eorum mentes, tranquillas ac contemplationis
amantes efficere putetur: est autem in corpore lienis temperator.
Th. Cur die sabbathi, quem Saturno veteres tribuunt, aëris status in melius
mutari solet, vt si reliqui dies imbribus fuerint molesti, dies illa serena sit,
vt etiam prouerbio vulgari locus sit, diem sabbathi sine Solis co̅spectu vix
vmquam transmitti: si ardoribus caeteri dies flagtarunt, [620] septimus roscidus aut refrigerio mitior fit? M. Illud ab arcanis sapientiae
petendum est, & cur illa die corporibus vis ac robur, animis verò
sapientia maior additur, aut malitiae vires minui dicuntur: cur item die Saturni
ac Martis vltio in sceleratos attributa putatur (Sic
Abraham Aben Isra in 4. caput decalogi.): cur deniq; lex eum qui non
fuerit expiatus die tertia, qui dies est Martis, die septima, id est, Saturni
non mundatum iri denunciat (Num. ca. 24. & c.
25.) ? quae omnia sunt alterius disciplinae.
Th. An ab eo Planeta dies quietis appellatur, an etiam aliorum quoque dierum
appellatio ab aliis ducitur planetis, & quamobre̅ id factum? M.
Vsitatissima est omnium ferè populorum consuetudo exceptis Hebraeis, qui dies
numeris designant non planetis, vt homines auerterent
à cultu planetaru̅. Sic autem à planetis indita nomina fuisse opinor, quòd
cuique diei à planeta vim influere arbitrarentur, vel q??? cuiusque diei hora
prima incipiat ab eo planeta à quo denominatur? nam si quis ab hora primae diei,
id est Solis, occidente Sole planetas fingulos singulis horis eo ordine
distribuat, hora 24. erit Mercurius, prima verò dici sequentis Lunae conueniet,
quae proximè [621] sequitur Mercurium, vt hac tabella planum
fit: ex quo etiam intelligitur ordo planetarum iam inde à mundi primordio hic
fuisse, quem Ptolemaeus à Graecis dissentiens secutus est, scilicet vt supra
Venerem Sol constituatur, Mercurius verò supra Lunam.
Th. Cur à Solis occasu diem naturalem diuina lex inchoat, Astrologi verò à
meridie: caeteri à media nocte? M. Haec à Macrobio copiosissimè: sed quod
praecipuu̅ erat omisit, quamobrem Hebraei, Chaldaei, ac reliqui ferè
Orientales populi ab Occasu Solis diem incipiant: quia scilicet lucem nox
antecessit: ac proptereà dicitur (lib. Con. cap.
I.), vespere ac mane diem constare: Astrologi à meridie incipiunt, quòd
circulus ille immutabilis est, vt certiores in meridie fierent obseruationes:
Horizontis autem obliquitas varios efficit syderum ortus & occasus.
Th. Si errantium stellarum tam magna potestas est, num etiam inerrantibus sua
quaedam vis inest? M. Superiùs disseruimus, ex omnium Physicorum summa
consensione ac decreto, nihil esse frustrà in natura: si ergo vilissimis
insectis, lapidibus, stirpibus, sua quaedam ac propria facultas est, quantò
magis coelestibus illis ignibus suum munus ac officium diuino munere tributum
esse confitendum est? sed quae, qualisque sit, nondum vlla certa disciplina
perceptum, aut traditum videmus.
Th. Cur non? M. Quoniam omnia quae ab Aegyptiis, Chaldaeis & Graecis
tradita fuere do natura signorum ac domiciliorum coelestium, tum etiam de
coniunctionibus maximis supe [622] riorum planetarum
in vna quaque triplicitate ruinam minantur.
Th. Quónam modo? M. Quoniam signa, domicilia, triplicitates, ac planetarum
coniugationes, traiectiones, aspectus, syderum inerrantium potestate nituntur,
in quibus cùm Planetae coeunt aliam atque aliam vim habent ad hominum naturas
immutandas, ad rerum publicarum euersiones, aut conuersiones, vt quidem veteres
tradiderunt: sed eorum obseruationes vno ruunt & eodem momento: quoniam
ab Hyparchi temporibus omnia signa sedes mutatunt, & quae priùs erant
ignea, nunc sunt aquea, appellatio tamen signorum est eadem: quoniam eclyptica
prima immutabilis est, caeterae mutabiles.
Th. Quomodo sedes mutarunt? M. Propter motiones orbis noni & octaui, quos
ante Hyparchum immobiles putabant: hinc fit vt stellae piscium sint in Ariete,
Arietis cornua in capite Tauri, spica Virginis in Libra, & ita
consequenter. Ex quo necesse est signorum, domorum, ac triplicitatum decreta
omnia conuerti ac mutari, & vim aliam habere quàm quae antea fuisset.
Quid enim Tauro cu̅ Geminis, Piscibus cum Ariete, Leoni cum Virgine, igni
cum aqua commune? Coniunctiones quoque Iouis ac Saturni, quae 20. quoque anno
recurrunt, & maximas, qua anno 240. tantum notantur initio triplicitatis
cuiusque, ob signorum diuersissimam naturam diuersas effectiones habere: à
quibus tamen coniunctionibus maximis bella, pestes, populares morbos, cala [623] mitates, vt bium excidia, ac rerum publicarum
conuersiones, euersiones, mutationes, hominum generi impe̅dere putant,
no̅ ab hominum flagitiosorum sceleribus ac peccatis.
Th. Hoc certe argumentum non minus efficax esse videtur, quam quae Ioannes Picus
libris 12. accuratissime ac doctissime perscripsit aduersus Astrologos, vt eorum
inanes ac leuissimos errores refutaret. M. Certe quidem eorum iudicia de
conuersionibus religionum ac rerum publicarum ridicula videri necesse est, vt
(Lib. 4. ???. 2. de Repub.) alibi copiose
disseruimus. Nam Ptolemaeus (Lib. ???.
Apotelesm.) Astrologorum facile princeps ingenue fatetur iudiciariam
Astrologiae partem imbecillitatis humanae captum excedere: Idem fuit iudicium
Eudoxi, Cassandri, & Archelai Mathematicorum illustrium: non quia vis
syderum nulla sit, sed quia per annorum breuitatem, quibus stat hic mundus,
obseruari non potuit, quae cuiusque potestas esset: cum ne planetarum quidem
naturam bene cognitam habeamus, vt non immerito Deus hominum ignorationem sub
vnius persona conuincat his verbis (Iob c. 38.
& 39.): Num vinculis colligabis Pleiadas, aut Cynosurae
stellas diuelles? tune Hyadas statis temporibus perduces, & Arcturu̅
cum filiis suis moderabere? scisne leges coeli, an dominatum syderu̅
coelestium terris impones? Quibus verbis coelestiu̅ orbium ac stellarum in
terrestria potestatem certis legibus, ac terminis ab immortali Deo fixam innuit,
quam tamen hominum imbecilla mens capere non potest. Ac ne Philosophis quidem,
aut Mathematicis de mundi situ conuenit inter [624] ipsos,
vnde tamen arcana Philosophiae maxima deprehenduntur.
Th. Quid appellas mundi situm? M. Differentiam dextri ac sinistri.
Th. Quaenam igitur mundi pars est dextra, sinistráve? M. Si Empedoclem,
Cleomedem, Lucanum, Solinum, Philonem sequamur, dextram plagam Aquiloni,
sinistram Austro tribuemus: sic etiam sacrarium, qui mundi archetypus est,
Legislator ita constituit, vt Pontifex sacrificans ad Occasum spectaret. Idque
optima ratione, quoniam prorsum ire solemus, vt motum vniuersitatis sequamur,
non retrorsum, qua quidem ratione faciem ad Occasum conuertere oportet,vt dextra
pars Aquiloni, sinistra Austro cedat. Ex quo intelligitur falli Pythagoram,
Homerum, Platonem, Aristotelem, Galenum, Auerroem, qui dextrum mundi latus in
Ortu posuêre. Plinius & Vatro sinistrum, quos alibi (in metho do historiaru̅ Bodini c. 5.)
argumentis necessariis refutauimus.
Th. Quid Aquiloni cum dextra parte hominis commune: M. Hoc in primis, quod vt
dextra pars hominis robustior est sinistra: sic etiam populi ad Aquilonem
robustiores sunt iis, qui plagam Australem incolu̅t: & vt calidiora
sunt dextra sinistris, quod Aristoteles (Lib. 4. c. I.
de gen. anim.) confitetur: sic etiam Scythae Affricanis, Germani
Hispanis calidiores: deinde iecur est in dextra parte, vnde sanguinis &
ruboris officina: ita quoque populi ad Septe̅triones longè rubicundiores
sunt iis qui ad Austrum: sinistra pars hominis habet lienem conceptaculum atrae
bilis: sic Austra [625] les magis atri quam illi,
& ex atra bile tristiores, & in libidinem procliuiores, quod ab
atrae bilis spuma fieri diximus: motus etiam & actiones animantium à
dextris incipiunt (Arist. li. 2. c. 2. de hist.
anim.), & accubitus in sinistra: atque etiam in visione Ezechielis
(c. I. & c. 10.), Leo dextram, Bos
si nistram plagam tenet: & extremum auriculae dextrae Pontificis,
& pollicis dextri, sanguine tingitur in eius consecratione (Leuit. c. 8. & 14. ??? Exod. 39.):
& armus dexter è pecudis sacrificio Pontifici datur, quia vegetior ac
melior sinistro.
Th. Perge si placet vtriusque plagae naturam explicare, cùm haec praecipuè ad
Physices disputationem pertineant, quae tamen à caeteris video praetermissa
fuisse. M. Profectò vis ingeniorum ac pretiosissimarum rerum, vt auri, argenti,
gemmarum, aromatum, est ad plagam Meridionalem, corporum verò ad Septentriones:
& quemadmodum motiones animantium à dextris inchoari videmus &
in sinistra incumbere: sic etiam motus trepidationis à Septentrione incipit,
vnde sphaera altiùs, id est, nouem coeli partibus subuecta, paulatim in Austrum
totidem partibus inclinat: item masculi mouentur in vteri dextro priùs quàm in
sinistro, foeminae contrà. Illud etiam obseruatum ad Aquilones marim, ad
meridiem foeminarum copiam esse maiorem: vt non immeritò Iornandes Scythiam
virorum officinam appellarit. Inde Gothi, Alani, Ostrogothi, Heruli, Gepidae,
Vandali, Franci, Hunni, Tartari, Turcae, Burgundi, Angli, Pictones, Britones,
Normanni: & cùm eadem mulier plurium [626] communis
esset apud (Pompo n???us Mela, Caesat, Tacitus.)
Anglos, sic plures vxores sunt vnius & eiusdem mariti apud Indos. Illud
etiam in somniorum interpretatione animaduertit Artemidorus, Semper, inquit,
dexter oculus filium, sinister filiam: dextri dentes amicos, sinistri amicas
significant: quinetiam mulieres ipsae auriculam dextra̅ masculam, sinistram
verò foeminam vocant, cuius rationem superiùs attulimus. Pes item dexter,
& brachiu̅ dextrum robustius, grandius, ac vegetius est sinistro:
ita quoq; Scythae grandiores sunt ac robustiores Affris & Hispanis:
& cùm solus homo natura sit ambidexter (Arist
lib. a. de hist. anim.), mulier tamen nulla est, inquit Hippocrates,
, quoniam maribus imbecillior. Illud quoque omnium
ferè consensu comprobatum, flantibus Aquilonibus ab omni genere animantium mares
gigni, quod frequentius compertum est in ouili genere, quia frequentius pariunt
oues. In summa Venus ferè semper ad Septentriones, rarissimè ad Austrum
declinat: contrà Mercurius ad Austrum ferè semper, rarius ad Septentriones, vt
planum sit corporum praestantiam, formam, decus, robur Septentrionibus inesse;
ingenij verò acumen, sagacitatem, memoriam, subtilitatem in Australibus populis
maiorem, vt alibi copiosiùs disputatum à nobis est: sed praeter haec latent
etiam arcana secretiora, quae partim à natura Aquilonis, partim à literis sacris
eruuntur.
Th. Quaenam sunt illa arcana, aut si ad naturae scientiam pertinent, cur non
explicanda? M. Ab Aquilone saepius omnia mala Prophetae (Hier. c. 3. & 6. & 10. & 25.
& 41. & 46. & 50. Iesaiae c. 41. &
49.) futura denuntiant, turbines ab Aquilone [627] venturos. Lucifer quoque iactat se montem conscensurum ad plagam (Iesaiae c. 14.) Aquilonis ac similem Altissimo
futurum: atque illud, Dicam (Iesaiae c. 43.)
Aquiloni, da, & Austro, noli prohibere: item Deus dicitur (Abac. cap. 3.) ab Austro venire: &
profectiones Abrahami versus (Genes. cap. 12.)
Austru̅ dirigi: postremò Magi profitentur se Aquilonem ligaturos per
Austrum: quae quòd ad pertineant, non attingemus.
Th. Num etiam ad Physicum pertinet disserere de iis, quae sunt extra mundum? M.
Si quid est naturalium corporum supra coelos, profectò ad Physicum pertinet, id
est, ad venatorem contemplatorem???ue naturae: at in libris Originum (lib. Gen. cap. 1.) dicitur Opifex aquas ab aquis
segregauisse, & inter vtrasque coelos collocauisse. Hebraeorum
Philosophi asseuerant aqueum illum orbem, qui ab Ezechiele (c. 1. & c. 10. & Exodic. 24.)
grandissima crystallus appellatur, & cui Deum considentem se vidisse
scribit, tantùm à supremo coelo distare, quantùm noster Oceanus distat ab eodem
coelo, eum???ue orbem immobilem esse, ac proptereà Dei sedem appellari: sedes
enim significat quietem, ac tranquillitatem, quae vni tantùm Deo immobili
& immutabili conuenire potest; quod multò verius ac probabilius est,
quàm Aristotelis opinio absurda, ac Philosopho minimè digna, qua Deum aeternum,
quasi motorem mobili coelo affixit, & quidem mouendi necessitate
coactum, quod superiùs à nobis refutatum est. Demonstratum etiam est supra
coelestes aquas vbertatis, ac foecunditatis plenas interdum largiùs effusas,
interdum parcius, [628] quandoque verò planè cohibitas, vnde
coelum dicitur clausum (libr. 1. Reg. c. 8. &
Deut. c. 28.), & tectum (Psal.
146.) nubibus, coeli catarractas erupisse ad eluuiones orbis terrarum:
denique Deum aeternum diluuio insidere legimus in sacris scriptionibus.
Th. Cur non igitur vndecim coeli numerantur? Quia orbis aqueus coelesti machina
segregari dicitur ab aquis inferioribus, non potest igitur coelum appellari:
praeterea coelis omnibus conuenit agitatio, orbis aqueus stabilis est: ac
propterea Rabi Akiba tabulam marmoris mu̅di appellauit (Apud Maymonem lib. 3. Perplexorum.) id autem
significatur in constructione sacrarij, quod praeter decem cortinas tegumento
contegitur: atque illud est quod alibi dicitur (Psal.
147.), Deum coelos nubibus contegere, & frequenter aquarum
supercoelestium meminit scriptura (Psal. 148. &
Genes. cap. 1. & c. 7.). Sunt tamen qui vocem ???, duali
tantùm numero vsurpari tradunt, vt aqueum coelum & stellatum
significent: ego apertiùs verba illa in Salomonis oratione (item Psa. 67. & 123.), Coelum coeli,
& coeli coelorum, ad aqueum illud coelum: deinde decem inferiores, ad
plurale referri puto.
Th. Non tam mirabile mihi videtur coelum illud aqueum, siue crystallinum supra
coelos decem existere, quàm tantùm distare à supremo coelo, quantum ab eodem
coelo distat Oceanus, id est, vt Astrologi tradunt, terrae diametris 10.
& 40. M. Apertissimè scribitur coelorum machinam inter vtrasque aquas
medium tenere: ac proptereà Deus solus appellatur (Psal. 92.), ???, id est, altissimus: & sub pedibus (Exod. c. 24. & Ezechiel. 1. & cap.
10.) eius coelum & crystallus esse dicitur: quia tametsi [629] nullis includitur aut excluditur locis, eius tamen
maiestati consentaneum est existere supra quicquid est coelorum, &
infinita potentia coelos ac terras implere, vt Iesaias (Cap. 6.) significat, cùm scribit, Fimbrias
vestimentorum regiam implere: cùm sit actus purissimus, ac simplicissimus,
caetera vero ex actu & potentia conflantur: solus incorporeus, caetera
corporea, aut corporibus annexa: solus aeternus, caetera suapte natura fluxa
& caduca, nisi Conditoris potestare fulciantur: ob id enim Chaldaeus
(Rabi May mo illud notat. in lib. ???.)
interpres vbiq; pro Dei praesentia verbo maiestatis, vt gloriae, aut potestatis
vsus esse videtur.
Th. Tantum igitur ac tam immane spatium igne vel aere compleri necesse est,
quando nihil est coelorum, nec vacuum quicquam natura esse patitur. M. Locum
supra coelos elementis & corporibus coelestibus vacuum esse ex hypothesi
concedendum est, si demus coelum inter aquas vtrasque medium esse; alioqui
confitendum esset orbem supremum ad aqueum orbem vsque continuari: quod literis
sacris congruere nullo modo posset, ac rationi multò minùs, propter incredibilem
motus rapidissimi velocitatem. Ac praestabilius esset, Angelis plenum confiteri.
Th. Num est aliquid inter Deum & Angelos medium, quod vtriusque naturae
particeps sit? M. Id quod est incorporeum & indiuisibile nullam suae
essentiae partem alteri communicare potest: nam si creatura essentiae diuinae
partem vllam haberet, totus Deus esset, quia Deus nec parte̅ habet, nec in
partes diuiditur: quare [630] necesse est ab omni corporea
contagione, ac mistione segregari.
Th. semper existimaui inter Creatorem & res creatas medium teneri ab
Ideis, quoniam purioris cuiusdam essentiae videantur, quàm coeli, quàm Angeli,
& quae in Deo sint quasi rerum omnium causae essentiales, vel, vt
pinguius dicam, in Creatore causaliter, in prima mente creata formaliter, in
caeteris mentibus idealiter, in indiuiduis participatione. M. Ita quidem
Academicis (Alcinous in libr. de doctrima Platon.
& Marsilius Ficinus in Theologia Platon.) visum est: sed haec
opinio à Peripateticis (Arist. lib. 5. 6. & 7.
Metaphys. & ibi. Alexander Aphrodisie̅s.) magna sui parte
refutata est: neque tamen verum est, quod Peripatetici negant, nullas omnino
esse Ideas, cum ipse Aristoteles, qui locis omnibus Ideas acerrime conuellit,
argumentum indissolubile sibi proponat, Si nullae, inquit (lib. 3. Metaphys.), sunt Ideae, nullae sunt in
nobis notiones, nullae scientiae, nisi scientias in sensibus esse fateamur, quo
nihil absurdius dici potest. Haec ille. Sunt igitur Ideae exemplaria aeterna in
Opificis aeterni mente, vel, vt planius loquar, essentia causalis reru̅
omnium in esse intelligibili producta: quod his verbis significatur (Li. Gen. c. 2.), Omne virgultum agri creauerat
Deus antequam esset in terra: quod aliò referri non potest, quàm ad & exemplar aeternum in mente Creatoris: vnde
exempla rerum genitarum, quasi sigillo impresso efformata sunt: neque enim Plato
putauit Ideas esse causas rerum effectrices, vt Aristoteles (Li. 1. Metaphys.) illum sugillat: sed vt
architectus Ideam in mente expressam habet, quam ad aedificium adhibet: ita
quoque, si fas est vti comparatione, Deus exemplaria aeterna, id est, Ideas [631] habuit in se expressas rerum omnium genitarum: in
nobis verò Ideae sunt nihil aliud quam notiones vniuersorum ex singulis
collectae, vnde principia, demonstrationes, scientiae, atque notiones
deriuantur: quae accidentia sunt non essentiae, aut substa̅tiae
intellectuales, cùm nulla sit praeter Deum substantia corporis expers, vt
superiùs demonstrauimus.
Th. Quid igitur in natura corporea Deo proximu̅? M. Duo Saraphi, qui aeterno
(Iesaiae c. 6. Ezech c. 1. & 10. Zachar.
ca. 4. Exod. cap. 24. & 25.) Creatori astant, qui sex alas
habere dicuntur, duabus volare, caeteris caput ac pedes contegere: quo
significatur admirabilis celeritas in mandatis exequendis, caput tamen ac pedes
velari, id est, originis eorum fines & initia penitus à nobis ignorari:
item oculos vsquequaque omnibus corporis partibus habere dispersos, vt
intelligatur nihil eis occultum esse: ab his etiam oleum lucernis
perttansfusoria candelabri aurei septemplicis infundi: id est, vim ac potestatem
septem planetis à Creatore diffundi, vt à rebus genitis auertamur ad Conditoris
cultum & amorem.
Th. Cum nihil diuinae bonitatis tam proprium sit quàm creare, generare, bonis
omnibus cumulare, vnde interitus mundi, ac rerum omnium genitarum occasus? M.
Plato quidem & Aristoreles malorum omnium originem à materiae vitio
traxerunt, in qua censent inesse (Maleficiu̅
quiddam.)
: quod absurdum est, cùm diserte scriptum sit, omnia
quae Deus fecerat optimae fuisse, quod elegantius Hebraei dicunt (Val???e bona acpulchra.) ???. Itaque malum aliud
nihil est quàm boni ca [632] rentia
(August. contra Faustum & Iob. c. 5. scribitur
vanitatem non produssé è puluere, nec malum ex terra.), seu priuatio.
Th. Non possunt Angeli malefici ex priuatione definiri, cum sint essentiae
corporeae? M. Quicquid est, quatenus est, dicitur bonum, ac diuinae bonitatis
particeps ex essentia ipsa: & quemadmodum in Republica bene constituta
non minus sunt necessarii carnifices, lictores, vespillones, quam Magistratus,
ac Iudices, & Curatores: sic in hac Republica mundana Deus ipse ad rerum
generationem, procurationem, ac tutelam Angelos locis omnibus coelestibus,
elementaribus, animantibus, stirpibus, fossilibus, ciuitatibus, prouinciis,
familiis, singulis hominibus principes ac moderatores collocauit: neque hoc
tantum, sed etiam ministros, lictores, vindices, vltores locis omnibus
disposuit, qui nihil iniussi faciunt, nec poenas vllas de hominibus
consceleratis sumunt, nisi rebus iudicatis, & plene cognitis. Itaque
Deus dicitur (Iop. cap. 49. & 41 Isaiae c. 54.
& Ezech. c. 31.) Leuiathan fecisse, qui fluuium suum esse
dicit, id est, rerum omnium fluxam & caducam naturam: Vastatorem, (Isai cap. 54.) inquit, ego creaui, ad perdendum,
ac Behemoth, ipsosq; sibi adhaerentes daemonas, qui saepe corui, aquilae, leones
appellantur, qui escam à Deo petere dicuntur, id est, impiorum vltionem, quorum
suppliciis ac caede, quasi ordinarie pabulo pascuntur. Ab his igitur, vel potius
à nobis ipsis mortes, pestes, sterilitates, bella, & ea quae mala
ducimus, deriuantur, non ab ipso bonorum omnium autore, nisi , siue per accidens: sic enim de se ipse (Isa. c. 45.), Ego Deus, inquit, faciens bonum,
& creans malum: faciens [633] lucem, & creans
tenebras: cùm enim bona sua, spiritum suum repetit (Iob. capit. 34.), sequitur malum: cùm lucem eripit creantur tenebrae:
vt si quis columnam aedificio detraxerit, sequitur ruina domus: si animam
viuificantem adimit, sequitur mors: nec videri potest cuiquam iniuriam facere
(Iob. capit. 34.) si quod suum est reposcat.
Th. Cur Opifex ille mundi, ac reru̅ omnium Conditor roganti Legislatori, vt
faciem suam contuendam praeberet, reposuit illud, Faciem suam mortaliu̅
nemini detecturum, sed terga tantum? M. Hac eleganti allegoria significatur,
Deum non posse à causis superioribus, aut antecedentibus, quae nullae sunt, sed
à tergo tantum, id est, ab effectis cognosci: nam paulò post subiecit: Oculos
tuos manu mea contegam: manus enim opera illius significat, quae ob oculos
vniuscuiusque posuit, ac hominem non in abdito angulo, sed in mundi medio
collocauit, vt multò faciliùs ac melius quàm in coelo rerum omnium vniuersitatem
contemplaretur, & eius opificia omnia, quorum ope quasi specillis,
Solem, id est, Deum ipsum intueretur. Atque ob id à nobis de natura, deq???ue
rebus naturalibus suscepta disputatio est, vt etiam si tenuiter explicata sit,
ex ea tamen Creatoris adumbratam cognitionem adipiscamur, & in eius
laudes totis viribus erumpamus, vt his gradibus tandem in sublime rapiamur,
& diuina fruitione beari possimus: quod quidem summum est hominis,
extremumq???ue bonum.
Finis Theatri Naturae, quod IOAN. BODINVS Gallis tota bello ciuili flagrante
conscripsit.