|| [ID00001]
Carmen Heroicum DE GLORIOSA CHRISTI EMANVELIS NOSTRI IN COELOS ASCENSIONE,
PVBLICE IN Illustri ad Gandam Paedagogio, 29. die Aprilis
recitatum: & CLARISSIMO, PRVDENTISSIMOQVE VIRO, D. MELCHIORI
RICHARDI, Illustrißimi Principis,
ac D. D. Iulij Ducis
Brunouicensis & Luneburgensis, &c. Archiquaestori, Domino ac Patrono suo omni obseruantia
colendo dedicatum, AVTORE Ioanne Soetefleisch SEESEMIO.
Ornatissimo, clarissimoque, PIETATE ET PRVDENTIA FERE SINGVLARI PRAEDITO VIRO
D. MELCHIORI RICHARDI, Illustrißimi Principis ac Domini Domini IVLII Ducis Brunouicensis & Luneburgensis &c. Archiquaestori, Domino ac Patrono suo omni obseruantia colendo S.
ADsumus afflictae post tot discrimina Musae, Et querulo placidas fundimus ore preces. Adsumus, & lacrymis vultum, corpusque rigamus, Quas miseris nimium fata maligna cient. Immensos etenim fines peragrauimus orbis, Nec fuit, oppreßis qui graue demat onus. Perpaucos equidem cognouimus esse fideles, Ac studijs toto corde fauere pijs. Improba sectari nos quiuis ocia clamat, Et bona non nostra parta vorare manu. Ocia sectemur miserae, quibus Ocia nomen Pergraue sunt? Vitium desit, & illud onus. Ocia defugimus mala, sunt onus ocia nobis: Cura placet, rebus dedita cura bonis. Talis honor Musas comitatur, gratia talis, Has grates nostris artibus omnis habet. Attamen, vt liuore carens tua fama subiuit Has aures, subijt spes inopina simul: Hîc fore defeßis portum, requiemque Camoenis, Nec fore propositas nos, velut anté, Notis.
|| [ID00004]
Venimus huc igitur, trepidis tibi dona ferentes Haec manibus: mitis suscipe quicquid adest. Quò magis abiecture sumus, hoc tibi gloria maior Surget, vbi promta nos releuabis ope. Perlege, nîl modicum tibi perlegisse nocebit, Forsan
& hîc aliquid quod iuuet esse potest. Et quia
disiectae petimus, tutare, foueto, Collige, &
afflictis, quam potes, affer opem. Saepe quod
externis praestas, praestare libenter Indigenis
placeat, quas amor vnus agit. Sic tibi, pro merito
qui dat DEVS omnia, reddet, Et nos dicemus carmina grata, Vale.
Amplit: T.
Deditißimus
Ioannes Soetefleisch.
|| [ID00005]
De gloriosa Christi in COELOS ASCENSIONE.
EN iterum veneranda dies, & amabile tempus, Sidereo plena virtute refulgit Olympo, Quo tandem ẻ terris perfecto munere Christus, A Etherea liquidum sublatus in aëra nube, Regna suì, nostrique Patris, soliumque paratum, Hostibus oppreßis, per nubila summa petiuit: Vt caput ipse pia coeli regione locatus, Inde cohaeredes sua membra videret, & omnes Cladibus exutos varijs, functosque perîclis, Post miseram vitae turbam, donaret eodem, Quo nunc perpetuò fruitur Patronus honore.
Hunc igitur cuncti celebrantes pectore toto, Pectore & ore simul, votis laudemus & hymnis, Matribus admisti patres, iuuenesque, senesque, Participes meritae quos non piget esse salutis.
Spiritus aeternum Trino de Numine Numen, Ardor inexhaustus Patris, Natique, perennis Igniculus, rerum vnde vigor venit, vnus & idem Cum Patre, cum Natoque DEVS: pie Spiritus adsis, (Omnia namque tenes solus, potes omnia solus) Et rege nutantes tua per praeconia linguas, Insuper adde sonos linguis, ignaua reclude Pectora, nec deerit praeclaris gloria factis.
Mundus erat reprobus, Mundique scelesta propago, Auersata DEVM, Stygijsque impulsa tenebris, Ne venturum olim semen cognosceret orbi, Sed furijs agitata suis, quaecunque libido Suasißet, sequeretur, & impia turba patêret. Horror vbique fuit, feritas regnauit vbique, Limitibusque suis laxum ius omne; ruebat
|| [ID00006]
Alter in
alterius, ceu saeua leaena, rapinas. Singula
praeterea quiuis Idola colebat: Hic venerabatur mutum pro numine saxum, Ille sibi vitulum, flammam alter, & horrida porci
Terga, DEVM, aut Solem, Lunamu̅e elegerat
alter, Aut aliud quoddam, pro rerum autore,
creatum. Fas alij sacros thalamos foedare
putabant, Et quaecunque sequi, quaecunque audere
malignè. Inuidiae, fraudes, vesana calumnia,
mores Indomiti, caedes, furta, & scelus omne,
nefasque, Quae fera mens hominum poterat patrare,
vigebant.
At non haec nullis coeli rectorque paterque, Obseruans oculis, summo sedet altus olympo, Et varias orbis facie conuersus in oras, Respicit ingratae delicta atrocia plebis, Vltricique simul iam dudum feruidus ira, Multoties voluit poenis abolere rebelles.
Attamen, vt subiêre iterum data foedera quondam, Confestim ingenti, patrioque euictus amore, Implacata manu iam fulmina sumta remisit, Ac tentare prius decreuit cuncta: Prophetae Si quid doctrina, vel per mirâcla valerent. Qui simul incensi veracis Numine Flatus, Acceptum multo docuerunt robore verbum. Exciuêre etiam, quos Tartara nigra subactos Constrictosque suis, (dictu mirabile) vinclis Detinuêre diu. Et venturi praescia turba, Monstrauit tempus Christi venientis, & vrbem, Quae tantum potuit, vel debuit êdere partum. Insuper opprobrium, clauos, flagra, vulnera, mortem Vidit, & vt rigido, vidit, rediuiuus ab Orco Venerit, ac coeli se rursum sede locârit.
Nec tamen effecit quicquam pia turba, sed vltro Gentibus inuictum caput obiectare periclis
|| [ID00007]
Ausa fuit,
pulcramque obijt per vulnera mortem. Donec ad
extremum reuolutis ordine sêclis, Hora superuênit
quondam decreta Senatu Tergemino, lapsis placitam latura quietem.
Tunc etenim Christus patrio delapsus Olympo, Sponte sua castam sese dimisit in aluum Virginis intactae (sed demto coniugis vsu) Vt genus humanum de morte reduceret ipse, Atque reuclaret speratae verba salutis, Ex patris prolata sinu, nosque insuper orbos Coelesti patria, rursum donaret eadem. Is proprio in mundo quassatus mille perîclis, A Erumnis mille, & perpessus mille labores, Frigora nos propter, nos propter pertulit aestum. Sed postquam in misero sex lustra peregerat orbe Christus, & acceptum suadebat munus obire Om̅nia quod secum producit, mobile tempus: Iordanis voluit spargi lustralibus vndis, Et triplicem sese cunctis ostendere in vno Esse Deum, & supero semen deducere coelo.
His ita transactis, vigili noctesque, diesque, Mirantem docuit populum, per templa, labore. Sed Redemtorem Mundi sine fine furentis, Confessus toties, doctrina & moribus, ardens Eripere humanum genus atri ex fauce Draconis, Optat adesse diem summum, noctemque supremam, Et desiderio desiderat ipse futurum Tempus, quo grauibus Satanae fera colla catenis Necteret, ac valida, sicut promiserat olim, Calce fatigaret saeui Busiridis ora.
Ergo vbi tres senis lustris adiecerat annos Phoebus, & instaret Paschae memorabile festum, Quo genus Isacidum sacram solenniter vrbem Visere consuêrat, dapibus vescique sacratis,
|| [ID00008]
Vt duraturo
tali per secula ritu, Posteritas omnis posset
meminisse laborum, Quos Phario quondam patres sub rege tulissent, Quodque
manu forti per inhospita rura, per aequor Deducti
refluum, plus quàm crudele Tyranni Seruitium, virtute Dei cedentibus
vndis, Per mare fugîssent, quâ semita nulla
patebat: Tunc varias inter gentes, ac mobile
vulgus, Turpiter innocuis manibus post terga
reflexis, Christus in horrendum miseré producitur
agmen, Et Dominus coeli,
terraeque (nec inscius) acri Luditur assensu plebis,
stolidique Senatus. Imò post
vulgi ludibria, flagra, cachinnos, Post colaphos,
post tot dirae conuicia linguae, Solo hominis vitio,
trabe fixus, Solis ab igne Torretur rapido, ligni, Solisque creator. Mox prece Iosephi sublatus ab arbore,
tectus Sindone, quam talem pius asseruârat in
vsum, (Namque hoc Iudaei
sepelire cadauera ritu Sunt soliti) nec non infectus aromate suaui, Compositus tumulo est, quod petrae incîderat olim Iosephus, nec adhuc quisquam requieuerat illo. Insuper obuoluit monumento pergraue saxum, Et ne
quis rursum temerarius inde moueret, Addidit &
lapidem proprio firmare sigillo. Grata fides
Superis, pietas gratißima coelo, Debitus ille Deo cultus: sic itur ad astra.
Munere non magno, magnos Iosephe
labores Restituis, meritumque Deo persoluis honorem.
Sed vix nocturnos Aurora remouerat ignes Tertia, cum superas tumulo rediuiuus in auras Christus, & inferni spolijs remearet onustus, Ereptosque pios secum deduceret orco: Cum quibus in terra denis quater ipse diebus
|| [ID00009]
Conuersatus,
eos docuit praeconia vatum, Quidque esset factum,
fieri quid deinde deceret
Hei mihi, quis referat, quàm conuersatio cunctis Grata pijs fuerit, Patres vbi praeside Christo, Quem reparatorem certò agnouêre salutis Aduenturum olim: de regno multa futuro, Colloquio meminêre graui, sacrosque Prophetas Temporis interea studio euoluêre perenni?
Iamque propinquabat lux quadragesima terrae, Postquam Erebi domitor, grauida telluris ab aluo, Diuinum caput extulerat, dubijsque resurgens Discipulis sese monstrârat saepe videndum: Qua, cinctus socijs, ad faerum Pallade multa, Proceßit montem, non vt pateretur in illo, Tristis, & attonitus, veluti conscenderat olim, Aut alia vice cum valido confligeret hoste: Sed quia tempus erat, tandem finire labores, Quos operi tanto Christus superesse sciebat.
Ergo ministerium iam discessurus ab ipsues, Instituit verbi sacri, sociosque per orbem Emisit varium, testes vt gentibus essent, Atque suum nomen loquerentur, & inclyta facta.
Post haec ad socios verbis ita fatur amicis: Hoc erat, hoc, inquam, cari super omnia fratres, Hoc erat, immundo, quod me pater optimus olim Iußerat officij Mundo praestare, quod ardor Iusserat humani generis perferre laboris. Omnia perfeci, nîl restat, ad omnia promtus Iui. Tanta fuit vestrae mihi cura salutis, Nulla meum potuit violentia frangere amorem. Cuncta lubens subij, Mortem, Satanamque subegi, Nec paruo (vidictis enim, vos testor) amici, Sed magno stetit immanis victoria belli: Sanguinis emisit guttas sine vulnere corpus,
|| [ID00010]
Risus &
illusus, tractatus verbere multo, Sustinui diram
postremò in stipite mortem. Sed quae non senst, quae
non ego dura subiui? In cruce (uos facile haec ipst
meminisse potestis, Nec fugiunt) tandem modò
consummata canebam Omnia, nec rebus quicquam
superesse pericli. Voce quidem moesta cecini, sed
amore flagrante Eximio, & vestram semper
sitiente salutem. Nunc oculis hominum per tempus
subtrabor, arcem Ex qua descendi, repeto, mea
gaudia, coeli: Nec tamen vsque adeò vestrûm mihi
cura recedet, Vt, quos infanda vix tandem morte
redemi, Destituam: vos tuti eritis, cura omnis
abesto. (Nam quae Terra
capit, quaeque alti machina coeli, His pater in
manibus conclusit) nemo nocebit Amplius, & si quae fortasse pericula restant Ex igua, haud animum submittite, (vulnera testor, Promißamque fidem) vos coelitus ipse leuabo. Sum, velut & genitor, natura mitis & aequus, Nec me monstrosis genuit de cautibus horrens Caucasus, Hyrcanaeúe admôrunt
vbera Tigres. Quin etiam
miseris rebus non debile vobis Hoc solamen erit,
quòd sum rediturus ab arce, Quàm peto, coelorum, quô
praemia digna rependam His, mihi quos vitae
probitas, candorque, fidesque, Iunxit: &, vt
meruêre, malis mala praemia reddam. Interea socij,
vos ô mea cura, valete. Bis, mea cura, valete, ter,
ô mea cura, valete.
Dixit, & in coelum magna stipante corona, Sed quam nemo oculis posset spectare, migrauit.
Insuper hostilis praeceßit turma, Triumphi In morem, validis vincta & constricta catenis: Nimirum infelix praefracta cuspide, tristis Mors incedebat, Christi quae dente subacto
|| [ID00011]
Calcibus,
vtramuis dormire parabat in aurem. Vita tamen
subitò, vice versa, Mortis auarae Mors fuit, & duris contortam nexibus, huius Inuitam voluit tanti partem esse Triumphi.
Ponè sequebatur princeps Stygis, aere corusco Vinctus, & inpatiens irae, quassabat inermem Attonitus caudam, caput atrum, & liuida tabo Ora, furensque nigris efflabat naribus ignem. Vtque solent pleni varié resonare camini, Aut vbi composita silices fornace soluti Concipiunt flammas, collecto flumine sparst: Pectora sic intus clausas voluentia flammas, Gutturaque vsta sonant: ac turbam saepe sequentem Infelix, latamque trahens inglorius aluum, Terribili vultu respexit, & ore cruento.
Consequitur post hos domitor Phlegethontis, & Orci. Quem circum, comites tetro de carcere rapti, Felicesque animae, coelum conscendere iußae. Hîc mihi iam centum linguas, totidem ora, manusque Optârim tribui, & vocem, quae cedere ferro Nesciat: vt coetum hunc liceat resonare vel ore, Vel celebrare etiam manibus scribendo, vel alta Voce loqui dignè, nec desit gratia dictis. Quin etiam tanti gregis êdere iubila vellem, Iubila mortales nec dum subeuntia sensus. Nam, quod tot sêclis expectauêre, priorum Manes, atque auidis votis petiêre, videbant, Contritum os Satanae, distectaque sceptra Tyranni.
Astrifer interea sese patefecit Olympus, Et via per nubes & apertum, regia, coelum Emicuit subitò, quae se venientibus vltro Obtulit. Hinc liquidas vox grata erupit in auras, Cum sonitu: ceu quum Boreas leuioribus efflat Exiguum buccis ventum, moxque acrior instat,
|| [ID00012]
Et magis,
atque magis flatu grauiore tumescit: Sic etiam
grauior sonus increbrescere cunctis Est visus, quem
vox propiorem suauior ornat. Nam Dux militiae coelestis signa, Micaël Martia suspendens, citharam, ceu caetera
turba, Applicuit manibus, coeloque volauit ab
alto, Carmine coelestem quò grataretur honorem
Victori Christo, rursum super
astra migranti.
Iamque propinquabat victis, exercitus ales, Et Morti, & Satanae. Quos postquam accedere vidit, Obstupuit primò, veritusque occurrere, retro Ceßit: sed vinclis vbi comperit esse ligatos, Agnoscit factum: simul irridere Micaël Coepit, & hoc tenero deducere pollice carmen:
Siccine Rex Erebi, sic huc ruis ipse videndus, Ridendusque mihi? solito cur tristior astas? Quid facies tabo conspersa, quid ora cruenta Significant? nunquid dentes impune scelestos, Perfide, diuinae potuisti immittere calci? Egregiam verò laudem, & spolia ampla reportas, Tuque Chorusque tuus: magnum & memorabile nomen, Vos afferre manus ausi, bellumque minari Coelorum Regi, solioque expellere auito, Qui maris & terrae fundamina prima locauit, Ac conseruat adhuc, ne longa quid atterat aetas. Nunc, vbi vis, scelerate redi, manesque piorum Squalenti & tenebris foecundo carcere turba, Nunc iterum insontes animas innectere ferro Aggredere: at potius decuit te subdere atroci Colla superbaueugo, vinclisque incingier istis. Quapropter summum reuereri disce parentem, Si qua fortè potes rursum ratione reuerti. Tuque adeò fera Mors, Mundi saeuißima pestis, Quis tandem potuit mentem frenare superbam?
|| [ID00013]
Cui tantum de
te licitum fuit? anné relicta Ipsa tibi es? non sic,
(memini) cum primus Adamue Peccauisset, eras: vbi nunc quae dira minari Tot
poterat, mens est? tibi falx, & nescia frangi Fuscina, quam toties iactabas improba Christo?
I nunc, & tenta quicquam sine numine Diuûm, Auspicio conata graui demittere
ad Orcum, Quos sibi
Rex superûm tam foedere iunxerat arcto. Pro quibus admißis, ego vos, ita iußus, in atro Carcere concludam, quem non lux vlla serenat, Atque ibi constrictos seruabo fideliter ambos, Donec, in aeternas, vos, victor & vltor iniqui, Conijciat flammas, reprobis mala praemia reddens. Dixerat alituum princeps, ductorque Micaël, Progressusque parum, cognouit in aëre
signum Victoris, iußitque suos pia plectra
mouere, Atque triumphanti Christo depromere carmen.
Hîc tamen auxilium vestrum peto, vester alumnus Aônides, nam vos solae meminisse potestis. Dicite, quo reducem (neque enim non debita posco) Dicite, quo Christum sacra turba exceperit Orco Carmine (si fas est Diuûm recludere dicta) Sed, nisi forte meam mala fallit opinio mentem, Aut hoc, aut aliud celeres cecinere ministri: Salue festa dies, & inenarrabile tempus, Dignum, quod cunctis longum celebretur in aeuum, Tu quoque Diua cohors salue, saluete sodales, Quos nobis haec ipsa dies gratißima semper Iungit: iô, socij, sublata dicite voce, Dicite rursus iô, testanti gaudia ritu Plaudite. Plectra pijs manibus pulsata tremiscant, Tempora cingantur Lauro Parnaßide, festae Ducantur Choreae: vel, si perfectius illis Laetitiae signum restat, gaudere frequentes,
|| [ID00014]
Victoremque lyra Christum celebrare
sonanti: Christe parens rerum, coeli instaurator
& orbis, Splendor, Imago
patris, patris vnica CHRISTE voluptas, Coelituum Dux Christe, nigrique euersor Auerni. Humani generis Stygio reuocator
ab Orco, Coelica qui fundis
super omnem munera carnem, Atque tuos in te seruas,
& inania Mundi Murmura,
& Inferni, Maris atque
pericla retundis. CHRISTE Dei soboles summi
certißima, Salue. CHRISTE Homo, CHRISTE Deus, salue. Salue optime Christe CHRISTE salus Mundi salue. Salue
optime CHRISTE. Hei mihi, quot functum nos te tua
turba periclis Accipimus tandem? quantisque
laboribus actum? Victor ab orbe redis, tuaque
expectata parenti Vicit iter durum pietas, datur ora
tueri CHRISTE tua, & notas audire & reddere
voces. Iustus ad astra redis, & pignora cara
reportas Imponensque pijs humeris, deducis ad
astra Pignora, vel fratres roseo tibi sanguine
partos. Vidimus aerumnas, saeuaeque opprobria
linguae, Vidimus & clauos, & vulnera, iamque
videmus Praesentes, & vix capimus tot gaudia
mente, Quot sacra conciliant lateri confixa
cruento Vulnera, Lethaei
tollentia fluminis vndas. Nec te deformem faciunt,
sed & improbus olim Horror erunt, pauor, atque
metus trepidatioque ingens, Gentibus ingratis, grato
quas sanguinis amne, Faucibus exemtas Satanae, super aethera tecum Iußisti
aeternum sedes habitare beatas, Tale nihil meritas,
concessaque dona negantes: His verò, quibus est
melior sententia cordi, Quique tibi, verboque tuo
confidere plena Condidicêre fide, aut quos non
insana fefellit Forsitan humanae ratio, aut fiducia
mentis:
|| [ID00015]
His ardoris erunt immensi nobile signum, Qui te peccatis expertem ferre coëgit Tot mala, tot duras poenas, tot verbera & ictus. Haec tantùm, non plura piae meminêre sorores, (Nec meminisse datum est, supera quid agatur in arce) Ergo scelus crudele foret, facinusque nefandum, Si quis tentaret secreta requirere coeli, Dum sumus in terra, nec adhuc immanibus vmbris Obruimur, vitamque licet sperare futuram.
Interea socios, altum quos culmen habebat Montis Oliuiferi, rerum nouitate stupentes, Corripit immodicus pauor, & tremor occupat artus, Queîs velut vnda maris quum surgit flantibus Austris, Sic celer in gelido discurrit corpore sanguis: Nec sibi, quid faciant, constant satis, anné manere, An verò miseri rursum iubeantur abire: Sed remanet auido spectantes lumine coelum, Obtutuque haerent defixi semper in vno. Donec adesse sibi geminos vidêre ministros, Imperio superum linquentes culmen olympi. Candida vestis erat, coelumque fugacibus alis Dißectum, rapido visi transire volatu. Qui simul ac celsi tetigêre cacumina montis, Ad trepidos nimium sic ore profantur amico:
Cur vos, cur, fratres, Galilaea stirpe creati, Cur adeò tristes stellata palatia coeli Suspicitis? quae vos animo vecordia cepit? Nunquid temporibus laetis differre paratis Gaudia, tristitiaeque locum tribuisse nocenti? Omnia vos propter fecit, vos propter in orbem Vênit, & ex terris rursum super astra migrauit. Insuper haec animis studiosè infigite vestris, (Praedixit vobis itidem) quia vester IESVS, Noster DVX, & AMOR, coeli fabricator & orbis,
|| [ID00016]
Cum Patre perpetuus Deus, & cum
Flamine sacro, COR Genitoris, AMOR patris, & mellita voluptas,
Egregium coeli decus, & spes certa salutis, Humano generi sedem, VIA grata
futuram Commonstrans, VITAE dator, & mendacia VERVM Confutans: ipsam
carnem, quam paruulus olim Induit, in clarum super
aethera vexit Olympum. Iam
sedet ad dextram cari Genitoris, ab aeuo Omnipotens pariter, pariter Deus vnus,
& autor Cunctorum pariter, mundi quae mole
tenentur: Non certo manet ipse loco, nec tempore
clausus, Sed Deus aeternus,
simul extat vbique locorum, Cuncta facit bona,
cuncta iuuat bona, & omnia complet. Quin etiam
veniet tempus iamque ingruit ipsum, Quo rursum
CHRISTVS, veluti conscendere coelos Vidistis, subitò tranabit nubila gressu, Et scelus
humani generis tunc deteget omne, Iudiciumque
feret Iudex, neque fulmina saeua Diuinae effugiet quisquam, nisi fallimur, irae: Fallimur haud quaquam: cernit Deus
omnia vindex, Vltor eritque mali, bona iustis munera
reddet. Vos igitur, nostri fratres, nolite
timere, Nec super hoc facto tristes estote:
redihit. Vester erit Christus frater, vesterque Redemtor: Interea Solymam repetentes pergite ad
vrbem, Pergite, nec vanis frustra indulgete
querelis, Quin magis orantes, placidis date tempora
votis, Vt, quem promisit, mittat citò desuper
orbi. Hic etenim simul ac praecordia vestra
subibit, Noscere cuncta dabit, dabit & ventura
videre, Sed nunc ire decus mundi, aeternumque
valete. Haec fati, leuibus repetebant aethera
pennis.
Discipuli verò subita formidine capti, Obticuêre simul, nec quae sint dicta vel acta,
|| [ID00017]
Inprimis
sciuêre. Sed vt collecta resedit Mens, placet imperium, monitusque audire Magistri, Atque ita regreßi, Solymorum moenia rursum Vnanimes
subeunt, precibus votisque petentes, Promißum è
coelis mitti, qui cuncta doceret Doctor, &
attonitas coelesti dogmate mentes Erigeret, longos
solareturque labores.
Ergo, quod captos tenuit crudele barathrum Direptum est, spolijsque exutum squallet & horret: Exiliêre iterum CHRISTO Duce, vincula nexos Quos tenuêre diu, donisque ingentibus aucti, Omnes iam merito sine fine fruuntur honore. Nemo etenim reputat peccati mole grauatos: Iustitia Christi sunt iusti. Nulla verentur Nunc mala, signifero tuti victore quiescunt. Iamque suos fouet ipse sinu pater optimus hostes, Oscula dat Nato, Nati dat morte redemtis Oscula, & haeredes patitur succedere regno, Error inaccessum miseris quod fecerat olim.
Nec, veluti rigor ipse iubet, durißima quenquam Amplius incusat rigidae sententia Legis:
Nec struit insidias Daemon velut antè, dolosque, Nî DEVS astrictum vinclis dimittat, & orbi Peruerso immittat, quò recto à limite flexos Discere iustitiam moneat, nec temnere Christum. Non secus, ac Genitor dilectos saepe flagello Corripuit natos, signumque putauit amoris, Non odij esse, simulque viam monstrauit honesti.
Mens humana etiam minimè suffusa tenebris Sordet ad huc, sed luce sacra donata renidet. Ergo si quis ades, laetatus munere tanto, Si quis es, ingratus qui nolis dicier, adsis: Huc agè curre cito pede, curre, vel ocyor Euro, Nec pigeat mecum palmas attollere coelo:
|| [ID00018]
Tollite quisque manus, & pectora: dicite carmen Dulcisonum Christo, qui tetra cadauera
vitae Restituit, saeuae iam dudum debita morti.
Tollite quisque manus, laeto date iubila plausu,
Cordeque recluso tales depromite voces:
CHRISTE DEVS proles summi indubitata Tonantis, CHRISTE Homo, CHRISTE hominum frater, pater atque Redemtor. Quas tibi pro meritis grates, quae carmina dicam? Quid verò faciam? quid dicam, aut dicere possum? Si possem, dignum factis connectere carmen Mens auet, & dudum ire, redire, per omnia gaudet Nomine digna tuo merita: ô, si detur in aeuum Non ego desinerem te psallere, amare, docere. At (quia pro meritis grates persoluere nemo Vnquam hominum potuit, fragili neque poßumus ore) Te precor, vt veros gemitus, ex pectore vero Accipias, qui nos, per nos, testantur ob acta Esse quidem minimè concesso munere dignos.
Ah pie Christe, poli, pelagi, terraeque creator, Qui mala tanta lubens passus, tantosque labores, Nos propter mortis subijsti limen auarae, Ne capti, tua gens, tristis sub legibus Orci, Flumina Lethaei biberemus turbida fontis: Respice nos tandem, placido nos respice vultu, Nec, quod tam magna peccati mole grauamur, Terreat iratum, miseros neque percitus ira Desere, sed potius solita virtute foueto. Noueris esse tuo precioso sanguine partos, Noueris esse tibi pactos, quum flumine sacro Immersi sumus, & fisos tibi noueris esse.
Ergo tui simus facias sine fine, tibique Viuamus semper, stabili quos foedere iunctos Esse vides, quorum DEVS & CAPVT esse volebas.
Respice nos tandem, placido nos respice vultu,
|| [ID00019]
Atque tot
aerumnis, at tanta mole laborum Oppreßos, dextra,
lacrymarum ex valle, potenti Erue, & ad patrium,
quod praeuius ipse petîsti, Iustitia indutos
externa, pertrahe coelum. Et concede tuam, qua
gaudent omnia, pacem, Hanc etenim nisi tu dederis,
vix vlla quietem Est habitura domus, regio vix vlla
vacabit Seditione graui, bellis, trepidoque
timore. Sed simul ac rabido, tua pax effulserit
orbi, Si coniurassent per foedera mille Tyranni: Cessat hyems tamen omnis,
& intempesta fugatur Nox, iterumque dies
pulcerrima surgit, & aestas Expectata diu,
tristique petita colono.
Ergo plasma tuum, veluti Deus, atque creator, Vt Genitor Natos, Fratres vt Frater, amore Prosequere, atque, tibi si restat cura peculi, Obuius ipse para violentis hostibus ire: Tolle manus, absume truces, absume Tyrannos, Ac veluti fragiles dextra citò contere testas, Quos furor insanus, rabies, odiumque sacrati Nominis acre tui, fera sumere compulit arma. Fac pereant armis, quos surgere iußit in arma, Dira fames lucri, laudumque superba cupido: Et quaecunque Salum minitatur, & Orcus, & Orbis, In capita ipsorum recidant mala: nosque per aequor Deductos rabidi mundi, tibi collige, & vnà Esse tua tecum semper patiaris in aula. Sic pia te, pie Christe, pijs Ecclesia votis Concinet, ac merita celebrabit laude Triumphi, Et SANCTVS, SANCTVS, SANCTVS, sine fine sonabit Laetitia exultans, vitaeque perennis honore. DIXI.