Transkription

Theatrum Humanae Vitae
|| [ID00007]
Theatri Hvmanae Vitae Volumen Decimumtertium DE Veritatis practicae studio, de Simvlatione & Dissimvlatione TRIBVS LIBRIS pertractans.
|| [ID00008]
Fortissimi Reipublicae Christianae propugnaculi Regni Poloniae Senatori incluto Nicolao Firleio Baroni de Dambrouicza Castellano Ravensi Et pòst Palatino Lublinensi, &c. XIII Theatri vitae humanae Volumen Tribus Libris explicatum QVORVM I. De Veritatis practicae studio, de Candore, Libertate, Jntegritate. II. De Simvlatione siue Mendaci Affirmatione. III. De Dissimvlatione siue Negatione Mendaci disserit. peregrinationis Lycurgeo consilio ad Rauracos usque iam pridem susceptae MEM. Theodorvs Zvingervs Basil, P.
|| [ID00009]

TOMI DECIMITERTII LIBRORVM DISPOSITIO.
[arrow up]

[Greek words] à non latendo Graeci dicunt. Haec in Theorica vita mentis conceptum cu̅ ipsis rebus, in Practica habituum animi cum actionibus conuenientiam denotat: illic quidem Veru̅ [Greek words], hîc Bonum collineans, fines praecipuos, quoru̅ ideae, fontes, essentiae in summo vero bono???; subsistu̅t, simulacra verò & vmbrae tanqua̅ riuuli quida̅ humana̅ vitam, erroribus alioqui & calamitatibus infinitis obnoxia̅, irrigant, & propter ortus sui vnitate̅ indiuiduo nexu sic inter se copulantur, vtid quod Veru̅ est, Bonu̅ Theoricum, quod Bonu̅, Verum Practicu̅ dici queat. Et Theorica quidem veritas cognitioni inscruiens alterius est loci. Practica verò actioni commod̅s, ex qua in quotidiana co̅uersatione Aperti, Liberi, Ingenui, Sinceri, Candidi & Co̅stantes in dictis factis???;, tàm malis quàm bonis, denomina̅tur, vni ex virtutibus [Greek words] subijcitur. Virtus ipsa Aristoteli homine caret: ob idipsum fortasse, quia aliaru̅ virtutu̅, quibuscu̅ iungitur, appellationem subit. Nam quod hîc Veru̅ est, necessariò Bonu̅ est, vel per se, Honestum scilicet, vel propter honestate̅, Vtile & Iucundu̅: circa quae tria bonoru̅ genera omnis virtus practica occupatur. Siquid nouare liceret, posset non malè [Greek words] dici, Latinis. Veritas, Integritas, Libertas, Ingenuitas, Candor, Co̅stantia, omni simulatione no̅ entis & entis dissimulatione reiecta actiones externas habitui interno consentaneas, quales quantae???; sunt, factis???; proferens, exprimens???;, solius veritatis studio. Nam si alterius cuiusdam honestaris, voluptatis, vtilitatísve causa id facit, ad virtutes practicas circa haec subiecta versantes referenda est. Eum, qui hac virtute praeditus est, definit sic Arist. [Greek words](qui virtutem inter duo extrema mediam sequitur) [Greek words] (pote̅tia intellectus practici omnes omnium actiones in se co̅prehendens vti etiam philosophus theoricus, intellectu suo omnia cognoscente, omnia esse dicitur) [Greek words] (factis scilicet) [Greek words] (de quacunque re oratio instituatur, siue practica sit illa, siue theorica, modò ea ad conuersationem quotidianam referatur) [Greek words] (ea quae sunt, vt sunt: ea quae non sunt, vt non sunt) [Greek words] (animi sui sententia̅ de rebus, siue suis, siue alienis, tàm bonis quàm malis, liberè & apertè proferens) [Greek words] (accidentia videlicet, & ea quae non verè, sed accidentaliter tantùm esse dicu̅tur.) Ex qua descriptione, ipsius quoq; habitus definitionem colligere possumus, quòd scilicet [Greek words] nihil aliud sit, [Greek words]. Vt [Greek words] est, sic differt ab extremis duobus rectae rationis ductu moderatione̅ in veritatis professione am plectens. Moderatio ista ex actionu̅ & habituum practicoru̅ concordia pendet. Nam quando professio rebus verè conuenit, medium hoc erit: si no̅ verè, quia vel magis vel minùs quàm insit inesse dicit, immoderatio orietur. Quae immo [2806] deratio si spectetur ratione subiecti veri, à quo declinat, Mendacij propria est in excessu aut defectu: sin ratione finis, boni malíve, nuncad virtutes, nunc ad vitia referri poterit. V. G. dissimulat quis suas virtutes, ne occasionem det Ambitioni. Vitium hoc videtur esse in veritatis defectu: at haec tamen virtus est in modera̅do honoris studio. Ergo si honorem spectes, ad Magnanimitatem, si veritatem, ad hunc pertinebit locu̅. Simulat seruus se homicidium patrasse, vt dominu̅ crimine eximat. Vitiu̅ in veritatis excessu, crime̅ falsum sibijpsi imponens. Eade̅ tamen Prudentia, in seruando alio: eade̅ Iustitia seu Fides serui erga dominu̅. Pari ratione reprehendat quis alterius errorem, sed intempestiuè, ad [Greek words] quidem ratione subiecti pertinebit: at ratione modi, ad Popularitatis defectu̅. Ergo immoderatio pariter & moderatio veritatis perse quide̅ huius est loci: peraccidens verò ad alia virtutu̅ & vitioru̅ genera referri potest: ea???ue propter distinguitur [Greek words] à reliquis, quòd solius veritatis rationem habet, quocunq; alio fine proposito. [Greek words] deniq; [Greek words] appelladone omnia ea co̅prehendimus, de quibus practicus intellectus agere consueuit: siue secundùm substantiam considerentur, vt quòd sint aliquid, vel no̅ sint: siue secundu̅ accidens. In qualitate enim, bona & mala: in quantitate, magna & parua connumerantur. ld ergo quod est, vt est, quantu̅, quomodo: & id quod non est, vt no̅ est, efferre & enunciare: Veritatis est practicae, in quotidiana conuersatione & negotiatione mutua. Confessio & aperta significatio per dicta aut facta, quibus animi sententia exprimitur, pro diuersitate subiecti variat. In bonis erit Laudatio, Commendatio: in malis, Repreher sio, Castigatio. Tres ergo contrarios habitus seu potiùs dispositiones, diuersitate actionum elucescentes, tribus Libris complectemur. ???
|| [ID00011]

LIBRI PRIMI TITVLORVM DISPOSITIO. ???
[arrow up]

|| [2808]
???
|| [2809]
??? Voluminis Decimitertij Liber I. De Integritateseu Veritatis practicae STVDIO. VERITATIS PRACTICAE ACQVISITIO. Hvc Magistri. Primos homines Adam & Euam, cùm deliquissent, compulit Devs cofiteri peccatum suum. Adam, inquit, vbi es? hoc est, quò excidisti, quantum commisisti mali? Et ad mulierem: Quare hoc fecisti? Post confessionem eiecti sunt paradiso, subditi??? laboribus, doloribus, morti. Gen. 3. Pythagoras dicebat, haec duo diuinitùs hominibus data esse longè pulcetrima: Verita tem amplecti, & Beneficijs operam dare: & addebat, vtrunq; cum deorum immortalium operibus comparari posse. Aelianus lib. 12. de Varia hist. Pers ae filios tam sanctis moribus imbuerunt, vt illorum disciplinae nil addi posse videretur: & uer omnes aetatis gradus illud praecipuè & suis inclcarunt, vt fugientos men dacium, [Greek words] Democritvs Abderites libertatem in dicendo ingenuitatis signum esse dicebat: sed occasionis diuersitatem, habere periculum. Stobaeus serm. 11.
|| [2810]
Veteres arbitror sacra mysteria iustituisse, vt in ijs tacere insuefacti, ad mysteriorum fi dem humanorum, metum deorum traducamus. Plut. de Instit. liberis. Terbellivs Bulgarorum dux, superatis Auaris, vbi è captiuis cognouit, falsis delationibus improborum circumuentis fortissimis quibusque, Auares, destitutos ducibus, victos & profligatos esse, qui antea Graecorum etiam arma egregiè sustinuerant: conuocatis Bulgaris, varias leges promulgauit, in primis in delatores. Bonfinius lib. 1. Dec. 1. D. Bernardvs Clareuallensis abbas reliquos monachos humilitatem docuit, vt quamuis nihil sibi essent conscij, tamen non propterea sese iustos existimarent. Deum enim ipsum iudicare eos quos iustificat, & perfectissimum quenque di. strictum diuini iudicij examen ignorare. Eodem modo addidit: Sub timore Dei sic state, vt nec vos quempiam iudiecantes aliquando extollamini, nec aliorum curantes iudicia excidatis in nugas: singula verò prosequentes, vos seruos inutiles reputetis. Auctor vitae. Discipvli. Consule Tit. Reprehensiones aliorum ferre: quatenus ferendo verè ab alijs dicta, sibijpsis deinceps cauent, fol. 2188. 28 92. Petrvs qui ad vocem vnius ancillae pauefactus Christum negauerat; accepto Spiritu sancto fuit tanta virtute indutus, vt coram populo Pharisaeorum ac magistratuum collegio, ipsum fi denter Praedicaret. Matth. 26. Act. 2. 3. 4. 5. Philippvs Macedonum rex aiebat se his, qui in republica Atheniensium ad ministranda primores essent, plurimam habere gratiam, quòd suis conuicijs essicerent, vt ipse tum oratione, tum moribus euaderet melior: Dum conor, inquit, illos dictis pariter ac factis mendacij conuincere. Plutarchus in Apophthegmatibus. Antigonvs Macedoniae rex, è paruo morbo conualescens: Nihil deteriùs nobis accidat, inquit. In memoriam enim reuocauit nobis morbus, ne mortales cùm simus superbiamus. Plutarchus in Apophthegmatibus. Io. Picvs Mirandula, cùm noningentas in omnibus disciplinis quaestiones disputandas Romae proposuisset: obtrectatores clàm illius virtuti detraxêre, palàm verò xiii. quaestiones, vt haereticas, traduxêre, ita vt Apologiam edere coactus fuerit. His circumuentus inuidorum calumnijs, dum falsò obiectos errore excusare studet, veros errores à nemino obiectos nec reprehensos, agnoscere cepit. Et cùm aliàs amoribus illustrium feminarum esset addictior, simultate illa ita fuit exercitatus, vt ab nugis istis animum reuocauerit: Amorumlibros Latina & Ethrusca lingua conscriptos igni tradiderit: & prophanae philosophiae somnijs relictis, ad sacrarum literarum studia totum se conuerterit. Ioan. Franciscus in eius vita. VERITATIS PRACTICAE CONSERVATIO, CONSTANS PROFESSIO. Tvm Praesentis. Negligendo Spem boni ex mendacio obtinendi. Negligere Salutem. Socrates, cùm Athenis causam diceret, defensionem???ue ei Lysias à se compositam, qua in iudicio vteretur, recitasset, demissam & supplicem, imminenti???ue procellae accommodatam: Aufer (inquit) quaeso istam. nam ego si adduci possem, vt eam in vltima Scythiae solitudine perorarem, tum meipsum morte multandum concederem. Spiritum contemfit, ne careret grauitate: maluit???ue Socrates extingui, quàm Lysias superesse. Val. Max. lib. 6. cap. 4. Libertatem. Carolvs Zenus ab inuidis accusatus, quasi pecuniam à Carrariensi principe dono acceptam in publicum non retulisset aerarium, carceri inclusus, ea conditione, vt veniam petere posset: nunquam adduci potuit, vt id per biennium faceret, quo toto inclusus vixit. Egnat. lib. 3. cap. 7. Metvm mali ex veritate consequendi. Contemnere Periculum, Damnationem. Principes Sacerdotum comminati sunt Petro & Ioanni, ne vltrà loquerentur in nomine Iesu. Qui responderunt eis: An iustum est, vos potiùs audire quàm Dominum? Non enim possumus, quae vidimus & audiuimus, non loqui. Deinde cùm arguerentur à principibus sacerdotum, quia non seruassent eorum mandatum, responderunt: Obedire oportet Deo magis quàm hominibus. Act. 4. Varus adolescens Smyrnaeus, diues admodum, sapientiae & eloquentiae opinionem vnicè captans, cateruis adulatorum perpetuò stipabatur, eorum???ue, quibus foenori pecunias erogaret, vsuras auditione redimebat. Inter eos fuit aliquando Polemo sophista doctiss. qui tamen mox adolescentem deseruit. Quo nomine cùm aes alienum minùs dissolueret, instabat adolescens importuniùs, typos illi subinde intentans. Erat id iudicium, quo ijs interdicebatur foro, qui creditoribus non paria facerent. Ea molestia perpulsus Polemo, ac praeterea multorum stimulis, ad audiendum hominem pergit. Insulsè declamabat is, sed ex more finis comparebat nullus, barbarismis & soloecismis perstrepebant omnia. Tum stomachabundus Polemo exsilijt, ac protentis manibus: Vare (inquit) typos profer. innuens malle se iudicium subire, quàm id genus ineptias ineptissimas pati diutiùs. Caelius lib. 20. cap. 20. Antiq. Lect. Tormenta. Mandanes Gymnosophista, cùm Alexandri nuncij eum ad Iouis filium vocarent, & obedienti dona pollicerentur, in obedienti verò, minarentur cruciatum: respondit, Nec illum Iouis filium esse, nec magnae parti terrarum imperare: nec se illius donis permoueri, cui nulla satietas esset: nec minas timere, cùm viuens satis ab India nutriretur, mortuus verò ab attrita iam senio carne liberaretur, in meliorem puriorémque vitam immutatus. Vnde & ab Alexandro laudatus, & venia donatus est. Strabo libro decimoquinto. Carceres. Philoxenvs Cytherius, Dithyramborum poëta, maluit in latomias detrudi, quàm inepta Dionysij tyranni poëmata laudare. Cùm recitantem audiret tyrannum, surgens abijt. Tyranno interrogante, Quónam? In latomias, inquit. Gyraldus Dialogo 9. hist. poët. Iam cùm effugisset, commoratus est Tarenti. Cùm autem Dionysius eum accerseret, & per literas etiam peteret, vt veniret: Philoxenus tabulis literam A duntaxat saepe iteratam inscripsit: significans, se repudiare inuitationem. Suidas. Mortem. Consule Titulum, Martyrum, & Confessorum religionis, fol. 3028. 4173. Multi ex Prophetis extrema pati, quàm vera reticere, praeoptarunt, cùm ob hoc à Deo dirigerentur, vt regnum populorum???ue vitia corriperent, & eis poenas denunciarent. Esaias in duas partes sectus est, Hieremias lapidibus obrutus, Amos vecte per tempora transfixus. Marul. lib. 4. cap. 4. Magni cùm Persarum regnum per fraudem falsi Smerdis occupassent, inito inter se consilio, statuerunt concilian dum sibi amicum Prexaspem, qui à secretis Cambysis regis fuerat, quòd indigna passus à Cambyse esset, occiso eius filio ictu sagittae, & solus mortem Smerdis Cyro geniti nosset, vt quem ipse suapte manu interemisset, quòd praeterea ob id apud Persas maxima flagraret inuidia. His de causis accitum hominem, sibi amicum comprobabant, accipientes fi dem ac iusiurandum: fallaciam, quae ab ipsis in Persas facta esset, intra se habiturum, neque cuiquam mortalium patefacturum, pollicitantes innumerabilia se ei daturos. Recipiente Prexaspe conditionem, iubent hominem, vt omnibus Persis sub murum arcis conuocatis, ipse conscensa turri praedicaret, à Smerde Cyri, Persis imperari, & ab alio nemine. Haec illi praecipiebant, veluti homini summae apud Persas auctoritatis, & qui saepenumerò asseuerasset eum esse Smerdem Cyri, ac cae dem à se factam pernegasset. Haec quoque Prexaspe se paratum exequi dicente, Magi conuocatis Persis, hominem in turrim perductum iubent habere orationem. Prexaspes ea, quae ab istis oratus fuerat, spontè obliuiscitur: exorsus???ue ab Achaemene, seriem familiae Cyri recenset: & vbi tandem deuenitad Cyrum, commemorauit illius in Persas beneficia. His expositis, promsit veritatem, causatus ideo se hactenus occultasse, quòd sibi tutum non fuisset proferre rem gestam, sed in praesentiarum necessitate coactum proferre: dixit???ue se à Cambyse adactum, Smerdem Cyri occidisse, & Magos esse qui regnent. Multis quoque verbis Persas deuouit, nisi rursus imperium recuperarent, ac Magos vlciscerentur. Haec locutus, sese in caput è turri prae cipitem dedit. Herod. lib. 3. Gesvaldvs Longobardus, à Romualdo Beneuentano duce, Beneuenti à Constantia Imp. obsesso, clàm missus ad Grimoaldum Longobardorum regem, ipsius Romualdi patrem, rogatum vt filio opem ferret, aduersa fortuna in hostes incidit. Qui de propinquis auxiliaribus copijs certiores facti, spectare eò ceperunt, vt ad pacem Romualdum traherent: arbitrati???ue se id melioribus conditionibus facturos, si auxilio rum spem Romualdo ademissent, Gesualdum monitum antè, vt in eam sente̅tiam loqueretur, ad Beneue̅ti muros [2811] deduxerunt. Caeterùm ipse ex fide omnia obsessis narranit, ???reuique affuturum cum valido exercitu Grimoaldum affirmauit. Qua re in dignati hostes statim Gesualdum occiderunt, & postera die motis castris obsidionem soluerunt. Fulg. & egnatius lib. 3. cap. 7. & 8. Cùm Pelopidas Thebanus ab Alexandro Pheraeo captus populos Alexandro subditos ad defectionem solicitaret, eóque nomine mortem ei tyrannus minaretur: renunciari iussit illi, Pelopidam mirari, quod tamdiu distulisset, cùm ipse adeò in eum hostili animo esset. Plut. in Pelopida. Inimicitiam. P. Rvtilivs, cùm amici cuiusdam iniustae rogationi resistéret, atque is per summam indignationem dixisset: Quid ergo (inquit) mihi opus est amicitia tua, si quod rogo non facis? respondit: Imò, quid mihi tua, si propter te aliquid inhonestè facturus sum? Val. lib. 6. cap. 4. Annonae caritate increbresce̅te, C. Curiatius tribunus plebis pro ductos in concionem Consules compellebat, vt de frumento emendo, atque ad id negotium explicandum mittendis legatis in curiam referrent. Cuius instituti minimè vtilis, interpellandi gratia Scipio Nasica contrariam actionem ordiri cepit. Obstrepente deinde plebe: Tacete quaeso, Quirites, (inquit) plus enim ego, quàm vos, quid Reip. expediat intelligo. Qua voce audita, omnes pleno venerationis silentio, maiorem auctoritatem eius, quàm suorum alimen torum respectum egerunt. Val. lib. 3. cap. 7. Cn. Carbo tribunus plebis nuper sepultae Gracchanae seditionis turbulentissimus vindex, idem orientium ciuilium malorum fax ardentissima, P. Scipionem Africanum à Numantiae ruinis summo cum gloriae fulgore venientem, ab ipsa penè porta in Rostra productum, quid de Tiberij Gracchi morte, cuius sororem in matrimonio habebat, sentiret, interrogauit: vt auctoritate clarissimi viri, inchoato iam incendio multum incrementi adijceret: quia no̅ dubitabat, quin propter tam arctam affinitatem, aliquid pro interfecti necessarij memoria, miserabiliter esset locuturus. At is iure eum caesum videri respondit. Cuius dicto, cùm concio tribunitio furore instincta violenter succlamasset: Taceant, inquit, quibus Iralia nouerca est. Orto dein de murmure: Non efficietis, ait, vt solutos versear, quos alligatos adduxi. Vniuersus populus iterum ab vno contumeliosè correptus tacuit. Valerius lib. 6. cap. 2. Deiectionem à dignitate. Valentinianvs, Pannonius, Tribunus Scutariorum, quum sub Iuliano, Christianitatis integram fidem gereret, iussus ab Imperatore sacrilego, aut immolare idolis, aut militia excedere, spontè discessit. At pòst, Iuliano interfecto, Iouiano???ue mortuo, Valentinianus, qui pro nomine Christi amiserat tribunatum, in locum persecutoris sui accepit imperium. Eutropius. Praeteritae. Sic conseruare videtur Ponitendo mendacii. Consalvvs Magnus, acceperat deditione Tarentum, hac conditione, vt Ferdinandum Calabriae ducem liberum abirè permitteret: id???ue iureiurando ipsi confirmauerat. Cùm vero ipsum in Hispaniae regis potestate non esse, olim plurimum interfore animaduerteret, iureiurando contemto abeundi facultatem minimè dedit, sed benè comitatum in Hispania??? misit. Caeterùm multi restantur, eum saepissimè dixisse, Sè nullius improbè facti poenitentia offensum ex hac vita fuisse migraturum, nisi Ferdinando Friderici Aragoniae regis filio, & Caesari Borgiae Valentino, fidem suam improuidè dedisset: vt ea demùm à rege Hispaniae Ferdinando, cum nominis sugillatione, violaretur. Iouius in Consaluo. Non Poenitendo veri. Aristides Locrensis, Platonis sodalium vnus, cùm ab eo Dionyfius maior vnius filiarum eius nuptias petisset: Mortuam, inquit, malim puellam aspicere, quàm matrimonio iunctam cum tyranno. Vt paulò pòst liberos eius interemit Dionysius, & per ludibrium qiaesiuit, num de filiarum nuptijs in eadem maneret sententia: Factis, respondit, angi se ipsius, non poeniteret dictorum suorum. Plutarchus in Timoleonte. Thebani exules post Chaeronensem Philippi regis victoriam in patriam restituti sunt, quibus ciuitatis administrationem Philippus concessit. Apud quos, quum Qvinqve ciuitatis assertores postularentur, quòd per iniuriam se in exilium egissent, eius constantiae fuerunt, vt omnes se auctores faterentur, conten derent???ue meliùs cùm republica tunc actum, quum illi damnati essent, quàm quum in vrbe restituti. Mira hominum constantia, de iudicibus vitae necis???ue suae, ingenuè quod sentirent, iudicasse: & quòd libertatem, quam viribus vindicare non possent, lingua vsurparent, Sabellicus libro 3. Ennead. 4. Non Mvtando. Evripides, cùm aliquando fabulam recitaret, à populo rogatus, vt sententiam quandam mutaret, in scenam progressus dixit: Se, vt populum doceret, non vt ab eo disceret, tragoedias componere solere. VERITATIS EXERCITATI'O, QVATENVS VERITATEM DICTIS FACTIS'QVE SECTATVR. Tvm de Bonis svis testando. Et vel Narratione, Assertione simplici. Interrogatus, Quid sciret, Lacon: Liber, inquit, esse. Plut. in apophtheg. Laconicis. Lacaena, cùm distraheretur, & rogaretur, Quid sciret? Fida, inquit, esse. Idem. Iphicrates Calliae, Chabriae filio, cùm sciscitaretur ac diceret: Qui es? sagittarius, cetratus, eques, an legionarius? Nul lus ex his, infit, sed qui hisce omnibus imperet. Plutarchus an Virtus doceri. Diogenem Cynicum cùm emere vellet Xeniades Corinthius, & quid artificij nosset, percontaretur: Noui, inquit Diogenes, hominibus liberis imperare. Xeniades responsum miratus, eum emit, & manumisit: ei???ue filios suos tradeus: Accipe (dixit) liberos meos, quibus imperes. Gellius lib. 2. c. 18. Chrysippvs philosophus consultus à quodam, cui potissimùm filium suum philosophiae praeceptis instituen dum traderet? Sibi committendum, respondit. Nam si quem, inquit, alium me praestantiorem arbitrarer, ipse apud hunc philosophiae darem operam. Vnde & illud Homericum de eo vulgò iactatum fuit, Odyss. x. de vate Tiresia, cui vni Proserpina dederit, vt etiam vita defunctus saperet: reliquas vmbras volitate, & eas quidem nihil aliud quàm v???bras: [Greek words] Erasmus in Adagijs, ex Laërtio. Demetrius Poliorcetes cùm cepisset Megaram, & Macedonas eiecisset, Stilponem philosophum, qui existimabatur vitam sectari tranquillam, accitum rogauit, Nunquid rerum ipsius quisquam cepisset? Cui Stilpon: Nemo, inquit, Neminem enim vidi, scientiam qui eriperet. Plut. in Demetrio. Agathocles filius figuli, potitus Sicilia, ac rex appellatius, solitus erat pocula iungere augere aureis figlina, atque iuuenibus glorians dicere. Se, qui antè haec finxillet, nunc illa ob vigilantiam & strenuitatem suam facere. Plut. in apoph. Reg. Sedebant pro tribunali magna grauitate censores Gellius & Catulus (in Apoph. Lentulum habet) & transuehebant equites. Cn. Pompeius autem (qui iam bis triumphauerat, & consul erat cum M. Crasso) conspiciebatur supernè in forum descendens. Erat alijs quidem magistratus insignibus ornatus, sed equum manu trahebat. Vt propè accessit, & cognitus est, lictoribus viam sibi facere iussis, equum admouit Rostris. Stetit populus stupore & silentio defixus. Censores verò ex ea specie simul verecundia & gaudium occupauerunt. Inde maior natu interrogauit eum: Quaero ex te, Magne Pompei, ecquid omnia stipendia implëueris? Cui Pompeius alta voce: Omnia impleui, inquit, & meipro imperatore. Quod audiens populus conclamauit: neque sedari prae laetitia clamor poterat: sed consurgentes censores domum eum deduxerunt, populo prosequenti & applaudenti gratificantes. Plut. in Pompeio. Seneca de se lib. 1. Declamationum sic scribit: Sed cùm multa iam mihi ex me desideranda senectus fecerit, oculorum aciem retuderit, aurium sensum hebetauerit, neruorum fir mitatem fatigauerit: inter ea, quae retuli, memoria est, res ex omnibus partibus animi maximè delicata & fragilis, in quam ptimùm senectus incurrit. Hanc aliquando in me floruisse, vt non tantu̅ ad vsum sufficeret, sed in miraculum vsq; procederet, no̅ negp. Nam duo millia nominum recitata, eodem ordine referebam: [2812] & ab ijs, qui ad audiendum praeceptorem nostrum conuenerant, singulos versus à singulis datos, cùm plures quàm ducenti efficerentur, ab vltimo incipiens vsque ad primum recitabam: nec ad complecten da tantùm, quae vellem, velox erat mihi memoria, sed etiam ad continenda, quae acceperat. Muretus libro 3 Var. lect. cap. 1. Iactando, Gloriando honesté. Agesilavs gloriabatur, quòd nemini in obeundo labore concederet: potius???ue quòd imperaret sibijpsi, quàm quòd regnaret. Plut. in Apophtheg. Cato maior censurae candidatus, cùm alios conspiceret supplices & prensantes multitudinem, ipse clamabat, Indigere medico populum seuero, ac magna purgatione. itaque non blandissimum, sed capiendum tristissimum. Quae ille dum iactat, omnibus fuit praelatus. Idem. Pompeivs de seipso iactans dixit, Omne imperium se citiùs quàm expectasset accepisse, & deposuisse quàm esset expectatum. Idem. Eberhardvs dux Vvirtébergicus in Principum comitijs, alijs alia Suarum ditionum bona praedicantibus: Ego verò, inquit, hoc solo glorior, quòd nullum ex subditis meis habeam, in cuius sinu solus in vastissima sylua quiescere metuam. Io. Agricola in Prouerb. Gorman. dei beneficia agnoscendo, celebrando. Pavlvs Apostolus cap. 3. ad Philippenses ait: Si gloriandum cuiquam sit extra Christum, se quoque occasiones habere ampliss. gloriandi, quia Israëlita, Beniamita, Hebraeus ex Hebraeis, Pharisaeus integer. Sed haec omnia se propter Christum vilia existimasse. Plato de tribus Dijs agebat gratias: quòd homo, non bellua natus esset: quòd Graecus, & quidem Atheniensis: quòd Socratem praeceptorem nactus esser. Timoleon Corinthius, liberatis à tyrannide Siculis, victorias suas fortunae retulit omnes acceptas. Plutarchus in Timoleonte. Caecilius Metellvs Scipionis morte doluit, dijs???ue gratias egit, quòd alibi natus non esset. Plut. in Apoph. L. Corn. Sylla Sociali bello factis multis eximijs nome̅ comparauit ducis apud ciues magni, apud socios maximi, & fortunatissimi apud hoster. Quam quidem felicitatis suae fauentis???ue sibi fortunae opinionem etiam in maius tollebat: studens???ue vt propitij numinis fidem adiungeret, facta sua fortunae tulit accepta: siue per iactantiam id fecit, fiue cam habuit de dijs existimationem. Quandoquidem scripsit in commentarijs, quae non consultò, sed ex tempore aggressus temerè esset, ea rectiùs cecidisse, quàm quae deliberasse sibi visus fuerat maturé. Adhaec cùm meliùs dicit se ad fortunam comparatum, quàm ad bellum, plus eum fortunae tribuere quàm virtuti, apparet. Breui in totum videtur se mancipasse fortunae, qui quidem vel suam cum Metello paris dignitatis viro & socero concordiam ad diuinam aliquam delegat felicitatem. A quo enim magnoperè fatigatum iri expectauerat se, eum collegam lenissimum expertum. Praeterea Lucullum in commentarijs, quos illi dicauit, admonet, nihil perinde firmum vt ducat ac quod in somnis ei noctu iubeat deus. Plut. in Sylla. Titvs Imp. suba ctis Hierosolymis, cùm murorum firmitatem, turrium altitudinem conspexisset: Deo, inquit, planè adiuuante pugnauimus, & Deus erat, qui detraxit ab istis munimentis Iudae os. losephus lib. 7. cap. 16. belli Iud. Eidem, cùm Syria vniuersa & Aegyptus, & omnes Palaestinae finitimae gentes coronas mitterent, & victorem appellarent: ille coronas repudiabat: non sese dicens illa fecisse, sed Deo iram suam declaranti manus suas commodasse. Adeò moderatus & modestia plenus fuit. Suidas. Maximilianvs Caesar, cùm Oenoponti in curia hoc symbolum eleganter & curiosè depictum vidisset, Do Adam ha???t vnd Eua span / Wer ware do ein Edelmann: quia se quoq; hoc ipso prouerbio taxari credebat, summo mane propria manu hos versiculos subiunxit: Ich bin ein Mann wie ein ander Mann / Allein mir Gott der ehren gann. Alfonsvs Neapolitanorum & Siculorum rex, tria in se magni beneficia Dei commemorabat, Quòd non bellua, sed ho mo rationis capax esset creatus: nec qualiscunque homo, sed Christianus homo: nec qualiscunq; Christianus, sed Christianus rex. Reddere illud modestia vetuit, Quòd non qualis cunque rex, sed regum quos habet Europa potentissimus, & quod eo seculo inauditum erat, rex atque philosophus. Aeneas Syluius de Alfonso. Conradvs Lycosthenes Rubeacensis, huius Theatri primus designator, quatuor summa Dei erga se beneficia agnoscebat: Quòd Christianus homo natus, quòd in literarijs studijs educatus, quòd ad Theologiae professionem vocatus, quòd opportunitate Remp. scriptis suis iuuandi non destitutus fuisset. Ivreivrando. Oppressa Catilinae oniuratione per ciceronem, cùm pauci adhuc dies Ciceroni consulatus superessent, tribuni plebis eum coëgerunt, vt magistratum eiuraret, statim???ue descenderet. Ita ille, vt iuraturus progressus, facto silentio, iurauit non solenne, sed peculiare quoddam & nouum iusiurandum: Se patriam conseruasse, & tutatum imperium: quod verè eum iurasse populus vniuersus iurauit. Sed & Cato obijciens se collegis suis, Ciceronis consulatum ita extulit concionibus suis, vt honores ei decernerentur omnium amplissimi, & Pater patriae appellaretur. Plut. in Cicerone. Mandato, Imperio. P. Scipio in Hispania oppidum Badiam circumsedens, tribunal suum adeuntes, in aedem, quae intra moenia hostium erat, vadimonium in posterum diem facere iussit: continuo???ue vrbe potitus, & tempore & loco, quo praedixerat. sella posita ius eis dixit. Nihil hac fiducia generofius, nihil praerdictione verius, nihil celeritate efficacius, nihil etiá dignitate dignius. Valerius Maximus lib. 3. cap. 7. Obivrgatione aliorvm. Plato in epistola quadam ad Dionysium Syracusanorum iniustum regem, cùm ostendere vellet ipsum non solùm improbè fecisse, quin se sine honore vllo dimisisset, valde vtilem sibi ac fidelem rebus suis, verumetiam stultè, vt qui non cogitaret posse statum illum suum florentissimum immutari: nec intelligent, quid commodi capi possit ab amicis in rebus aduersis: vsus est sententia Euripidis valde graui, & quae potentissimos homines admonet fortunae volubilitatis, vt auctoritate illius poëtae, quae magna inprimis erat, declararet malo consilio illum vsum fuisse. Est autem hic omnis locus: [Greek words]. Victorius lib. 26. Var. lect. cap. 19. Scipio vbi capta Numantia iterum triumphans vrbem inuectus in concertationem cum C. Graccho pro senatu & socijs venit, populus???ue ob id in fensus ei pro Rostris obstrepuit: Me nunquam, inquit, exercituum fremitus perculit, nedum hominum collectitiorum, quorum esse Italiam non matrem, sed nouercam noui. Plut. in Apoph. Antonivs Sicuius Turcorum classem ad Calipolim noctu incenderat. Captus autem, & ad Imp. Turcarum adductus interrogatus???ue, Cur tantum facinus ausus esset? magna animi constantia respondit: Mirari sese, qui ex Christiano homine hoc quaerat. An nescis, in quit, te vnum esse, quem Christiani homines meritò summo odio persequuantur omnes? qui pietatem nostram tot annos crudelissimè insectere? qui tot regna, tot vrbes nobis ademeris? qui tot populos, tot gentes interemeris? Princeps, tantam indolem in iuuene admiratus, dissectum medium interfici, in publicum???ue proijci iussit. Egnatius lib. 3. cap. 4. Negotii susceptione vel Ardui. Agesilavs, cùm fama manaret, Persas ingenti exercitu in Graeciam traiecturos: ciuibus suis paruo exercitu obtulit se non defen surum modò patriam, sed in Asiam quoque traiecturum, atque inde de Persis aut victoriam aut honestam pacem reportaturum. Itaque assumtis decem millibus armatorum profectus in Asiam, praelio Persas deuicit: ac deinde à ciuibus suis in patriam reuocatus, integras copias laetus victorque domum reduxit. Fulg. lib. 1. cap. 7. ex Plut. Multa dicuntur Alexandro Magno in Persas proficiscenti prodigia oblata. In quibus illud maximè fuit memorabile, quòd Orphei statua, quae ex cupresso Libethris fuit, sub ipsius accessum multo manauit sudore. Quo prodigio caeteris exterritis. Alexander bene fibi sperandum dixit: fore interpretatus, vt ea expeditio multum laboris esset: poêtis & caeteris rerum scriptoribus allatura. Quantas illo secum copias ad id bellum traxerit, variè traditur: qui minimum dicunt, triginta peditum millia & quinque equitum in Asiam traducta memorant: qui plurimùm, quadringenta peditum millia, equitum quadraginta. Caeterùm quantuscunque ille fuit armorum apparatus (nam ob tantam belli molem non potuit non mirifi cus esse) adeò certam spem victoriae secum tulit, vt triginta dierum cibaria, si vera Aristobulus tradidit, & septuaginta duntaxat in stipendium talenta Macedo habuerit, quum in Asiam transmisit. Nauim conscensurus alijs amicorum alia tradidit, portoria, villas, praedia, quibusdam etiam oppida distribuit. Perdiccas ab eo sciscitatus, Ecquid regi superesset? Spes, inquit. Tum ille: Haec & nobis commilitonibus communis est. atque cum his praedium sibi assignatum restituit. Sabellicus libro quarto, Enneadis 4. Cùm Athenis in republica administranda perpetuas co̅tenti [2813] ones Cleon atque Nicias exercerent, quorum Nicias peritissimus rei militaris dux habebatur: contigit, vt Graecis praelio ab Atheniensium exercitu superatis, quadringenti Lacedaemones se in Stagiram insulam reciperent Eos in potestatem suam redigere Athenienses plurimùm cupiebant, & propterea in insula ab Atheniensium copijs obsidebantur. Sed cùm potiri insula quanquam magnis laboribus defunctos Athenienses, hyems saeua simul???ue loci situs egregiè munitus, ac praeterea obsessorum singularis virtus non pateretur, hac de re Nicias Cleon???ue saepiùs contenderunt. Itaque quòd ea res voto non responderet, culpa Niciae, qui dux rei gerendae fuerat, adscribebatur. Adeò autem inter ipsos contentio exarsit, vt Cleon: Si illius expeditionis munus sibi soli demandaretur, se breui feliciter finiturum, offerret. Decreta igitur ei prouincia, tantum fiduciae Cleon prae se tulit, vt Athenis abiens dixerit, intra viginti dies se Lacedaemonios, qui obsidebantur, aut occisurum, aut in potestate viuos habiturum. Huic fiduciae fortuna quoque aspirauit, vt quod Nicias militaris dux praestantissimus perdifficile censuerat, Cleon intra designatum tempus feliciter conficeret. Fulg. lib. 3. cap. 7. P. & Cn. Scipionibus in Hispania, cum maiore parte exercitus acie Punica oppressis, omnibus???ue eius prouinciae nationibus Carthaginensium amicitiam secutis, nullo ducum Roman. illuc ad corrigendam rem proficisci audente, P. Scirio quartum & vigesimum annum agens, iturum se pollicitus est, nec patris, nec Patrui suneribus à Reipub. studio auersus. Valerius Maximus lib. 3. cap. 7. paulò pòst secum reputantes Quirites, aduersus quos Poenorum duces, & in quibus regionibus bellum gerendum esset, vix censebant fieri posse, vt imbecillitas aetatis tantam grauitatem rerum sustineret. Quare momento temporis, quasi iam decretae rei centurias poeniteret, magna animorum commutatio facta est. Quod vbi animaduertit Scipio, statim aduocata concione, sic de aetate sua, ac de bello quod gerendum erat, disseruit, vt ad se vnum intuendum omnes audientes, & ad pristinam spem bene gerendae rei populum Romanum conuerteret. Auctor eius vitae. Marcellinvs Anconitanus episcopus, cùm extingue̅do igni remedia non in uenirentur: ipse pedibus captus, contra incendij vim deferri se iussit, vitae suae innocentia fretus. Itaque sedatum est incendium. Fulg. lib. 3. cap. 7. Vilis, Abiecti. Epaminondas, cùm ei ciues irati, sternendarum in oppido viarum contumeliae causa curam mandarent (erat illud ministerium apud eos sordidissimum) sine vlla cunctatione id recepit: daturum???ue se operam, vt breui speciosissimum fieret, asseuerauit. Mirifica deinde procuratione abi ectissimum negotium, pro amplissimo ornamento expetendum Thebis reddidit. Val. Max. lib. 3. cap. 7. Assertione honoris. Cn. Pompeivs nondum in senatum lectus, triumphu̅ postulauit. Cùm intercederet Sylla: Plures solem, inquit, exorientem adorant, quàm occidentem. Quod vbi audiuit, cessit Sylla. Plut. in Praeceptis politicis. Claudius Caesar Germanotum Legatis in orchestra sedere permisit, simplicitate eorum & fiducia motus, quòd in popularia deducti, cùm animaduertissent Parthos & Armenos sedentes in Senatu, ad eadem loca spontè transierant, nihilò deteriorem virtutem aut conditionem suam praedicantes. Suetonius. Frisiorvm legati Verritus & Malorix Romam ad Neronem principem publicè missi, quum celebri spectaculo Pompeij theatrum ingressi, quosdam obseruassent externo cultu inter senatores in Orchestra sedentes, didicissent???ue id honoris exhiberi earum gentium legatis, quae virtute & amicitia populi Romani caeteras anteirent: Nullos mortalium aut armis aut fide Germanos praecellere, alta voce testati sunt, atque ita progressi inter patres consedêre. Eiusmodi viroru̅ indole delectatus Nero, ambos ciuitate donauit. Sabellicus lib. 8. En. 10. Contemtv, Neglectv aliorum vel Mandati, Imperij. P. Scipionis aequè animosus, atque prosper in Africam transitus: inquam è Sicilia exercitum Senatu vetante traduxit. Nisi enim plus in ea re suo, quàm P. C. consilio credidisset, secundi Punici belli finis inuentus non esset. Valerius Maximus lib. 3. cap. 7. Iudicij. Antigenidas tibicen, discipulo suo magni profectus, sed parum feliciter populo se approbanti, cunctis audientibus dixit: Mihi cane, & Musis: quia videlicet perfecta ars fortunae lenocinio defecta, iusta fiducia non exuitur: quam???ue scit se laudem meritam, eam etsi ab alijs non impetrat, domestico tamen acceptam iudicio refert. Val. Max. lib. 3. cap. 7. Phocion, cùm aliquando sententia dicta in concione celebraretur, orationem???ue suam pariter videret ab omnibus approbari, conuersus ad amicos dixit: Nunquid imprudenti mihi excidit mali? Plut. in Phocione. Roboris, Insidiarum. Scyth ae post, missa Dario dona auem, murem, ranam & sagittas, cum peditatu ac equitatu aduersus Persas in acie instructi stererunt, tanquam conflicturi. Cùm interim lepus in mediu̅ praesilijt: que̅ vt quisq; vidit insequebatur. Perturbatis Scythis, ac vociferantibus, sciscitabatur Darius: Vnde hostium tumultus existeret? Et cùm audisset illos léporem in sectari, atque adeò se cum toto exercitu illis ludibrio est, fuga sibi consulendum censuit, ne cum hoste tam confidente manum consereret. Herod. lib. 4. Alexander Magnus audito Darium triginta myriades in aciem producere, dixit: Vnus coquus non metuit multas oues. Antonius Melissa, par. 1. sermone 37. Maximus serm. 71. Cùm explorator ei diceret, maiorem esse Darij exercitum, dixit: Ques etiam licèt plures, ab vno aut altero lupo capiuntur. Ibidem. Mathias Coruinus Vngariae rex, à Casimiro & Vladissao F. Poloniae & Boëmiae regibus, Vratissauiae obsidebatur: cum???ue exercitum lectissimum hostium, qui Turcico robori opponi potuisset, conspiceret, gemens fremens???ue capillos sibi euulsit, Sese dominum orbis terrarum futurum fuisse dictitans, si tales tantas???ue copias habuisset, quibus imperiti isti reges tantùm abuterentur. Toro quinetiam obsidionis tempore vrbis portas nocte die???ue apertas habuit, in contemtum hostis: & ad eundem distrahen dum equitatu in plures diuiso turmas Poloniam depopulatus est. Ioach. Cureus in Silesiae Annalibus. Cùm Ludouicus XII. Nouariam obsidens moenia eius ita quassaret, vt latè prostratis adapertis???ue, Helvetiae legiones in statione conspicerentur, nunquam tamen adduci potuerunt Heluetij, vt portam clauderent, ipsis etiam hostium castris, oppositam: verùm Gallos vltrò prouocabant, irridebantque, qui tantum inanis operae frustra suscepissent, vt aditus in vrbem pararetur, quando adapertis portis ad iusta̅ dimicationem fortibus viris, si animus suppeteret, esset, irrumpendum. Iouius in Leone X. lib. 3. Beneficij. Cotys Thracum rex, vt ab Atheniensibus ciuitatem sibi datam cognouit: Et ego, in quit illis meae gentis ius dabo. Aequauit Athenis Thraciam, ne vicissitudine talis beneficij parem se iudicando, humiliùs de origine sua sentire existimaretur. Val. lib. 3. cap. 7. L. Pavlvs Aemilius consul creatus à populo, se huius consulatus causa populo gratias non agere dixit: quin potiùs fi quem se meliorem ad expeditionem Macedonicam populus inueniret, eum eligeret, quia id ipse aequo animo esset laturus: verùm si quid in eius virtute spei reposuisset, sine verbis dicto ei audiens esset. Plut. in eius vita. Dignitatis. Poëta Accivs Iul. Caesari amplissimo & florentissimo viro, in collegium Poëtarum venienti, nunquam assurrexit: quòd in co̅paratione communium studiorum, aliquanto superiorem se esse confideret. Valerius Maximus lib. 3. cap. 17. Avdacia. Antigonvs secundus co̅missurus cùm Ptolemaei ducibus praelium nauale, monente gubernatore, naues Ptolemaei longè numero superare: Me verò, inquit, ipsum praesentem cum quot comparas? Plut. in Apoph. C. IVL. Caesar Apolloniae in Epiro expectans reliquum exercitum, cùm is cunctaretur venire, noctu veste tectus seruili Brundusium naue XII. scalmorum magnitudine contendere statuit. At quia aestus maris vehemens incumbebat & gubernator nauem cóuertere nautis iussisset, vt remearent: tum Caesar, qui esset, aperuit gubernatori, inquiens: Perge, age audacter, nec quicquam time: Caesarem, vehis, vna???ue Caesaris fortunam. Ea voce alacriores redditi nautae, tempestate tamen victi, cursum recepére. Plut. in Caesare. Secvritate. Darius ad Arbela five Gausomela decies centenis millibus militum Alexandro occurrens, praelium conserere statuerat. Alexander, Dario facibus lustrante exercitum, irridens suos, qui eum monebant, ne sese temerè tantae colluuiei obijceret, contulit se in tentorium cubitum. Vbi dicitur reliquum noctis alto sopore fuisse praeter solitum oppressus: obstupuerunt???ue duces, qui primo diluculo eum adierunt, militibus???ue suo nomine primùm, vt pranderent, pronunciauêre: deinde vrgente articulo ingressus Parmenio & cubili assistens bis térve nomine eum compellat. Vbi eum excitauit, rogat, Quid hoc rei sit, quòd somno in dulgeat perinde ac si vicerit? Tum arridens Alexander: Num tibi, inquit, non [2814] vicisse videamur, liberati à vagando, Darium???ue in laxa & euastata tergiuersantem regione consectando? Plutarchus in Alexandro. Canitur apud Germanos Alexandrum Magnum Asia perdomita, in Europam arma conuertere decreuisse, misisse???ue ad Germanos finitimos???ue quendam ex amicis, qui denunciaret, ne Tanaim atque Histrum amnes iniussu regis transirent, à latrocinijs se continerent. Germani, militiae factis magni ad verborum linguaeque certamina rudes, gladium Alexandro misêre per legatos: quos conuiuio adhibitos cùm Alexander, Quídnam maximè timerent? (ratus, Se, dicturos) interrogaret: Nihil aliud, rex praestantissime (inquiunt) quàm ne coelum in nos ruat: & tame̅ inge̅tis animi regum, sicuti decet amicitiam magnifacimus. Auentinus lib. 1. Boiorum. Hoc ipsum tamen alij Gallorvm legatis tribuu̅t erga Ptolemaeum regem Macedoniae. Minis. Alexandro apud Arbelas cum Persis dimicaturo, cùm hostiles copiae decies centena millia hominum viderentur excedere, ingessêre Milites, [Greek words]. Confide rex neque pertimescas hostium multitudinem: ipsum enim grasum nostrum non perferent, hoc est, hircum, qui sub alis nostris latet. Caelius libro vigesimoquarto, capite 18. Antiquarum lectionum. Cùm senatus decreuisset, vt Scipio maior pecuniam sumeret ex aerario, renuentibus aerarium illo die aperire quaestoribus, seipsum iactauit aperiturum. Quippe claudi sua opera aerarium, qui id tanta implesset pecunia. Plutarchus in Apophthegmatibus. M. Cato decem annis post consulatum censuram petiuit. Eam petitionem ferè nobilissimi quiq; & principes senatus premebant. Itaque coitione facta septem ab se subornatos Catoni competitores in campum deduxêre. Contrà Cato nihilo leniùs agebat: Imò apertè pro Rostris minitans malis, vociferans???ue, magna lustratione ciuitati opus esse: consulere multitudini, ne lenissimum, si sapia̅t, sed acerrimum deligant medicum, Eum se esse, & ex patricijs vnum L. Valerium Flaccum: illo enim se solo collega sperare, luxu & mollitia velus hydra execta atque adusta, operaepretium facturum: reliquos videre quosque molientes, malè censuram gerere, quòd eos, qui gesturi eam fint rectè, expauescant. Itaque populus Rom designauit censorem cum Catone Flaccum, quasi non candidatum illum censurae, sed censorem iam & praecipientem audiens. Plut in Catone. Cùm ab Orientalibus exercitibus Probvs Imp. inuitus creatus esset, militibus, qui eu̅ elegerant, dixit: Non est è re vestra imperium meum, ô milites, neque vt arbitror mecum conuenietis: quoniam ego, vt vobis blandiar, adduci nunquam potero. Fulgosus lib. 6. cap. 4. Bona sva defendendo. Et vel Provocatione. Ad Iudicium, Cognitionem Dei. Consule locum Diuinationis, fol. 1383. & seqq. Illic deprouocatione ad Deum respectu Euentus, heic de eadem respectu Veritatis agitur. Anno Salutis 1105. Henricvs Archiepiscopus Moguntinus, vir pius & pacificus, à criminatoribus Romam delatus, à Papa accusatur tanquam somnolentus & ineptus ad tantae Ecclesiae gubernationem. Misit igitur Arnoldum quendam clericum suum, quem propter ingenij dotes recèns in praepositi & camerarij dignitatem extulerat, quem???ue sibi propter beneficia omnium maximè fidum futurum esse credebat. Arnoldus Romam veniens, Cardinales quanta potest pecunia corrumpit, suum benefactorem tetris conspergit criminibus, atque impetrat, vt sibi archiepiscopatus ille demandaretur. A Papa obtinet, vt illi ipsi duo Carpinales (vt eos Conradus auctor Moguntinensis historiae nuncupat) ad cognoscendam & determinandam istam causam in Germaniam ablegentur. Hi Vvormaciam delati, Henricum citant qui comparens, simplicem veritatem ore simplici exponit. Sed iudices muneribus fascinati Henricum gradu deijciunt, Arnoldum???ue in eum locum subuehunt. Respondet Henricus: Si ad sedem Apostolicam appellarem co̅tra vestrum iniquum processum, Papa forsan ipse nihil ampliùs attentaret, & nihil mihi accresceret, nisi labor corporis, missio rerum, & afflictio spiritus, & euisceratio mentis, & euacuatio gratiae. Apello ergo ad Dominum Iesum Christum tanquam iudicem iustissimum: vos citò ad eius tribunal, ibi mihi coram summo iudice respondebitis. Non enim iustè, nec secundùm Deum, sed mercede corrupti, sicut placuit, iudicastis. Nec multò pòst in monasterio quodam Henricus placidè obdormiuit. Paulo???ue pòst Cardinales eum secuti sunt, vterque foeda morte extinctus. Vnus enim in cloaca intestina omnia sua effudit, alter manuum suarum digitos articulatim abmordens, & de ore expuens, deformatis manibus, quasi seipsum deuorans, expirauit. Miles quidam argenteam patinam à D. Ladislao Vngarorum rege, suo patri donatam, apud Procerem non mediocrem oppignerarat. Cùm pignus repeteret, alter impudenter pignus negabat. Praetor patinam D. Ladislai sepulcro imponi iubet, ac illi adiudicari, qui eam impunè è loco sacro accepisset. Qui pignus negarat, prior numen periclitatus, neque patinam capere, neque loco mouere potuit. Miles verò quum supplex orasset, vt quod patri quo̅dam primipilo dono dedisset, filio ratum faceret, patinam accepit impuné. Bo̅finius lib. 4. Dec. 2. Hominum. Pavlvs Apostolus in vinculis detentus Caesareae, cùm id omnino Iudaeos agere videret, vt à praeside Hierosolymam mitteretur, & in itinere ex infidijs obtruncaretur, ad Caesarem prouocauit. Act. 25. Etsi à principe, iísve, qui summam potestatem obtinent, appellari non possit, fuit tamen Mvlier, quae cùm à Philippo rege temulento condemnata esset, ausa est à Philippo ad Philippun ipsum magis sobrium appellare. Atque sanè crapulam éxcussisse dicitur oscitanti: caula???ue diligentiùs inspecta, Philippum aequiorem tulisse sententiam. Valerius Maximus lib. 6. cap. 2. Philippus Macedo, Machaetae cuiusdam pro tribunali sedens causam cognouit, sed dormitabundus, nec satis attentus ad iuris aequitatem: itaque sententiam tulit adversus Machaetam. Verùm cùm is exclamasset, se ab ea sententia appellare: rex iratus, Ad quem? inquit. Hîc Machaetas: Ad teipsum, ô rex, inquit, si expergiscaris, & attentiùs audias causam. Ac tum quidem surrexit rex. Caeterùm postea quam causam apud se meliùs perpendisset, intelligeret que Machaetae factam iniuriam, iudicata quidem non rescidit, sed pecuniam, qua damnatus fuerat Machaetas, ipse persoluit. Plut. in Apophtheg. regum. Petebat Cn. Pompeivs, partis iam multis victorijs, triumphum à L. Sylla dictatore sibi decerni. Cùm autem aetas & lex ob staret. Sylla pertinaciter contrà reluctabatur. Qua re minimè motus Pompeius, se triumphum à populo impetraturum dixit. Et tùm ei relatum esset, Syllam, si id tentaret, dixisse, Se ei aduersaturum: respondit, Neque se ob eam rem ab incepto discessurum, cùm plures orientem quàm occidentem solem venerarentur. Plutarchus in Rom. apoph. & in Pompeio. Peritorum. Cùm LXXII. Interpretes Alexandriae sacra Biblia in linguam Graecam transtulissent, in gratiam Ptolemaei Philadelphi regis absoluto opere, eorundem hortatu Iudaeos omnes conuocauit, ijs???ue per Demetrium Phaleraeum codicem praelegit. Quem Iudaei omnes approbarunt, & versionem fidelem atque genuinam esse, testati sunt. Iosephus libro 12. Antiq. cap. 2. Certamen. Egdarvs Britannorum rex, cùm reges omnes, qui ei parebant, in conuiuium ad hibuisset, ei???ue esset relatum, Rinandum Scotorum regem (cùm eum statura pusillum inspexisset) dixisse: Non mediocriter se mirari, quòd ipse alij???ue reges, viri fortes, procero???ue corpore, tam paruo homini subiectos se esse paterentur: nulla prorsus re dicta, venatum deduxit eum: data???ue opera, vt solus cum eo ab alijs disiunctus esset, Rinando alterum è duobus gladijs, quos secum tulerat, obtulit: dixit???ue, fortitudinis eius periculum se facere velle vt sciret an verbis in eo facta responderent. Rinandus vehementer territus, erroris veniam petens impetrauit. Fulgosus lib. 3. cap. 7. Malcolmvs III. Scotorum rex, confidentia sui roboris insidiatorem suum in solitudine prouocauit. Vide Tit. Clementiae erga insidiatores vitae nostrae. Galliae regis Ludouici XII. Maximilianum Sforciam imperio Mediolanensi deiecturi, dux Tramulius, prolato tormentoru̅ apparatu, adeò vehementer moenia Nouariae quassauit, vt latè prostratis adapertis???ue moenibus, Helvetiae legiones in statione conspicerentur, quae nunquam adduci potuerunt, vt portam clauderent, ipsis etia̅ hostium castris opposita̅, tanta???; eorum ingenijs innata erat de Gallorum gente contemtio, vt vltrò etiam prouocarent, irriderent???ue hostes, quòd tantum inanis operae frustra suscepissent, vt aditus in vrbem pararetur, quando adapertis portis ad iustam dimicationem fortibus viris, si animus suppeteret, esset irrumpendum. Iouius in Leone X. lib. 3. Ivdicio, Censvrae aliorvm se submittendo: siue Peritorum. Iosephvs Iudaeus cùm libros de bello Iudaico scripsisset, [2815] tanta ei securitas affuit veritatis, vt primos omnium Imperatores belli Vespasianum & Titum, testes non expauesceret. Illis namq; obtulit libros: & multis alijs Romanorum, qui bellis interfuêre, plurimis etiam Iudaeorum venumdedit, qui Graeca eruditione videbantur imbuti: quorum erat Iulius Archelaus, Herodes, & ipse rex Agrippa. Qui vniuersi testimonium perhibuêre, quòd veritatem diligenter excoluisset. Iosephus lib. 1. contra Appionem. Magistratuum, Iudicum. Samvel propheta cùm longo tempore Israëlitis praefuisset, tanquam iudex, & illis etiam petentibus regem Saulum dedisset, eundem???; ad Galgala coram omni populo confirmasset: ipse magistratum deposuit. deinde eos obtestatus est, vt si qua iniuria quemuis illorum affecisset, indicarent, sese???ue eis satisfacturum. Illi verò Ioua teste interposito, nihil se contra illum habere asseruerunt. Samuel ergo Dei beneficia illis exprobrans, vt ostenderet, grauiter eos peccasse, qui nulla de causa regem postulassent, non contenti Domino Deo suo, ad Dominum orabat. Et subitò (cùm tamen tritici messis esset) tonare cepit atque pluere. Israëlitae territi, Samuelem rogare, vt pro ipsis apud Dominum intercederet. Quibus ille libenter annuit. 1. Regum 12. Scribit Plutarchus, Lycvrgvm rhetorem, vbi iam è vita demigrandu̅ aduertit, in matroum, ac buleuterium ferri se iussisse, vt eorum quae in Republica gessisset, poenas daret, si quid foret delictum. Caelius lib. 9. cap. 7. Antiq. Lectionum, ex Plutarchi Decem. M. Antonivs ille disertus, non respuendo, sed amplectendo causae dictionem, quàm innocens esset, testatus est. Quaestor enim proficiscens in Asiam, Brundusium iam peruenerat: vbi literis certior factus, incesti se postulatum apud L. Cassium praetorem, cuius tribunal propter nimiam seueritatem Scopulus reorum dicebatur: cùm id vitare beneficio legis Memmiae liceret, quae eorum, qui Reipublicae causa abessent, recipi nomina vetabat, in vrbem tamen recurrit. Quo tam pleno fiduciae bonae consilio, tum absolutionem celerem, tum profectionem honestiorem consecutus est. Val. lib. 3. cap. 7. Cùm absente M. Antonio & in Aegypto commorante, Fuluia Marci, & L. Antonius frater, aduersus Octauium Avgvstvm iurgia pleraque cierent, quae ad arma vsque & nouos tumultus ventura esse videbantur, id???ue omnino committerent aduersus eas pactiones, quae simul cum M. Antonio, Octauio, Lepido conuenerant: horum???ue iurgiorum nomine iudicium Senatus, Lucius & Fuluia subire noluissent: ipsi milites ac veterani omnes taedio bellorum ciuilium, Romam quasi comitiorum causa profecti, causae cognitionem susceperunt. Nihil detrectante Octauio militare atque caligatum iudicium, absentes Lucium & Fuluiam citari iussit exercitus. Hos, quia adesse recusarunt, iniuriarum damnari placuit, ac nisi pactis stare vellent (quae iussêre milites in aede Vestae obsignari) eis iure ac lege bellum indici, hostes???ue iudicari. Dion libro 48. Subditorum. Antigonvs Macedonum rex, cùm ad regiam dignitatem recèns ascendisset, & haud obscurè populi eam rem aegrè ferre dicerentur: virtutum suarum conscientia fretus, in populorum conspectu diadema sceptrum???ue deposuit: palam???ue monuit. Si alium quempiam se regno digniorem inuenirent, ad eum ex arbitrio diadema sceptrum???ue deferrent: commemoratis antè ijs rebus, quas magna virtute gloria???ue gesserat. Hac animi fiducia populos mouit, vt vltrò omnes eum ad capessendum denuò regnum hortarentur. Quod ipse constanter renuit, nisi antè de seditionis auctoribus supplicium sumeretur. Fulgosus lib. 3. cap. 7. Hostium. Agesipolis Pausaniae filius, cùm Athenienses querimoniarum, quas cum ipso mutuas habebant, arbitram delegissent Megarensium ciuitatem, quae controuersiam inter eos componeret: Turpe, inquit, si Megarenses meliùs norunt quid iustum sit, quàm hi qui se Graecorum duces ac rectores praestiterunt. Megarenses apud Graecos malè audiebant, quum Athenienses pleraeq; Graeciae imperarent. Ab ipsis igitur quibus cum litem habebat, rex volebat finiri dissidium: simul declarans, & quàm suae fideret causae, & quàm aduersarijs non diffideret: malens clarissimae ciuitatis iudicio vinci, quàm Megarensium arbitrio vincere. Plut. in Lacon. Apoph. P. Fvrivs Philus Cos. Q. Metellum & Q. Pompeium consulares viros, vehementer inimicos suos, cupitam sibi profectionem in prouinciam Hispaniam, quam sortitus erat, identidem exprobrantes, legatos secum illuc ire coëgit: fiduciam non solùm fortem, sed penè etiam temerariam exhibens, quae duobus acerrimis odijs latera sua cingere ausa est, vsum???ue ministerij vix tutum in amicis, è sinu inimicorum petere sustinuit. Val. Max. lib. 3. cap. 7. M. Cato superior, saepenumerò ab inimicis ad causae dictionem vocatus, nec vllo vnquam crimine conuictus, ad vltimum tantum fiduciae in sua innocentia reposuit, vt ab his in quaestionem publicam deductus, T. Gracchum, à quo in administratione Reipub. ad multum odium dissidebat, iudicem deposceret. Qua quidem animi praestantia, pertinaciam eorum insectandi se inhibuit. Val. lib. 3. cap. 7. L. Crassvs, qui eloquentia clarissimus fuit, cùm exconsul prouinciam Galliam obtineret, atque in eam Cn. Carbo, cuius patrem damnauerat, ad speculanda acta sua venisset: non solùm eum inde non submouit, sed insuper locum ei in tribunali assignauit: nec vlla de re, nisi eo in consilium adhibito, cognouit. Itaque acer & vehemens Carbo, nihil aliud Gallica peregrinatione consecutus est, quàm vt animaduerteret, sontem patrem suum ab integerrimo viro in exilium missum. Ibidem. Aliis se non svbmittendo. Fridericvs I. Romam veniens, vt vidit in pariete opere amusseato factam picturam, vultum auertit. Erat eiusmodi: Sedebat in pontificali cathedra Innocentius II. ad cuius genua Lotharius, Imperij coronam curuatus accipiebat. Fremuit, nihil dicens, Fridericus: & quum redisset in Germania̅, Hadrianus Papa misit ad eum cardinales duos, rem magnam acturos, scribens inter alia, Beneficium tibi coronae concessimus. Quod verbum indignè ferens: Nostris, inquit, Electoribus acceptum ferimus, post Deum, quòd regnamus: primam coronam à Coloniensi recognoscimus, Imperialem à Papa. Caeterùm beneficium ab illo non accepimus: Deo soli debemus & Electoribus, non Papae, quòd regnamus. Cranzius libro sexto Metrop. cap. 35. Canvtvs V. cùm Valdemaro patri in regno Daniae successisset, à Friderico I. Imp. curiam adire, paternae???ue amicitiae successionem petere iussus, intercedente amicorum consilio, quàm modestissimè rescripsit, excusationis verbis à regnandi nouitate quaesitis. Cui cùm Caesar erepturum se regnum alij???ue daturum, plena minarum epistola respondisset, solum hoc rescribere contentus fuit, Quaerendum videlicet Caesari esse, priusquam sibi regnum adimat, quî Daniam in eius beneficio reponere cupiat. Qua responfi libertate, non solùm minantem elusit; verumetiam plurimum à se fiduciae in ciuium animis reponi docuit. Apud quem Caesar frustra monitis egisse se videns, Syfridum Thuringiae regulum, qui sororem ipsius in matrimonio habebat, subornauit: quod literarum suarum efficacia nequibat, alienae vocis supplemento persuaderi posse ratus. Is vbi Daniam intrauit, quanta regis charitate ob sororis eius matrimonium teneretur, quantis???ue Caesar viribus esset, exposito, Absalonem, Sunonem & Esbernum, qui soli ex amicis cum rege admittebantur, tum fidei quam Kanuto, cuius tutores existerent, deberent, tum fiduciae, quam eiusdem pater in eorum pectoribus reposuerat, admonitos, orare cepit, ne amicorum nomine hostes agendo, credirum sibi pupillum annis & consilio tenerum, graue & intolerabile belli onus suscipere iubeant, eum???ue sub titulo tuendae libertatis regno exuant: quin potiùs salutaribus illum consilijs formare curae habeant, Romani???ue Imperatoris curiae adscribi deforme non ducant. Respondet Absalon, de se dubium non esse, quin vtiles si nosset monitus, Kanuto libenter fuerit impertiturus: à quo ita Caesaris amicitiam expeti velit, vt propriae eius maiestatis decus incolume seruetur. Nam & Valdemarum, Friderici partes amicitiam???ue secutum, nihil fide eius aut promissione fallacius reperisse. Addidit & istud, stomacho stomachum retundens: Kanuto Caesari???ue aequum regnandi ius esse, neque minore cum libertate, hunc Danici regni, quàm illum Romani Imperij gubernacula tenere. Saxo lib. 16. ad Confessionem inivriae adigendo. Pavlvs & Silas Philippus virgis caesi, & in carcerem coniecti indicta causa, è carcere noluerunt egredi, priusquam praetores venirent, & publicè eorum innocentiam confessi, orarent etiam, ne id aegrè ferrent: nesciuisse enim se, ciues Romanos esse. Actorum 16. Obtrectationes ab aliis factas tvm Diluendo. Solon in peregrinatione illa sua Sardeis venerat, & cum Croeso rege Lydorum, accersitus ab eo, accuratum sapientiae???ue plenum ac magnitudinis animi sermonem habuerat: nimis tamen liberum, & qui offenderet aures opulentissimi illius regis. Veritus igitur Aesopus, ne Solon sibi magnum aliquod malum conciliaret libertate illa loquendi, vt prudens vir, & qui diu cum Croeso vixisset, cognitos???ue haberet mores fortunatorum hominum, veritatis insolentium, dixit, Oportere cum regibus agere [Greek words]. id est, aut non [2816] frequentare congressus ipsorum, aut dare operam vt illis placeas, ad voluptatem???ue loquare. At Plutarchus Solonem fecit, refellentem sententiam illam Aesopi, similitudinem eandem, immutato tamen vno verbo, sequi: inquit enim, minimè id verum esse, sed oportere cum illis versari [Greek words]. id est, aut se remouere à congressu illorum, aut quae optima essent, loqui & edere. Victorius lib. 37. Variarum Lectionum, capite 22. Cùm quidam Vespasiano instillarent, quafi Orientis regnum sibi vendicaret Titvs F. descisceret???ue à patre, quòd inter sacrificandum de more priscae religionis diadema gestasset: vt rumorem hunc filius tolleret, Romam expeditissimus venit, inopinanti patri vanidicos rumores coarguit. Mox imperij particeps atq; tutor, cum patre triumphum egit, censurámque gessit, & tribunitiae potestatis ac septem co̅sulatuum collega: tanta concordia Imperium gubernantes Romanorum, vt nulla lyra consonantiorem harmoniam redderet, quàm ex iuue̅tute Titi ac senectute Vespasiani, patris ac filij, Respub. simul vnionem iucundam, & resonantem acceperit. Cuspinianus, ex Suetonio & Dione. D. Bernardvs Clareuallensis, cùm episcopum quendam fuisset hortatus, vt de quibusdam regem admoneret, ille???ue statim prima fronte respondisset: Salutem, & non spiritum blasphemiae. respondit: Daemonium non habeo, neque spiritum blasphemiae in me habere credo: sed nec maledixisse cuiquam, aut maledicere velle me scio, praesertim principi populi mei. Nec tamen postea minùs propterea dilexit episcopum, quàm antea. Auctor vitae. Eludendo. Athenis Lycvrgvs, cùm improperaretur ei, quòd calumniatorem pecunia placasset: Ergo, inquit, qui vobis esse ciuis videor, qui tam diu iam remp. apud vos tracto, & dare magis iniuscè quàm capere comperior? Plut. de Sui laude. Cicero orator, cùm illuderetur eius nomen, monerent???ue amici, vt id immutaret: Redditurum nomen se Ciceronis, ait, Catonibus, Catulis, & Scauris illustrius. Plut. in Apophth. Corrigendo. Dux quispiam, qui vtilem operam nauasse se existimabat ciuitati, cùm insultaret Themistocli, & res gestas suas contenderet cum ipsius: Cum festo, inquit, altercans dies posterus, iactauit illum laboribus & sudoribus districtum esse, se verò fruenda praebere feriantibus apparata. Ad quae respondit festum, Rectè sanè: at ni ego essem, tu non esses. Sic nisi esse, inquit, tunc fuissem, vbi nunc vos essetis? Plutarchus in Themistocle. Idem cùm à Graecis praeteritus esset in muneribus pro re bene gesta ad Salaminem partiendis, Lacedaemonem abiens, summis affectus est honoribus. Posteaquam Athenas redijt, Timodemus, vnus ex inimicis eius, liuore insaniens, dicebat illum Athenarum respectu, non sui, ab Lacedaemonijs honores assecutum. Et cùm non faceret finem talia dicendi, inquit ei Themistocles: Ò homo, ita res habet: neq; ego, si Belbinitanus forem, sic à Spartanis honoratus fuissem: neque tu, etsi Atheniensis. Herod. lib. 8. Aliter Plutarchus. Cùm exprobraret ei Seriphius quidam, non sua eum, sed patriae gloria splendorem assecutum: Rectè ais, inquit. At neque ego si Seriphius sim, euasissem clarus: nec tu, si Atheniensis. Epaminondas obijcienti, quòd Agamemnonis gloriam aemularetur: Falleris, inquit. nam ille totius Graeciae praesidijs vsus, decem annis vix vnam cepit vrbem: ego vnius huius vrbis praesidijs, vno die profligatis Lacedaemonijs, totam Graeciam liberaui. Eras. lib. 5. Apoph. ex Plut. Thebani exules post Chaeronensem Philippi regis victoriam in patriam restituti sunt, quibus ciuitatis administrationem Philippus concessit. Apud quos, quum Qvinqve ciuitatis assertores postularentur, quòd per iniuriam eos in exilium egissent, eius constantiae fuerunt, vt omnes se auctores faterentur, contenderent???ue meliùs cum repub. tunc actum, quum illi damnati essent, quàm quum in vrbe restituti. Sabellicus lib. 3. Enneadis 4. Cicero, cùm obijceret ei Metellus, plures eum testimonio suo oppressisse, quàm defensionibus seruasse: Quis negat, infit, plus mihi fidei quàm eloquentiae esse? Plut. de Sui laude. Retorquendo. Hegesippo, cui cognomen Crobylo fuit, in Philippum cócitante Athenienses, succlamauit quidam ex concione: Túne belli es auctor? Sanè herclè, inquit, etiam pullorum pallioru̅, publicarum exequiarum, & orationum funebrium, si victuri simus in libertate, nec imperata Macedonum facturi. Plutarchus in Apophthegmatibus. Dinon Tarentinus, ductor exercitus, vir adprimè fortis, rei??? bellicae sanè quàm peritus, cùm in concione dixisset sententiam, ea??? ciuiu̅ suffragijs esset reiecta: deinde praeco pronunciaret sententiam, quae vinceret: sublata dextra, Haec, inquit, potior. Nam hunc ad modu̅ retulit Theophrastus. Caeterùm Apollodorus in Rhytino illud adiunxit, cu̅ praeco respondisset: At hae sententiae numero plures sunt: Dinonem protinu??? subiecisse, Sed hae meliores. Atq; ita paucioru̅ sententiam fuisse promulgatam. Plut. in Problematibus. Hinc natu̅ adagium, si quando significaretur consilium aliquod esse praestantius & conducibilius, etiamsi pluribus secùs videretur: aut vbi qui numero pauciores essent, facultate praeponderarent. Scipio Nasica, vociferante Caij caterua, contrucidandum tyrannum: Haud ab re, in quit, hostes patriae occupare volunt me interficere. Neque enim Romam stante Scipione cadere fas est, neque viuere Scipionem in praeceps data Roma. Plutarchus in Apophthegmatibus. M. Terentivs Varro, Seiani summus amicus, postquam in eum animaduersum, & inter alios, qui eius amicitiae causa rei postulati sunt, etiam ipse causam in Senatu dicere cogeretur: non modò amicitiam eius negauit, quin ostenderit, eum se maximo studio coluisse, quem Tiberius in magno honore habuisset. Dion. lib. 58. Lavdes ab aliis dictas Corrigendo. Pericle agente iam animam, lamentabantur, atq, affligebát se necessarij, expeditiones eius & opes memorantes, ac quot trophaea, laureas, & vrbes Atheniensibus partas reliquisset. Ibi ille paululùm assurgens castigauit eos: quòd cum multis communia & fortunae quaedam magis quàm virtutis insignia adferrent: quod verò excellentissimum summum???ue & proprium ipsius erat, praetermisissent, Nullum ciuem Atheniensem ipsius causa pullatum fuisse. Plut. de Sui laude. Interpretando. Socrates quòd Apollinis oraculo solus esset sapiens indicatus, quu̅ Graecia tot haberet sophos, sic interpretatur: quòd caeteros profitentes se scire quod nesciebant, hoc nomine vinceret, quòd sciret se nihil scire: & hoc vnum se scite profitebatur. Caeterùm hanc Socratis modestiam vicit Anaxarchus, qui praedicabat se ne id quidem scire, quod nihil sciret. Erasmus in Adagijs. Mala sva confitendo. ??? Hîc solius Veritatis ratio habetur. Quatenus verò Confessioni Humilitas in abiectione suijps??? iungitur, sic ad Contemtum honoris pertinet, fol. 4165. quatenus Correctio delicti, ad Poenitentiam, fol. 4173. Qvae, Qvalia. Confessio propria Peccatorum in genere. Apud Lacedaemonios, si quis in peccato deprehensus fuisset, is cogebatur aram quandam, quae erat in vrbe, circumire, ac vituperationem interim in se ab arte compositam canere: quod nihil aliud erat, quàm seipsum sua voce obiurgare. Ingenui pudore & laudis amore meliùs ducuntur ad honesta: virgis aut flagris caedi, seruile est. Plut. in Lacon. Nero Caesar filius fuit Domitii Aenobarbi scelestissimi viri, & Agrippinae Germanici filiae, tam infelici genitura editus in lucem, vt pater Domitius, ex se atq; Agrippina, nihil quicqua̅ nisi detestabile in perniciem reipub. posse nasci, apertè fateretur. Suetonius. Ignorantiae. Consule Tit. Regum & Senum qui discere non erubuerunt, fol. 3764. item eorum Qui à seruis aut pueris didicerunt, fol. 3768. Ovidivs 3. de Ponto 9. de seipso sic scribit: Ipse ego librorum video delicta meorum, Cùm sua plus iusto carmina quisq; probet. Imprudentiae. M. Cato maior, iam senex, trium per totam vitam se poenitere dixit: si mulieri arcana sua detexisset: fi mari profectus esset, quò terrestri itinere eundi facultatem habebat: si per negligentiam diem frustra elabi permisisset. Fulg. lib. 7. cap. 2. Imperitiae bellica. Agesipolis Pausaniae filius, cùm quidam dixisset, ipsum, cùm rex Spartanorum esset, cum aequalibus suis fuisse obsidem, non liberos, aut vxores eorum: Et quidem non iniuria, inquit. Par enim est, vt & nos nostra errata feramus. Indica̅s, si quid calamitatis in bello accidat, plerunque ducum imprudentia fieri. par igitur esse, vt delicti poenas etiam dent prae caeteris. Plut. in Lacon. Apoph. Persevs philosophus ab Antigono profectus fuerat impositus Acrocorintho. Quam dum Aratus Sicyonius oppugnat, euasit Cenchreas. Hic pòst perhibetur inter disputandum dicenti, Solum videri sibi sapientem esse ducem, respondisse, Amehercle id mihi quoq; ex Zenonis praeceptis quondam imprimis placuit. Nunc mutaui sententiam, ab iuuene Sicyonio correctus. Plut. in Arato. M. Ter. Varro, L. Pauli collega, cui à senatu gratiae actae [2817] sunt post Cannensem cladem, quòd Remp. non deseruisset, non vitae cupiditate, sed Reip. amore se superfuisse, reliquo aetatis suae tempore approbauit. Nam & barbam capillumque submisit: & postea nunquam recubans cibum cepit: honoribus???, cùm ei deferrentur à populo, renunciauit: dicens, felicioribus magistratibus Reip. opus esse. Front. lib. 4. cap. 5. Calliditatis. Recepit Fabius Maximus Tarentum à Poenis nocturna proditione, qua arte fuerat ab hoste captum. Vrbis igitur alienatione ad Annibalem delata, Tarentum (dixit) amisimus, ea arte, qua ceperamus. Sab. lib. 9. cap. 11. Intemperantiae. Serapion abbas, iuuenis adhuc sub Theona praeposito, edacitatis morbo tentatus, post nouae refectionem paximacium furto sublatum vesperi latenter comedere consueuerat. Sed tandem conscientiae stimulo agitatus, coram abbate prostratus, peccatum confitetur, & cum poenitentiae moerore veniam exposcit. Vixdum verba finierat, & flamma de sinu eius, in quo paximacia recondere solitus erat, promicans, intolerabili foetore cellam, in qua erant, repleuit. Ille nunquam postea tali edendi auiditate se pulsatum sensit. Marulus lib. 4. cap. 11. Ambitionis. Zenobia Palmyrensium regina, ab Aureliano Augusto capta, & interrogata, qua re freta, aequare se Romano Imperatori ausa esset? respondit: Te, qui vincere scis, Imperatorem agnosco: sed Galienum, Aureolum, atq; alios ijs similes, nunquam Imperatores duxi. Itaq; si optatis meis fortuna respondisset, Imperij consors & socia tibi esse voleba̅. Fulg. li. 6. ca. 4. Iracundiae. Clavdivs Caesar, irae atq; iracundiae conscius sibi, vtrumq; excusauit edicto: distinxit???, pollicitus alteram quidem breuem & innoxiam, alteram non iniustam fore. Suetonius. Crudelitatis. Atila Hunnorum rex, è pugna Catalaunica veniens, euersurus reliquas Galliae ciuitates, interrogatus à D. Lupo Troiae antistite, Quísnam esset, qui tot regibus deuictis, cuncta vi sibi subderet? Ego, inquit, sum rex Hunnorum, flagellum Dei. N. Olahus cap. 9. in Atila. Morositatis. Edito Atheniensibus oraculo, vnum esse in vrbe ciuem, qui omnium sententijs repugnat. ibi quaestionem decernentibus Atheniensibus, qui ille esset, frementibus???: Phocion esse eum edidit se. Soli namque sibi, quae vulgus agat & dicat, non probari. Plut. in Apophthegmatibus. Incredulitatis. Credens iam Pater pueri lunatici, humiliter sibi fidem augeri petebat, & cum lacrymis aiebat: Credo Domine, adiuua incredulitatem, &c. Matth. 9. Iniuriae cuiuscun???. Filii Iacobi patriarchae, decem numero, in Aegyptum profecti, cùm pro explorato ribus in vincula coniecti essent à Iosepho Aegypti praefecto, fratre ipsorum, quem vendiderant, neque eum cognoscebant: ceperunt inter se dicere, in eas angustias sese redactos ob impietatem erga fratrem Iosephu̅ commissam: atque adeò Ruben testabatur, eos à se monitos, ne id scelus in puerum committerent, sibi non obtemperasse: nu̅c sangumis illius poenas expeti. Sic semper conscientia improbos vrget. Genes. 42. Achan praedae Hierichuntiae depeculator, sortitione deprehensus, confessus est peccatum suum, dicens: Verè ego peccaui Domino Deo Israël. Iosue 7. Semeis Gerae F. qui Dauidem exulem grauissimis calum nijs affecerat, eidem in regnum reducto, cum mille Beniamitis obuiam primus ex Iosephidis factus, supplex veniam petijt, peccatum suum fassus. Dauid ei ignouit, & Abisaeum eum vlcisci volentem, cohibuit. 2. Regum 19. Agamemnon rex, à Nestore in conuiuio obiurgatus, quòd Achilli Briseida eripuisset, ea???ue iniuria à Graecis heroëm abalienasset: suum fatetur peccatum: [Greek words]. sed & satisfactionem pollicetur: [Greek words] Cùm Herodes Iudaeorum rex multa contra patrios mores institueret: anno regni eius XIII. decem Cives coniurauerunt, sicas??? vestibus abscondentes in theatrum profecti, sperabant aut ipsum regem, aut certè multos ex aulicis eius opprimendos. Quidam verò ex his, quos Herodes ad perscrutanda & indicanda talia disposuerat, regi theatrum ingressuro insidias aperit. Ergo in regiam se recipiens, nominatim coniuratos accersit. Qui comprehensi in facinore, nihil in ficiati, interrito vultu si cas protulerunt, profitentes se rectè ac piè coniurasse, non propter priuatos affectus, aut sui commodi gratia, sed pro disciplina publica, quam nemo bonus violare, ne morte quidem sibi intentata, sustineat. His dictis magna confidentia, à regijs abducti, per omnes cruciatus necati sunt. Iosephus lib. 15. cap. 11. Antiq. Rvdolfvs Sueuiae Dux, cùm Pont. Rom. Gregorij VII. impulsu, & aliquot Germanorum Episcoporum suasu, contra Imp. suum Henricum IV. bellum gereret (cui dextera porrecta fidem iurarat) Imperatoris???ue nomen sibi à Pp. delatum recepisset, & in praelio praeisam dextram videret: Ecce, inquit, haec est manus, qua domino meo Henrico fidem sacramento firmaui. Ecce, ego iam eius regnum & vitam derelinquo praesentem. Videte, qui me solium eius conscendere fecistis, an recta via vix vestra monita sequentem duxeritis. Abbas Vrspergensis in histor. ann. 1080. & Helmoldus in Sclauorum histor. capite 29. & Albertus Cranzius in Metropoli lib. 3. cap. 16. Promiserat Qvidam Ambrosio Pareo felicissimo chirurgo quinos aureos, si catharactam oculos obsidentem detraheret. Accepta conditione, Pareus, cùm ex voto successisset operatio, prolatis chirothecis, ecquid spectaret, interrogat. Tum aeger, precij retinendi cupidus, nihil dum lucis sibi videri professus est. Dolo animaduerso Pareus, quasi rectiùs operaturus, pelliculam non minori, quàm detraxit, dexteritate reducit, oculum??? deintegro inumbrat, & en habes, inquit, tuae improbitatis condignum praemium. Tum aeger, exclamans, vidisse se probè, errorem??? confessus, non prius sanitati restitutus est, quàm viro, alioquin lucro sordido minimè intéto duplicatu̅ precium condixisset. Gulielmi Aragosij Hypomnema. Ignobilitatis. Agathocles Siciliae tyrannus, ignobilitatem generis apertè fatebatur, abacum???ue suum fictilibus tantum instruebat, teste Ausonio: Quaerenti causam, respondit: Rex ego qui sum Sicaniae, figulo sum genitore satus. Fortunam reuerenter habe, quicunq; repentè Diues ab exili progrediêre loco. Bion genere Borysthenites fuit. Cùm ab illo rex Antigonus sciscitaretur: [Greek words] hoc est, Ede tuum nomen, patriam, genus, atq; parentes: sentiens se ab aliquo traductum fuisse apud regem, sic respondit: Pater quidem meus libertus suit, cubito se tergens (signifi cabat autem, illum succidiam & lardum vendere solitum) Borysthenites genere, no̅ habens faciem, sed in facie scripturam acerbissimi domini: mater autem ex lupanari, nimirum quam huiusmodi ducere potuit. Deinde pater nescio quid in rem publicanorum committens, cum tota domo venundatus est. Meadolescentulum haud ingratum orator quidam emit. Is moriens, mihi omnia reliquit. Ego tabulas ipsius exurens, Athenas concessi, ibi??? philosophatus sum: [Greek words] hoc est, Huius me esse patris, generis me glorior huius. Avgvstvs Caesar nihil ampliùs, quàm equestri familia ortum se scribit, vetere ac locuplete, & in qua primus Senator pater suus fuerit. M. Antonius libertinum ei proauum exprobrat Restionem, ex pago Thurino, auum argentarium. Suetonius in Augusto. Vespasianvs Imp. factus, mediocritatem pristinam neque dissimulauit vnquam, ac frequenter etiam prae se tulit. Quin & conantes quosdam originem Flauij generis ad conditores Reatinos, comitem??? Herculis, cuius monimentum extat via Salaria, referre, irrisit vltró. Suetonius. Villegisvs archiepiscopus Moguntinus XXXIV. patre rhedario natus, & ab Othone III. Imp. primus in Electorum numerum cooptatus: ne superbia efferretur, assiduè secum recolebat, Quis sis, quis fueris memento. Ideo???ue in parietibus sui oratorij rotas depinxit ac suspe̅dit, hac inscriptione: Villegise, prioris tuae fortunae memor, qui nunc sis, considera. Nauclerus, Gigas & Bruschius de Episcopatibus. Benedictvs XI. Pp. quum humili genere natus esset, ad summa prouectus, non erubuit paupertatis suae primordia. Mater eius, dum adhuc inter monachos ageret, fratribus vestimenta abluit. Iam pontifex factus, illam voluit in vrbe videre, iussit???ue adesse. Vbi venit, matronae illam, vt pontificis matrem, summis honoribus extulerunt, vestibus exornantes, pro magnifi centia summi principatus in filio. Productam in conspectum pontificis, pontifex agnoscere dissimulauit: Ego, inquiens, matrem in illo ornamento non agnosco, non eam talem reliqui. auersus???ue, fecit cunctos; qui honoris illam gratia deduxerant, erubescere. Exeuntes autem, pannosas exuuias mulieri reddidêre, & ita reduxerunt. Tum amplexatus genitricem: In illo, inquit, vestium apparatu matrem reliqui, sic recipio: meum nunc fuerit, genitricem cohonestare. Sed non diu superfuit. Hic est ille, qui Perusij sibi sedem destinauit, quum ecclesiam fratrum suorum in sublime extulisset, meditatus palatium pontificale desuper construere. Sed expleto vix anno, & paucis diebus; concessit in fata, defunctus [2818] ac tumulatus in eodem loco, in couentu fratrum suorum Praedicatorum, Perusij. Cranzius lib. 8. Metrop. cap. 46. Magnus Sforcia, quum à Sergiano magno regni Neapolitani Seneschalcho ad exprobrandam generis nouitatem ligonis fabula obiectaretur: In hoc, inquit Sforcia, vti video, stirpis origine pares sumus, quum Adamus mortaliu̅ primus terram & ipse foderit. Sed ego certè, quod iurè diffiteri non potes, illo meo ligone multò nobilior euasi, quàm tu tuo pene & penna. Quo scommate lepidè admodum hominem transfixit: quum in eo tanta cum inuidia dignitatem stupro quaesitam & patrem eius ad Praetoris tribunal, ignobilem scribam, adulterato???ue testamento falsi damnatum, scitissimè notasset. Iouius in vita eius. Matthaevs Schinerus infimo loco inter Vallesianos natus, Bernae Heluetiorum studijs operam dedit puer, victum ostiatim emendicans. Posteaquam verò fortunae ludibrio ad Cardinalatum euectus est, & veluti bellorum arbiter pro Maximiliano Imp. contra Gallos gentem suam concitauit: accidit vt Bernam legatus Poncificis nomine veniret. Ibi diligenter de hospita sua, & hospitio inquirens, vbi illam adhuc superesse cognouit, tugurium eius pontificijs aulaeis ornari, pontificalis coenae apparatu̅ omnem eò deferri iussit. Ipse pòst paulò subsecutus cum principibus ciuitatis, vetulam suo assidere lateri iussit, nec alio quàm quo olim consueuerat nomine ab illa appellari voluit. Discedens inde, omnem ei supellectilem habendam permisit, & pro veteri hospitio ducentos aureos per dispensatorem suum numerari curauit. Quae humanitas illi mirificè ciuium omnium animos conciliauit. Simonis Sulceri Bernatis Theologi doctissimi acroama. Infelicitatis. Satvrninvs, vnus ex XXX. Tyrannis, cùm ad imperandum à militibus traheretur, tam verè quàm grauiter ad suos dixit: Nescitis, amici, quid mali sit imperare. Gladij & tela nostris ceruicibus impendent, imminent hastae vndiq;, vndiq; spicula: ipsi custodes timentur, ipsi comites formidantur: non cibus pro voluptate, non iter pro auctoritate, non bella pro iudicio, non arma pro studio. Adde quòd omnis aetas in Imperio reprehenditur. Senex est quispiam, inhabilis videtur: sin minùs, inest furor. Iam quòd Imperatorem me capitis, in necessitatem mortis me trahitis. Spartianus. Cladis bellicae. Aduersae pugnae. Porvs Indorum rex, ab Alexandro victus, in posterum nunquam se regem appellari sustinuit. Alexand. ab Alexandro libro secundo, capite 19. Vicerat Pyrrhvs rex ingenti praelio Romanos, contigit???; victoria illa regi non incruenta, parte multò maxima victricium copiarum caesa, aut grauiter affecta. Tum Pyrrhus conscius sibi cladis eo praelio acceptae: Perij, inquit, si iterum Romanos vicero. Sabell. lib. 9. cap. 11. Amicitiae labefactatae. Lysander, cùm ei infensus Agesilaus esset, censeretur tamen ex gloria maximae apud eum auctoritatis esse, non est veritus apud eos, qui ipsum appellabant, excusare se, iubere???ue, abirent ad alios, qui plus apud regem possent. Plutarchus de Immodica verecundia. Qvi. Sic Confitentvr Mala sva Sacri homines. D. Avgvstinvs vir doctiss. & sanctissimus, exemplo quod pauci veterum, rarissimi nostrae aetatis Theologorum imitantur, Confessionum & Recognitionum libros scripsit. Reges, Imperatores. Philippvs Imp. qui Gordianum dolo circumuenit, cùm in ipsis vigilijs Paschae sacris interesse & communicare mysterijs vellet: ab Antistite loci non priùs admissus est quàm confiteretur peccata sua, & inter poenitentes staret, poenitentiam???ue pro peccatis acceptaret. Quod cùm à sacerdote ei fuisset imperatum, ipse rebus atque operibus fidem religionis plenissimè comprobans, metum diuinum testatus est, ac mysteria sacra percepit. Ob id plurimae narrantur ab Origene ad Philippum & matrem epistolae scriptae: item & ad vxorem eius, absque vllo adulationis fuco, quibus ad Christianae pietatis cultum eos hortatur. Opera Fabiani pontificis cum filio & coniuge baptismate insignitus, primus Caesar nomen est professus Christi. Cuspinianus. Valentinianvs Imp. senior, cùm ab Ambrosio nuper in episcopum Mediolanensem affumto reprehenderetur, quòd praetoribus suis nimiùm concederet, respondit: Nota mihi tua fuit libertas, quamobrem & electionem tuam adiuui: affer ergo medicinam delictis animarum nostrarum. Theodoretus lib. 4. cap. 7. Ioannes Zimisces, caeso Nicephoro Phoca Imp. cùm magnam ecclesiam accepturus coronam peteret, à Polyeucto patriarcha prohibitus, tanquam caede pollutus, placidè illud ferabat: fassus auctores caedis Imperatoris Amalantem, Leonem & Azipothrodon, Theophania regina procurante. Iussus itaque percussores regia pellere, atque exilio damnare vnà cum regina, ac edictum co̅tra praesules rescindere, (Nicephorus enim Episcopos, qui edicto subscribere noluerant, quo cauebatur, ne quis sine eo Antistes crearetur, in exilium expulerat) & quas priuatas opes possideret, egenis distribuere. Cu̅ omnia eapraeititisset, natali Christi diademate coronatur, & Imperator publicatur. Cuspinianus. Lvdovicvs vndecimus, quia timidior erat à natura, ne quid de ijs, quos metuebat, diceret, diligenter cauebat: cum???; per intemperantiam linguae detrimentum aliquod accepisset, agnouit culpam, & conuersus ad eum, quem offenderat: Non me latet, inquit, obfuisse mihi linguam, sed & profuit aliqua̅do. Nunc autem, vt, quod illa peccauit, emendem, aequum est: ac simul, cùm ad eum modum familiariter ageret, donum aliquod dabat non contemnendum. Ph. Comin. 1. Hist. Consules. Missis sub iugum duobus Coss. exercitibus ad furcas Caudina??? à Samnitibus, creati noui Coss. Q. Pub. Philo, & L. Papyriu Cursor, de pace Caudina ad Senatum retulêre. Ibi Sp. Posthvmlvs Coss. huius pacis auctor, suasit, vt ipse & collega T. Veturius, quando populum Rom. sua sponsione obstringere nequiuissent, nudi vincti???ue hostibus dederentur, conscriberentque consules exercitum, copias finibus hostium admouerent: nihil???ue priùs gererent, quàm sui deditio ritè facta esset. Consilium secuti patres, eductae legiones, Samnites victi, Luceria capta. Sab. lib. 5. Enn. 4. Medici Hippocratis ingenuae probitati & modestiae cùm multa alia eius scripta, tum verò hoc ipsum quoq; eximiè attestatur, quòd errores suos in arre medica commissos (vt illud de femoris luxatione) liberè fatetur: vt quando aegrum vnum vel alterum imperitia sua laesisset, eiusdem confessione innumeris alijs suo exemplo cautioribus redditis prodesset. Cvi confitentvr. Pvta Deo. Confitebatur Iob, dicens, Peccaui: quid faciam tibi, ô custos hominum? quare posuisti me contrarium tibi, & factus sum mihimetipsi grauis? Cur non tollis peccatum meum? & quare non aufers iniquitatem meam? Ecce nunc in puluere dormiam, & si manè me quaesieris, non subsistam. Instat & vrget, vt citiùs veniam consequatur, incertus an vsque mane vita sibi suppetat: certus autem, post mortem non esse veniae locum, sed iudicio: vt quisque recipiat prout gessit in corpore, siue bonum, sine malum. Quòd si lob, qui Dei sententia iustus habebatur, non negat se peccatorem, quis existimabit se expertem esse peccati? Aut si ille qui nihil graue commiserat, sic efflagitat dimitri sibi, vt vsque mane differri periculosum arbitretur: cui periculum non erit, procrastinare opus, quo veniam ipsam promereri possit? Idem ait: Vias meas in conspectu eius arguam, & ipse erit saluator meus. Vt ex hoc intelligas, peccatorum confessionem refugium esse salutis. Marul. lib. 4. cap. 11. Reprehensus David rex à Nathan propheta propter adulterium homicidio iunctum, peccatum suum confessus est. 2. Regum 12. Recognouit etiam peccatum suum, ob populum recensitum: obtulit???ue se poenae, loco populi innocentis. 2. Regum 24. David rex in Psalmis clamat: Iniquitatem meam ego cognosco, & peccatum meum contra me est semper. Tibi soli peccaui, & malum coram te feci. Ecce in iniquitatibus conceptus sum, & in peccatis concepit me mater mea. Delictum meum cognitum tibi feci, & iniustitiam meam non abscondi. Dixi, Confitebor aduersum me iniustitiam meam Domino, & tu remisisti impietatem peccati mei. Et iterum: Iniquitatem meam annunciabo, & cogitabo pro peccato meo. Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici iudicia iustitiae tuae. Vias meas annunciaui tibi, & exaudisti me. Cogitaui vias meas, & conuerti pedes meos in testimonia tua. Ex his discamus confessionis virtutem, confitentis humilitatem, cogitantis sollicitudinem: ad haec etiam poenitentis dolorem, vbi ait: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. Et: Laboraui in gemitu meo, lauabo per fingulas noctes lectum meum, lacry mis meis stratum meum rigabo. Certè si iugiter considerabimus, quanto & quali Domino peccauimus, etiam post veniam nunquam deerit nobis flendi materia: donec ille eadem benignitate lacrymas nostras penitùs abstergat, qua peccatum remisit. Marulus lib. 4. cap. 11. Ezechias ludaeorum rex. Vide fol. 3082. Quamuis Tobias ab infantia Deum timuerit, & mandata eius custodierit, tamen dicebat, humiliter recognoscens: Non egimus secun dùm praecepta tua, & non ambulauimus finceriter coramte. Tob. 3.
|| [2819]
È duobus, qui in templum orandi causa ascend crant, Pvblicanvs procul stans, ne oculos quidem in coelum attollere audebat, sed pectus suum percutiebat, dicens: Propitius esto mihi peccatori, Deus. Pharisaeus verò merita sua commemorans, Publicanum contemnebat. At Christi iudicio Publicanus iustior descendit in domum suam, quàm Pharisaeus. Lucae decimooctauo. Centvrio Capernaitanus Christum Dominum rogabat, vt famulum paralyticum curaret. Christo autem se venturum ad eum affirmante: Non sum dignus, inquit, qui tectum meu̅ subintres: sed tantùm dic verbum, & sanabitur. Ea voce, perfectae humilitatis indicio, delectatus Saluator, precibus illius satisfecit. Matthaei 8. Lucae 4. Lacone minitians quidam percuncta batur, Cuiúsnam facti maximè nefarij esset sibi conscius? Ille: Hoc sciunt, inquit, dij. Qui cùm insisteret vehementiùs ac diceret. Est omnino hoc tibi declarandum: rogauit eum vicissim Lacon: Cui est hoc, tibi, an deo, dicendum? Illo responde̅te, Deo: Ergo tu, inquit, hinc facesse. Plut. in Apophtheg. Lacouicis. Sacris hominibus. Praedicante Paulo Apostolo per Asiam, multi Gentilivm veniebant confitentes & annunciantes peccata sua. Act. 19. Cùm Alfonsvm regem Neapolitanum conuenisset Ioannes orator Apostolicus, ac de pace Tusciae ageret, inter alia sapienter dicta: Scio me, inquit, postquam regnare cepi, quàm plurimos homines è modica fortuna ad magnas opes ac potentiam euexisse, qui postea benefacti immemores extiteru̅t. Ea verò res mihi minimè admirationi est, cùm & ipse eodem ingratitudinis vitio laborem. Nam quis plura ex optimo maximo???; Deo, quàm ego beneficia accepi, qui natus ex regibus, amplissima regna haereditario iure sum consecutus, nec minora mihi ipse armis comparaui. Pauci me reges inter Christianos antecedunt. Ingenium mihi natura non obtusum dedit, memoriam non infirmam, corpus salubre, vitam longiorem, ac morbis ferè inoffensam. Opes mihi, deliciae, voluptates abundè suppetunt: literarum quoq; nonnullam cognitionem adeptus sum. At vbi mea gra itudo? Quid ego aut facio aut feci pro tot tantis???ue diuinae clementiae in me muneribus? Intelligo me certè ingratum esse, eo???; poena tanto maiore dignum, quanto grauius est Deum quàm hominem fallere. Verùm si mihi vita contigerit, est animus, quod hactenus neglectum est, abundè praestare. Iniurias enim, quas crudelissima gens Turcarum Iesu Christo verissimo & maximo Deo nostro nunc in Graecia, nunc in Asia quotidie infert, vltum ire decreui, atque ad id iam naues, iam viros & arma comparaui. Itaque nihil est cur me Tusciae pacem quouis pacto turbaturum existimes. Aeneas Syluius lib. 4. de Alfonso. Languenti Monacho, qui ia̅ fari nequibat, Philibertus Rothomagensis abbas Deum precatus, linguam expediuit. ob hoc solùm, ne sine confessione decederet. Vbi confessus est, illicò expirauit. Satis fuisset intimus peccatorum dolor, & ipsa cordis contritio. Sed sanctus abbas, nescius an ille conuenienter doleret, à confitente discerevoluit, vt pro eius salute confidentiùs oraret. Marul lib. 4. cap. 11. Veniebat ad Ioannem Baptistam omnis Ivdaea, & omnis regio trans Iordanem, confitentes peccata sua. Matthaei 3. Patri. Filivs prodigus ad patrem reuersus, dixit: Pater, peccaui in coelum, & coram te. Luc. 13. Qvomodo. Videlicet Ore. Ivdaei de captiuitate reuersi aedificantes Hierusalem, ieiunantes & operti saccis, & terra conspersi confitebantur peccata sua, & iniquitates patrum suorum, quater in die, & quater in nocte, & adorabant Dominum Deum suum. Poenitentiam igitur iungat confessioni, qui de captiuitate redire cupit ad pristinae innocentiae statum, & construere ciuitatem sanctam in coelo preciosis lapidibus virtutum, auro???; puritatis. Quoniam non intrabit in ea aliquid coinquinatum. Marul. lib. 4. c. 11. ex Nehemia, & 2. Esdrae 9. Scripto. Ferunt Mvlierem quandam peccata sua in volumine descri pta, Basilio Magno porrexisse, supplicantem vti pro eoru̅ remissione Deum deprecaretur. Orauit ille, & omnia deleta apparuêre. praeter vnum caeteris grauius. Cuius causa dum ad Effren eremitam missa mulier nihil profecisset, inde rediens Basilium iam diem suum obijsse comperit, fleuitq; vbertim. Mox chartam illam super iacentis pectus deponens, cùm ta̅dem sustulisset: id quoq; in ea, quod residuum erat, abolitum deprehendit. Marul. lib. 4. cap. 11. Vnus D. Avgvstinvs Retractationum libros reliquit, simpliciter ac bona fide, quem nullus est ad hoc tempus imitatus: videlicet mansueto vir ingenio, & modicè de seipso sentiente. At nostri homines fastu & superbia turgidi, inuerti ac corrumpi malunt, quod non ignorant verum esse, quàm videri errasse, aut fuisse à quo monstrari illis aliquid potuerit: & tanto admonitionem ferunt a cerbiùs, si quae dixerint, literis consignata euulgarint. Ludo. Viues de Causis corrupt, artium libro 1. Opere, Facto. Sacrificium in quo mactabatur hircus pro peccato, in ha̅c formam fieri praecepit Dominus. Postquam emundauerit Sacerdos sanctuarium, & tabernaculum, & altare, tunc offerat hircum viuentem: & posita vtraq; manu super caput eius, confiteatur omnes iniquitates filiorum Israe̅l, & vniuersa delicta atque peccata eorum. Leuit. cap. 11. Cvr confitentvr. Cavsa Veniae impetrandae. Supplices quatenus suam infelicitatem, & vt vno verbo dicam, [Greek words], quòd ab alijs sint victi, fatentur, huius sunt loci. At respectu veniae, quam petunt à maiori, sic ad locum Affectuum pertinent, f. 181. Vir siue mulier, cùm fecerint peccatum, & transgressi fuerint mandatum Domini, confitebuntur peccatum suum. Num. 15. Oppressi Israelitae à Philistaeis & Ammonitis dixerunt: Peccauimus, redde tu nobis quicquid tibi placet: tantùm nu̅c libera nos. Iudicum 10. Rei capitis apud Athenienses, supplicium promeritum liberè fassi, vtplurimùm impunitatem consequebantur. Innocentiae testandae. Evgenia virgo, Philippi Alexan driae praefecti filia, sub virili habitu sexum dissimulans, inter monachos religiosè versata, & iam digna cui monasterij gubernacula committerentur, Melanciae tandem matronae, qua̅ ad illicitos amplexus prouocantem contemserat, accusatione, capitis rea constituitur. Accusationis summa erat: Eugenium abbatem domi suae sibi vim inferre voluisse. At illa, vt infamiam purgaret, priùs accusatrici suae ignosci petijt. Deinde coram patre (cuius iudicio neci iam addicta erat) pectus fuum detegendo, detexit fallacis mulieris impium commentum, simul, cuius ipsa filia esset, indicauit. Marul. lib. 3. c. 3. & Sabel. lib. 5. c. 3. Mala sva ab alio reprehensa non excvsando, Ferendo. ??? Ex Tit. Reprehensionis liberae, non pauca, exempla huc co̅ferent, quatenus ij qui reprehenduntur moderatè ferendo reprehensione̅, & (quod vulgò dictum) tacendo, peccatum fatentur, f. 2823. Quatenus ferunt reprehensiones, Fortes sunt in tolerando, sunt item Clementes in non vlciscendo, Iusti deniq;, reprehensionem veluti poenam non detrectando. Demaratvs, cùm asperiùs egisset cum ipso Orontes, dixisset???; quidam, Tractauit te Orontes asperè: Nihil, inquit, in me peccauit. Nam qui blandiuntur, laedunt: non qui agunt acerbé. Plut. in Apophtheg. Dionis Syracusani generi sui libertate̅ ferebat Dionysivs tyrannus, qui solus propè intrepidè, quod videretur, dicebat: vt inter alia cùm reprehendit eum de Gelone. Quippe cùm illuderetur Gelonis regnum, ipsum???; Gelonem Dionysius Siciliae [Greek words], id est, Iudibrium dixisset fuisse: alij dictu̅ se simulabant mirari. Dion verò indignatus: Atqui tu, inquit, tyrannidé potiris, quia tibi Gelonis causa, habita fides est: tui causa fides tribuetur posthac nemini. Et reuerà pulcerrimum videtur Gelo oste̅disse ciuitatis sub vnius principatu statum esse, Dionysius foedissimum. Plut. in Dione. Philippvs Macedo, offensione cum coniuge Olympiade & filio orta, cùm aduenisset Corinthius Demaratus, sciscitabatur, Quî inter Graecos conueniret? Cui Demaratus: Scilicet tibi conuenit de Graecorù consensione verba facere, cùm tanta tecum intercedat tuis coniunctissimis simultas. Hinc ad se reuersus, deposita ira reconciliauit cum eis gratiam. Plutarchus in regum Apohtheg. Victis ad Chaeronea̅ Atheniensibus, traditum est à quibusdam Philippvm Amyntae F. regem Macedonum peracta liberali potatione multo repletum mero, cum amicis saltationem iocosam ex victoriae gaudio iniuisse, atq; ita per mediam captiuoru̅ turbam progressum, contumeliosiùs vinctis illis calamitatem quam patiebantur exprobrasse: tunc???; oratorem Demadem, qui eo tempore in custodijs erat, sibi, quin loque̅di audacia vteretur, non temperasse, verbum???; ad regis petulantiam retundendam, accommodatissimum protulisse, in quiens: Cùm, ô rex, fortuna Agamemnonis persona̅ tibi apposuerit, non pudore afficeris Thersitae actiones referens? Ea hominis dicacitate pulsatus Philippus, coronis abiectis, alióque saltationis ornatu, Demadem liberatum, honorificè tractauit. Insuper verò captiuos omnes citra redemtionem dimisit, & per legatos cum repub. Atheniense societatem & amicitiam iniuit. Diod. lib. 16.
|| [2820]
Alexander Magnus, Taxili Indiae regi non tantu̅ dona omnia restituit: sed mille etiam talenta de manubijs superadiecit, vasa adhaec ex auro & argento, cum Persicis vestib. & equis triginta insignib. Ita cùm Meleager dixisset, Gratulari se Alexandro, quòd virum mille talentis dignum in India reperisset: hoc vnum respondit: Inuidos homines nihil aliud esse quàm sua ipsorum tormenta. Sabell. lib 6. Enn. 4. Cùm esset oraculum Delphicum recitatum, caeteris consentie̅tibus Atheniensibus, vnum dissentire à ciuitate ciue̅: progressus Phocion, Liberare se eos ait solicitudine: se, que̅ quaererent, eum esse. Sibi enim eorum, quae agerentur, vni placere nihil. Plutarchus. Antigonvs rex, admirantib. quamobrem tanti faceret Zenonem philosophum? respondit: Quoniam quamuis multa à me acceperit, nunquam tame̅ emollitus est. Eius mortem quum audisset, ingemuit dicens: Quale theatrum perdidi? Erat enim Zenon acerrimi iudicij, & ab assentando alienissimus. Laërt. lib 7. cap. 1. Ptolemaevs rex tesseris ludens, sontes condemnabat. Berenice verò vxor accepto libello è pueri minibus, non permisit, vt ad finem vsq; legerentur, dicens: Non sic obiter aduertendum esse, cùm de hominis salute quaeritur, sed altiùs cogitandum, & relinquenda ludicra. Non similem esse casum tesserarum & corporum. Quibus auditis delectatum Ptolemaeum ferunt neq; postea vnqua̅ inter ludendum de capitalibus causis cognouisse. Aelian. lib. 14. c. 43. Var hist. Sergius Galba C. IVL. Caesarem consummatis victorijs in foro ius dicentem, in hunc modum interpellare ausus fuit: C. Iuli Caesar, pro Cn. Pompelo Magno, quo̅dam generetuo, in tertio eius consulatu pecuniam spopondi, quo nomine nu̅c appellor. Quid agam? dependam? Palàm ei bonorum Pompeij venditionem exprobrando, vt à tribunali submoueretur meruerat: sed ipsa illud mansuetudine mitius pectus, aes alienum exsuo fisco solui iussit Val lib. 6. cap. 2. Cùm Avgvstvs censor equitem Rom. reprehenderet, quòd bona sua decoxisset: eo ipso te̅pore eques à se auctas fortunas esse ostendit. Item cùmab eodem carperetur, tanquam de matrimonijs legem non seruasset: statim testibus quoq; citatis, ostendit non solùm vxorem duxisse, verùm etiam ex ea trium liberorum patrem esse factum. Mox addidit: Cùm de probis viris quaestionem institues, Caesar, eius rei onus probis quoq; dato. Fulg. lib. 6. cap. 2. ex Suetonio. C. Moecenas Avgvstvm Caesarem pro tribunali sedentem, cùm libenter admonu???sset, ne iniustos condemnaret, nec prae multitudine populi ad ipsum Augustum proximè accedere posset: ad cum schedulam in haec verba scripsit: Tandem aliquando surge carnifex. Legit Caesar, & quasi aliud scriptum esset, epistolam in sinum coniecit: nemineq; capitis damnato, statim surrexit: tantum???; abfuit, vt ex ca re molestiam ceperit, vt summoperè approbarit. Dion Nicaeus in Augusto. Idem in quada̅ villa inquietas noctes agebat, rumpente somnum eius crebro noctuae cantu. Prehendendam curauit noctuam. Miles aucupijs peritus, & spe ingentis praemij, captam pertulit. Laudato Imperator mille numos dari iuss???. Ille ausus est dicere, Malo viuat, auemq; dimisit. Quis non miratur, non offenso Caesare, abijsse militem contumacem? Macrob. lib. 2. cap. 4. Saturn Idem delectatus erat inter coenam pueris symphoniacis Turonij Flacci mangonis, atq; eos donauerat frumento, cùm in alia acromata & ludiones fuisset liberalis numis. Eo de̅ postea Caesare inter coenam quaerenti, sic excusauit Turonius, Ad molas sunt. Macrob. lib. 2. Sat. cap. 4. Inter alia inquit Iulius Capitolinus, hoc est vel insigne M. Antonini Pij ciuilitatis argumentum: nam Omuli domum inuisens, mirans???; porphyreticas colu̅nas, quum ex eo quaesisset, vnde eas haberet? ac respondisset Omulus: Quum in do mum alienam veneris, & mutus & surdus esto: patienter tulit. Caelius lib. 13. cap. 5. A. L. Romanvs III. Constantini Imp. F. Phocam Nicephorum interrogasse fertur, Cur Romana res pessu iret? Cui ille magna liberiate respondit, Ideo fit, quòd tu imperas, & pater meus exercitum ducit. Nam & tu imperium perperam administras, & ille pecuniae studet. Verùm si tu volueris, & animi & res Romanorum mutabuntur. His dictis iuslus ab Imp. rem suo arbitratu administrare, statim disciplinae militari veteri animum intendit. Zonaras. Monica, D. Augustini mater, cùm Mediolanum ad filium venisset, eius conuersioni ad fidem catholicam inhians, cùm ad memorias fanctorum, ficut in Aphrica solebat, pultes & panem & merum attulisset, atque ab ostiario prohiberetur: vbi hoc D. Ambrosium episcopum vetuisse cognouit, tam piè atque obedie̅ter amplexa est, vt ipse miraretur, quòd tam facilè accusatrix potiùs consuetudinis suae, quàm disceptatrix illius prohibitionis effecta esset. Nam vbi comperit à praecla ro praedicatore atque antistite pietatis praeceptum esse, ista non fieri, nec ab cis qui sobriè facerent, ne vlla occasio se ingurgitandi daretur ebriosis, & quia illa quasi parentalia superstitioni gentilium essent simillima: abstinuit se libentissimè, & pro canistro pleno terrenis fructibus, plenum purgatioribus votis pectus ad memorias martyrum afferre didicit: vt & quod posset, daret egentibus, & communicatio Dominici corporis illic celebraretur, cuius passionis imitatione immolati & coronati sunt martyres. D. Augustinus libro 6. Confess. Gregorivs XI. Papa, Auenione co̅moratus, cùm episcopum quenda̅, quòd ecclesiam suam desereret, sequeretur??? curiam, increpitaret: ille, vbi per familiaritate̅ licuisse credidit, respondit: Eadem meae quae tua est causa, maxime pontifex, quòd ego mea̅ tu???; Romana̅ deseruimus ecclesias: rectè me increpatum agnosco. Descendit altiùs ea responsio in pectus Pontificis, cogitabat???; ex ea die vrbem Roma̅ repetere: (qua̅quam & praedecessor Vrbanus idem in animo haberet: in???ue eam rem profectus Romam cum paucis, palatia in Monte Falisco & in Vrbe veteri, declinandi grauioris in Vrbe gratia aëris, iusserat apparari, se???ue adeò rediturum multis saepè nuncijs pollicebatur. Cùm hoc Romani crebriùs efflagitassent, & magnis conditionibus & promissis apud pontificem expetissent: tunc secretò id offerente Pontifice laetissimi audierunt. Sed multa opus erat prudentia in sede transferenda. Si enim Gallis suboleuisset, aliquid tentassent, hoc ne fieret. Cranzius lib. 9. Saxoniae, cap. 33. Amabat lo. Dvcas Imp. Marcesina̅ comitem Annae Alemannae vxoris, Siciliae regis Manfredi sororis. Haec cùm spectandi causa Blemmydae monasterium magnifica pompa ingrederetur: Nicephoras Blemmydes praeceptor fores occlusit. Irritata mulier eo facto, Imp. ad vindictam stimulabat. At ille: Malae sementis malam messem patienter feramus nec esse est, respondit. Gregoras lib. 2. Lvdovicvs Landgrauius Thuringiae, in venatione à via aberrans, apud lignatorem pernoctauit, se Landgrauij praefectum venatorum esse dictitans. Rusticus stomachosè multa de La̅dgrauij assiduis venationibus & improbis aulicis loquutus, acerbis???; dicterijs in illum inuectus, dignum etia̅ infernalibus ignibus esse asseruit. Quae scommata Princeps per totam noctem patientissimè tulit. Summo mane collaudato lignatore, gratus discessit: & in posterum vitam suam & aulicorum mores emendauit. Cyriac. Spangenbergius in Venatorio diabolo. Sveno rex Daniae LXXVI. (teste Saxone lib. 11.) quòd principes aliquot ad regale conuiuium inuitatos, ob leuem detract onis suspicionem, in ecclesia sanctae Trinitatis orantes, missis sicarijs interemisset: cùm ab antstite, sacra in festo Circumcisionis celebraturo, ne Ecclesiam ingrederetur, repulsus esset: conscientiae rubore persusus, regia veste deposita, obsoletam accepit: abiectis???ue regiae maiestatis insignibus, insigne poenitentiae sagulum sumsit. nudatis???ue pedibus ad atrium regressus, in eius aditu se prostrauit, terram???; suppliciter osculatus, dolorem, qui ex contumelia infligi solet, verecundia ac moderatione compressit. Tandem criminis co̅fessione facta, religioni sese satisfacturum promittens, remissa execratione, lacrymis abstersis, depositis???ue doloris insignibus, Antistitis amplexu & venia, in communionem Ecclesiae (cui ob hoc amplissimas possessiones tribuit) est restitutus. Casimarvs, dux Stetinensis (qui Stetinensi vrbi arcem qua̅ antè non habebat, imposuit, & parere docuit populum, per opes & mercaturas insolescentem) iam moriturus, vocauit vrbis proconsules, co̅mendauit???; eorum fidei liberos tutandos. Tum ex eis quida̅: Quomodo, inquit, filijs tuis prae esse iubemur, qui illis te auctore seruiliter subesse cogimur? Arce̅ nullo commodo vestro, magno incommodo nostro, vrbi imposuisti. Non patitur mercatura has iniurias. Si praesidium liberis tuis quaeris, antiquae libertati ciuitatem restituito. Persuasit itaq; principi, vt iuberet noua̅ arcem demoliri, permissa ciuibus veteri libertate. Cranzius lib. 11. Vandaliae, c. 31. Mala sva excvsando, dilvendo. Tvm Miracvlo. Clavdia Quintia, virgo Vestalis, cùm in stupri suspicionem venisset, & simulacrum Ideae matris ex Pessinunte adductum in vado Tyberis haereret: ad comprobandum suam pudicitia̅, cingulo nauem duxisse fertur, quam hominum multa millia trahere nequiuerunt. Guido. Liuius lib. 9. Dec. 3. Henricus Imp. cu̅ exercitu transiens in Italiam, celebri antistitu̅ conuentu. que̅ Romae habuit, Benedictum IX. qui po̅tificatu̅ vendidit, Gregorium VI. qui emit, & Syluestrum III. qui largitione in paucos dies incestauit, tanquam tria monstra auersatus, coëgit se dignitate abdicare. Syndegerum Bambergensem antistite̅ pontifice̅ creauit, qui se Clemente̅ secundum dixit. Gregorivs moriturus familiariter castigasse fertur supremi ordinis antistites, qui de se malè opinari diceren [2821] tur, praecepitq; vt suum defuncti corpus, clausis forib. ante te̅plum D. Petri sisterent: futurum, vt si piè iuste???; pontificatum administrasset, diuina voluntate sibi templum patesceret. Si, inquit, iacuero exclusus, corpus insepultum abijcite. Mirum est quod accidisse aiunt, continuò vbi defunctu̅ corpus pro templo est ab ijs qui ferebant, destituru̅, vehementiore flatu fores patuerunt, ac cum magna sanctitatis opinione corpus templo illatum. Fulg. lib. 3. cap. 7. & Sab lib. 2. En. 9. Ivreivrando. Pelagivs Rom. Pp. insimulatus de morte Vigilij papae, tenens sancta Euangelia & crucem, iureiurando publicè satisfecit. Sigebertus in Chron. Leo III. Papa, ferens Euangelium in basilica Petri, ambonem conscendit: inuocato???; sanctae Trinitatis nomine, de obiectis criminib. iureiurando sese purgauit, praesente Carolo Magno Imp. cùm Romanus populus sanctum Domini iud care nollent. Annales Francorum, anno Domini 800. Qvidam, Teutonici ordinis magistio apud Prusienses mortuo, cùm de successore ageretur, iureiurando priùs obito, cu̅ se quem salua posset conscientia in defuncti locum renuncia turum, semetipsum renunciasse, & à reliquis militib. virtuti eius fidentibus confirmatus fuisse narratur ab Aenea Syluio cap. 29. Europae, & Sabel. lib. 4. En. 10. Hedvigis regina Poloniae, infamiam stupri, sibi à Gneuossio Daleuicio subcamerario intentatam, iuramento diluit. Cromerus lib. 15. Matthaevs Magnus Vicecomes, crimen haereseos sibi ab aemulis falsò intentatum aperta confessione diluit Trad to enim sponte sua filio Galeacio principatu, deduci se ad templum Mediolani maximum iussit, vt ad aram aduocatis sacerdotibus Christianae fidei symbolum praeclara voce recitaret, testaretur???; iureiurando, sibi immerenti sacra eripi, quòd nusquam à sacrosancto dogmate discessisset: itidemque Dei maximi vltoris numen inuocabat, postquam iniqu???ssima Beltrandi Vasconis legati pontificij sententia condemnatus, patria excedere cogeretur. Iouius in eius vita. Comparatione aliorvm. Zeno, cùm Theophrastum esse conspicuum cerneret, quòd frequentes haberet auditores: Illius est, inquit, chorus maior, sed meus magis compositus. Plut de Virtut, profectu. Ad Alexandrum Magnum Pirata pertractus erat. Cùm is quaereret ex eo, Quo scelere impulsus mare haberet infestum vno myoparone? Eodem, inquit, quo tu orbem terrae Porrò myoparo nauicula solebat esse piratica. Cicero lib. 3. de Repub apud Nonium Marcellum. Criminabatur quidam Pytheam rhetorem, quòd malus esset. At ille non inficias ibat (hanc enim illi conscientia necessitatem imponebat) sed respondebatise minus omnibus qui remp. Atheniensem administrassent, malum fuisse: nempe in hoc sibi placens, quòd no̅ perpetuò fuisset erusmodi: putánsque se saltem tolerabilem fore, si non cum pessimis compararetur. Aelianus lib. 14. de Var. hist. Diogenes aliquando in Antisthenem incidens, reprehendit ipsum, vt in dicendo remissiorem se multò, & qui vix etiam altùm clamans exaudiretur: seipsum verò tubam conuiciorum appellabat. Cui verbis se vlciscens Antisthenes, pro tuba se similem esse respondit vespis, quae sonum quidem alis haud magnum edant, centrum tamen habeant acerrimum. Stobaeus Sermone II. Ratione. Consule Tit. Prudentiae in Condemnatione effugienda. quaternus libertatem in sua innocentia declaranda iunctam habet, fol. 1742. Laco quidam increpatus à quodam, quòd in aciem claudus descenderet: Pugnare, non fugere, propositum sibi esse, respo̅dit. Val. Max. lib. 3. cap. 7. Pindarvso de 2. Nemeorum in Aristoclidem paucis se excusat, quòd & serò & festinanter eam oden scripserit, feliciùs tamen ipse aquila, quae reliquis auibus altiùs volat, id praestiterit, quàm pleriq; alij graculi & inepti poëtae, qui indigna & planè humilia argumenta contexunt, nec quomodo heroëm virtute clarum efferre debeant, norunt. Id quod his verbis indicat: [Greek words] Agesipolis Cleombroti, quodam praedicante, quòd cum adultis regnans fuisset obses, non pueri vel vxores eoru̅: Meritò, infit. quippe decet nos offensa nostra ferre. Plutarchus in Apophthegmatibus. Demaratvs quaerenti, Cur Sparta solum exilij causa vertisset, cùm rex esset? Quia leges illic, inquit, sunt potentiores. Plutarchus in Apophthegmatibus. Scribit in Rhetoricis Aristoteles, Evripidem olim impietatis accusatum ab Hygenone, cùm scripsisset, Peierandum esse: respondisse, Iniuriam sibi ab Hygenòne fieri, cùm Dionysiaci certaminis iudicia in forum deferat: seq; ea de re ibi dicturum si accusare voluerit. Gyraldus de historia Poëtarum. Cùm delatum ad Pyrrham Epirotarum regem esset, iuuenes multa probra in ipsum inter pocula effud???sse: iussit postridie ad se duciomnes. Ex adductis primu̅ percunctatus est, Eáne dese dixissent? Cui Ivvenis: Nos verò, inquit, rex: ac plura eramus dicturi, plus vini si fuisset Plut. in regum Apoph. Dionysivs iunior sciscitandi, Quî pater eius tenuis & vnus de plebe imperiu̅ Sytacusis quaesiuisset: & ipse, cùm id teneret, & tyranni esset filius, perdidisset? Pater meus, inquit, displicente populari ditione rerum potitus est: tyrannide ego inuisa. Ab alio interrogatus idem: Pater mihi, inquit, tyrannidem suam. non fortunam reliquit. Plut in Apophtheg. Cùm M. Pacuuius Tragicus poëta grâdi iam aetate & diutino corporis morbo affectus, Tarentum ex vrbe Romana co̅cessisset: L. Accivs tunc haud paruo iunior, proficiscens in Asia̅, diuertit ad Pacuuium, plusculis???; ab eo dieb. retentus, tragoedià suam, cui Atreus nomen est, desideranti legit. Tum Pacuuium dixisse aiunt: Sonora quide̅ esse quae scripsisset & gra̅dia, sed videri ea tamen sibi duriora paulum & acerbiora. Ita est inquit Accius) vti dicis. Neq; id sanè me poenitet. Meliora enim fore spero, quae deinceps Icribam. Nam quod in pomis est itidem, inquit, esse aru̅t in ingenijs: quae dura & aceiba nascu̅tur, pòst fiunt mitia & iucunda. Sed quae gignuntur statim vieta & mollia, atq; in principio sunt viuida no̅ matura mox fiunt, sed putria. Relinquendum igitur visum est in ingenio, quod dies atq; aetas mirificet. Gellius lib. 13 c. 2. Bello aduersum Mithridatem, Fimbria quaestor missus cu̅ Valerio Flacco consule, mota seditione, & consule à se in Bithynia interemto, exercitu potitus est: progressus???, Iliu̅, cùm Ilienses eum (vtpote latronem) non susciperent: admoto ad vrbem exercitu, vndecimo die eam cepit. Cui glorianti, quòd quam vrbem Agamemnon decimo anno vix cepit, cùm mille nauiu̅ classem & vniuersam Graeciam secu̅ haberet, ipse eam vndecimo die cepisset: respondit Qvidamex Iliensibus: No̅ enim Hector aderat, qui pro ciuitate pugnaret. Strab. lib. 13. Ant. Vrcevs Codrus, Grammaticus, cùm quidam ei per iocum corporis tenuitatem obijceret, respondit: Non mihi deformitatem corporis, sed ipsi rerum omnium fabricatori Deo obijcis, quando nobis ab illo omnia ad suum ipsius arbitriu̅ collata sunt: quae si ex nostro pendérent voto, nihil vtiq; esset quod in nobis desideraremus. Bartholomaeus Bononiensis in eius vita. Ioannes Basilides Moscorum dux Stephano Poloniae R. folio 2990. Retorsione. Achabus rex, Elisae vati, qui triennio latuerat, occurrens, cuius absentia miserandam famem effecerat: Túne is, inquit, qui perturbas Israëlitas? Respondit Elias: Non ego, sed tu tuáque paterna familia, qui relicto Domino, Baales sequimini. 3. Regum. 18. Evripides, cùm apud Alcestidem tragicum poëtam quereretur, quòd eo triduo non vltra tres versus maximo impenso labore deducere potuisset, atque is se centum perfacilè scri psisse gloriaretur: Sed hoc (inquit) interest, quod tui in triduum tantummodò, mei verò in omne tempus suffic ent. Alterius enim foecundi cursus scripta, intra primas memoriae n???etas corruerùt: alterius cunctante stylo clucubratum opus, per omne aeui tempus plenis gloriae velis feretur. Valerius Max. lib. 3. cap. 7 Plato de Ideis disputans, subinde Menseitates & Cyathitates in ore habebat. Diogenes eum irriden: Mensas quidem & cyathos video, inquit: menseitate̅ & cyathitatem non video. Tum Plato excipiens: Nec mirum, respondi???: oculos enim habes quibus cyathi & mensae cernuntur: mentem verò, qua sola cyathitas & menseitas cernitur, non habes. Laërt. lib. 6. Diogenes cuidam, quòd falsò signasset monetam: Fateor, inquit, fuisse tempus quo talis eram, qualis tu nunc es: qualis autem ego nunc sum, tu nunquam futurus es. Notabat eos, qui iuuentutis errores in al???js reprehendunt, quum ipsi ne in senectute quidem corrigant suos. Laërt. lib. 6. Epaminondas, cùm in conuentu̅ venisset Arcadu̅, petens, vt socictatem cum Thebanis & Argiuis facerent, co̅traq; Callistratus Atheniensium legatus, qui eloque̅tia omnes eo praestabat tampore, postularet, vt potiùs amicitias sequerentur Atticorum, & in oratione sua multa inuectus esset in Thebanos & Argiuos, in eis??? hoc posuisset: Anima duertere debere Arcadas, quales vtraque ciuitas ciues procreasset, ex quibus de caeteris possent iudicare. Argiuos enim fuisse Orestem & Alcmaeonem matricidas: Thebis Oedipu̅ natum, qui quum patrem suum interfecisset, ex matre liberos procreasset. Huic in respondendo Epaminondas, quum de caeteris perorasset, postquam ad illa duo opprobria peruenit, admirari se dixit stultitiam thetoris Attici, qui non animaduerteret, innocen [2822] tes illos natos, domi scelere admisso, quum patria essent pulsi, receptos esse ab Atheniensibus. Probus in eius vita. Inuisit Pelopidam vxor tyranni Thebe, ac mirari ostendit se, quòd ita esset in vinculis hilaris. Cui magis ait se ipsam demirari, quòd soluta Alexandru̅ tyrannu̅ ferret. Plut. in Apoph. Cùm M. Crassus expeditione Parthica, exercitum per Galatia̅ ducens, Deiotarvm extrema iam senectute confectu̅ nouam comperisset aedificare vrbem, & scommate tali in illum lusisset: Quid hoc rei est, duodecima iam tibi tantùm non instat hora, & nouam nihilominus vrbem aedificare pergis? Ad ea renidens Deiotarus: Nec tu, inquit, Imperator satis matutinus, vt videtur, in Parthos moues. Annum siquidem sexagesimum tunc agebat Crassus, grandiorem tamen prae se aetate̅ ferebat. Caelius lib. 12. cap. 9. A. L. Traianvs, Valentis crudelissimi in Christianos ortho doxos Imp. dux, contra Gothos missus, cùm post malè in eo bello res gestas rediret domum, atq; obiurgaretur ab Imperatore ob ignauiam, respondit: Non ego, ô Imperator, victus su̅, sed tu potiùs, qui contra Deum inuictum bellum suscipis, atque tua impietate à te ipso omnem victoriam reijcis. Nicephorus Callistus lib. 11. Eccles. hist. cap. 49. Magnvs Sforcia, quum ei à Sergiano magno regni Neapolitani Seneschalco ad exprobra̅dam generis nouitatem ligonis fabula obiectaretur: In hoc, inquit, vti video, stirpis origine pares sumus, quum Adamus mortalium primus terram & ipse foderit. Sed ego certè, quod iure diffiteri non potes, illo meo ligone multo nobilior euasi, quàm tu tuo pene, & penna. Quo scommate lepidè admodum hominem transfixit: quum in eo tanta inuidia dignitatem stupro quaesitam, & patrem eius ad Praetoris tribunal ignobilem scribam, adulterato??? testamento, falsi damnatum, scitissimè notasset. Iouius in vita eius. Bona aliorvm defendendo. Qvae. Defendere Interpretationem. Cùm LXXII. Interpretes Alexandriae sacra Biblia in linguam Graecam transtulissent, in gratiam Ptolemaei Philadelphi regis: opere absoluto Iudaeos omnes conuocauit, ijs??? per Demetrum Phaleraeum codicem perlegit. Quem Ivdaei omnes approbarunt, & versionem fidelem atq; genuinam esse testati sunt. Iosephus lib. 12. Antiq. cap. 2. Leges. Charillvs, roganti, cur Lycurgus tam paucas leges prodidisset: Quoniam, inquit, pauciloquis non est opus multis legibus, notans obiter Athenienses, quorum loquacitati nullae leges sufficiebant. Celebratur & hoc dictum inter Thaletis sententias apud Laërtium. Erasmus in Adagijs. Pudicitiam. C. Gracchvs in quendam inimicum: Túne Corneliam, inquit, insectaris Tiberij parentem? Quia verò infamis erat ille, quem insectabatur, quòd adolescentia eius obnoxia aliorum libidinibus fuisset: Qua fronte, inquit, tecum confers Corneliam? Peperisti verò vt illa? Atqui toto populo Romano notum est, diutiùs illam, quàm te virum à viro abstinuisse. Plut. in Tiberio. Tyrannicidium. Tiberivs, Tiberij Caesaris pater C. Iulio Caesare occiso, cu̅ctis turbarum metu abolitionem facti decernentibus, etiam de praemijs tyrannicidarum referendum censuit. Suetonius. Religionem. Extat Plinii Iunioris Asiam regentis ad Traianum epistola, qua illu̅ consulit, quid censeat Christianis faciendu̅, in quîs nullum videret crimen tantis supplicijs dignum. Affirmaba̅t, inquit, hanc fuisse fummam vel culpae suae, vel erroris, quòd essent soliti stato die ante lucem conuenire, carmen??? Christo quasi deo dicere secum inuicem: se??? sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, nedepositum appellati abnegarent. Quibus peractis, morem sibi discedendi fuisse, rursus coëundi ad capiendum cibum, promiscuum tamen & innoxium. Quod ipsum facere desijsse post edictum meum, quo secundùm mandata tua hetaerias esse vetueram. Tum commemorat, quàm latè serpat sensim peruagetur???ue Christianum nomen, & quàm incipiant deseri ac frigere templa, parum??? ad victimarios redire lucri. Qvorvm. Pvta Reginarum. Philippus II. Francorum rex, repudiata Ingelberga siue Gelberga Dana, Mariam Morauam siue Boëmam duxerat. Missus est ex vrbe legatus Octauianus Cardinalis, Francisae sacris interdictum. Suessione rex & Patres Franci conuenêre. Nullus dum prodire audebat, qui | regem accusaret. Erant nimis multi, qui disertissimè co̅positissime??? eius causam agerent: hi summo filentio acpropè assensu audiebantur. perorarant etiam, cùm nemo vocem contrà mittebat. Tandem ex humili multitudine adolescens, ignotus quis, vnde veniret, venia dicendi demississimè & ab rege, & à Romano, & à caetero consessu petita, externae repudiatae??? mulieris desertam ab omnibus causam, tam ornatè dilucide??? defendit, tam reuerenter de rege verba faciens, vt in sui admirationem omnes conuerteret. Fine dicendi facto se surripiens, nusquam deinceps comparuit. Sunt qui numini id attribuant: sed consilio & arte Dana fieri potuit. Tandem ampliata causa, cùm Rex sententiam contra se pronunciandam videret, conscenso equo, post se receptam Gelbergam in regiam reduxit: Maria ex moerore obijt. Aemilius lib. 6. Qvomodo. Defendere Voto. Val. Asiaticus senator, in quirente pop. Rom. Caij Imp. interfectores ad necem, & clama̅tibus quísnam interfecisset? Vtinam ego, respondit. Quam vocem cùm Senatus quoq; probasset, seditio composita fuit. Iosephus lib. 19. cap. 1. Testimonio. Vide Tit. Fidei in testimonio, quatenus aliorum innocentiae attestatur, f. 3351. Nam si aliorum malis, sic ad Malorum alienorum reprehensionem pertinebit. Contradictione. Caecvs à natiuitate, Hierosolymis à Christo curatus, consta̅ter Christum diuinum esse hominem asseruit, & Pharisaeis eu̅ peccatorem asserentibus restitit. Quapropter è synagoga ab illis eiectus est. Ioan. 9. Bona aliorvm praedicando, Qvorvm. Pvta Dei. Petrvs Domino interroganti, Quid homines dicerent de eo? Tu es, inquit, filius Dei viui. Matth. 16. Blasphemantibus miracula Domini Scribis & Pharisaeis, Mvlier quaedam extulit vocem, dicens: Beatus venter qui te portauit. Luc. 11. Samaritana Christi amico colloquio conuersa, suis popularibus renunciauit: Messias venit, qui dicitur Christus. Itaq; multi Samaritanorum crediderunt in Dominum, propter verbum mulieris. Ioan. 4. Martha praeclarè consitetur Christi opt. max. diuinitatem & humanitatem: Ego credidi, quia tu es Christus filius Dei viui, qui in hunc mundum venisti Ioan. 11. Matth. 16. Doctorum. Consule Tit. Iudicij theorici qualiscunque, Musici, Mathematici, Poëtici, f. 1160. 1255. 1284. &c. Hostium. Hostis non contemtus partim ad Prudentiae bellicae locum pertinet, partim ad Veritatem, in aliorum bonis commendandis, agnoscendis, non dißimulandis. Evrysthevs rex captiuus coram Alcmena laudauit Herculem, vt virum fortem, apud Eurip. in Heraclidis: —[Greek words], Quamuis hostis, audiet benè, vir bonus existens. Philippvs Macedoniae rex illis, qui defereba̅t ad ipsum co̅ciones Demosthenis, dicebat, etiam se ipsum, si dicentem audisset Demosthenem, designaturum illum fuisse ad gere̅dum secum bellum. Comparabat huius orationes propter pompo sos neruos militibus, Isocratis athletis: oblectationem enim praebere has theatralem. Plut in Demosthene. Aeschines, cùm propter iudicialem ignominiam relictis Athenis, Rhodum petijsset, atq, ibi rogatu ciuitatis suam priùs in Cresiphontem, deinde Demosthenis pro eodem oratione̅ clarissima & suauissima voce recitasset. admirantibus cunctis vtriusq; columinis eloque̅tiam, sed aliquanto magis Demosthenis: Quid si (inquit) ipsum audissetis? Val. Max. lib. 8. ca. 10. Alij narrant, cùm orationem suam Rhodi publicè legisset, & admirantibus Rhodijs, quónam modo tanta facundia co̅uictus fuisset? Atqui, inquit, nulla vos teneret admiratio, si Demosthenem contra haec disserentem audissetis. Philostratus in Sophistis, & Plin. lib. 7. cap. 30. Caecilius Metellv, Scipionis, quem viuum oppugnauerat, morte doluit, filijs??? suis, eius lectum iussit fubire. Dijs autem dixit Vrbis causa gratias se agere, quòd alibi non esset Scipio natus. Plut. in Apophtheg. Octavivs Caesar, qui in gratiam Antonij Ciceronem proscripserat, cùm longo pòst tempore ad quendam ex filia nepotem accessisset: ille autem, quòd volumen quoddam Ciceronis manibus teneret, consternatus id veste contexisset: Caesar qui animaduerterat, sumsit volumen, & stans magna [2823] ex parte euoluit, reddidit inde puero, ac dixit: Doctus hic vir, fili, doctus fuit, & patriae amans. Plut. in Cicerone. Ob Balduini III. Hierosolymorum regis obitum non amici ta̅tùm, sed hostes doluerunt. Nam Noradinvs Turcorum princeps bellicosissimus, cùm ad hostiles irruptiones, du̅ exe quiae pararentur regi, à suis instigaretur, dixisse fertur: Compatiendum est, & humanè indulgendum iusto eorum dolori, eò quòd principem amiserint, qualem reliquus hodie non habet orbis. Tyrius. Septimo anno regni sui rex Conradvs I. sentiens fati hora̅ appropinquare, principes regni omnes, praeter Henricum Saxoniae ducem, inimicum suum acerrimum, euocauit, & eos ita affatus est: Vocationis meae, inquit, tempus agnòsco, & (vt cernitis) praestò est. Proinde pacem atque concordiam se ctari etiam atque etiam vos oro: nulla vos regnandi comprehendat ambitio. Henricum Saxonum Turingorum???; ducem prudentissimum, regem vobis eligite, domiaum constituite: is est enim sapientia pollens, & iustae seucritatis censura subnixus. Quibus no̅ recusantibus, seuocauit germanum suum Euerhardum Comitem: Vides, inquit, frater, quia ad fatom propero: tu, ibi posthac consulito. Sunt copiae, sunt arma, sunt exercitus, sunt vrbes & moenia: satis inter principes, quocunqueloco fulges. Vni te cedere non dissimules, Henrico duci Saxoniae, propinquo nostro. Est apud illum & virtus & consilium, fortuna se sociam iungit Si me audis, accipe regni insignia, & ad illum perferto, te???ue illi, quantum potes, facito commendatum. Nam rei nostrae publicae gloria ad Saxones commigrauit. Tu te illi, si sapis, contempera. Ceciderunt fratri lacrymae: & ille obdormiuit. Acceptis autem regni insignibus Euerhardus, fratris mandata peregit, Henrico se sua???ue omnia, & regni iura commendans. Eius filio Othoni I. cùm rebellasset, ad Brisacum caesus est. Cranzius lib. 3. Saxoniae, cap. 1. & 18. Qvomodo. v. g. Praeconio. Vide Tit. Praeconiorum. illic Honoris, hîc Veritatis habetur ratio. f. 987. 4318. Qvando. Nempe Postmortem. Ex loco Laudationum funebrium, huc pleraq;, f. 961. Metellvs debere existimauit populum Romanum dijs gratias agere, quòd Scipio alia in vrbe vir tantus non fuisset natus. Plut. de Pietate erga fratres. M. Cato minor, cùm sibijpsi Vticae manus intulisset, quo spacio non crederes eum casum resciscere omnes domesticos potuisse, adfuerunt ad fores trece̅ti, ac mox populus Vticensis concurrit, vna voce benefactorem, seruatorem, solum liberum, solum inuictum appellantes: eaq; agebant, cùm nunciaretur adesse Caesarem. Caeterùm neque metus eos, neque assentatio victoris, neque mutua dissensio, vel discordia, ab honorando retardauit Catone: sed corpus eius magnificè exornatum, & splendidis elatum exequijs funerauerunt iuxta mare: vbi nunc quoque statua eius ensem tenens posita est. Plut. in Catone. Mala aliorvm reprehendere, Accvsando, De tegendo, Indicando. Consule Tit. Prudentiae & Vrbanitatis in reprehendendis atiorum vitijs, quatenus libertatem iunctam habet, fol. 1699. 2954. Item eorum, Qui aliorum reprehensiones moderatè tulerunt: hic reprehendentium libertatis, illic reprehensorum conscientiae habetur ratio. Qvae mala reprehenderint. Pvta Theoricam, Ignorantiam, Inscitiam. Sappho ad quandam mulierem, diuitijs superbientem, sastu̅ illius retundere volens: [Greek words], in quit, [Greek words]. Id est, Defuncta iacebis: nulla vnquam in posterum tui memoria erit Non enim participas rosis è Pieria. Quin obscura ad orcu̅ ibis, neq; te quisquam videbit puellam euanidos reliquisse manes, aut ab inseris euolasse. Plut. in Praeceptis connub. & Aristides in orat. de Incongruo dicto, & Stobeus ser. 2. Diogenes Cynicus ad Quendam, qui se philosophu̅ prefitebatur, interrogabat verò contentiosè: Vale miser, dixit: cùm id quod optimum est in vita philosophi, corrumpas, verbis tamen audes te philosophum iactare? Idem diuitem conspicatus imperitum, [Greek words]: Hic est (inquit) equus vndique argento litus. Caelius lib. 26. cap 27 Antiq. Lect. A???chidamvs Zeuxidami filius, cùm videret Periandrum, qui arte medica excellentissimus fuerat, inepta carmina scribentem; Quid (ait) tibi accidit, mi Periander, vt pro insigni medico malus poëta vocari concupiscas? Plut. in Lac. Stratonicus citharoedus apud Athenaeum lib. 8. musico cuipia̅, qui priùs fuerat Olitor, de harmonia cum ipso disputanti, dixit: [Greek words]. Quanquam in aeditione Aldina legitur [Greek words], pro [Greek words]. Philippo Macedone Fidicinem super coenam corrigente, ac verba faciente de pulsandarum fidium ratione: Dij meliùs, inquit, rex, quàm vt haec me teneas rect???ús. Plut. in reg. Apoph. Spyridon ex pastore episcopus Trimethuntis Cypri, sub Constantino Magno miraculis clarus, Tryphilum Ledranum episcopum (qui cùm in conuentu quodam episcoporum Tyri concionaretur, & in Euangelij expositione: Tolle grabatu̅ tuum, loco grabati aliam concinniorem vocem, vt sibi videbatur, insolentiùs commutasset) duriter reprehendit, publicè cum eo expostulans, vtrum melior esset eo qui priùs grabatum dixisset? Simeon Metaphrastes Tomo 5. Erat Alfredvs Anglosaxonum Rex in exequendis iudicijs sicut, &c. fol. 3933. Mechanicam imperitiam. Megabyzo Persae, qui in Apellis officina̅ concesserat, cùm multa garrire cepisset de arte, os Apelles hoc dicto clausit: Quamdiu silebas, auri & purpurae causa vir esse magnus videbare. Nunc pueri hi, qui colores terunt, ineptias tuas ride̅t. Plut. de Tranquil. animi, & de Dignosc. adul. At Plin. lib. 35. cap. 10. hoc Apelli erga Alexandrum Magnum tribuit. Scitè admodum in Adrianum, nec dum Imperatorem, architectus Apollodorvs, quum is per imperitiam de operibus dissereret: Abi, obsecro te, ac cucurbitas pinge: nihil enim horum rectè nosti. Nam is tunc eo maximè placebat artificio. Caelius lib. 1. cap. 13. Antiq. Lect. Stultitiam, Impudentiam. Solon Atheniensium stultitiam Pisistrati tyrannide oppressorum reprehendit: [Greek words]. Si quae mala passi estis ob vestram improbitatem, ne causam illorum dijs imputetis. Ipsi enim eos (qui vos opprimunt) auxistis, dona mittendo: eam??? ob causam dura nunc premimini seruitute. Vestrûm autem quilibet vulpis incedit vestigijs, omnibus???; vobis mens inest mollis. Linguam enim hominis inspicitis, & versuta verba: in opus verò, quod sit aggrediendum, non intenditis. Apud T Liuium lib. XXII. ab Vrbe condita Maharbal Poenus insimulat Annibalem, quòd post Cannensem pugnam victorem exercitum Romam non adduceret: Non omnia omnib dij dedêre: vincere scis Annibal, victoria vti nescis. Franciscvs ordinis Minorum pater, dum iter ageret incidit in hominem, cuius vestimenta diutino vsu detrita, vix pudenda corporis operuerant: & nuditatem eius dolens substitit, suspirauit, ingemuit. Frater verò qui illum comitabatur: Quid, inquit, tristaris ita, pater? etsi hic indumentis eget, forsan abundat concupiscentijs. Tunc Franciscus iussit protinus vt ille, sua se tunica exuens, pauperem tegeret: & quia de ipso perperàm opinatus fuerat, ab eodem veniam rogaret: ac tandem disceret, nefas esse, miserorum mores sugillare, indigentiam negligere. Marul. lib. 1. cap. 2. Bartholomaevs Coleonus Bergomensis, Venetorum polemarchus, cui pro Republica bene gesta vt imperatori, statuam auream crexerunt, Venetos coarguisse dicitur, quòd scipsos Rem??? publicam homini peregrino non satis prude̅ter credidissent. Nam Corinthus non alia de causa in tyrannidem incidit, quàm quòd Timophanem imperatorem peregrinum euocasset. Similiter Britanni ab Anglis, Hispani à Mauris, Graeci à Turcis, quos ad praesidium euocarant, de imperio deiecti fuêre. Ioannes Bodinus Methodi histor. capite 6. Dantes poëta, Florentinos, temcrè aduersantes Henrico VII. Imper. caecos appellauit. idcirco, vt videtur, quòd non viderint, eum perdere velle omnia, qui tenenti arma, quod iustum sit, audeat negare. Petierat autem ab ipsis prose & exercitu hospitium in ipsorum vrbe, & vt ab Aretio oppugnando abstinerent. Sabell. lib. 7. Ennead. 9. Temeritatem. Timothevs, cùm apud Athenienses aliquando cicatrices corpore acceptas ostenderet Chares Dux, & traiectum hasta clypeum: At me, inquit, quàm puduit, cùm prope oppuona̅tem Samum cecidit telum, quòd gessissem me praecipitantiùs, quàm tanti exercitus duci & imperatori conueniret. Plut in pro oemio Pelopidae.
|| [2824]
Ignauiam, Timiditatem, Pusillanimitatem. Ivditha vidua principes Bethulienses, qui intra quinq; dies, nisi Dominus succurreret, vrbem se dedituros affirmarant, seuerè reprehendit, quòd Domino tempus miserationis praescriberent. Iudith. 8. Cùm Harpalo opem ferre Athenienses intenderent, caperent??? in Alexandru̅ arma: ecce tibi classis Alexandri praefectus Philoxenus superuenit. Attonito pauore populo tacenteq; Demosthenes: Quid agent, inquit, isti, si Solem viderint, qui non sustine̅t lucerna̅ intueri rectà? Plut. de Verecundia immo. Eretrienses Themistocles dixit sicut loligines gladiu̅ habere, cor non habere. Plut. in Apophtheg. M. Marcellvs ad Canusium ab Annibale victus, postquam in castra recepit se, aduocata concione: Multa, video, inquit, arma Romana & corpora, Romanum ne vnum quidem video. Plutarchus in Marcello. Cicero in Pompeij & Caesaris dissensione ait, Que̅fugiam, habeo: non habeo, quem sequar. Ac Pompeium reprehendit, quòd deserta vrbe Themistoclem potiùs quàm Periclem esset imitatus: cùm res huius temporibus, non illius, affines essent. Plutarehus in Apophtheg. Cùm pace inita cum Persaru̅ rege, Iouinianus Imperator quaedam loca à Romanis possessa, & inter alia Ctesiphonte̅ vrbe̅ Persis concessisset, praesens???; vrbem eam traderet: contrà totis viribus, quantum valebant, nitebantur ciues. Sed cùm impedire rem non possent, ceu muneris loco quaerebant, vt eis permitteretur sese, si possent, defendere. Quòd cùm à Iouiniano negaretur, & penè in desperationem ciues coniecti essent, inter eos Sabinvs liberè dixit: Constantius interdum à Persis victus, ita afflicta fuit fortuna, vt eum viderim panem ab anu inopi petentem, & tamen nihil vnquam de imperij finibus Persis reliquit. Tu autem principatus tui initio Ctesiphonte̅ vrbem, loca???ue propinqua, quae Romani imperij clypeus, & ceu repagulum aduersus hostes dici possunt & debent, hostibus tradis? Inter haec verba ciues, cùm è more coronam auream Imperatori munus darent, quàm difficulter Iouinianus adduci potuit, vt acciperet. Sylvanvs non minùs Sabino liber, premente animi impetu: Ita te caeteri coronare possint, dixit. Eo verbo Iouiani ignauiam & animum ostendens. Fulg. lib. 5. cap. 2 Antonivs monachus clarissimus, cùm propter pugnas aduersus haereticos aliquando ex solitudine Alexandriam ve nisset, & Didymus caecus eruditissimus cum eo multa in Scripturis contulisset: ingenium primùm eius & acumen admiratus Antonius, cùm subtriste̅ eum esse animaduertisset, causam ro gauit. Ille pudore detentus, vix tandem fassus est, oculorum???ue cladem se lugere respondit. Tunc Antonius: Miror, inquit, prudenti viro eius rei damnum dolorem afferre posse, quam cum formicis, muscis & culicibus communem habet: ac non laetari potiùs illius boni possessione, quo sancti soli & Apostoli ornati fuerunt. D. Hieronymus in epistola ad Castrutium. Amurates II. Turcarum rex, cùm Pannones irruerent & fortiter dimicarent, fugam inire statuit. Antequam verò fugam arriperet, vidit gregarius Qvidam hoc moliri regem, eum??? conuitijs lacerans, vt qui nequaquam honestè ageret, si fuga sibi consuleret, eum retinuit. Chalcocondylas lib. 7. Intemperantiam, Voracitatem, Ebrietatem, Impudicitiam. Lothvs Sodomitas ciues suos liberè increpauit: cuius monitis si paruissent, coelestem vluonem subterfugere potuissent. Genes. 19. Philippo Macedone sermonem inter pocula cauillosè inferenti de cantilenis & tragoedijs, quas Dionysius maior reliquerat. atq; ambigere fingenti se, quónam ista tempore illi vacasset facere: non inscite occurrens Diontsivs iunior: Quo tempore, inquit, tu & ego, atq; omnes qui videmur beati co̅potationibus indulgebamus. Plut. in Timoleonte. Crates cùm Phrynes meretricis statuam Delphis positam auream cerneret, de Graecorum exclamauit lasciuia id collocatum trophaeum. Plut. orat. 2 de Alex. fortuna. Zenonem Cittieum summa verecundia precio???; habebat rex Antigonus. Aliquando vino supra modum impletus, obu???am Zenoni factus, eum exosculatus est, petijt???; vt sibi quid imperaret: interposito???; temerè sacramento, confirmauit se praestiturum quicquid postulasset. Zeno respondit: Abi, & euome. Aelian. lib. 9. de Var. hist. Arcesilavs, quum diuitis oculos esset intuitus ludibundos, atq; illecebrae voluptatis???; plenos: Nil (inquit) interest, quibus membris cinaedi sitis, posterioribus an prioribus. Caelius lib. 3. cap. 28. Antiq. Lect. Stilpo philosophus, conspecto adolescentulo, cultu gestu???; parum virili: Non te pudet, inquit, qui peius tibi velis, quàm: ipsa natura voluit? Siquidem illa te virum fecit, tu teipsum refingis in feminam. Laërtius libro 6. Ceus quidam venit legatus Lacedaemonem, vir alio quin iactator & lasciuus, vt qui senectutem dissimulans canos infecerat. Archidamvs surgens in senatu: Quid, inquit, veri hic dicet, qui etiam capillis mentitur? Ael. lib. 7. Var. hist. Dionysivs maior audierat à filio, cui principatum destinabat, ingenui viri vxorem adulteratam: ob quod iratior illi factus, institit quaerere, Nunquid à se id genus quippiam perpetratum sciret? Tu (inquit is) patre tyranno non es prognatus, ego memini me tyranni filium. Nec tu (inquit pater) filios principes relinques, ni flagitia eiusmodi desieris. Caelius lib. 22. cap. 17. A. L. Erat Luculli amicus & familiaris Cato. Verùm vita & luxus eius adeò Catoni improbabatur, vt cùm iuuenis quidam o diosam & prolixam orationem in senatu de frugalitate & te̅perantia intempestiuè haberet, exurgens Cato. Tace, inquit, qui diuitijs affluis vt Crassus, viuis vt Lucullus, & dicis vt Cato. Alij dictum quidem hoc, sed non à Catone, ferunt. Plut. in Lucullo. P. Scipio Aemylianus cùm haberet cösortem censurae Mumium, vt nobile̅, ita eneruis vitae: pro Rostris dixit, Se ex maiestate Reipublicae omnia gesturum si sibi ciues vel dedissent collegam, vel non dedissent. Val. Max. lib. 6. cap 4. Cùm Messenius Dinocrates in conu uio Romae temulentus in muliebri stola saltasset, & rogaret postero die T. Qvintivm Flaminium, vt molienti libi Messenem eximere concilio Achaeorum assisteret: Id mecum, inquit, pensabo. Miror verò te, qui tantas machineris res, saltare inter pocula & cantare posse. Plut. in Flaminio. Prodigalitatem. Carolus VII. Gallorum rex Hirae, magni nominis duci, subsidia & commeatum contra Anglos petenti, delicias & amores osten debat. At ille libera voce: Nunquam se alium regem, qui sua laetiùs perderet, vidisse, respondit. Nimirum haec Anglis praedae non erunt, quae ita profundes. Sic quoque Sardanapalus se cum regia amisso regno concremauit. Fulgosus & Egnatius lib. 6. capite 2. & Aegidius Corroz. de Dictis & factis mem. Luxum. Cùm Scipio Memmii cuiusdam tribuni militum iumenta deprehendisset cupas gemmatas deportantia, & pocula Thericlia: Mihi, inquit, & patriae dies triginta, tibi verò ipsi vitam omnem talibus morib. effe cisti inutilem. Plut. in Apophtheg. Auaritiam. Diogenes Cynicus captiuus in castra ad Philippu̅ Ma???édoniae regem deductus, cùm interrogaretur à rege, Quísnam effet? respondit: Se explorato rem esse ad ipsum profectu̅, vt insatiabilem eius rapacitatem videret. Ea libertate dicendi victus Philippus, statim eum dimitti iussit. Fulg. lib. 6. c. 2. Dionysivs senior ad filium ingressus, vbi est conspicatus vim magnam aurei & argentei operis, intonuit altiùs, [Greek words], Non aspiras ad tyrannidem, nec omnino eiusmodi in te quippiam inest: quando ex tot & tam preciosis, quae à me suggeruntur, poculis, neminem prorsus inde tibi a micum conspicer. Plut. in Apophth. Qvidam ex ijs, qui Lysimachi castra sequebantur, num ex Ilotis esset, interrogatus: An tu, inquit, ad quatuor obolos tuos venturum existimas Laconem? Plutarchus in Apophthegmatibus Laconicis. M. Cato apertè Ptolemaeo regià Pompeio & Caesare se in regnum restitui petenti, Romanorum auaritiam indicauit: ostendens, quanta relicta felicitate, quantis sese subijceret indignitatibus, la boribus, largitionibus, & auaritiae principum Rom. quos redacta in argentum Aegyptus vix expletura esset. Plut. in Catone. Cùm M. Antonius Asiae ciuitates altero tributo oneraret, Hibreas, qui pro Asia agebat, liberè ad Antonium conuersus dicebat: Si bis anno tributu̅ vales exigere, vales bis etia̅ aestatem nobis & bis fructus efficere. Deinde vbi ducenta millia talentû??? intulit Asia: Haec, inquit, si non accepisti, ab illis qui acceperunt, repere. Sin quae accepisti, haec no̅ habes, perimus. Quo dicto vehementer pupugit Antonium. Nam pleraque, quae a gebantur, ignorabat: no̅ quòd ita foret socors, sed quia ex simplicitate credebat suis. Plut. in Antonio. Augustus in quadam villa inquietas noctes agebat, rumpente somnum eius crebro noctuae cantu. Prehendendam curauit noctuam Miles aucupijs peritus, & spe ingentis praemij, captam pertulit. Laudato Imperator mille numos dari iussit. Ille ausus est dicere, Malo viuat: auem???; dimisit. Quis non miratus est, non offenso Caesare, abijsse militem contumacem? Macrob. lib. 2. cap. 6. Satur. Alexandrini Vespasianum Imp. Cibiotatem vocare perseuerauerunt, cognomine vnius è regibus suis turpissimarum sordiu̅. Sed & in funere Favo archimimus personam eius ferens, imitansque (vt est mos,) facta ac dicta viui, interroga [2825] tis palàm procuratoribus quanti funus & pompa constaret: vt audijt sestertia centies, exclamauit: Centum sibi sestertia darent, ac se vel in Tyberim proijcerent. Suetonius. Quidam bubulcus Servvs, iam senio penè confectus, cùm assumto ad imperium Vespasiano domino, propter nouae fortunae felicitatem, meritum se putaret, quem dominus munere dignaretur: venienti in vrbem Vespasiano se obtulit, & libertare donari petijt. Cùm autem minimè assentiri Vespasianum videret, magna voce exclamauit: Vero adagio dici, vulpem pilos, non mores mutare. Ira enim domino auaritiam natura insitam exprobrauit. Fulg. lib. 6. cap. 2. ex Suetonio. Cùm Baiazethes II. Turcorum Imp. suos milites lo̅ga oratione contra Tamberlanem Tartarum cohortatus esset, at donatiuum militibus, licèt intercedentibus Bassis, dare nollet: Vnvsè ducibus: Deaurandi sunt tibi, inquit, non orandi milites, Imperator. Sed quantum video, pecunia tua Tamberlanis effigie insignita est. Ominosum certè dictum fuisse exitus comprobauit. Viuus enim in potestatem Tamberlanis cum exercitu & thesauris peruenit. Chalcocond. lib. 3. Nicolaus Raulinus, concellarius Burgundi ducis, Beanae Burgundorum xenodochium magnificum extrui curauerat. Lvdovicvs XI. Gallorum rex: Iure merito, inquit, vt qui sua rapacitate multos pauperes fecit, pari prodigalitate eosdem alat. Aegidius Corrozetus de Dictis & factis mem. Antonius Leua, Mediolano profectus à Carolo V. vt milites suos stipendiorum liberalitate in officio retineret, à quo quam ciue cererem coqui vetuit, quum venalis tantùm panis ederetur, constitutis eius monopolij tabernis, vnde esurientes magno precio panem coëmerent: tanta edicti atrocitate, vt pleriq; inopes laquei metu fame passim interirent. Tanta saenitia crudelissimae legis auctoritatem tuebatur, vt vel ab egen tibus mulierculis, quae defiderio panis subcinericias conficerent offulas, & in sartagine placentas oleo suffrixissent, contuso???ue in pila tritico farinam exprimere conarentur, praegraues poenas exigeret: sic vt non infacetè, quanquam amarissimè, M. Antonivs Canicula, quaestorij ordinis ciuis, in corona diceret: Peramplam, vti reor, ciuis hic noster Antonius à Caesare gratiam proculdubiò referet: quando ei supra tot clara cognomina summae maiestatis, nouae nobilitatis ergô Furnarij titulum adiecerit. Nam & tabernae furnariae, & venales pannes Caesareae aquilae nota signati, Imperiales vocabantur. Sabellici supplementum lib. 11. ex Iouio. Ambitionem. Diogenes Cynicus, auctore Laërtio, cùm animaduertisset Platonem in opiparo quodam conuiuio, à reliquis temperantem cibis, & oleis duntaxat vtentem, taxauit hominis ambitiosam abstinenciam, inquiens: Quid, homo sapiens, cùm ob huiusmodi mensas in Siciliam nauigaris, nunc appositis non frueris? Ad quod ita Platonem respondisse narrant: Per deos, Diogenes, & illic plerunque oleis, atque id genus cibis vtebar. Ad quod rursum Diogenes: Quorsum igitur attinebat Syracusas nauigare? num id temporis Attica non ferebat oleas? Erasmus in Adag. Idem Diogenes cùm venisset Olympiam, & Rhodiacos quos dam adolescentes videret preciosis magnificis???ue vestibus amictos, cum risu inquit: Hic fastus est. Deinde cùm incideret in Lacedaemonios, laceris squalentibus???ue tunicis amictos: Hic (inquit) longè est alius fastus. Aelianus de Varia historia libro nono. Idem, cuidam sibi placenti, quòd leonis exuuio tectus ingre deretur: Non tu defines, inquit, virtutis stragulas pudefacere? Indecorum esse censuit, quòd homo mollis, Herculis amictum sibi vendicaret. Laërtius lib. 6. cap. 2. Olympias quum audisset filium Alexandrum diutiùs sepulturae honoribus carentem, iacere velut neglectum, inter crebra suspiria inclamauit altiùs miserabilius???;: O' fili, tu quide̅ coelum tibi vendicare satagebas, hoc???, vnum festinabundus habere opus videbare. At nunc quae caeteris ex aequo commu nia omnibus censentur, ne ijs quidem potiri vales, terra & conditorio. Caelius lib. 21. cap. 47. Zeno quendam aggressum efferri animo, alapa data monuit, Bonitaten non in magnitudine, sed magnitudinem in boni tate sitam esse: [Greek words]. Suidas. Aegienses Argiui, Aetolis victis, Pythiam interrogarunt, Quoti essent? Ea verò illis respondit: Aegienses neque tertios esse, neq; quartos, ac ne decimos quidem. Suidas. Scipionis Africani in comitijs competitor Appivs: Quantum, inquit, Paule, si apud inferos sentias, ingemiscas: quòd filium tuum censorium candidatum publicanus stipet Philonicus. Plut. in Praeceptis politicis. Indulgentiam. Archidamadas, cùm rex celebraretur Charillus, Quínam hic, infit, bonus sit, qui nec improbis est acerbus? Plutarchus de Discernendis adulatoribus. Diogenes Cynicus quum esset conspicatus indecenter voracem puerum, paedagogo plagam incussit, inferens: Vt quid ita imbuis? Caelius libro vigesimosexto, capite 27. A. L. Idem, cùm celebraretur Plato: Quid verò, inquit, habet ille praeclari, qui tam diu philosophiam professus, nemini acerbus fuit? Plut. de Virt. mortali. Saeuitiam, Crudelitatem. Agesipolis Cleombroti filius, cùm quispiam apud ipsum ceu rem magnam praedicaret, quòd Philippus Macedonum rex intra pauculos dies subuertisset Olynthu̅: Atqui per deos, inquit, talem ciuitatem longè maiore temporis spacio no̅ extructurus est. Significans, multò regalius esse, condere vrbes, quàm conditas demoliri. Eras. lib. 1. Apoph. Cùm Spartiata quidam laudibus efferret Hesiodicum Carmen, quod in [Greek words] legitur: [Greek words]. id est, Nec pereat bos vtiq;, ni affuerit vicinus malus, audiens Diogenes Cynicus: Atqui, inquit, & Messenij periêre & eorundem boues, in vicinia vobis constitutis. Quippe Messanam bello exciderant Lacedaemonij. Pausanias. T. Qvintivs Flaminius cùm aduersus Philippum Macedoniae regem bellum gereret, & in tractanda pace delectus ad colloquium locus esset: posteaquam loco appropinquarunt, Philippus fraudem veritus, obsides à Flaminio petijt: affirmans, Romae multos esse Flaminios, sed apud Macedones vnum esse Philippum. Ad quem Flaminius statim respondit: Id ipsius Philippi culpa accidere, qui amicos & propinquos omnes interemisset. Romano, id est, libero verbo, crudelitatem atque perfidiam Philippo improperauit. Fulgosus libro sexto, capite secundo. Aelivs Mantia Formianus, libertini filius, vltimae senectutis, L. Libonem apud Censores accusabat. In quo certamine cùm Pompeius Magnus humilitatem ei, aetatem???ue expro brans, ab inferis illum ad accusandum remissum dixisset: Non mentiris (inquit) Pompei, venio enim ab inferis, L. Libonem accusaturus. Sed dum illic moror, vidi cruentum Cn. Domitium Aenobarbum deflentem, quòd summo genere natus, integerrimae vitae, amantissimus patriae, in ipso iuuentutis flore, tuo iussu esset occisus. Vidi pari claritate conspicuum Brutum ferro laceratum, querentem id sibi priùs perfidia, deinde etiá crudelitate tua accidisse. Vidi Cn. Carbonem acerrimum pueritiae tuae, bonorum???; patris tui defensorem, in tertio co̅sulatu cathenis, quas tu ei inijci iusseras, vinctum, obtestantem te, aduersus omne fas & nefas, cùm in summo esset Imperio, à te equite Romano trucidatum. Vidi eode̅ habitu & quiritatu praetorium virum Perpennam, saeuitiam tuam execrantem: omnes???ue eos vna voce indignantes, quòd indemnati sub te adolescenculo carnifice occidissent. Nimirum eo tempore & fortissimum erat Cn. Pompeio maledicere, & tutissimum. Val. Max. lib. 6. cap. 2. C. Moecenas Augustum Caesarem pro tribunali sedentem, cùm libenter admonuisset, ne iniustos condemnaret, nec prae multitudine populi ad ipsum Augustu̅ proximè accedere posset, ad eum scedulam in haec verba scripsit: Tandem aliquando surge carnifex. Legit Caesar, & quasi aliud scriptum esset, epistolam in sinum coniecit: nemine???; capitis damnato, statim surrexit: tantum???ue abfuit vt ex ea re molestiam ceperit, vt summoperè approbarit. Nam quoties supra modu̅ irascebatur, coactus vel natura sua, vel rebus necessarijs, libertate & licentia amicorum corrigebatur. Dion Nicaeus in Augusto. Adulationem. Polypercon videns Persas ad Alexandrum ingressos procumbentes, risit eorum stultitiam, Quod vbi rex vidit, Polypercontem è lecto, quo accumbebat, ad terram praecipitem dedit, surridens???ue: Vides, inquit, te idem fecisse, quod stultè in alio ridebas? Sab. lib. 4. Enn. 4. Scurrilitatem. Diogenis & Demosthenis libertatem in reprehendendis Atheniensibus, quòd fabulis potiùs quàm rebus serijs delectaretur, vide sub Tit. Nugarum amatores. Victis ad Chaeroneam Atheniensibus, Philippus rex Macedonum multo repletus moro, cum amicis saltationem iocosam iniuit, atq; per mediam captiuorum turbam debacchatus est. Tunc Demades orator, licèt captiuus, regem alloquitur: Cùm, ô rex, fortuna Agamemnonis personam tibi apposuerit, non pudore afficeris Thersitae actiones referens? Qua hominis dicacitate pulsatus Philippus, coronis abiectis, & Demadem ipsum, & captiuos reliquos liberari iussit. Diodorus libro 16. Dion Syracusanus solus liberè Dionysium tyrannum socerum suum reprehendit. Quippe cùm Dionysius irrideret Gelonis regnum, ipsum???ue Gelonem, Siciliae [Greek words], id est, ludibrium dixisset fuisse, Dion indignatus: Atquitu, inquit, tyrannide potiris, quia tibi Gel onis causa habita fides est: tui causa fides tribuetur posthac nemini. Plut. in Dione. Nugacitatem. Ctesiphontem Lacones ciecerunt, qui se profitebatur de [2826] re quauis totum diem posse dicere dicentes, Boni oratoris esse, sermonem habere rebus parem. Antisthenem, quoniam multa conscripsit volumina, Timon appellare solebat [Greek words], id est, varium nugatorem, Non tamen dixit [Greek words], sed [Greek words], quòd ingenio ad quiduis versatili varia tractaret argumenta, & in his quaedam parum digna philosopho. Erasmus lib. 7. Apoph. Cato maior à Scipione Africano rogatus, vt adesset Achaeorum exulibus aduocatus, quo in patriam eis reditus conficeretur: simulauit rem sibi curae non esse. At cùm in senatu magna esset hac de re disputatio, exurgens: Quasi non sit, inquit, quid agamus. desidemus hic totum diem, de senibus Graeculis quaerentes, hîc an illic à sandapilarijs efferantur. Plutarchus in Apophthegmatibus. Martialis in Gallicvm quendam, cui ex more saepe repete batur illud: Dic verum mihi Marce, dic amabo, inquit: Vero verius ergo quod sit, audi: Verum Gallice non libenter audis. Erasm. in Adagijs. Curiositatem. Philippus Macedo, offensione sibi cum coniuge Olympiade & filio orta, cùm aduenisset Corinthius Demaratvs, sciscitabatur, Quî inter Graecos conueniret. Cui Demaratus: Scilicet tibi conuenit de Graecorum consensione quaerere cum ea tecum intercedat tuis coniunctissimis simultas? Hac voce ad se reuersus, deposita ira reconciliauit cum eis gratiam. Plutarchus in Apophthegmatibus. Impietatem, Superstitionem, Haeresin. Consule Epitit. sequentem, Qui reprehenderint alios, Sacri homines. Cùm in numerum deorum Athenienses, Alexandrum referrent: Qui autem deus, inquit Lycvrgvs orator, cuius templo qui egrediuntur, aqua lustrentur oportet? Plutarchus in vita Lycurgi. Cùm apud Daphnen Antiochiae suburbium Apollo, pro more oracula postulatus, non respondisset, id???ue se facere propter vicinum Babylae sepulcrum affirmasset: Iulianus Imp. Antiochia Christianos venire & martyris monumentum auferre iussit. Conueniunt in Daphnen illi frequenti numero, & arcam cadaueris Babylae laeti tollunt, & inter deferendum alta voce canunt, Iuliano insultantes, Confundantur omnis qui adorant sculptilia, & confidunt in simulacris suis. Qua re tanta quidem ibi rabie Imperator correptus est, vt Christianos eos omnes comprehendi, & tormentis ac supplicijs affici iusserit. Tortus autem, praeter Theodorum, nemo tum est: ideo quòd Salustius praefectus, cui id negocij in Christianos commissum erat, à tali proposito Imperatorem retraxit. Ruffinus lib. 1. cap. 35. Tyrannidem. Cn. Piso Manilium Crispum reum agens, cùm euidenter nocentem gratia Pompeij videret eripi, iuuenili impetu ad accusationem prouectus, multa & grauia crimina praepotenti defensori obiecit. Interrogatus ab eo, Cur se quoque non accusaret? Da (inquit) vades Reipub. te, si postulatus fueris, ciuile bellum non excitaturum: iam de tuo priùs, quàm de Manilij capire, in consilium iudices mittam. Ita eodem iudicio duos sustinuit reos, accusatione Manilium, libertate Pompeium: & eorum alterum lege peregit, alterum professione, qua solùm poterat. Val. Max. lib. 6. cap. 2. Pompeio candida fascia crus alligatum habenti, Favonivs: Non refert (inquit) qua in parte corporis sit diadema. Exigui panni cauilatione, regias eius vires exprobrans. Idem. Cn. Lentvlvs Marcellinus consul, cùm in concione de Magni Pompeij nimia potentia quereretur, assensus???ue illi Clara voce vniuersus populus esset: Acclamate (inquit) acclamate, Quirites, dum licet. Iam enim vobis impunè facere non licebit. Ibidem. Laberivm asperae libertatis equitem Romanum C. Iul. Caesar quingentis millibus inuitauit, vt prodiret in scenam, & ipse ageret mimos, quos scriptitabat. Sed potestas non solùm si inuitet, sed etiam si supplicet, cogit. Vnde se & Laberius à Caesare coactum in prologo testatur his versibus: Necessitas, cuius cursus auersi impetum Voluerunt multi effugere, pauci potuerunt, Quò me detrusit penè extremis sensibus? Reliquos versus elegantes admodum apud Macrobium leges. In ipsa quoque actione subinde se, qua poterat, vlciscebatur: inducto habitu Syri, qui velut flagris caesus, praecipitanti???; se fimilis, exclamabat: Porrò Qvirites libertatem perdimus. Et paulò pòst adiecit: Necesse est multos timeat, quem multi timent. Quo dicto, vniuersitas populi ad solum Caesarem oculos & ora conuer??? notantes eius potentiam hac dicacitate lapidatam. Ob haec in Publium Mimum vertit fauorem Caesar. Macrob. lib. 2. cap. 4. Saturn. Proditionem, Rebellionem. Artaphernes praefectus Sardium à Dario rege, cùm Histiaeus Milesius tyrannus à rege cum exercitu venisset ad pacandam Ioniam (quae instinctu Histiaei, duce Aristagora Milesio, rebellarat) eum intuitus, quaesiuit, Quísnam ei videretur Iones ad rebellandum induxisse? Cum???ue Histiaeus id se scire negaret, Artaphernes inquit: Hunc calceum tu quidem consuisti Histiaee, Aristagoras autem sibi induit. Histiaeus noctu fuga se ad mare proripuit. Herod. lib. 6. Ingratitudinem. Themistocles, qui nihil in rebus gerendis dixit velegit inuidiosè, postquam Athenienses vidit fastidientes ipsum & despicientes, nihil est veritus dicere, Quid quaeso tumultuamini vos, de quibus sum saepiùs benè meritus? Et. Ves ingruente tempestate sub me ficut sub arborem consugitis: postquam disserenuit, vellitis praetereuntes. Plutarch. de sui laude, & in Polit. Qvi reprehenderint. Pvta Sacri homines, Prophetae, Apostoli, Sacerdotes. Phinees filius Eleazari, eos qui aram aedificauerant in contemtum Israëlitarum, liberè redarguit. Iosue 22. Nathan propheta, Dauidis regis adulterium cum Bethsaba Vriae Hettaei vxore, sapienter reprehendit, eleganti parabola vsus, qua rex semetipsum condemnauit inscius. 2. Reg. 12. Gadvs propheta, Dauidem propter populi censum grauiter obiurgauit. 2. Regum cap. vlt. Elias Thesbites Achabum regem propter iniustè occisu??? Nabothum seuerè reprehendit, & familiae eius vniuersae exitium imminere praedixit: vt quo in loco canes Nabothi cruorem linxissent, ibidem & Achabi lincturi essent. Iezabelem quoque vxorem in agro Iezraëlense à canibus laniandam esse. 3. Reg. 21. Idem Ioramum Iudaeorum regem propter parricidium (sex enim fratres libidine dominandi interfecerat) & idololatria̅ (cogebat enim Iudaeos in montibus idola colere) scriptis literis reprehendit, eis???ue cladem imminentem praedixit. 2. Paralip. 21. Micheas propheta, Achabum regem Israëlitarum ob conseruatum Benadadum Syriae regem, quem perdere debuerat, grauiter obiurgat. 3. Reg. 20. & Iosephus lib. 8. Antiq. cap. 13. Iehv Hananis F. Iosaphatum Iudaerum regem reprehendit, quòd Achabo Israëlitarum regi impio contra Syros auxilium tulisset: & poenas daturum asseruit, nisi impietati eius Dominus ignouisset. 2. Paralip. 19. Azarias sacerdos restitit Oziae regi Iuda, volenti sacra obire, & dixit: Non est tui officij vt adoleas incensum. 2. Para. 26. Cum magno ardore corripuit Esdras Iudaeos, qui duxerant alienigenas contra legem. 1. Esd. 9. 10. Ioannes Baptista Pharisaeis & Sadducaeis dicebat, Progenies viperarum, quis demonstrauit vobis fugere à ventura ira? Matth. 3. Lucae 3. Quinetiam ipsummet regem Herodem ob incestum coarguit inquiens: Vxorem fratris tui non licèt tibi habere. Matth. 14. Marc. 6. Stephanvs protomartyr, Iudaeos confidenter increpabat dicens inter caetera: Duri ceruice & incircumcisi corde & auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis, ficut patres vestri, ita & vos. Quem prophetarum non persecuti sunt patres vestri? Actorum 7. Simonem magum pro Spiritu sancto pecuniam offerente̅, Petrvs Apostolus terribiliter increpauit, dicens: Pecunia tua tecum sit in perditionem. Actorum 8. Pavlvs vas electionis, in reprehendendis vitijs, si quis alius, acerrimus est. Id quoque ex epistolis ad Romanos, Corinthios, Galatas & Thessalonicenses apertè colligipotest. Intuens Elymam magum, qui nitebatur auerrere proconsulem à fide, dixit illi: O'plene omni dolo, & omni fallacia, fili diaboli, & inimice omnis iustitiae, non desinis subuertere vias Domini rectas? Act. 13. Polycarpvs D. Ioannis apostoli discipulus, Marcioni haeretico fortè occurrens, cùm ab eo, An se agnosceret, interrogaretur, respondisse dicitur: Agnosco diaboli primogenitum. Marul. lib. 3. cap. 7. Constantio Imp. inter episcopos praeside̅te, & ecclesijs praescribere volente: pleriq;, quicquid ille dixisset, cum plausu & admiratione accipiebant, rectissimè id esse dictum asserentes. Leontivs verò Tripolis Lydiae episcopus tacebat. Quem cùm rogaret Imperator: Quid tu solus omniu̅ taces? Miror, inquit, quî fiat, vt alijs curandis destinatus, alia tractes: qui cùm rei militari & Reipublicae praesis, episcopis ea praescribas, quae ad solos pertinent episcopos. Imperator verecundatus, eiusmodi edictis in posterum abstinuisse fertur. Suid. Athanasivs Magnus, Alexandriae episcopus, cùm ab Eusebianis Arij patronis apud Imper Constantinum Magnum accusaretur fictis calumnijs, & Imp. quamuis bonus, aduerlarijs [2827] nimiùm credere videretur: liberè ad eum Athanasius: Iudicabit Dominus inter me & te, quoniam etiam tu consentis calumniatoribus modestiae meae. Ob eam vocem Imper. Athanasium Treuerim in exilium deportari iussit, anno Christi 339. vbi biennium & ampliùs mansit: reuoc???us tandem à Constantino iuniore, voluntate tamen patris morientis. Socrates libro primo, capite 35. & Theodoretus libro secundo, capite 2. Mares Chalcedonensi episcopo, propter aetatem decrepitam luminibus capto, cùm esset Constantinopoli nunciatu̅, Iulianum Imper, in templo Fortunae sacra facere, clara voce Iulianum Apostatam compellauit. Cui cùm indignatus Iulianus respondisset: Galilaeum (ita enim Christum appellare solebat) ei visum non restituiturum: exclamauit ita vt ab omnibus audiretur, Deo se pro caecitate gratias agere, ne Iulianum impium aspicere cogeretur. Fulgosus, & Egnat. lib. 2. c. 2. qui Inarium appellat. Isaacivs monachus Constantinopolitanus, cùm Valentem Imper. cum exercitu contra Gothos, qui Christianam religionem acceperant, exeuntem vidisset: manu frenum equi, quo ille vehebatur, arripiens, voce magna dixisse fertur: Quónam, ô Imperator, proficisceris, qui aduersus Deum bellum geris, neque illius opem tecum trahis? Ille contra te hostem excitauit, quoniam tu aduersus illum impiorum hominum peregrinas & blasphemas linguas exacuisti, & catholicos ex sacris aedibus eiecisti. Desine, si sapis, pugnare: & bellum Deus sopiet. Redde gregibus pastores suos, continget???; absque labore tibi victoria. Sed si his neglectis ad pugnam perrexeris, ipsa te res docebit, quàm sit durum contra, stimulum recalcitrare. Neque enim ipse reuertêre, neque exercitum retinebis. Ibi iratus Imperator: Et reuertar, inquit, & reuersus supplicium exigam mendacis vaticinij tui. Itaq; in custodiam vsque ad reditum Caesaris est traditus. Quo die autem Valens exustus est, Isaacius custodibus dixit: Valens igne extinctus iacet. Zonaras, Theodoretus libro 4. & Nicephorus libro 11. capite 50. Cùm Antiochiae ad Orontem esset Valens Imp. Arianus, & orthodoxos crudeliter persequeretur: de porticu prospiciens, vidit Aphraatem monachum senem ac incuruu̅ celeri gradu incedentem. Percontatus est, quò iret? Ille respondit, Oratum eo pro imperio tuo. Atid, Imperator ait, domi te facere oportuit. Tum Aphraates: Rectè, inquit, dicis: id???; feci, donec in pace esse Christianis licuit. Nunc turbatis tua culpa ecclesijs, ipsa necessitate adigor, vt omnem ad earum salutem affectem viam. Tuignem Ecclesijs iniecisti: illud ego pro virili restinguere conabor. Imperator ad haec iratus obmutuit. Cubicularius monacho acriùs comminatus, non multò pòst balneum Imperatori paraturus, mentis impos in solium feruens insilijt. Theodoretus libro quarto, capite vigesimosexto. Maximus tyrannus, primò compulsa ad rebellionem Britannia, in qua imperatorium nomen vsurpauerat, in Galliam aduersus Gratianum traiecit. Quo per fraudem occiso, Galliam maiorem???; Germaniae partem subegit. Deinde pulso ab Italia Valentiniano III. vt de se bonam opinionem relinqueret, Martinvm Turonensem episcopum ad coenam inuitauit. Sed sanctus liber???, episcopus ire recusauit: affirmans, Se cum eo communem mensam nunquam habituru̅, qui duorum dominorum, quos habebat, alterum occidisset, alterum imperio exuisset. Itàq; antè vt iret, adduci non potuit, quàm Maximus scelus culpa in milites reiecta excusauit: quorum seditione vt imperaret coactum se dicebat, in quo se pro viribus enixurum, vt placarentur, promittebat. Adulantibus reliquis episcopis tyranno, solus Martinus licèt intercedens pro alio, imperauit potiùs quàm orauit. Seuerus Sulpitius. Maiore etiam libertate cum Maximo vsus est Ambrosivs Mediolanensis episcopus, cùm à Valentiniano Imperatore legatus ad eum Treuerim missus fuit, ad fratris Gratiani ab eo occisi repeten dum corpus. Nam publicè in consilium deductus, cùm Maximus assurrexisset, vt osculo Ambrosium exciperet, ipse vestigiò se ne cùm vocaretur quidem mouit: quin potiùs cùm liberè grauiter???; eu̅ propter proditione̅ caedem???; in Gratianum increpauisset, illic palàm omnia in Maximum reiecit, quae ad purgandum crimen ipse in medium adducebat. Fulgosus lib. 6. cap. 2. Idem Theodosium Imp. Mediolani sacri templi foribus repellere nequaquam dubitauit: quoniam ille apud Thessalonicam multos Christianos non auditos vno edicto interfici iussisset. Cùm enim in theatro orta seditione, magistratus quidam saxis obruti fuissent, & inter hos Bothericus dux quidam immissis militibus septem ciuiu̅ millia trucidari curauit. Procul hincabeas (inquiebat Ambrosius) & tecum domi cogita, quid ad hoc tam graue delictum remedij adhibeas. Theodosius statim inde abiens domum redijt: vt ne scias vtrum magis laudes, vel potiùs admirêre, Ambrosiúmne tam liberum, an Theodosium tam patientem. Egnat. lib. 6. cap. 2. ex Theodoreti lib. 6. cap. 18. & Sozom. lib. 4. cap. 24. D. Io. Chrysostomus in reprehendendis aulae & Imperatricis Eudociae vitijs seuerus, duplex patitur exilium. Vide Tit. Doctorum Ecclesiasticorum. Macedonivs Theodosium Imp. Antiochenos ob deiectam statuam Placillae reginae puniturum reprehendit: denuncians ei per praefectos, Meminisset se hominem esse, & à Dei max. nutu pendere: eius benignitatem imitaretur: neque propter hominis aeream statuam, Dei imaginem hominem interfici curaret: maximè cùm statuae multae pro vna reponi possent, at ne pilum quidem Imperator interfecto homine restituere posset. Praefecti Theodosio rem indicant. Itaq; Macedonio paruit, & Antiochenis pepercit. Theodoretus libro quinto capite 20. Leontivs Tripolis Lydiae episcopus, Eusebiae Imperatricis superbiam, qua se adorari patiebatur ab episcopis, liberè reprehendit. Accersitus enim ab ea, vt se conuenirer, pollicira, si parêret, se ecclesiam illi maximam extructuram & affatim pecuniae praebituram: Respondens ei: Non mihi, inquit, sed Deo gratificaberis, hoc faciens. Tu verò, si me ad te venire voles, sic agito. Vbi in tuum venero conspectum, de solio descende, caput benedictioni manuum mearum submitte. Ego in tuo sedens throno, tibi, cùm videbitur, sedendi potestatem faciam. Suidas. Polyevctvs Constantinopolitanus Patriarcha, Ioannem Zimiscam, post interfectum Nicephorum Phocam, Imperatorem designatum, & ob id magnum templum, ve manu Patriarchae sibi diadema imponeretur, ingressurum, non admisit: Non licet, inquiens, templo subire eum, cuius manus adhuc recenti cognati cruore stillat. Cùm Zimisca, se manus Nicephoro non intulisse affirmaret, sed ab alijs iussu Theophanonis Augustae trucidatum: iussit percussores regia pelli, vnà cum regina Theophanone, ac edictum contra praesules rescindi: poenitentiam???; iniunxit, vt quas priuatas opes possideret, egenis dispartiret. His omnibus factis, natali Christi Seruatoris, in magnam ecclesiam progressus, diademate coronatus est. Cedrenus, & Cuspinianus. Anastasius Imp. episcopum quendam Oeniandvm audiens disertum admodum esse, & qui ora omnibus sententiae de passo assertoribus obturaret: eum ad se vocatum hortatus est, vt ad suam factionem descisceret, pollicens eum quidquid petijsset, illicò accepturum. Cui episcopus: Tu, inquit, potiùs ad orthodoxos transi: ne, dum opiniones impiorum hominum Seueri, Eutychis & Dioscori amplecteris, aeterno igni ad dicaris. Simul???, apprehendens Imperatoris chlamydem: Haec, ait, vestis nequaquam te post mortem sequetur, ô Imperator: sed sola comitabitur te pietas, ac virtutum habitus. Missam fac ecclesiam, quam Christus suo redemit sanguine. Indoctus es, & rationandi ignarus, neq; vllum ecclesiae decretum perfectè intelligis: tantum imposturis & scurrilibus calumnijs fatuos terres. Satis tibi sit dignitatis, quod Imperator es: antistites ecclesiae vexare noli. Ad haec Imperator pudore suffusus, obmutuit. Pauperrimus autem cùm esset ille episcopus, ne obulum quidem ab Imperator voluit accipere: adeò liber erat, & solius in Deum fidei ac pietatis rationem habens, terrena calcans omnia. Cedrenus, & Sigonius libro decimosexto Imp. occid. Agapetvsi. Pontifex à Theodato rege Gothorum Constátinopolim missus, cùm pacem impetrasset ab Imperatore, tentabatur vt Eutychianam opinionem confirmaret. Verùm cùm Iustinianus ab ea re hominem sanctissimum abhorrere cerneret, precibus minas addidit. Tum Agapetus: Ego, inquit, ad Iustinianum Christianissimum principem venire optaui: sed Diocletianum inueni, Christianorum hostem acerrimum. Sigonius. Ignativs Patriarcha Constantinopolitanus, Bardam Caesarem, qui vxorem sine causa dimiserat, & cum sua nuru consueuisse dicebatur, sacram aedem ingredi vetuit. Zonaras. Amabat Ioannes Ducas Imp. Marcesinam comitem Annae Alemannae vxoris, Siciliae regis Manfredi sororis. Haec cum spectandicausa Blemmydae monasterium magnifica pompa ingrederetur, Nicephorvs Blemmydes praeceptor fores occlusit. Iritata mulier eo facto, Imp. ad vindictam stimulabat. At ille: Malae sementis malam messem patienter feramus necesse est, respondit. Gregoras lib. 2. Simeon Stelites, cùm Theodo sius Iunior Imp. Antiochenis imperasset, vt synagogas ademtas Iudaeis restituerent, ille missis ad Imp. literis acriter ipsum obiurgauit, vt sua mandata no̅ retractaret solùm, & Christianis Antiochiae, quae ipsum praefectum, cuius impulsu ea res instituta fuerat, dignitate priuaret. Euagrius lib. 5. c. 13. & Niceph. lib. 14. c. 51. & Theodorus Lector lib. 1. Collectaneorum. Marul. lib. 1. c. 9. Mauritius Imp. sanxerat, vt quicunq; publico munere functus es set, vel domi, vel militia, in monasterium recipi non posset, nisi militia expleta, aut alioqui inutilis redditus esset. nimirum quia multis conuersis exercitus quotidie decrescebat. Quod D. Gregorivs satis admirari nequit, inter caetera Christum sic introducens alloquentem ipsum Imper. Ego te de notario [2828] comitem excubitorum, de comite excubitorum Caesarem, de Caesare Imperatorem, nec solùm hoc, sed etiam patrem Imperatorum feci: sacerdotes meos tuae manui commisi. & tu à meo seruitio milites tuos subtrahis? Responde rogo, pijssime domine, seruo tuo, quid venienti & haec dicenti responsurus es in iudicio Domino tuo? Gregorius lib. 2. Epist. c. 100. Ioannes Theologus Minor, Auenione ductus in carcerem fuerat, antequam Gregorio XI. Pp. purpura in Italiam remigraret, quòd ea in vrbe grauibus concionibus vitia temporum coarguere, veteri???; fabulae nouum commentum affingere auderet. Fuisse diem per ambages dictitabat, qua cùm omnia, quae gignere natura potest, genera volucrum, iam in lucem edita, ac vestita suo quaeq; decore ornatu???; essent, apparuerit diuina specie auis, sed ea implumis, atq; iccirco quae volitare, se???; alere vagando non posset: verùm miraculo maiestatis, miserationeque inopiae adductas caeteras volucres, ne fame miseria???; periret: ex suo quamque corpore aliquid plumarum pennarum???; reuellisse, in illam???; contulisse, quoad cibum capiendum ferretur, victitaret???; Hanc vbi se tanto honore dignitate???; esse haberi???; sensit, fastu spiritibus???; inflatam, tanta̅ in se caeteris alitib. iram mouisse, vt consensu omnium spoliata redacta???; ad pristinam sit egestatem. Persimili ratione procerum ecclesiae ordinem diuinitùs institutum, sed initio inope̅, deinde à mortalibus locupletatum, per superbiam, & quae minimè deceret, eatatem agere. Idem florente re Francica, sibi???; ante Pictauiensem cladem persidente Ioanne rege, non dubitauit vitia aulae grauiter publice???; increpitare, ipsi???; capiti rerum Regi inprimis ingens insolitum???; malum cauere. Aemilius libro 9. Sub Carolo Pulchro Francoru̅ rege, ij qui Fratercvli vocabantur, diuitias ecclesiasticas fando scribendo???; damnaba̅t: purpuram, opes, dominatum, à religione aliena esse praedicabant: Christum Dominum Deum???; nihil in terris quod suum diceret, habuisse: Apostolos eadem qua seruatorem Christum paupertate fuisse. Non exemplum modò, sed & legem eande̅ successoribus datam. Ius sacerdotibus nullum esse facultatum potiendarum. Hanc sententiam Ioannes XXI. Pontifex impiam censuit damnauit???;. Illi Pontificem impia haeresi laborare praedicabant, qui id quod Christus Dominus Deus???; sanxisset, ipse impietatis insimularet. Eò contentionis deuenère, vt Ioannem, quòd de religione, de numine impiè sentire eum dicerent, Pontificem esse negarent, ac velut solio pontificio vacuo creandum Pontificem nouum verum???; contenderent. Occanus Theologus Minor cùm Augustorum iura copiosè tutaretur, in Ioannem Pontificem monumenta edidit atrocia, quae extant: eum non criminibus modò, sed maledictis lacerans. Intemperantia lapsus scribit eum contendisse elaborasse???; vt Romanum imperium vel sibi subijceret, vel penitùs laceraret. his enim verbis inuehitur. Eun dem impiae haeresis coarguit, veróne, an eo quoq; falso crimine. Idem lib. 8. Vodinvs Londinensis episcopus, Vortigernum Britanniae regem, quòd Roxienam, Hengisti Saxonum auxiliariorum ducis filiam, ethnicam, repudiata vxore Christiana, sibi matrimonio iunxisset, seuerè increpuit. Hengistus pium antistitem cum comitibus in publicum pertractos diris affecit supplicijs. H. Boëth. lib. 8. Scotorum nobiles inter venandum, leui ex causa oborta seditione, atrocem caedem edidêre. Quaesiti criminis auctores ad supplicium, regijs ministris foedè pulsatis, in Laudoniam ad Brudeum Pictorum regem aufugêre. Aidanus rex alioqui pacis & pietatis studiosiss. exules ex more poposcit à Brudeo. Is nimia in proscriptos adolescentes commiseratione motus, du̅ contendendo frequenti legatione apud Aidanum rem inuisam iustam facere conaretur, alienas iniurias suum fecit bellum. In Vicomagia haud procul à Calidonia pugna facta, post ingentem caedem vtrinque edita̅ victoria Scotos est sequuta, amisso Arthurno Aidani filio natu maximo, à patre exercitui praefecto. Colvmba Hebridum, abbas, pietate insignis, fama horum permotus, accedens ad regem Aidanum, acriter eum obiurgauit, quòd diuinorum mandatorum ipsum cepisset obliuio, & quod nulla penè causa, bellum tam cruentum in sociam mouisset gentem: quo tot fortunis spoliati in extremam redacti essent inopiam: futurum praedicens, nisi ocyùs iniuria repararetur, vt rex tota cum domo grauem numinis sentiret vindictam. Rex Columbae verbis exterritus, nec locum excusationi intelligens, obsecrat virum sanctissimum, doceret quo id scelus expiandum esset piaculo: abeuntem???; Dei virum irato similem supplex remorari aggressus, rogare obsecrare???;, ne se, quem Deo auctore regno admouisset, consilij inopem, malorum???; expectatione confusum, destitueret: fateri se peccasse, sed sceleris vehementer poenitere asseuerans inter suspiria, se quodlibet expiationis genus libentiùs subiturum. Columba ingenti cum fletu passus est se exorari. profectus???; ad Pictorum regem, eum ad pacem flexit. H. Boëth. lib. 9. Ricardo II. Anglorum rege conspiratione procerum capto & deiecto, & Henrico IV. Lancastriae duce suffecto, ferunt ad Henricum, quum primum coronatus esset, Anachoretam que̅dam barbatum virum, diuino???; spiritu afflatum venisse, monuisse???; vt ad verum haeredem regnum transferret: quod ni fecisset, ipsum cum Lancastria familia, vnde oriundus erat, diris plagis concussum iri. Henricum verò metuentem ne in vulgus credulum ac mobile ea prolata rebellionem aliquam concitarent, è medio virum extemplò sustulisse. Idem lib. 16. Cùm Dvnstanvs Cantuariensis archiepiscopus, Ethelstanum Britanniae regem coronaturus esset, & peractis alijs ceremonijs, capiti eius diadema imposuisset: clara voce, vt audiri posset, dixit: Quia hoc regnum fratris tui sanguine morte???; affectasti, praeterquam quòd tota Britannia hoc factum grauiter latura est, ne tu quidem ex eo laetum exitum feres. Fulg. lib. 6. cap. 2. Eduinus Edmundo in regno Angliae succedens, eo ipso die quo primùm rex salutatus est, incestum cum nobili quadam matrona per vim in publico loco committere non est veritus. Dunstanus abbas Glasconiensis amicis verbis iuuenem regem arguebat. Rex admonitionis impatiens, Dunstanum in Flandriam exulatum misit. Quarto regni anno, Eduinus animi moerore extinctus est, cùm Northumbri & Mercij ab eo defecissent, ac Edgarum fratrem eius regem salutassent. Edgarus Dunstanum ab exilio reuocatum, Vigorniensem & Londinensem simul creauit episcopum. Vbi autem defuncta Elfreda coniuge, rex Alfredam Etheluoldi cuiusdam principis vxorem deperire coepit, & venandi praetextu ea potitus est: Dunstanus eum seuerè obiurgauit, & propterea grauem pellicis iram contraxit. Genitus ex eo stupro Ethelredus, cùm baptizaretur, alui excrementa in sacram immisit aquam. Dunstanus praedixit, eum magni mali causam futurum. Vincentius lib. 24. & Polydorus lib. 7. Thomas Cantuariensis archiepiscopus, cùm cerneret Henricum II. regem quotidie sacerdotes minùs idoneos, aut eligere episcopos, aut ad alia perducere sacerdotia, ac ex praescripto Normannicarum legum, omnem sacerdotalis ordinis auctoritatem frangere: cùm monendo amicè nihil proficeret, publicè eum reprehendere coepit. Rex eum in exilium eiecit. Thomas ad Alexandrum Pontificem profectus, deposita archiepiscopali dignitate, in Pontiniaco coenobio monachum egit. Septimo pòst anno opera Ludouici Francorum regis Henrico reco̅ciliaturus, cùm in episcopos improbos animadu???rtere vellet, illorum conspiratione grauiter apud Henricum accusatus est, sic vt rex ira vehementer accensus, exclamarit: Me miserum, non possum in meo regno pacem cum vno sacerdote habere? nec quisquam meorum omnium est, qui me hac molestia liberare velit? Ex huiusmodi vocibus, fuerunt nonnulli, quibus visa est occulta voluntas regis esse, vt Thomas è medio tolleretur. Qui propterea velut hostis regis habitus, iam tum coepit sic in odio esse, vt cùm venisset aliquando Strodum, qui vicus situs est ad Meduciam flume̅, quod flumen Rocestriam alluit, eius loci accolae non dubitarint amputare caudam equi, quem ille equitaret. At postea nutu Dei ita accidit, vt omnes ex eo hominum genere, qui id facinus fecissent, nati sint instar mutorum animalium caudati. Quae tamen infamiae nota iampridem vnà cum gente illa deleta est. Quin & satellites nonnulli, Cantuariam profecti, Thomam interfecêre, anno MCLXXI. Rex id facinus indignè tulit. Percussores desperata venia, alij aliò fugientes intra triennium malè perierunt. Alexander Pontifex duos Cardinales, rege petente, in Angliam misit, qui rem ipsam praesentes cognoscerent. Hîc cu̅ non satis constaret, in quo culpa caedis resideret: rex iureiurando se purgauit, fassus se tantùm peccasse, quòd in Cantuariensem olim aliquod odium habuisset, vnde nefariae illius caedis causa orta videri posset. Caeterùm legati poenam ei indixerunt, vt ducentos milites Hierosolymam mitteret, ad rem Christianam tuendam, atque intra triennium ipse in Syriam cum alijs Christianis principibus exercitum duceret, facturus communi hosti bellum (quod postea Ricardus eius filius gessit) & de sacerdotali ordine deinceps optimè promereri studeret. Sunt qui prodant, regem esse passum ita lege sanciri, vt ipse & Henricus filius sic Angliae regnum obtinerent, vt nemo post illorum mortem regis nomen ferre intelligeretur, nisi quem Romanus Pontifex designasset. Thomas post haec inter diu os relatus est. Polyd. lib. 13. Sub Honorio papa secundo Romam venit presbyter Arnvlphvs Brixiensis, vir magnae deuotionis, & praedicator egregius. Qui cùm clericorum libidinem, & fastum reprehenderet, & paupertatem Christi & Apostolorum eius, integerrimam???; vitam ad imitationem omnibus proponeret: à Roman??? quidem nobilitate vt verus Christi discipulus laudatus est: sed clericorum odio nimiùm est agitatus, à quibus & noctu captus, clàm est submersus. Hoc suum martyrium anteà cùm adhuc esset in eremo, diuinitùs sibi fuit reuelatum, cùm per angelum ad praedicandum Romam mitteretur. Vnde & publicè dixit: Scio quòd animam meam quaeritis, scio quòd me breui iam occidetis. Sed quare? veritatem vobis dico: fastum, superbiam, auaritiam, luxuriam, nimium???ue studium, quod comparandis diuitijs miseri impenditis, reprehendo, propterea vobis non placeo. Ego testem inuoco coelum & [2829] terram, quòd annunciauerim vobis ea, quae mihi Dominus praecepit: vos autem contemnitis & me & creatorem vestrum, qui vos per vnigenitum suum Filium redemit. Nec mirum, si hominem me peccatorem, vobis veritatem annunciantem, morti tradituri estis: cùm etiamsi sanctus Petrus hodie resurgeret, & vitia vestra, quae nimis multiplicata sunt, reprehenderet, ei minimè parceretis. Cùm haec alta voce clamasset, subiunxit: Ego quidem mortem subire pro veritate non timeo: vobis autem in verbo Domini praedico, quòd omnipotens Deus non parcet impuritatibus vestris. Vos enim omni spurcitia pleni, plebem vobis commissam praeceditis ad infernum. Deus vindex est. Trithemius, Martinus Polonus in Chronico: Sabellicus, & Platina suspensum affirmant, tulisse???; id Honorium iniquo animo, sed tamen quaestione abstinuisse. Simoneta lib. 5. cap. 7. inquit: Cùm licentiùs quàm par esset, in suggestu strepere co̅sueuisset, clericorum insidijs, quorum lasciuiam, libidinem, pompam, diuitias improbasset, inopinatè Arnulphum Romae necatum, ariolantes quidam aiunt. Stumpfius Adrianum à Friderico Barbarossa impetrasse ait, anno MCLIV. vt flammis exureretur: cineres in Tiberim sparsos, ne reliquias colerent Romani. Galliae regi Carolo IIX. ex regno Neapolitano domum redituro, in oppido Poggibonzio factus est obuiam Hieronymvs Sauonarola: qui, vt consueuerat, auctoritate nomine???; diuino interpositis, eum verbis efficacissimis, vt Pisas Florentinis restitueret, hortabatur: grauissimè quoq; interminatus, ni quae tanta caeremonia & religione, manibus etiam Euangelij codice contacto, & tanquam in Dei conspectu iureiurando promiserat, seruaret, breui Deo vindici grauissimas poenas daturum. Guicciard. lib. 2. Gvlielmvs pontifex Roschildensis, rem diuinam pro more acturus, Suenonem regem Daniae, qui laesae maiestatis delatos proceres occidi in templo sancti Trinitatis orantes iusserat, consueti occurrendi veneratione non modò non excepit, sed etiam ingressu sacrarij prohibuit: quòd aditu sacri loci, quem ciuili sanguine polluisset, indignus esset: & aculeo virgae pastoralis pectori regis infixo, iussit eum parricidij poenitentiam agere: nec non communicationis sententiam statim in eum praesentem protulit. Saxo Grammaticus lib. 11. Gerardvs episcopus Zaladiensis, rogatus, vt Petrum Hungariae regem diademate insigniret, qui Stephano regi successerat, munus hoc renuit: eò quòd rex quadraginta consiliarios suos turpi morte affecisset, adacto per media eorum corpora palo, quòd suae voluntati obtemperare noluissent. Quem cùm postea ab alijs episcopis coronari inspiceret, pulpitum co̅scendit: adhibito???; interprete, qui Pannonia lingua pronunciaret, quae ipse Italica dicebat, denuò regi crimen exprobrauit, tempus???; ac viam mortis, quae breui eum maneret, prae dixit. Fulgosus lib. 6. cap. 2. Iacobvs archiepiscopus Gnesnensis, Vladislaum II. Polonorum principem, fratres suos regno paterno expellere conantem, seuè admonuit, caput illius diris deuouit, exercitum execratus abiuit. Dum imprudentiùs auriga carpentum conuertit, in columnam, quae tentorium principis sustentabat, extremo axe impingens, mota loco columna, tentorium solo prostrauit. Mali ominis ea res cunctis visa est. Tenuit tamen iram Vladislaus, nec acerbius quicquam in archiepiscopum aut fecit, aut dixit: ita vt mirarentur omnes patientiam eius. Derelictus postea à suis, & Posnaniam obsidens, magna affectus clade, in Germania exul perijt, anno MCXLV. Cromerus libro 6. Legati. Ex Tit. Legati prudentes, huc quaedam, fol. 1641. Artoxerxes Persarum rex, coronam ex rosis consertam illiuit vnguento, misit???ue Antalcidae, Spartanorum legato, de pace legationem obeunti. At ille: Suscipio quidem, inquit, donum, atq; animi promtitudinem laudo: sed rosarum odorem, naturae???; fragrantiam, artis adulterio perdidisti. Aelian. lib. 14. de Var. hist. Amici M. Antonij, cùm Octauius contra eum pararet bellum, Romae supplices prensabant populum. Vnum etiam de suo numero miserunt Geminivm rogatum Antonium, caueret, ne abrogaretur sibi imperium, & hostis populi Romani declararetur. Geminius vt appulit in Graeciam, Cleopatrae vt pro Octauio agens, suspectus fuit. Cùm autem cauillis super coenam lacesseretur assiduè, ac loco mensae despecto suggillaretur: tolerauit ea, opportunitatem conueniendi expectans Antonij. Iussus, quamobrem venisset, inter coenandum expromere: Caetera, ait, sobrij quaerere sermocinationem: vnum verò se & sobrium scire & temulentum, omnia recta fore, si abscessisset in Aegyptum Cleopatra. Excandescente ad id Antonio, Cleopatra: Bene, inquit, fecisti Gemini, quòd sine tormentis veritatem aperueris. At Geminius breui pòst fugam capessens, Romam se recepit. Plutarchus in Antonio. Henricus VI. Alemannorum rex, Friderici F. Sicilia & Italia subactis, Byzantinos ipsos lacessebat, missa???; legatione L. auri centenarios postulabat. Alexius Imperator Graecorum, vt imperij sui opes ostentaret, in festo natalis Christi & ipse gem matam vestem induit, & reliquos omnes auratas vestes induere iussit. Cùm autem adstantes Byzantini Alemannos adhortarentur, vt gemmarum splendorem aspicerent, & media bruma veris suauitatem oculis perciperent: Germani libera voce muliebria haec deliramenta dicebant esse, viris indigna, hostium irritamenta. Quòd nisi Henrici postulatis Imperator annueret, rem illi fore cum ijs hominibus, qui non gemmis vt prata niteant, neq; rotundis margaritis intumescant: sed qui Martis alumni, irae flamma oculos suffusi, non secùs quàm gemmae radient, & totos dies sudorem fundant margaritis splendidiorem. Nicetas lib. 1. Philosophi. Diogenes Cynicus, captiuus in castra ad Philippum Macedoniae regem deductus, cùm interrogaretur à rege, Quisnam esset? respondit: Se exploratorem esse ad ipsum profectum, vt insatiabilem eius rapacitatem videret. Laërtius. Idem occurrens Dionysio exulanti Corinthi, quàm indignè, inquit, agis, Dionysi? Insistente illo ac dicente: Rectè Diogenes facis, quòd calamitatem nostram grauiter feras. Ibi Diogenes: Enimuero, inquit, tu me vicem censes dolere tuam? & non stomachari, tale mancipium cùm sis, & dignus, qui sicut parens in dominatu co̅senescens spiritum deponas, quòd nobiscum hîc in ludis degas & delicijs? Plut. in Timoleonte. Diu in Sicilia commoratus Plato apud Dionysium, cùm tandem dimitteretur ab eo, ad coenam vocatus est: atq; inter alia quae coenantes fabulantur, cùm Dionysius diceret: Nónne, ô Plato, cùm Athenis eris, cum alijs philosophis de nobis loqueris? Ei Plato subridens respondit: Nunquam philosophos, qui Athenis viuunt, ita otiosos esse, vt loqui de Dionysio sustineant. Plut. Zeno Cittieus cùm aliquando Antigonum regem, supra modum ebrium, obuiam haberet, is???; peteret, vt sibi quid imperaret, interposito???; temerè sacramento confirmaret, postulatum se praestiturum: Zeno respondit: Abi, & euome. Aelianus lib. 9. de Var. hist. Eius mortem cùm audisset Antigonus, ingemuit, dicens: Quale theatrum perdidi? Mirantibus id alijs, respondit: Quoniam cùm multa à me acceperit, nunquam tamen emollitus est. Laërtius lib. 7. c. 1. Poëtae, Mimi. Sotades Cretensis Maronites, impurissimus alioqui poëta, cùm Ptolemaeus Philadelphus Arsinoën sororem in vxorem duxisset, dixisse fertur: [Greek words]. id est, In non sanctam rimam trudis aculeum, hoc est, incestum committis. A rege in vincula coniectus contabuit. Plutarchus de Liberorum educatione. Diphilvs tragoedus, cùm Apollinaribus ludis inter actum, ad eum venisset, in quo haec sententia continetur: Miseria nostra Magnus est: directis in Pompeium Magnum manibus, pronunciauit: reuocatus???; aliquoties à populo, sine vlla cunctatione, nimiae illum & intolerabilis potentiae reum gestu perseueranter egit. Eadem libertate vsus est in ea quoq; parte: Virtutem istam veniet tempus cùm grauiter gemas. Val. lib. 6. capite 2. Aristophanes Comicus, vitia ita insectatus est, vt ne Cleoni quide̅ tum temporis tribuno plebis parceret: cum???; nemo histrionum in fabula, quae [Greek words] inscribitur, Cleonis personam, propter eius potentiam, auderet agere: Aristophanes ipsemet minio oblitus egit. cuius causa ab Equitibus quinque talentis multatus est. Niciam quoq; summum ducem in fabula, quam Georgiam inscripsit, acriter vt desidem & agricolam taxauit. Gyraldus. Laberivs eques Romanus à Iul. Caesare inuitatus, vt prodiret in scenam, & mimos ageret, quos scriptitarat: deinceps in suis versibus Caesarem ob tyrannidem liberè perstrinxit. Macrobius lib. 2. c. 4. Saturn. Favo archimimus, Vespasiani Imp. personam ferens, interrogatis palàm procuratoribus, quanti funus & pompo constaret: vt audijt sestertia centies, exclamauit: Centum sibi sestertia darent, ac se vel in Tyberim proijcerent. Suetonius. Veteres Comici, in reprehendendis hominum vitijs acerrimi fuêre. De ijs Horatius lib. 4. Serm. satyra 4. sic scribit: Eupolis, atq; Cratinus, Aristophanes???; poëtae, Atq; alij, quorum Comoedia prisca virorum est, Si quis erat dignus describi, quòd malus, aut fur, Quòd moechus foret, aut sicarius, aut alioqui Famosus, multa cum libertate notabant. Hinc omnis pendet Lucilius hosce secutus. Mechanici. Scitante quandoq; tyranno Pisistrato, quid tandem assequeretur emolumenti ex caluetis saxosis???ue locis quae coleret? re [2830] spondit senex Agricola: [Greek words]: Dolores, inquit, ac sphacelos, & tamen horum decimam exigit Pisistratus. Is libertatem miratus, vectigal remisit: Nata inde paroemia, [Greek words], Immunitatem & sphaceli pariunt. Caelius libro 26. capite 2. Antiq. lect. Caius Caligula cùm aliquando Iouis habitu in sublimi sella ius diceret: Gallvs quidam eo viso risit, & à Caio rogatus, Quis ei esse videretur? respondit, Magnum deliramentum: nihil???ue graue passus est. nam cùm sutor esset, negligebatur, Zonaras. Quidam Bvbvlcvs seruus, assumto ad imperium Vespasiano, meritum se putabat, quem dominus munere dignaretur. Venienti igitur in vrbem Vespasiano se obtulit, & libertate donari petijt. Renuente Vespasiano, magna voce exclamauit, Vero adagio dici vulpem pilos, non mores mutare. Suetonius. Milites. Augustus in quadam villa inquietas noctes agebat, rumpente somnum eius crebro noctuae cantu. Miles aucupij peritus, & spe ingentis praemij, captam pertulit. Laudato Imperator mille numos dari iussit. Ille ausus est dicere, Malo viuat, auem???; dimisit. Macrob. lib. 2. c. 4. Saturn. Veteranvs cùm die sibi dicto periclitaretur, incessit in publico ad Caesarem Augustum, rogauit???ue vt sibi adesset. Ille aduocatum, quem ex comitatu suo elegerat, sine mora dedit: commendauit???ue ei litigatorem. Exlamauit ingenti voce Veteranus: At non ego, Caesar, periclitante te Actiaco bello, vicarium quaesiui, sed pro te ipse pugnaui: detexit???; impressas cicatrices. Erubuit Caesar, venit???ue in aduocationem: vt qui vereretur non superbus tantùm, sed etiam ingratus videri. Ibidem. Cùm Herodes rex filios suos Aristobulum & Alexandrum Beryti in consessu CL. virorum condemnari secisset, caeteris omnibus prae metu dolorem suum dissimulantibus, Tiro veteranus miles, filium habens Alexandri aequalem & amicum, quicquid alij quieti occultabant, ipse liberè eloquebatur, & saepe exclamabat in turba, Perisse veritate̅ & iustitiam in rebus humanis, & pro his regnare cum mendacis malitiam. Haec loquendi libertas quamuis non abesset à periculo, omnes tamen mouebat, quòd non sine ratione fortiter se gereret tali tempore: libenter???; haec audiebant singuli, & cùm sibi cauerent silentio, eius tamen non improbabant licentiam. Ille etiam ad regem magna libertate se ingerens postulauit solus cum solo colloqui. Quod vbi concessum est, regis incogitantiam non obscurè reprehendit, qui filios regni haeredes occidere cogitaret, improborum delationibus credens. Herodes libertate eius se delectari simulans, expiscatus ab eo, quinam militum ea̅ rem indignè laturi viderentur: vbi nomina illorum habuit, omnes cum Tirone in vincula coniecit & interfecit. Iosephus lib. 16. cap. 17. Parentes. Dionysivs maior, cùm audiret viri ingenui vxorem à suo filio construpratam, reprehendit eum, dicens: Nunquid à se id genus quippiam perpetratum sciret? Ego (inquit is) memini me tyranni filium. Nec tu (inquit pater) filios principes relinques, ni flagitia eiusmodi committere desieris. Caelius lib. 22. cap. 17. Antiq. lect. Olympias, quum audisset filium Alexandrum diutiùs sepulturae honoribus carentem, iacere velut neglectum, inter crebra suspiria inclamauit altiùs miserabilius???;: O fili, tu quide̅ coelum tibi vendicare satagebas, hoc???ue vnum festinabundus habere opus videbare. At nunc quae caeteris ex aequo communia omnibus censentur, ne ijs quidem potiri vales, terra & conditorio. Caelius lib. 21. c. 47. Antigonvs Macedoniae rex, conspiciens filium suum eos, in quos habebat imperium, ferociùs tractantem, atq; insolentiùs: An ignoras, fili, inquit, regnum nostrum esse splendidam seruitutem? Plut. in Apoph. Fily???. Ionathas patrem Saulum saepe reprehendit, ne Dauidem iniustè persequeretur. 1. Reg. 19. Coniuges. Berenice supinam Ptolemaei regis Aegyptiorum oscitantia̅ in causis noxiorum cognoscendis liberè redarguit. Is enim tesseris aliquando ludens sontes condemnabat. Ibi illa accepto libello è pueri manibus non permisit, vt ad finem vsque legerentur: dicens, Non sic obiter auertendum esse, cùm de hominis salute quaeritur, sed altiùs cogitandum, & relinquenda ludicra. Non enim similem esse casum tesserarum, & corporum. Aelian. lib. 14. c. 43. Var. hist. Amici. Alexander Magnus, Xenocrati philosopho talenta quinquaginta misit. Quae postquam ille non accepit, non indigere fatus: rogauit, An ne amicum quidem haberet Xenocrates. Nam mihi quidem, inquit, vix Darij opes ad explendos amicos satisfuêre. Plut. in Apoph. P. Scipio Africanus, à Cn. Carbone tribus plebis interrogat???, quid de Tiberij Gracchi affinis sui morte sentiret? iure caesum, liberè pronunciauit. Val. lib. 6. c. 2. M. Cato quantumuis L. Lucullo amicus & familiaris, vsq; adeo tamen vitam & luxum eius improbabat, vt cùm iuuenis quidam odiosam & prolixam orationem in senatu de frugalitate & tempera̅tia intempestiuè haberet, exurgens Cato: Tace, inquit qui diuitijs affluis vt Crassus, viuis vt Lucullus, & dicis vt Cato. Plutarchus in Lucullo. Hostes. Nicostratvs Argiuus, quum ab Archidamo rege Spartanorum, sollicitaretur, tum ingenti promissa pecunia, tum cuiuscunq; vellet Lacaenae coniugio, vt Cromnum traderet, respondit: Archidamum non ducere genus ab Hercule, quòd Hercules obiens orbem, soleat improbos afficere supplicio, ipse contra ex probis faceret improbos. Lacedaemonij verò hoc nomine potissimùm gloriantur, quòd originem ducunt ab Hercule. Plut. in Graec. Impp. apoph. Rex Philippus cùm de foedere & inducijs primum congressum cum T. Flaminio haberet, multis comitatum ait ipsum venire, se verò solum. Ibi occurrens Quintius: Nempe te ipse, inquit, solum reddidisti, qui amicos & propinquos necasti. Plut. in Flaminio. Latrones. Bvlas famosissimus latro, qui sub Seuero Imperatore per totam Italiam, comparata manu sexcentorum latronum, biennio maximas praedas fecit, posteaquam centurionem vitae infidiatorem coepisset, raso capite ad Seuerum Imperatorem remisit. Cum???; interrogaretur, quid Imperatori vellet nunciari? Nuncia, inquit, dominis tuis, sic alant seruos suos, ne latrocinari cogantur. Habebat enim Bulas multos apud se Caesarianos, partim exigua mercede conductos, partim nullo certo stipendio. Xiphilinus in Seuero. Captiui. Pelopidas Thebanus, cùm ab Alexandro Pheraeo captus, haud admodum arcta custodia teneretur: per id tempus populos Alexandro subditos sollicitare non definebat, monebat???; breui Alexandrum poenas daturum. Quod cùm Alexander resciuisset, misisset???ue qui Pelopidam monerent, Nisi linguam compesceret, fore vt ei mortis causam afferret: nuncio respondit, vt Alexandro referret, Pelopidam mirari, quod tam diu distulisset, cùm ipse adeò in eum hostili animo esset, vt si vnquam euadendi facultas daretur, ad dandas poenas, pro eis quae impiè in populos suos nulla eorum culpa ederet, ipsum coacturus esset. Nec longè res ea abijt, quòd Pelopidae opera Alexander à suis interemtus fuit. Plutarch. in Pelopida. Mulierculae. Ivditha vidua Bethuliensium ciuium suorum pusillanimitatem, pro concione liberè reprehendit, sua???; oratione illos ad spem meliorem & confidentiam in Deo excitauit. Iudith. 8. Catharina virgo duodeuiginti annos nata, cùm Maxentij Alexandriae praesidis edictum audisset, in quo referebatur, gladio in illos animaduerti placere, qui die praestituta templum ingressi, deos non adorassent: in medium prorupit, & praesidem ipsum nomine compellans, atq; insaniae palàm arguens, Christum crucifixum adorandum esse asseuerauit, inanium autem deorum simulacra contemtui habenda simul cum ijs qui adorant ea. Marulus libro 3. cap. 2. & Fulgosus libro 4. capite 7. Erat Antiochiae Pvblia nobilissima femina, coetus virginum quae castitatem profitebantur, magistra. Assiduus is coetus erat in laudando ac celebrando Deo. Quoties pro more Imp. Iulianus praeteriret, altiori semper voce canebant: Simulacra gentium, argentum & aurum, opera manum hominum. Similes illis fiant qui faciunt ea, & omnes ijs confidentes. Imperator imperabat, ne quid se praetereunte prorsus accinerent. Sed Publia nihili faciens eius mandatum, audaciùs deinceps, si quando praeteriret, canebat: ac nominatim, Exurgat Deus, & dissipentur inimici eius. Grauiter id ferens Iulianus, iussit ea̅ in palatium accersi, & alapas impingi. Quam contumeliam illa summum honorem suum interpretata, domum redijt, & vt antea consueuerat, sacras cantiones, quae in eius furorem & impietatem competere viderentur, frequenter cecinit. Theodoretus lib. 5. cap. 19. Mvlier quaedam alienigeni sanguinis, à Philippo rege temulento iniustè damnata: Prouocarem ad Philippum (inquit) sed sobrium. Excussit crapulam oscitanti, ac praesentia animi ebrium refipiscere, causa???; diligentiùs inspecta, iustiorem sententiam ferre coëgit. Val. lib. 6. cap. 2. Hoc ipsum Machaetae tribuit Plutarchus. Insignis fuit Macedonicae vetulae erga Demetrium regem libertas, similis Alterivs erga Adrianum Augustum Indi [2831] gnatae enim quòd loquendi petita potestate, principes audiendi otium sibi non esse respondissent, dixerunt: Ergo reges non estote. Quod verbum cùm eos acriter pupugisset, in posterum erga alios vterq; humaniorem faciliorem???; se praebuit. Fulgosus lib. 6. c. 2. Cùm deuicta Samo Pericles reuersus, funere ingenti caesos in praelio honorasset, laudibus???ue eorum virtutem extulisset, & Athenienses mulieres postea flores serta???; è more rogis inijcerent: Elpinice Cimonis soror, non sine magna indignatione erupit: Sunt profectò ista floribus ac sertis digna Pericle, qui nos tot praeclaris viris orbarti: neq; hoc bello contra Phoenices aut Medos suscepto, ficut Cimon frater meus egit: sed vrbem atq; insulam nobis beneuolentia propinquitatibus???; coniunctam subegisti. Idem. Anus quaedam cùm vidisset Iovianvm Imp. forma quidem conspicuum, sed proceritate & crassitudine corporis excellentem, atq; aliquantulum mente etiam captum, dixisse fertur: O dij immortales, quàm corpulenta est stultitia? Nicephorus Callistus lib. 10. c. vlt. & Suidas. Pueri. Gorco regis Cleomenis F. peregrinum molliter ac sensim incedentem repellen: Non facesses hinc, inquit, qui ne mulierem quidem adaequare vales? Plut. in Lacaenarum apoph. Stulti, Insani. Narrat Suetonius dictum à Qvodam, qui mente parum constabat, in Cn. Pompeium & C. Iulium Caesarem: Salue rex, salue regina. cùm Pompeius regni affectati laboraret inuidia: Caesarem rumor esset, Nicomedi regi vxoris vice fuisse. Qvos reprehenderint. Putá Sacerdotes, Pontifices, Episcopos. D. Ambrosivs de ijs sacerdotibus qui à veteri modestia discesserant, dixit: Tum sacerdotes aureos fuisse, cùm ligneo calice sacrificarent: in praesentia autem ligneos factos, postquam aureis calicibus vti coepissent. Fulg. lib. 2. c. 1. Ioannes patriarcha Constantinopolitanus, superbia inflatus, ac nimio Imperatorum fauore subnixus, concilio Constantinopoli habito se oecumenicum, id est, vniuersalem appellare episcopum instituerat. Qua re offensus Pelagius Pp. concilium illud scriptis literis infirmarat. Manente inde in sua sententia patriarcha, Gregorivs Magnus inito pontificatu, eundem admonuit, ne talem vsurpasse titulum vellet. Sigonius lib. 1. regni Ital. D. Gregorivs lib. 9. Epist. cap. 4. Desiderium Gallorum episcopum, virum alioqui opt. reprehendit, quòd Grammaticam quibusdam exponere diceretur, adeo???; nugis & secularibus literis studere. Vnum namque os Iouis & Christi laudes non capere: & nefandu̅ esse episcopis id canere, quòd nec religiosum laicum deceat. Gregorius XI. reputans animo omnia mala, quae Italia pateretur, pontificum absentia euenire, de Gallia relinquenda animo agitabat: quum fortè Antistitem quendam in proximo stantem intuitus, ab eo quaesiuit, quid esset, quòd tandiu suam ecclesiam non inuiseret, non esse boni pastoris dictitans, diutiùs à suo grege abesse. Tum ille: Tu verò, Pontifex, qui alijs, exemplo esse potes & debes, cur tandiu à tua, quae Romae est, abes ecclesia? Perstrinxit Gregorij animum vox illa, ita vt paulò pòst XX. triremibus in Rhodano instructis, diuersum negotiu̅ assimulans, ne Galli suu̅ impedirent digressum (quorum magnoperè intererat curia̅ penes se esse) cum omni clero in Italiam redierit, anno ex quo in Gallia esse coeperat LXX. Christi MCCCLXXVII. Sabell. lib. 9. Enn. 9. Alfonsvs rex Aragonum & Siciliae, cùm audiret, Harpyias rapacissimas aues (quas Vergilius in Aeneide eleganter describit) nescio quas inhabitare insulas: ad suos conuersus, ait: Ex his insulis in curiam Romanam commigrasse Harpyias compertum est, ibi???; iam domicilium co̅stituisse. Panorm. lib. 1. de rebus gestis Alfonsi, cap. 8. Hieronymvs Balbus, cùm legatus Romam missus à Ferdinando Caesaris fratre, imminentibus Turcis, ab Hadriano VI. pontifice maturam opem imploraret, & ille contrà perplexiùs & consideratiùs deliberata re tractaret: pleno senatu, Fabius Maximus, sanctissime pater, inquit, rem Romanam cunctando restituit: tu verò pariter cunctando rem Romanam si múlque Europam perdere contendis. Quo orationis exordio adeò pontifex vultu commotus est, vt pleriq; senatores vix risum cohibere potuerint. Iouius in Hadriano VI. Reges, Principes. Ex superiore Tit. Qui reprehenderint, Sacri homines, huc multa, fol. 2826. Sesostris Aegyptius rex, solus imperio Aethiopiae potitus est, & monumentum sui reliquit ante aedem Vulcani lapideas statuas duas tricenûm, vnam suam, alteram vxoris: quatuor autem vicenûm cubitorum, totidem filiorum. Huic statuae, longo pòst tempore, cùm Darij Persae statua anteponeretur, non tulit id Sacerdos Vulcani, negans Darium tales res gessisse, quales gessisset Sesostris Aegyptius: quippe qui cùm alias nationes non pauciores quàm Darius, tum verò Scythas subegisset: eo???; iniquum esse, huius ante illius sisti donaria, qui rebus gestis non esset illum supergressus. Haec locuto sacerdoti, tamen ignouisse Darium ferunt. Herodotus lib. 2. Liberè admonuit Solon Croesum ab instabili labefactatu̅ & luxuriantem felicitate: Vt respiceret finem, subijciens. Plutarchus de Discernendis adul. Profectum Corintho in Macedoniam memorant Demaratvm eo articulo, cùm simultas Philippo cum vxore & filio esset. Vt salutauit eum Philippus, quaesiuit???, quî conueniret inter Gre???cos: Demaratum, qui amicus & necessarius elus erat, respondisse: Scilicet conuenit, Philippe, tibi, cuius domus tantae seditionis & discordiae plena est, de Atheniensium & Peloponnesiorum consensione percunctari? Idem. Diogenes, vt in castra Philippi venit, cùm pugnaturus ille cum Graecis signa moueret, attractus est ad eum. Ille hominem non cognoscens: An speculator foret, sciscitatus est. Ego verò, inquit, speculator temeritatis & amentiae, Philippe, tuae: qua impulsus, nulla necessitate de regno & de vita pergis vna hora aleam iacere. Idem. Idem cùm Dionysium Corinthi ex tyranno factum priuatum vidisset: Quàm indignam te agis, inquit, Dionysi, vitam. Neque enim hîc te nobiscum agere oportebat liberè & securè, sed. illic in tyrannidis domicilio inclusum, sicut pater tuus, co̅senescere. Plut. An seni tract. resp. Alexandro Magno, frequenter in officinam ventitanti, & imperitè multa de arte disserenti, silentium comiter suadebat Apelles: rideri eum dicens à pueris, qui colores tercrent. Tantum erat pictori iuris in regem, alioquin iracundum. Plinius lib. 35. cap. 10. Sed hoc Plut. de Dignosc. adul. Apelli erga Megabyzum tribuit. Tyrnvs Herdonius Aricinus, Tarquinij Superbi Rom. regis morositarem in conuersatione quotidiana liberè reprehendit. Cùm enim rex de bello Sabinis inferendo diem principibus Latinis indixisset, illi??? prima luce frequentes adessent, Tarquinius ad Solis occasum demùm illuc venit. Ibi Herdonius locum ad criminandum nactus, multa de Tarquinij superbia locutus est. At superueniens rex, hoc se purgauit, quòd arbiter inter patrem & filium, dum studio nixus esset vtrunq; alteri conciliare, indigna mora socios frustratus esset. Tum Herdonius, Nullam esse breuiorem cognitionem. quàm quae inter patrem verteretur & filium subiecit: denunciari vno verbo po tuisse, parendum esse patri: quod ni fieret, infortunium esset filius habiturus. Sab. lib. 6. En. 2. Servivs Galba C. Iulium Caesarem consummatis victorijs in foro ius dicentem, in hunc modum interpellare sustinuit: C. Iul. Caesar, pro Cn. Pompeio Magno quondam genero tuo, in tertio eius consulatu pecuniam spopondi, quo nomine nunc appellor. Quid agam? dependam? Sic palàm atque apertè ei bonorum Pompeij venditionem exprobrauit. At Caesar aes alienum Pompeij ex suo fisco solui iussit. Val. lib. 6. c. 2. Tiberio Caesari cunctanter & aegrè suscipienti delatum imperium, Qvidam in os ausus est dicere: Caeteri quod pollicentur, tardè praestant: tu quod praestas, tardè polliceris. Notata est illius simulata cunctatio, detrectantis quod cupiebat. Erasmus lib. 6. Apoptheg. ex Suetonio. Tiberius Imp. Artabani Parthorum regis laceratus est literis, parricidia, & caedes, & ignauiam, & luxuriam obijcientis, monentis??? vt voluntaria morte, maximo iustissimo??? ciuium odio quamprimùm satisfaceret. Stietonius. Liberè Neronem Isidorvs Cynicus allocutus est, cùm ei magna voce palàm dixit: Bene eum Nauplij mala cantare, & malè bona sua curare. Fulg. lib. 6. c. 2. ex Suetonio. Libera Rvbrii Flauij tribuni militaris oratio fuit, quo temporeconuictus conscium se Pisonianae conspirationis esse, rogante Nerone, Quamobrem eius vitae insidias tetendisset? respondit: Nullus vnquam erga te fide maior me fuit, dum vt amari posses, dignum te praestitisti. Sed posteaquam matris parricida fuisti, vxorem???ue tuam occidisti, item auriga factus es, & mimicam artem exercuisti, vrbem??? ac patriam communem incendisti, mortalium omnium etiam odio dignum te fecisti. Suetonius. Svlpitivs Asper, eadem dignitate qua Flauius, & item pari culpa insimulatus, cùm similiter, Qua re motus, conspirasset? rogaretur: non minùs liberè, caeterùm paucioribus verbis respondit. dixit enim: Se in Neronem conspirasse, quia aliam rationem finiendorum eius immensorum scelerum non inueniebat. His verbis Nero magis consternatus est, quàm omnibus alijs quae in ea coniuratione continebantur. Idem. Post Domitiani pessimi principis mortem, de Cocceio Nerua principe optimo, atque eodem patientissimo, ad populum Fronto consul locutus est. Nam cùm videret nimiùm populo ab Imperatore indulgeri, permitti??? vt in eius esset manu, vel accusare vel occidere, quem Domitiani ministrum fuis se diceret, clara voce dixit: Malum esse sub principe viuere, qui nihil agi permitteret: sed longè deterius sub eo, qui sieri [2832] nihil prohiberet. Quòd Nerua cùm audisset, modum accusationibus imposuit. Fulg. lib. 6. c. 2. Valens Imper. Arianus aduersus Barbaros ducem Traianvm cum exercitu misit: qui praelio cum illis commisso, turpiter victus redijt. Cui cùm conuitia, vt molli & timido, Valens faceret, liberè ille respondit: At non sum ego victus, inquit, sed tu victoriam corrumpis Imperator, qui aduersus Deu̅ aciem instruis, & fortunam belli Barbaris concilias. Nam quia tu bello persequeris eum, ad Barbaros transit, ijs???; victoriam confert. An te fugit, quos ab ecclesijs repuleris, & quibus illas commiseris? Quae ita se habere, simul alij duces Arintheus ac victor affirmabant: petebant???;, ne reprehensionibus cum veritate coniunctis Imperator succenseret. Nicephorus lib. 11. c. 49. Ludouicus, Lotharij Imp. Pij F. designatus rex Italiae, Romam missus, vt à Sergio Pp. nuper creato, rex ipse nouus crearetur, non qua religione proauus iuerat, iter faciebat. Armatus armatorum agmine longè late???ue fuso contendebat, in vrbibus agris???ue fiebant, quae ab exercitu regis feroci assolent. Sergius pro gradibus aedis Petri occurit, excepit???ue: sed non qua Leo Hadrianus???ue Magnum comitate. Obseratae fores templi erant. Vbi ad eas peruentum est: Si pacatus ades (inquit Sergius) patebunt: sin quid secùs, pendet è coelo in hostem ensis: valuas caue tetigeris. Ad quam vocem iuuenis posita ferocia templum inijt, coronatus???ue à Pont. Italiae rex fuit. Octauo hinc die ille discessit. Aemilius libro tertio regum Francorum. Cùm Alexius Branas, aduersus Mysos defectionem molientes dux designatus, arma in ipsum Imperatorem Isaacium Angelum conuerteret, regnum???ue affectans, Constantinopolim obfideret: Conradvs Montisferrati Marchio, qui Imperatoris partes tuendas susceperat, coenanti superueniens: Si poculis pugnandum sit, vicimus, exclamauit. At tibi non in patinis, sed in armis mentem habendam esse, Alexius ipse docere poterat. Eo dicto Imperator erubuit, & prehenso illius pallio, cum risu coacto dixit: Heus tu, suo tempore etiam pugnabimus. Nicetas lib. 1. D. Benedictvs Totilae Gothorum regi, quae ipsi euentura erant, praedixit his verbis: Multa mala facis, multa mala fecisti: iam aliquando ab iniquitate tua conquiesce. Equidem Romam ingressurus es, mare transiturus, nouem annos regnaturus, decimo morieris. Gregorius lib. 2. Dialogorum, capite 15. Paulus Diaconus lib. 16. & Chronicon Iuonis de Iustiniano. Sbignevs Cracouiensis episcopus, liberrimè Vladislai Iagellonis Polonorum regis vitia coràm reprehendebat, neque illius iram verebatur. Rex moriens, ei annulum nuptialem ab Heduigi regina, quo nihil charius ipse in omni vita sua habuerat, dono misit, veniam superiorum omnium admissorum ab eo petens, & animam suam liberos???ue superstites ei commendans. Cromerus lib. 20. Petrvs Colociensis archiepiscopus, Mathiae Hungariae regi à secretis solus inter omnes liberè principis vitia reprendere ausus, conspiratione procerum, eius virtuti & gloriae inuidentiu̅, in regis odium incidit, ita vt in carcerem coniectus, vix tandem post sexennium mortuo rege, à Coruino Mathiae notho liberatus fuerit. Bonfinius lib. 6. Dec. 4. Pivs II. Pontifex, Ludouico XI. rege Gallorum, nisi copias in Ferdinandi auxilium missas è Campania reuocaret, multa minante, & Gallos qui Romae essent se reuocaturum simulante, respondit: Et habitabimus laxiùs, & nugas non audiemus. castigata simul insolentia gentis & leuitate. Platina in eius vita. Idem, mittente Caesare Friderico III. legationem paulò obscuriorem, recusauit audire, postulauit???;, clariorem. Campanus in eius vita. Cùm diceret aliquando Sigismundus Imperator, assentatores se veluti pestem odisse: Imò, inquit Brvnorivs Veronensis, nullum genus hominum magis amas. Nam quid apud te possent Marcus Banus, Laurentius Palatinus, Vrsacius Michaël, Caspar Schlickius, nisi assentando tuam gratiam meruissent? Tum Sigismundus Brunorio ait: Sic certè comparatum est, cùm vitandos esse adulatores dicimus, tum maximè illis aures damus. Nec tu mecum tandiu fuisses, nisi mihi blandiri assueuisses. Aeneas Syluius libro tertio Comment. in Panorm. Ciues. Lothvs Sodomitas ciues propter scelera illorum liberè reprehendit. Gen. 19. Nehemias post reditum è Babylonica seruitute audiens clamorem populi, propter grauamina, quae patiebatur à diuitibus, increpauit optimates & magistratus. Eos quoque qui portando onera, diem Sabbati profanabant. Nehem. 5. Solon Athenien sium ciuium stultitiam in Pisistrato suscipiendo liberè taxauit, ea quae etiamnum circumfertur elegia, Inter reliqua etiam haec: [Greek words] Nostra vrbs nunquam Iouis occidit fato, & deorum immortalium sententia fauente. Ipsi autem celebrem vrbem subuertere stoliditate ciues volunt, pecunijs dediti. Athenienses cùm aliquando publicè Themistoclem infamia notassent, rursum???ue deinde ad imperium gerendum reuocarent: Non, inquit, laudo eos homines, qui eodem vas??? pro matula & cratere vtuntur. Aelian. lib. 13. Cn. Carbo tribunus plebis P. Scipionem Africanum à Numantiae ruinis venientem, quid de Tiberij Gracchi morte, cuius sororem in matrimonio habebat, sentiret, interrogauit: quia non dubitabat quin propter tam arctam affinitatem, aliquid pro interfecti necessarij memoria, miserabiliter esset locuturus. At is iure eum caesum videri respondit. Cuius dicto, cùm concio tribunitio furore instincta violenter succlamasset: Taceant, inquit, quibus Italia nouerca est. Orto deinde murmure: Non efficietis, ait, vt solutos verear, quos alligatos adduxi. Vniuersus populus iterum ab vno contumeliosè correptus, tacuit. Val. lib. 6. c. 2. M. Cato cùm aliquando plebem Romanam, importunè annonam & largitiones flagitantem, reuocaturus esset, sumsit huiuscemodi exordium: Difficile est: Quiritis, ad ventrem auribus carentem verba facere. Reprehendens mores ciuitatis: Arduum est, inquit, eam saluam esse ciuitatem, vbi pluris piscis quàm bos veneat. Similem esse ait pop. Rom. ouibus. Vt enim illae seorsum singulae non parent, sed vniuersae gregatim sequuntur ductores: ita vos quoq;, inquit, quorum consilio nemo vestrûm vtatur priuatim, ab his in coetum coacti ducimini. Plut. in Catone. Candidatos. P. Corn Ruffinus, vix rapax & auarus, caeterùm in bello animo ingens, manu???; promtus, cùm bellum immineret, in Consulatu obtinendo C. Fabricii opera adiutus est, viri omni integritatis laude digni, qui ob prauam vitam Ruffino semper aduersatus fuerat: caeterùm eo tempore ob belli suspicionem, quia ignauos defides???; ipsius competitores videbat, sententia̅ mutauerat. Quam rem Ruffinus miratus, cùm Fabricio impensè gratias egisset, s???bridens ad eum apertè Fabricius: Noli mirari, Ruffine, quia compilari malo, quàm vendi. simul & Ruffini rapacitatem, & competitorum ignauiam taxans. Gellius lib. 4. cap. 8. P. Scipio Aemilianus, cùm Seruius Sulpitius Galba & Aurelius consules in senatu contenderent, vter aduersus Viriatum in Hispaniam mitteretur, ac magna inter P. C. dissensio esset, omnibus, quónam eius sententia inclinaret expectantibus: Neutrum (inquit) mihi placet: alter nihil habet, alteri est nihil satis. Aeque malam licentis imperij magistram iudicans inopiam, atq; auaritiam. Quo dicto, vt neuter in prouinciam mitteretur, obtinuit. Val. lib. 6. c. 4. Senes. Ad senem improbè agentem: Tu, inquit M. Cato, bone vir senectuti multis obnoxiae turpibus noli turpitudinem adiungere vitij. Plut. in Catone. Senex quidam multo vino madidus, cùm Alfonso Aragonum regi obuiam factus esset, videns notari suam vinolentiam, ad regem inquit: Lac senis vinum est. Cui rex: Paruo igitur, inquit, tuum tibi constat alimentu̅: paruo vt video Bacchi laetitia. Panormitanus libro primo de Rebus gestis Alphonsi regis. Poëtas. Solon cùm quandam Thespidis tragici fabulam spectasset, ad se accersiri iussit, illi???ue ait: Num ipsum puderet coram tot testibus mentiri? Thespide respondente, per iocum licere: tum Solon terram baculo pulsans, dixit: Id scilicet propediem videbitur in nostris legibus, an iocus iste tuus laudem mereatur. Suidas. Musicos. Diogenes Cynicus, musicos mirabatur, quòd cùm tantum operae conuenientiae vocum impenderent, mores interim prauos, penitus???ue à ratione discordes, ad rectam viuendi normam redigere negligerent. Laërtius. Qvo modo. Vtpvta Insectatione. Apud Alexandrinos olim certis diebus in curribus homines vecti, quibus hoc munus datum esset, totam vrbem peragrabant, & stantes vbi vellent, & domo astantes cuiuscunque visum esset, verè de plaustro canebant: nec falsa conuicia, sed vera crimina obijciebant. Operam enim dabant, vt accuratè probra ciuium exquererent, & haec incorruptè proferrent, vt ob hoc omnes improbitatem auersarentur. Suid.
|| [2833]
Expostulatione. Antiates olim piraticae dediti erant, & mare propinquum omne infestum habebant. Cùm igitur Graeci crebras ab illis iniurias acciperent, nec possent id aequo animo pati, questi sunt de his rebus cum senatu Romano, in quorum potestate, vt reliqua cuncta Italia, ita illi tunc erant, & liberè ipsum accusarunt: docuerunt???ue satis acutè, rem facere populum illum, quae admirabilis ac valdè absurda foret. & tamen illo ipso tempore, quo de his factis cum ipsis expostularunt, nonnullos eorum hominum à se captos remiserunt, dixerunt???ue se illos dono dare Reipublicae: nec in eos, quamuis iure possent, animaduertere voluisse, ob cognationem, quam cum ipsis haberent: non tamen sibi videri honestum, vt ijdem homines imperium Italiae obtinerent, & in Graeciam praedones mitterent. Praeterea no̅ conuenire, vt cùm in foro aedem Castoris & Pollucis aedificassent, eos???ue deos in summo honore haberent, quos omnes nautarum conseruatores nominant, mitterent postea in Graeciam, qui patriam eorum diriperent. His igitur argumentis impuleru̅t Senatum, vt Antiatibus praeciperet, in alio studio conditione???ue vitae occuparentur. Alexander autem priùs & postea Demetrius reges, vt memoriae mandauit Strabo, huiuscemodi literas Romam miserunt. Victorius lib. 31. Var. lect. cap. 22. Detestatione, Auersatione. Sempronia, Tiberij & Caij Gracchorum soror, vxor Scipionis Aemyliani, à Tribunis pleb. producta ad populum, vt Equitio, cui Semproniae gentis falsum ius quaerebatur, tanquam filio Tiberio fratris sui osculum daret: tame̅ illum, nescio quibus tenebris protractum, vt portentum, execrabili audacia ad vsurpandam alienam propinquitatem tendentem, repulit. Valerius lib. 3. cap. 8. Maximus tyrannus, interfecto Gratiano, & pulso Valentiniano, Martinvm Turone̅sem episcopum ad coenam inuitauit. Sed sanctus liber???ue episcopus ire recusauit: affirmans, Se cum eo communem mensam nunquam habiturum, qui duorum dominorum, quos habebat, alterum occidisset, alterum imperio exuisset. Seuerus Sulpitius. Cantu. Starcathervs Ingellum Daniae regem suis carminibus in conuiuio ita inflammauit, contra principes Saxones, vxoris suae fratres, patris interfectores. vt eos oppresserit. Saxo. Scripto Cleon byrsopola, homo seditiosus, Niciae, Demostheni, & bonis ferè omnibus inimicus fuit: bello tamen non malus, vt Thucydides & Plutarchus scribunt. In hunc scripsit Aristophanes fabulam, quam [Greek words] nominauit, hoc est, Equites. Cuius quum peculatum & tyrannicas opes vellet populo patesacere, opifex personam Cleonis se facturum negauit, veritus illius potentiam. Poëta faecibus histriones vnxit: qui quum in scenam prodire reformidarent, Aristophanes ipse personam Cleonis solus instituit: tanta rabie in illum erat accensus. Propter quod factum accusatus à Cleone, talentis quinque multatus est, vt ipse in Acharnensibus comoedia queritur: hoc est, reuomuit quantum hauserat. Nam fortasse precio à Nicio & Demosthene accepto, ad scribendam fabulam erat adductus, vt in Nephelis fecit, pecunia ab Anito & Melito Socratis inimicis accepta: homo, qui per ebrietatem multa conscripsit, Ludouicus Viues in lib. 2. Augustini de Ciuitate Dei, cap. 9. C. Moecenas Augusto Caesari pro tribunali sedenti, ne iniustos condemnaret, schedulam, cùm ad eum aditus sibi non pa teret, in haec verba scripsit: Tandem aliquando surge carnifex. Quo lecto Caesar, nemine capitis damnato, statim surrexit. tantum???; abfuit, vt ex ea re molestiam ceperit, vt summoperè approbarit. Dion Nicaeas in Augusto. Posteaquam C. Iul. Caesar imperio potitus, subscripsêre Qvidam L. Bruti statuae, Vtinam viueres. Item ipsius Caesaris statuae: Brutus, quia reges eiecit, Consul primus factus est: Hic quia Consules eiecit, rex postremò factus est. Suetonius. Artabanvs Parthorum rex per literas Tiberio Imperatori parricidia, caedes, ignauiam, & luxuriam obiecit, monuit???ue vt voluntaria morte, maximo iustissimo???; ciuium odio quamprimùm satisfaceret. Suetonius. Facto. Diogenes Cynicus quum esset conspicatus in decenter voracem puerum, paedagogo plagam incussit, inferens: Vt quid ita imbuis? Caelius lib. 26. cap. 27. A. L. Zeno quendam aggressum efferri animo, alapa data admonuit, bonitatem non in magnitudine, sed magnitudine̅ in bonitate sitam esse: [Greek words]. Epaminondas amico iussit, vt adiret pecuniosum quendam, ac talentum ab eo peteret, adderet???ue se iussisse. Hic ille, à quo flagitatum erat, cùm ad eum profectus causam requireret: Quia bonus hic, inquit, est vir. Tu verò circumfluis diuitijs, qui multam pecuniam publicam interuertisti. Plutarchus in Praeceptis politicis. Neroni interemta matre Romam redeunti publicè quidem subblandiebantur nonnulli. At seorsum & clandestinè, vbi maior ostentabatur obloquendi licentia, acriùs proscindebant. Nec defuit, Qvi ad eius statuam molgum (hoc est, vtrum bubulum, siue culeum) destinaret, innuens esse dignum, qui eo insueretur. Caelius lib. 11. cap. 12. A. L. Mala aliorvm excvsando. Archidamidas cuidam, qui vitio vertebat Hecateo, rhetori omnium clarissimo, quòd adhibitus ad ipsorum conuiuium nihil dixisset: Videris, inquit, mihi nescire, quòd is qui dicendi nouit artem, etiam dicendi norit opportunitatem. In senatu, in foro, in concionibus, in legationibus, alijs???ue Reipublicae negotijs locus est oratori: in conuiuijs temulentis maiore cum laude silet eruditus, quàm loquitur. Sic periti bellatoris est, non minùs scire fugiendi artem, quàm pugnandi. Plut. in Laconicis, & in Lycurgo. VERITATIS EXERCITATIO, QVATENVS Mendacivm fvgit. Id fit Falsa non fatendo. Socrates impietatis reus, defensionem sibi à Lysia compositam, qua in iudicio vtereur, demissam & supplicem recitare noluit: Aufer, inquiens, istam. Nam ego si eam in vltima Scythiae solitudine perorarem, tum meipsum morte multandum concederem. Valerius Maximus libro sexto, capite quarto. Hiereslavs scriba, & Boëmicarum rerum procurator, de intentatis Mathiae Vngariae regi insidijs in quaestionem missus, proditionem primùm fassus, non multò pòst omnia constanter negauit: malle se tamen vel insontem mori, quàm tormenta morte grauiora perpeti. Rex, qui facinus sat compertum habere dicebatur, per internuncium & praefectum carceris eum admonuit, vt si veniam postularet, se non denegaturum esse pollicebatur. Contrà ille capite mulctari maluit, quàm tanti facinoris infamiam sustinere. Commotus hac obstinatione Coruinus, habito de ipso ritè iudicio antequam Vienna, quò eum transtulerat, discederet, in forum educi iussit. Aequis scribae mortem oculis Viennensis populus spectare non poterat. Multi carnificem clàm admonebant, ne lethali vulnere in ceruicem saeuiret. At ille siue mercede adductus, siue casu ceruicem haudquaquam amputauit: ictum ex media ceruicis parte in humerum deflexit. Cùm repetere vellet, saxis à populo petitur, in fugam???ue stricto ense conuersus abijt. Hiereslaus in proximas aedes translatus, è profluuio sanguinis paulò post animam efflauit. Bonfinius libro 6. Decadis 4. Carolvs Zenus ab inuidis accusatus, quasi pecuniam à Carrariensi principe dono acceptam in publicum non retulisset aerarium, carceri in clusus ea conditione, vt veniam petere posset: nunquam adduci potuit, vt id per biennium faceret, quo toto inclusus vixit: conscius sibi & pecuniam mutuam ab eo acceptam: & exulanti illi, quum in Gallia Cisalpina ageret, optima fide persolutam, quum ipse Carolus Mediolanensem principatum sub Galeacio duce, suis penè auspicijs regeret. Egnatius lib. 3. cap. 7. Fravdem fvgiendo, non committendo. Neoptolemvs Philoctetem dolo sagittis priuare ab Vlysse monitus, respondet: [Greek words] Sophocles in Philoctete. Non Advlando. Consule Titulum Libertatis in reprehendendis alijs. quatenus quos reprehendunt, ijs adulari nolunt, f. 2823. Soloni Atheniensi Sardeis ad Croesum eius rogatu profe [2834] cto simile quiddam accidisse aiunt, atque homini terrestri, qui primùm petit mare. Ille enim alium ex alio fluuium cùm videt, putat eum aequor esse: item Soloni aulam permeanti, & multos contemplanti ex aulicis splendidè cultos, ac compositè incedentes cum comitum atque stipatorum agmine, vnusquisque videbatur Croesus esse: quousque ad illum ipsum est deductus, circumiectum omni cultu, qui ex gemmis, colore vestis, ex auro fabrefacto ad nitoris elegantiam, vel praecellentiam, vel admirationem parari potuisse videbatur: quò nimirum spectaculum ei praeberet quàm augustissimum politissimum???ue. Caeterùm vt coràm astans non modò nihil est motus Solon, nec ad eam speciem vocem misit pro Croesi expectatione, verùm etiam ingenuè declarauit sanis, illius insolentiae se & ineptiarum nullam ducere rationem: iussit ei thesauros pecuniae suae aperiri, & vt duces regium omne instrumentum & splendorem ostenderent. At nihil erat istis opus Soloni: facilè enim ipse ille poterat in semetipso ingenium & mores suos demonstrare. Vt igitur contemplatus omnia, & reductus est: Num quem hominem, requisiuit ex eo Croesus, se nosset beatiorem? Cùm dixisset Solon, Tellum nosse se ciuem suum: recensuisset???ue bonum virum Tellum fuisse, & honestis relictis liberis, cùm nihil ei in vita abfuisset, fortiter pro patria dimicantem, cum laude mortem oppetijsse. habebat iam pro stipite eum & trunco Croesus, quòd neque auri, neque argenti vi metiretur beatitudinem: sed hominis vitam & obitum popularis priuati???ue tam immensae potentiae & imperio anteferret. Tandem tamen rogauit eum denuò, Secundùm Tellum num quem cognosceret beatiorem alium? Verùm occurrente iterum Solone: Cleobin & Bitonem singulari & inter se, & in matrem pietate viros, qui remorantibus bobus iugum ipsi plaustri subissent genitricem???ue ad Iunonis traxissent delubrum, gratulantibus ei ciuibus exultantem: inde sacris peractis, epulati non surrexissent postridie, sed in tanta gloria vitam cum morte citra vllum dolorem, vel cruciatum reperti essent commutasse: Quid nos, inquit iam ira incensus Croesus, nullóne nos numero inter beatos habes? Cui Solon nolens vel adulari ei, vel vltra exasperare: Graecis, inquit, rex Lydorum, cùm mediocria dij dederunt alia, tum sapientiam quandam ex mediocritate meo iudicio constantem, plebeiam???ue, non regiam, aut splendidam: quae vitam considerans varietati fortunae expositam, non sinit nos praesentibus bonis animos tollere, neque vllius suspicere felicitatem vicissitudini opportunam temporis. Offert enim vnicuique ex improuiso futurum alias atque alias conuersiones. Cui verò prosperitatem Deus exitu confirmamus, hunc numeramus beatum. At viuentis adhuc & periculis in vita propositi beatitudo, sicut certantis praeconium & corona, fluxa est & vana. Ea fatus Solon digressus est, & offendit, non correxit Croesum. Erat eadem tempestate Sardibus fabularum scriptor Aesopus: quem Croesus accitum in honore habebat. Hic vicem Solonis doluit illiberaliter dimissi, monens???ue eum: Cum regibus Solon, infit, est aut nequaquam, aut quàm iucundissimè agendum: Cui Solon: Minimè, inquit, imò nequaquam, aut quàm optimé. Plutarchus in Solone. Idem cùm Croesus in sublimi solio, regio luxu sederet, & An pulcrius vnquam spectaculum vidisset, rogaret: respondit, Gal los gallinaceos, pauones, psittacos. Naturali splendore illi superbiunt, tu artificiali tantúm. Laërtius lib. 1. Orsines apud Sagara nobilissimus satrapes, vt qui à Persarum rege Cyro initia generis duceret, quum Alexandrum & amicos muneribus amplissimè cumulasset, Bagoae spadoni, qui Alexandrum obsequio corporis deuinxerat sibi, nihil prorsum honoris detulit: admonitus???ue à quibusdam, quàm Alexandro cordi esset, respondit. Amicos se regis colere, no̅ scorta: nec moris esse Persis mares ducere, qui stupro effoeminarentur. Caelius lib. 15. cap. 9. A. L. Philoxenvs quidam, dithyrambici carminis scriptor, singulari quadam scribendorum versuum maiestate & dignitate pollens, in conuiuio lecto malo Dionysij poëmate, quid de eo sentiret interrogatus, liberiùs paulò respondit. Quo illius responso Tyrannus offensus, quasi per inuidiam poëma eius reprehendisset, confestim in Lapicidinas abduci eum ministris suis imperauit. Postero verò die hortantibus eum amicis vt ignosceret Philoxeno, placatus est, eosdem denuò conuiuio excepit. Procedentibus autem poculis, rursus Dionysius poëmata sua iactans, & versus quosdam, qui feliciùs conditi videbantur, producens, Qualiánam eipoëmata viderentur, interrogabat. Cui ille nihil respondit, sed euocatis famulis Dionysij, iussit se in Lapicidinas duci. Ad quem sermonis lepôrem subridens Dionysius, libertatem eam tunc tulit, risu reprehensionem obtundente. Paulò pòst familiaribus eius simul cum Dionysio intempestiuam orationis libertatem deprecantibus, Philoxenus se praeter omnium opinionem facturum id promisit: ita enim se responsurum, vt simul & veritatem obseruaret, & ex Dionysij sententia diceret. Nec falsum dixit. Tyranno enim commemorante versus quosdam commiserationis affectum saepiùs exprimentes, interrogatus Philoxenus, Qualiánam sibi haec poëmata viderentur, respondit: Miserabilia, vtroque sic, propter vocis ambiguitatem, praestito. Dionysio enim responsum placebat, quia putabat dicere eum, versus plenos esse commiserationis affectu, quod bonorum Poëtarum esse nouerat, adeo???ue laudatum se à Philoxeno existimabat. Alij verò veriorem sensum apprehendentes, miseram poëmatis naturam dixisse eum putabant. Diodorus lib. 15. Callisthenes Peripateticus, Alexandri peregrinationum comes, ex Hero Aristotelis consobrina editus, & ab illo educatus, cùm premeretur ob existimationem suam inuidia: interim etiam materiam ipse sui calumniandi praebebat, quòd ferè reijceret vocationes: atque in conuiuijs cùm adesset, significaret supercilio & silentio non laudare se, vel probare ea, quae agerentur. Vnde de eo dixit Alexander: Odi sophistam, qui sibi ipsi non sapit. Dum fortiter & sapienter recusat prostratus humi Alexa̅drum salutare, solus???ue disserit publicè ea, quae in occulto optimus quisque & natu maximi inter Macedonas stomachabantur: magna quide̅ macula Macedonas & Alexandrum maiore exoluit, deterrens eum ab adoratione: se verò ipse perdidit, quòd extundere id magis regi quàm videretur persuadere. Chares Mitylenaeus Alexandrum praedicat in conuiuio quodam, cùm bibisset, phialam vni ex amicis porrexisse, illum phiala accepta ad aram versum assurrexisse: ac cùm hausisset, adorasse primùm, deinde osculatum Alexandrum in conuiuio mox accubuisse. Postquam id omnes deinceps fecerunt, cepisse phialam Callisthenem, ac non attendente rege, sed cum Ephestione fabulante, bibisse, atque ad ferendum regi osculum accessisse. Ibi cùm Demetrius cognomine Phidon dixisset: Caue rex osculeris eum, nam vnus hic non adorauit te: Alexandrum osculum declinasse, Callisthenem verò dixisse alta voce: Vno ego osculo minùs ferens abibo. Ita exulcerato regis animo Lysimachi & Agnones vellicauerunt eum, obambulare iactantes sophistam tanquam euersa tyrannide intumescentem, concurrere???ue ad eum, & obseruare adolescentes tanquam vnum in tot millibus liberum. Tandem cùm in suspicionem venisset coniurationis cum Hermolao contra regem initae, alij ab Alexandro suspensum dictitant, in vinculis alij morbo afflictum. Chares, postquam comprehensus fuit, septem menses in vinculis custoditum: vt in concilio praesente Aristotele iudicaretur, ac quo tempore in Mallis Oxydracis Indiae sauciatus fuit, ex corpore supra modum turgido & mor bo pediculari excessisse. Plut. in Alexandro. Menedemvs cùm Alexinum frequenter ipsum laudare accepisset: At ego, inquit, semper vitupero Alexinum. Est namque vir malus, qui vel malum commendat, vel vituperatur à bono. Plut. de Immodica verecundia. Antipater dux Philippi, deinde Alexandri, & regni successor, discipulus Aristotelis, solus ex Alexandri successoribus Deum appellare Alexandrum recusauit, impium id esse ratus. Suidas. Vespasianvs peregrinatione Achaica inter comites Neronis, cùm cantante eo aut discederet saepiùs, aut praesens obdormisceret, grauissimam contraxit offensam: prohibitus???; non contubernio modò, sed etiam publica salutatione, secessit in paruam ac deuiam ciuitatem: quoad latenti, etiámque extrema metuenti, prouincia Iudaea cum exercitu oblata est. Suetonius. VERITATIS PRACTICAE EXERCITATIO quoad Alios. Qvatenvs aliorum Veritatem practicam Exprimvnt. Sive id fiat Iuramento. Iusiurandum respectis suae Formae, quia per deos coneipitur, Religiosae est Iustitiae: at respectu Fidei, cuius veluti nota est & symbolum externum, ad Iustitiam profanam referri posset: respectu denique Finis, quoniam veritatis confirmandae causa suscipitur, huius est loci. Consule Tit. Diuinationis species per Iusiurandum, fol. 1353. Illic theoriae occultorum diuinitas, vt ita dicam, perpenditur: hîc verò practica veritas.
|| [2835]
Tormentis. Tormenta per se Corporis mala sunt, f. 422. At respectu Finis, quia veritatis inuestigandae causa adhibentur, huius sunt loci. Respectu verò Modi, quo adhibentur, sic Prudentiae quandam venam in scrutandis arcanis continent. Persae cuiusdam celebratur apophthegma, qui negauit tormentis opus esse ad exquirendum verum: vino enim rectiùs elici. Roterodamus in prouerbio, In vino veritas. Minis. C. Pompilivs à Senatu legatus ad Antiochum missus, vt bello se, quo Ptolemaeum lacesseb at, abstineret: cùm ad eum venisset, atque is promto animo & amicissimo vultu dextram ei porrexisset, inuicem ei suam porrigere noluit: sed tabellas senatusconsultum continentes tradidit. Quas vt legit Antiochus, dixit se cum amicis collocuturum. Indignatus Pompilius, quòd aliquam moram interposuisset, virga solùm, quo insistebat, denotauit. Et priùs (inquit) quàm hoc circulo excedas, da responsum, quod Senatui referam. Non legatum locutum, sed ipsam curiam ante oculos positam crederes. Continuò enim rex affirmauit fore, ne ampliùs de se Ptolemaeus rex quereretur. Ac tum demùm Pompilius manum eius tanquam socij apprehendit. Quàm efficax est animi sermonis???ue abscissa grauitas? Eodem momento Syriae regem terruit, Aegypti texit. Valer. lib. 6. cap. 4. L. Corn. Sylla congressus cum Mithridate ad Dardanu̅ Troadis, pacis causa, cùm ei obuiam prodisset Mithridates, & dexreram porrexisset: rogauit eum, Acciperétne, quibus condicionibus pepigerat Archelaus eius dux, pacem? Tacente rege, Sylla: Atqui deprecantium est, inquit, priore loco dicere, victoribus satis est tacere. Vbi exorsus Mithridates excusationem est. conatus???ue bellum partim ad deos referre, partim ipsos culpare Romanos: excipiens Sylla: Iamdudum ait se de alijs accepisse, nunc verò ipsum intelligere, disertissimum esse Mithridatem, qui in factis adeò tetris & prauis non deficiatur speciosa oratione. Inde cùm eius facinora coarguisset, & exagitasset acerbè, quaesiuit iterum: Ecquid his, quae cum Archelao conuenissent, staret? Vbi stare respondit: ita demùm salutauit eum, ac complexu est osculatus. Plut. in Sylla. Ludouicus secundus, à patre Lothario Imperatore imperij socius nominatus, cùm magnis viribus Romam peteret, vt diadema susciperet: quacunque autem iter faceret, caedibus, rapinis, incendijs omnia vastaret: à Sergio secundo Pontifice ad sancti Petri valuas, quae Argentearum nomen habent, quae è more tunc Pontificis iussu clausae erant, deductus est. Cùm autem manu sua eum Pontifex teneret, senio confectus, inermis???ue ac solus, iuueni Ludouico, nulla eius virium habita ratione, omnibus audientibus haec dixit: Si, Ludouice, pacato animo venisti, recludantur fores, atque ingredi templum tibi licebit. Quòd si alio venisti animo, caue ne has fores contingas, quia vnidex Dei gladius in tuum tuorum???ue caput saeuiet. Cui cùm humanè Ludouicus respondisset, reclusis foribus templum intrauit: atque illic fuit coronatus. Fulgos. lib. 6. cap. 4. & Egnat. lib. 6. cap. 4. è Platina. Approbant, Admittvnt. Veritatis in proprijs bonis ab alio laudatis acceptandis, exempla huc referri possunt, quatenus alienam veritatem amplectuntur. Huc quoque Tit. Mala sua ab alio reprehensa non excusare, ferre, p???inet, respectu Essicientis: de quo superiore loco respectu Subiecti pertract auimus, fol. 2819. Antigonvs rex admirantibus, quamobre̅ tanti faceret Zenonem philosophum, respondit: Quoniam quum multa à me acceperit, nunquam tamen emollitus est. Eius mortem quum audîsset, ingemuit, dicens: Quale theatrum perdidi? Erat enim Zenon acerrimi iudicij, & ab assentando alienissimus. Laërtius lib. 7. cap. 1. Hiero, Gelonis in tyrannide successor, neminem dixit, qui liberè loqueretur, sibi importunum esse. Plutin Apophtheg. Publ. Scipio & C. Laelivs Lucilium Satyricum ob dicendi scibendi???ue libertatem vehementer amarunt. De quibus sic Horatius lib. 2. satyra 1. - quid, quum est Lucilius ausus Primus in hunc operis componere carmina morem, Detrahere & pellem, nitidus qua quisque per ora Cederet, introrsum turpis? num Laelius, aut qui Duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen, Ingenio offensi, aut laeso doluêre Metello? Famosi???ue lupo cooperti versibus? atqui Primores populi arripuit, populum???ue tributim, Scilicet vni aequus virtuti, atque eius amicis. Quin vbi se à vulgo, & scena, in secreta remorant Virtus Scipiadae, & mitis sapientia Laeli, Nugari cum illo, & discincti ludere, donec Decoqueretur holus soliti-. Antistius Labeo I. C. Senatus lectione, cùm Triumuirum legeret M. Lepidum, hostem olim Avgvsti, & tunc exultantem, interrogatus ab Augusto, Annón essent alij digniores? Suum quemq; iudicium habere, respondit. nec ideò libertas aut contumelia fraudi illi fuit. Suetonius in Augusto. Remvnerant. Athenienses rei capitalis accersitos, si culpam ingenuè & poenam quam merebantur confessi fuissent, impunitate donabant. Eapropter cupidiùs Socratem damnarunt, quòd maiore constantia peccatum fateri noluisset. Impvgnant. Certamina veritatis. Quòd in Theoricis Opinio est, id in Practicis Assertio de veri similibus contraria. Etsi autem reuera non nisi inter Veritatem & Mendacium vt contrarietas, sic certamen esse potest: dicuntur tamen quaedam talia, in quibus viri cordati & sinceri in diuersas cogitationes distrahuntur, Veritatem practicam vtriq; collineantes, sed prudentiae defectu non ex aequo attingentes. Huc pertinent liberè dictis opposita libera responsa. Exempla quaedam ex Titul. Veritatis in suis vel alienis bonis defendendis, malis???ue excusandis, fol. 2814. & seqq. Hector Rhesum Thracem serò auxilium ferente̅ liberè reprehendit in primo statim congressu, suae huius libertatis causam asferens apud Euripidem in Rheso: -[Greek words] Cui vicissim Rhesvs quoque liberè respondet: [Greek words] Mendacivm practicvm repvdiant, & veluti cum Mendacibus pugnant. Partim Obtrectatores, Delatores, Calvmniatores. Non admittendo, Non credendo. Ex Tit. Veritatis in bonis defendendis, vel malis excusandis, quaedam huc pertinent, quatenus alienum mendacium praesupponunt, fol. 2814. Ex Tit. Insidiarum tolerantia, quaedam exempla huc transferri possunt, quatenus insidias vt incertas negligunt, fol. 2169. Syracusanus Dion quibusdam monentibus, vt aduersus Heraclidem & Calippum, quorum fidei plurimùm credebat, tanquam insidias ei nectentes, cautior esset, respondit, Se vita malle excedere, quàm in metu violentae mortis amicos inimicósque iuxtà ponere. Valer. lib. 3. cap. 8. & Plut. in Apophtheg. Plato Xenocratem discipulu̅ suum audiens multa de se impiè locutum, sine vlla cunctatione criminatione̅ respuit. Instabat certo vultu index, quaerens causam, cur sibi fides non haberetur? Adiecit: Non esse credibile, vt quem tantoperè amaret, ab eo vicissim non diligeretur. Postremò cùm ad iusiurandu̅ inimici asserentis malignitas confugisset, ne de periurio eius disputaretur, affirmauit: Nunquam Xenocratem illa dicturum fuisse, nisi ea dici sibi expedire iudicasset. Val. Max. lib. 4 cap. 1. Alexander Macedoniae rex, quum familiaris quidam aduersarium suum traduceret, altera manu aurem obstruxisse fertur, vt illam puram absenti relinqueret. Antonius Melissa part. 1. Serm. 52. Idem in Cilicia Cydno, qui Tharsum interfluit, corpus immer serat. Subito rigore obstupefactis neruis, iacebat aeger Tharsi, & instantis victoriae spes fluctuabat. Conuocati Medici, cùm ad vnam potionem sententiam direxissent, atque eam Philippus medicus suis manibus temperatam Alexandro (erat autem ipsius amicus & comes) porrexisset à Parmenione missae literae superuenerunt, admonentes, vt rex insidias Philippi, perinde ac pecunia corrupti à Dario caueret. Quas cùm legisset, sine vlla cunctatione medicamentum hausit, ac tum legendas Philippo tradidit. Pro quo tam consta̅ti erga amicum iudicio, dignissimam à dijs immortalibus mercedem recepit, qui incolumitatis eius praesidium falso interpellari iudicio voluerunt. Valer. lib. 3. cap. 8. & Plut. in Alexandro. Cùm Traiano significatum esset, Licinium Surram in ipsum conspirare, vespere eius diei non inuitatus ad eum Traianus, cum duobus solis comitibus coenatum se contulit, radi???ue ab eius tonsore voluit, atque oculos ab eius medico inspici. Eadem postea cùm denuò de conspiratione affirmaretur, ridens respondit: Se nullo modo, vt crederet, adduci posse, quòd eo die periculum ipsius rei fecera???ita vt Surra, si voluisset id quo insimulabatur agere, potuisset. Itaque in amicitia firmus perstitit, nec multò post tribunatum Surrae detulit: & cùm, vt mos erat, ei ensem traderet, eum???ue non vagina tectum, sed strictum porrigeret, Surrae dixit: Vt acciperet ensem, si benè imperium regeret, tuendi gratia: occidendi autem, si malè imperaret. Fulgosus & Egnatius lib. 1. cap. 7. ex Dione.
|| [2836]
D. Avgvstinvs Episcopus Hipponensis, obtrectationes cauebat, ita vt mensae etiam hoc distichon inscriberet: Quisquis amat dictis absentum rodere vitam, Hanc mensam vetitam nouerit esse sibi. Non rarò etiam coëpiscopos suos alijs obtrectantes grauiter obiurgauit: se???ue aut deleturum versus illos, aut abiturum minatus est. Possidonius cap. 22. Quu̅ transfuga Nolanus eques ingenio infami, vt sibi gratiam cum Sfortia compararet, Tartaliam omnibus maledictis in conuiuio Magni Sfortiae famam lacerasse detulisset, déque ea re vt fides sibi haberetur, iureiurando saepiùs affirmaret: Non opus est, inquit, sodes, vt multùm in persuadendo mecum labores, quum Tartalia nunquam verbum de quoquam sit elocutus, quin maledixerit, & tum multò quidem atrociùs, atque liberiùs, quum locum ad id maximè opportunum nactus, vt dicis, totum maledicentiae impetum effudisse credendum sit. Peracutè delatorem auertens simul, & sua vitia Tartaliae obiectans, titubantiam scilicet oris, vnde cognomen acceperat, (antea Angelus Lauellus vocatus) & temulentiam, quum esset omnium, & quidem natura potiùs quàm aetate, bibacissimus. Iouius in vita Sforciae. Apud Claudianum singularis laus est Theodosij, quòd no̅ fuerit suspicax. Ita Mathias Pannoniae rex non facilè admittebat calumnias illorum, qui conabantur familiares regis in odium adducere. Miserat in Pannoniam legatum suum Nicolaum, episcopum Madrusiensem, Pius II. Pontifex. Ille allectus beneficentia regis, totam hyemem in aula commoratus est, & in praecipuorum Principum amicitiam se insinuauit. Tandem regis quoque animum pertentauit, & vt maiorem gratiam iniret, summos quosque Principes proditionis accusare cepit, id???ue se reipsa demonstrare posse affirmauit. Rex dissimulata inquisitione, cùm eandem saepiùs cantilenam audiret, perfidiae eius detegendae causa, nihil minùs expectantem, in conuentum Principum produxit, & clara voce: Quínam sunt illi, inquit, quos vitae & fortunis meis toties iam insidiantes te certò comperisse asseruisti? Ibi cùm legatus obtumesceret, & veniam deprecaretur: At ego, inquit Rex, nisi moueret me auctoritas Pontificis, ostenderem tibi, non decere legatos, in alieno regno, sementem dissidiorum iacere, & Principibus honestis vitae periculum creare. Tibi igitur mando, vt intra biduum regno meo excedas, quod nisi feceris, ego tale exemplum in te statuam, vt orbi terrarum innotescat, Mathiam regem sceleratas tales artes seriò odisse. Ioach. Cureus in Annalibus Silesiae. Fridericvs III. Imp. cùm literas Casparis Schlichij ex Nurenberga accepisset, quae nonnullis Hungaris inscribeba̅tur: non defuerunt, qui eas aperiendas dicere̅t, quòd in ijs aliquid proditionis scriptum esse putarent, quod sciri oporteret. Quibus Fridericus: Casparem ego & probum virum, & mei amantem existimo. Si fallor, malo per sese error pateat, quàm me cu̅ scelere inuestigetur. Aeneas Syluius lib. 4. Comment. de Reb. gestis Alphonsi. Puniendo, Castigando. Avgvstvs princeps, omnium primus de famosis libellis cognitionem legis specie maiestatis tractauit, commotus Cassij Seueri libidine, qua viros feminas???ue illustres procacibus scriptis diffamauerat. Priùs facta arguebantur, inquit Tacitus, dicta impunè erant. Si qui proditione exercitum, aut plebem seditionibus, demum???ue malè gesta Republica, maiestatem populi Romani minuisset. Caelius libro 15. capite 25. Antiquarum Lectionum. Nero Imp. delatorum licentiam volens compescere, praemia ad quartas reuocauit (cùm delatores poenae dimidiam partem ex lege Papia haberent antea) & ideò Quadruplatores dicti sunt, quòd quartam de proscriptorum bonis, quos detulera̅t, partem acciperent. Alex. lib. 4. cap. 22. Vespasianvs & Titvs delatores flagellis caesos per amphitheatri harenam spectandos traducebant: vt poenis coërciti, à noxijs deferendis abstinerent. Alexander ab Alexandro libro 4. capite 22. Domitianvs, inter imperij monstra connumeratus, hac in re solùm sapere visus est, quòd delatores ab vrbe expulerit, hanc vocem frequenter vsurpans: Delatores qui non castigat, irritat. M. Antoninvs Pius, delatores, si no̅ probarent, capitali poena affecit: si probarent, oblato praemio dimisit infames. Alex. ab Alex. lib. 4. cap. 22. Opilivs Macrinus Imp. delatores vndique conquisitos, poenis & damno afficiebat. Idem. Advlatores aversando, Qvos vei. Oderunt. Apud Athenaeum Hegesander narrat, quum Alexander dixisset, se morderi à muscis (sic vocabat parasitos) iam???ue conaretur illas abigere, Cinesias vnus eius ordinis, qui fortè aderat: Profectò aliae muscae siticulosae magis vrgebunt te, semel gustato tuo sanguine. Erasmus in Adagijs. Avgvstvs Caesar nullam aliam pestem magis quàm adulatores & assentatores detestatus est. Suetonius. Iovinianvs Imp. in assentatores lepidè illud dicebat: Depre hendi eos no̅ Deum colere, sed purpuram: nec differre ab Euripo, fluctus suos huc atque illuc subinde rapienti. Sigismvndvs Imp. assentatores se veluti pestes odisse, cùm diceret, Brunorius Veronensis respondit: Tamen nullum genus hominum magis amas, quàm adulatores. Tum Sigismundus: Rectè sanè dicis, inquit. Nam nec tu mecum tam diu fuisses, nisi meis moribus blandiri assueuisses. Aeneas Syluius de Dictis Sigismundi & Friderici Impp. Alphonsvs, Aragonum & Siciliae rex, nihil magis in vita exhorruit, quàm mendaces: nihil magis auersatus est, quàm parasitos ac adulatores: quos etiam pestem Principum appellare consueuit, & varijs interdum poenis ac cruciatibus affecit. Antonius Panorm. de Rebus gestis Alphonsi, & Aeneas Syluius de eius dictis. Irrident. Antipatri filius Cassander, Babylonem veniens, cùm barbaros venerabundos Alexandrum salutantes conspexisset, vir in libertate enutritus Graeca, atque huiusmodi spectaculi hactenus insolens, in cachinnum est essusus. Ea re exarsit ita Alexander, vt arreptum crinibus caput eius ambabus manibus vehementer contuderit ad parietem. Plut. in Alexandro. Vespasianvs Imperator, generis sui ignobilitatem freque̅ter etiam prae se tulit, eos???ue irrisit, qui illud in Herculem referre conarentur. Suetonius. Dicta Factáve, Non admittunt, Repudiant. Philippis puella quaedam Pythonissa Pavlvm & Silam summi Dei cultores, & salutis nuncios esse clamauit. Eam rem indignè ferens Paulus, nec diaboli testimonium admittens, spiritum eiecit. Ab ijs ergo, qui quaestum ex ea faciebant, coram magistratu accusati, virgis caesi, & in carcerem coniecti sunt. Actorum 16. Alexander Magnus per fluuium Hydaspem nauigans, cùm ei Aristobulus Poëta quidam carmen obtulisset, in quo ei ita assentabatur, vt elephantos interimere, turres prosternere, muros perfodere diceret. indignatus rex: Apage isthaec, inquit, mendacia, quae vera etiamsi essent, possent in mendacij suspicionem venire. Et simul librum in profluentem abiecit: similia auctori minatus, si tale quid in posterum ederet. Gyraldus Dial. 3. de Hist. poët. Idem, cùm Brison, (alibi, Crisson Himenaeus) nobilis certamine cursus, qui cum ipso contendebat de pernicitate, vltrò concederet, vehementer est indignatus. Plut. de Tranq. animi. Idem arce capta, quum amici dicerent, illum egregijs gestis Herculem superasse: At ego, inquit, meas res gestas in imperio, ne verbo quidem cum his, quae gessit Hercules, arbitror conferendas. Plutarchus in Apophthegmatibus Regum & Imperatorum. Avgvstvs Domini appellationem, vt maledictum & opprobrium, semper exhorruit. Cùm spectante eo ludos, pronunciatum esset à mimo: O Dominum aequum & bonum: & vniuersi quasi de ipso dictum exultantes comprobassent: statim manu vultu???ue indecoras adulationes repressit, & insequenti die grauissimè corripuit edicto: Dominum???ue se posthac appellari, ne à liberis quidem, aut nepotibus suis, vel seriò, vel ioco passus est, atque huiusmodi blanditijs vti etiam inter ipsos prohibuit. Suetonius. Tiberivs Caesar adulationes adeò auersatus est, vt neminem Senatorum, aut officij, aut negotij causa ad lecticam suam admiserit: consularem verò satis facientem sibi, ac per genua orare conantem, ita suffugerit, vt caderet supinus: atque etiam si quid in sermone, vel in continua oratione blandius de se diceretur, non dubitaret interpellare, ac reprehendere, & commutare continuó. Dominus appellatus à quodam, denunciauit, ne se ampliùs contumeliae causa nominaret. Alium dicentem, sacras eius occupationes: & rursus alium, auctore eo Senatum se adijsse, verba mutare: & pro auctore, suasorem: pro sacris, laboriosas dicere coëgit. Suetonius. Cùm Pescennio Nigro Imperatore creato, quidam panegyricum recitare vellet, dixisse fertur: Scribe laudes Marij, vel Hannibalis, vel alicuius ducis optimi vita functi, & dic quid ille fecerit, vt eum nos imitemur. Nam viuentes laudare irrisio est, maximè Imperatores, à quibus speratur, qui timentur, qui praestare publicè possunt, qui possunt necare, qui proscribere. Viuus placere volo, mortuus etiam laudari. Aelius Spartianus. Alexander Seuerus Imp. nullum omninò assentatorem admittebat. Si quis eum salutando caput flexisset, aut blandiùs aliquid dixisset, vt adulatorem inanem reijciebat. Lampridius. Atila Hunnorum rex, Patauio capto Marulli Calabri poe̅tae [2837] carmen de laudibus suis conscriptum, in ignem conijci iussit: quia licentia poëtica originem Atilae ad Deos retulerat. Nicolaus Olaus cap. 15. de Vita Atilae. Eludunt illorum dicta. Alexander, Ammonis filius à sacerdote Iouis Ammonis, spe lucri dictus, interpretatus est: Nihil mirum, inquiens, cùm Iupiter omnium natura sit pater. Plut. in Alexandro. Antigonvm regem quu̅ Hermodotus in poëmate Iouis dixisset filium: Non haec, inquit, de me sentit lasanophorus: qui matulam domino subijcit. Plut. in Apophtheg. Tarraconensibus pro laeto ostento nunciantibus, quòd in ara Augusti palma esset enata: Apparet, inquit Avgvstvs, qua̅ frequenter accendatis. Quod illi dijs tribui volebant, ille tribuit illorum negligentiae, qui nunquam in ara Caesaris adolerent incensum. Suetonius, & Dion. Gregorivs Magnus Papa, cùm à quodam supra modu̅ laudaretur. Faxit Deus, respondit, vt & mihi virtus, & tibi fides tanta, quantam oratio tua requirit, contingat. Aegid. Corrozetus de Dictis memorabilibus. Canvtvs Daciae & Angliae rex, à milite auribus seruiente, appellatus Rex regum longè omnium potentissimus, qui hominibus, qui mari, qui terrae latè imperitaret, euidenti argumento adulatoris vanitatem redarguit. Vide Tit. Prudenter consulere humilitati. Ex Polydoro lib. 7. Reprehendunt. Alexander habebat Eudaemonicum Philosophum, sed quouis parasito adulantiorem. Hic, quum aliquando tonaret vehementer, adeò vt omnes expauescerent: dixit Alexandro, Quin tu tale quippiam facis Alexander, fili Iouis? At ille non ferens tam abiecti philosophi vocem, ridens ait: Nolo enim formidabilis esse, quemadmodum tu me doces, qui satraparum ac regum capita me iubes super coenam apponere. Sic Athenaeus. Plutarchus in vita eius secus aliquanto: Quid mihi succenses, quòd pisces apponam in conuiuio, ac non potiùs satraparum capita? Erasmus lib. 6. Apophtheg. Caelio oratori, quum quidam cliens omnia concederet, longa assentatione fastiditus Caelius: Dic, inquit, contrà, vt duo videamur. Rauisius. Puniunt. Persis & Indis lege cauetur, vt qui clientem decepisset, qui???ue ter mendacio abusus fuisset, illi per omnem vitam silentium indiceretur, nullo???ue magistratu aut honore dignus haberetur. Artaxerxes mirificè mendacium auersatus fuit, adeò vt mendacis hominis linguam triplici clauo affigi iusserit. Alexander lib. 6. cap. 10. Thessali ciuitatem Adulationem vocatam solo aequarunt, quam habitabant Melienses populi, vt Theopompus testatur lib. 30. Athenaeus lib. 6. cap. 6. Legato, quem ad Antigonum Demetrij silium misera̅t Lacones, vt intellexerunt eum appellasse illum regem, mulctam dixerunt, quamuis medimnum tritici ab eo arctis commeatibus in capita apportaret. Plut. in Apophtheg. Avgvstvs, si quis inter salutandum flexisset caput, aut assentaretur blandiùs, foras detrudi & exigi iubebat. Alex. ab Alexandro lib. 2. cap. 19. Sigismvndvs Imp. supra modum eum laudanti, & dijs similem esse dicenti, alapas dedit: dicenti???ue illi, Cur me caedis Imperator? Cur me, respondit, mordes adulator? Aeneas Syluius lib. 2. Comment. de Reb. gestis Alphonsi. Errores corrigendo. Ioannem Baptistam plurimi Iudaeorum Messiam esse conijciebant, propter vitae austeram sanctimoniam. At ille apertè respondit, se Christi tantùm praecursorem esse, neq; dignum, qui solueret corrigiam calceamentorum eius. Aqua se baptizare, illum verò igni & Spiritu sancto baptizaturum esse. Matthaei 3. Lucae 3. & Ioan. 1. Argileonis Brasidae mater, defuncto eius filio, cùm Amphip olitani quidam, qui commeauerant Lacedaemonem, illam inuiserent, requisiuit an filius suus honestè, & vt Sparta dignum erat, cecidisset. Quibus illum extollentibus, adijcientibus???ue, illum ijs in factis fuisse Lacedaemoniorum omnium praestantissimum: Fuit, hospites, inquit, honestus vir, & fortis filius meus, sed habet multos Sparta illo excellentiores. Plut. in institutis Laconicis. Fravdes, Dolos, Mendacia indicando. Cùm Cambyses rex Persaru̅ ad Aethiopes Macrobios sub specie legationis Ichthyophagos quosdam Aethiopes exploratores misisset cum muneribus: Aethiopum Rex dolum intelligens, Cambysem iustum non esse affirmabat, qui alienam regionem affectaret, & eos homines, à quibus nihil lacessitus esset, in seruitutem redigere tentaret. Eis itaque arcum dedit, quem Cambysi offerrent, cum his verbis: Rex Aethiopum regi Persarum consilium dat, quando Persae tam facilè trahent tantae magnitudinis arcus, tunc aduersus Macrobios Aethiopes cum maioribus copijs moueat bellum. Interim dijs gratias habeat, qui non inducant in mentem filijs Aethiopum, vt praeter suam velint aliam comparare regionem. Haec locutus, arcum laxauit, eis???ue, qui venerant dedit. Tum sumto purpureo amiculo (quod vnum ex muneribus erat) rogauit, Quídnam esset, & quomodo confectum? Et cùm Ichthyophagi veritatem de purpura de???; tinctura dixissent: Dolosi, inquit, homines, dolosa sunt vestimenta. Secundo loco sciscitatus de tortili monili atque armillis, ornatum eius rei exponentibus Ichthyophagis, risit, atque existimans vincula esse, inquit: Robustiora apud se vincula esse. Tertiò sciscitatus vnguentum, cùm illi de confectura, vnguenti???ue ratione dixissent, idem dixit, quod de vestimento. Vbi ad vinum peruenit, eius???ue conficiendi rationem audiuit, maiorem in modum delectatus potu, percontatus est, Quibúsnam rebus vesceretur rex, & quod longissimum tempus vitae Persis esset. Responderunt, vesci regem pane, exponentes tritici naturam: perfectissimum???ue diu viuendi spatium apud Persas esse octoginta annos. Ad haec Aethiops: Nihil se mirari, inquit, si stercore vescentes paucis viuerent annis. Nam ne tot quidem annis victuros, nisi hoc potui acceptum referrent. Herodotus lib. 3. Orosivs Hispanus, doctrina ac eloquentia clarus (vt Gennadius de Illustribus viris refert) scripsit contra calumniatores Christiani nominis, asserentes diminutum fuisse imperium Romanum per aduentum Christi: liquidò ostendens, longè maiora grauiora???ue mala Romanae Reipubl. ac vniuerso orbi accidisse à principio seculi, vsque ad redemtoris nostri adue̅tum, quàm post euangelium diuulgatum. Sempronia Tiberij & Caij Gracchorum soror, vxor Scipionis Aemyliani, à Trib. pleb. producta ad populum, vt Equitio, cui Semproniae gentis falsum ius quaerebatur, tanquam filio Tiberij fratris sui osculum daret: tamen illum, nescio quibus tenebris protractum, vt portentum execrabili audacia ad vsurpandam alienam propinquitatem tendentem repulit. Valerius lib. 3. cap. 8. VERITATIS EXERCITATIO RESPECTV Loci. Verbi causa in Templo. Apud Lacedaemonios, si Qvis in peccato deprehensus fuisset, cogebatur aram quandam, quae erat in vrbe, circumire, ac vituperationem interim in se ab alio compositam canere, quod nihil aliud erat, quàm seipsum sua voce obiurgare. Plutarchus in Laconicis. In Constantinopolitana aede certum locum fuisse, in quem homicidae, antequam ab Ecclesia reciperentur, conscendere, & ab ingredientibus & exeuntibus, suo facinore exposito, veniam petere coacti essent, ex Annalibus Nicetae apparet: qui Isaacivm Angelum post interfectum à se Stephanum, eundem conscendisse locum narrat, sub Imperio Andronici Comneni. in Foro. Marsyas frater Antigoni, reus, cùm postularet de causa vt domi cognosceretur: Imò, inquit, cognoscetur in foro, omnibus???ue audientibus. nunquid facinoris conceperimus. Plutarchus in Apophthegmatibus. VERITATIS EXERCITATIO RESPECTV Temporis. Verbi causa in Calamitate. Filii decem Iacobi patriarchae in Aegyptum profecti, pro???ue exploratoribus in vincula coniecti à Iosepho Aegypti praefecto, in eas angustias sese redactos ob impietate̅ erga fratrem Iosephum commissam liberè profitebantur. Genesis 42. Afflicti Israelitae per ignitos serpentes, venerunt ad Mosen, dicentes: Peccauimus, quia locuti sumus contra Dominu̅, & te. Fecit ergo Moses serpentem aeneum, in quem aspicientes sanarentur. Numer. 11. Tres socij Danielis, qui sanctè inter Chaldaeos vixerant, & pro quibus Deus tantum miraculum faciebat in fornace, nequaquam contra Dominum murmurabant, quasi iniustè talia paterentur, sed dicebat Azarias: Peccauimus, iniquè egimus. Danielis 3.
|| [2838]
Philippus rex cùm signa Laconiae inferret, haberentur???ue omnes pro deploratis, affatus est Spartiatem quendam. Quid nunc agetis, Lacones? Quid verò, inquit, aliud, quàm fortiter cademus? Soli enim ex Graecis nos liberi, nec audientes esse didicimus alijs. Plut. in Apophtheg. Laconicis. in Mortem. Sextvs septem fratrum Machabaeorum martyrum, mori incipiens, ait: Nos propter nosmetipsos haec patimur, peccantes in Deum nostrum. 2. Machab. 3. Latro in cruce peccata sua confessus est, & veniam meruit. Lucae 23. Philippvs I. Francorum rex Meleduni decessit, anno Salutis 1109. propter Ligerim ad Benedicti sepultus est, vt iusserat: indignum se dictitans, qui ad Dionysij inter sanctissimorum regum monumenta mortuus iaceret. Aemilius libro 5. Fertur Iaroslavs, Gnesnensis Archiepiscopus in Polonia, mandasse moriens, vt cadauer suum non ostio, sed pertuso pariete in basilicam sepeliendum inferretur, quòd non ritè neque ordine Archiepiscopum se factum diceret. Cromerus libro decimotertio. Nouissimo praelio inter Henricum IV. & Rodulfum Sueuu??? de imperio Romano, Rodvlphvs vulneratus in dextera, reductus Herbipolim, magnates & Episcopos suae partis ad se iussit venire, & elata dextera in aftantes: Haec est, inquit, manus, qua ego sacramenta praestiti Henrico domino meo: vobis tamen vrgentibus toties in eum infeliciter pugnaui. Ite & implete primam regi vestro fidem: nam ego vadam in viam patrum. Cranz. lib. 5. cap. 7. Saxoniae. VERITAS PRACTICA CONSIDERATA SECUNDÙM MATERIAM. QUATENUS OCCUPATUR CIRCA Res. Sive perpendantvr Perse. Ex pracedentibus de Confessione, de Reprehensione libera, huc accommodari possunt omnia, fol. 2816. 2823. Illic Formae, hîc Materiae habetur ratio. De Eruditione veritatem dicere. Consule Tit. Certaminum Poëtarum Grammaticorum, & c. quatenus certando liberè sua bona profitentur, fol. 1100. 1127. 1163. 1275. Post Socratis mortem cùm permulti illius familiares in coetu quodam tristarentur: Plato praesens poculum cepit, omnes???ue illos bono esse animo hortatus est, quia vires sibi regendae scholae sufficerent: ac Apollodorum poculo prouocauit. Qui dixit, quòd libentiùs ac saeuiùs veneni calicem à Socrate exciperet, quàm ab ipso vini poculum. Athenaeus libro 11. capite 22. Theognis Megarensis Gnomologus sic de seipso: [Greek words] Carpunt me plures docti, indocti???ue: imitari Nos in doctorum de grege nemo potest. Archimedes Syracusanus mathematicus inter primos nobilis aiebat: Si alter foret terrae globus, se illum ad hunc tracturum, vel hunc ad illum impulsurum, sed petebat locum dari, in quo consisteret. [Greek words]. Cicero 5. Tuscul. quaest. ex Heraclide Pontico Platonis auditore narrat, Pythagoram à Leonte Phliasiorum tyranno rogatum, quid artis profiteretur: cum???ue superiores, qui eidem studio essent dediti, sapientes se cognominassent, ipsum se philosophum, id est, sapientiae studiosum modestiore nomine appellasse. Hinc Sophi nomen tanquam superbum nimis & inuidiosum relictum, caeteros???ue Philosophos esse nuncupatos. Lud. Viues in lib. 8. de Ciuit. Dei, cap. 2. Pindarvs de seipso Ode 1. Olymp. sic scribit: [Greek words] Mihi Musa fortissimum telum robore nutrit. Idem in Nemeis eo se gloriatur aduersarijs suis, Bacchylide nimirum & Simonide, esse superiorem, quòd ipse natura Poëta sit, illi autem didicerint à magistris: in quo tantum esse vult, vt eo potissimùm nomine se aquilae, illos coruorum similes esse dicat: [Greek words] Multae mihi sub cubito acutae sagittae sunt in pharetra, intelligentibus (tantùm) sonantes, interpretibus omninò opus habentes. Sapiens multarum rerum gnarus est natura: discentes verò procaces inepta loquacitate tan??? corui valdè imperfecta garriunt, aduersus diuinum Iouis alitem. Addit & ista: [Greek words] Aquila pernixinter volucres, quae repentè aduolans eminùs, corripuit cruentam praedam: loquaces autem graculi humi pascuntur: Horativs lib. 1. Epist. 20. de seipso sic scribit: Libera per vacuum posui vestigia princeps, Non aliena meo pressi pede. Qui sibi fidit Dux, regit examen, Parios ego primus Iambos, Ostendi Latio, numeros animos???ue sequutus Archilochi, non res, & agentia verba Lycambem. At ne me folijs ideò breuioribus ornes, Quòd timui mutare modos, & carminis artem: Temperat Archilochi musam pede mascula Sappho, Temperat Alcaeus, sed rebus & ordine dispar: Nec socerum quaerit, quem versibus oblinat atris: Nec sponsae laqueum famoso carmine nectit. Hunc ego, non alio dictum priùs ore, Latinis Vulgaui fidicen. Iuuat immemorata ferentem. Ingenijs, oculis???ue legi, manibus???ue teneri. De Eloquentia. Aeschinis de Demosthene, sub. Tit Bona praedicare Hostiu̅. Demosthenes magnoperè contemnebat caeteros oratores: at cùm ad dicendum Phocion surgeret, solebat ad amicos dicere summissè: [Greek words], orationum mearum securis adest. Incertum, de oratione illius sic sentiret, an de vita & existimatione: quòd permultis & prolixis circuitibus vnum verbum & nutum existimaret probati viri esse validiorem. Plut. in Demosthene & Phocione. Ivl. Caesar Scaliger, nostrae ille aetatis vnus Aristoteles, aliqua̅do iocans dixit: Cicero in quadam oratione minatur, si sibi faciant stomachum, triduo futurum Iurecoss. ego, si mihi stomachum non faciam, trihorio (vt loquitur Ausonius) fiam Ciceronianus. Tanta erat diuini illius ingenij non vana confidentia. Profectò quantus orator esse potuisset, ostendit eius orationis efficacia ac neruus. Ioan. Bergius Medicus in Praefatione lib. 1. de Subtilitate ad Cardanum. De Mechanica peritia. Consule Tit. Certamina mechanica, fol. 3642. Item Iudicij mechanici de rebus proprijs, fol. 3644. De Probitate, Virtute vniuersim. Theognis Megarensis seipsum in Gnomis laudat: [Greek words] Patriam ornabo claram ciuitatem, neque populo attendens, neque iniquis viris obediens, Hinnulum ex ceruo leo vt viribus confidens, pedibus comprehendens, sanguinem non bibi. muros aute̅ altos conscendens ciuitatem no̅ diripui: iungénsque equos, currum non inscendi: agens verò non egi, & non finiui finiens: faciens???ue; non feci, perfeci???ue non perficiens. C. Fabricivs, ab omni leuitate atque iactantia alienus, quae virtutis suae fiducia esset, ostendit, cùm à Rom. legatus ad Pyrrhum missus, ab eo rogatus est, vt inter ducesatq; amicos suos primum vellet accipere locum. Ei enim in aurem insusurrauit: Non hoc, Pyrrhe, ex re tua fieri posset. nam qui nunc virturem mirati te suspiciunt, te???ue amant ac colunt, cùm me experti essent, à me potiùs quàm à te regi cuperent. Plutarchus.
|| [2839]
Theognis de seipso sic scribit in Gnomis: [Greek words] M. Cato Censorius interrògatus, Qualis inter primores iuuenum videretur Scipio Aemilianus? Hom. versum recitauit: [Greek words] Iste sapit solus, volitant reliqui sicut vmbrae. Plut. M. Livio Druso architectus quidam aedes se aedificaturum recipiebat, in quas ex nulla domo alia esset prospectus. At potiùs (inquit ille) aedifica mihi domum, si potes, in qua quicquid agam, vniuersus populus Romanus possit aspicere. Sic nimirum intra domesticos parietes agendum, vt si subitò nos alieni conspiciant, nulla sit erubescendi causa. Lud. Viues de Christiana femina, lib. 2. Mecoenatis hominis nobilissimi iudicium verum de Virtute, Horatius in Satyris his versibus exponit: Non quia, Mecoenas, Lydorum quicquid Hetruscos Incoluit fineis, nemo generosior est te: Nec quòd auus tibi maternus fuit aut paternus Olim qui magnis legionibus imperitarint: Vt pleriq; solent, naso suspendis adunco Ignotos, vt me libertino patre natum. Quum referre negas, quali sit quisq; parente Natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi verè, Ante potestatem Tulli, atq; ignobile regnum, Multos saepè viros nullis maioribus ortos, Et vixisse probos, amplis & honoribus auctos. Titvs Vespasianus, cùm de crimine impietatis nunquam cognouisset, neq; alijs vt cognoscerent permitteret: Nemo, inquit, iniuria me afficere, aut insequi contumelia potest, propterea quòd nihil ago, quòd reprehendi mereatur. Ea verò quae falsò de me dicuntur, prorsus negligo. Xiphilinus. M. Antoninvs Philosophus Imp. cùm periniquo animo ferre se ostenderet, quòd Auidius Cassius, qui rebellauerat, deinde praelio erat victus, occisus fuisset: quodam ex ijs, qui astabant dicente: Si Auidio vincere contigisset, quid is fecisset? statim magna animi fiducia respondit: Non ita nos cum dijs hominibus???ue gerimus, vt Auidius vnquam bello vincere nos debuerit: vt bonitatis suae periculum faceret, solus Eleusinae Cereris templum ingressus est: quod non sine periculo nisi ab innoxijs adibatur. Neroni profectò conscientia longè dispar fuit: qui cùm se parricidam meminisset, eo templo abstinuit. Trebellius. De Fortitudine militari. Aiax ad Hectorem sic loquitur apud Homerum: - certè cognosces tu liquidò iam, Quàm bellatores etiam post funera Achillis Magnanimi infignes Graijs superesse videntur. Nos verò tales sumus, vt qui occurrere multi Possimus tibi. Quibus verbis Achilli primam fortitudinis laudem tribuit, qui solus Hectori opponi mereatur. Post illum, neque solum, neque praestantissimum esse censet semetipse, sed cum multis sui similibus valentem dimicare. Plut. de Aud. poëtis. Amphiaravs vates, cùm filios suos pro patria fortiter pugnantes videret, sic locutus fertur apud Pindarum ode 8. Pythiorum: [Greek words] Lacedaemonii, occupata ab Atheniensibus Pylo, legatos de re componenda mittunt Athenas. Vbi de compositione nihil assentiri vident, postulare pergunt, vt permutando rem pari captiuorum Atheniensium numero pensarent. Nihil rursus horum ab Atheniensibus concessum. Inde legati per licentiam palàm Athenis protulêre, ea re satis apertè confiteri populum Atheniensem, Lacedaemonios longè se praestantiores habere: quippe quibus par captiuorum permutatio haud aequa visa esset. Diod. lib. 12. Agis, Archidami filius, quaerere negauit Lacedaemonios, quot sint hostes, sed vbi sint. Plut. in Apoph. De Castitate. Hippolytvs suam excusans innocentiam apud patrem Theseum, Euripidis Hippolyto, sic inquit: [Greek words]. Aspicis lumen hoc, & terram? in hisce non est vir me (tametsi tu neges) continentior natus. Scio enim primùm deos colere, amicis???ue vti, non qui iniuriam inferre conantur, sed quibus inest pudor, neque nunciare mala, neque vicissim efficere turpia, ijs qui vtuntur. Non irrisor commilitonum, ô pater: sed idem & praesentibus & absentibus sum amicis. Vnius verò intactus, cuius me nunc conuincere censes. A venere enim in hunc diem castum corpus, neque noui actionem istam, praeterquam verbis audiens, pictura???ue videns: neque haec quidem ad considerandum promtus sum, virginalem animum habens. De Taciturnitate. Zeno ab Antigoni aut Ptolemaei legatis Athenas missis, vnà cum alijs philosophis ad conuiuium vocatus est: & cùm reliqui inter pocula suam quisque eruditionem ostentaret, ipse tacebat. Cùm autem legati interrogarent, quid Antigono de ipso deberent renunciare? Hoc ipsum, quod videtis, respondit: vidisse vos Athenis senem, qui in conuiuio tacere nouerit. Plut. de Garrul. De Meritis erga Remp. Lycvrgvs, quia despectas fecerat diuitias, quòd ijs frui, vel eas ostentare posset nemo, dixit apud familiares: Vt est, sodales, praeclarum, re ostendere Plutum, vt verè est, caecum? Plutarchus in Apophtheg. Erat Athenis reo damnato, si fraus capitalis non esset, quasi poenae aestimatio ex sententia. Quum iudicibus daretur, interrogabatur reus, Quam quasi aestimationem commeruisse se maximè confiteretur? Quod quum interrogatus Socrates esset, respondit: Se meruisse, vt amplissimis honoribus & praemijs decoraretur, & vt ei victus quotidianus publicè in Prytaneo praeberetur: qui honos apud Graecos maximus habebatur. Eo responso iudices sic exarserunt, vt capitis hominem innocentissimum condemnarent. Erasmus lib. 3. Apophtheg. Pericles iam animam agens, amicis astantibus de eius victorijs atq; eloquentia verba facientibus, Mirari se, dixit, quòd non seipsos potiùs beatos praedicarent, quòd cùm tanto tempore Athenas rexisset, nemo ipsius causa lugubrem vestem vnquam induisset. Plut. in Pericle. Quum floreret apud Populum Leosthenes, interrogatus ab oratoribus Phocion, Quid ipse boni fecisset Reipub. Nihil aliud, inquit, nisi quòd, donec ego vobis fui dux, nulli dicta est oratio funebris: sed omnes vita defuncti, in maiorum monumentis sepulti sunt. Alij iactabant cruentas victorias: Phocion existimabat egregij ducis esse, sic administrare rem militarem, vt nulli aut quàm paucissimi ciues pereant. Mos autem erat Athenis, eos qui in acie cecidissent, apud populum laudare, ac cenotaphia erigere. Plutarchus in eius vita, & de Suijpsius laude. Oppressa Catilinae coniuratione, Cicero in nonnullorum odium incurrit. Quorum instinctu Caesar praetor, Metellus & Bestia tribuniplebis, inito magistratu, cùm pauci adhuc dies Ciceroni consulatus superessent, non fecerunt ei copiam concionis habendae: sed positis pro Rostris subsellijs, non fecerunt ei ius neque potestatem dicendi: tantùm permiserunt, si ei videretur, vt eiuraret magistratum, statim???ue descenderet. Ita ille vt iuraturus progressus, facto silentio, iurauit non solenne, sed peculiare quoddam & nouum insiurandam, se patriam conseruasse, & tutatum imperium. quod verè eum iurasse populus vniuersus iurauit. Quare vehementiùs Caesar & tribuni acerbati, cùm alias procellas excitauerunt Ciceroni, tum legem suaserunt, vt Pompeius acciretur cum exercitu ad dominatum reprimendum Ciceronis. Verùm cécidit opportunè Ciceroni atque vniuersae Reipublicae, quòd id temporis tribunusplebis esset Cato: qui illorum actionibus pari praeditus potestate & maiore existimatione obiecit se. Hic enim & alia nullo negotio reflexit, & Ciceronis consulatum ita extulit concionibus suis, vt honores ei decernerentur omnium amplissimi, & pater Patriae appellaretur. Quod ei nomen tributum sanè est primò, cùm eum ita in concione nominasset Cato. Plut. in Cicerone. Idem primo libro de Officijs, vbi sententiam versus iliius sui, valde irrisi atque exagitati ab inimicis, constituit ac laudat, inquit: Vt enim alios omittam, nobis rempub. gubernantibus togae arma cessere: neque enim in republ. periculum fuit grauius vnquam, nec maius odium. Item oratione pro L. Sylla: Meis consilijs, meis laboribus, meis capitis periculis: sine tumultu, sine delectu, sine armis, sine exercitu, quinque [2840] hominibus comprehensis atque confofsis, incensione vrbem, internecione ciues, vastitate Italiam, interitu Remp. liberaui. Victorius lib. 7. Var. lect. cap. 13. De Felicitate. Solon à Croeso Lydorum rege interrogatus, Quémnam mortalium beatissimum esse iudicaret? Respondit, primò quidem Tellum Atheniensem ciuem, qui liberis auctus, pro patria apud Eleusinam pugnando victor occubuisset: deinde verò Cleobin & Bitonem Argiuos, qui matrem suam ad templum Iunonis, bobus destituti, plaustro pertraxissent, & post sacras epulas eadem nocte placida morte expirassent. Croesum verò beatum dici non debere, sed fortunatum tantùm, nisi etiam benè & feliciter ex hac vita migrasset. Herod. lib. 1. & Plut. de Dignos. adul. De Paupertate. Ephialtes, cùm dux ei paupertatem exprobraret: Cur non inquit, etiam alterum dicis, quòd iustitiam colam? Aelianus lib. 13. de Var. hist. De Gloria, Honore. Virtutis praemium honor est. Qui ergo honores non delatos asserunt, ereptos vindicant, si gloriae studium spectes, ad Magnanimitatem: si suae virtutis confessionem & tacitum praeconium, ad hunc locum pertinebunt. De Persarvm rege qui Magnus appellabatur, Agesilaus: Quídnam me ille est maior, nisi iustior? Plut. de Sui laude. Cotys Thracum rex, vt ab Atheniensibus ciuitatem sibi honoris ergo datam cognouit: Et ego, inquit, illis meae gentis ius dabo. Aequauit Athenis Thraciam: ne: vicissitudine talis beneficij parem se iudicando, humiliùs, de origine sua sentire existimaretur. Val. lib. 3. cap. 7. Phocion, Euippo vno ex illis, qui cum eo morituri erant, lamentante & gemente: Non tu, inquit, praeclarum Euippe ducis, quòd cum Phocione occubiturus sis? Plutarchus in Apophthegmatibus. Poëta Accivs Iulio Caes. amplissimo & florentissimo viro, in collegium Poëtarum venienti, nunquam assurrexit: non maiestatis eius immemor, sed quòd in comparatione communium studiorum, aliquanto superiorem se esse confideret. Quapropter insolentiae crimine caruit: quia ibi voluminum, non imaginum certamina exercebantur. Valerius Maximus lib. 3. cap. 7. P. Ovidivs Naso ingenio excellenti poëta, peracta Metamorphosi sua doctrinae suae magnitudine fretus, operis finem carminibus illis clausit, quae ostendunt peractum ab ipso opus esse immortalis famae, dum terrarum orbis staret duraturum. Cuius iudicio euentus quoque felicitas satis hactenus visa est respondere. Fulg. lib. 3. cap. 7. Horativs ode 20. lib. 2. vaticinatur carminum suorum immortalitatem, dum in cygnum transformatum iri se, & per totum orbem volaturum ostendit: Absint inani funere naeniae, Luctus???ue turpes, & querimoniae: Compesce clamorem, ac sepulcri Mitte superuacuos honores. Martialis de seipso sic scribit lib. 5. Epigr. 13. Sum, fateor, semper???ue fui, Callistrate, pauper. Sed non obscurus nec malè notus eques: Sed toto legor orbe frequens, & dicitur, hic est: Quod???ue cinis paucis, hoc mihi vita dedit. D. Lvdovicvs Francorum rex interrogatus, Quónam cognomine gestorum suorum vellet ornari? Victoria, inquit, in Ecclesia Poissiaca contra diabolum, dum baptizaret, vt prima, ita clarissima mihi obtigit. In hac sola glorior & triumpho: ab hac Ludouicus Poissiacus denominari volo. Aegidius Corrozetus de Dictis & factis memorab. De Dignitate, Magistratu. Iphicraten Atheniensem ducem cùm rhetor quidam in concione interrogaret, Quísnam esset, quòd adeò se efferret? num eques, aut grauis armaturae miles, aut sagittarius, aut peltam gerens? Nihil horum sum, dixit: sed istis omnibus imperare noui. Plut. de Fortuna. In bello, quod contra Boëmos Albertvs V. Austriae dux, priùs quàm Romanis imperaret, diutissimè gessit, interrogatus quem copijs praeficere statuisset: Si alium, inquit, quàm me ductorem, exercitus petitis, frustrà me Austriae ducem appellatis. Aeneas Syl. lib. 3. Com. in Panor. De Potentia. Othocarvs Boëmorum rex, Prussia subacta, gloriari palàm solebat, se terminos regni Boëmiae à mari Adriatico vsque ad mare Germanicum promouisse, quod alijs ante se regibus ne per somnium quidem contigerit. Dubrauius libro decimoseptimo. Legatum Mahometi II. Turcorum tyranni narrant superba ???ratione poposcisse à Mathia Coruino Pannoniae regnum. Tum ille commotus: Reuertere, inquit, ad dominum tuum euestigiò, illi???ue renuncia, regnare ipsum in Graecia beneficio meo, neq; diutiùs ipsi benè futurum, quàm mihi libuerit. I???ach. Cureus in annalibus Silesiae. Respectv Occasionis. Veritas, Candor, Integritas In Consilijs quibuscunque. Primo bello Punico Carthaginenses reputantes, in quo statu res Siciliae essent, cum M. Attilio Regulo egerunt, vt Romam reuersus, cum patribus de pace ageret. Quae si minùs impetrari posset, de captiuis saltem commutandis transigeret, fide ab eo accepta vt Carthaginem rediret, si de captiuis nihil fieri placuisset. Ille vbi Romam venit, & vxorem & liberos à suo remouit complexu, tanquam Romanus esse desijsset, iam inde ex quo in hostium potestatem venerat. Vocatis inde in curiam patribus auctor extitit, ne foedus cum Carthaginiensibus sancirent vllum, qui multis cladibus alijs super alias fracti, suis iam viribus apertè diffiderent. Breui futurum, vt inuiti iugum acciperent. Nec quod ad captiuorum commutationem attineret, tanti se faciendum testatus est, vt plura corpora virorum fortium, pro se iam sene ac penè decrepito, & ob id gerendis bellis parùm vtili, Poeno restituerentur. Vtroque per haec negotio infecto Carthaginem redijt. Poeni non tam viri sanctitatem, quàm suam causam intuiti, illum varijs cruciatibus vsque ad exitium torserunt. Sab. lib. 9. Enn. 4. Hannibal, cùm apud regem Bithyniae Prusiam exularet, auctor???ue ei committendi praelij esset, atque is non idem sibi extis portendi diceret: An tu, inquit, vitulinae carunculae, quàm imperatori veteri, mauis credere? Si verba numeres, breui???er & abscisè: si sensum aestimes, copiosè & valenter. Hispanias enim ereptas populo Romano, & Galliarum: ac Liguriae vires in suam redactas potestatem, & nouo transitu Alpium iuga patefacta, & Thrasimenum lacum dira inustum memoria, & Cannas Punicae victoriae clarissimum monumentum, & Capuam possessam, & Italiam laceratam, ante pedes hominis effudit: vnius???ue hostiae iecinore, longo experimento testatam gloriam suam postponi: aequo animo non tulit. Valerius Maximus libro tertio, capite septimo. Valentinianus I. à militibus Augustus Niceae dictus, sed vt collegam assumeret: primores sciscitatus est: Quémnam collegam Imperij oporteret assumi? Cui silentibus cunctis Dagalaiphvs, equitum magister, liberiùs: Si tuos, inquit, amas, habes fratrem: si rempubl. alium quaere. Quo ille dicto offensus, dissimulato consilio: Valentem fratrem ex Paeonia accitum stabulo suo cum tribunatus dignitate praefecit. Inde progressus Constantinopolim, ac summo omnium consensu (neque enim refragari audebat quisquam) Augustum declarauit. Sigonius lib. 7. Imp. occid. In Iudicijs. Calliam taediferum, propinquum Aristidis, inimici rei capitalis postulauerunt. Qui cùm crimina obiecta tractassent defunctoriè, haec extra causam ad iudices commemorauerunt: Aristidem, inquiunt, nostis Lysimachi filium, cuius magna apud Graecos existimatio est virum vti iustissimum, ita pauperrimum. Eum Callias tamen consobrinum suum, Atheniensium pecuniosissimus, negligit cum liberis & coniuge premi penuria: quo multùm vsus est, & ex cuius apud vos auctoritate frequenter cepit fructum. Hac oratione Callias videns vehementissimè incensos iudices in se exarsisse, excitauit Aristidem, rogauit???ue vt testimonium apud iudices perhiberet: cùm saepenumerò multa obtulisset ei, atque vt acciperet orasset, recusasse ipsum, ac respondisse: Plus gloriandum sibi egestatis causa, quàm pecunia Calliae. Quippe multos ostendi posse, qui copijs benè & malè vtantur: paupertatem qui egregiè ferret, eius rarum esse exemplum. Erubescere autem paupertatem illos, quî inuiti egeant. Hoc testimonium cùm Calliae dedisset Aristides, nemo fuit auditorum, quin ita discederet, cum Aristide vt praeoptaret pauper esse, quàm diues cum Callia. Hoc Aeschines Socraticus literis prodidit. Plutarchus in Aristide. In Contractibus. Huc ea quae sub Fide in contractibus, fol. 3345. Illic Fides, heic Veritas perpenditur. Lacon quidam, dum venditur, rogante quopiam: Eris frugi, si te mercatus fuero? Etiamsi non me mercatus, inquit, fueris. Plutarchus in Laconicis.
|| [2841]
Personas. Veritatem profiteri de Seipso. Exempla ex superioribus petantur. Quaesiuit quidam ex Iphicrate duce, coarguendi eius gratia, qui esset? Neque enim eum legionarium esse, non sagittarium, non cetratum. Cui ille: Is sum, inquit, qui omnibus his impero & vtor. Plut. de Fortuna. In bello, quod contra Boëmos Albertvs V. Austiae dux, priusquam Romanis imperaret, diutissimè gessit, interrogatus, Quem copijs praeficere statuisset? Si alium, inquit, quàm me ductorem exercitus petitis, frustrà me Austriae ducem appellatis. Aeneas Syl. lib. 3. com. in Panorm. de Aliis v. g. de Veteribus, Antiquis. Cicero etsi supra modum cupiditate flagrauit gloriae, caruit inuidiae tamen aduersus alios vitio. Quippe vt testantur eius monumenta, effusissimè & veteres & aequales suos celebrauit, & multa memorantur dicta eius, velut de Aristotele, manantis esse eum flumen auri: & de Dialogis Platonis, Iouem si loqui vellet, ita dicturum. Theophrastum assueuerat delicias suas vocare. De orationibus Demosthenis rogatus, quam maximè probaret? Longissimam respondit. Plut. in Cicerone. Amicis. Blosivs Cumanus philosophus, caeso Tiberio Graccho, à P. Scipione Nasica ad consules attractus est. Hîc rogatus de his, quae acta erant, omnia se professus est Tiberij iussu facturum fuisse. Subijciente Nasica: Qui igitur, si tibi Tiberius Capitolio faces subdere praecepisset? Primùm abnuit, dicens, Hoc Tiberium iussurum non fuisse. Subinde alijs idem requirentibus, respondit: Enimuerò si ille imperasset, non duxissem mihi id exequi turpe. Neque enim, nisi ex vsu esset populi, id temperasset Tiberius. Atque hic discrimen in praesenti transmisit. Caeterùm pòst in Asiam contulit se ad Aristonicum: cuius labefactatis fortunis, intulit sibi ipse manus. Plut. in Tiberio. Hostibus. Vide suprà, Aliorum bona praedicare, Hostium, fol. 2822. Item infrà, Hostes veri, aperti, fol. seqq. 2842. VERITATIS STVDIVM, respectu EFFICIENTIS. Qvi, Qvales. Integri, Veraces, Sinceri, Aperti, Veritatis practicae studiosi Popvli. Corinthios Thucydides de seipsis commemorare facit, dignos se esse, qui insectentur alios. Nempe oportet liberè obiurgantibus hoc ipsum adesse. Plut. de Discer. adulat. Heroes. [Greek words]: id est, Byzeni libertas, vbi quis auda ciùs liberiusque loquitur. A Byzeno quodam Neptuni filio, cui mos fuerit mira in dicendo libertate vti. Stephanus commemorat [Greek words] Scythiae ciuitatem, vnde Byzeni. Eius gentis peculiare est intrepidè loqui. Erasmus in Adagijs. Sacri homines, Prophetae, Sacerdotes. Ex Tit. Reprehensionis liberae. item Reprehensiones aliorum ferre, non pauca exempla hunc transferri poterunt, fol. 2819. 2823. Hor abbas veritatis studiosissimus fuit. De eo tria commemorat Heraclides in sua historia: Quòd nunquam sit mentitus, nunquam alicui maledixerit, nunquam citra necessitatem locutus sit. Theonas abbas in eremo Scythi nunquam mentitus dicitur, cùm tamen tribus millibus monachorum praeesset. Marulus lib. 4. cap. 9. Beon abbas, qui in Thebaidis solitudine vixit, similiter. Ibidem. D. Bernardvs Claraeuallensis Abbas, Apostolico spiritu ad Eugenium Pp. scripsit libros quinque de Consideratione, quibus liberè & apertè in summo dignitatis Ecclesiasticae gradu constitutum sui officij & Apostolicae professionis admonet, vt quod nomine esse dicitur, reipsa quoque esse deprehendatur, Christi opt. max. vicarius, Seruorum Christi seruus. Libri profectò & lectione omnium, & verè imitatione eorum, qui ouibus Christi praesunt, dignissimi. Reges, Ex Tit. Reges boni, huc ea, quibus characterem impressit Veritas practica, fol. 1601, Francorum rex Ioannes infelix quidem bello, sed adeò à simulatione alienus, vt in neminem vultu aut verbo amorem prae se tulerit, quin eum amaret. Auctor Chronici Francorum. Dvces bellici. Neoptolemvs apud Sophoclem integritatem suam his verbis testatur: [Greek words] Hector, apud Euripidem in Rheso sic de seipso infert: [Greek words]. Rhesvs apud eundem de seipso haec praedicat: [Greek words] Epaminondas Thebanus tam seuerus veritatis cultor fuit, vt ne ioco quidem mentitus sit. Alexander ab Alexandro lib. 9. cap. 10. Hannibal apud regem Prusiam exulans, cùm ei committendi praelij auctor esset, atque is non idem sibi extis portendi diceret: An tu, in quit, vitulinae carunculae, quàm imperatori veteri, mauis credere? Valerius lib. 3. cap. 7. Moris erat, vt qui consalutatus consul esset Romae, quasi aliquam gratiam referret populo, eum pro Rostris benignè appellaret. At L. Pavlvs Aemilius Coss. II. contra Persen creatus, aduocata concione, priorem ait se consulatum, quòd honores quaereret, petisse: alterum, quòd ilii quaererent imperatorem. Quare nullam se ipsis habere gratiam: sed si per alium existiment rectiùs ipsos bellum executuros, cedere se prouincia: sin autem id sibi credant, ne muneri imperatorio ingerant se, rumores ne serant, & debitum munus praestent in bello obedienter: nam si imperatori animum inducant imperare, multò quàm nunc magis ridiculos in expeditionibus fore. Hac oratione magna̅ sui reuerentiam ciuibus, magnam futuri expectationem impressit: gratulantibus cunctis, quòd praeteritis blandis ducem elegissent libertate dicendi & grauitate praeditum. Plut. in Aemilio. Idem postquam in Graeciam venit, in omne consilium intentus, cùm milites ex priore licentia morae cerneret impatientes, verbis???ue multa, quid factum oportuisset, quasi duces forent, inaniter iactantes, increpuit eos: edixit???ue, ne se torquerent, nec quicquam curarent, nisi vt corpus & arma sua quisque praestaret expedita, gladio???ue more Romano vteretur, vbi signum datum ab imperatore esset: nocturnas stationes sine lancea agerent, quò magis essent intenti, & resisterent somno, quòd ingruentibus hostibus non valerent resistere. Plut. in Aemilio, & Galba. Magnvs Sforcia ingenio natura fuit candido, adaperto???ue. Vnde quum dolis occultis???ue aulae artibus parum valeret, facilè in insidias praeceps dabatur: sed statim inde alleuatus fatali quadam virtute resurgebat. Stata autem aetate, propter occultas hominum voluntates, atque ora fictitia: item???ue ad eludendos speculatores cohibere linguam, iram fraenare, ac opportunè apte???ue varia persona vti didicit: ita tamen, vt si quid simulatiùs faceret, aut diceret, à familiaribus, atque domesticis facilè nosceretur. Natura siquidem eos oderat, qui animo ancipiti essent, multos???ue recessus & varios anfractus haberent, dissentiente praesertim fronte, in qua praeclarè apud generosos ac probos, & fides & pudor habitarent. Iouius in vita Magni Sforciae. Consiliarii. Vide suprà, Materiae respectu, In Consilijs, sol, praeced. Senatum Persarum (cui intererat Croesus) aliquando interrogarat Cambyses, Qualis ipse videretur esse vir ad patrem Cyrum? responderunt illi, Eum patre esse praestantiorem: qui & omnia illius haberet, & Aegypti ac maris accessionem adiecisset. Sed Croesvs, qui aderat, ad Cambysem inquit: Mihi tu quidem, Cyro genite, non videris adaequandus ess??? patri: quippe cui nondum est filius, qualem ille te reliquit. Hoc audito Cambyses delectatus, Croesi sententiam approbauit. Herodotus lib. 3. Petrvs Bagarotus Patauinus Iurecoss. quum Veneti Ferrariensi bello ab Pont. Max. anathematis interdicto prohiberentur bellum prosequi, & à Senatu Veneto super ea re à Patauino Iurisconsultorum collegio consilium peteretur, quid facto opus foret, ne Veneti eo anathemate ligarentur, néve conscientia territi à coeptis desisterent: alijs alia consulentibus, Petrus omnium primus legibus & rationibus consuluit, appellandum esse à sententia Rom. Pontif. ad Concilium [2842] proximè futurum: cui totum collegium Patauinum subscripsit. Quod fuit Senatui Veneto quàm gratissimum. Inde Venetias accitus ad firmandum eiusmodi inuentum, illic maxima tunc peste grassante, eodem & ipse morbi genere correptus, interijt, anno Sal. MCCCC LXXXII. Bern. Scard. lib. 2. hist. Pat. Ivdices. Ex eius collo, qui inter Aegyptios iudices primarium obtineret locum, numinis imago pendebat, gemmis & auro confecta, quod numen ipsi Veritatem nuncupabant. Hoc signo ostendebant, iudicis cordi ori???ue veritatem inesse semper debere. Aelianus lib. 14. & Diodorus Siculus. Plinivs iunior, Asiae praefectus sub Traiano, Christianis omnibus eo tempore exosis, & impietatis nomine accusatis, luculentissimum innocentiae testimonium dedit, Traianum???ue ad clementiam traduxit. Quod ex ipsius epistola videre licet. Apud Alexandrvm Seuerum Imp. tantum religionis auctoritas ac reuerentia valuit, vt iudicatas à se causas, à Pontificibus atque auguribus retractari, atque aliter quam ipse iudicasset terminari pateretur: minimè dedecori sibi arbitratus, in ijs, quae ad religionem pertinerent, imperatoriam maiestatem sacerdotum auctoritati cedere. Fulgosus libro primo, cap. 1. Legati. Tit. Reprehensionis liberae, Qui, Legati, huc quoque referendus, fol. 2829. Democritvs Abderites, quum pro Atheniensibus apud Philippum legatione fungeretur, libere???ue loqueretur: Philippus: Annón metuis, inquit, ne tibi caput iubeam amputari? Non, inquit. nam hoc si mihi abstuleris, patria ipsa mihi immortale pro hoc reponet. Max. serm. 31. Dercyllides Lacedaemonius, missus à Spartano populo ad regem Pyrrhum legatus, cùm eum Pyrrhus grauibus verbis vrgeret, vt Lacedaemonij Cleonymum regem, quem expulerant, in regnum reciperent: nulla illius dignitatis ratione habita respondit: Si deus es, nobis, qui iustam causam fouemus, minimè timendus es: sin homo, tantoperè nobis à te formidandum non est. Plut. in Lacon. Germanorvm legati gladium Alexandro Magno obtulêre. Quos conuiuio adhibitos, cùm Alexander, Quídnam maximè timerent (ratus, Se, dicturos) interrogaret: Nihil aliud, rex praestantissime (inquiunt) quàm ne coelum in nos ruat. Auentinus lib. 1. Boiorum. C. Fabricivs à Rom. legatus ad Pyrrhum missus, ab eo rogatus est, vt inter duces atque amicos suos primum vellet accipere locum. Is ei in aurem insusurrauit: Non hoc, Pyrrhe, ex re tua fieri posset. Nam qui nunc virtutem mirati te suspiciunt, te???ue amant, ac colunt, cùm me experti essent, à me potiùs, quàm à te regi cuperent. Fulgosus lib. 3. cap. 7. ex Plut. C. Pompilivs à senatu legatus ad Antiochum missus, vt bello se, quo Ptolemaeum lacessebat, abstineret, tabellas senatusconsultum continentes tradidit. Quas vt legit Antiochus, dixit, Se cum amicis collocuturum. Ibi Pompilius virga solum, quo insistebat, denotauit: Et priùs (inquit) quàm hoc circulo excedas, da responsum, quo senatui referam. Continuò rex affirmauit fore, ne ampliùs de se Ptolemaeus rex quereretur. Val. lib. 6. cap. 4. Geminivs missus à M. Antonij amicis, rogatum Antonium, caueret, ne abrogaretur sibi imperium, & hostis populi Romani declararetur, iussus, quamobrem venisset, inter coenandum expromere: caetera, ait, sobrij quaerere serm ocinationem: vnum verò se & sobrium scire & temulentum, omnia recta fore, si abscessisset in Aegyptum Cleopatra. Plutarchus in Antonio. Testis est Cornelius Tacitus, venisse Frisiorvm oratores Romam, & in consessum publicum praesidente Nerone introductos, vidisse peregrino habitu inter Romanos sedere gentium oratores externarum: & interrogantes, Qui essent? cur multis stantibus illi sederent? responsum est: Hoc fidei datum gentium, à quibus erant missi. Tum ipsi Frisij iniussi sedes sibi delegerunt, praefati Germanis nullam gentem fide praestare. Imperator vtrumq; legatum ciuitate donauit. Cranzius lib. 11. Saxoniae, cap. 7. Exploratores. Exploratores Israëlitarum XII. in Chananaeam missi, timore eorum populorum correpti, cùm redijssent, Israëlitis dissuadere ceperunt, ne terram illam inuaderent: feracem esse quidem, verùm populum robustissimum & immani statura, quosdam etiam Enaquinos, hoc est, gigantes, cum quibus collati ipsi, sibi locustae esse viderentur. Solus Calebvs & Iosva veritatem nunciarunt, populum???ue ad terram inuadendam animarunt, quòd duce soua facilè eos essent superaturi. Num. 13. 14. & 15. Rhetores. Aeschines orator, cùm orationem suam (quam aduersus Ctesiphontem habuerat) Rhodi publicè legisset & admirantibus Rhodijs, quónam modo tanta facundia conuictus fuisset? Atqui, inquit, nulla vos teneret admiratio, si Demosthenem co̅tra haec disserentem audissetis. Philostratus Sophistis, & Plinius lib. 7. cap. 30. Lycvrgvs orator lingua vtebatur ex generis claritudine libera. Ac cùm Athenienses aliquando concionantem non ferrent, exclamauit, cùm exploderetur: O flagrum Corcyraeum, quàm multis talentis vales? Plut. in vita Lycurgi. Poetae. Consule Titulum Satyricorum, fol. 1152. Philosophi. Quum Alexander Magnus ad Diogenem venisset, eum???ue salutasset, percontatus est Diogenes, Quísnam esset? Quúmque ille respondisset: Ego sum Alexander ille rex. At ego, inquit, Diogenes ille canis. Interrogatus, Cur canis vocaretur? Quoniam, inquit, dantibus blandior, non dantibus oblatro, malos etiam mordeo. Vocatus aliquando ad coenam, negauit se venturum. Roganti causam: Quoniam, inquit, heri mihi non sunt actae gratiae. Existimabat sibi deberi gratiam, quia nusquam iret asymbolus, sed philosophiae sermonibus pasceret conuiuatoris & conuiuarum animos. Laërtius libro secundo. Demonax Hadriani tempore philosophus insignis, inter alias animi dotes & continentiam seruasse, & veritatis amantissimus fuisse dicitur. Volat. lib. 15. Anthrop. Ammonivs Alexandrinus, & (Eusebio libro sexto historiae Ecclesiasticae teste) Christianus, tam studiosus veritatis fuit, vt nunquam mentitus sit. Volaterranus libro 13. capite tertio Anthropologiae. Historici. Lex Historico data talis est: Ne quid falsi dicere audeat, ne quid veri non audeat, ne qua suspicio gratiae sit, ne qua simulatis. Polyd. lib. 3. Philippvs Cominaeus lib. 4. Commentariorum de suismet scriptis ait: Vide fol. 2866. Ivreconsvlti. Antistivs Labeo, qui cum Caesare Augusto vixit, Trebatij Testae discipulus, non Iuris modò, sed totius quoque antiquitatis, omnium???ue artium peritissimus, & planè polyhistor, vt refert Gellius, Augusto non admodum carus, propter magnam ingenij linguae???ue libertatem. Viues in August. lib. 2. de Ciuit. Dei, cap. 11. Hostes. Evrysthevs regis captiuus, erga Alcmenam laudat Herculem, vt virum fortem, apud Eurip. in Herac. - [Greek words]. Quamuis hoftis, audiet tamen bene, vir bonus existens. Agesipolis Spartanorum rex, cùm Athenienses querimoniarum, quas cum ipso mutuas habebant, arbitram delegissent Megarensium ciuitatem: Turpe, inquit, si Megarenses meliùs norunt, quid iustum sit, quàm hi, qui se Graecorum duces ac rectores praestiterunt. Ab ipsis igitur quibus cum litem habebat rex, voluit finiri dissidium. Plutarchus in Laconicis apoph. Caecilius Metellvs, Scipionis, quem viuum oppugnauerat, morte doluit, filijs???ue suis eius lectum iussit subire. Dijs autem memorauit. Vrbis causa gratias se agere, quòd alibi non esset Scipio natus. Plut. in Apoph. L. Corn. Sylla in colloquium de pace cum Archelao Mithridatis copiarum duce venit. Exorsus orationem Archelaus, postulauit ab Sylla, vt expeditione relicta Asiana & Pontica, ad bellum ciuile contra Marium proficisceretur: Regem ei argenti, nauium, militum quantum vellet praebiturum. Excipiens Sylla hortatus est eum, Mithridatem vt relinqueret, ipse loco illius regnaret, appellaturum se eum socium & amicum, si classem regis sibi tradidisset. Proditionem Archelao detestante: Et tu, inquit, Archelaë, qui Cappadox es & regis seruus barbari, aut si mauis amicus, recusas praemijs propositis tantis subire turpitudinem; apud me verò Romanum imperatorem & Syllam, mentionem audes facere de proditione? quasi non ille sis Archelaus, qui Chaeroneae exigua cum manu de centum & XX. millibus militum fugisti: inde duos dies in Orchomeniorum delituisti paludibus, atque infestam Boeotiam ob cadauerum stragem reliquisti? Tum immutatus Archelaus orauit eum supplex, bellum v??? componeret, pacem???ue praestaret Mithridati. Eius postulatis annuit Sylla. Plut. in Sylla. Balduino III. Hierosolymorum rege mortuo, Noradinvs Turcorum princeps bellicosissimus, cùm ad irrumpendum, dum exequiae pararentur regi, à suis instigaretur, dixisse fertur: Compatiendum est, & humanè indulgendum iusto [2843] eorum dolori, eò quòd principem amiserint, qualem reliquus non haberet orbis. Tyrius. Praeceptores. Plvtarchvs, euecto ad imperij dignitatem Traiano discipulo suo, ita scripsit: Tuae virtuti, & fortunae gratulor meae: si tamen, quem probè meruisti, gesseris recté. Alioqui te periculis, & me obtrectatorum linguis expositum iri non dubito: cùm & ignauiam Imperatorum Roma non ferat, & sermo populi discipulorum offensas delegare so leat doctoribus. Ita Seneca Neronis sui vitio detrectacorum linguis vellicatur, adolescentium suorum vertit in Quintilianum temeritas, & Socrates in pupillum suum fuisse in dulgentior culpatur. Tu verò cuncta rectè geres, nisi à te ipso desciueris: si primum tete composueris, si omnia retuleris ad virtutem, ita rectè tibi procedent cuncta. Politicas & morales virtutes tibi descripsi. Quibus si obtemperaueris, Plutarchum viuendi habebis auctorem. Alioquin epistolam hanc testem appello, nonpergere in perniciem te imperij, auctore Plutarcho. Plut. in Praeceptis politicis. Qvo consilio, Qva Occasione. Causa Animandi svos. Homerus Vlyssem finxit, amicis eius ad strepitum & fluctus apud Charybdim trepidantibus, subijcientem prudentiam & virtutem suam: Haud etenim grauiora premunt discrimina, quàm cùm Vis nos vasta cauo tenuit Cyclopis in antro: Eripuit tamen hinc mea vos prudentia mens???ue. Neque enim auram popularem captantis est, neque ad ostentationem declamantis ea laus, neque plausum vel popysma postulantis, sed virtutem & scientiam bene sperandi amicis pignus dantis. Quippe magni momenti dubijs temporibus est ad salutem, viri vsu imperatorio & solertia praediti gloria & fides. Plut. de Laude suijpsius. Cyrvs in discriminibus & in acie iactabundus erat: aliâs non magniloquus. Plut. de Sui laude. Alexandrum apud Arbelas totius certaminis aleam cum Persis subiturum. plerique ex amicis adeuntes grauiùs milites Macedonas accusabant, qui in tentorijs sermones sererent depaciscerentur???ue, nihil se hoftilium spoliorum in regiam relaturos; sed sibi ea omnia vendicaturos. At is laetè, quae dicerentur, accipiens: prospera (inquit) nunciatis: vinceré cogitantium ista sunt consilia. Quum verò hostiles copiae myriadas viderentur centum excedere, hoc est, decies centena hominum millia: identidem Alexandro ingessêre milites, [Greek words]: Confide rex, neque pertimescas hostium multitudinem: ipsum enim grasum nostrum non perferent, hoc est, hircum qui sub alis nostris latet. Hinc nata paroemiae species, vt qui primo funduntur impetu, fugantur???ue priùs quàm intra teli iactum veniant quodammodo, ne grasum quidem dicantur pertulisse. Caelius libro vigesimoquarto, cap. 18. Antiq. Lect. Cùm Antigonvs II. Macedonum rex cum classe apud Andrum esset, & militum vnus hortaretur, vt inde abiret, quia hostium classis nauium numero maior appropinquare dicebatur, vt qui ingentis animi plenus erat: Antigonus respondit, Se me pro quanto nauium numero censes? Plutarchus in Apophtheg. At com. de Suijpsius laude, pro Andrò Couin legit. Lacedaemoniorum rex Agesilavs in prima iuuenta, cùm non sine ingenti Graecorum omnium trepidatione grauis fama manaret, Persas ingenti exercitu in Graeciam traiecturos: ciuibus suis paruo exercitu obtulit se non defensurum modò patriam, sed in Afiam quoque traiecturum, atque inde de Persis aut victoriam, aut honestam pacem reportaturum. Huius animi fiducia freti Lacedaemones, decem millia armatorum ei dederunt. Plutarchus. Hostem terrendi. Iphicrates, cùm in procinctu aduersus barbaros staret, vereri ait se, ne Iphicratem ignorarent, quòd nomine solo consternaret hostes. Plut. in Apophtheg. Probvs Imp. Imp. Narsetis Persarum regis oratoribus, qui cum ingentibus donis ad se missi erant, dixit, vt regi suo referrent: mirari Probum, quod è tantis rebus, quae ex praeda Probi futurae erant, ijs???ue bene vsurus esset, tam paruam ad se partera misisset? Hac animi confidentia Persae moti, prae formidine pacem petierunt. Fulgosus lib. 3. cap. 7. Magnvs Sforcia, missus à Ioanna Neapolitana regina cum validissimis copijs, vt vrbem Romam impotenti Braccij Mo̅falij Perusinum vocant, qui anno 1418. omnem Pontificis ditionem occupauit) dominatu liberaret, ad pro merendam eo insigni beneficio gratiam apud Martinum V. Pontificem inter Appiam & Latinam portam castra locauit. Inde cùm Braccium, vel missa per praeconem cruenta ad eum cheirotheca, vt iusto praedio certaretur, frustrà prouocasset: supra Ostiam demùm Tyberi ponte constrato exercitum traduxit, tanta animi magnitudine victoriae???ue fiducia, vt dubitantibus sciscitantibus???ue praefectis, an vllum haberet amicum, à quo commeatum esset petiturus? comprehenso gladij capulo responderit: Hic viris & fortibus omnia feliciter expediet. atque ita pontem rescindi iusserit. Ad eius rei famam adeò mente commotum fuisse Braccium ferunt, vt diffisus populo Romano, nec conclamatis quidem vasis, multis???ue relictis impedimentis per Miluium pontem se proriperet, atque inde rescissa pontis parte, ne hostis insequi posset, in Vmbriae fines citato agmine deferretur. Iouius in vita Sforciae. Consolandi. Post Socratis mortem, cùm permulti illius familiares in coetu quodam tristarentur, Plato praesens poculum cepit, omnésque illos bono esse animo hortatus est: quia vires sibi regendae scholae sufficerent, ac Apollodorum poculo prouocauit. Qui dixit, quòd libentiùs ac suauiùs veneni calicem à Socrate exciperet, quàm ab ipso vini poculum. Athenaeus lib. 11. cap. 22. Phocion caetera quidem placidus fuir: at damnatus, cùm alijs in rebus multis animi magnitudine̅ demonstrauit, tum vni ex socijs Euippo, qui cum eo rei capitalis damnati erant, eiulanti & grauiter moerenti: Quid ais, inquit, non praeclarè agiputas tecum, qui mortem cum Phocione oppetis? Plutarchus de Sui laude. Veniae Impetrandae. Sic Supplices. Vide locum, fol. 181. Dion Syracusanosà tyrannide Dionysij liberauerat. Illi ingrati, Heraclidis nauarchi suasu xxv. praetoribus creatis, Dionem ignominiosè vrbe expulerunt. Vidii autem ä Nypfio Dionyfij duce, Dionem denuò supplices aduocarunt. Ille hostes in arcem compulit. Heraclides & Theodotes vltrò dediderunt sese Dioni, culpam fatentes orantes??ue e???, vt benigniorem in ipsos praeberet se, quàm in se fuissent ipsi. Decere Dionem virtute omni alia praeditum incomparabili, irae quoque imperare aduersus ingratos: qui de qua ante cum eo contendebant, nunc vinci se virtute fateantur. Haec illis precantibus, Dion veniam clementer, reclamantibus licèt amicis, concessit. Plut. in Dione. Dignitatis acqvirendae. P. & Cn. Scipionibus in acie Punica oppressis, P. Scipio quartum & vigesimum annum agens, virtutis suae confidentia, iturum se Carthaginem pollicitus est, necpatris, nec patrui funeribus à Reipub. studio auersus. Valerius Max. lib 13. cap. 7. M. Cato decem annis post consulatum censuram petiuit Eam petitionem ferè nobilussimi quique & principes senatus premebant. Aestuabant enim inuldia patricij, quòd suggillari putarent nobilitatem hominibus nouis, ad summum honorem & potestatem aspirantibus: improbi verò suarum libidinum sibi ipsi conscij, & moris veteris violati, austentatem eius inexorabilem in summa potestate & tristem verebantur futuram. Itaque coitione facta, septem ab se subornatos Catoni competitores in cainpum deduxêre. Hiprensantes plebem, bonam spem tanquam placidam querenti, & reimissam ostendebant censuram. Contrà Cato nihilo leniùs agebat, imò apertè pro Rostris minitans malis vociferans???ue magna lustratione ciuitati opus esse consulere multitudini ne lenissimum, si sapiant, sed acerrimum diligant medicum. Eum se esse, & ex Patricijs vnnm L. Valerium Flaccum: illo enim si solo collega sperare, & mollitia velut hydra execta atque adusta, operaeprecium facturum: reliquos videre quosque molientes; malè censuram gerere, quòd eos qui gesturi eam sint rectè, expauescant. Atqui tam celsus erat, & celsis dignis ducibus populus Romanus, vt non horreret terrores eius & supercilium, sed mites illos & magnam lenitatem, ostentantes repudiaret: designaret antem cum Catone Flaccum, quasi non candidatum illum censurae, sed censorem iam & praecipientem audiens. Plutarchus in Catone. Rodulphus, sacrae militiae Teutonicae in Borussia magister, cum septem millibus bellatorum fuderat duodeuiginti Polonorum millia. Fuit victoria illa insignis, sed ob mortem Ducis minus laeta. Agitatum est non multò pòst de nouo magistro reficiendo in demortui locum, vbi quum suffragia multitudinis variarent, necin vnum aliquem plurium studia inclinarent, concessa est vni facultas eligendi ex omni numero, quem vellet, modò dignissimum tali honore iudicaret Fertur quisquis fuit Ille, cui talis potestas obtigit, sibi magisterium arrogasse: publicè testatus, nullum credere se eiusmodi honore digniorem. Nam quo animo forent alij, parum se exploratum habere, suum sibi animum satis notum esse: quippe qui omni tempore optauerit aliquid sibi dari, quapropter insigniter totum religionis nomen premeretur. Tenuit ille eiusmodi adagio, vt vniuersa multitudo reprobauerit, Aeneas Syluius capite 29. Europae: & Sabellicus libro 4. Enneadis 19.
|| [2844]
Germani Robertum Palatinum Rheni Venceslao Ignauo substituerant. Eo mortuo, rursus comitia indicuatur. Ad quae cùm Sigismvndvs Rex Hungarae, tanquam Marchio Brandeburgensis, qui vnus Electorum habetur, venisset, dignitatis???ue Regiae gratia primus sententiam esset rogatus de Caesare nominando, se ipse nominauit: Me, inquiens, ego noui, alios non itidem, an aequè atque ego imperio orbis digni sint, praesertim in tanto rerum motu, quo Italia quoque schismate ibi durante plurimùm laborat. Mirati hanc tam liberam & apertam Sigismundi vocem caeteri Electores, communi???ue assensu illam appro????antes, ipsum Sigismundum, Venceslai fratrem, Caesarem consalutarunt. Qui vt ostenderet, non tam se honoris ambitlosum, quàm laboris pro republica Christiana subeundi cupidum esse, vt illam videlicet in pristinum statum, erroribus & schismate sublatis, roduceret, laboriosissimam peregrinationem obijt, qua magnam partem Europae peragrauit, dum Italos, Gallos, Hispanos, Britannos, & alias nationes ad concilium Constantiae in Germania celebrandum contrahit. Dubrauius libro 23. VERITATIS PRACTICAE ACCIDENTIA. VIDELICET Frvctvs, Praemivm Dignvm. Vt est Deifauor. Ad Danielem prophetam, dum populi & patrum peccata confitetur, Gabriel angelus aduolasse dicitur, & eidem liberanonem eorum de Babylonica seruitute mox futuram nunciasse. Ex quo apparet, humiliter confitenti praestò esse angelorum ministeria, & eundem his internuncijs Deo reconciliari, & de peccati iugo àd innocentiae libertatem reuocari Marulus lib. 4. cap. 11. ex Dan. 9. Absolutio. Apud Athenienses si reus capitis poenam liberè iudicibus fassus esset, vel dimittebatur, vel pecunia multabatur. Nec res vlla magis Socrati obfuit, quàm quòd philosophica libertare nec fateri culpam nec poenam deprecari voluisset. Priuerno capto, interfectis???ue qui id oppidum ad rebellandum incitauerant, Senatus Rom. indignatione accensus consilium agitabat, quidnam sibi de reliquis quoque Priuernatibus faciendum esset. Ancipiti igitur casu eorum salus fluctuabat, eodem tempore & victoribus & iratis subiecta. Caeterùm cùm auxilium vnicum in precibus restare animaduerterent, ingenui & Italici sanguinis obliuisci non potuerunt. Princeps enim eorum in curia interrogatus, quam poenam mereretur? cùm respondisset: Quam merentur, qui cùm se dignos libertate iudicarent arma, sumpserunt. exasperatos P. C. animos verbis inflammauerat. Sed Platius consul fauens Priuernatum causae, regressum animoso eius dicto obtulit: quaesiuit???ue, qualem cum eis pacem habituri Romani essent impunitate donata? At is constantissimo vultu: Si bonam dederitis (inquit) perpetuam: si malam, non diuturnam. Qua voce perfectum est, vt victis non solùm venia, sed etiam ius & beneficium Rom. ciuitatis daretur. Valerius libro sexto, capite secundo. Herodes Antipatri Iudaeae praefecti F. XV. annorum Galilaeae praefectus, Latronum duce Ezechia caeso, magnum sibi nomen comparauit. Id aegrè ferentes Iudaei, praesertim cùm in vrbe omnia ex Antipatri sententia gererentur, & Hircanus nomen tantùm regis haberet, potestas omnis penes Antipatrum & filium eius phasaëlum esset: Hircano persuadent, vti ad causam dicendam Herodem vocaret, accusantibus eum latronum, quos indicta causa occiderat matribus. Herodes armata manu ad iudicium venit. Ibi omnibus metu silentibus, Samevs Pharisaeus, vir pius & iustus, exurgens, Herodem imprimis reprehendit, qui armatus in iudicium venisset, non tam rationibus quàm armis sese defensurus. Deinde verò regem ipsum Hircanum & Iudaeorum senatores, qui tantam licentiam Antipatro eius???ue filijs permisissent, & non obscuram ad regnum occupandum viam dedissent. Praedixit item fore, vt ab hoc ipso reo, quem nunc absoluerent, miseris modis torquerentur. Id quod non multò pòst accidit. Quoniam Herodes indicij huius inuidia contra Hircanum arma mouit, & à Senatu Rom rex appellatus, omnes eos qui ei iudico interfuerant, trucidauit: soli Semeo propter libertatemdicendi pepercit: simul etiam quoniam auctor fuerat Hierosolymitanis Herodem recipiendi, quòd propter populi peccata haec diuinitùs accidere assereret. Iosephus libro 14. cap. 18. Philippensi acie victis Bruti militibus, erat Lvcilivs quidam inter M. Bruti amicos vir bonus. Hic equitum caternam barbarorum cernens in consectando caeteros negligentes, in Bruntum autem esfusis se ferentes habenis, statuit pericolo suo illos inhibere: paululum???ue à tergo relictus, inpse Brutum se esse indicauit: & fidem faciebat, quia orauit, ad M. Antonium vt ducerent se: quasi Caesarem timeret, & fideret illi. Hi praeda sua ouantes, & mirificam fortunam rati suam, abduxerunt illum diei iam sero, praemissis certis ex suis ad Antonium nuncijs. Laetus ille processit ducentibus obuiam: alij???ue qui viuum attrahi audierant brutum, accurrerunt, partim eius miserantes fortunam, partim illa gloria ducentes indignum, qui lucis cupiditate praeda factus foret barbarorum. Cùm appropinquarent, substitit Antonius suspensus, quemadmoodum brutum exciperet. At Lucilius ad eum adductus fidenti animo: M. Brutum, inquit, Antoni, nemo cepit neque ceperit hostis. Dij meliora, quàm vt tantopere virtutem calcet fortuna. Verùm ille reperietur viuus, vel certè, vt illo dignum est, mortuus. Ego verò militibus tuis imposui, atque adsum, nihil huius rei causa sufferre acerbi recusans. Sic fato Lucilio, omnibus???ue obstupefactis, Antonius in illos, qui adduxerant eum, intuitus: Nempe iniquè, inquit, fertis commilitones, quòd errore isto arbitremini vobis illusum. Verùm habetote, cariorem vos, quàm quaerebatis, reperisse praedam: quippe dum hostem quaeritis, adduxistis nobis amicum. Nam ego bruto incertus sum herclè quid facerem vuyebte. Tales verò amicos malim adipisci, quàm hostes. Ita locutus, & Lucilium complexus, commendauit eum tune vni amicorum, eo???ue deinceps fido & firmo ad omnia perpetuo vsus est. Plut. in Bruto. C. Mevivs centurio Augusti Caesaris, cùm Antoniano bello saepenumerò excellentes pugnas edidisset, improuisis hostium insidijs circumuentus, & ad M. Antonium Alexandriam perductus, interrogatus???ue quidnam de eo statui deberet? Iugulari me, inquit, iube, quia non salutis benficio, nec mortis supplicio adduci possum, vt aut Caesaris miles desinam, aut tuus esse incipiam. Caeterùm quò constantiùs vitam contemsit, eò faciliùs impetrauit. Antonius enim virtuti eius in columitatem tribuit. Val. lib. 3. cap. 8. Vir Praetorius stupri virginibus Vestalibus illati insimulatus, dubia etiamnum causa, & incertis quaestionibus atque tormentis, de semet facinus professus, liberae cofessionis causa, reliquis in comitio virgis ad necem vsque caesis, ab Imp. Domitiano in exilium missus fuit. Suetonius. Seuerus Imp. posteaquam Nigrum praelio vicit, eos???ue damnare inciperet, qui illius partes secuti essent: Cassivs Clera senator accusatus, id se fecisse non negauit, imò liberrimò osten dit, cù casu euenisset, vt partes Nigri sustineret, necessariò quod ei sors obtulisset se secutum esse: ipsum etiam Seuerum noluisse quenquam eorum, qui cum eo erant, & suam causam defenderent, proditorem ad alios transfugere. Seuerus licentiam hominis admiratus, libertatem???ue loquendi, dimidiam ei partem bonorum concessit. Aerodius ex Dionis Seuero. Decimo anno Leonis Magni Imp. Isocasivs, quaestor Antiochiae, idem???ue philosophus, delatus est apud Imperatorem, quòd Graecam religionem teneret. Is eum examinari iussit apud praefectum vrbis Constantinopolis. Cùm ergo manibus post tergum reuinctis adduceretur, ita eum praefectus vrbis Posaeus allocutus est: Vidésne Isocasi, quo habitu ades? Respondit ille: Video, neque miror: homo enim in hummanam deueni calamitatem. Tn verò ita mihi ius dicito, sicut me collega solebas dicere. Imperator recognita, laetus eum domum remisit. Cedrenus. Rvsticiana Romana mulier, vltura patrem Symmachum (quem Theodericus rex Gothorum cum Boëtio eius gene???o interfecerat) suis ciuibus auctor fuit post regis interit??? vt ad abolendam Barbari memoriam eius statuae tollerentur medio. Id postea facinus, maie???tatis accersita apud Torilam eiusdem gentis regem, tam constanter consessa est, vt Batbarus eam miratus, etsi causam improbaret, tantam??? in dolem venia dignam censuerit. Sab. lib. 3. cap. 6. Pompon. Laetus incidit Romae in maximum discrimen, quòd cum Callimacho, Platina & alijs quibusdam non vulgri eruditione viris, in Paulum Pontificem Max. coniurasse putabatur. Est???ue iam peregrè profectus ea de causa sub custodia Romam deportatus. In quaestione datum est illi noxae quòd sibi & permultis adolescentibus, qui literarum studiae [2845] assectarentur, nomen immutasser. Nam pro Petro Pomponij ???omen sumserat, antiquitatis stulto amore. Caeterùm in tanro discrimine, nihil aequè illi profuit ac liberum ingenium. Homo enim simplex, ac nihil mali cogitans, appellatus de Pomponij nomine, à Vianesio antistite, qui quaestioni praesidebat: Quid, inquit, tibi & Paulo Pontifici, si mihi foeniculi nomen indidissem? Custodia inde eductus, per XXIIX. annos Romae docuit. abellicus in eius vita. Vita. Calebvm & Iosyam veritatis cassa Dominus è dc. millibus Iudaeorum solos, ne in deserto penrent, seruauit. Vide Tit. Poena mendacij. Achior Ammonitarum dux, petente Olopherne duce Nabucodonosoris regis, vt sibi narraret, qui & quales Iudaei essent, qui soli ex omnibus occidentalibus sibi obuiam venire neglexissent: veritatem dixit, & Iudaeos inuictos semper fuisse asseruit: si Dei sui praeceptis paruissent. Eaque propter non priùs armis illos vinci posse, quàm contra Deum patrium deliquissent. Ea voce offensus Olofernes, Achiorem vinctum Bethuliam duci iussit, & Iudaeis tradi, vt quan do quidem tantum Iudaeorum Deo fideret, Nabucodonosoris ense vnà cum Iudaeis sunditùs periret. Iudith 5. &. 6. Mors. Ioannes Dinus, Ioannem Costanum Burgundionem ac cusarat, compellatum se ab eo dicens, vt accepta grandi pecunia venenum perferret, quo Carolvs Comes Carolesius (dux Burgundiae) de medio tolleretur. Is posteaquam Costanum securi percussit, Dinum quoque ad se vocatum interrogauit: Si Costanus pecuniam quam promiserat praestitisset, an eum accusaturus fuisset? Cui Dinus, fretus indtiltum iri, palàm fassus est: Se eum non detecturum Quamobrem Comes iussum Dinum Christiano more sacerdoti crimina sua fateri, eadem hora ipsum quoque securi percussit. Iusta, & veloci mercede ei data duarum proditionum, erga amicum & principem. Fulg. lib. 6. cap. 5. Libertas. Sancio Castellae & Nauarrae rege, dum sororum regno inhiat, per insidias caeso, Aldefonsvm eius fratrem, apud Almenonem Maurum Toleti exulantem, Castellani & Nauarrenses regem dixerant, quem propter ingenij acumen & animi robur Mauri suspectum habebant. Dubitantibus amicis, vtrum Almenoni rem detegeret nécne, veritis, ne ad iniqua pacta adigeretur, considens in Domino respondit: Alimenon honorificè me recepit, & necessaria liberaliter ministrauit, & vt filium me tractauit: quomodo eum celare potero ea quae Dominus mihi fecit? Itaque ei quicquid per nuncios acceperat reuelauit. etsi Almenon haec omnia iam resciuerat, & omnium viarum transitus fecerat diligentissimè obseruari, vt si se inscio abiret, caperetur. Proinde, Gratias, inquit, ago Deo altissimo, qui me ab infamia liberare, & te à periculo voluit custodire. Si enim me inscio aufugisses, seruitutem aut mortem nullatenus euasisses. Nunc autem vade, & accipe regnum tuum, & de meo accipe aurum, argentum, equos, & arma, quibus possis tuorum animos conciliare. Iuramentum insuper de Toletano regno non inuadendo & sibi & filio suo primogenito Issem praestare coëgit. Rodericus Toletan. lib. 6. rer. Hisp. cap. 20. Adolphvs priusquam eligeretur in Romanorum regem, quinque ducis Brabantiae satrapas praelio vicit. Captus ipse, & rogatus à Duce, Quis esser? Comes sum, inquit, Nassouiae, rerum dominus non magnarum. At tu quis es? Sum, respondit ille, dux Brabantiae, quem bello persecutus es assiduo, & cui quinque duces strenuissimos occidisti. Tum Adolphus: Miror, inquit, quomodo ensem meum euaseris, quem in te acueram, quum te prae omnibus occidere voluerim. Dux Brabantiae audiens liberam hominis vocem. ???um dimisit: mueribus???; insuper ornatum, in familiaritatem suam accepit. Cuspinianus in Adolpho Imp. Laus, Commendatie. Mandanes Gymnosophista, cùm Alexandri nuncij eum ad Iouis filium vocarent, respondit: Nec illum Iouis filium esse, nec magnae parti terrarum imperate: nec se illius donis permoueri, nec minas timere. Vnde & ab Alexandro laudatus, & venia donatus est. Strabo lib. 15. Phocion Atheniensi populo in nulla re blandiebatur, vt que̅ vel ridentem vel flentem nemo vnquam viderit: vt mirum sit, quî & vnde viradeò asper & tristis cognomen inuenerit Boni. Plutarchus iu eius vita. Praemia. Athenaeus z. Dipnosophistarum libro commemorat, in Bacchi certaminibus praemium fuisse tripodem, atque ob id qui vera dicerent vulgò de tripode loqui dictos. Tripodem autem fuisse lebetem tnbus fultum pedibus. Huius duo etantgenera, alterum Apollinis, ob veritatem oraculorum: alterum Bacchi, in quo vinum miscebatur, quòd ebrij vera loquantur. Erasmus in Adagijs. Auctoritas. T. Pomponivs, eques Romanus, & amicus Ciceronis (ob linguam Atticus dictus) mendacium nec ipse dicebat, nec pati poterat. Quapropter omnes ei res suas amici curandas certatim dabant, consilium???ue ab eo de Repub. de???ue rebus magnis petebant. Corn. Nepos. Dignitas. Demetrivs Phalerei F. cùm Aristagoram Corinthiam amicam haberet, sumtuose???ue viueret, atque Areopagitae ipsum ad frugalitatem hortarentur: At nunc liberiùs viuo, dixit; nam & amicam habeo pulcerrimam, neminem osfendo, vinum Chium bibo, & aliorum quantum mihi sufficit comparo, cùm priuati meireditus in has impensas sufficiant. Non viuo autem sicut vestrûm nonnulli, donis corruptus, & stupris delectatus. atque res huiusmodi perpetrantium quorundam nomma enumerauit. Quae cùm Antigonus rex audiuisset, legislatorem eum constituit. Athenaeus libro quarto, ca??? pite vigesimo. Obsequium. Egít Iustinianus Imp. cum Agapeto Pontifice Theodati regis legato, vt Eutychianam opinionem comprobaret. Aqu??? cùm ille abhorreret, instaret???ue Imperator, minas precibus miscens: Putabam, inquit Agapetus, venisse me ad Christianum principem: sed, vt deprehendo, veni ad Diocletianum. Tam libera voce delectatus Imperator, Anthemio huius haeresis fauore eiecto, Mennam Constantinopolitanum Episcopum creauit. Fulgosus & Egnatius libro 6. capite 2. Ioan. Magnus lib. 10. cap. 10. Gregorius XI. Lemouicensis patria, Auenione pontifex creatus, in adolescentia versatus in Italia sub Baldo praeceptore, considerauit rem ecclesiasticam nulla re meliùs, quàm curiae in vrbem reductione, posse componi. Accessit Episcopi cuiusdam admonitio, quem, cur apud ecclesiam suam non esset, quum corriperet: audiuit, Et tu cur non apud tuam? Clàm igitur Gallis profectus, peruenit in Vrbem. Cranzius lib. 9. Metrop. capite 1. Vectigalium remißio. Fisistratui tyrannus decimas exigebat ab Atheniensibus eorum, quae in agris prouenissent. Cùm aliquando obambularet, videret???ue Senem quendam loco petricoso laborantem, rogabat, Quósnam fructus inde colligeret? At is respondens: Dolores, inquit, & sphacelos atque horum decimas exigit Pisistratus. Tyrannus admiratus hominis libertatem, decimas Atheniensibus remisit. Ea res in vulgi sermonem abijt, [Greek words], Etiam sphaceli immunitatem faciunt. Erasmus ex Suida. Pax, Concordia. Quo tempore Philippus Macedonura rex, ortis discordijs cum vxore ac filio dissidebat, ad eum visendi gratia profectus est Demaratvs Corinthius. Qui cùm interrogatus esset, Quàm benè inter se Graeciae ciuitates conuenirent? facetissimè ei respondit: Magnae profectò tibi curae est, Philippe, vt de Graecorum concordia certior fia: siquidem haud iniuria id ad te pertinet, posteaquam cum coniuge tua ac filio tam concorditer, tantoque in amore viuis. Quod facetum. nec minùs mordax verbum, ita Philippum pupugit, vt postea cum vxore ac filio in gratiam rediret. Plutarchus de Discernendis adul. Indignvm. Olufernes, Nabucodonosoris dux, Achiorem, eò quòd Iudaeos non nisi permittente Deo vinci posse dixisset, vinctum Bethuliam duci iussit, & Iudaeis tradi, vt quandoquidem tantum Iudaeorum Deo fideret, Nabucodonosoris ense vni vnà. cum Iudaeis funditùs periret. Iudithae 5. & 6. Dionysius maior tyrannus, Platone philosopho accersito ad se, primùm quidem laude maxima dignum eum reputauit, quòd libertatem in eo dignam philosopho animaduertisset, Postea verò quibusda̅ eius sermonibus offensus, animo prorsus ab eo alienatus, in fonrum productum quasi mancipiun viginti minis vendidit. Sed philosophi eò conuenientes, emtum eu̅ in Graeciam ablegarunt, haec simul admonentes: quòd virum sapientem aut rarissimè, aut suauissimè versari cum tyrannis conueniat. Diod. lib. 15. Callisthenes Olynthius, discipulus Aristotelis, & consobrinus, Alexandro Macedoni comes adiunctus fuerat. Is eum corti ferreae inclusit, vna cum Nearcho tragico: vbi à pediculis consumtus dicitur, eò quòd ipsi suasisset, ne se ab Atheniensibus dominum vocari pateretur. Quidam verò eos, vt Alexandro insidiatos, dicunt interfectos. Suidas. Philoxenvs Cytherius Dithyramborum poëta, quum inepta Dionysij tyranni poëmata laudare nollet, in laromias detrusus est. Gyraldus Dial. 9. hist. poët.
|| [2846]
Cassander Antipatri F. Babylonem veniens, vir cùm barbaros venerabundos Alexandrum salutantes in libertate Graeca ???nutritus, irrideret: ita exarsit Alexa̅der, vt arreptum crinibus caput eius ambabus manibus vehementer contuderit ad parietem. Plut. in Alexandro. Annevs Cornutus, doctrina & eruditione clarissimus (cuius opera Nero in scribendis carminibus potissimùm vtebatur) quòd nonnullis existimantibus quadringentos liberos à Nerone scribi oportere, nimium multos esse dixisset, in exilium actus fuit. Xiphilinus in Nerone. Cordilla Leyri Britannorum antiqui regis filia, natu minima, cui praecox natura ingenium dederat, interrogata à parente, An parentem multùm diligeret? respondit, Sepatrem ferre in oculis, semper???ue laturam: licèt deinde contingeret, vt quempiam alium (de marito intelligebat) ardentiùs amaret. Quo responso, tametsi sapientiae pleno, Leyrus indignatus, indotatam regolo Gallo puellae formae capto collocauit. Sed haud multò pòst à generis & filiabus suis natu maioribus ingratissimis, eius mortem longum expectare censentibus, regno spoliatus, ad Cordillam confugere coactus est: à qua in regnum restitutus, interfecti generis, triennrum regnauit. Polyd. lib. 1. Chilpericus rex falsis criminibus circumuentum Praetextatvm episcopum Rothomagensiu̅in exilium elecerat. Chilperico insidijs Fredegundis vxorisadulterae sublato, reuocatus est à regina. Ibi libera voce, sed alieno tempore cùm exilium ei regina exprobrasset, respondens: Se etiam in exilio episcopum suisse, illam no̅ perpetuò omnium potentem futuram, nouam reginae indignationem concitauit. Ergo Fredegundis die Resurrectioni festo in templo per sicarium sustutit Praetextatum. Tegendi sceleris causa continuò cum aliquot proceribus animam propè agentem inuisit episcopus, velut vicem eius miserata, dicens se illius casum moleltè ferre, mirum???ue esse tàm celebri die in aede sacra non modò ei opem latam nullam, sed ignorari etiam parricidam. Tunc, vt in morte, nihil timens, Praetexratus respondit eius scelerese percussum, quae & reges sustulisset. Episcopis auctoribus templa ciuitatis Rothomagensis omnia clausa, quo ad parricidae inuestigarentur, caedes??? ea lueretur. Vile caput poenas dedit: iuuenis nullius nominis qui vulnerauerat, filio fratris Praetextatis deditus. expressa ei tormentis consessio est, ipsius mann parricidium factum, pecunia accepta à Fredegunde, & Melanthio, qui exuli Praetestato subrogatus fuerat, & ab eiusdem factionis Archidiacono. Tunc filius fratris Praetextati contineri prae iranon potuir, quò minùs reum extemplò confoderet stricto ferro. Aemilius lib. I. ex Turonensis lib. 5. Historiarum, cap. 18. & lib. 8. cap. 31. & 41. S. Lampertvs Pipinum principem increpare ausus, quòd pellicem Alpiadem Plectrudi legitimae vxori superduxisset, à Dodone fratreipsius Alpiadis Leodij interfectus est. Sigebertus in Chronico. Ignativs, Patriarcha Constantinopolitanus, ab Theodora, Theophili Imp. matre in pontificiam sedem euectus, Bardam Caesarem, qui vxorem sine causa dimiserat, & cum sua nuru consueuisse dicebatur, sa cram aedem ingredi vetuit. Atille Po̅cificem ea de causa ecclesia pellit, & multis malis exagitatum sepulcro tandem includit: pòst inde exactum, in Mitylene̅ insula̅ relegat. Zonaras in vita Theophili & Theodorae matris. Joannes Theologus Minor, à Benedicto IX. Auenione ob libertatem in reprehendendo incarcerem detrusus. Vide Aemilium lib. 9. Henricvs Dandulus Venetorum legatus, eò quòd paulò liberiùs quaedam locutus esset, contra ius gentium ab Emmanuele Constant. Imp. oculis orbatus est. Vol. lib. 23. Anthrop. Vsvs. Alivs Aptvs. Qvatenvs veritas inseruit Prudentiae bellicae. L. Pavlvs Aemilius consul creatus, virtute sua fretus, ad populum dixit: De duobus consulatibus, quos erat adeptus, primum se sui ipsius gratia petijsse: hunc autem secundum ab ipso populo delatum suscepisse. Huius igitur postremi causa gratias non agere: quin potùs. s iquem se meliorem ad eam expeditionem populus inueniret, eum eligeret, quia id ipse ae quo animo esset laturus: verùm si quid in eius virtute spei reposuisset, sine verbis dicto audiens esset. Quòd si populo statutum esset imperare malle, & no̅ imperanti parére, sciret ludibrio omnibus Romanorum expeditiones fore. Plutarchus in eius vita. Liberalitati. Archelavs, Macedonum rex, à quo poculum anreum vnus ex familiaribus, non tamen ex probatis, petebat, puero inssit, vt Euripidi daret. Stupente ilio: Nempetu qui petas, inquit, hic qui accipiat, etiamsi non petat, est dignus. Plutarchus in Apophthegmatibus. Iustitiaereligiosoe. Sic Conftßio peccatorum, f. 2816. Gregorivs Magnus, qui diuorum est numero adscriptus, primus Pontificum in diplomati praefatione se seruorum Dei seruum inscripsit. Quo nihil fieripotuit, aut eius qui hoc posuit pietati conuenientius, aut doctoris summi praecepto similius. Sab. lib. 6. cap. 2. & Fulg. lib. 4. cap. 10. Hvmiliatorvm ordo inde nomen traxit, quòd multi mortales, bello aut capti, aut quia fides eorum suspecta esset, ad pedes Friderici I. Imp. ex Cisalpina Gallia in Germaniam redeuntis, supplices iacuerint, albis vestibus amicti, veniam???ue petentes in patriam abeundi. Qua impetrata, postliminio reuersi, voto, vt credere par est, in eo habitu perseuerasse dicuntur, lanificio & orationibus dediti. Et hic ordo postea ab Innocentio III. primùm, inde ab alijs pontificibus confirmatus. Polyd. lib. 7. & Volat. lib. 21. & Sab. lib. 5. En. 9. Ineptvs, Dvm Famvlatvr Imprudentiae. Crescentiaco in vico, vbi Matthaeus Magnus auus obijt, quum fottè in coena Galeacius & Barnabas, Stephani Vicecomitis filij, tanti imperij, à maioribus conditi, amplitudinem atque opulentiam laudarent, omnium???ue pulcerrimum fortunae munus principatu̅ esse faterentur: Matthaevs II. frater incautè subiunxit: Id quidem sine controuersia verum esse, incomparabile???ue videri, modò principatus socio consorte???ue careret. adeò vt non obscurè Ioannem patruum perstrinxisse videretur, qui, secùs ac magnus auus fecisset, non vnum, Galeacij primi atque Actij exemplo, sed tres simul iniquo iure diuisi imperij haeredes scripsisset. Id dictum sub amaro sale scommati???ue nomine prolatum, vsqueadeò in pectus fratrum altè descendit, vt sequenti coena suillos lumbos, cuius obsonij Marthaeus erat appetentissimus, toxico illitos, ei apposuerint. Iouius in vita Matthaei. Carolvs Burgund. D. Leodienses obsessurus, cùm ad hostium fines peruenisset, deliberarur, quid facto sit opus. Suadebant aliqui, dimittendam esse pattem exercitus: primùm, quòd oppidani & turribus & muro essent denudati, & spe omni auxilij carerent: deinde, quòd rex Galliae, in quo magnum habuissent praesidium, ipse adesset. Eam sententiam Carolus reiecit, & magno quidem suo bono: minimum enim aberat ab internecione, & quia suspectum habebat regem, putabat non esse diminuendas copias. Phil. Comin. 3. Comm. Ad fol. 1698. Milon Belmusius natione Moesus Hungarorum ducum haud postremus fortè domi in Tibisciensi agro agebat. Itaq; festum sacrosanctae Resurrectionis diem celebraturus ad ae dem Diuae Virginis, diuinis rebus peractis, ad epulas, & largiorem potum de more patrio conuertuntur. Id cùm Turcas non latuisset, illius opprimendi cepto consilio, quosdam in insidijs locant, alios quadraginta tantùm equites progredi iubent, prouocando & ad latentes insidias eliciendo Milone. Succedit Turcis ex voto sententia. Christiani etenim retrocedentes vsque ad insidiarum locum insequuntur, vt pro numero vtriusque partis atrox praelium exoriretur, plures??? Turcarum, quàm Christianorum interficerentur. Verùm paucitate horum vulnere??? Belmusij patris, & quod Belmusius filius temerè in hostem inuectus ceciderat, maiorem cadé Christiani accepisse visi sunt. Milon Turcaru̅ fraude, suo vulnere, & filij morte ita inflammatus, vbi ex praelio domu̅ reuersus est, omnes captiuos Turcas, quorum non paruum numeru̅ apud se habebat, è custodijs eductos, crudeliter excruciatos interficit, atque ita seu dolori suo indulsit, seu antiquorum ritu, que̅ sanè pleriq; Illyrici, verae religionis inscitias, quibusdam in rebus adhuc retine̅t, manibus filij parentauit. Nec contentus captiuorum nece (nondum enim ira ex dolore concepta mente decesserat) vt primum per vulnus licuit, exercitu partim ex suis, partim ex amicorum militibus, ac clie̅tibus coacto, hostiu̅ fines ingressus, agros latè populatus est, nihil???; crudelitatis in hostes, quos casus obtulit, praetermissum, non aetate confectis, non mulieribus, non infantibus pepercit. Ludouicus Tubere lib. 6. Comment. Ad fol. 2761.
|| [ID00051]

LIBRI SECVNDI TITVLORVM DISPOSITIO. ???
[arrow up]

|| [2848]
??? Voluminis Decimitertij Liber II. De Vitio in excessu, de Aaazonei a seu Simvlatione mendace. VItivm in excessu Aristoteles [Greek words] vocat. Cuius notationem Eustathius affert: [Greek words], inquit, [Greek words]. Solent ij, qui post longas peregrinationes domum redierunt, monstrosa & fabulosa plurima referre, quae insolentia sua omnes in admirationem trahant, & quandam sapientiae existimationem auctoribus concilient. Ab hoc Erronum mendacio translata vox est ad omnes eos, qui vel ea quae omnino no̅ sunt, esse fingunt: vel maiora, quàm reuerà sint, esse dictitant. Per coniugatum suum definitur ab Aristot. Est enim [Greek words] (simulator. Simulamus id qd??? non est, tanquam sit. Versatur ergo circa non ens subiecto, quod tamen simulatione siue professione est ens. [Greek words] autem, si spectes etymon, [2849] propriè Affingere significat, quasi ei, quod est, aliud quid falsò addere. Fictio ipsa, quemad???odum virtutis [Greek words], vel dictis vel factis absoluitur.) [Greek words] (nam si penitùs absurda & impossibilia essent, non Insolens simulatio, sed insania quaepiam appellaretur) [Greek words] (quae nihil omnino sunt) [Greek words] (quae maiora esse fingit, secundùm omne genus accidentis quàm reuerà sint.) Ergo [Greek words] nihil aliud erit, quàm excessus quidam veritatis, quando id quod non est vel substantialiter vel accidentaliter, esse asserit: siue, vt propriè loquar, quando simulat ea adesse, quae reuerà non adsunt. Simulationem enim Aristoteles propriè tribuit excessui veritatis, Dissimulationem defectui. Simulans, id quod non est, esse fingit: Dissimulans, id quod est, non esse fingit. itaque in genere vterq; [Greek words] versatur. Atin specie Simulatio interdum circa omnino non ens, interdum circa ens occupatur: illud esse, hoc maius esse, quàm reuerà sit asserens. Dissimulatio verò semper subiectum habet ens, sed illud modò omnino non esse: modò esse quidem, sed non tale, quale est, asseuerat. Simulatio itaquè reuerà non ens, sed apparentiâ tantùm ens captat, & in excessu peccat: Dissimulatio reuerâ ens, apparentiâ non ens sibi proponit, & peccat in defectu. Iam verò quoniam ex lege entis & non entis sibi inuicem succedentium is, qui simulat non ens, dissimulare ens: & qui ens dissimulat, simulare non ens intelligitur: in vnam eandem???ue actionem vtrunque vitium cadere videtur. Proinde distinguenda sunt haec ratione medij. Rem vt est dicere, Veritatis est: plus dicere, Simulationis: minùs dicere, Dissimulationis: nec magis hîc iam quaeritur, vtrum entis dissimulationi simulatio non entis, dissimulationi simulatio entis sit iuncta, quàm quis veritatis vel me̅dacij sit finis. Considerationes affines quidem sunt, sed non propterea confundendae: quin potiùs quò operosior est horum distinctio, eò diligentiùs retinenda. Illud constet, excessum tantùm veritatis in eo quod non est, vel absolutè vel secundùm quid simulando, nunc considerari. MENDACIS SIMVLATIONIS ACQVISITIO. Magistri. Qvi, Qvales. v. g. Filij. Antipater Herodis Iudaeorum regis F. ex quo primùm tempore patrem animaduertit formidinibus obnoxium, consiliorum ei socium se adiungens accendebat falsis suspicionibus hominis saeuitiam: & tunc videbatur egregiè fungi officio, si daret operam, vt quicunque reniti possent tollerentur de medio, vt sibi ea ratione regnum pararet, sublatis fratribus Alexandro & Aristobulo. Iosephus. Qvomodo. Nimirum Corruptela. Ivdaei in resurrectione Domini subornarunt pecunia falsos testes, qui sanctè affirmarent, Christum à discipulis suis surrepetum esse. Matth. 28. Admonitione, Consilio. Andocydes orator Atheniensis clarus, cùm vinctus in custodia teneretur, quafi & ipse mutilatorum Hermarum socius fuisset Alcibiadi: Timaevs quidam amicus ei consuluit, semetipse cum paucis alijs vt deferat. confitenti enim concedi ex plebiscito impunitatem. Satius esse, vt per mendacia incolumis sit, quàm eodem ex crimine pereat, ignominiosé. Quin si commodum publicum spectet, conducere, vt paucis condonatis & dubijs, multos & bonos viros eximat irae populi. His & alijs Timaei verbis inductus Andocydes, cùm de semetipso & caeteris confessus esset, veniam habuit ex lege. Quos detulit, nisi qui profugissent, necati sunt omnes. Ac maioris fidei causa, adiecit ijs Andocydes proprios seruos. Plut. in Alcibiade. Adulatione. Adulatores, vt per se mendaces sunt, sic quoque alijs falsae persuasionis auctores, f. 2851. Calumnia. Accusatione falsa. Calumniatores, quatenus non tantùm eorum, quos calumniantur, famam laedunt, verumetiam aliorum indicia de ijsdem corrumpunt & peruertunt, huc quoq; ex sequentibus locis referri poterunt. Evrymnvs, cùm moliretur serere dissidium inter Castorem & Pollucem, alterum apud alterum falsò insimulando, deprehensus, vtrique grauissimas poenas dedit. Erasmu??? in Adagijs. Fuit Medivs in Alexandri adulatorum grege princeps & architectus, coryphaeus adu???rsus optimates instructus. Praecepit hic, vt intrepidè adorirentur & morderent calumnijs: docens, licèt morsu laesus vlcus curauerit, cicatricem tamen remansura̅ calumniae. Nempe hisce cicatricibus vel potiùs gangraenis & carcinomatis exesus Alexander perdidit Callisthenem, Parmenionem, Philotam: Agnonibus, Bogais, Demetrijs affatim propinauit sese sternendum, dum adoratur, excolitur [2850] vestitu, & conformatur ab eis ad instar simulacri barbarici. Plut de Discern. adul. Discipvli. Tradvcti ab alijs ad mentiendum Pecvnia. Milites, qui sepulcrum Domini custodiebant, accepta pecunia à sacerdotibus, per vrbem circuierunt, clamantes Christum à discipulis noctu surreptum, cùm tamen certò eum resurrexisse scirent. Matthaei capite vigesimooctauo: Marci 16. Lucae 24. Dolore. Huc illi, qui Tormentorum dolore, ad Mentiendum adducuntur. MENDACIS SIMVLATIONIS EXERCITATIO quo ad Seipsvm. Quatenus Veritatem fugit, odit. Ex contrario suo intelligi & illustrari potest. Nam qui V. G. Mendacium amplectitur, quoniam eo delectatur per se vel per accidens, ille Veritatem fugit, quoniam ea vel per se, vel per accidens non delectatur. Mendacivm Amplectitur. Tum in Svis, sive Bonis praedicandis, extollendis. Mendax Iactantia, Professio, Simulatio Eruditionis. Narrat Laërtius, Chrysippvm philosophum vsqueadeò sibiplacuisse, vt consultus à quodam, Cui potissimùm fulium suum philosophiae praeceptis instituendum traderet, sibi committendum responderit. Nam si quem, inquit, alium me praestantiorem arbitrarer, ipse apud hunc philosophiae darem operam. Vnde & illud Homericum de eo vulgò iactatum fuit, quòd solus saperet, reliqui velut vmbrae ferrentur, Erasmus in Adagijs. Mira Asclepiadis Prusiensis fiducia in medendi arte fuit, cùm diceret, Ne medicus diceretur, si vnquam in vita aduersa valetudine laboraret. In qua re felix vsque ad septuagesimum fuit annum, mortuus, cùm è scalis fallente vestigio fortè concidisset. Plinius. Ivstinianvs in prooemio Pandectarum iuris Caesarei: Nostris, in quit, temporib. talis legu̅ inuenta est permutatio, qualem apud Homerum, patre̅ omnis virtutis, Glaucus & Diomedes inter se faciunt, dissimilia permutantes. Hactenus Iustinianus, sibi plus aequo placens, qui centones illos suos, & inaequales legum rhapsodias, tot eruditissimorum virorum integris voluminibus praetulerit. Erasmus in Adagijs Chil. 1. Cent. 2. Experientiae Peregrinationibus acquisitae. Haec proprijßimè [Greek words] dicitur, [Greek words] propria, fol. praeced. 2848. Virtutis. Dionysivs senior filiarum vnam Areten, id est, virtutem, Sophrosynem, id est temperantiam alteram, tertiam dixit Dicaeosynen, id est, iustitiam se tacitè patrem virtutum innuens. Plutarchus 2. de Alexandri fortuna. Religionis. Ex Iniustitia religiosa exempla multa huc referenda, fol. 3104. Illic Perfidiae, heic Mendacij velisti obstreticantis ratio habetur. Fortitudinis. Iphicrates, cùm orationem de statua sibi ab Atheniensibus posita aduersus Harmodium quendam, è veteris illius tyra̅nicidae posteris, haberet, multa dixit de seipso animosè, & propè arroganter: vt Dionysius Halicarnasseus non alio magis argumento refellerit eos, qui oratione̅ illa̅ Iphicrati à Lysia scripta̅ esse dicebant, quàm quòd à Lysiae moderatione nimiùm longè abesset. In ea hoc dixit (quòd aduersarius generis sui nobilitatem extolle̅s, illius obscuritatem & ignobilitate̅ exagitauerat) vt quisq; virtute maximè praestaret, ita nobilissimu̅ esse: nam ne Harmodium quidem & Aristogitonem nobiles fuisse priùs, quàm praeclaru̅ aliquid designassent. Ite̅ illud: Se maiorem habere cognatione̅ cu̅ illis, quàm ipsum illu̅ quo cu̅ conte̅deret: quò sua, quàm illius facta, propiùs ad eorum gloriam accederent. &, Meorum nobilitas à me incipiet: torum in te desinet. Quae omnia imitatus est, quicunque scripsit declamationem in Sallustium. Sed & ex eadem oratione haec sunt: Si qualis ego sum, tales vobis septem impp. fuissent, deserta ia̅ esset & inculta Lacedaemon. Et cùm de Harmodio & Aristogitone ageret: Quorum, inquit, ego si temporibus fuissem, aut assumpsissem eos ad societatem praeclari illius operis, aut ipse ab eis adscitus essem. Et, Vos fortasse Athenienses istam mihi columnam, & istas in ea inscriptas literas, praeclarum quiddam & gloriatione dignum à vobis contigisse arbitramini. At mihi columna coelum attingens in Peloponneso, virtutis meae testis, constituta est. Muretus lib. 8. Var. lect. cap. 22. Domborvs Sclauoru̅ Rugianorum legatus missus ad Valdemarum Danorum regem, Rugianis cum exercitu imminentem, cùm vicissim obsides à Danis pacis firma̅dae causa peteret: id???ue Absalon Roskildensis antistes indignè ferret, Rugianos non solùm obsides Danis, sed etiam pecuniam cum suppleme̅tis classis transmittere solitos assere̅s, cùm Dani nihil tale Rugianis vnquam à se concessum solutúmve meminerint: tunc Domborus: Sapientis est praeteritorum meminisse, futura prospicere, praesentia colligere. Tu verò quàm superbè praeteritoru̅ imagines recolis, tam anxiè futuros meditaris euentus, neq; ad ea, quae prae manib. sita sunt, & oculis obuersantur, aspicere potes. Fateor olim Danos ge̅tis nostrae victores fuisse. Sed quantò vobis inferiores extitimus, tantò nunc viribus successu???ue praestamus. Saxo lib. 14. Formae, per Fucum atque Cultum. Illecebra veneris est cultus corporis, & eatenus nos illum inter locos Intemperantiae retulimus. Ille idem quia corporis bonum veluti promouet, ad Corporis locos referri potest, fol. 301. Huius verò loci est propter mendacium. Metivm Domitianus Imp. reprehendebat, nimium sibijpsi placentem, cùm diceret: Vellem tam formosus esse, quàm Metius sibi videtur. Suetonius in Domitiano. Partus, Conceptus. Consule Tit. Liberi supposititij, fol. 1947. Astus illic habetur ratio, heic Simulationis. Item Tit. Liberorum acquirendorum desiderium, fol. 75. illic Affectus, heic ipse Habitus perpenditur. Perseum Philippi F. Macedoniae regem, qui à L. Paulo victus est, fama est non legitimè fuisse natum: Vxorem autem Philippi eu̅ post partu̅ sustulisse à matre sartrice quada̅ Argolica, Gnathaenia nomine, & clàm sibi subiecisse. Hinc potissimùm videtur metu Demetrium fratrem peremisse, ne legitimum habens filium domus, suam aperiret ignobilitatem. Plut. in Aemilio. Cùm vxor Maximiani Herculij Imp. Evtropia Syra mariti animum cuperet sibi retinere deuinctum & obnoxium, ac ipsum enixè optare prole̅ intelligeret: simulauit se grauida̅: vel cùm reuerà grauida esset, ac filiam enixa, subiecit filiu̅ Maxentiu̅, quò partus primus per se marito gratus, fieret ob prolem masculam longè gratissimus. Sext. Aurelius, & Cuspinianus. Marci Vicecomitis Concvbina partum sibi supposuit. Eóque nomine apud Rosatum in profunda arcis fossa ab eo demersa est. Iouius in vita Actij Opulentiae. Phanias inuenio dici omnes, qui inopes ipsi, diuitias summas habere se tamen simulant, atque ita credi volunt: à Phania quodam, qui congestas se opes domi recondidisse ementiebatur. Quod vltimo Odysseae libro testatum reliquit Eustathius. Caelius lib. 6. cap. 18. A. L. Theagenes quidam cognominatus [Greek words]: id est, fumus, sicuti Eupolis significat [Greek words], quòd multa polliceretur quide̅, sed nil admodum praestaret. Erat insuper hic [Greek words], ementitus diues, & iactator vanissimus, qui quum esset summè pauper, nihilominùs volebat magni momenti nogotiator, hoc est, [Greek words], videri. Cuiusmodi fuit Aeschines quidam Selli filius: ex quo id genus homines, Sellos vocant. Et inde verbum [Greek words], hoc est, Sellissare, quod [Greek words] signat, id est, iactare ostentare???ue. Caelius lib. 26. cap. 21. Antiquarum Lectionum. Suidas admonet, sumtum à moribus Selli cuiuspiam, qui cùm re esset perquam tenui, tamen affectabat haberi diues. Erasmus in Adagijs. Victoriarum. Timothevs Cononis filius, cùm res ipsius egregiè gestas assignarent aemuli fortunae, atque in tabulis dormientem pingerent, fortunam autem reti vrbes implicantem: tulit hoc inurbanè, infestus???ue, eius rei auctoribus, quasi ab eis spolia [2851] retur rerum gestarum laude, dixit tunc pro concione à bello reuersus: Nullam partem ciues vendicare in his fortuna valet. Vicissim autem cum Timotheo, qui se demonstrauit tantoperè ambitiosum, pari ???scentia ferunt fortunam egisse, nihil vt deinceps gesserit insigne, sed aduersa ceciderint omnia: & tandem ab infesto populo exactus in exilium fuerit. Plutarchus in Sylla. Ericvs Daniae rex, rerum à se gestarum virtutem tantis laudibus prosequi consueuerat, vt veri interdum fidem excederet. Saxo lib. 14. Danicae historiae. Nobilitatis. Vide Tit. Qui se claris familijs per dolum inserere sunt conati, fol. 1953. Otho IV. Imp. nobilissima stirpe progenitus, paternum genus in Saxoniam & Sueuiam, maternum in Angliam referebat. Temerarius & imprudens princeps, statura procerus, atque ob id superbus & audax. Viribus Richardi Anglorum regis auunculi plurimùm consisus, omnes prae se contemsit, & vix quatuor annos in imperio durauit. Cùm contra datam fidem Apuliam & Campaniam inuaderet, anathemate percussus, Imperio deturbatur: Principes???ue sacramenti religione, qua illi obligabantur, absoluuntur. Quinimò sub anathematis interminatione Pontifex prohibet, ne quis eum Imperatorem aut habeat, aut nominet. Quamobrem Germaniae principes Fridericum II. Henrici VI. F. multis precibus ad Imperium sumendum induxerunt. Is è Sicilia auxilio procerum Basileam peruenit, & dehinc ab episcopo Argentinensi quingentis militibus bellicosis securè ad oppida Rheni est perductus. Otho eregione Rheni ad Brisacum venit, vt illi iter interciperet. Sed cùm sui vxores ciuium & filias constuprarent: orto tumultu, & ipse & sui oppido est deturbatus, amissis plurimis nobilibus. Turpiter igitur coactus desere iter in coeptum, in Saxoniam abijt inglorius, moerore???; confectus, dysenteria corripitur. Absolutus ab excommunicatione, moritur absque liberis, regalia relinquens Henrico Rheni Palatino, Friderico assignanda. Qui Aquisgrani rex iam nominatus fuerat. Cuspin. Ponticvm quempiam, maiorum suorum facinora iactitantem, ridet Iuuenalis satyra 8. —sed te censeri laude tuorum Pontice noluerim, sic vt nihil ipse futurae Laudis agas. Miserum est alienae incumbere famae. Erasmus in Adagijs. Gloriae. Ex Tit. eorum qui Diuinos honores vsurpauêre, huc pleraque, fol. 1988. Cretes apud se Iouem natum & educatum dixerunt, vt testatur Lucianus in Sacrificijs: quinetiam sepulcrum illius ibi ostendunt. Scriptum reliquit in suo Ancorato Epiphanius, suis quoque temporibus in Iasio monte Cretae sepulcrum Iouis monstrari solitum: quod etiam affirmat Callimachus in Hymnis: [Greek words] [Greek words]. Quum Domitianvs formalem epistolam, procuratorum dictitans nomine, sic esset exorsus: Haec iubet Dominus & Deus noster: cautum est, vt deinceps non aliter, ne scripto quidem ac sermone cuiusquam, appellaretur. L. Viues de Causis corrupt. artium lib. 7. Amicitiae. Huc simulatae Amicitiae exempla, respectu Mendacij: quae sub loco Astutiae alio respectu enumerata fuêre, fol. 1982. Evrycles quidam Lacedaemonius, Herodi Iudaeorum regi sese insinuans, Alexandro eius silio se amicum esse simulans, omnia eius consilia & querimonias patri prodidit, & odium Herodis in Alexandrum implacabile concitauit, veris querimonijs falsas calumnias ad???ens. Ob quam rem ab Herode L. talentis donatus est & ab Antipatro Herodis itidem F. similiter. Iosephus lib. 16. cap. 16. Coranvs Nasicae socero, spe testamenti per dolum ostentata, moriens, nihil praeter plorare reliquit. Erasm. in Adagijs. Malis simulandis. Huc Mendax professio Haereseos. Cùm multa Auxirani populi quererentur in se auarè & crudeliter gesta esse, sub administratione Bituricensium Ducis, Caroli VI. Gallorum regis patrui: à regio senatu capi iussus erat Bethisachvs, per quem Dux ille omnia gessisse videbatur. Is omnem culpam in dominum reijciebat, iam???ue vt innocens habebatur, cùm per fraudem ei significatum fuit, iudicio ipsum, vt vel strangularetur, vel combureretur, damnatum iri. Ea re attonitus, ab ijs qui illud nunciarant, monitus est, si se haereticum dixisset, fore vt Auinionem ad Pontificis tribunal mitteretur: è cuius manu dux Bituricenfis facilè eum postea recepturus esset. Bethisachus igitur haereticum se, & qui iam multos annos in Christum non crederet, fassus, adeò ira atque indignatione omnem Senatum mouit, vt statim tanquam pessimus vir, nulla defensione audita, Senatus decreto cremaretur. Fulg. lib. 8. cap. 1. Incestus. Valerivm Licinianum senatorem, incesti cum Cornelia Vestali accusatum, idcirco Domitianus cum Pontificum collegio damnauit, quòd fassus erat incestum, quem nunquam eum patrasse omnes arbitrabantur. Caeterùm ipse vir astutus, cùm Domitianum sciret non iure, sed saeuiendi rabie in eo iudicio moueri: maluit fatendo poenae partem abolere, quàm innocentem crudeliter perire. Fulgosus libro octauo, capite primo. Aliorvm bonis extollendis, Praedicandis. Adulatio ad [Greek words] propriè spectat, ob nimiam Familiaritatem. Huc ratione Mendacij pertinet, in aliorum bonis nimiùm praedicandis. Cuius rei exempla quaedam ex Titulo Ambitionis in oblatis honoribus acceptandis, peti possunt, quatenus ij, qui honorem offerunt, alteri adulantur. Atque vt ab adulatione blanda distingnatur, Adulationem mendacem appellabimus. Qui. Adulatores Sacri homines. Alexander Magnus vbi ad Ammonis venit, Vates eum Dei nomine vt parentis salutauit. Ille quaesiuit, an interfectores parentis sui omnes poenas dedissent? Cui vates: Dij meliora, inquit: neque enim tuus mortalis parens est. Ita varians rogauit, omnésne Philippi puniuisset percussores? Hinc de Imperio, an dominatum sibi omnium gentium concederet? Cùm deus ostendisset & hoc annuere se, & Philippi peractam plenè vltionem, deum magnificis donis & sacerdotes honorauit pecunia. Haec de oraculis tradunt plerique. Ipse in epistola ad matrem Alexander sortes quasdam sibi ait arcanas redditas, quas reuersus soli ei relaturus esset. Sunt qui dictitant vatem, cùm appellare comiter Alexandrum Graecè vellet, [Greek words], id est, Filiole: postremam syllabam vt barbarum per ??? pronunciasse, ac dixisse, [Greek words], loco ??? vsurpantem ???: neque inuito claudicasse in voce Alexandro, increbuisse???ue sermonem, Iouis eum à Deo appellatum filium. Plutarchus. Thomas Volsaeus, Cardinalis & legatus Apostolicus per Angliam, auaritiae & ambitionis mancipium, regem Henricum IIX. suis blanditijs possidebat totum. Si quid ab Henrico impetrare volebat, munusculum aliquod, vtputa vasculum fabrè elaboratum, aut gemmam, aut anulum, & id genus dona deferebat. Polydorus. Reges. Herodes Iudaeorum rex, prae nimia ambitione & studio demerendi Augustum Caesarem cum Romanis potentioribus, multùm à patrijs institutis recessit, & leges diuinas violauit, dum in honorem eorum vrbes condit Caesaream (quae priùs Stratonis turris fuit dicta) & Sebasten (quae priùs Samaria) & templa exstruit, licèt non in solo Iudatco: hoc enim illi nequaquam laturi erant, quòd nefas sit Iudaeis statuas ac effigies more Graecorum colere. Quapropter extra eorum regiones tales vrbes collocabat, excusans se Iudaeis, quòd non spontè, sed potentiorum iussu haec faceret: & interim Caesarem Romanos???ue tantò magis sibi deuinciens, quòd in eorum honorem à patrijs co̅suetudinibus sustineret discedere Sed praecipuus scopus erat vtilitas propria, & studium memoriae propagandae ad posteros, ita vt in condendis & exornandis vrbibus nullis sumtibus parceret. Iosephus libro 15. capite 12. Antiquitatum. Teridates Armeniae princeps, cùm à Corbulone victus Romam duceretur ad Neronem, in genua procumbens: Ego, inquit, Domine, Arsaci nepos, Vologesi & Pacori regum frater, tuus seruus sum, veni???ue vt te deum meum non secùs ac [Greek words], id est, Solem, colerem. Equidem is ero, quem tu me fato quodam efficies. Tu enim fatum meum es, & fortuna. Qua assentatione effecit, vt à Nerone in Armeniae regnum restitueretur. Imò cùm in omnibus ferè assentaretur Neroni, se???; studiosissimè in eius familiaritatem insinuaret, multa etiam munera ab eo accepit, quorum precium aiunt fuisse ad aureorum vicies centena millia. Xiphilinus. Philosophi. Lucianus in dialogo quodam Charontis, Menippi & Mercurij, Philosophvm quempiam omnibus exuens vitijs, [Greek words]: id est, Vnum quiddam ad huc sub alis gestat, quod est omnium grauissimum. Quídnam [2852] Menippe? Adulationem, Mercuri, quae illi plurimum attulit emolumenti in vita. Erasmus in Adagijs. Iureconsulti. Tribonianvs Macedoniani F. genere Pamphylius, quaestor, qui cum socijs Iustinianas Institutiones & Digesta cum Codice compilauit: impius & auarus, adulator & impostor, Iustiniano persuasit, non moriturum eum, sed cum ipso corpore in coelos iri sublatum. Suidas testis. Historici. Cic. lib. 2. de Nat. deoru̅ inquit: Co̅cinnè, vt multa, Timaevs, quum in Historia dixisset, qua nocte natus Alexander esset, eadem Dianae Ephesiae templum deflagrauisse, adiunxit: Minimè id esse mirandum, quòd Diana, quum in partu Olympiadis adesse voluisset, abfuisset domo. Delectatus est Cicero commento hoc, vt subtiliter excogitato, nec animaduertit tamen à quo editum foret: neque enim in historia locus videtur esse istis fabulis. Plutarchus verò in Alexandro, non potuit ferre tam turpe̅ assentationem: & cùm insimulare ipsam vellet, lufit in vitio illius ostendendo: Huiuscemodi enim sine modo prolata mendacia, insulsae???; sententiae, frigus afferre dicuntur: cuius frigoris ab Hegesia prolati tantam vim esse dixit, vt extinguere posset incendium illud, quo templum deflagrauit. Victorius lib. 16. Var. lect. cap. 15. Rhetores. Domitianus à Qvintiliano maximus poëta dicitur, fortassis adulandi causa, quoniam à Domitiano sororis filiorum institutioni praefectus fuerat. Cuspin. Romanis rogantibus Proëresium sophistam, vti proprium suu̅ discipulum ad se mitteret Athenis, Evsebivm Alexandrinum eò misit, qui cum vrbis Romanae moribus valdè congruere videbatur: quippe is ad assentationem eruditus, proceribus palpari norat, & Athenis seditiosus homo habebatur, alios???ue prae se contemnere, sese maximi facere consueuerat. Quapropter hominem vrbanarum nequitiarum haud imperitum eò submisit: nam quod ad oratoriam facultatem attinet, id dixisse satis sit, quòd Aegyptius fuerit. Eunapius. Poëtae. Decius Laberivs actor mimoru̅, inuitatus à Caesare, vt in scenam prodiret: respondit, Se necessariò coactum, nihil tanto viro denegare posse, cui & ipsi dij omnia tribuissent, Macrobius. Quibus. Adulari Populo. Rhetores, qui populi gratiam venabantur Athenis, per id tempus, quo fuit bellum Chremonidium, adulantes Atheniensibus, omnia quidem alia Graecis communia esse dicebant, at solos Athenienses inter homines viam, quae ad coelum perduceret, inuenisse. Athen. lib. 6. Pontificibus, Episcopis. Vide infrà, Quomodo, Acclamatione, fol. seq. Regibus. Nero Imp. cùm non tantùm ludos varia???ue spectacula Romae instituisset, sed ipse etiam in theatrum prodijsset, Gallionis voce nominatim praedicatus: assistebant ei Bvrvs atque Seneca, vt magistri, semper aliquid suggerentes. Cum???ue hoc idem pronunciasset Caesar, plaudebant manibus ac vestimentis, vt reliquos ad idem faciendum inducerent. Erant etiam eam ob causam parata quinque millia militum Augustales nominati, qui incipiebant eum laudibus extollere: post hos caeteri omnes inuiti acclamare cogebantur, vno Thrasea excepto, qui nunquam ei visus est assentari. Reliqui, atque in primis nobiles viri, studiosè simul & ingemiscentes omnia comprobabant, quae ab Augustalibus dicta essent, atque vnà simulata laetitia conclamabant. Tum licebat audire qui ita dicerent: Quàm pulcer Caesar, Apollo, Augustus, vnus veluti Pythius, nemo te per Iouem vicit, Caesar. Xiphilinus in Nerone. Seneca non sine adulationis suspicione, Neronem Caesarem, vt aliarum virtutum, ita veritatis praecipuè amantissimum, ad inuestigandum Nili caput misisse, scribit. Tam enim in eo mendacium est manifestarium, quàm in Plauti comoedia Moechus. Caelius lib. 11. cap. 12. Antiq. Lect. Ducibus. Aristonvs citharoedus cùm sexies Pythia vicisset, vt Lysandri Lacedaemonij gratiam iniret, pollicitus est, cùm denuò victoríam habere contingeret, praeconis voce se pronunciaturum, Aristonum Lysandri seruum victorem fuisse. Plutarchus in Lysandro. Quomodo adulentur. Puta Diuinos tribuendo honores. Ex Tit. eorum, qui Diuinos honores sibi arrogaruns, huc multa, fol. 2588. 3200. Transgresso Hellespontum Xerxe cum exercitu numerosissimo, fertur quidam Hellespontivs dixisse: O' Iupiter, quídnam tu sub specie viri Persae, & accepto Xerxis pro Iouis nomine, Graeciam è sedibus suis exigere vis, omnes homines ducens, cùm etiam citra hoc tibi liceret id facere? Herodotus libro 7. Nicostratvs Argiuorum ciuitati praefectus, omnes adulando ac obsequendo superabat. Quò magis Persarum regi placeret, filium suum ad regem deportauit, quod nullus alius vnquam fecisse reperitur. Coenaturus, me̅sam Genio regis seorsum apponere solebat, cùm facere hoc ipsum audisset eos Persas, qui circa portas versabantur. Athenaeus lib. 6. cap. 6. Argivi indictis comitijs non tantùm Iouem, Apollinem & Herculem inuocabant, sed Philippum etiam Macedoniae regem: cuius fauorem aspirabant summa blandiloquentia. Alex. ab Alex. lib. 4. cap. 3. Quum Alexander Iouis filium appellari se vellet, & more Persarum prostratis humi corporibus à Macedonibus salutari: talia concupiscenti protinus accesserunt Agis Argiuus, pessimus carminum auctor post Choerilum, & Cleo Siculus quos maximorum exercituum principibus anteferebat. H??? coeperunt eum deum facere. adiecerunt insuper, Herculem Bacchum, Pollucem cum Castore, nouo numini cessuros. Horum fumis permotus Alexander, conuiuium omni opulentia exornauit: cui non Macedones tantùm, sed & principes Graeci interfuerunt. Quum autem omnes vnà cum rege discubuissent, Cleo institutum & praemeditatum sermonem cum admiratione laudum eius exorsus est: enarratis???; meritis, quibus eum noua apotheosi dignu̅ praedicabat, iam vnumquemque coepit hortari, vt regem inter deos colerent. Quod ne quis recusaret, obtulit se primum, qui prostrato humi corpore regem adoraret. Curtius & Plutarchus. Phylarchus lib. 6. Historiarum Nicesiam narrat, cùm regem ab eo pharmaco, quòd ceperat, turbari vidisset, dixisse: Quid nos facere oportet, ô rex, quando vos dei talia patimini? Que̅ vix intuens Alexander, Quales dei, inquit? vereor autem ne dijs inuisi. Athen. lib 6. cap. 6. Plutarch. in Symposiacis decade 9. narrat, Anaxarchvm cùm ab Alexandro post coenam malis peteretur, surrexisse, dixisse???; hunc senarium ex Oreste Euripidis: [Greek words]. id est, Ferietur aliquis mox deûm humana manu. Erasmus in Adagijs. Satyrus in Vitis, Anaxandrvm, inquit, fortunatum philosophum vnum fuisse ex Alexandri adulatoribus: qui cùm ite??? aliquando faceret cum rege, magno ac graui tonitruo facto, ita vt omnes expauissent: Nunquid tu huiuscemodi fecisti, ait, Alexander Iouis? Tum risisse ferunt Alexandrum, ac dixisse: Nolo ita esse formidandus, vt tu me doces, qui satraparum regum???ue capita abscissa ad me coenantem adferri iubeam. Aristobulus Cassandreus Dioxippvm narrat Atheniensem athletam vulnerato aliquando Alexandro, sanguine???; defluente dixisse Homericum illud: Qui solet ex superis cruor effluxisse beatis. Athen. lib. 6. cap. 6. Demetrius Poliorcetes, Cassandri Macedonis praesidio ex Munychia pulso, arcem diruit, Atheniensibus libertatem cum patrijs legibus restituít, XV. anno postquam à Macedonibus fuerant oppressi. Athenienses, genus hominum in assentationem propensum, publicè, decreuêre, vt Demetrius & Antigonus Regum reges appellarentur, vocarentur dij Seruatores, esset???ue in vrbe Seruatorum sacerdos. Ara ibi erecta est, vbi Demetrius primùm è curru descendit: vt idem & pater Antigonus in peplo vnà cum Ioue & Pallade intexerentur: vt duae tribus veteribus adderentur, Demetrias & Antigonia. Stratocles, adulationum inter suos populares inuestigator maximus, decretum tulit, vt legati, qui ad eos mitterentur, vt illi, qui ad Olympia sacra & Pythia publicè accedeba̅t, sacri haberentur. Fuerunt qui adhuc aliquanto impudentiùs censerent, vt quoties Demetrius Athenas veniret, in Cereris & Bacchi hospitio exciperetur: alij vt scutum illi Delphis co̅secraretur, vnde publicè captaretur oraculum. Sabell. libro 7. Enneadis 4. Leaenae & Lamiae Demetrij scortis Veneris sacrificia: Buricho, Adimanto, Erythemidi???ue adulatoribus illius ar???e statuaeque erectae, & paeanes decantati: ita vt ipse etiam Demetrius admiratus dixerit, nullum ex Atheniensibus suo genere dignum esse. Ex Leucade Corcyra???; Athenas venientem non solis fumorum odoribus coronis???ue, ac vina esfundentes exceperunt, verùm etiam Chori, Ithyphalli???ue, cum sacris cantilenis, tripudiantes ac canentes ei occurreru̅t. Tripudiabat autem multitudo cantabat???ue: Solus hic verus adest deus, reliqui aut dormiunt, aut peregrinantur, vel certè non sunt. Hic filius est Neptuni ac Veneris, forma praestantissimus, facilitate omnibus communis. Ipsi supplicabant rogantes, illum???ue adorabant. Hanc adulationem quidam nomen vertentes comitatem nominant, velut ait Anaxandrid??? in Samia: Nunc comitas vocatur ipsa adulatio. Ibidem.
|| [2853]
Athenienses Lemnum incolentes liberati à iugo Lysimachi, non solùm templa erexerunt Seleuco, sed etiam Antiocho filio: poculum???ue in conuentibus profusum Seleuci seruatoris nominarunt. Ibidem. Adulatores Demetrij, qui circa Adimantum Lampsacenum verfabantur, templa ac imagines erigentes in Thrijs, Philae Veneris nominarunt, locum???ue ipsum vocarunt Philaeum, à Phila matre Demetrij, sicut Dionysius Triphonis filius ait, libro 10. de Nominibus. Thebani Demetrio adulantes, in Sicyone Lamiae Veneris templum erexerunt. Athenaeus libro sexto, capite sexto. Apollophanes, Antigoni adulator, illius dicebat fortunam [Greek words]. Athen. lib. 6. cap. 6. Democles iunioris Dionysij adulator, cùm esset consuetudo in Sicilia, vt Nymphis fierent sacrificia, pernoctarent???ue circum ipsas imagines ebrij, ac tripudiarent circa deas: Nymphas relinquens: Non oportere aiebat inanimatis deis mentem adhibere: sed ad Dionysium accedens, circa hunc tripudiabat. Athen. lib. 6. cap. 6. ex Timaeo. Tacitus, vbi narrat de adulatione Senatus in Neronem, post detectam & punitam quorundam in ipsum coniurationem, libro decimoquinto, ita claudit: Reperio in commentarijs Senatus, Cerialem Anitium coss. designatum pro ??? sententia dixisse, vt templum diuo Neroni quàm maturimè publica pecunia poneretur. Quod quidem ille decernebat, tanquam mortale fastigium egresso, & venerationem item hominum merito. Quod ad omen tamen sui exitus pertinuit. Nam deûm honor principinon antè habetur, quàm agere inter homines desierit. Tribonianvs adulator, vt inquit Suidas, fraudulentissimus simul & auarissimus, omnis religionis, praesertim Christianae, contemtor, quaestor Iustiniani Imperatori persuasit, fore, vt is nunquam moreretur, sed in coelum cum carne assumeretur. Cuspinianus. Laudando, Celebrando. Narrant Croesum Lydorum regem aliquando percunctatum septem illos Sapientes, cuínam primum felicitatis titulum tribuerent. At cùm variè responderetur, alijs dicentibus, feras indomitas sibi videri felicissimas, quòd pro tuenda libertate mortem oppeterent: alijs ciconias, quòd citra legem, suapte natura uis pium???; seruarent: Solone verò negante, quenqua̅ appellandum felicem, priusquam ex vita decesserit, assistens Phrygius ille fabulator Aesopvs: Tantò, inquit, rex caetetos antecellis, quantò mare praestat fluuijs. Id vbi rex audisset, respondisse fertur, [Greek words], [Greek words]. Ea vox in prouerbium cessit, de aperta adulatione. Erasm. in Adagijs. Cùm morderetur Alexander à muscis, eas???ue studiosè propelleret, Nicesias adulator inquit: Multò certè alijs erunt fortiores, quae: tuum sanguinem gustauerint. Athen. libro sexto, capite sexto. Fama est, cùm primùm sub aurea testudine Alexander in solio regio Persepoli consideret, Corinthium Demaratvm Alexandri familiarem & amicum paternum senili more illacrymasse ac dixisse: Fraudatos magna voluptate Graecos, qui antequam in Darij solio Alexandrum spectassent sedentem, vita essent functi. Fructum tamen hic ex regis amicitia alium cepit nullum, quàm quòd morbo absumtus cùm esset, elatus ab eo est magnificè, rumulum???ue ei aggessit exercitus ambitu magnum, & cubitos octoginta excelsum. Ossa eius quadriga spiendidè exornata ad mare deportari curauit. Plut. in Alexandro. Varvs Geminus, declamator insignis, apud Augustum inter caetera dixit: Qui apud te audent dicere, Caesar, magnitudinem tuam ignorant: qui non audent, humanitatem. Seneca. Vituperando, Reprehendendo, sedreprehensione simulata. Agis Argiuus adulator videns Alexandrum ingentia munera dedisse cuidam ridiculo, exclamauit: Ò rem vehementer absurdam. Quum Alexander hac voce excitatus, dixisset, Quid tu ais? Fateor, inquit Agis, me pati non posse, quum videam vosè Ioueprognatos omnes pariter assentatoribus delectari. Siquidem & Iupiter Vulcanum habet pro morione: & Hercules Cercopibus, & Bacchus Silenis delectari consueuit. Tales videmus & apud te magnifieri. Pestilentissimum adulationis genus, sub libertatis imagine blandiri. Erasmus lib. 6. Apoph. Tiberio Senatum ingrediente, surgens adulator Qvidam, exclamauit, esse liberè loquendum, nec reticenda quae ad Rempublicam attinerent. Erectis ad hanc vocem omnibus, ipso etiam Tiberio attento: Audi, inquit, Caesar, in quo te reprehendimus omnes, licèt nullus audeat palàm fateri. Impendis te ipsum nobis, corpus tuum diurnis nocturnis???ue laboribus & curis pro Repub. conficiens. Huiusmodi multa quu̅ diceret, sub libertatis praetextu turpiter adulans, C. Seuerus subiecisse fertur: Ista tanta libertas hunc hominem dabit exitio. Erasmus lib. 6. Apoph. Odij simulatione. Arcadion adulator, odio Philippi Macedonis spontè deseruit patriam. Euenit autem, vt Philippo Delphis agente, & ipse adesset. Eum ergo rex accersitum rogauit, Quousque fugies Arcadion? Donec, inquit, peruenero, vbi nemo norit Philippum. Hac libertate delectatus rex, vocauit illum ad coenam. itaque cum eo in gratiam redijt. Libertati suberat adulatio, subindicans Philippum nusquam non esse celebrem. Erasmus lib. 6. Apoph. Dißimu lando manifesta. C. Caligula Imperator, cùm aliquando pro solita sua dementia se cum Luna coire diceret, interrogaret???; L. Vitellivm Vitellij Caesaris patrem, insignem assentatorem, An deam videret coëuntem secum: obstupefactus tremens???ue, coepit deorsum inspicere, locutus???ue pauca: Licet, inquit, Domine, vobis dijs tantummodò vos inter vos videre. Eius assentatione eò ductus est Caesar, vt templum in vrbe faciendum sibi curauerit, & domum in Capitolio, quò posset vnà cum Ioue habitare. Xiphilinus, & Zonaras. Primus Canutus adorari vt deum instituit: cùm reuersus ex Syria non aliter adire ausus esset, quàm capite velato, circumuertens???ue se, deinde procumbens. Suetonius. Acclamando. Herodi Agrippae, nequissimo regi, qui occiderat Iacobum, & incarcerarat Petrum, cùm Caesareae pro salute Caesaris solennes ludos celebraret, & die secunda amictus veste tota ex argento mirabili opere contexta in theatrum procederet, quae radijs exorientis Solis perculsa, diuinum quendam fulgorem emittebat, verba???ue ad populum faceret: Popvlvs adulator acclamauit: Vox Dei, & non hominis. Actor. 12. & Iosephus lib, 19. cap. 7. Antiq. Cyriacum virum opt. & sanctiss. in episcopum ordinatum fuisse, Mauricius patricius, Petrvs & Elpidivs episcopi D. Gregorio Pp. significauerant, quanto???; gaudio & faustis acclamationibus exceptus esset: inter caetera his quoq; vocibus vsos: Sicut solem in Ecclesia apparuisse, ex Sapientiae x. item ex Psal. 117. Haec est dies quam fecit Dominus, exultemus & laetemur in ea: Benedictus qui venit in nomine Domini. Quas quidem acclamationes vt soli Christo debitas Gregorius disertè & piè reprehendit, & gaudij immoderationi tantùm tribuit. Quin potiùs in id sedulò eos incumbere iussit, vt assiduis precibus talis, qualem omnes fuisse hactenus scirent, permaneret: quàm nimijs blandimentis ad superbiam euectus, se simul & populum sibi commissum irae diuinae obnoxium redderet. lib. 6. Epist. 171. Nomina Mutando, Deriuando, Imponendo. Advlator quidam Arfinoën Berenices filiam literarum metathesi (vulgò [Greek words] vocant) [Greek words] esse asseruit, violam Iunonis. Eustath. Iliad. [Greek words]. Pancrates poëta Alexandrinus, cùm Imp. Adrianus Alexandriam venisset, lotum rosae speciem pro se ferentem: Antinoium nominari oportere asseruit, quia emissa fuisset à terra, cùm leonis Maurusij ferocissimi sanguinem excepisset, i??? Libya Alexandriae finitima ab Adriano in venatione interfecti. Hoc commento adulatoris Adrianus laetatus, alimenta illi in Musis concessit. Athen. lib. 15. Iacobvs Mantinus Hebraeus medicus, cuius opera Auerrois multa volumina Latina legimus, in epistola dedicatoria, qua paraphrasin Auerrois in libro Platonis de Repub. Paulo III. Pp. offert, Pastoris appellationem vetustissimann & honorificentissimam olim fuisse, & etiamnum hodie apud Christianos summo Pontifici iurè tribui ostendit, Paulo praesertim, cuius futurae dignitatis multis antè seculis omen, samiliae auctor Farnesiae, gentili conceperit nomine. Nam qui primus, inquit, Farncsiorum cognomen in gentem tuam intulit, is (mea quidem sententia) nescio quo numine afflatus praenunciasse videtur, aliquando fore, vt eius nominis ratio in sempiterna temporum serie inuoluta, insigni aliquo dignitatis gradu immortalis efficeretur. Pharnes enim Hetruscorum lingua, quae meo iudicio Assyria est, & vt patria Hebraeis recepta, pastorem atque gubernatorem significat. Et sic Deus Pharnes Israëlis apud eos vocatur. Salomon quoque in suo grauissimo poëmate, populum in hunc modum introducit loquentem: Amicus meus mihi, & ego illi Pharnes inter lilia, id est, pastor: vt iam non obscurè ad gentilitia tua insigniae allusisse intelligatur. Quod nomen ex antiquissima Hetruscorum origine in tuae Beatitudinis familia, ceu diuinu̅ quoddam oraculum relictum existit. quo tibi summum in Christicolas imperium promittebatur. Haecille. Quo commento no̅ tam Pontifici summo adulari voluisse astutum Hebraeum, Lud. Casteluitreus Mutinensis, Criticus insignis, sed per iocum fortasse, credidit, quàm Iudaicae originis eundem ad [2854] monere, vt scilicet erga Iudaeos tanquam gentiles benignior esse vellet. Alioqui enim nihil suberat causae, cur Iudaeorum religioni infestissimum, tanquam apostasiae accusaret, vel Christiano principi Iudaeam stirpem obijceret, quam vt antiquissimam & Deo carissimam sic solam Messiae benedicti natalibus dignam fuisse iudicatam constat. Coronando. Lupercalia Romae agebantur, Caesar autem triumphali ornatus veste sedens pro Rostris, spectabat in foro discurrentes. Multi iuuenes ex nobilitate & magistratibus discurrunt oleo vncti, atque albis scuticis verberant ludibundi obuium quemque. Inter hos discurrens M. Antonivs consul, salute vetustis solennibus dicta, diadema ferens lauri corona circumiectum accurrit ad Rostra, sublatus???ue ab sodalibus imposuit capiti Caesaris, quasi deferendum ei regnum esset. Simulanti illi reijcere diadema, laetus populus applausit. Antonio illud iterum ingerente, repulit Caesar denuó. Cùm ad hunc modum diu concertarent, pauci amici instanti Antonio, Caesari renuenti populus vniuersus plausum cum gratulatione dedit. Quod sanè mirandum erat, eos, qui reipsa dominatum ferebant, regis nomen, vt dissolutionem libertatis defugisse. Ac Caesar quidem offensus surrexit ex Rostris, detracta???ue à collo toga, iugulum volenti percutere clamauit se offerre. Coronam vni ex statuis eius impositam detraxerunt tribuni quidam: quos populus festis vocibus & plausu est prosecutus. His abrogauit Caesar magistratum. Ea Cassium & Brutum confirmauerunt ad conspirandum. Plut. in Antonio. Instituerant Civitates Achaiae, apud quas musici agones edi solent, omnes citharoedorum coronas ad Neronem mittere. Eas adeò gratè recipiebat, vt legatos, qui pertulissent, no̅ modò primos admitteret, sed etiam familiaribus epulis interponeret. ??? quibusdam ex his rogatus, vt cantaret super coenam, exceptus???; effusiùs: Solos scire audire Graecos, solos???; se & studijs suis dignos, ait. Suetonius. Quando. Samii & Iones reliqui, de vna fidelia, vti ipsorum verbum est, parietes duos dealbarunt. Etenim cùm Alcibiades classem instructam & ornatam Atheniensium circa Ioniam haberet, Samij statuam ei aeneam in Iunonis erexerunt. Superatis verò nauali praelio ad Aegos flumen Atheniensibus, ijdem Samij Lysandro in Olympia statuam posuêre. Pausanias libro sexto. Ephesii in Dianae fano, Lysandri, Eteonici, Pharacis, & aliorum Spartanorum, minimè clari inter Graecos nominis, imagines dedicarunt. At commutata fortuna, cùm ad Cnidon & Dorion montem ab Atheniensibus Cononis ductu classe victi fuissent Lacedaemonij, eousque Ionum studia in diuersa abierunt, vt Cononem ex aere, Timotheum etiam Sami positos videas. Ibidem. Aliorvm malis conpingendis, exaggerandis, reprehendendis, accusandis. Omnis obtrectatio morsus dicitur. Vnde Aristophanes iocatur, in anulo non inesse remedium aduersus sycophantae morsum. Diogenes apud Laërtium rogatus, cuiúsnam animantis morsus esset perniciosissimus? Ex feris, inquit, obtrectatoris: ex cicuribus, adulatoris. Hoc venenum Horatius loliginis succum appellat. Erasmus in Adagijs. Qui. Obtrectatores, Calumniatores, Maledici, Populi. Proselini dicuntur Arcades, apud Lycophronis interpretem, hoc est, contumeliosi, & in probra procliues: nam [Greek words], conuitiari est. Sunt tamen qui fatuos interpretentur, tanquam antiquos dicas, & Luna quoque vetustiores. Caelius libro 16. capite 3. A. L. Malè audiebat Abydena gens, quòd calumniatrix esset, Hinc prouerb. [Greek words], Ne temerè Abydum. Cuius meminit Suidas. Stephanus sic effert, [Greek words]: id est, Ne temerè quidem Abydum calcato: id est, ne quis confidenter illam ingrediatur: indicat vsurpari de temerarijs, addens hoc iaci solitum in eos qui Abydum insulae Mileti incolebant. Commonstratum est olim mihi quoddam oppidulum in Picardia, quod negant vllum hospitem potuisse transire, non aliquo notatum scommate, inquit, Erasmus in Adagijs. Moschi natura sua ad contumelias & calumnias mutuas etiam carissimorum propensi, saepè etiam in domos alienas res quasuis clàm inferunt, quas tanquam furto ereptas repetunt. Qui semel apud principem delatus est, morte vel falsam luit calumniam. Alexand. Guagninus in Moscouia. Aezonenses, [Greek words], municipium tribus Cecropiae, cuius incolae malè audiebant, vt maledici. vnde [Greek words], maledicere. Plato: Nihil ad ista dicam, ne me, quamuis quod dicerem non deesset, Aezonensem putes. Suidas. Oratores. Cùm Argiuorum respublica per populi potestatem regeretur, & aliqui ex Oratoribvs plebem concitarent aduersus eos, qui potentia gloria???ue excellerent, accusati conspirabant ad opprimendam plebem: cum???ue aliqui, qui cum his facere putabantur, in quaestionibus exanimarentur, caeteri tormentorum cruciatum perhorrescentes, ipsi sibi mortem consciuêre. Quodam autem tempore vnus in quaestionibus confessus effecit, vt sibi fides haberetur, & prodens trigintae spectatissimos viros reos fecit. Populus accusatos morte multauit, & eorum bona publicauit. Cùm verò plurimi essent in suspicione, & oratores fictis criminationibus eam iuuarent, in tantum ferocijt plebs, vt omnes, quicunque in crimen vocarentur, quamuis multos & locupletissimos homines, morti adiudicaret. Interfectis deinde potentioribus viris plus duobus millibus, & ducentis, timentes oratores, ne sibi inopinatum aliquod malum accideret, accusandi studium deseruêre. Plebs se derelinqui ab eis existimans, omnes eos capitis supplicio affecit. Inde ad pristinam beneuolentiam reuersi sunt. Diod. lib. 15. Petrvs Aretinus, Aretij Hetruriae vrbe antiquissima natus: vir mira dicendi copia & suauitate, &c. Vide fol. 3058. Poëtae. Theonino dente rodi dicuntur, qui conuitijs lacerantur. Sumtum à Theone poëta quodam rabiosae loquacitatis, petulantissimae???ue maledicentiae: vnde & Ausonius in carmin??? hendecasyllabo, poëtam quempiam indoctum & mordacem Theonem appellat: Nec posthac metues, vbiq; dictum, Hic est ille Theon poëta salsus. Erasmus in Adagijs. Hipponax Ephesius Iambographus, amarulentus, ac notae mordacitatis, qui, autore Dionysio Halicarnasseo, trimetrum Archilochium de industria in Scazontem infregit, cùm inimicos lacerare vellet, quò videlicet feriret fortiús. Hic Bupalum & Anthermon, quòd ab his deformi specie pictus esset, versibus iambicis insectatus legitur. Erat autem Hipponacti notabilis in vultu foeditas, quamobrem quidam imagine̅ eius proposuêre in ridentium circulis, quorum aliquot suis carminibus creditur ad laqueum compulisse. Negat id esse verum Plinius, lib. 36. cap. 5. Erasmus in Adagijs. Archilochvs ex Paro insula, Iambo primus vsus est ad maledicendum (quo ad alia antè vtebantur) contra Lycamben socerum, qui promissam sibi filiam Neobulen denegarat. Epodon ex trimetris commentus, eo socerum cum tribus filiabus ad laqueum compulit. Gyraldus. De eo Pindarus Ode 2. Pythiorum his verbis: [Greek words]. Vidi quidem iam olim multa in egestate (constitutum) vituperonem Archilochum, infensis conuitijs impinguatum. Anaxandridas Anaxandri F. Rhodius Comicus contra Athenienses scripsit, & eos sanctissimas quidem leges haber??? prauissimis tamen vti dixit. Quare ab eis fame necatus est. Platonem quoq; ipsum maledictis lacerauit. Sui das. Cratinvs Atheniensis Comicus, Audax ab Horatio dicitur, quòd Athenienses mira dicendi acerbitate, dum Dionysia essent, proscripserit. Gyraldus. Timocreon Rhodius, priscae comodiae, pentathlo vicit pugil: cum Simonide & Themistocle inimicitias exercuit: &, quia in Themistoclem inuectiuum carmen scripsisset, in exilium missus est. Floruit Olymp. 77. Gyraldus. Theocrines, primùm tragoediarum actor fuit, deinde calumniator, & sycophanta. Vnde Demosthenes in oration??? pro Ctesiphonte, A???schinem tragicum Theocrinem vocat. Extat eiusdem aduersus hunc Theocrinem oratio, quanqua nonnulli Dinarcho tribuunt. Vsus est hoc prouerbio dinuus Hieronymus, ni fallor, in epistola ad Furiam, de Viduitate: Vbicunque viderent Christianum, statim illud de triuio, [Greek words]. Hoc conuitij iaciebant in Christianum, qua??? sanctimoniae simuiator magnificis verbis aliorum vitam criminaretur. Erasmus in Adagijs. Maevivs Virgilij & Horatij aemulus, cùm Athenas petulanti carmine lacerasset, in carcerem coniectus, inedia perire coactus est. Gyraldus Dialogo 4. hist. Poët. Philosophi. Acron admonet, BIONEM philosophum fuisse, qui mordacissimis dialogis lacerarit poëtas, sic, vt nec Homero parceret. Porphyrion autumat Aristophanis comici patrem fuisse. Erasmus in Adagijs.
|| [2855]
Historici. Vide infrà Modum, Scribendo, fol. 2857. Quiuis priuati. Medivs quidam ex Alexandri adulatoribus, in optimum quemque conuicia iaciebat, & alijs idem faciendi auctor erat. Nam etiamsi, inquit, vulnus persanarit, in quem morsum infixeris, nihilominus cicatricosus apparebit locus. Caelius libro 15. cap. 25. A. L. Pattaecion quispiam infamis calumniator, cui cùm mos esset bonis viris calumnias struere, atque hoc tam foedo quaestu parare rem, tandem deprehensus conuictus???ue poenas dedit capite. Huic praecipuum studium fuit, probati nominis iuuenibus negotium facessere. Idem popularibus conuitijs lapidatus est, quòd fur esset, & aedium perfossor. Vnde Prou. [Greek words]. Erasmus in Adagijs. Oscvs fuit quispiam, natus ad contumelias omnlum ingenijs impingendas. Nulli non inussit notam. Seneca. Mercvrivs quidam delator, apud Constantium Imp. plurimum poterat: qui vulgò ob id Mercurius solenniorum est dictus, quòd se specie familiaritatis conuiuijs admisceret & si quis nocturnum visum effutisset, deprauata narratione ad principem deferebat: adeò vt vix quisquam apud ignotos auderet fateri se dormisse: ac docti nonnulli sortem suam deplorarent, quòd apud Atlanteos nati non essent, vbi negant videri somnia. Erasmus in Adagio, Sycophanta. ex Ammiani libro decimoquarto. Ammianus lib. 14. refert, Pavlo cuidam qui plurimos admirandis techdis deferebat apud Constantium, vulgò cognomen inditum Cathenae, quòd in complicandis delationibus nodos necteret insolubiles. Erga Quos: Quibus maledixerint. Erga Deum. Mentiti sunt contra Dominum Iesum Ivdaei, praecipuè Scribae & Pharisaei, dicentes eum esse potatorem, mendacem, voracem, & prohibentem tributa dari Caesari, gentis subuersorem, & turbarum seductorem, daemoniacum, blasphemum, & Samaritanum. Matth. 11. Luc. 23. Ioan. 8. Ethnici, cùm viderent Christianam religionem nec tot tantis???ue persecutionibus potuisse consumi, sed his potiùs mira incrementa sumsisse: excogitauerunt nescio quos versus Graecos, tanquam consulenti cuidam diuino oraculo effusos, vbi Christum quidem ab huius tanquam sacrilegij crimine faciunt innoce̅tem, Petrum autem maleficia fecisse subiungunt, vt coleretur Christi nomen per CCCLXV. annos: deinde completo memorato numero annorum, sine mora sumeret finem. Diuus Augustinus libro decimooctauo de Ciuitate Dei, capite 53. Sacros homines. Cyrillus Hierosolymitanus episcopus, ab Acacio Caesariensi episcopo Ariano falsò apud Constantium Imp. fuit accusatus, quòd vestem preciosam, quam Constantinus Ecclesiae Hierosolymitanae dederat, vendidisset scenico cuida̅ histrioni, qui ea indutus inter saltandum collapsus interijsset. ea???ue calumnia Cyrillum Hierosolymis expulit. Theodorus. Athanasium patriarcham Alexandrinum, non vitae sanctitas, non doctrina protexit, quin apud Constantium Augustum à multis Episcopis Arianis ceu magus atque veneficus accusaretur. Nam cùm insuper adderetur, ab eo mutilatum brachio Arsenium, vt ex eo veneficia conflaret: conuocato Tyri concilio, ostenso???ue Arsenio incolumi, tamen non effugit, quin iudicum odio atque iniquitate damnatus, per totum Orientem persecutionem pateretur. Fulgosus libro octauo, capite 1. & Egnatius eodem. Reges. Dauid Iudaeorum rex, Absalonis defectione regio solio turbatus, cum cohorte vna Hierosolymis digressus, conuicio exceptus est ac lapidibus petitus à Semeia quodam. Erat is ob Sauli regis propinquitatem in Iudaea minimè obscurus. Is nouitate illa temporum fretus, sui???; in Dauidem stomachi magis quàm regiae maiestatis memor, in praetereuntem temerè inuectus probro, & lapidum iniectu sacrosanctum hominem violare est ausus. Nec Dauid eam iniuriam vltus est, sed filius Salomon: cui exilio priùs, deinde capitis supplicio debitas Semeia expendit poenas. Sab. lib. 4. cap. 9. Hyrcanus III. Iudaeorum dux & pontifex, cùm aliquando Pharisaeos (quorum sectae addictissimus erat) vocasset ad conuiuium, & accepisset comiter, postquam animaduertit, eos exhilaratos, sic illos affatus est: Scire eos suam voluntatem, quòd nihil magis cuperet quàm iustus esse, & omnia iuxta Dei placita facere, quemadmodum & ipsi doceant: attamen si quid in ipso desiderarent, & aliqua in re à iustitiae praescriptis aberrantem deprehenderent, officij illorum esse, vt admonitione corrigant. Cùm verò omnes eius virtutem comprobarent, vehementer gauisus est eorum testimonio. Tandem vnus à conuiuis Eleazarvs, vir malus & seditiosus: Quando quidem, inquit, ais te cupere audire veritatem, si vis esse iustus, abdica te pontificatu, & contentus esto principatu populi. Illo verò causam rogante, cur ita hoc postularet? Quia, inquit, audiuimus à natu grandioribus, matrem tuam captiuam fuisse, regnante Antiocho Epiphane. Falsus autem erat is rumor, & ideò grauiter his verbis Hyrcanus offensus est, nec minus Pharisaei caeteri. Tum Ionathas quidam è Sadducaeorum secta, quae est Pharisaeis contraria, praecipuus Hyrcani amicus, dicebat de communi Pharisaeorum sententia conuiciatum Eleazarum: quod si dubium videatur, manifestum fore interrogatis illis qua poena hominem dignum censeant. Quod postquam Hyrcanus rogauit, dicens, ex pronunciata ab illis sententia se cogniturum, an ex eorum consensu factum sit sibi conuicium: & illi satis putarunt, si vinculis castigaretur & verberibus, quòd iniquum videretur capite hominem plecti ob maledicentiam: & alioqui haereditariae illi esse clementiam: vehementer exacerbatus est, quasi iam compertum haberet eos esse auctores opprobratae sibi generis infamiae. Nec destitit Ionathas furenti calcar addere, intantum, vt desertis Pharisaeis ad Sadducaeos deficeret, & abrogatis illorum constitutionibus, earum obseruatores poenis afficeret: atque hinc factum est, vt & ipse & eius filij parum gratiosi apud vulgus fuerint. Iosephus libro decimotertio, capite decimo octauo Antiquitatum. Anno Domini 1381. Olgerdo Lituaniae principe è viuis decedente, Iagielo paterno principatu, fauente Keystuto patruo, poritus est. Multa bella vario euentu cum Ruthenis Polonísque & Crucigeris Liuoniensibus ac Prussiensibus gessit. Erat apud eum Vodilo quidam, rusticanae & obscurae familiae homo, qui cùm olim pistrinum apud Olgerdum exercuisset, & industriam suam Principi probasset, cubicularius primò, deinde pocillator, tandem intimus secretarius Olgerdi fuit, quoad vixit: Iagielo quinetiam sororem ei suam in matrimonium collocauit. quae res non leuiter Keystutum patruum Iagielonis offendit. Id vbi animaduertit Voydilo, Keystutum ap???d Iagielonem, criminari cepit, eo???ue consilijs suis iuuenem adduxit, vt is clam foedus cum Crucigeris Prussien sibus aduersus patruum iniret. Keystutus Vilnam inuasit, eam???ue in potestatem suam redegit: Voydilonem autem laqueo vitam finire fecit. Vitoldus postea Creuam missus, & morti destinatus, nocte quadam vxoris dolo liberatus est. Nam ea cùm liberam haberet adeundi ad eum potestatem, commutato cum vna de duabus pedissequis habitu, veste muliebri indutum eduxit: imberbis enim erat. Emissus ille in Masouiam ad Ioannem Ducem affinem suum, atque inde in Prussiám ad Crucigeros confugit. Guagninus in descriptione Lituaniae. Viros praeclaros. Craterus Macedo sub Themistoclis exilium refert lasciuiente populo gregem extitisse Qvadrvplatorvm, qui proceres & principes appeterent, ac flammae populi secundis rebus & potentia luxuriantis subijcerent. In his Aristidem quoque accusatore Diophante Amphitropensi repetundarum damnatum: quòd cùm vectigalia exigeret, pecuniam cepisset ab Ionibus: qui cùm litis aestimationem (quinquaginta minae erant) soluere non posset, nauigio auectum, & in Ionia extinctum. Plut. in Aristide sicta arbitratur. Priuignos. Phronime Etearchi regis filia, falsò accusata à Noverca & iniuriarum & impudicitiae nomine, à patre Themisoni cuidam tradita fuit, vt eam in mari dem ergeret. Herod. lib. 4. Patruos. Agrippa, Aristobuli F. à patre Herode interfecti, Romae sese ita Caio insinuarat, vt Iudaeae rex constitutus fuerit. Inuidebat ei Herodias soror, Herodi Antipae, Tetrarchae Galilaeae, patruo Agrippae nupta, & maritum impulit, vti & ipse Romam nauigaret. Paruit ille, quamuis inuitus. Agrippa re cognita, Herodem per literas accusat, quòd iam olim cum Seiano contra Tiberium, nunc etiam cum Artabano Partho contra Caium conspirarit. Argumento esse ipsius apparatum, qui in armamentarijs suis haberet tantum armorum, quantum instruendis virorum LXXM. satisfaceret. Qua re Caesar commotus, percontatus est Herodem, Veráne essent, quae nunciarentur de armorum numero. Quo annuente, satis approbatam putans defectionem, ademtam illi tetrarchiam ad Agrippae regnum adiecit, Herodem???ue perpetuo apud Lugdunum Galliae vrbem exilio damnauit. Iosephus libro decimo octauo, capite nono.
|| [2856]
Hostes. Hecvba regina in Graecos plus satis maledica fuit. Qua re moti illi, lapidibus obrutam necarunt, sepulcrum???; apud Abydum statuêre, Cynossema dictum, oblinguae proteruiam, imprudentem???; petulantiam. Dictys lib. 5. Athenienses in traducenda Minois crudelitate mendaces fuerunt, comminiscentes pueros, ab ipsis in Cretam ex iussu oraculi ad Minoa missos, in Labyrintho Minotaurum monstrum peremisse, vel vagantes, nec inuenire valentes exitum ibidem mortuos. Nam Cretenses, auctore Philochoro, haec inficiantur, ac dicunt, custodiam Labyrinthum fuisse, quae nihil mali, nisi quòd non valerent inde effugere custoditi, haberet: Minoa in Androgei memoriam ludos gymnicos fecisse, victoribus???ue praemio dedisse pueros, qui tunc in Labyrintho asseruabantur. Vicisse prioribus ludis primarium belli ducem apud Minoa, nomine Taurum, feris & duris hominem moribus, qui pueros Atheniensium superbè & crudeliter haberet. Ipse quoque in Bottiaeorum Rep. Aristoteles fatetur, à Minoë non arbitrari se interfectos fuisse pueros, sed mercenariam vitam agentes in Creta consenuisse: ac Cretenses aliquando, ad vetera persoluenda vota, hominum misisse primitias Delphos, acque cum his, qui mittebantur, mistam illorum sobolem vnà emigrasse. Plutarchus in Theseo. Quid obiecerint. Falsò obijcere Impudicitiam. Bellerophon à Stheneboea Proeti Argiuorum regis vxore tentatae pudicitiae falsò accusatus fuit, cùm illa eum ad stuprum aliquoties frustrà prouocasset. Homerus Iliad. [Greek words]. Zezes in Lycophronem, & Natalis Comes Mythol. libro nono, capite tertio. Tennes Cycni, Colonis regis F. falsò à nouerca apud patrem de incestu oblato accusatus fuit. Cùm illa potius, priuigni amore incensa, repulsam ab eo stupri tulisset. Pausanias libro decimo. Poppea, quae priùs adultera Neronis, mox repudiata Octauia, mariti potens facta, subornauit quen dam ex Octauiae ministris, qui ei seruilem amorem obijceret. Ancillis Octauiae ad quaestiones pertractis, quaedam cruciatu victae falsis annuerunt, quaedam perstiterunt, dominae suae sanctitatem praedicantes. Ex his vna instanti Tigillino respondit: Castiora esse Octauiae muliebria, quàm os eius. Significans, illum esse & fellatorem, & sellatoribus obsequentem. Erasmus libro 6. Apoph. ex Suetonio. Athanasius episcopus Alexandrinus falsò ab Arianis accusatus fuerat, quòd virginem vitiasset. Producta in medium meretricula, Timotheus presbyter, comes Athanasij, cùm Athanasius accusationi mulierculae respondere iussus taceret, ipse ad mulierem conuersus: Mihíne, inquit, res tecum fuit vnquam, aut hospitio tuo vsus sum, mulier? Tum illa, vtpote non cognoscens Athanasium, impudentiore quàm antea vociferatone, Timotheum digito demonstrans: Tu, inquit, mihi vim & vitium obtulisti. Hac???ue ratione per se detectum fuit mendacium. Ita quoq; accusatus, quasi Arsenij cuiusdam b???achiura secum ferret, quo ad veneficia vteretur: Arsenium in synodum productum, vtrunque brachium habere ostendens, innocentiam suam attestatus est. Theodoretus libro 1. cap. 79. & Socrates lib. 1. cap. 27. Sabinvs & Crescentinvs Gregorium Agrigentinum episcopum de stupro cum Eudocia puella falsò accusarunt coram synodo CL. patrum. Is adductis CX. testibus, Psalmum alta voce ingeminauit: Insurrexerunt contra me testes iniqui, quae ignorabam obiecerunt mihi: mala mihi pro bonis rependebant. Statim igitur puella à daemone cor???epta, ad pedes eius concidit. Gregorius sanitati à se restitutam verum fateri iussit. Illa fassa est, muneribus se corruptam à Sabino & Crescentino, Gregorium falsò accusasse. Metaphrastes in Vitis. Melancia stupri in tentati falsò accusarat Eugenium abbatem. Ipse se feminam esse osten dens, Melanciae dolum reipsa detexit. Marulus libro tertio, capite tertio. & Sabellicus libro 5. capite 3. Gnevossivs Dalenicius subcamerarius Cracouiensis Heduigim reginam Poloniae accusauit falsò stupri, quasi absente rege Gulielmus Austrius secretò Cracouiam venisset, & aliquot diebus cum regina consueuisset. At cùm accusationem probare non posset, & regina iureiurando satisfecisset, Gneoussius ex decreto iudicij, mentitum se esse, clara voce, & latratu subter scamnum edito, professus est. Cromerus libro decimoquinto. Somnia. Est sycophantarum genus, quod non solùm defert dicta factáque hominum, verumetiam hominum somnia: cuiusmodi delatoribus aurem patulam praebuit Constantius, vt prodit Ammianus libro 14. Praecipuè verò indulsit Mercvrio cuidam, qui vulgò ob id Mercurius solenniorum est dictus, quòd se specie familiaritatis conuiuijs admisceret, & fi quis nocturnum visum effutisset, deprauata narratione ad Principem deferebat: adeò, vt vix quisquam apud ignotos auderet fateri se dormisse, ac docti nonnulli sortem suam deplorarent, quòd apud Atlanteos nati non essent, vbi negant videri somnia. quod fatetur & Stephanus in dictione Atlantes. Erasmus in Adagijs. Veneficium. Alexander Magnus cùm se in Cydno fluuio gelidissimo prope Tarsum Ciliciae sudore & aestu fessus lauisset, subito horrore membra eíus diriguerunt, pallor???ue secutus, toto propemodum corpore calore vitali destituto, expiranti similis. Darius hostis quinquae tantùm dierum spacio aberat. Alexander medicis necessitatem imposuit curationis praecipitandae. Quibus cùm praeceps nihil placeret, Philippus Acarnan, qui Alexandri adhuc pueri curam à patre creditam habuerat, pollicitus est, se potione vna continuò regem à morbo leuaturum. Iubet eam Alexander subitò parari. Interea Alexandro libelius à Parmenione redditur, in quo scriptum erat, vt rex fibi à Philippo medico caueret, quem sciret à Dario mille auri talentis, sororis???ue aut filiae connubio corruptum. Commotus Alexander aliquandiu, tandem tamen Philippo admisso, laeua manu libellum tenens, poculum intrepidè hausit, intra???ue triduum conualuit. Sabellicus lib. 4. Enneadis 4. Auaritiam. M. Catonem Censorium Caesar in Anticatonibus insimulauit auaritiae. Id Plutarchus perinde scribit esse, quasi si quis Herculem insimulet ignauiae. Nihl enim minus in Herculem quadrat, quàm hoc crimnis. Erasmus in Adagijs. Obtrectationem. Tiberivs Imp. diligenter inuestigare solebat, quae sibi homines exprobrarent. Sed postquam ea, quae secretò locuti essent homines, deprehendisset, ea ipse in publicos commentarios referri curabat. Qui autem videretur iustiùs irasci, ea saepè quae nemo dixerat, sed quorum esset conscius, dicta esse mentiebatur. Ex quo fiebat, vt contra se derelinqueret in ijs, propter quae alios vt impios puniebat. Dion. Proditionem, Defectionem. Cesenivs Paetus, Syriae praeses sub Vespasiano, Antiochum Comagenes regem (cuius metrôpolis erat Samosata iuxta Euphratem) falsò apud Caesarem traduxit, quasi cum Parthorum rege conspirasset. Paerus accepta potestate Antiochum imparatum, nihil???ue hostlle meditantem regno expulit in Ciliciam. Filij eius Epiphanes & Callinicus ad Parthorum regem Vologesum confugerunt. Cùm autem Antiochus in Cilicia captus Romam duceretur, Vespasianus veteris amicitiae ratione habita, vincula ei auferri praecepit, & intermissa profectione Romam, Lacedaemone degere, regijs sumtibus subministratis. Quo cognito, filij etiam intercessione Parthorum regis Caesari reconciliati, apud patrem Lacedaemone transegerunt. Iosephus libro septimo, capite 27. belli Iudaici. Obsessa à Gallis Neapoli sub annum Salutis 1527. Fabritium Maramaldum Neapolitanum inimici nefario dolo circumuenire conati sunt. QVIDAM enim è Montella Samnij oppido, se Gallicarum partium militem ab ipso albae crucis symbolo tessera???ue mentitus, atque in insidias excurrentium Hispanorum vltrò datus, & Neapolim perductus, Fabritium Maramaldum proditionis reum fecit, quòd is portam Gallis proditurum promisisset. Ea re subitis auribus accepta, & ad suspicacem animum transmissa, princeps Aurantius Fabritium custodiae tradit. Neapolitani rei incredibilis fama vehementer offensi, quòd praeclarae & antiquae stirpis ciuis, spectatae virtutis dux, & per omnem vitam Caesariani nominis studiosus, ab agresti & nemini penè cognito homine delatore, in discrimen salutis & famae vocaretur: apud Aurantium peruicerunt, vt delator falsissimae coniecturae indicium, seuera in quaestione priùs perpurgaret, quàm Maramaldus ad refellendam calumniam, vti aequa iura, in dispari probo atque pern obili reo cauerent, tormentorum cruciatibus admoueretur. Ergo accusator in quaestione diu & grauiter tortus, quum tormenta secus ac ante periculum crediderat, acerbiora ferre nequiuisset: se pecunia corruptum, subornatum???ue fuisse ab inimicis Maramaldi confessus est, & talionis poenas in frusta dissectus, dedit. Iouius. Quomodo obtrectant. V. C. Accusando coram magistratu, In iudicio. Accusatores falsi. Perfida Accusatio ad Iniusticiam paertinet, fol. 3206. ???c ratione Mendacij. Vide Tu. Iniustè damnatorum, & A???tus in dainnändis alijs, fol. 3475.
|| [2857]
P. Scipio Africanus iniustè à Q. Q. Petiliis Trib. pleb. accusatus fuit, quasi pecunia corruptus esset ab Antiocho, vti co̅ditionibus gratiosis & mollibus pax cum eo Pop. Rom. nomine fieret. P. Aerodius ex T. Liuio, Dec. 4. Aristogiton Atheniensis, cùm à lictoribus per tormenta vexaretur, vt conscios proderet, consciorum neminem indicauit: omnes verò amicos Hippiae, participes insidiarum fuisse dixit. Cùm hos morte multasset H???as tyrannus, tum Aristogiton amicorum stratagema ei exprobrauit. Polyaenus libro 1. Testando coram iudice. Testes falsi. Mendacij respectu, huius est loci. At respectu Perfidiae, ad Iniustitiam pertinet. Contra Nabothu̅ Iezraelensem Dvo falsi testes producti fuerunt, Iezabelis reginae instinctu. 3. Reg. 21. Daniel examinauit duos Senes, qui contra Susannam iniquu̅ testimonium tulerant. Daniel. 13. Multi falsi testes contra Dominum prodierunt: Dvo verò praecipui, sophismatis instructi, dice̅tes, audiuisse se ex illo, quòd templum Dei demoliturus esset, & tribus diebus aliud aedificaturus. Matthaei vigesimosexto, Marci decimoquarto, Lucae 22. Ioannis 18. IVDAEI statuerunt duos falsos testes contra beatum Stephanum, dicentes, eum non cessare loqui verba aduersus sanctu̅ locum, & legem. Actorum 6. [Greek words]: id est, Tenedivs tibicen, dicaebatur testis falsus & calumniator. Hinc natum, quòd Philonome tibicinem suum subornauit, qui testaretur apud Cygnum, ipsam à Tennede stupro fuisse interpellatam, ac vi etiam te̅tatam. Stephanus in catalogo vrbium. Erasmus. Cùm bello Siciliensi Athenis noctu omnes Mercurij statuae, quas Hermas vocant, in compitis facies & ora mutilatae repertae essent: inimici Alcibiadis in Alcibiadem hanc impietatem coniecerunt, & falsos testes subornarunt, quorum Vnvs interrogatus, quo modo intempesta nocte facies corum qui simulacra mutilassent cognouerit? Ad Lunam, respond it: manifesto mendacio, cùm actum id fuerit die nouilunij. Plut. in Alcibiade. M. Tullius pro L. Flacco, repudians eleuans???; Graecorvm testium fidem, Veruntamen in quit, hoc dico de toto genere Graecorum. Tribuo vel literas, de multarum artium disciplinam: non a dimo sermonis lepôrem, ingeniorum acume̅, dicendi copiam. Deinde si qua sibi alia sumunt, non repugno. Testimoniorum religionem, & fidem nunquam ista natio coluit: totius???ue huiusce rei quae sit vis, quae auctoritas, quod pondus, ignorant. Vnde illud est, [Greek words]. Da mihi testimonium mutuum. Non Gallorum, non Hispanorum putatur. Totum istud Graecorum est, vt etiam qui Graecè nesciunt, hoc quibus verbis à Graecis dici soleat, sciant. Impia ac sceleris plena fuit causa, propter quam Narcissus, Hierosolymitanus episcopus, fuit damnatus: miranda quoque illa, qua absolutus. Imperante enim Seuero, tribus falsis Testibvs conuictus, iudicio cessit, & ad deserta se cóntulit loca, atq; ei in episcopatu alter fuit suffectus. Cùm trium testiu̅ primus dum testaretur a diurasset, nisi vera essent quae testabatur, vt comburi posset incendio, cum omnibus quae habebat absumtus est. Reliquorum duorum, cùm alter imprecatus esset vt lepra corripi posset, alter autem vt luminibus caperetur, nisi vera testarentur: intra paucos dies vterq; ijs malis, quibus se adiurauerat, affectus est. Quibus prodigijs, ceu crimine, liberatus Narcissus, absolutus iudicio fuit, & in locu̅ suum restitutus. Fulg. lib. 8. cap. 1. Romanorum quidam subornatis falsis Testibvs, accusantibus Symmachum papam, clàm Laurentium in papatu̅ subintroduxerunt. Pro quo schismate dirimendo rex Theodericus episcopum Petrum contra Canones visitatorem sedis Apostolicae instituit. Sigebertus in Chronicis. Nunciando falsa. Theseus Aegei regis Athenarum filius, occiso Minotauro Aririadnam Minois filiam vxorem duxit. Qvidam Theseum à mendacibus Cretensibus proditum, & à Minoë immolatum esse, falsò nunciauit Aegeo. Quo ille nuncio accepto, in marese de promontorio praecipitauit. Vnde mari nomen factu̅. Theseus Ariadna vxore & Cretensi regno contemto, patri in regno successit. Suidas. Demosthenes Atheniensis orator mentitus fuit, Alexandru̅ Magnum in Triballis, aduersus quos bellu̅ gerebat, perijsse, in concionem quendam producens, qui affirmaret, in???erfuisse se praelio, vulneratum???; esse. Sab. lib 4. En. 4. Plutarchus nunc puerum, nunc adolescentem, inter agendum à Demosthene Alexandrum in contemtum appellatum scribit. Cùm M. Otho contra Galbam conspirasset, & iam à militibus praetorianis Imp. esset salutatus, deliberante an in publicum prodiret Galba, V. Iunio autem manendum censente, Cello verò & Lacone incitantibus eum, vt prodiret, Iunium???ue acerbiùs increpantibus: vagus rumor vulgatus est, interfectum in castris Othonem, ac mox conspectus IVLIVS Atticius miles non obscurus inter spiculatores stricto ense accurrere, qui occidisse clamabat se Caesaris holtem, dimota???; turba gladiu̅ cruentum ostendit. Quem Galba intuitus: Quis tibi, inquit, iussit? Qui cùm respondisset, Fides & sacramentum, quo adactus esset: & plebs acclamaret, Rectè sanè, plausum???; daret: Galba in lectica delatus est, vt Ioui immolaret, & ostenderet se ciuibus. Postquam in forum peruenit, quasi venti conuersio oblatus rumor est, tenere Othonem castra. Ibi vt solet in tanto coetu, cùm acclamarent hi, vt regrederetur: illi, vt procederet: pars, vt esset bono animo: alij caueret: & lectica, sicut in fluctibus huc illuc iactaretur, & crebrò nutaret: conspecti sunt primò equites, mox pedites à basisica Pauli aduolare, qui Galbam interfecerunt. Plutarchus in Galba. Clàm obtrectando. Bessarionem Nicenum patriarcham Aemvli non religionis sed ambitionis ergô in Florentino concilio Latinorum partes secutum calumniati sunt, vt galerum ab Eugenio IV. co̅sequeretur. Sed de tanto viro meliora credere, quàm deteriora suspicari paestat. Garimbertus libro 6. de vitis Pontificum. Scribendo. Mendaces Poëtae, Historici. Historiae Mendacium voluntarium hic consideramus. Non voluntarij, qui Error est, sub Historicorum classe commeminimus. Quidam dicunt falsum esse rumorem, qui de Medea fertur. No̅ enim illam liberis suis mortem intulisse sed Corinthios. Fabulam verò, & actum de Colchide inde natum esse. Evripidem, rogantibus Corinthijs, confinxisse, & à mendacio veritatem superatam esse, propter poëtae ingenium & artem. Pro scedere verò in filios patrato, etiam nunc fama est, Corinthios expiatoria sacrificia filijs offerre, & ea quasi tributum eis referre. Aelian. de Var. hist. lib. 5. Phidias magnificis structuris à Pericle praepositus, omnia curabat, artificibus???ue praeerat omnibus: id quod huic conuitia, illi conflauit inuidiam, quasi ingenuas matronas ad spectanda opera commeantes in gratiam Periclis Phidias reciperet. Eos rumores excipientes Comici, insoleutem lasciuiam ei impegêre, ac Menippi vxorem amici atq; in bello legati improperauêre, Pyrilampis???; auium viuaria: cui, cùm familiaris Pericles esset, infligebatur ipsum mulieribus, quibus consuesceret Pericles, subijcere pauones. Plutarchus in Pericle. Vergilivs Didone̅ falsò cum Aenea stupri commercium habuisse finxit, teste Sabellico libro nono, Enneadis 1. ex Trogo. De ea Ausonius: Dum fugeret surias atq; arma procacis Iarbae, Seruauit dira morte pudicitiam. Pari fide Turnum ab Aenea occisum fabulatur. Macrobius lib. 5. Saturn. cap. 17. Socrates cùm pleriq; adolescentes eum adamassent, inuidiam sensit, & primus Aristophanes, Nubibus scriptis eum exagitauit, tanquam corrumpentem adolescentes: & Atheü vocauit, propterea quòd canem & platanum ob insignem religionem ac numinis reu???rentiam iurabat. Pòst Anyivs & Melitvs hoc nomine eum accusarunt, & reum peregerunt. Suidas. Quidam historici gentium & gloriosissimarum ciuitatum foedare nobilitate̅, & co̅uersationi detrahere tentauêre: Theopompvs quidem Atheniensium, Lacedaemoniorum verò Polycrates. Is autem qui Tripoliticum conscripsit (non enim Theopompus hoc fecit, sicuti quidam putant) etiam Thebaeorum momordit vrbem. Multa verò etiam Timaevs in historijs de praedictis, & de alijs blasphemauit. Et hoc faciüt alij propter inuidiam atq; maleuolentiam, alij verò propter; verbosam nouitatem, memoria se dignos iudca̅tes. Iosephus lib. 1. contra Appionem. Iu daei humanarum victimarum falsò accusati fuerunt, tempore Antiochi Epiphanis à Graecis historicis, vt hoc praetextu immanem illius & sacrilegam tyrannidem palliarent. Verùm hoc mendacium pulcrè diluit Iosephus libio secundo contra Appionem. Manethonis, Chaeremonis & Lysimachi historicorü mendacia contra Iudaeos, pete ex Iosephi lib. 1. cötra Appionem: Appionis verò Grammatici Alexandrini, lib. 2. Mores Massilienses in Plauti Cassina, sunt qui molliculos effoeminatiores???; intelligant, ex Athenaei doctrina: abs quo proditum est, Massilienses adeò libidinibus remollitos fluxos???ue olim fuisse, vt morsum prouerbialem non euaserint. Caelius lib. 16. cap. 8. contrarium osten dit, contra Graeci hominis mendacia.
|| [2858]
Andreas quidam, in eo, quem de Medicinae origine scripsit libro, malitiosè asserit, Hippocratem Coum inuidia laudis Gnidiorum medicorum adductum, publicam Gnidiorum bibliothecam igne clàm iniecto concremasse, & ob id scelus patria excessisse. Sed Soranus Cous in Hippocratis vita id factum negat, & artis exercendae gratia peregrinatum asserit. Lysimachvs historicus Israëlitas, Mose duce, ex Aegypto egressos, omnia templa diruisse, & gentes excidisse scribit, & in Iudaea vrbem condidisse, quam à templorum spolijs ??? appellarint. Verùm Graecus homo impudentissimè me̅titur, vt Iosephus lib. 1. contra Appionem pulcrè ostendit. Appion Alexandrinus fingit Iudaeos ex Aegypto duce Mose sex dietum itinere in Palaestinam peruenisse, & inguinü morbo correptos, quem Aegyptij Sabbon vocant, septimo die quieuisse, quem idcirco Sabbathum appellannt. Verùm mendacium illius pulcrè confutat Iosephus libro secundo contra Appionem. Cur. Causa Odij. Pheroras Herodis legis frater, Alexandro Herodis filio clàm persuasit, Herodem vxorem eius Glaphyram amare. Alexander zelotypus patri id facinus exprobrauit. Herodes sese excusauit, & fratrem mendacij conuicit. Eam autem calumniam Pheroras struxerat, vt animum adolescentis contra patrem incitaret, cui ipse infensus erat. Iosephus libro 16. capite 11. Antiochvs quidam apostata, Iudaeos contribules falsò accusauit de incendio Antiocheno, quo quadratum forum exustum fuit, & archiua monimentotum???; publicorum teceptacula, tota???; ferè ciuitas. Ergo Antiochenses tanquam furore correpti, aduersus eos, qui aecusa bantur, impetum fecêre. Iosephus lib. 7. cap. 21. belli Iud. Inuidiae. Niphon Patriarcha, quoscunq; vel ingenio, vel quauis earum artium, quae vel publicè omnibus, vel priuatim Imperatoribus Andronico Palaeologo & Michaëli eius F. placerent, praestare cerneret, eorum se palàm amicum simulabat: clàm verò oderat, & inuidebat omnibus: & aliâs alios occultè criminando, Imperatoris animum ab illis alienare studebat. In quo Libycum serpentem imita batur. Aiunt enim serpentem nasci in Africa, viperae non absimilem, qui multa arena obrutus, ore & lingua tantùm exerta, praetereuntes inexpectato multet interitu. Gregoras lib. 7. Zelotypiae. Vide Tit. Vindicta Zelotypae, f. 2795. Poppea, quae à Nerone repudiatae Octauiae superinducta fuit, subornauit quendam ex Octauiae ministris, qui ei seruilem amorem obijceret. Suetonius. Pecuniae, Lucri. Acme Iudaea, ancilla Iuliae Caesaris vxoris, corrupta muneribus ab Antipatro Herodis filio, falsis confictis literis Salome̅ Herodis sororem de insidijs accusauit. Sed re detecta, à Caesare occisa est. Iosephus lib. 17. cap. 8. Scortvm publicum pecunia corruptum ab aduersarijs, Methodium patriarcham Constantinopolitanum stupri falsò accusarat. Ille in conspectu synodi se ab hac infamia liberum esse, sublatis vestibus impotentiam suam detegendo ostendit. Cuspinianus. Regni, Tyrannidis. Demaratum regem Spartanorü optimu̅ & praestantiss. Cleomenes & Levtychides falsis calumnijs, quòd Aristonis filius non esset, sed ex adulterio conceptus, regno deiecerunt, & ad Persas exulem profugere coëgerüt. In locum illius suffectus est Leutychides, & regnum cum Cleomene administrauit. Herod. lib. 6. Antipater Herodis Iudaeorum regis F. vt Alexandrum & Aristobulum de spe regni deijceret, sibi???; regnum ea ratione pararet, patrem insidias metuentem, in fratribus tollendis, consilio iuuit strenué. Iosephus. Persevs Philippi sputius, Demetrium fratrem innocentiss. & cordatiss. falso conspirationis cum Romanis nomine insimulatum, circumuenit, & patrem nimis credulum ad filij necem compulit: vtv ipsi, cui propter natalium pudorem regni potiundi spes nulla erat, tantis virtutibus praedito iuuene è medio sublato, aditus daretur. Vindictae. Aristogiton Atheniensis, cùm à lictorib. per tormenta vexaretur, vt conscios proderet, consciorum neminem significauit: omnes verò amicos Hippiae, participes insidiarum fuisse dixit. Cùm hos morte multasset Hippias tyrannus, tum Aristogiton amicorum stratagema ei exprobrauit. Polien. lib. 1. Nicagoras Messenius Cleomeni Spartanorum regi praedium amoenum vendiderat: cuius precium ille vel ob inopia̅ pecuniae, vel per occupationes, vel propter bella non dissoluerat. Cleomenem ergo Alexandriae exulantem videns apud Ptolemaeum, falsis calumnijs de pro ditione accusatum, in vincula conijci curauit. Plut. in Cleomene. Leo Imp. Iconomachus, Ioannem Damascenum, Damasci praetorem, sibi in imaginum cultu acriter repugna̅tem, adulterinis literis confictis accusauit apud Saracenos, quasi vrbem sibi prodere voluisset. Vide Tit. Monachorum octaui Seculi. Geloria, Sanctij Castulonensis atq; Nauarrensis regis vxor, apud maritum stupri falsò accusata fuit à Garsia naturali filio, quòd ei commodare equum recusasset, quem vxori Sa̅ctius magnoperè commendauerat Sed tandem innocentia eius patefacta est à monacho, cui Garsias veritatem confessus erat. Fulg. lib. 9. cap. 11. Vitae. Tryphon tonsor Herodis, Tironem veteranum de insidijs Herodi factis falsò accusauerat. Spe enim praemij, à Tirone amico summo Alexandri (quem Herodes pater de insidijs suspectum capitis damnarat) se non semel sollicitatum asseruit. vt inter curandum guttur Herodi nouacula praecideret. Ab Herode autem vnà cum Tirone in vincula coniectus, cùm filius Tironis consortem etiam conspirationis reum faceret, à populo lapidibus obrutus dignas suae perfidiae poenas luit. Iosephus lib. 16. cap. 17. Antiq. Fabulae. Vide paulò antè, Mendaces poëtae quatenus-sic veris falsa remiscent Primo ne medium, medio ne discrepet imum, fol. praeced. MENDACIS SIMVLATIONIS EXERCITATIO quo ad Alios. Vel Absqve certamine. Quatenus aliorum Veritatem odit, aegrè fert, punit. Pharisaei Christi odio flagrantes, caecum à natiuitate eius gloriam praedicantem è synagoga eiecerunt, dicentes: In peccatis natus es totus: & tu doces nos? Ioan. 9. Solonem è regno egisse praecipitem Croesvs Lydorum rex memoratur, quòd adulari nesciret. Interrogatus enim, Ecque̅nam hominum se beatiorem iudicaret? Tellum Athenie̅sem agricolam, virum bonum, bonis liberis abundantem, victu̅ durum labore manuum sibi parante̅, qui pro patria pugnando occubuerat, ei praeferre ausus fuit: addidit & illud: Neminem ante mortem beatum dici debere. Herod. Antiphon orator Atheniensis, legatus Syracusas ad Dionysivm maiorem missus, cùm incidisset quaestio, Quod optimum aes foret? inter multorum dissensiones esse illud ostendit optimum, ex quo Harmodij & Aristo gitonis statuae factae essent. Suspicans Dionysius id dictum cohortationem esse ad conspirandum in se, praecepit, vt hic de medio tolleretur. Plutarchus in vita eius. Cleon Siculus, pleno conuiuio, Alexandro Magno de industria triclinium egresso, sermonem intulit, oportere eu̅ pro deo, vt Liberum patrem & Herculem venerari, facturos, omnes non piè tantùm, sed prudenter etiam, si in conuiuium redeuntem in terram prostrati exciperent. Callisthenes ex Aristotelis consobrina genitus, eloquentia singulari libero???ue ingenio, ridens Cleonis verba, diuinitatem sequi hominem solere, non comitari dixit: neque Herculem, aut Liberum patrem, conuiuij decreto deos factos. Posteri hoc mortuis tribuunt. Ego seram immortalitatem regi precor, vt vita diuturna sit & victura maiestas. Quantum sermo ille alios delectauit, tantum regis offendit animum, qui proximo loco latens, expectabat quo assensu exciperetur Cleonis adhortatio. Sed dissimulata ad tempus ira, conuiuio, velut eorum omnium, quae acta erant, ignarus se reddidit. Nec ita multò pòst Polyperconte̅, qui rideret Persas ad eum ingressos procumbentes, è lecto quo accumbebat ad terram praecipitem dedit: surridens???ue: Vides, inquit, te ide̅ fecisse, quod stultè in alio ridebas? Hac ille vi est in Polypercontem vsus: sed maiori Callisthenë odio insectatus, obliqui vocibus iam [2859] inde incessere non destitit, audita???ue vox eius dicentis: Odisse se sapientem, qui nihil sibi saperet. Nec priùs quieuit, quàm falso conspirationis crimine obiecto eum cum alijs necauit, cum maxima nominis sui infamia. Sab. lib. 6. En. 4. Cùm M. Antonivs III. vi??? altero tributo Asiam oneraret: ausus est Hybreas, qui pro Asia agebat, quiddam dicere vrbanum illud quidem, atque ad Antonij aures non illepidum: Si bis anno tributum vales exigere, vales bis etiam aestatem nobis & fructus efficere. Sed cum acrimonia & cöfidentia adiecit, vbi CC. millia talentûm intulit Asia: Haec, inquit, si non accepisti, ab illis, qui acceperunt, repete. Sin, quae accepisti, haec non habes, perimus. Eo dicto vehementer pupugit Antonium. nam plera???;, quae agebantur., ignorabat: non quòd ita foret socors, sed quia ex simplicitate credebat suis. Plut. in Antonio. Domitianvs Imp. Vestales virgines Romae, quasi cum viris consuctudinem habuissent, falsò accusauit. Quarum innocentiam cùm Heluius Agrippa ex Pontificibus vnus, defendere conatus esset, in senatu extinctus est. Xiphilinus in Domitiano. Idem, cùm saltatore Prasinae partis Paride gauderet, ea???; de re & à Senatu & à Iuuenale malè audiret: Iuuenalem Pentapolim in Africa relegauit, saltatorem verò locupletatum Antiochiam misit: qui ibi domo & balneo aedificato, mortuus est. Suidas. Mendacivm approbat. Sive id fiat Credendo Delatoribus, Obtrectatoribus. Tempore festi Scenopegiae, cùm Aristoevlvs rex Iudaeorum aegrotans decumberet, frater eius Antigonus è bello reuertens, interfuturus sacris, splendidissimè ornatus in templu̅ ascendit cum armatorum comitatu, pro salute regis vota facturus. Tum hi, quibus studium erat excitare inter fratres discordiam, venerunt ad regem, & omnia exaggerantes, dixerunt: Haec iam esse supra priuati hominis conditionem, & affectati regni manifesta indicia: a???ebant???ue breui venturum cum valida armatorum manu ad occidendum regem: quòd stultum existimaret, cùm regno solum potiri liceat, communicato honore contentum esse. Aristobulus quamuis non omnino his crederet, tamen prospiciens, quomodo posset & suspicionem vitare, & securitatis suae consulere, collocauit satellites in loco quodam obscuro & subterraneo, mandauit???; vt liquidem sine armis frater veniret, nemo cum attingeret: quòd si armatus, trucidaretur: praemisit tamen vt inermis veniret. At regina & reliqui insidiatores persuaserunt nuncio, vt contraria diceret: audisse fratrem, quòd armaturam eximiä sibi comparasset, cupere???ue ita armatum contemplari. Antigonus nihil mali suspicans, ita vt erat cum armatura contendit ad fratrem, contemplandum se praebiturus. Cùm peruenisset ad turrim Stratonis, qua valde obscurus erat transitus, à satellitibus interfectus est. Iosephus libro 13. capite 19. Antiq. Tiberivs Caesar, causa quaestus tantum delatoribus tribuit, vt nemini fidem abrogaret, siue quid veri, siue vani referrent. Nam ebriorum sermo excipiebatur, simplicitas iocantium, & quodcunq; dictum capite & fortunis luebatur: adeò vt capitale esset, circa Augusti simulacrum seruum caecidisse, vestem mutasse, effigiem???; impressam numo vel anulo latrinae aut lupanari intulisse, dictum factum???; eius aliqua aestimatione laesisse: ita vt primores senatus & magna hominum vis, infimas delationes exercerent. Cum???; senatus de praemijs accusatorum abrogandis aliquando agendum putaret, Tiberius dictitans, iura subuerti, si custo des legum amouerentur: tantum licentiae delatoribus dedit, vt pleriq; criminis postulati, ante iudicium, supplicium praeuenerint. Alex. ab Alex. lib. 4. cap. 22. ex Suetonio. Adulatores audiendo, approbando, fouendo. Ambitiosè quida̅ maiores honores sibi tribui patiuntur, quàm deceat: mendaciter quoq; eosdem ab alijs oblatos suscipiunt. Diuerso itaq; respectu modò ad Magnanimitatis, modò ad Veritàtis excessum referri possunt. Proinde ex Tit Ambitionis exempla petantur. f. 2565. Post obitum Ioiadae sacerdotis Principes Iuda adorauerunt regem Ioam: qui delinitus obsequijs eorum, acquieuit eis: & dereliquerunt templum Domini, seruierunt???; lucis & sculptilibus. 2. Paralip. 24. Dionysivs iunior adulatoribus vnicè delectabatur. Ab eo nuncupati Dionysocolaces, qui subblandiendi causa nil se eorum quae apponerentur videre ita ementiebantur, vt ab ipso Dionysio ductari manu gestirent. Caeterùm & id genus homines Alexandrocolaces mox nuncupati, à Magno (vt ferè creditur) Alexandro appellatione propagata. Caelius lib. 22. capite 17. Alexandrvm Magnum post res in Asia gestas, cùm iam Indicam suscepisset expeditionem, cepit in tanto rerum successu gloriae cupiditas, vt iam non aliter quàm prostratis humi coiporibus se salutari pateretur: supera bat???; abundè adulatio, perpetuum regnorum malum, quorü opes saepiùs quàm hostis dira haec pestis euertit. Macedones tamen non minùs facere, immoderatius Graeci, genus hominum in id vitiü propensissimum. Sab. lib. 6. En. 4. Quamuis esset ad omnes homines M. Crassvs assentationibus subigendos peritissimus, idem erat tamen vicissim adulationibus opportunus omnium. Plut. in Crasso. Cùm Senatus eximios honores C. Ivl. Caesari decreuisset, sedebat fortè pro Rostris. Adeuntibus eum consulibus & praetoribus, atque vniuerso sequente senatu, non assurrexit: Sed quasi ageret cum priuatis, respondit, contrahendos magis quàm ampliandos sibi honores. Id non senatum modò, verùm populum etiam offendit, tanquam despecta in patrib. Repub. Ferunt eum assurgere conantem, ab amico vel adulatore potiùs retentum Corn. Balbo, qui dixit: Non memini sti te esse Caesarem, neque vis pro maiestate tua coli? Plut. in Caesare. Agrippa Iudaeorü rex, tertio Iudaeae totius regni anno, Caesareae solennes ludos celebrauit pro salute Caesaris. Die secunda processit manè in theatrum amictus veste argentea. quae radijs exorientis Solis percussa, & diuinum quenda̅ fulgorem emittens, venerationem cum horrore incutiebat spectantibus, mox???ue adulatores acclamantes, Deum consalu tabant, rogantes vt faueret propitius. Hanc adulationem ille nec castigauit, nec repulit: paulo???; pòst suspiciens, vidit supra caput suum bubonem funi extento insidentem: mox???ue vt sensit hunc esse calamitatis nuncium, qui olim felicitatis fuerat, ex intimis praecordijs indoluit: secuta sunt ventris tormina, statim à principio vehementia. Conuersis igitur in amicos oculis: En, inquit, ego ille vestra appellatione deus ad morte̅ rapior. Confestim totus populus supplicabat Deo pro salute regis. Rex in celsiore decumbens cubiculo, & in faciem stratos humi prospiciens, non temperabat sibi à lacrymis: cruciatu deinde per continuos quinque dies nihil se remittente co̅fectus, vitam finijt. Iosephus lib. 19. cap. 7. Antiq. De eo sic in Actis legitur: Herodes vestitus veste regali, sedit pro tribunali, & concionabatur ad populum. Populus acclamabat: Dei voces, & non hominis. Confestim autem percussit eum angelus Domini, eò quòd non dedisset gloriam & honorem Deo, & consumtus à vermibus expirauit. Act 12. Antoninvs Caracalla Imp. omnem illam pecuniam, quä per cötinuas exactiones extorsit, partim militibus, partim assentatoribus largitus est. Dedit autem Iunio Paulino decem millia aureorum. quòd ipsum ad praedam faciendam cohortatus esset: dixisset???; eum, quoties iracundiam simularet, planè iratum videri. Dion, & Xiphilinus. Ioannes Papa XXIII. cùm plus aequo laudaretur: Scio, inquit, me ludi, sed falsa quoq; laus me delectat, inquit Pivs II. Pp. Epist. 31. ad Fr. Philelphum. Repetit lib. 1. de Alfonsi dictis, inquiens: Non sunt nostrae quas nobis attribuis laudes: scimus quo pede claudicamus, quem dolemus dentem. Laudari tamen falsò quàm verè vituperari malimus. Tibi gratias habemus, qui nos immortales facis. Cvm certamine. Mendacij Affirmantis certamina. Duûm haec sunt generum. Aut enim Mendaces inter se certa̅t, quis mentiendo superare poßit alium. aut Mendax certat cum Veraci: quod genus in falsa Accusatione, falso???; Testimonio perspicitur, fol. 141. 1961. 2515. MENDAX SIMVLATIO, AFFIRMATIO, CONSIderata respectu Efficientis. Tum Qvis, Qvalis. Huc Mendaces Popvli. Vide suprà, Obtrectatores Populi, f. 2854. Hîc Efficientem vniuersim, illic speciatim consideramus. Aegyptiis nullus mentiendi modus, summa???; mentiendi impunitas erat. Alexander libro sexto, capite 10. Prophetae, Vates. Vide Titulum Pseudoprophetarum, quatenus praedictio illorum ad vitam quotidianam refertur, fol. 1317,
|| [2820]
Psevdoprophetae dicebant Achabo regi Israël de bello futuro prospera, quae eum cupere sciebant. 2. Reg. 22. Poetae, Historici. Consule suprà, De alienis malis, Poëtae mendaces, fol. 2854. 2857. Legati. Exploratores Israëlitarum XII. in Chananaeam missi, timore eorum populorum correpti, cùm redijssent, Israëlitis dissua dere coeperunt, ne terram illam inuaderent: feracem esse quidem, verùm populum robustissimum, & immanistatura, quosdam etia̅ Ena quinos, hoc est, gigantes, cü quibus collati ipsi, sibi locustae viderentur. Solus Calebus & Iosua veritatem nunciarunt, populum???; ad terrä inuadendam animarunt, quòd duce Ioua facilè essent superaturi. Verùm cùm Israëlitae caeteris aures praeberent, & contra Mosem & Aarone̅ murmurantes in Aegyptum redire vellent, iratus Dominus, iurauit nullum eorum, qui XX. annis maiores contra se murmurassent, in terram Sanctam ingressurum, sed XL. annis in deserto circumducendos. Et exploratores eos, qui seditionis concitandae auctores fuerant, statim Dominus interfecit. Solum Calebum Iephonis, & Iosuam Nunis F. veritatis ergô incolumes seruauit, eos???; solos ex omni multitudine terram eam ingressuros affirmauit. Num. 13. 14. & 15. Testes. De his suprà, sub Reprehensione & Accusatione mendace. f. 2849. 2856. Qvo consilio. ad mentiendvm indvcti Poesi. Vide suprà, Poëtae mendaces, f. 2857. Lvcro, Pecvnia. Sic ferè Adulatores, quorum proprium est ventris causa adulari, f. 2851. B???MO???OXOI olim dicebantur, qui obuersantes circu̅ aras, victimis tendere consueuera̅t insidias. Hinc translatum est ad abiectè adulantes ventris gratia. Vnde dicta sunt [Greek words], pro sordidis adulationibus. Erasmus in Adagijs. Phocvs Phocionis F cùm omnia bona paterna intemperanter absumsisset, parasitum postea egit, & haeredipeta fuit, omnium???; ludibrio expositus. Athen. lib. 4. c. 20. Plutarchus apud Athenaeum libro Conuiual. 3. de Chaerephonte sic loquitur: [Greek words]. id est, — at verò adueniens in liminestabat Chaerephoon parasitus ei vicinus, aui non Dissimilis, vulgò dicta est Larus, esurienti. Erasmus in Adagijs. Odio, invidia. Sic ferè Obtrectatores, Maledici. De quibus suprà, f. 2854. Gloria. Huc mendacia Peregrinantium, varios casus, varia pericula, & in vniuersum [Greek words] narrantium. Athenienses in Graecia plurimu̅ claruisse fatetur Salustius, plus tamen fama, quàm re ipsa, propter Scriptorvm quibus abundarunt magna in genia, sic vt per terrarum orbem Atheniensium facta pro maximis celebrentur. D. Augustinus de Ciuitate Dei. Timore. Vide paulò antè, Legatimendaces. Vindictae stvdio. Ex Tit. Astus in opprimendis inimicis, huc multa, f. 1942. Lescvs Niger, Polonorü rex, simulata expeditione in Prussos, in Masouiam deslexo itinere, obuia quae???; ferro & igni, nemine resistente, vastauit, & cum ingenti praeda domum reuersus est. Cromerus lib. 10. Scvrrilitate. Stratocles Thebanis suasit, vt quasi ob laetum rerum bene gestarum nuncium dijs honorem haberent. At cùm clade verè allata sto macharentur, rogauit populum, Quid eum laesisset, qui sua opera laetus fuisset triduum? Plut. in Politicis. MENDAX AFFIRMATIO SIVE SIMVLATIO considerata respectu Finis. Sicsuscipitur Per se. Nullo alio scopo quàm Mentiendi consilio suscepta, per se quoq; est vituperabilis & simpliciter. Respectv alterivs cvivsdam: vtputa Boni conseqvendi. Et haec vt ratione Veritatis neglectae sit vituperabilis, excusatione tame̅ digna, quando maius est reuera bonu̅ quod captat, quàm Mendacium per quod captat. Sic Mendacio officioso locus datur cùm publicè tum priuatim: & viro bono Reip. causa secundùm Platonem mentiri licet. Ex loco Prudentiae tum politicae tum bellicae exe̅pla petenda: quatenus simulando mentiuntur, vt vel sibi vel alijs ad ius suum obtinendum commodent, fol. 1665. & seqq. 1754 & seqq. Mali obtinendi. Huc Astutiae pleraq; exempla, quibuslibet vitijs subseruientis, Libidini, Auaritiae, Ambitioni, Crudelitati, & in vniuersum Iniustitiae, fol. 1943. & seqq. MENDACII AFFIRMANTIS ACCIDENTIA. Pvta Vsvs Bonvs. Sic quibuslibet alijs Virtutibus interdum Mendacium famulatur, perse quidem malum, at respectu maioris boni non modò venia, sed & laude dignum. Ex Prudentiae loco in quibuslibet vel suis vel aliorum bonis promouendis, malis???; amoliendis, dum id simulatione fiat eius quod non est tanquam sit, huc referripossunt exempla, f. 1664. & seqq. Malvs, qvoniam famvlatvr verbo cavsa Astutiae. Ivlivs Atticus miles non obscurus, in conspiratione M. Othonis contra Galbam, stricto ense Othonem se interfecisse clamitabat. Quo audito, Galba, qui in publicum prodire non fuit ausus, lectica in forum delatus, vt Ioui immolaret, & oste̅deret se ciuibus, à militibus praetorianis interfectus est. Plut. in Galba. Crudelitati. Constantius cùm Orientale imperium patris testamento inijsset, omnes eos, quos parum aut patri amicos fuisse, aut sibi esse idoneos censuit, è medio sustulit. Missi Spatharii sunt ad occidendum Ablauium, qui post praefectura̅ à Constantio abrogatam in Bithynia priuatus vitam in otio traducebat. Quorum primores, vt iussi erant, cùm se, vt in salutando Imperatore assolebat, ad genua inclinassent, literas reddiderunt. Quibus lectis ille erectus, vestem purpuream, quae mittebatur à Constantio, flagitauit. Cùm autem illi subiecissent, se literas tantùm de dignitate afferre, qui verò pro foribus starent, trabeam habere, intrò vocati illi pro purpurea veste necem purpuream intulêre. Sigonius lib. 5. Imperij occidentalis. Frvctvs. Tum Mendacii de svis rebvs. C. Ivlivs Caesar cùm deum ipsum & dominatorem rerum omnium Iouem coràm salutarent assentatores, templum???ue dicarent, se hominem esse oblitus, pro arbitrio omnia facere cepit. At coniurati eum mortalem esse reipsa ostendêre. Suetonius. Lepidae Romanae, ob partü simulatum ex P. Quirinio marito diuite atque orbo, facto iam diuortio, cùm ex Scauro potius filiam suscepisset, aqua & igni interdictum. Tacitus lib. 3. Annalium. Advlationis. Alexander Magnus Aristobvli poëtae carmen in profluëtem abiecit: similia auctori minatus, si tale quid in posterum ederet Gyraldus Dial. 3. de Hist. poët. P. Afranivs Potitus videns magnam Caligulae insolentiam ac crudelitatem, ad hibito iureiurando promisit, si C. Caligula, qui grauiter decumbebat, conualesceret, se libenter moriturum. Caesar pristinae sanitati restitutus, eum mori coëgit, ne peierasse videretur. Dion. Afranivs Secundus, equestris ordinis, cùm dixisset se ean [2861] dem ob causam in singulare certamen descensarum, atq; iuramento hoc etiam confirmasset: posteaquam cöu aluit certatorem illi obiecit. Idem. Caligula Qvendam ab exilio reuocatum, quum interrogasset, Quídnam ibi facere consuesset? quum peradulationem respondisset, Semper oraui, vt periret Tiberius, & tu imperares: capta ex eo verbo cölectura, exules suos mortem sibi imprecari, misit qui vniuersos contrucidarent. Suetón. Obtrectationis. Pattaecion, qui ex calumnijs, quas bonis viris intentaue rat, quaestum faceret, deprehensus, conuictus???;, poenas dedit capitales. Hinc prouerb, [Greek words]. Erasmus. Evrymnvs cùm moliretur serere dissidium inter Castorem & Pollucem, alterum apud alterum insimulans, pòst deprehensus, vtrique grauissimas poenas dedit. Itaque in prouerbium abijt pro calumniatore. Idem. Demaratum regem Spartanorum optimum & praestantissimü Cleomenes & Leurychides falsis calumnijs, quòd Aristonis filius non esset, sed ex adulterio conceptus, regno deiecerüt, & ad Persas exulem profagere coëgerunt. In locum illius suffectus est Levtychides, & regnü cum Cleomene administrauit. Vterque tandem dignas perfi diae poenas luit. Cleomenes enim cùm ex bello contra Aeginetas suscepto redijsset, mente captus, & in vincula coniectus, gladio sibijpsi artus detrücauit. Leutychides verò, cùm in ex peditione Pharsalica dux omnia faciendi ius haberet, multum pecuniae per corruptelam dono accepit: ipse???; in re deprehensus, cùm sederet in castris, vtraque manu pecuniam tenens, in iudicium delatus è Sparta profugit: domus eius excisa, ipse Tegeae obbijt. Herod. lib. 6. Antipater Idumaeus, Hyrcanum Alexandri F. cui Aristobulus frater regnum ludaeorum extorserat, clanculum hortari destitit, ne Aristobulum inultum pateretur, qui vitae eius insidiaretur. Hac obtiectatione Hyrcanum pacato alioqu???nio virum permouit, vt ad Aretam Arabum regem consugerit, & arma fratri intulerit. Ex quo bello tandem ludaei in Romanorum potestatem venerunt. Iosephus libio 14. capite secundo, & sequent. Antiquitatum. Ivdaei, Herodem, qui insigni fortitudine latrones debellarat, ??? moti accusare cepêre, quòd latrones indicta causa occidisset. Quae animorum abalienatio sensim dedit occasionem Herod???, vt Romanorum ope regnum inuaserit. Iosephus. Eleazarvs Pharisaeus mendaci reprehensione Hyrcanum III. Iudaeorum ducem à Pharisaeis abalienarat, matrem eius seruam f???sse perhibës. Ea???niuria exacerbatus Hyrcanus, à Pharisaeis defecit. Idem lib. 13. cap. 18. Antiq. P. Mvtivs Scaeuola index iniuriarum condemnauit eu̅, qui L. Accium poë???am laedendi gratia in scena nominauerat: cùm C. Caelius absoluisset eum, qui Lucilium poëtam in scena nominatim laeserat. Avarvm duces fortissimi falsis delationibus apud populum circumuenti & è med osublati fuerant. Itaque destituti ducibus Auares, à Trebellio Bulgatorum rege victi subacti???; fuêre. Bonfinius lib. 1. Dec. 1. Obsessa à Gallis Neapoli sub annum Sal MDXXVII, Qvidam, qui se Gallicarum partium militem simularat captus, & Neapolim perductus, Fabricium Maramaldum proditionis reum fecit, quòd is portam Gallis proditurü promisisser. Sed ab Aurantio tormentis subiectus, se pecunia corruptum subornatum???; fuisse ab inimicis Maramaldi confessus est, & talionis poenas in frusta dissectus dedit Iouius. Voydilo ex rustico cubicularius, intimus???ue secretarius Iagielonis Lituaniae principis factus, sororem eius insuper duxit. Quae???es cùm Keystuto patruo displiceret, & id Voydilo animaduerteret, apud lagielonem Keystutum criminari cepit, ita vt res ad bellum deuenerit. Keystutus Vilnam inuasie & occupauit: Voydilonem autem laqueo vitam finire fecit. Guagninus in Lituania. LIBRI TERTII TITVLORVM DISPOSITIO. ???
|| [ID00066]
Voluminis Decimitertij Liber III. De Vitio in defectu, de Eip???neia. seu Dissimvlatione mendaci. EIP???NEIA Aristoteli dissimulatione potissimùm perficitur, vnde & nomen videtur traxisse. Definit ille [Greek words] esse [Greek words] (dictis aut factis) [Greek words] (id quod est, nihil esse. Sed differt a Veritate, quae etiam negat, siue non esse dicit, non tamen [Greek words], [Greek words]) [Greek words] (non tale esse, quale est, secundùm quoduis genus accidentis) Quatenus verò huic Dissimulationi finis alius quàm mendacium propositus est, vtputa vel honoris fuga in virtute dissimulanda, vel ambitio & iniustitia in non confitendo crimine, sic ad locos aliorum vitiorum referenda erit. MENDAX NEGATIO DE SVIS REBVS. Sive Bonis. Huc illi, qui Bona sua non confitentur, sed dißimulant: qui ab alijs laudata non agnoscunt, qui ab alijs oppugnata non defendunt. Qui ipsi ad Pusillanimitatem in honoribus amplectendis pertinent, respectu Subiecti, f. 2649. at respectu Veritatis neglectae, huius sunt loci. Malis. Ea nimirum falsò Excvsando, Defendendo. Verbi gratia. Ex Tit. Excusationis suorum malorum scurrilis, quaedam exempla huc conferent, quatenus mendacium iunctum habent, f. 2978. Libidinem. Phaedra apud Euripidem de incesto amore se excusat, Thesei iniurias se ad amädum Hippolytum compulisse dictitans. Et apud eundem in Troadibus Helena Hecubam maiore dignam poena ait. Neq; enim nisi illa adulterum Paridem peperisset, se adulterum secuturam fuisse. Plut. in lib. de Audiendis poëtis. Helena apud Euripidem causam malorum. quae propter sui raptum Graecis & Troianis acciderunt, in Venerem transfert, inquiens: [Greek words] Eadem in Troadibus toram marito transfert causam in Venerem, à qua coacta sit Paridem sequi: [Greek words] Sed illi Hecuba scitè respondet, inquiens: [Greek words] Luxum. Cùm grauem amicum audisset Ivlia Augusti F. sua dentem meliùs facturam, si se composuisset ad exemplar paternae frugalitatis, ait: Ille obliuiscitur Caesarem se esse: ego memini, m??? Caesaris filiam. Macrob. lib. 2. c. 5. Saturn. Ambitionem. Herodes Iudaeorum rex, studio memoriae propagandae ad posteros, vrbes condidit in honorem Caesaris, Caesaream & Sebastem, ei???; templa dedicauit: excusans interim se Iudaeis, quòd non sponte, sed potentiorum iussu haec faceret. Iosephus lib. 15. cap. 12. Antiq. Tyrannidem. L. Sylla dictator, post multos ciues patria exactos, sparsu̅???; ciuilibus bellis sanguinë, deposita Dictatura cùm in foro deambularet, interrogatus, quomodo tam multis crudeliter atque auarè perpetratis rebus, à tam sublimi loco, vbi imperabat, iterum ad priuatam vitam redire ausus esset? respondit: Si necesse esset, omnium quae in Dictatura gessisset, se rationem redditurum. Plutarchus. Mithridates rex, cum Sylla victore congressus, eloquenter admodü sua facta tueri, & belli causam in Romanos tra̅sfetre conatus est. Sed illius astutiam Sylla paucis verbis retudit, & an pacis Archelao datae conditiones ratas haberet, interrogauit. Affirmante eo, tunc primum dextram ei porrexit. Plutarchus. Parricidium. Orestes apud Menelaum excusabat parricidium, causam referens in Apollinem, iubentem interficere matrem, vlciscëdo caedem in patrem Agamemnonem designatam, apud Euripidem in Oreste: [Greek words] Seruimus dijs, quodcun???; tandem sint dij. Latrocinium. Bvlas famosissimus latro, scorti opera deprehensus, & à Papiniano praefecto praetorio sub Seuero Imp. interrogatus, Cur latrocinium fecisset? respondit: Et tu dic, cur praefectus sis? Dion, & Xiphilinus in vita Seueri. Ignoscendo. Maevivs tam ineptus quàm petulans poëta, Vergilij aemulus: de quo sic Horatius lib 1. Serm. satyra 3. Maeuius absentem Neuium cùm carperet, Heus tu, Quidam ait, ignoras te? an, vt ignotum, dare nobis Verba putas? Egomet mî ignosco, Maeuius inquit. Caelando. Consule locos Astutiae, quatenus odium suum vel quoduis alienum malum dissimulat, f. 1958. Philippvs Macedonum rex, in epistola quam scripsit ad [2863] Athenienses, cùm in animo haberet nihil eorum facere, quae legati ipsorum postulabant, nec tamen nimis durus videri vellet: affirmauit se auditis oratoribus eorum assentiri omnibus rebus, quas illi petebant, se???ue paratum esse inducias facere: si tamen Athenienses missis ad se auctoribus malorum consiliorum, iusto supplicio illos affici passi sint. Literae regis recitatae à Demosthene in actione pro Ctesiphonte, illic nunc inclusae leguntur. Eodem etiam pacto M. Antonivs texit odium suum contra eos, quos Mutinae obsidebat, docens se omni poena eos liberaturum, si imperatore̅ suum prodidissent, in epistola quam misit Hircio & Caesari: quod illi commissuri nullo modo erant. Victorius libro 2. Var. lect. capite decimotertio. Democles Dionysij iunioris adulator, cùm legatus vnà cum alijs ad Dionysium missus esset, omnes???ue eadem triremi veherentur, accusatus fuit ab alijs, quòd seditionem concitasset in itinere, Dionysij???ue rebus publicis obesset. Valde irato Dionysio, sibi controuersiam cum alijs legatis inde natam esse dixit, quoniam post coenam illorum nonnulli Phrynichi, Stesichori, ac Pindari paeana sumentes canerent: ipse verò ipsius Dionysij. Cuius rei se clarissimum argumentum daturum pollicebatur, quòd ipsius accusatores nec numerum quidem cantilenarum scirent, se verò omnes ex ordine canere posse. Athenaeus libro sexto, capite sexto, & Polyaen. libro quinto. Arbogastes Comes, iunioris Valentiniani Imperatoris dux, cùm Viennae in Allobrogibus esset, strangulari Valentinianum curauit, & vt scelus suum tegeret, cùm in eius cubiculo ipsum suspendisset, diuulgauit, quòd atrocibus nuncijs perculsus, molestiae???ue impatiens, sibijpsi mortem consciuisset. Eo autem scelere vsus est, vt ad Eugenium hominem ignauum deferret Imperium, & sub eo ipse arbitratu suo Imperij habenas moderaretur. Ladislaus Hunniades Vlricum comitem Ciliensem, Ladislai Hungariae regis auunculum & rectorem, aemulum paeternum, per iurgium interfecerat. Regi nullus grauior casus accidere poterat: dissimulata tamen ira & moestitia, non dubitauit (quoniam ita Hungaris videretur) Comitem, qui loricatus inter togatos incedere ausus fuisset, iure caesum profiteri. Sed & comitantibus Ladislao & Mathia fratribus, vsque ad arcem Hunniadam, in qua mater eorum vidua erat, ingressus, reuocare illam à moerore coepit. Maritus, inquit, tuus etiamnum viuit, & cum Christo regnat, qui pro Christo tot se periculis obiecit: maxima interim solatia tibi relinquens, Ladislaum istum & Mathiam filios. simul???ue mandauit aurum, purpuram, sericum afferri, & per totum gynaeceum distribui. Quibus rebus vehementer exhilarati Hunniades duo, Budam regem prosequuntur. Ibi rex in vestibulo arcis Ladislaum comprehendi iussit, & cum eodem Episcopum Varadiensem, Sebastianum Rosgonium, Ladislaum Canisium, & quosdam alios proceres. De Hunniade capitale sumtum supplicium, anno aetatis XXVI. carnifice succlamante: Sic perire illos, qui suis dominis sint rebelles. Caeteri in carceres coniecti, quibus ruptis breui pòst inde euasêre omnes. At Mathias XII. annos natus adolescens, Ladislai frater, adhibitis custodibus, Viennam cum rege abductus est, ibi???ue sub custodia habitus. Dubrauius lib. 29. ab Aliis verè Reprehensa & accusata aegrè ferendo. Perpendendum Qvi reprehensiones aegrè tulerint. Puta Pontisices. Bonifacivs VII. Pp. in vrbem reuersus, è qua propter crimina pulsus fuerat, nulla dignitatis habita ratione, Ioanni cardinali, innocentissimo viro, oculos effodi iussit, quòd ei in his, quae parum iustè appetebat, aduersaretur. Fulgosus lib. 9. cap. 5. Sacri homines. Sacerdotes Hierosolymitani, sub Ioacimo rege, Hieremiam excidium vrbi ob peccata denunciantem, comprehenderunt: nisi seniorum quidam intercessissent, eum interfecturi. Hieremiae 26. Phassvr Emmeris F. pontifex, qui templi administrationem gerebat, Hieremiam prophetam sub rege Sedecia verberauit, & in carcerem coniecit, quòd eius prophetias ferre non posset. Hierem. 20. Honorio II. Pontifice, quum plerique è Romano Clero turpiter viuerent, eo???ue licentiae processissent, vt ne salubria quidem remedia pati possent, Arnulphum Brixiensem, qui magna nominis celebritate, magno???ue mortalium concursu diuinam praedicabat legem, quia liberiùs eorum vitam increparet, impiè necarunt. Tulit id facinus Honorius iniquo animo, caeterùm quaestione abstinuit. Sabellicus libro quarto. Enn. 9. & Platina. Principes. Zeno Imp. Pelagium patricium, virum prudentissimum iuxtà ac iustissimum, causatus quòd Graecae religioni esset addictus, reuerà autem vt se à reprehensionibus eius liberaret, occidit. Animi enim liberi ille, solitus erat nepharia Principis facinora insectari. Cuspinianus. Patres. Iratus est Savlvs rex contra Ionatham filium suum, Dauid??? innocentiam praedicantem. 1. Reg. 20. Filij. Salomon Hungarorum rex, ab Geysa duce turpiter victus, ac regno ferè eiectus, quum in Masouiensem agrum confugisset, & sapientissimam matrem adijsset: ab ea repentè dura increpatione correptus est. Ad quae ita Salomon ira excanduit, vt matrem plura subdere conantem, pulsare voluerit, nisi coniugis dextra remoratus fuisset. Bonfinius libro 3. Decadis secundae. À Qvibvs se reprehendi aegrè tvlerint. Vtà Sacris hominibus. Iehu filius Hanani, quia prophetauit malum aduersum Baasa regem Israëlitarum, & domum eius, & contra omne malum quod fecit, occisus est ab eo. 3. Reg. 16. Ozias rex, cùm in Iouae templum ad suffiendum ingressus esset, contra Dei mandatum, & eo nomine ab Azaria pontifice reprehenderetur: eius reprehensionem aegerrimè tulit. Sed eo ipso momento à Deo lepra percussus fuit. 2. Paralip. 26. & Iosephus lib. 9. Antiq. cap. 11. Micheas propheta, cùm de belli euentu, quod Achabvs Israëlitarum & Iosaphatvs Iudaeorum reges contra Syros parabant, consuleretur, praedixit Israëlitici exercitus fugam, & Achabi necem. Eapropter à Sedechia vate falsò in maxillam percussus, ab Achabo in carcerem detrusus fuit. Sed qui vera vaticinanti manus intulerant, ab aduersanijs caesi poenas dedêre, ipse vin culis liberatus est. Marulus libro quarto, capite 4. ex 3. Reg. 22. Cùm rex Nabucodonosor vrbem Hierosolyma̅ obsideret: Hieremias propheta è carceribus in quos coniectus fuerat, portas regi aperiendas suadebat, alioqui vrbem cum omni populo perituram. Principes verò populi, quasi plebis animos frangeret, permittente rege Sedecia, qui illis non audebat reluctari, eum in voraginem coenosam demiserunt, vt capita tantùm extaret. Eum tamen Abdemelechi Aethiopis Eunuchi precibus Sedecias clàm extrahi curauit. Iosephus lib. 10. Antiq. cap. 10. ex Hierem. 38. Baruchus Hieremiae prophetiam proceribus Iudaeorum & regi Ioacimo recitauit in tepidario sedenti, ardente ante eum foculo. At rex iratus, quamuis dehortantibus alijs, volumen scalpro librario dissecuit, & in focum coniecit. Ob eam impietatem, Domini permissu, à Nabucodonosoro occisus, & insepultus abiectus, & filius eius Iechonias captiuus abductus est. Hierem. 36. Evdoxia Arcadij Imp. vxor, cùm reprehensiones liberas D. 10. Chrysostomi Constantin opolitani episcopi ferre no̅ posset, bis in exilium curauit eijci virum sanctissimum. Vide Tit. Doctorum Ecclesiasticorum. Theodericvs Childeberti F. Burgundionum rex, à Brunichilde auia incitatus, Columbanum abbatem Luxouiensis monasterij, propter reprehensum illegitimum co̅nubium, & propter taxata Brunichildis maleficia, bis in exilium eiecit: Theodebertum regem Metensium, fratrem suum, cum XXX. millibus hominum occidit, eò quòd Columbanum excepisset hospitio. Sigebertus in Chronico. Auentinus in Annalibus Boiorum, Hermannus Gigas, Chronicon Martini in Mauricio, & Speculum Vincentij libro 22. capite 4. 5. & 6. Desiderium episcopum Viennensem, quòd flagitia eius reprehenderat, in exilium expulit: & post quatuor annos reuocatum, lapidibus obrui iussit. Sigebertus in Chronico, & Aimoinus de gestis Francorum libro 3. capite 80. & 90. Aemilius libro prímo. Ivnipertvs, rex Bergomensium, cùm Ioannis episcopi admonitionem liberè in conuiuio ferre non posset, eum insidijs equi ferocissimi, cui eum insidere fecit, è medio tollere frustra conatus est. Vide Tit. Doctorum Ecclesiasticorum. Rainaldvs Castilionensis Antiochenus princeps, Almericum Antiochenum patriarcham peraestatis tempus, integram diem vinctum, in turris summitate, sub dio, nudo capite, ac melle os totum perfusum stare coëgit: ita vt parum abfuerit, quin nimio calore, ac muscarum taedio conficeretur. Cuius rei illa fuit causa, quòd parum probasset matrimonium ab eo cum Constantia principe initum, nulla quatuor paruulorum, quos ex Raimundo principe susceperat, habita ratione. Fulgosus lib. 9. cap. 5.
|| [2864]
Bernabo Vicecomes, Mediolaniprinceps, Massiliensem abbatem ab Innocentio VI. pontifice ad se missum, quòd ingrata quaedam nunciabat, ac postremò Apostolicas censuras minitabatur, Pontificis literas, quas attulerat, deuorare coëgit. Fulgosus lib. 9. cap. 5. Boleslavs II, Poloniae rex, ob tyrannidem & Iuxuriam à Stanislao Cracouiensi episcopo seuerè reprehensus, insidias ei tendit. Quas vbi vidit irritas, ipsemet in templum, vbi Stanislaus sacra faciebat, irrumpens, stricto ense lethali ictu in verticem ferit. Satellites corpus templo extractum minutim conciderunt, anno MLXXIX. Cromerus lib. 4. Principibus. Isbosethus rex Sauli F. Abnerem Neris F. polemarchum suum reprehendebat, quòd cum Respha Aiae filia, concubina patris sui Sauli, rem habuisset. Id indignè ferens Abner, quòd cùm suo beneficio Isbosethus regnum adeptus esset, sibi hoc flagitium exprobraret, ad Dauidem defecit. 2. Reg. 3. Laetvs Praefectus praetorij, Pertinacem Imperatorem, quòd saepiùs ab eo reprehenderetur, in palatio confodit, sexto Imperij mense cum Electo & caeteris duobus cubicularijs. Cuspinianus. Praeceptoribus. Briccivs D. Martini discipulus, bonum senem contumeliosiùs tractare, & monita eius aegrè ferre coeperat. Praedixit ergo ei D. Martinus multas calamitates. Nam mortuo Martino, in episcopatu Turonensi quidem ei successit: verùm falsa stupri infamia eiectus est. Poëtis. Tiberivs Caesar, Aemilium Scaurum, ob Atreum tragoediam, in qua monebat quendam, vt principis temeritate̅ ferret, interfecit. Nam Tiberius illa co̅tra se consicta existimans, dixit: Ego verò illum Aiacem faciam. eum???ue sibi afferre manus coëgit. Zonaras. Maritis. Cùm dixisset Tobias de hoedo, quem balantem audiuit, Videte ne furtiuus sit, Sara vxor eius impatienter respondit. Tobiae 2. Dominis. Agar ancilla Sarae, non ferens reprehensionem dominae suae, fugam iniuit: sed ad mandatum angeli redijt. Gen. 16. Sara filia Raguelis vnam de Ancillis suis pro culpa increpabat, & illa respondit: Ampliùs ex te non videamus filium aut filium super terram, interfectrix virorum tuorum. Tob. 3. Cvivs cavsa. Aegrè ferre reprehensionem Ignorantiae. Dionysivs Philoxenum poëtam in Latomias coniecit: quòd quum illi tragoediam à se concinnatam recoquendam emendandam???ue tradidisset, totam is [Greek words], id est, ab initio ad coronidem vsq; circumscripsit: expunxit, deleuit???;. Caelius lib. 15. cap. 20. Antiq. lect. ex Plut. de Fortuna Alexandri. Imperitiae mechanicae. P. Crassvs Mutianus, Asiae proconsul, Leucas oppugnaturus, cùm antè Athenis vidisset malos duos ad faciendos arietes aptos, scripsit architecto, vt maiorem sibi mitteret. Caeterùm architectus comperto, quamobrem malum peteret, minorem tanquam magis idoneum faciliorem???ue portatu misit. Crassus ira commotus, licèt rationes eius rei ab architecto audiuisset, vestimenta nihilominùs ei detrahi imperauit, virgis???; multùm caecîdit. Gellius lib. 1. cap. 13. Improbitatis in genere. Persevs rex Macedonum, à Paulo Aemilio funesto praelio superatus, postquam Pellam nocte ingressus erat, Euctum & Eudaeum aerario praefectos, qui ei praestò fuerunt, eum de superioribus peccatis intempestiua libertate admonentes, consilia???ue suggerentes, ambos pugione confodit. Plutarchus in Paulo Aemilio. Stultitiae. Maximinvs Caesar, in amplissima Alexandrinorum vrbe, coactam in planiciem omnem iuuentutem, subitò per milites ex insidijs prorumpentes, miserandum in modum contrucidari curauit: quia Romae audierat, Alexandrinos dicterijs aliquibus in patre̅ eius lusisse: seipsum verò risui habere, quòd exiguae staturae homo, Alexandrum maximum & fortissimum ducem, incessu pofitu???ue corporis ineptè aemulari conaretur. Herod. lib. 4. Ignauiae, Timiditatis. Mortuo Memnone Darii Persarum regis exercitus duce, deliberatio incidit, vtrum duces cum exercitu ad res maritimas mittendi essent: an magis expedire videretur, regem, adductis omnibus copijs, belli fortunam experiri. Tum suadentibus quibusdam posterius, Charidemus Atheniesis, virtute & omnibus artibus imperatorijs praestantissimus, consilio???ue optimus, Darium admonuit, vt ducem, cuius prudentia explorata haberetur, co̅tra Macedones mitteret. ad quam expeditionem centum millium peditatum sufficere, si eorum tertia pars essent Graeci stipendio conducti. In rei???; maiorem fidem, pollicebatur, sese illud bellum confecturum. Mouerant regem eiusmodi verba: sed amicis regis diuersa censentibus, proditionis???ue suspicionem de Charidemo inijcientibus: concitus ira Charidemus, Perfis ignauiam & timiditatem apertè coepit exprobrare. Rex offensus, Charidemum zona comprehensum apparatoribus interficiendum tradidit. Dio dorus lib. 17. & Sab. lib. 4. Enn. 4. Temulentiae. Cambyses Persarum rex, cùm à Prexaspe satrapa audiuisset, Persas de eo propter temulentiam malè loqui: ira percitus, Prexaspis F. pocillatorem in medium produci iussit, & arcum intende̅s, sagitta cor eius transfixit. Conuersus inde ad Prexaspem: Abi, inquit, & Persis refer, vel tumulentum regem munere suo probèfunctum, filij???ue tui cor medium non frustrato ictu transfixisse. Herod. lib. 3. Impudicitiae, Libidinis. Ioannes Baptista dicebat Herodi: Non licet tibi habere vxorem fratris tui Philippi Herodiadem. Herodes id aegrè ferens, in vincula co̅iectum captata occasione interfecit. Matth. 14. Marci 6. Ignatius Constantinopolitanus patriarcha, cùm Bardam, quòd vxorem repudiasset, à sacro templi ambitu arceret: eum ille ab Ecclesia deiecit, multis???ue iniurijs affecit, & demùm sepulcro inclusit: à quo tandem extractus, Mitylenem in exilium missus est, neque ita multò pòst interfectus. Cuspinianus Idem Ignatius Michaelem Balbum Imperatorem, qui vxorem suam sine causa dimiserat, & cum nuru consueuerat, à co̅munione prohibuerat. Id ille aegrè ferens, Ignatium in exilium mittit. Legati Romani pontificis in Synodo Ignatium damnarunt, cum omnibus asseclis. Nicolaus pontifex Rom. scripta epistola ad Michaëlem Imperatorem, & alia ad catholicos in Asia ac Libya, acta legatorum suorum rescidit: & Ignatij depositionem, & Phocij consecrationem illegitimam esse pronunciauit. Tomo 2. Conciliorum. Tandem à Basilio Macedone restitutus est Ignatius, eo nomine, quòd non iustè esset depositus. Zonaras Tomo 3. Constantinvs Leonis & Irenes F. Maria vxore repudiata, & in monasterium occlusa, duxit Theodatem. Id facinus cùm approbasset Tarasius patriarcha, imaginum adorator: Plato quidam monasterij Saccidionis magister & [Greek words] reprehendit, & à communione eius abstinuit. Sed ad Imperatorem delatus, in carcerem coniectus est, & monachi in exilium pulsi. Paulus Diaconus libro 23. rerum Roman. & Zonaras. Ivditha vxor Ludouici Pij Imp. curauit interfici Fridericum Traiectensem episcopum, quòd connubium eius cum Imperatore damnasset. Ranulphus libro quinto, capite 29. in Polychronico. Pipivns, praefectus domus Austrasiae, qui Ebroino interfecto per Hermenfridum nobilem, regnum Francorum occupauit (Theoderico interim eius???ue filijs regio titulo concesso) Lampertum Traiectensem episcopum, ob reprehensum adulterium cum Alpiade pellice, repudiata vxore legitima, trucidari curauit. Vincentius lib. 23. cap. 26. & Sabellicus libro 7. Enneadis 8. Philippus episcopus Firmanus, legatus pontificius, ab Hungarorum rege Ladislao in vincula coniectus est, proptere??? quòd eum ob adulteria & Hunnas pellices post leniores admonitiones diris deuouerat. Sed ipse quoq; rex pòst ab Hungaris suis in honesta custodia asseruatus aliquandiu, ad extremum à Hunnis, quorum consuetudinem & mores amplexus erat, interfectus occidit. Cromerus lib. 10. In Anglia, cùm mortuo Edilberto rege Christiano filius eius Cadbald regnum adeptus esset, nouercam suam in vxorem duxit. Obiurgatus à pijs doctoribus eos ex aula & finibus exterminauit, idolomania̅ restaurauit, & suos passim fana deorum restaurare & colere passus est. Hac moti crudelitate Iustus & Mellitus episcopi, in Gallias redierunt, ibi???ue per annuum spacium latitarunt, donec rege mitescente, & diuinitùs per Laurentium ad viam reuocato, eò redierunt. Beda in historia Ecclesiastica libro 3. capite 5. & Polydorus libro quarto Anglicae historiae. Auaritiae. Mavricivs Imperator, cùm ob auaritiam à Gregorio Magno pontifice Romano obiurgaretur, grauissimas co̅tra eum exercuit inimicitias. Verùm prodigijs de futuro interitu territus, à Pontificis insectatione destitit. Blondus Dec. 1. lib. 8. & Abbas Vrspergensis. Theophilvs Alexandrinus episcopus, Ammonij, Dio [2865] scori, Eusebij & Euthymi quatuor Longorum fratrum, ob sua̅ auaritiam reprehensionem ferre non potuit. Ideo???ue cùm priùs summus eorum amicus esset, Anthropomorphitas contra eos instruxit, quòd Origenistae essent. Nicephorus lib. 13. cap. 10. Sozom. lib. 6. cap. 30. Ambitionem. Cùm Alexander Magnus Persico more vellet adorati, Callisthenes ei familiarissimus palam dictitabat, no̅ adorandum esse. Alexander eum veluti coniurationis conscium criminatus, truncatis membris, abscissis???; auribus, labijs ac naso deformatum, post varia tormentorum genera de medio sustulit. Sic Callisthenis mors, Alexandri crimen erit aeternu̅, quod nulla virtus, nulla belli felicitas vnquam redimet. nam quoties dicetur: Occidit Alexander Macedo Persarum multa millia, occidit Darium: subdetur statim: Et Callisthenem. Seneca lib. 6. Naturalium quaest. & Plut. in eius vita. Crudelitatem. Cambyses Persarum rex, cùm propter crudelitatem à Croeso rege captiuo reprehenderetur, quod???; patris vestigijs non insisteret, coargueretur: arcu correpto eum confixisset, nisi fuga sibi consuluisset. Ministri, quibus interficiendi Croesi potestas erat data, hominem abscondunt. Eundem rursus, cùm Cambysem facti poenituisset, producunt. Cambyses laetus quòd Croesus adhuc superesset, ministros tamen propter inobedientiam morte affecit. Herod. lib. 3. Philippvs Antipatri F. Macedonum rex, Aratum Sicyonium (quem Antigonus propter merita & rerum gestarum gloriam summis affecerat honoribus) eò quòd liberè iracundiam & crudelitatem suam reprehenderet & coërceret, nihil tale timentem veneno dato necauit. Eius cadauer Aegio, vbi supremum diem clauserat, Sicyonem relatum, magnificè sepultum est. Pausanias in Corinth. Iulius Crispus, tribunus praetorianorum militum, videns Severvm Imp. ob vilissimas causas bellum inferre multis, atque ferrum stringere leuiter in innocentissimos, cecinit carmen Maronis. Aen. 11. Scilicet vt Turno contingat regia coniux, Nos animae viles, inhumata infleta???; turba Sternamur campis—. Seuerus hominem occidi iussit. Xiphilinus in Seuero. À Latinorum familiari vsu non abhorrere visus Tamberlanes Tartarorum princeps, quendam patria Genuensem, in comitatu suo agere facilè patiebatur. Hunc perblandè ausum rogitare, Eccur victoria (quod munus coelestium foret) multiplici de hominibus parta, ipse etiam homo, humaniùs no̅ vteretur? toruo vultu intuens: Ecquid te fallit, inquit, in hac dextra (dextram inte̅debat) diras pestem???; terrarum versari? Sed procul abi in mala̅ tuam tuorum???; rem, ne cu̅ hac insana percontatione tua, quas ea merita est poenas, tu mihi luas. Pro immortali beneficio fuit Genuensi, licere sibi incolumi è furentis potestate facessere. Aemilius lib. 10. Io. Ant. Campanus, Tiphernatium episcopus eloquentissimus, cùm liberè Sixtvm IV. Pontificem admonuisset, ne Tiphernum militu̅ libidini vlteriùs exponi pateretur, sed Christum, cuius sese vicarium iactaret, imitaretur: in exilium eiectus est. Michaël Fernus in eius vita. Scurrilitatem. Cùm Alexander Magnus, Castori & Polluci sacrificasset, dum strenuè certatur poculis, cantata carmina sunt Pranychi cuiusdam, aut, vt alij volunt, Pierionis, in duces, qui pridem victi à barbaris fuerant, ad probrum & risum scripta. Stomachantibus maioribus natu, insectantibus???ue poëtam & cantorem, Alexandro ex altera parte & asseclis eius libenter audientibus atque vt recitaret exhortantibus: Clitvs intimus Alexandri iam vino grauis, natura???ue asper & praefractus fremuit, negans conuenire, praesertim vt inter barbaros & hostes, Macedones multo, quàm qui riderent eos, etiamsi infesta essent fortuna vsi, praestantiores, ludibrio haberentur. Multis vltrò citro???ue acerbè dictis, haud vltrà par irae Alexander ex malis appositis vno coniecto percussit Clitum, & gladium quaesiuit: que̅ cùmvnus satellitum Aristophanes subtrahere maturasset, alij???ue eum complecterentur & obsecrarent: tum ablata cuidam satelliti Alexander hasta, obuium Clitum remouentem???ue velum ianuae, transfixit: quo cum gemitu & fremitu cadente, mox ira animo eius decessit. Plut. in Alexandro. Idololatriae, Impietatis. Iadon propheta, Hieroboamo Israëlitarum rege praesente, aduersus sacerdotes idolorum ab ipso constitutos inuectus erat. Rex ira percitus, protenta manu prophetantem comprehendi iubebat: & manus quam protenderat, aruit: ita vt quem vlcisci voluerat, continuò eundem pro instauranda manu supplex rogaret. Marulus libro quarto, capite quarto. Cùm Daniel probasset, Belum & draconem non esse deos, Babylonii curauerunt Danielem mitti in lacum leonum. Danielis 14. Amasias Iudaeorum rex, Ioae F. aegrè ferebat, se à propheta reprehendi propter idololatriam, dicens: Num tu regi consiliarius appositus es? desine, ne occidaris. 2. Paralip. 25. Multos Adversarios D. Paulus habuit, dum Iudaeorum superstitionem, Gentilium idololatriam reprehendit, du̅ Christum docet. Act. 19. Sic ad Galatas: Ego inimicus factus sum vobis, verum dicens. Galat. 4. Zacharias, Ioiadae sacerdotis silius, veritatis, id est, Dei spiritu imbutus, non dubitauit Ioam regem Iuda palàm arguere, quòd patriae ritu relicto, adidolorum cultum conuersus fuisset. At illi prophetantem in atrio domus Domini lapidibus obruerunt. Deo verò innocentis necem vlciscente, ingentes illorum copiae à paucis Syris prostratae sunt, Ioas à seruis interfectus. Qui autem pro ventate mori non timuit, vitae aeternae praemia recepit. 2. Paralip. 24. Sacrilegij. Menelavs, Oriae pontificis fratris reprehensiones, cùm sacra vasa depecularetur, aegrè ferens, eum ab Andronico procuratore Antiochi Epiphanis, donis à secorrupto, interficiendum curauit. 2. Mach. 4. Rex Angliae Gvlielmvs Ruffus, omnia putans sibi licere, bona quoque Ecclesiastica inuasit. Ei se opposuit Anselmus Cantuariensis archiepiscopus. Verùm rex pecunia eum multauit. ea tamen remissa, instabat ne sibi impedimento esset. At cùm rex nihil de suis rapinis remitteret, Anselmum redarguentem in exilium pepulit. Sed paulò pòst in venatione sagitta transfixo rege, dum eques Francus in ceruum eam dirigit, reuocatus est Anselmus ab Henrico primo. Polydorus lib. 10. Anglicae historiae. Tyrannidis. Dion Platonis studiosus, cùm is in Siciliam venisset, effecit vt cum Dionysio maiore tyranno colloqueretur. In colloquio cùm in summa de viri virtute, praesertim autem de fortitudine disputaretur: quia quiduis citiùs Plato, quàm tyrannos fortes asseruit: hinc ad iustitiam transiens, docuit beatam iustorum esse, iniustorum miseram vitam: non tulit sermonem eius tyrannus, verùm quasi coargueretur, infensus quoque fuit assistentibus, qui Platonem commendabant mirificè, atque eius oratione ducebantur. Postremò inflammatus exacerbatus???ue rogauit eum, Quid in Siciliam venisset? Qui cùm respondisset, Virum bonum se quaerere: excipiens ille. Atqui herclè, inquit, nondum videris eum inuenisse. Ac Dion, qui non existimabat porrò iram Dionysij progressuram, properantem Platonem in triremi, qua Pollis Spartiates redibat in Graeciam, dimisit. Verùm rogauit Dionysius Pollim secretò, maximè vt in cursu occideret eum: sin minùs, omninò venundaret: nullam iniuriam accepturum, sed aequè beatum fore vel in seruitute, vt qui esset iustus. Itaque dicitur Platonem Pollis Aeginam deportasse ac distraxisse, cùm bellum haberet ea ciuitas tunc cum populo Atheniense & plebiscitum: Si quis captus ciuis Atheniensis foret, vt venderetur Aeginae. Plut. in Dione. Carina Secundus, praeclarus orator, à Calicvla exilio multatus est, quòd contra tyrannidem exercitij gratia declamasset. Xiphilinus. Auiam Antoniam, à qua obiurgatus erat, ad necem voluntariam compulit. Zonaras. Ioannes Venetorum dux, cum Mavricio F. tyrannicè imperabat. Ioannes Gradensis antistes flagitia ducum & priuatim & publicè castigabat. Mauricius cum apparitorum & clientum manu Gradum profectus, acceptus???ue hospitaliter, homo impius pium antistitem, hominem pernecessarium hospitem???; suum, ex alta turri praecipitat. Fertur miraculo factum, vt non imbres, no̅ intemperies coeli vlla diluere potuerit cruorem, qui subiectis est marmoribus infusus. Fortunatus Ioannis nepos patruo licèt substitutus, non priùs tamen quieuit, quàm Pipinum Caroli Magni F. ad bellum Venetis infere̅dum concitauit. Sabell. lib. 9. Enn. 8. Caedis. Achabvs rex, cùm ab Helia argueretur propter iniustam mortem Nabothi, grauissimè id fertur tulisse. 3. Reg. 21. Cambyses rex, sororis, quae vxor etiam fuit, verbis, parricidium exprobrantis inflammatus, in eam calcibus insiliens, abortire fecit. Herod. lib. 3. & Iustinus. Photius patriarcha Basilio Macedoni Imp. ob caedem Michaëlis, sacris interdixit. Sed ille dissimulans odium, collegit synodum: qua sub praetextu, quòd Ignatio à Barda iniustè pulso successisset, deiectus est, & Ignatius restitutus, Zonaras Tomo 3.
|| [2866]
MENDAX NEGATIO DE ALIENIS SIVE Bonis. Et vel Per se. Detractio, Extenvatio alienorum bonorum. Lycvs tyrannus Thebanorum, extenuans facta Herculis, apud Euripidem in Hercule furente: [Greek words]. Adeptus est opinionem (nil existens) fortitudinis, ferarum in praelio, caeterùm nihil fortis: qui nunquam habuit clypeum ad sinistram manum, neq; venìt hastam prope: sed arcum habens, ignauissima arma, ad fugam promtus erat. Respectv Aliorvm. Alienorum bonorum laudatores, consultores veraces non ferre. Ionathan Savli F. Dauidis innocentiam contra patrem semper defendit, eo???; nomine iram patris sibi conciliauit. 1. Regum 20. Selimvs Turcarum Imp. contra Amurathem nepotem in Armeniam exercitum ducturus, Chendemum Bassam recta consulentem interfecit. Is enim ob itineris difficultatem & pericula suasit ei, vt in Cappadocia subsisteret, exercitum à labore viae reficeret, atque illic hostium aduentum operiretur. Hoc Selimus, qui suis tantùm non alterius consilijs rem agi volebat, vt caeteros à simili dicendi libertate deterreret, tam aegrè tulit, vt vera monentem interfici iusserit. At XXX. millibus suorum amissis, & tormentis bellicis relictis, fugienti similis Persarum finibus excede̅s, expertus fuit, tutius fuisse Chendemi consilium. Supplem. Sabell. lib. 4. Malis. Ea nimirum Excvsando, Defendendo. Historici quidam, inter quos & Appion Alexandrinus grammaticus, Antiochi Epiphanis sacrilegium excusare falsò nituntur, audentes asserere, Antiochum in templi penetralibus hominem Graecum in lectulo decumbentem inuenisse, omni lautissimorum ciborum genere iuxtà posito, quem saginatum in sylua quadam solenni more sacrificaturi essent, & ex eius visceribus gustaturi, iureiurando facto, perpetuas se cum Graecis inimicitias habituros. Verùm mendacium hoc pulcrè Iosephus diluit lib. 2. contra Appionem. Anaxarchvs consolaturus Alexandrum, qui per vinolentiam amicorum optimos interfecerat: An tu Alexa̅der sapientes, inquit, veteres ignoras, ideò assidentem Ioui iustitiam fecisse, vt quicquid ab Ioue sancitum decretum???ue foret, id iurè factum videretur? Ita magni acta & gesta regis primùm quidem ab ipso rege, deinde ab alijs iusta censenda sunt. Caelius lib. 8. cap. 1. ex Adriano, & Plutarcho. Dionysius tyrannus audita poëmatis sui irrisione in Olympico conuentu facta, tamen Assentarorvm oratione confirmatus est: omnibus namque rebus praeclaris vsuuenire, vt etsi diu inuidi eas calumniati sint, postremò tamen ij ipsi admirari eas & depraedicare cogantur. Diodorus libro decimoquarto & decimoquinto. Cicero Munatio reo patrocinatus fuerat: atque ille absolutus. Pòst, quum Munatius Sabinum Ciceronis amicum reum perageret, iratus Cicero, exprobrauit illi benesiciu̅: An tu, inquit, Munati, illud iudicium tua opera effugisti: an potiùs mea, qui multum caliginis tribunalibus offudi? Plutarchus in Cicerone. Non Accvsando. Min???s qv???m deceat Reprehendendo. Esaias lamentatur, inquiens: Vae mihi, quia tacui. Reprehensibilem se agnoscit propheta, quòd Oziam regem, populum???ue in vitia praecipitem verbis non corripuerit. Marulus libro 4. capite. 6. Archibiades in curia Athenis à Phocione, occlamationibus iactato, testis dictorum suorum & suffragator aduocatus, populo Atheniensi adulabatur, dicens ea tantùm, quae populo accepta forent. Vnde Phocion, apprehensa barba eius: Quin igitur, Archibiades, inquit, tondes barbam? Plutarchus in Phocione. Obseqvendo, Indvlgendo. Vrias pontifex Hierosolymitanus, Achazi regis Iudaeorum iussu aram Domini aeneam loco mouit, & ad Damascenum exemplar aliam extruxit, in qua hostias adoleuit, plus gratiae regis, quàm timori Domini tribuens. 4. Reg. 16. Imitando. Narrat Theophrastus apud Athenaeum lib. 6. cap. 6. Dionysivm tyrannum ex bibacitate caecutisse. Proinde amicos & compotores in conuiuijs adsimulare solitos, non videre sese vel cibos vel calices appositos, videlicet ad eum modum adulantes regi. Vnde [Greek words] sunt appellati. Hegesander verò hoc adulatoribus Gelonis tyranni ibidem tribuit. Lavdando, Commendando. Colax Bianti stupido sic adulatus est: Plus bibisti quàm rex Alexander. Quod in Alexandro turpissimum erat, illi laudi tribuit. Erasmus lib. 8. Apoph. Annivs Cornicula Galienum ignauiss. Imp. vti constantem principem falsò sua voce laudauit, cùm is diceret (nunciata patris captiuitate) Sciebam patrem meum esse mortalem. Cuspinianus. Petrvs Roboretus Cardinalis & Minorita, homo fuit perdendae pecuniae natus. Biennio enim 200000. aureorum luxu & vanitatibus consumsit: 60000. aeris alieni & 300. pondo argenti reliquit, aureis domi vestibus vti, lectos aureis stragulis tegere, vasis argenteis onus ventris excipere, calceolos amicae Tiresiae margaritis opertos comparare solitus fuit. Baptista Campofulgosus lib. 9. Rauisius Montuanus in Alfonso. Mortuus A. C. 1474. opificibus maximè desideratus, quorum officinas nouis semper lucris & operibus replebat. Ad fol. 2474. Lavrentivs Priolus Dux Venetorum XXCI. electus A. C. 1556. optimarum artium studijs clarus, pestilenti lue sedata, admirabili prude̅tia administrata Republ. Pontificem ac Caesarem Neapolitano bello distractos in pristinam amicitiam reduxit, vt ex Italia diuturnis bellorum incommodis afflictata irruptiones atq; arma exterarum gentium salubri consilio pellerentur. Obijt 1559. Symbolo vsus Elephante, cum inscriptione: Nascetur. H. Henninges in Genealog. Priolorum. Ad fol. 2662. Pavlvs Vitellius excellenti ingenio princeps, iudicio praestans, & ad expedienda arma promptus, sed saeuus. Dormitantes vigiles impunè occidi, & sclopetarijs hostium captis, oculos erui & oculos praecidi iussit, quod indignum putaret, strenuum saepè nobilem???ue equitem à despicato pedite prosterni. Venetas copias in Apennino profligauit, Pisanos???ue incensis eorum oppidis terruit. À Ranuccio Martiano collega, perfidiae falsò accusatus, tortus, & tande̅ in curia securi percussus est. H. Henninges in Genealog. Vitelliorum. Ad fol. 2784. Philippvs Cominaeus lib. 4. Commentariorum, de suismet Scriptis ait: Qui lecturi sunt aliquando ista, iudicabunt, vt est credibile, vel parùm fideles & integros fuisse Principes, de quibus loquor, vel me criminari illos & vituperare. Certè, nullius honorem aut existimationem velim per me violari: sed vt historiae sua conster veritas & ordo, non fuit integrum, ea, quae dixi, silentio praeterire. Ad fol. 2842. VOLVMINIS DECIMITERTII FINIS.
|| [ID00071]

Theatri Hvmanae Vitae
[arrow up]

Volumen Decimumquartum de Hvmanitate & contrariis vitiis, Blanditia & Morositate TRIBVS LIBRIS disserens.
|| [ID00072]
??? Venceslao proinde Lavino ??? Theod. Zvingervs Med. VIRTVTEM à qua prisci Asclepiadae gentilem APIENT???N appellationem traxêre humanae conuersationis obstetricem XIV. THEATRI Volumine Tribus Libris comprehensam QVORVM I. De Hvmanitate, Popularitate, Familiaritate agit. II. De Blanditia, in Excessu. III. De Morositate, in Defectu, disserit. METRIOY TE ???
|| [ID00073]

TOMI DECIMIQVARTI LIBRORVM DISPOSITIO.
[arrow up]

Condimenta humanae conuersationis duo supersunt enarranda, alterum quod in serijs, alterum quod in ludicris iucunditatem parit & affestat. De vtra??? sensim agamus. Seria conuersatio cum quibusuis, sic instituenda est, vt ne inhumana fuisse videatur, quantu̅ quidem per honestatem licebit. Moderatio huius, si Arist. credimus, per senomine apud Graecos caret, religione quadam voces noua̅di. Nos liberiùs paulò [Greek words], Hvmanitatem vocabimus, quòd homini propriè conueniat, co̅uersationis naturâ cupido, non quatenus alios amat (sic enim ad Amicitiae locu̅ pertineret) sed quatenus naturaehumanae id officium debet. [Greek words] autem, [Greek words], Popularitas, Familiaritas, Affabilitas, Facilitas, specierum non generis significantes sunt voces. De quib. Lib. I. agemus. Vitia mediocritati opponuntur duo. In excessis quide̅ Blanditia, sui ambitu [Greek words], Blandos, Obsecundatores, Adulatores complestens. Eam Lib. II. explicabimus. In defectu Morositas, [Greek words], Difficiles, Morosos, Intractabiles, Co̅tentiosos, Litigiosos, Rixosos, Austeros, Acerbos, Asperos, Inhumanos, Inaffabiles, ex se denominari faciens. De qua Lib. III. disseret.

LIBRI PRIMI TITVLORVM DISPOSITIO. ???
[arrow up]

|| [2870]
???
|| [2871]
???
|| [ID00076]
Voluminis Decimiquarti Liber I. De Hvmannitate. HVmanitas ex vi vocis virtutem quandam hominis, vt homo est, propriam significat. In genere igitur de habitu quouis laudabili humanae sorti conueniente vsurpari potest: à qua, ratione perfectionis, differt virtus Heroica, quamcunque virtutis excellentiam, maiorem quàm quae in hominem cadat, sui ambitu complectens. In specie verò vt Heroica virtus in theoretica vita potissimùm elucet: sic Humanitas siue Humana virtus in practicae vitae ea parte, quam [Greek words], siue [Greek words] versari dicimus, quatenus homo homini ea praestat, quae lege humanitatis, hoc est, communis naturae debet, modò clementis, modò popularis, modò vrbani nomen subiens. Cicero passim eos vocat Humanos, qui communis societatis causa id tribuunt alijs, quod alioqui non tribuerent: vt quando quis vitam vilis mancipij in iactura nautica pluris facit, quàm preciosissimas merces: quando quis pauperes fame frigore???ue confectos benignè suscipit atque fouet. Huius denique sunt generis ea omnia, quae Iurenaturali, Iure???ue gentium Iurecoss. comprehendunt: illic naturae brutae, quae homini cum brutis & stirpibus co̅munis est, ratio habetur: hîc verò naturae ratione praeditae, omnibus hominibus, vt homines sunt, communi, in vita tam politica quàm oeconomica. Ab vtroque differt Ius ciuile, non omnibus, sed quibusdam hominibus certa lege in vnam coëuntibus ciuilem societatem commune. Solum naturae lumen Ethnici habuerunt in humanitate excolenda. Nos hanc Pietatem Christianam, & Amorem proximi vocamus. Humanitas itaque in genere pro benignitate & beneficentia quauis sumitur: eximiè verò pro conuersatione placida, humana & benigna. Cuius exempla non pauca ex Titulo Amicitiae huc transferri possunt, quando quidem valde inter se sunt similes Amicitia & Humanitas, sola???ue [Greek words] differunt. Amicus enim [Greek words] habet, & bene vult alteri illius causa, quia dignus est: at Humanus [Greek words] caret, [Greek words], quoniam hacratione sibijpsi placet, nulla licet vtilitatis speproposita. Germani scitè admodum hanc virtutem Leütseligkeit appelant: quasi tudicas, facultatem quandam hominum fauorem conciliandi. Vocant etiam Freüntligkeit, & hac voce similitudinem, quam Aristot. inter Humanitatem & Amicitiam esse contendit, ad vnguem exprimunt. Parit enim multorum amicitias: reapse tamen ab amicitia differt.
|| [2873]
HVMANITATIS, POPVLARITATIS ACQVISITIO. Magisri. Qvi, Qvorvm. Pvta Apostolorum, Sacrorum hominum. Mittens Dominvs discipulos ad praedicandum, dixit: In qua̅cunque domum intraueritis, edite & bibite, quae apud illos sunt. Contentos esse voluit cibarijs, quae haberent, non sumtuosa alia quarere. Lucae 10. Regum. Parisatis Cyri & Artaxerxis mater, praecipete solebat, vt rex palàm ac liberè loquuturus, verbis byssinis vteretur, hoc est, magnificis ac mollibus: quo sermonis bladities rei mitigaret asperitatem. Reges bysso vestiuntur: sed talem decet esse regis orationem, qualis est amictus. Plutarchus in Apophtheg. regum. Philippvs Macedonum rex filio subiecit, vt ad conciliandas fibi vulgi vires, blandiretur Macedonibus, quamdiu esse regnante alio liceret humanum. Consulebat, vt pollentium in ciuitatibus pararet amicitiam tam malorum, quàm proborum: inde his vteretur, illis abuteretur. Plut. in Apophtheg. Philiscvs ad Alexandrum Magnum aliquando dixit: Ad gloriam incumbe: verùm ea conditione, ne sis pestis, vel magnus aliquis morbus, sed pax & sanitas. Nam per vim & saeuitiam expugnare ciuitates, & populos excindere, tyrannicum est: sanitatis verò salutis???ue subditorum rationem habere, ea sunt pacis commoda Aelianus lib. 14. de Var. hist. Mulierum. Profectiones mulierum lege astrinxit Solon inconditam licentiam coërcente. Proficiscenti foras, tres non ampliùs stolas permisit habere, neque plus cibi vel potus secum efferre, quàm oblulo emtum, neque calathum cubitali maiorem, nec de nocte nisi curru vectam ad lucernam inter facere. Plutarchus in Solone. Eliorum Phidias Venerem testudini insistentem finxit, domi manendum significans & silendum feminis. Debet enim loqui vel ad virum, vel per virum: nec, si per alienam linguam tibicinis modo sermocinetur honestiùs, molestè ferre. Plutarchus in Priaeceptis connubialib. Nvma Pompilius, Rom. rex matronis dignationem apud viros & honorem, quem, vt raptas placarent, indulserantijs regnante Romulo, conseruauit: caeterùm magna verecundia sepsit eas, curiositatem detraxit, sobrietatem docuit, silentium tenere assuefecit, vino prorsus interdixit, dicere ne de rebus quidem necessarijs permisit siue viro. Ac cùm femina aliquando causam in foro pro seipsa dixisset, Fama est, senatum deos consuluisse, ecquid hoc exemplum vrbi portenderet. Plut. in Numa & Lycurgo. Qvid Docverint. Vt Qvi Docuêre alios Vitam cultiorem, Ciuilem. Homines agrestes, stupidi, & saxis, stipitibus atque feris potiùs quàm hominibus similes, poëtarum fabulis occasionem dedecunt, vt Devcalion ex saxis homines formasse, Orphevs cantu syluas, saxa feras???; traxisse dicatur: Amphion cithara Thebanos muros struxisse fingatur: quoniam homines ad mitiorem viuendi cultum sua sapientia pertraxerunt. Pelasgvs primus Arcadiae rex (à quo regio tota Pelasgia dicta) cùm regnare cepisset, primùm quidem rudes homines docuit tuguria, ad frigoris, imbrium, & aestus incommoda arcenda, aedificare. Idem tunicas facere instituit è suillis corijs, qualibus his ipsis temporibus in Euboea & Phocide tenuiores homines vtuntur. Ad haec, cùm vulgò virente adhuc fronde, herbis???; ac radicibus non modò non cibarijs, sed plerunque perniciosis incautiùs vescerentur, salubriores multò glandes esse, neque omnes, sed quae è sola fago legerentur, persuasit, Pausanias in Arcadicis. Phoronevs Argiuorum rex, Inachi filius, primus dispersos antè homines, & seorsum habitantes, in vnius ciuitatis ius co̅pulit, & ab eo oppidum illud, quo congregati sunt, Phoronicum est nuncupatum. Pausanias in Corinth. Cn. Pompeivs piratico bello confecto, captos ex deditione praedones ad Coracesion Ciliciae plus viginti millia nequaquam interficere statuit: reputans, hominem natura ne???; nasci neque esse indomitum animal aut ferum: sed efferari, si virijs se praeter naturam dederit: consuetudine verò locorum???; & vitae commutationibus cicurari, nec belluas victus vsu mirioris feritatem & saeuitiam deponere. Hoc ergo consilio exigua & minùs freque̅tia Ciliciae oppida acceperu̅t, at???; in corpus suum contribuerunt, agro aucta. Soliorum vrbem, nuper ab Armeniorum rege desolatam Tigrane, instaurans, complures ibi collocauit. Multis etiam sedes dedit Dymae in Achaia, quae id temporis orba erat ciuibus, agrum???; possidebat latum & opimum. Plut. in Pompeio. Conuiuialem modestiam. Vt quis???; Laconvm conuiuia, quae syssitia vocabant, inibat: natu maximus commonstratis foribus: His, inquit, nulla verba egrediuntur. Plut. in Lacon. & 7. Conuiu. quaest. Sliteram foribus coenaculorum superponi solitam, ad fidem silentij conuiuis indicandam. Caelius libro 12. capite 8. Antiq. Lect. refert. Q. Sertorivs in co̅uiuijs modestissimus erat, nec quicquam turpe vel videre, vel audire sustinebat, assuefecerat???ue omnes suos ab omni maledicto ac iurgio abstinere, placide???; ioco vti. Itaque cùm coniurati eum interficere decreuissent, in medio conuiuij rixae initium quaerentes, apertè verba turpia flagitiosa???; iactaba̅t, & ficta ebrietate multa scelestè agebant, vt Sertorium prouocarent. Sertorius verò siue quòd grauiter ferebat inconcinnitatem eorum, siue quòd ipsorum mentem ex tarditate loquendi & inconsueto contemtu animaduerteret, mutato discumbendi modo se supinum disposuit, quasi nec videre quicquam vellet, nec audire. Perpenna autem phialam meri in medium proijciente, & strepitu inde facto (quod erat signum coniuratis datum) Antonius, qui suprà discumbebat, gladio Sertorium percutit, Co̅uersi verò ad plagam & insurgere conantis in pectus ruit, manus???; ambas cepit, ne resistere valeret. Per hunc modum à multis confossus fuit. Plutarchus. Adelstenvs Anglorum rex, Noruegiorum regis armis pressus, pacem ab eo redemit, Haquino filio eius regni successionem pactus. Educatus igitur ab Adelsteno ingenuè Haquinus, patris morte audita in patriam redibat. Eum Adelstenus ex medio cursu reuocatum monuit, Ne inter epulas tristi vultu esset. Saxo lib. 10. Silentium, Sermonem. Iacobvs apostolus: Sit, inquit, omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum. Et paulò pòst: Si quis autem putat se religiosum, non refraenans linguam suam, sed seducens corsuum, huius vana est religio. Et Pavlv ad Tiinotheu̅: Prophana & vaniloquia deuita. Salomon in Prouerbijs: Qui moderatur sermones suos, doctus & prudens est. Postremò Christvs veritatis magister& vitae, in Euangelio ait: De omni verbo otioso quod locuti fuerint homines, reddent rationem in die iudicij. Ideo diuitem quoq; in inferno positum, quoniam loquacitatis petulantia maximè deliquerat, linguae ardorem sentire magis fecit: & ille linguam tantùm refrigerari petijt, qui ardebat totus. Marulus lib. 4. cap. 6. Lycvrgvs ciues suos mox à teneris vnguiculis silentio premens compegit ac solidauit. Plut. de Garrulitate. Alloqui facilitatem. Artoxerxes Cyri frater, cognomento Memor, non solùm seipsum affabilem praebuit adire volentibus: verùm vxorem quoque Statyram iussit, sublatis currus aulaeis vehi, vt ijs, qui eam conuentam vellent, etiam in itinere pateret aditus, Plutarchus in Regum apoph. & in Artoxerxe. Vestitum. Ioannes Comnenus Imp. Alexij F. domesticae disciplinae & decori tam diligens obseruator fuit, vt & in tondendis capillis & forma calceorum proportionem requireret. Nicetas Choniates. Dedocuere, Coe???rcuêre aliorum Curiositatem. Locrorvm magistratus, si quis peregrè adueniens rogasset, Nunquid noui? multam ei dicebant. Plutarchus de Curiositate. L. Pavlvs Aemilius, vbi legiones in Macedonia accepit loquacitatis & curiositatis plenas, atq; in ducis munus se inferentes, edixit, vt manum promtam & gladium quisq; haberet acutum, reliqua sibi curae fore. Plut. in Galba. Maledicentiam. Charondas Thurioru̅ legislator perstringi ciues in comoedijs extra adulteros & curiosos, interdixit. Est enim adulterium alienae voluptatis curiositas: & curiositas alienorum arcanorum libido. Plut. de Curiositate. Eupolis Sosipolis F. Atheniensis comicus, cùm Alcibiadem acerbiùs perstrinxisset, edicto Alcibiade cauit, ne quis nominatim quempiam parstringeret, Idem Romae accidit. De qua re sic Horat. lib. 2. Ser. satyra 1. Si mala condiderit in quem quis carmina, ius est Iudicium???; Esto, si quis mala: sed bona si quis Iudice condiderit laudatur Caesare. Siquis Opprobrijs dignum lacerauerit, integer ipse, Soluentur risu tabulae: tu missus abibis. Petri Aretinitanta erat scommatu̅ amarulentia, &c. fol. 2942.
|| [2874]
Exactiones. Pompeia Plautina Iulianum Imp. maritum suum cohibuit à seuerè extorquendo tributo, Sextus Aurelius. Certamina immania. An. 397. cùm gladiatores adhuc prisco more in foro darentur, Telemachus quidam ex Oriente monachus spectaculi foeditatem auersatus, dirimendi certaminis gratia prouolauit in medium. Qua re populus indignatus, monachum lapidibus est aggressus. Quem extinctum vbi sensit Honorivs Imp. in numerum martyrum adscribi curauit, & noua lege, ne in posterum gladiatorum munus ederetur, edixit. Sigonius lib. 10. Imp. occid. Concilio Lateranensi, an. 1139. certamina, quae Torneamenta dicebantur, in quibus per prouocationem certo non solùm corporum, sed etiam animarum exitio pugnabatur, interdicta. Sigonius lib. 11. regni Ital. ERGA Qvos. Erga Reges. Parysatis, Cyri & Artaxerxis mater, monuit eum, qui rege̅ erat admoniturus, verbis vt vteret̅ byssinis. Plut. in Apoph. Subditos. Cùm Amasgarum principes ex auaritia parentibus pueros, qui indole & corporis elegantia praestabant, vi raperent, & testibus exectis, magno precio Romanis eunuchorum studiosis venderent, patribus interfectis, ne ob filiorum orbitatem aliquid molirentur contra ipsos: Ivstinianvs II. Imp misso vno ex suis regalibus eunuchis illius generis, seuerè ipsis mandauit, vt à castratione subditorum desisterent, interninata poena, nisi parerent. Cuspin. in Leone IV. ex Zonara. Hospites. Peregrinorum curam habere Israelita as iubet Dominus, recordatos se quoq; in Aegypto peregrinos fuisse. Proinde iudicium peregrini ne corrumperent: vineam ne racemarent, oleam ne relegerent, sed peregrino, pupillo & viduae etiam, spicilegium co̅cederent, Deut. 8. &: 24. &. 14. & Leuit. 19. praecepit. Pavlvs apostolus Hebraeis praecipiens ait: Charitas fraternitatis maneat in vobis, & hospitalitatem nolite obliuisci: per hanc enim placuerunt quidam, angelis hospitio receptis. Eas hominum effigies, quas mense Maio de ponte sublicio in fluuium Romani deijciebant, Argiuos appellabant. Olim enim, qui eum locum incolebant Barbari, si quos Graecos caperent, eo modo sustulerunt. Hercules verò, quem magnifecerunt, reuocauit eos à necandis peregrinis: instituit aute̅, vt morem eum & superstitionem repraesenta̅tes, pracipitarent imagines. Graecos prisci, iuxta omneis, Argiuos dixêre. Forcè etiam quòd Argiuos Arcades ex vicinitate pro hostibus haberent, Euander Graecia extorris, qui ijsdem locis consederat, offensionis memoriam & odium conseruauit. Plut. in Quaest. Rom. Psammetychvs, primus Aegyptiorum regum caeteras nationes ad importanda, quae apud se erant, allexit, securitate singulis adeuntibus praebita. Apud superiores enim reges nulli externi ad Aegyptum nauigabant, cùm partim occiderentur, partim adigerentur in seruitutem. Impietas Busiridis tempore apud Aegyptios aduersus exteros vsitata, Graecis causam praebuit scribendi, qua de eo in fabulis feruntur. Diodorus lib. 1. c. 5. Apud Lvcanos lege cautum erat, vt si quis sole occidente diuertentes hospites, notos ignotósve, domo arceret, [Greek words] teneretur, multam???ue eo nomine pendere cogeretur. Alexander ab Alexand. lib. 4. cap. 10. ex Aeliano lib. 4. Var. hist. & Heraclide in Pol. Carolvs, Gothorum & Sueonum antiquus rex, inter maximas leges constituit, vt Gothi ac Sueci inter se, & maximè in omnes aduenas & peregrinos, hospitalitatem obseruarent, summum???; nefas ducerent, quicunq; viatorem tecto arceret: quod si quis facere tentasset, & idoneis testibus ter negasse hospitium conuictus fuisset, immisso igne aedes eius comburi iussit, vt domibus proprijs iustè priuaretur, qui earum vsum inhumaniter denegasset. Hinc ego deductum puto, quòd vix alibi in tota Europa promtior liberalior???ue hospitalitas, quàm apud Sueones & Gothos, hodie inueniatur. Ioan. Magnus libro 4. capite 2. Seruos. Gillas Agrigentinus hospitio exceptus apud hominem durum & vndecunq; facientem quaestum, qui ne dormire quidem famulis permittebat, sed alius aliud operabatur noctu: eundem & ipse postea, quum Agrigentum venisset, suscepit, & conuocatis famulorum pueris (qui permulti erant) nuces ijs & carycas distribuit. Interrogante autem hospite, Vnde tot pueri? A famulis meis dixit, mihi generantur. Voluit autem ostendere, ita tractandos esse seruos, vt ad procreandos etiam liberos legitimè sint apti. Stobaeus serm. 60. Nvma Pompilius more introducto, vt Saturnalib. vnà cu̅ dominis eadem epulare̅tur mensa serui, libertatis gustu̅ praebuit, vt qui in colendo iuuissent, partem hi ferre̅t anniuersariorum fructuum. Aliqui id fabulantur illius, quae fuit [Greek words] Saturni, aequabilitatis durare vestigium: quo tempore nemo seruus aut dominus, omnes verò propinqui & pares habebantur. Plut. in Numae & Lycurgi comparatione. Avgvstvs Caesar noluit, vt domini plus aequo in suos seruos saeuirent: ideo???; super dominorum potestate in seruos salubriter consuluit. Alex. ab Alex. lib. 3. c. 20. Antonini principes super dominorum potestate in seruos salubriter consuluerunt, nc dominus plus aequo saeuire posset, néve iniusta imperia dominorum noxae forent, néve domini seruos quotidianis verberibus afficerent, sed loris caederent. Quibus constitutionibus cauebatur quoque, vt in eum qui suum occidisset seruum, haud secus poena diceretur, quàm si alienum necasset. Idem. Hadrianvs Imperator seruos à dominis occidi vetuit: sed si quid deliquissent, Praetoris iudicio poena affici praecepit. Alex. lib. 3. cap. 20. Liberos. Thebanorvm legislator vetat, neciui Thebano liceat infantem exponere, neq; in solitudinem abijcere. Sed pater pau pertate oppressus cogitur infantem cum ipsis fascijs ad magistratum adferre. Qui acceptum alicuitradit leui precio, ve infantem alat, & adultum serui vel seruae loco habeat. Aelianus lib. 2. de Var. hist. Naufragos. Cùm apud Graecos Byzantino imperio subiectos, eos???; solos, iniquissima consuetudo valeret, vt naues tempestatibus in litus eiectae, non modò à nemine adiuuarentur, sed ab accolis diriperentur: Andronicvs Comnenus tyrannus, Alexio Porphyrogenito Manuelis Imp. F. interfecto, rerum potitus, piraticam illam rapacitatem compescuit: licèt aulici proceres id malum immedicabile iudicarent, vt vetustate co̅firmatum, ac multos ex superioribus Imperatoribus frustra id conatos assererent. Migistratibus omnibus mandauit, nequis naufragum spoliaret, valláve iniuria afficeret. Edicti contemtorem de malo nauis, vel de in felici arbore in litore suspendi iussit. Ab eo tempore nulla nauis iactata fluctibus, vllam sarcinarum iacturam fecit, neque spoliata est. Nicetas lib. 2. de rebus Andronici. Nauigia (inquit Fridericvs II. Imp. in Tit. de Statu & consuet. & immun. locorum relig.) quocunque locorum peruenerint, si quo casu rupta fuerint, vel aliter ad terram peruenerint, tam nauigia ipsa, quàm nauigantium bona, illis integrè reseruentur, ad quos spectaba̅t, antequam nauigium illud periculum incurrisset: sublata omnium locorum penitùs co̅suetudine, quae huic aduersatur sanctioni, nisi talia sint nauigia, quae piraticam exerceant prauitate̅, aut sint Reipub. vel Christiano nomini inimica. Damnatos, Noxios. Galeta amasius Ptolemaei regis, humanitatis erga damnatos ei saepè auctor fuit. Accidit aliquando, vt cum rege adolescens equitaret. Cùm verò procul quendam ad supplicium trahi videret, continuò regem: Quandoquide̅ prospera quadam sontium istorum fortuna, inquit, equos conscendimus, age ex improuiso appareamus miseris, quasi Dioscuri saluatores, & inuocati salutem afferamus. Rex maximam voluptatem capiens ex eius pietate, nocentes seruauit. Aelianus lin. 2. de Var. hist. Mortuos. Evtychianvs pontifex Rom. CCC. martyres sua manu fertyr sepelijsse, & fecit constitutionem de ritu martyrum tumulandorum. Martyr & ipse Domino consecratus, Deciana persecutione. Cranzius lib. 2. Metrop. Lege Kennethi Scotorum regis commilitonem, amicúmve praelio caesum sepelire, hostem insepultum relinquere decebat. H. Boëthius lib. 10. Qvomodo. Puta Consuetudine, Conuersatione, Exemple. Spevsippvs philosophus, Dionis Syracusani mores austeros, dum Athenis exularet colloquio festiuo & scitis facetijs condidit. Plut. in Dione. Sic Gillas Agrigentinus: de quo suprà, Erga Seruos. Adhortatione. Polybivs ad popularitatem instruxit P. Scipionem Africanum suum discipulum. Vide Tit. Reges humani, populres. Interalia Epaminondae Thebani pulcrè dicta facta???;, quae quidem plurima sunt, etiam hoc numeratur. Dicebat ad Pelopidam: Non priùs interdiu discedendum è foro esie, quàm nouum aliquem amicum ad ueteres a dieceris. Aelianus lib. 14. de Var. hist. Plato Xenocratem caeterà quidem egregium virum & magnum, sed moribus supra modum austeris, vt sacrificaret Gratijs, hortabatur. Plut. Sermone amatorio. Idem Dionem Syracusanum natura alioqui austerum, per literas popularem esse monuit, & peruicaciam tanquam so [2875] litudinis contubernalem vt declinet. Plutarchus in Dione. Reprehensione. Antigonvs rex, cùm cerneret filium suum se violentiorem & immodestiorem gerere erga subditos: Annón, inquit, nouisti, fili, nostrum regnum nobilem esse seruitutem? Aelianus lib. 2. de Var. hist. Castigatione. Memnon, qui pro partibus Darij bellum cum Alexandro gerebat, mercenarium militem, qui multa conuitia petulanter euomebat in Alexa̅drum, hasta percutiens: Ego tibi, in quit, vt pugnes cum Alexandro, non vt eum laceres, stipendium do. Plut. in Apophtheg. Signo. Sic Phidias Mulieres. Vti paulò anté. Romani lucernam non extinguebant, sed sinebant illam sua sponte extabescere: vt docere̅t, nihil eorum, quibus tanquam necessarijs vsi sumus, perdendum, sed vsum illius opus habentibus esse relinquendum. Plut. in quaest. Rom. Discipvli. Ad Mitiorem viuendi rarionem traducti. Consule Tit. Mores im melius mutati, fol. 3874. Illic Veri boni???; ratio habetur: heic verò Conuersationis placidae. Legislatione. Saturno regnante in Italia, cùm Popvlvs omnis ad mansuetiorem viuendi cultum traductus effet, in huius rei symbolum in Saturnalibus festis Rom. cereos missitare moris est, quòd hoc principe ab aspera & tenebricosa vita, quasi ad lucem & bonarum artium scientiam traducti fuerint. Macrobius lib. 1. Saturnalium, cap. 7. Mense Maio Romae olim deponte sublicio in Tiberim hominum effigies, quas Argiuos vocabant, praecipitare consueuerant: veteri memoria eos, qui olim locum hunc incoluerant, barbaros, Graecos si quos cepisent eo modo sustulisse: donec ab Hercule edocti simul & coacti, personatis victimis priscae superstitionis morem repraesentare ceperunt. Plutarchus in quaest. Rom. Institvtione. Agesilavs Archidami F. natu minor, disciplina viuendi, quae [Greek words] dicebatur, rigida & laboriosa educatus, non rudis parendi ad imperandum accessit: ea???; propter praebuit se longè pre regibus omnibus communem popularibus suis, quòd cum principali & regia indole popularitaten & humanitatem ex institutione coniunxisset. Plut. in Agesilao. P. Scipio Africanus minor Polybium perfamiliarem habuit ac intimum: cuius imbutus praeceptis, studebat non priùs foro reuelli, quàm vnum aliquem ex ijs, quibus cum fortè congrederetur, beneuolum sibi atque armicum quauis ratione foret venatus. Caelius libro vigesimosexto, capite 22. Antiquarum Lectionum. Reprehensione. Demetrivs Poliorcetes rex Macedonum, obtundente aliquando eum in transitu, & crebriùs flagitante audientiam, ait Sibi non vacare. Quae cùm exlamaret & diceret, Noli ergo rex esse: grauiter stimulatus, ac dictum animo versans, redijt domum, omnia???ue postmitten, conuenire se volentibus, exorsus ab illa anu, per multos dies vacauit. Plutarchus in Demetrio. Conversatione. Alcibiades cum antea fuisset ferox & insolens, ex Socratis familiaritate, cuius singularem integritatem suspiciebat, cepit esse mansuetus ac modestus. Erasmus in Adagiis. Plutarchus in Numa auctor est, Aemyliorvm familiam Romae [Greek words], h. e. ab humana vrbanitate, quam ex consuetudine Pythagorae hauserant, ab ipso rege pacis amatore fuisse nuncupatam. Quum Vngari tempore Ludouici III. Rom. Imp. ex vastata Germania cum immensa praeda domum redirent, magno captiuorum numero secum abducto: Scythicae primum matronae ancillas admiserunt, ciuilius???; viuere didicêre: captiuos, ne cessarent, au seditionem molirentur, partim agros colere, pecuariáve curare, partim cum dominis militare coëgerunt. Bonfinius lib. 10. Dec. 1. Habitatione. Plus ducentis triginta annis Longobardi maxima Italiae parte potiti, nihil externi moris religionisve, aut animorum retinuêre, feritate, in Italici coeli soli???; ingenium more???ue transierunt, veteribus Italis assinitate at???; inde cognatione adeò iuncti, vt in Hetruria, in Spoletino, Beneuentano, Eporediensi, Foroiuliensi ducatibus non esset facilè dignoscere. Reges Longobardorum in ea Cisalpina Gallia flore???ue Italiae nobilissimas vrbes, ac nitidissimos agros sibi proceribus???; incolendos delegerant. Mediolanum Papia???;, sedes regum erant. At euersis per Carolum Magnum Desiderij regis opibus, quicquid inter Apenninum & Alpes à caetera Italia lacu Benaco, Moncio: vt verò Longobardorum scripores tradunt, Athesi, Pado, Rheno Bononie̅si, disiungitur, id nomine Longobardis iucundum erat, florentissimae regioni ab se nomen dari, amisso regno, cùm regnantibus nulla fuisset eis sua peculiaris???; Longobardia: & qui eam habitaba̅t, sanctiorem eam sibi arbitrabantur: & qui alibi incolebant, quamplurimi eò immigrarunt, alij sponte, alij auctoritate Caroli, & benedicente Pontifice adducit. Aemilius lib. 3. Vino. Diphilus Siphnius lupinos vim absterge̅di habere inquit, multum nutrire, atque eos praecipuè, qui facti sunt dulciores. Quare Zeno Cittieus cùm morosus esset omnino inter amicos, multum vini bibens, suauit & placidus fiebat. Ita???; se lupinis similem esse dicebat: illos enim acerbos esse priusquam macerentur: maceratos dulces reddi. Athenaeus lib. 2. c. 14 HVMANITATIS, POPVLARITATIS CONSERVATIO, Tvm Praesentis. LEXANDER Seuerus Augustus, matre Mammaea parùm probante, vxore etiam grauiùs ferente, quòd popularitate vel nimia vteretur, praecipuè verò quòd ab amicis se atque familiaribus corrigi facilè pateretur: ac si quid parum pro dignitate ab eo factum argueretur, illud confestim ad arguentis sententiam emendaret: qua re imperatoriam maiestatem non imminueret modò, verùm contemtibilem eam concessione illa sua redderet: Quin meherculè, inquit, securiorem, magis???ue ac magis stabilem, ac longè ampliùs gentibus acceptam. Erasmus in Apophtheg. ex Lampridio. Praeteritae. Pavpares Andronicum Comnenum carcere elapsum, licèt hostem Imperatoris Manuelis Comneni, hospitio suscepit. Ideo???; iussu Imp. publicè multis verberibus in tergo & humeris affectus: deinde collo funi iserto, à praecone circumductus fuit, qui magna voce proclamabat: Quisquis Imperatoris hostem aedibus recipit, dato???; viatico dimittit, ita flagellatur, & circumducitur. Ille verò intentis in populi concursum oculis, hilari vultu: Haec, inquit, contumelia à quouis obijciatur, modò virum bene meritum non prodiderim, aut acerbè dimiserim: sed vt licuit coluerim, & laetum ablegarim. Nicetas lib. 4. de rebus Manuelis. POPVLARITATIS SECTATORES. Qvi. Pvta Popvli. Vide suprà, Popularitatis Discipuli. Illic Acquisitio, heic Exercitatio perpenditur. In reliqua disciplina habuit hoc eximium Lacedaemon, sine morsu cauillari, & cauillum illum, im quem pictum erat, facilè ferre. Sin quis dicterij esset impatiens, confestim cauillator quiescebat. Plut. lib. 2. Quaest. conuiu. 1. Pontifices. Extiterunt in longissima Romanorum pontificum serie Christi imitatores oppidò multi, & in his Gelasivs, cuius pontificatus incidit in Theoderici regis tempora, Is omnium qui vnquam Barionae sedem tenuerunt, impensissimè clerum dilexit, & ipse mutuo affectu ab omnibus dilectus est: quod eò magis est mirum, quò ratior innocentiae & popularitati locus in summa administratione relinquitur. Sabellicus libro 8. cap. 2. Agatho I. Pontifex tantae mansuetudinis & humanitatis fuit, vt neminem à se vnquam tristem dimiserit. Platina. Nicolavs III. Pontifex Rom, moribus tam honestis praeditus fuit, vt vulgò Compositus appellatus. Volaterranus lib. 22. Anthrop. Leo X. Pont. componebat voce̅, vultum, gestum???; in omni oc [2876] casione negotij aptissimè atque celerrimè, transferebat???ue mores ad personam, diuina quadam praesensione petentium votis occurens, vt quum fortè aliquid esset negandum, tenerrimis excusationibus supplicatis animum praeoccuparet, spe???ue vltrò iniecta nouae liberalitatis totum imminentis repulsae dolorem extinguret. Quòd si erat, vti fermè semper fiebat, rogantibus obsequendum, tum verò naturae suae propensiùs indulgebat, & ad cumulandum beneficium tota benignitatis & gratiae vela pandebantur. Neminem enim adeò liberaliter & gratiae vela pandebantur. Neminem enim adeò liberaliter beneficio est prosecutus, quin ab eo, veluti concepto pudore, exigui muneris veniam peteret, vt non obscurè multò plura ac vberiora, quàm tum concederet, ex occasione daturus esse censeretur. Saepe???ue accidit, vt sibi gratiae à pluribus simul competitoribus agerentur, nemine promissa sibi eripi indignante, quando vnus demùm è multis subscripti libelli voto potiretur, & caeteri explorata benignitate propensi verecundi???ue principis, nequaquam remittendas spes suas, sed omnino adaugendas esse iudicarent. Iouius in eius vita libro 4. Principes, Reges, Imperatores. Consule Tit. Principum bonorum, fol. 1601. quandoquidem popularitate & humanitate inprimis commendantur. Sesostris, vel, vt alij, Sesoris, Aegyptioru̅ rex, cùm animun ad imperium orbis adijceret, vt faciliùs optata perficeret, sibi omnium Aegyptiorum beneuolentiam conciliauit, omnes affecit beneficijs: hos donauit pecunijs, alios agris, nonnullos remissione poenae, singulos oratione & humanitate deuinxit: omnes, qui in regem deliquerant, dimisit impunitos: ob aes alienum vincots soluit: agros ciuibus ac militibus diuisit, ne ea, que ad victum pertinent, deesse viderentur. Demùm cùm multa imperio suo adiecisset, summa praeterea humanitate erga omnes subditos vsus est. Diodorus Siculus. Actisones Aetiopum rex, cùm Amasim Aegyptiorum regem crudeliter in subbditos grassantem debellasset, & fugasset, ipse Aegyptiorum rex factus, eos humanitate, clementia & mansuetudine sibi deuinxit. Diodorus libro secundo, capite secundo. Cherinvs Aegyptiorum rex, summa humanitate & clementia imperasse dicitur: quia subditos beneuolentia potiùs, quàm seueritate & crudelitate in obedientia contineri sciebat. Ibidem. Apud Nabathaeos rex non sibi modò, verùm & alijs interim administrat, non autodiaconum modò agens, sed antidiaconum quoq;. Caeterùm & Homerici reges eius quoque modi comperiuntur, ex quo item [Greek words] inueniuntur, id est, sibijpsis subseruientes: quando Priamus etiam [Greek words], id est, aurigatur, Achilles concîdit carnes, icit foedus, immolat???; Agamemmon. Caelius lib. 18. c. 36. A. L. Artoxerxi Mnemoni Darij F. Persarum regi erat insita quaedam tarditas, quae vulgò leuitas ducebatur. Initò enim mirè sectari Artoxerxis Longimani, visus est moderationem, blandiorem aditu se praebendo, atque in largiendis pro merito honoribus beneficijs???; effusum, omni suppliciorum exactioni detrahendo contumeliam, exultando???ue in accipienda gratia non secus si dares, quàm si acciperes: in dando hilarem se & benignum ostendendo. Donum erat adeò exiguum nullum, quod non illustri gratia exciperet. Imò verò cùm malum punicum Omises quidam ei inusitata magnitudine obtulisset: Per Solem, in quit, etiam vrbem vir hic, si ei concredita sit, ex pusilla citò reddat amplam. Dum alia alij offerunt: in itinere homo tenuis, cùm nihil subitò ad manum haberet, ad amnem cucurit, haustam???; manibus aquam obtulit ei. Ea re delectatus Artoxerxes misit ei phialam auream cum mille Daricis. Euclidae Laconi multa verba praefractè apud ipsum effundenti iussit dicere tribunum: Tibi licet quaelibet ad me dicere: mihi & dicere & facere. In venatione monstrantem sibi Tiribazem candyn suum (ea est vestis regia apud Persas) laceratum, quid agendum esset, rogauit. Cùm subiecisset ille: Alium ipse indue, hunc mihi dona: ita fecit, addens: Hunc tibi Tiribaze dono, sed gerere interdico. Contemmens id Tiribazes (erat enim haud improbus, sed leuior & stolidior) cùm candyn illum confestim induisset, monilibus???ue aureis & muliebribus à rege donatis excoluisset se, stomachabantur cuncti. Neque enim fas erat. At rex derisit eum & ait: Permitto tibi aurum gerere, vt mulieri: & vestem illam vt insano. Mensae regis praeter matrem euis & coniugem nemo erat consors: quarum haec infra, mater supra illo recumbebat: Artoxerxes etiam fratribus suis mensam participauit Ostaci & Oxabi, aetate minoribus. Iam spectaculum gratiss. praebebat Persis vxoris eius Statyrae currus, qui velis detractis semper progredi ebatur, feminis???; popularibus salutandi eam & adeundi faciebat copiam. Hinc regnum eius fauorabile ad multitudinem fuit. atq; adeò clemens habitus est & popularium amans, praecipuè ob successore̅ filium Ochum, quisaeuita & atrocitate omnes superauit. Plut. in Artoxerxe. Theopompvs Spartanorum rex, cùm primus instituisset, vt Ephori Lacedaemone crearentur, ita futuri regiae potestati oppositi, quemadmodum Romae consulari imperio tribuni plebis sunt obiecti, atque illi vxor dixisset: Eum filijs minorem potestatem relicturum: Relinquam (inquit) sed diuturniorem. Optimè quidem: ea enim demùm tuta est potentia, quae viribus suis modum impoint. Igitur Theopompus legitimis regnum vinculis constringendo, quo longiùs à licentia retraxit, hoc ad beneuolentiam ciuium propiùs admouit. Valerius libro 4. cap. 1. Agesilavs Spartanoru̅ rex claudus fuit, statura parua, & aspectu co̅temnendo. Caeterùm hilaritas animus???; omni te̅pore laetus & vrbanus, vox???ue & vultus ab omni morositate & austeritate alienus, amabiliorem eum formosis vsq; ad senectutem fecerunt. Plut. in Agesilao. Macedonum regem Philippvm rerum gestarum gloria longè pòst à filio Alexandro relictum legimus, facilitate autem humanitate???; adeò praecessisse, vt alter semper magnus, alter saepè cothurnatis sceleripus turpissimus deprehendatur. Caelius lib. 8. Antiq. Lect. c. 1. Alexander Magnus, vt beneuole̅tia & popularitate omnes mortales superaret, statuerat deinceps omnes Alexandros appellare. Polyaenus lib. 2. Gelo Syracusanus, singulari virtute atq; bellicis artibus clarus, victoriae licentia modestissimè in victos Carthaginenses vsus, atque erga sinitimos praestans humanitate, magna sibi & gratia & auctoritate apud Siculos comparata, vita̅ cum tranquillitate traduxit. Diod. lib. 11. Avgvstvs Caesar, cùm alijs virtutibus permultis, tum summa apud cunctos humanitate conspicuus fuit, adeò quidem vt Varus declamator probè dixerit: Qui apud te Caesar audent dicere, Magnitudinem tuam ignorant: qui non audent, humanitatem, vt est apud Senecam, Domini appellationem edicto respuit: officia cum multis mutuò exercuit: nec priùs dies cuiusque solennes frequentare desijt, quàm grandioriam natu, & in turba quondam sponsaliorum die vexatus. Non temerè vrbe oppidóve vllo egressus, aut quoquam ingressus est, nisi vespere, aut noctu: ne quam officij causa inquietaret. Quoties magistratuum comitijs interesset, tribus cum candidatis suis circuibat, supplicabat???ue more solenni: ferebat & ipse suffragium in tribu, vt vnus è polulo. Nunquam filios suos populo commendauit, vt non adijceret, Si merebuntur. Eisdem praetextatis adhuc assurrectum ab vniuerfis in theatro, & à stantibus plausum, grauissimè questus est. Amicos ita magnos & potentes in ciuitate esse voluit, vt tamen pari iure essent, quo caeteri, legibus???ue iudiciarijs aequè tenerentur. Affuit clientibus: sicut scutario cuidam, euocato quondam suo, qui postulabatur iniuriarum, Vnum omnino è reorum numero, ac ne eum quidem, nisi precibus, eripuit, exorato coram iudicibus accusatore, Castricium, per quem de coniuratione Muraenae cognoueret. Vrbes foederatas, aut aere alieno laborantes leuauit, aut terraemotu subuersas denuò condidit, aut merita erga populum Romanum allegantes, Latinitate (h. e. iure Latij) vel ciuitate donauit. Italiam duodetriginta coloniarum numero deductarum ab se frequentauit: operibu???ue ac vectigalibus publicis pluriuariam instruxit, etiam iure ac dignatione Vrbi quodammondò pro parte aliqua adaequanuit: excogitato genere suffragiorum, quae de Magistratibus vrbicis Decuriones colonici, in sua quisque colonia ferrent, & sub diem comitiorum obsignata Romam mitterent. Ac necubi aut honestorum deficeret copia, aut multitudinis soboles equestrem militiam petenis, etiam ex commendatione publica cuiusque oppidi ordinabat. At ijs, qui è plebe regiones sibi reuisenti filios filiásve approbarent, singula numorum millia per singulos diuidebat. Non semel cogitasse dicitur de administratione Reipublicae populo Romano reddenda nec desijt, vt Seneca tradit, quietem sibi precari, & vacationem à Republica peteret. Suetonius. Germanicvs Drusi F. suarum virtutum fructum vberrimum tuli, sic probatus & dilectus à suis, vt Augustus (omitto eim necessitudines reliquas) diu cunctatus, an sibi successorem destinaret, adoptandum Tiberio dederit. Sic vulgò fauorabilis, vt plurimi tradant, quoties aliquò adueniret, vel sicunde discederet, prae turba occurrentium proseque̅tiúmve nonnumquam eum discrimen vitae adisse. E' Germania verò, post compressam seditionem reuertenti, praetorianas cohortes vniuersas prodisse obuiam, quamuis pronunciatum esset, vt duae tantummodò exirent: populi autem Romani sexum, aetatem, ordinem omnem vsq; ad vicesimum lapidem effusisse se. Libera ac foederata oppida adibat sine lictoribus. His artibus non Senatur modò ac populi fauorem sibi parauit, verùm etiam quotquot vbique sunt prouincialium, quos partim affabilitate, partim officijs deuinxerat. Quam ob rem defunctum omnes non honoris simulatione luxerunt, sed veris lacrymis prosecuti, tanquam pri [2877] uata quisque moestitia: adeò citra omnem omnium offensam vixerat. Quod & filio eius Caio plurimum profuit, cum apud caeteros, tum maximè apud militarem multitudine̅, quae pro ipsius dignitate tuenda nullum periculum non aditura videbatur. Itaq; Tiberio successit, Tiberio Gemello caeso. Iosephus lib. 18. c. 8. Antiq. & Suetonius. Agrippa Iudaeorum rex, mitissimo fuit ingenio: in exteros omnes ex aequo beneficus, liberalis & humanus, in suae gentis homines benignus, & promtus ad iuuandos prae caeteris in aduersitatibus. Quapropter libenter & continuè degebat Hierosolymis, institutorum ac rituum patriae seruator religiosissimus. purus enim erat à contaminamentis omnibus, nec vlla dies ei praeteribat absq; sacrificio. Iosephus lib. 19. cap. 7. Antiq. Tiberivs à principio nullum honore̅, qui humanitatis transcenderet fastigium, sibi decerni passus est. Ciuicam coronam in vestibulo domus recusauit. Fuit id insigne olim eorum, qui ciuem praelio seruassent: at Caesaribus datum, quia ciuem non perderent, quando in eorum potestate esset occidere, quem vellent. Quum quidam eum dominum appellasset, vetuit se ampliùs contumeliae causa nominari. Pari ciuilitate tulit, quòd suum nomen famosis carminibus proscinderetur, fassus in libera ciuitate linguam & mentem omnibus liberam esse oportere. Iam & in eo admodùm popularis ap paruit. Si ille, inquit, aliter fuerit locutus, dabo operam, vt omnium, quae aut dixi, aut feci, reddam rationem: at si perseuerauerit, inuicem odero. Praesides prouinciarum ne subditae ciuitates plus aequo tributis onerarentur, saepiùs scripto monuit, boni pastoris esse dictitans, tondere pecus, non deglubere. Sad. lib. I. En. 7. Speciem libertatis quandam induxit, & co̅seruatis Senatui ac magistratibus, & maiestate pristina, & potestate, neque tam paruum quicquam, neq; tam magnum publici priuati???ue negotij fuit, de non ad P. C. referretur. De vectigalibus ac monopolijs, de extruendis reficiendísve operibus, etiam de legendo vel exauctorando milite, ac legionum & auxiliorum descriptione: denique quibus Imperiu̅ prorogari, aut extraordinaria bella mandari, quid & quam formam legum literis rescribi placeret. Praefectum alae, de vi & rapinis reum, causam in Senatu dicere coëgit. Nunquam curiam nisi solus intrauit: lectica quondam introlatus aeger, comites à se remouit. Suetonius. Nihil etiam in suo natali die fieri permittebat, quod antea fieri non consueuisset. Nemini licebat per fortunam eius iurare: neq; animaduertebat in eos, qui per eandem fortunam iurantes peierassent. Neq; verò in his solis popularis erat: sed etiam in eo, quòd ei nullum templum dedicatum est, quod???ue nemini licebat statuam ei facere. Dion Nicaeus. Clavdivs Caesar, in semet augendo, parcus atq; ciuilis praenomine Imperatoris abstinuit, nimios honores recusauit. sponsalia filiae, natalem???ue geniti nepotis silentio, ac tantùm domestica religione transegit. Neminem exulum, nisi ex Senatus auctoritate, restituit. Vt sibi in curiam Praefectum praetorij, Tribunos???ue militum secum inducere liceret, vt???; rata essent, quae procuratores sui in iudicando statuerent, precariò exegit. Ius nundinarum in priuta praedia à Consulibus petijt: congnitionibus magistratuum, vt vnus è consiliarij, frequenter interfuit. Eosdem spectacula edentes, surgens & ipse cu̅ caetera turba, voce ac manu veneratus est. Trib. pleb. adeuntibus se pro tribunali excusauit, quòd propter angustias non posset audire eos nisi stantes. Quare in breui spacio tantum amoris fauoris???; collegit, vt cùm profectum eum Hostiam perijsse ex insidijs nunciatum esset, magna consternatione populus & militem quasi proditorem, & Senatu̅ quasi parricidam diris execrationibus incessere non antè destiterit, quàm vnus atq; alter, & mox plures à magistratibus in Rostra producti, saluum eum appropinquare confirmarent. Suetonius. Vespasianvs Imp. adeò miti & clemens fuit, vt nec delicta aduersus se & Rempublicam commissa, vltra exilium multaret. Inimicitias & offensas statim animo eijciebat. Accessu facillis & comis. Suidas. Non senatores tantùm Romanos, sed priuatos etiam homines publicè salutabat, accipiebat hospitio, atq; apud eosdem etiam interdum coenabat. Sua consilia semper cum patribus communicabat, saepè etiam ipse ius dicebat in foro. In summa, in ijs, quae ad reip. curam attinebant, erat Imperator: in caeteris rebus viuebat ta̅quam priuatus. Nec iocabatur tantùm familiariter, verùm etiam iocosè se ludi libenter patiebatur. Xiphilinus. Titvs Vespasiani filius, tam mitis in omnes & clemens fuit, vt eum humani generis delicias, & orbis amorem ciues & peregrini appellarent. Ferunt, cùm nihil cuiquam negaret, à quodam familiariter rogatum, Ecquid putarétne imperium tanti esse, vt omnia, quae promitteret, praestare posset, tantùm dixisse ferunt: Non oportere quenquam à principis conspectu tristem abire. Sabellicus lib. 8. cap. 2. ex Suida. Eum frequenter dixisse ferunt: Velle quidem se talem priuatis exhibere, quales sibi priuatos habere cuperet. Clementiae ac mansuetudinis tantae fuit, vt pontificatum acciperet ob hoc solùm, vt puras à sanguine seruaret manus, ne cuiusquam necis aut auctor aut conscius esset. Cuspinianus, ex Suetonio & Dione. Traianvs Romanorum Imp. licèt multa bella contra diuersos gesserit, attamen tanta ratione imperauit suis militibus, vt nunquam feroces aut insolentes redderentur. Cùm contra Decebalum Dacorum regem fortiter pugnasset, atque deficerent ea quibus sauciorum vulnera obligarentur, vestem suam discidit, ad obliga̅da militu̅ vulnera. Dion Nicaeus, Subiugatis Marcomannis, ac Iazygum & Pannoniae populis, minimè triumphans, sed equo tantùm insidens in Capitolium vectus est. Per vrbem semper, more Catonis, pedes ibat, paucis comitibus, nullis satellitibus: Senatum patrem, se ministrum tantùm vocabat. Stans, consules sedentes venerabatur, quòd se illis inferiorem ex legibus esse sciret. Volat. libro 23. Anthrop. In venationibus, & in conuiuijs scommatibus magnoperè delectabatur. Saepe???ue domos priuatorum ex improuiso adiens, cum ijs accubuit. Teste Suida, nemini inuidit, neque aliquem dignitate priuauit, sed mirum in modum omnes bonos fouit. Idcirco neminem verebatur, neque oderat. Et, vt scribt Aurelius, cùm duo sint, quae ab egregijs principibus expectentur, sanctitas domi, in armis fortitudo, vtrobique prudentia: tantus erat, vt in eo maximarum rerum modus quasi temperamento virtutis emicuisse videretur. Nisi quòd cibo vino???ue paululum deditus erat, citra tamen ebrietatem, quanquam abundè biberet. Cuspin. M. Antoninvs Pius Imp. amicis suis in imperio suo non aliter vsus est, quàm priuatis, quin & ipsi nunquam de eo cum liberis suis per fumum aliquid vendiderunt: siquidem libertis suis seuerissimè vsus est. Capitolinus. Pertinax Imp. simplicitatem amabat, & communem se affatu, conuiuio, incessu praebebat. Cuspinianus. Alexander Seuerus Imperator Dominum se appellari vetuit. Gemmas de calciamentis & vestibus sustulit, vsus simplici vestitu: familiariter se erga omnes exhibens, vt amabilis esset omnibus, appellaretur???ue Pius, Sanctus, Rei???uepubvtilis. Cuspinianus. Milites morbo afflictos visitabat: aditum ad se non amicis modò ac familiaribus, verùm etiam militibus caeteris???ue hominibus, quàm facillimum praebebat. Cùm Imperatoris vxor Memmia, Sulpitij consularis viri filia, & Catuli neptis, vnà cum matre Mammea obijcerent Alexandro nimiam ciùilitatem, dicentes Molliorem sibi potestatem & contemtibiliorem imperij facere: ijs respondit: Sed securiorem, atque diuturniorem. Vetuit quoque matrem & vxorem suam à famosis mulierbus salutari. Cuspinianus ex. Lampridio. Valerianvs Licinius Imp. nobili ortus prosapia, ex patre Valerio, adeò populari fuit ingenio, vita???ue ad senium vsque incorrupta, vt nullus vnquam principum maiore militum studio, omnium???; ordinum consensu ad imperium peruenerit. Censor permittente Decio antè, & hinc per omnes dignitatum gradus ad imperium euectus: homo maioris spei ac opinionis, quàm fortunae. Eum Sex. Aurelinus Cognomento Colobium scribit appellatum, stolidum & inertem, splendidissimis genitum parentibus, neq; ad vsum aliquem publicum officio, consilio, seu gestis accommodatum. Licèt contrà Trebellius Pollio annis septuaginta laudabili vita in eam conscendisse gloriam tradat, vt post omnes honores & magistratus insigniter gestos Imp. fieret: non tumultuario populi concursu, non militum strepitu, sed iure meritorum, & quasi ex totius orbis vna sente̅tia: quanquam fatali necessitate superatus sit. Cum Persis enim bellum gerens. à Sapore Persarum rege victus superatus???; est. Cuspinianus. Maximvs legatus Constantini, Britanniam pulso Octauio rege Romanis vindicauit, Scotorum regem Eugenium occidit, Scotos Albione tota expulit: humanitate & popularitate insignis. Quum dabatur otium, in palaestra cum Britonum nobilibus exercebatur. Vno die, quantum penè Britannia Caesari pendebat quotannis vectigalium, in milites erogauit. Illi purpura indutum Imperatorem salutauêre. Pictorum validissimos quosque, aut in exercitum adsciuit, aut praesidijs praefecit: & quum Pithlandiam inuiseret, Romano habitu deposito, Pictico sago, aureis atque byssinis virgulis & floribus redimito, vtebatur. Hector Boëthius libro septimo. Theodosivs III. Imp. cognomento Adramyttenus, vir facilis, pius, ac benignus: qui mira alioquin comitate fuit, & ad promerendam gratiam ingenium à natura comparatum habuit. Pluribus animi dotibus breui effecit, vt omnibus esset aequè carus. Cuspinianus. Theodericvs Ostrogothus Italiae regno potitus, nullum Romanum institutun mutauit: siquidem & senatum, & consules, patricios, praefectos praetorio, praefectum vrbis, quaestorem, Comitem sacrarum largitionum, Comitem priuatarum, & militiae Comitem domesticorum, magistros peditum & equitum, caeteros???ue, qui fuerant in Imperio magi [2878] stratus retinuit, eos???ue Romanis hominibus tantùm mandauit, ac, licèt Arianus, mirè sacerdotes & templa Catholicorum excoluit, demùm superiorum Imperatorum exemplo Rauennae regni sedem firmauit, &, quòd Imperatoris munere ac consensu, atque ipsius quoque senatus voluntate se dominari profiteretur, patrio vestitu posito, purpuram, ac regia insigniasumsit: atque omnino instituit regnum veteris Imperij ex omni parte simillimum. Sigonius libro decimosexto Imp. occid. Evgenivs III. Scotorumrex, mira clementia fuit in subiecto: iu dicijs publicis frequentiùs assistendo, si quos suspicaretur parum iustè damnatos, iterum causam agendi potestatem fecit. Egenos, quibus ad causas tutandas facultates non suppeterent, publico iuuit sumtu. Vetuit ne quis pupillum legitimam ante aetatem vocaret in ius: néve vidua vltra mille passus, proprias extra aedes, ad iudicium traheretur: fures, latrones, receptatores diris supplicijs affecit. Hector Boëthius libro nono. Carolvs Magnus rerum gestarum magnitudine gloriam suam ita auxit, vt nemo non Regum ac principum eius amicitiam expeteret, quibus cum societatem & foedera iunxit. Imperatores Graecos crebris legationibus & epistolis, quibus eosfratres appellitabat, ita demulsit, vt facilè ipsorum inuidiam patientia, contumaciam magnanimitate superaret. Cuspinianus. Henricvs I. Caesar etiam in relaxationibus animorum eam seruauit integritatem, vt laxatum, non solutum eum, qui attenderet, videret. In conuiuijs satis iucundus: nihil tamen regalis disciplinae minuebat. Tantum auctoritatis in eo pondus fuit, vt etiam ludenti non crederent ad aliquam se lasciuiam dissoluendos. Cranzius libro tertio, Saxoniae, capite vndecimo. Conradvs, Henrici III. Imperatoris filius, aulicos & ministros patris, etiam infimae sortis, Comministros appellabat, & familiarissimè cum illis conuersabatur. Hedio in Chro nico German. Lvdivicvs Bauarus Imperator, erga omnes se humanum exhibebat, obuios salutabat, & singulis collo quebatur: nulla intumuit prosperitate, prouidus & sagax, & in periculis animo infracto. Cuspinianus. Ericvs II. Danorum rex, ad conciliandam sibi popularium beneuolentiam, in extrema actionum suarum parte mandati loco subnectere consueuerat: Vt viri coniuges suas ac liberos, nécnon & seruos, cùm primùm domos redissent, sub eius titulo, consalutationis officio prosequerentur: fore se cuique illius seruatorem promittens, communem???ue cunctis in exhibendo aequitatis cultu debitorem affirmans. Saxo libro 12. Frotho IV. Danorum rex, Fridleui F. ab incunabulis adeò cunctis carus euasit, vt sinu iugiter atque osculis foueretur: nec vni modò peedagogo addictus, sed quasi communis omnium alumnus habebatur. Posteaquam adoleuit, non se tyrannorum more communibus vitiorum illecebris obijciebat, sed honestatem ardenter appetere, opes in propatulo habere, caeteros largiendo praecurrere, omnes humanitatis officijs anteuenire, & quod difficillimum est, virtute inuidiam vincere contendebat. Cuius rei gratia breui tantam apud omnes claritatem contraxit, vt adolescentulus non modò fama maiorum titulos exaequarit, sed etiam vetustissima regum monimenta superarit. Saxo lib. 6. Eberhardvs Dux Virtenbergensis primus, pacis studijs celeberrimus fuit. Vrbes suae ditionis circumiens, apud ciues de magistratus & praefectorum integritate, apud peregrinos de hospitum fide diligenter inquirebat. Hac popularitate obtinuit, vt sub diti viuentem etiamnum inter deos referrent, cum huiusmodi praeconio: Nisi deus esset, noster Dux Eberhardus deus esse posset. Hic est ille, qui in principum comitijs, alijs ilia suarum ditionum bona praedicantibus: Ego verò, inquit, hoc solo glorior, quòd nullum ex subditis meis habeam, in cuius sinu solus in vastissima sylua quiescere metuam. Ioannes Agricola in Prouerbijs German. Orchanes Othomannus Turcorum rex, liberalitate animi, facilitate morum, dexteritate quadam ingenij & felicitatis, tum bene probe???; imperandi opinione, ingentem sibi multitudinis fauorem comparauit, eundem???; populari facilitate & coraitate quadam, perpetua???; consuetudine atq; largitionibus, conseruauit. Cuspinianus. Alfonsvs IX. Hispaniae rex, cùm cruce signatos contra Saracenos exciuisset, & ex Vltramontanis solis ad C M. peditum, equitum X M. conuenissent: mira dexteritate potuit omnibus satisfacere, & quasi non vnius patriae incola, mores omnium assumere. Rodericus Toletanus libro 8. rerum Hispanicarum, cap. 4. Mathias Coruinus Vngariae rex, suauissima consuetudine sibi omnes obstrinxit. Non solùm proceres officij gratia, sed gregarios quoque visitaiut. In castris aegrorum contubernia Iustrauit, cibum porrexit, consolatus est, vulnera obligauit. Quinetiam gloriabundus saepè retulit, se Nicolao Bossenae regi aegrotanti pedum digitos interfricuisse. Inter amicos quandoque licentiore comessatione vsus est, vt curas abigeret. Cum Mysijs, cum Boëmis & Alemannis, cum Vngaris & Cumanis iuxtà versatus, domi militiae ???ue negligenti corporis custodia vsus, fide omnium muniebatur. Pro stipatoribus omnes certatim corpus eius peruigili custodia asseruabant. Nulla domi gemmata pocula, nullis atria aulaeis vestita: nullus, vel certè rarus, & is incultus ac rudis apparatus: sordidae in quadrata mensa mappae, cultus omnis ad equos & arma translatus: ibi aurum, gemmas & argentum gestare mos erat. Postquam autem Beatrix Aragonia regina venit, viuendi modum excoluit, magnificas coenationes, exculta triclinia, aurata cubicula introduxit, regem à popularirate reuocauit, ianitores foribus apposuit assiduos, intercepit faciles aditus, regiam Maiestatem ad seruandum decorum redegit. Bonsinius lib. 7. Dec. 4. Fuit Borsivs Atestinus Ferrariae dux humanitate naturae sine fuco & fallacijs, grauitate consilij, splendore hospitalis disciplina, & regia liberalitate, cunctis suae aetatis Principibus anteferendus. Lenitate verò, atque eleganti vitae iucunditate, vsqueadeò dulcis & popularis fuit, vt subnixus praecellenti studio atque amore ciuium, ipsenothus, Hercule legitimo fratre dominatu excluso ablegato???ue Neapolim, imperium vsurparet: sed aequissimo animi decreto vixerit perpetuò celebs, ne prolem legitimo iure imperij aemulam cum summa Herculis iniuria susciperet. Itaque Herculem iam aetate adultum, dignam???ue acerrimo Duce indolem praeferentem, benignè atque rectissimè ad se acciuit in non dubiam spem totius principatus, quum vrbe Mutina donaretur. Iouius in Alfonso Atestino. Lvdovicvs Sforcia Mediolanensium princeps, tametsi ambitione praeceps in diuersum ab aequo & bono rapiebatur, multis tamen optimis artibus abundè instructus, flagitiosa consilia mirificè contegebat. Erat in primis, quod maximè popularem gratiam fauorem???ue conciliat, aditu alloquióque perhumanus & facilis: nunquam eius animus iracundia superabatur: moderatè ac patienterius dicebat: ingenia, quae vel literis vel exquisitis artibus claruissent, singulari liberalitate prosequebatur. Postremò cùm fames pestilentiáve ingruerent, maxima annonae & salubritatis cura habita, sublatis???ue latrocinijs, atque enormibus vrbis aedificijs ad lineam directis: tantum splendoris ac opulentiae Cisalpinae Galliae inuexit, vt ab omnibus aureae pacis & publicae securitatis atque elegantiae conditor esse diceretur. Iouius libro 1. Historiarum. Magistratvs Qvivis Alii. Apud Rom. antiquitùs Dictator equo vehi militiae non poterat: vt cùm regia alioqui esset Dictaturae potestas, hoc pacto populo obnoxium esse ostenderent. Nam populi causa, quipeditatu potissimùm constabat, Dictator creabatur. Cogebatur ergo suis non consilijs tantùm, sed & praesentia adesse. Primus Fabius Max. petijt à Senatu, vt militiae sibi liceret equo vehi. Plut. in Fabij vita. P. Val. Poplicola, vt consulatum pro terrifico placidu̅ & gratum redderet populo, fascibus detraxit secures. Ipsas etiam ad concionem accedens, depressit fasces, & populo submisit, speciem maiestatis addens principatui populari. id???; consules postea obseruarunt. Plut. in Valerio. Apud Rom. Tribvni plebis non gerunt praetextam (cùm eam magistratus alij gerant) neq; lictores habent, neq; ex sellis curulibus agunt cum populo, neq; principio anni, vt caeteri omnes, magistratum ineunt, neq; dictatore dicto abeunt: sed cùm imperium ad se omne traduxit ille, hisoli manent: quasi non magistratum gerant, sed ordinem habeant alium. Nempe fastus consuli conuenit & praetori. Tribunum plebis, vt M. Curio dixit, esse oportet demissum, neq; graue supercilium praeferre, neque esse aditu difficilem, neque multitudini acerbum, sed pro alijs, & popularibus facilem. Quare nec domus illius obtinebat vsus, vt fores obderentur, verùm noctu interdiu???ue patebat, vt portus & refugium ope indigentibus. Quò autem plus deprimitur specie, hoc eius auctoritas plus amplificatur. Quippe vsum eius communem esse promtum???; cunctis instar arae volunt: honore verò faciunt eum sacrosanctum & inuiolabilem: quando etiam cùm in publico incedit, omnibus moris est expiari & lustrare corpus vt pollutum. Plut. in Quaest. Rom. Franciscvs Barbarus, Hermolai viri doctiss. auus, in Brixiensi praetura, quam gerebat Gallico bello, quod à Philippo Mediolani duce imminebat, triplici circumuentus malo, pestilentia, fame grauissima, hostis???ue arctissima obsidione, aedes suas omnibus patere voluit: prandium & coenam in propatulo, adhibitis Brixiensibus, sumsit: hac???; popularitate Brixienses in fide continuit. Egnat. lib. 4. c. 3.
|| [2879]
Dvces. Evmenes Cardianus, dux praestantissimus, erat vultu hilari, non bellarorem, & in armis volutatum referens, sed eleganti facie & florida, toto???ue corpore concinnatus, membris quasi à natura ad eximiam fabrefactis competentiam. A???ris quidem non erat in dicendo, blandus tamen & alliciens, vt ex epistolis eius conijcias. Plut. in Eumene. Aristides Iustus dux ad bellum collega Cimone missus, cùm Pausaniam videret caeteros???ue duces Spartiatarum socijs duros & asperos esse, placidè & benignè eos appellando, & Cimonem praebendo in expeditionibus coment eis & commune̅, imprudentibus Lacedaemonijs imperium detraxit, no̅ armis, non classe, vel equitatu, sed beneuolentia & ciuilirate. Gratos enim Graecis ex Aristidis iustitia & Cimonis moderatione Atlicnienses, efficiebat Pausaniae iniquitas & austeritas multò exoptatiores. Plut. in Aristide. Pericles Atheniensis quotiescunque belli dux creatus esset, chlamy dem in duens apud se dicere solebat: Attende Pericles, quòd gesturus es imperium in liberos, in Graecos, & in Athenienses. Plut. in Graec. apophtheg. Praeter ingentia animi bona, quibus Publius Scipio Africanus caeteros alios anteibat, prae se etiam ferebat eximiam formam, & omni amplo dignam imperio. Erat praterea vir benignus in audiendo, facundus in respondendo, & in conciliandis hominibus egregius artifex: habitu corporis virili, caesarie promissa vtebatur. Pulcritudine oris, & totius corporis forma conspicuus erat, laeta atque hilari fronte, quae plurimùm valent ad gratiam hominum conciliandam. Habebat & in gestu & in motu summam dignitatem. Ad haec animi bona munera???ue naturae cùm militaris accederet gloria, dubium erat, gratiórne gentibus domesticis virtutibus, an mirabilior bellicis artibus foret. Imbuerat etiam animos multitudinis superstitione quadam, quòd singulis diebus, ex quo virilem togam sumserat, in Capitolium ascendere, ac sine arbitris aedem ingredi consueuerat, vt crederent homines, sicut iam multò antè Numam Pompilium ab Aegeria Nympha, sic etiam ipsum arcana quaedam in templo doceri, quae caeteris non essent communia. Praeterea vt olim de Alexandro Macedonum rege, sic ea tempestate de Scipione quidam finxisse videntur, anguem in cubiculo matris freque̅ter visam. Masinissa Numidiae rex, salutatum venions, vt primùm conspexit, sic virum admiratus esse dicitur, vt nec ab eo dimouere oculos, nec intuendo explere desiderium posset. Auctor vitae eius. Bello ciuili Quintus Sertorivs, Syllam fugiens, Hispaniam occupare contendit. Cùm gentes offendisset multitudine & iuuentute florentes, ob auaritiam autem & iniurias magistratuum, qui quota̅nis eam in prouinciam mitterentur, planè alienas ab imperio Romano: primores comitate, tributorum remissione leniuit plebem. In primis verò grata fuit eis hospitiorum praebendorum sublata necessitas. Siquidem milites hybernacula in suburbijs coëgit constituere, ac tabernaculum suum ipse ibi princeps locauit. Nec in barbarorum tamen beneuolentiam posuit omnia: sed ciuium Romanorum, qui sedes eò transtulerant, armauit iuuentutem, machinas???ue cuiusque generis & naues fabricare institit. Atque ita in potestate retinuit vrbes, in pacis negotijs placidum se, sed terribilem praebens in apparatu hostibus. Plutarchus in Sertorio. Belisarivs dux Iustiniani Imperatoris Constantin opolitani corpore pulcro & procero, vultu???ue omnium serenissimo: ita comis & accessu facilis, vt vnus de multis esse videretur, & militibus & plebi carissimus, ob summam erga milites liberalitatem. Nam siue qui in conflictu infaustè pugnassent, eorum vulnera magna pecunia solabatur, strenuos verò armillis & torquibus remunerabatur: siue equum, aut arcum aut quiduis aliud in pugna amisissent, statim aliud apud Belisarium in promtu erat. Agricolis autem ita parcebat, ita consultum volebat, vt nunquam Belisario exercitum ducente, vis vlla eis illata fuerit. Nam res venales ex animi sente̅tia distrahebant: & adulto frumento ne vllus equus noceret, diligentissimè cauebat. Fructus porrò arborum attingere licebat nemini. Suidas, & Sabel. lib. 3. Ennead. 8. Fersandvs Petreia Andradius, anno millesimo quingentesimo decimoseptimo, ad Sinarum regnum explorandum ab Emmanuele Lusitaniae rege missus, in Tama insula per quatuordecim menses haessit: in de???ue abiturus, per praeconem in vrbe pronunciare iussit, vt si quis aliquid Lusitano alicui credidisset, aut si aliquid periniuriam sibi quisquam à Lusitanis ereptum, aut dolo sublatum quereretur, ad se veniret. nec enim se antè anchoras soluturum, quàm essent omnia persoluta. Id Sinis gratissimum accidit, quòd mos ille Lusitanae gentis aequitatem, & probitatem, & prudentiam in aspectu proponeret. Eos namque Andradius ita sibi comitate deuinxerat, vt arbitrarentur, nullam esse gentem officio, & fide, & prudentia cum Lusirana conferendam. Aliquot pòst annis Simon Andradius, vir sanè fortis, sed temerarius, & plurimùm à mente fratris abhorrens, cum classe ad Sinas aduectus, cùm in, principio opes in eo loco Lusitanas firmare statuisset, & locu̅ etiam muniuisset, vti iure pianè regio coepit, deinde in tyra̅nidem erupit: rapuit quae voluit, intulit vim ingenuis virginibus, quibus voluit: multa praeterea signa insiti furoris dedit: quibus Sinae vehementiùs irritati, Lusitanos inuaserunt, multos occiderunt, alios captiuos abduxerunt. Andradius tamen cum opibus suis euasit. Ea fama cùm ad regem Sinarum peruasisset, legatum eiecit: qui cùm Cantamum rediret, fuit à ciuibus in vincula coniectus, in quibus exitu miserabili vitam conclusit. Ita plerunque fit, vt quod est prudentia constitutum, temeritate & amentia dissipetur. Osorius libro vndecimo Rerum Emmanuelis. Legati. Ex Tit. Legati prudentes, huc quaedam: quatenus Popularitas Prudentiae ministrat, fol. 1641. Sultanus Iconij Clizasthlanes, postquam in angustijs, quae Clausurae Zypricae appellantur, exercitus inaximam partem Manuelis Comneni Imperatoris prostrauisset: impulsus tamen procerum suorum consilijs, quibus temporepacis ab Imperatore pecunia affluebat, per legatos vltrò pacem Imperatori obtulit, quam is vrgente necessitate petiturus erat. Misit itaque Gabram, honoratissimum inter suos satrapas, ad Imperatorem: qui ipsi Barbarorum more summissè adorato, dono adduxit equum Nisaeum, frenis argenteis ornatum, ex ijs quiad pompas aluntur, & longum ancipitem gladium: ac sermonem de pacificatione interiecit: animo eius, ob acceptam cladem tristi, priùs mollibus verbis, quae in aurem illi dicebat, delinito. Quum autem thoracem Imperatoris fulua veste tectum vidisset: Iste color, inquit, Imperator, ad pugnam inauspicatus est. Imperator subridens, eam vestem purpura & auro intertextam illi dedit: accepto???; ense & equo, pacem sua manu subsignauit. Nicetas libro 6. de Rebus Manuelis. Politici. Vide infrà, Erga populum, fol. 2896. Phocion Atheniensis non modò quenquam suorum nunquam laesit, sed ne odit quidem, cùm graues alioquin contentiones ab eo saepè susceptae essent Reipublicae causa. Sed is omnes humanos affectus suorum ciuium charitati censuit posthabendos. Sabellicus libro 5. cap. 2. ex Plutarcho, & Plutarchus in eius vita. Moribus fuit Aratvs Sicyonius, Achaeorum praetor politicus, celsi animi, attentior ad Rempublicam quàm priuatam, hostis acer tyrannorum, inimicitias & amicitias semper ex bono publico metiebatur. Quod in causa est, vt non tam a micus firmus, quàm facilis & lenis inimicus, videatur fuisse, Reipublicae causa hinc inde pro tempore varians. Plutarchus in Arato. C. Gracchi Trib. pleb. conspectum plebs mirabatur, cùm assectari eum conspicerent cateruam operariorum artificum, legatorum, magistratuum, militum, doctorum hominum: quibus omnibus placidum aditum praebens, atque in humànitate tuens grauitatem, accommodans???ue se ad id, quod cuique propriè conueniret, effecit, vt graues calumniatores haberentur, qui trucem ipsum aut omninò morosum diceba̅t, aut praefractum. Plut. in Caio. T. Qvintivs Flaminius acerbus habitus est nemini, sed praeceps m iram & leuis natura multis: caetera in consuetudine omnium blandissimus, & in dicendo cum acrimonia lepidus. Plut. in Flaminio. P. Scipio Africanus minor Polybium (quod ipsum inter illius ducis miranda non ineptè reposuerim) perfamiliarem habuit ac intimu̅: cuius imbutus praeceptis, [Greek words]: studebat non priùs foro reuelli, quàm vnum aliquem exjis, quibus quum fortè congrederetur, beneuolum sibi atque amicum quauis ratione foret venatus. Caelius lib. 26. cap. 22. Antiq. Lect. M. Crassvs epulum dedit Romano populo, & tres minas viritim: nulli ciuium suum patrocinium non libens impendit, nullum in via non salutauit: fecit???; vnus omnium popularem auaritiam, ex qua nemo antea gratiam reportarat. Sabellicus libro 8. capite 2. Lavrentivs Medices Flotentinus, in demandandis Reipublicae muneribus aequali temperame̅to semper est vsus: vt cùm carissimis amicorum & clientibus honores deferret, nullus vnquam antiquae nobilitatis se praeteritum esse quereretur. Opificibus autem ac infimae plebi adeò populariter studuit, vt saepè priuata pecunia annonae penuriam subleuaret: & cùm studio aedificandi ductus in Caiana villa extruenda sumtu atque elegantia Cosmum auum superare decreuisset, magnam operarum turbam se alere potiùs quàm ae dificare praedicaret. [2880] Edebantur quoque statis anni temporibus hastatorum equitum decursiones, comoediae, theatrales ludi, omnis???ue generis spectacula. Quibus rebus fiebat, vt populus Florentinus quaestui pariter & iocunditati deditus, effusè laetaretur. Numidicos etiam equos eximiae pernicitatis domi alebat, qui in celeberrimis magnarum vrbium certaminibus cursu contenderent, victoriarum???ue praemia, aureos & sericos pannos singulari pietate vestiendis altaribus dedicabat: adeo???ue in his rebus curandis exornandis???ue sumtuosus erat, & diligens, vt nullum vnquam popularis gratiae decus, vel in maximarum rerum occupationibus, neglexisse videretur. Iouius in Leone decimo, libro primo. Philosophi. De Aristippo philosopho celebratum est illud Horatij libro 1. Epist. 18. Omnis Aristippum decuit color, & status, & res, Tentantem maiora, ferè praesentibus aequum. Nicolavs Damascenus vir doctissimus, tam incundis moribus praeter formam corporis fuit, vt Augustus Caesar palmarum balanos pulcerrimos & maximos appellari de eius nomine Nicolaos praeceperit. Testis Suidas. Vide Titulum Comicorum. Iamblichvs, philosophus Pythagoricus, è Chalcide Syriae, moribus adeò probatis fuit, vt eius vitae abstinentia modestiáque ea tempestate nominatissima fuerint. Eunapius. Praeceptores. Aeschines, cùm cuperet esse ex numero discipulorum Socratis, suam???ue apud praeceptorem excusaret paupertatem, molestè ferens, quum alij Socratis amici multa subindè largirentur, se solum nihil posse: Annón intelligis, inquit Socrates, quàm magnum munus mihi dederis? nisi fortè teipsum parui aestmas. Comiter suscepit discipulum egenum, & nihil mercedis postulauit ab eo, quem pauperem esse nouerat. Laërtius. Alexander Philippi filius, puer adhuc, cùm nondum ad puberem aetatem peruenisset, citharam didicit pulsare. Magistro autem iubente chordam quandam tangere modulis conuenien em, & quam postulabat artis ratio: Et quid interest (inquit) etiamsi hanc pulsauero? in aliam digitum intendens. Qui respondit: Nihil interest regis, sed non eodem modo nihil interest futuri citharoedi. Timuit praeceptor fidissimus (qui nil celare discipulum volebat) ne idem sibi eueniret quod Lino: qui cùm discipulum Herculem in arte Musica acriùs reprehendisset, ab eodem occisus est. Aelianus lib. 3. de Varia historia. Annevs Cornutus, Leptites genere, philosophus & rhetor, summa humanitate, vt discipulos ex ea causa plurimos ad se, non minùs quàm doctrina alliceret. Natura enim magis quàm studio iuuabatur. Suidas. Aedesivs Cappadox, Iamblichi discipulus & successor, Pergami scholam aperuit. Valdè populari ingenio, & singulari fide in docendis & exercendis auditoribus. Eunapius. Erasmvs Roterodamus, cùm Senae Alexandrum Archiepiscopum, titulo D. Andreae, Iacobi Scotorum regis filium, rhetorum studijs exerceret: is???ue, qui sibi iam videbatur nonnihil profecisse, rogaret, Vt tantùm indicatis propositionibus summis, reliquam omnem inuentionem sibi relinqueret: paruit adolescenti ingenioso, mirae???ue spei. Adnisus est summa vi, sperans fore, vt tametsi sermonis vbertate vinceretur, tamen ob ingenij vigorem, non multùm esset à praeceptore relinquendus. Erasmus primùm collaudata hominis industria, passus est illum sibi aliquandiu placere. Mox vbi indicasset, quàm multa illum fugissent, quàm multa non suo loco dixiffet: cristas adolescens demisit, & agnouit, quantum adhuc abesset à meta. Erasmus de Ratione conscribendarum epistolarum. Peregrini, Hospites. Parthenopaei, vnius è septem Argiuorum ducibus ad Thebas, haec laus est ab Adrasto prolata apud Euripidem in Supplicibus: [Greek words]. Venatricis Atalantae filius, iuuenis Parthenopaeus, forma praestantissimus, Arcas quidem fuit: veniens verò ad Inachi fluenta, disciplinis imbuitur apud Argos. Enutritus verò illic, primùm quidem, vt oportet inquilinos hospites, molestus non erat, neque inuidiosus ciuitati, neque contentiosus in verbis, vnde grauis maximè fuerit & ciuis & peregrinus: sed agminibus addictus, perinde ac si Argiuis esset, defendebat patriam: & quoties benè ageret ciuitas, gaudebat: molestè verò ferebat, si quo modo infelix esset. Mvlieres. Mvlieres silentium & [Greek words] hoc est, domus custodia decet. Itaque Eliensibus Phidias Venerem fecit, quae testudinem calcaret: apertiùs implicatius???ue commonstrans, esse muliebris decoris aedes custodire ac silentium. Vxorium quippe ornamentum est, aut cum marito, aut per maritum loqui. Nam & Aegyptijs mulieribus inde vti calceis non fuit patrij moris, vt ita domi se continere quodammodo cogerentur. Caelius libro 10. cap. 3. A. L. Numa Romanus rex, sicut scriptum est à Plutarcho, tacere Feminas, & abstemias prorsus esse, neque de necessarijs rebu??? absente viro quicquam loqui assuefecit. Fertur igitur, quum mulier aliquando propriam in foro causam dixisset, Senatum consuluisse deos, Quídnam ciuitati id monstrum portenderet? Lud. Viues de Christiana femina lib. 2. Apud Spartanos aperta facie virgo, at conuelata nuptae in propatulo visebantur. Cuius eam Charillus reddebat rationem: [Greek words]: quoniam virginibus de viris sibi prospicere necessarium sit: mulieribus autem, quos compararint custodire. Obseruatum & illud, Chalcedonias mulieres eum seruasse mo rem, vt si in alienos viros & magistratus potissimùm inciderent, dimidium retegerent faciei. Quae à viduis coorta consuetudo, prorepsit & in eas, quae iunctae viris forent. Caelius libro 13. cap. 6. A. L. Qvo Consilio, Qva occasione. Pvta Studio Religionis. Lacedaemonii, victis Atheniensibus ad Aegos potamos à Lysandro, vrbem ipsorum euersuri, consulto oraculo responsum acceperunt: Communem Graeciae aram ne moueatis. Flexit ergo Spartanos religio, vt hostibus infensissimis parcerét. Aelianus lib. 2. Var. hist. Potentiae. Sesostris Aegyptiorum rex, cùm animum ad imperium orbis adiecisset, vt facilitùs optata perficeret, sibi omnium Aegyptiorum beneuolentiam conciliauit, omnes affecit beneficijs. Diodorus Siculus. Romani aduersus nationes agrestes belligerantes, humanitatis disciplina nequaquam indigebant. Ex quo autem aduersus mansuetiores populos tractare bella coeperunt, hunc amplexi modum impera̅di, cuncta suo subdidêre regno. Strabo libro nono. Benevolentiae. Sic ferè Principes. Vide suprà, Principes populares, fol. 2870. Philippvs Macedo, superatis Graecis, cùm suggererent e??? quidam, vt praesidijs vrbes frenaret: Malle dixit diu se dic??? humanum, quàm exiguo tempore dominu̅. Plutarchus in Regum apophthegmatibus. Mirantibus cunctis, quòd Antigonvs iam senex blandè & comiter regnaret: Antè, infit, opus habebam potentia, nunc gloria & beneuolentia. Idem. POPVLARITATIS FORMA IN MORVM Compositione. Partim Activa. Cuiusmodi est Aspectvs benignvs, hvmanvs. Vvltvs compositus. P. Vergilivs Maro, Poëtarum deus, animo & ore adeò fuit verecundus, vt vulgò Parthenias diceretur, Gyraldus Dialogo 4. Poët. histor. Domitianvs Imp. commendari se verecundia oris adeò sentiebat, vt apud Senatum sic quondam iactauerit: Vsque adhuc certè animum meum probastis, & vultum. Suetonius. Aul. Persivs Satyricus, moribus lenissimus, ac virginali ferè quadam verecundia, forma???ue modesta ac pulcra. Gyraldus Dialogo 4. Hist. Poëtarum.
|| [2881]
Orationis decvs: Hvc Taciturnitas decora. Exemplar taciturnitatis honestae D. Maria virgo. Cedò quàm multa legis Mariae verba in tota quatuor Euangeliorum historia? Intrat ad eam Angelus, & paucis verbis tanti mysterij nuncium absoluit, ijs???ue sapientissimis & sanctissimis. Visit Elisabetham, Ioquitur, vt Deum laudet. Parit Filium Deum, celebratur ille ab Angelis, adoratur à pastoribus: mater tacet, conseruans omnia quae ab illis dicebantur, conferens in corde suo. Adoratur à Magis, qui procul eò venerant: quid ipsam legis locutam? Alia forsan de illa regione fuisset percunctata, de opibus, de sapientia illorum, de astro. Ipsa, quod teneram decebat virginem, muta semper. Offert Filium templo, & vaticinantem de ilio Simeonem tacita audit. Rogasset alia eorum quae dixerat rationem & modum. Vertit sermonem ad Virginem Senex de Filio: Ecce positus est hic in ruinam & resurrectionem multorum in Israël, & in signum cui contradicitur. Et tuam ipsius animam dissecabit gladius, vt aperiantur multorum cordium cogitationes. Alia mulier, quando, quomodo, vbi futurum, esset sciscitata: ipsa nihil legitur dixisse. Amittit carissimum Filium Hierosolymis, quaesitum tribus diebus, tandem inuentum, quot verbis compellat? Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus & ego moesti quaerebamus te. Natu iam grandior, in nuptijs illud tantùm admonet: Fili, vinum non habent. Ad crucem omninò elinguis, nihil ex Filio quaerit, cui se relinquat, quid moriturus mandet: quòd in publico loqui non didicerat. Hanc virgines, hanc feminae omnes imitentur, pauciloquam quidem, sed ad miraculum sapientem. Lud. Viues de Christiana femina lib. 1. Disertissimu̅ Homerus Vlyssem maximè taciturnum expressit, filium???ue eius, & coniugem, & nutricem. Siquidem audis eam dicentem: [Greek words]. Non secus ac fortis quercus ferrúmve tacebo. Ipse assidens Penelopae: [Greek words], [Greek words] [Greek words] —. —miseretur Vlysses Coniugis ex animo moerentis: lumina verum Palpebris instabant immotis, cornua sicut, Vel ferrum—. Vsqueadeò fuit corpus eius vndequaque temperantia refertum: cuncta???ue habens ratio obtemperantia sibi & mancipata, oculis imperauit, vt lacrymis temperarent: linguae, ne loqueretur: cordi, ne tremeret, neque latraret: [Greek words]. Ast huic cura vorax in pectore fixa remansit: quod pertineret vsque ad rationis expertes motus ratio, spiritum???ue & sanguinem sibi redderet audientem & parentem. Talis etiam fuit magna pars eius sociorum. Cùm enim rapti & solo illisi à Cyclope non detexerunt Vlyssem, neque praeustum & paratum aduersus oculum istius monstrauerunt organum: sed crudos deuorari se, quàm quid detegere arcanorum maluerunt. Plut. de Garrulitate. Ino Euripidea liberè agens de se ipsa scire ostendit se [Greek words]. Tacere, vbi decet: atque vbi tutum, dicere. Nam qui generosa & verè regia instituti sunt disciplina, hitacere primùm, deinde loqui didicêre. Idem. Apud Spartanos in Phiditijs natu maximus commonstratis foribus, [Greek words], audientibus omnibus proclamabat. Plut. lib. 2. Conuiu. & in Lycurgo. Anacharsis à Solone exceptus conuiuio, sic compositus erat, vt sinistra manus ad pude̅da apposita esset, dextra autem ori. Interrogatus quam ob rem id faceret? Continentiori freno linguam indigere dixit, ne secreta proferret. Maximus Ser mone 20. Eiusdem imagini inscriptum fuit. Continendum esse à lingua, ventre & pudendis: id est, abstinendum à loquacitate, gula & venere. Laërtius in eius vita. Athenis cu̅ epulu̅ praeberet quidam regijs legatis Antigoni aut Ptolemaei, elaborauit cupientibus illis philosophos adiungere. Ibi cùm sermones inter se sererent alij & sua quisque adferret: silentium tenente Zenone, inuitantes & praebibentes ei hospites: De te, dixerunt, quid Zeno referemus regi? Quibus ille: Nihil aliud, inquit, quàm esse Athenis senem, qui inter pocula tacere potest. Plut. de Garrulitate. Quum quidam ad tacentem Cleanthem Assium dixisset: Tu quid taces? atqui iucundum est cum amicis confabulali. Jucundum quidem, respondit Cleanthes: sed quò iucundius est, eò magis in hoc amicis oportet concedere. Plutarchus. Archidamidas accusantibus nonnullis sophistam Hecataevm, quòd conuiuio adhibitus omni sermone abstinuisset: Qui dicere nouit, inquit, & tempus nouit. Plutarchus in Lycurgo. Romanus ille, quòd vxorem pudicam, opulentam & speciosam dimisisset, ab amicis castigatus, protenso calceo: Nempe & hic, inquit, aspectu pulcer est nouus???ue: caeterùm vbi me premat, nouit nemo. Plut. in Connubialibus. Quum M. Catoni Vticensi, etiamnum puero, vitio daretur taciturnitas (nec enim cum pueris exercebatur, nec à quoquam audiri volebat) ait: Carpant taciturnitatem, modò vitam probent. Et addidit: Tum demùm abrumpam hoc meum silentium, cùm ea loqui potero, quae sunt indigna silentio. Plutarchus. Breuitas decora. De Breuitate orationis suo loco inter Effecta agitationum animi egimus, fol. 226. 2881. 3824. Modesta oratio. Obscena dicta fugere. Homervs cùm aliquid turpe co̅memorat, lenire potiùs peccatum, quàm exprobrare conatur: sic Clytaemnestram Odyss. ???. Ait eam probam fuisse, quandiu cantorem habuit secum: id est magistrum quendam vxori ab Agamemnone adiunctum, qui ei optima praeciperet. Hoc demùm amoto, mulieri adulterium Aegisthus persuasit. Etiam Orestem Odyss. ??? laudans, qui caede Aegisthi vltus patrem sit, necem matris reticuit. (Quinetiam quando comica & ridicula tractat, multò modestiùs & castiùs amatoria attingit, quàm qui illum secuti sune Comici. Plut. de Homero. Archytas Tarentinus philosophus, cùm aliàs modestissimus fuit, tum etiam verborum obscenitatem assiduè vitauit. Cùm verò necessitas aliquando postularet absurdius aliquid dicere, non praefatus est: sed ipsum quidem silentio praeteriuit, inscripsit autem in pariete, monstrans quod dicendum erat, neque cùm res exigeret, dixit. Aelianus lib. 14. de Var. hist. Cosconivs, Poëta modestissimus sub Domitiano, nil nisi castum & pudicum cecinit: ea???ue propter à Martiale ridetur, quòd carmina eius pueris tantùm & virginibus conueniant. Facilitas in Alloquendo, Compellando, Salutando, [Greek words]. Aristoteles in 2. Rhetoricorum Grauitatem cum Affabilitate coniungi vult, & quodammodo temperari, nenimia grauitate superbi videantur: aut immoderata affabilitate [Greek words], humiles, abiecti & contemti euadant. Tritum est prouerbium: Nimiam familiaritatem párere contemtum. Pythagoras cum pueris oratione vtebatur puerili, cum mulieribus muliebri, cum Principibus item congrua ijsdem, ac fortunae apta praecipué. Siquilem inscitiae summae est, in personarum diuersitate [Greek words], id est, orationis modum vnum minùs euitasse. Caelius libro 11. capite 7. Antiquarum Lectionum. Themistocles erat plebi acceptissimus, partim quòd omnes ciues nominibus suis salutaret sine nomenclatore, partim quòd integrum iudicem praeberet se in contractibus. Ac Simonidi Caeo aliquid iniqui ab ipso praetore postulanti respondit: Non fore ipsum bonum poëtam, si praeter modos caneret: nec se, si praeter leges quid largiretur, magistratum probatum. Plutarchus in Themistocle. Cleomenes, Leonidae F. rex Spartanus, pallio amictus plebeio ad salutationes aliorum occurrit, collocutus est & vacauit exporrecto vultu humano???ue a deuntibus. Plutarchus. Alexander Magnus in suis ad amicos literis imperij maiestatem planè exuebat. Vti etiam Avgvstvs in suis ad Moecenatem epistolis, illius quoque stylum, quantum licebat, imitatus. Dignatus tenui Caesar scripsisse Maroni. Ouid. in Probim. C. Ivlivs Caesar milites pro concione, non milites, sed blandiori nomine Commilitones appellabat. Suetonius, & Polyaenus libro octauo. Imperatorem aut tribunum ignorare milites, pudenda inscitia est. Neque aliud Othonem ad imperium euexit, quàm quòd quemque militum, in agmine, in stationibus, in itinere nomine compellabat suo, ex hoc gratiam & studia hominum assequutus. Alex. lib. 6. cap. 18. Vespasianvs Romanorum Imperator, cùm libe̅ter in hortis Salustianis habitaret, eò recipiebat etiam quemcunque no̅ solùm senatorij ordinis, sed etiam homines priuatos. Ante lucem, cùm esset adhuc in lecto, colloquebatur cum ijs qui sibi familiares erant. Nec senatores tantùm Romanos, sed priuatos etiam homines publicè salutabat, accipiebat hospitio, atque apud eosdem etiam interdum coenabat. Suetonius, & Dion, & Xiphilinus. Traianvs Imperator saepè domos priuatorum ex improuiso adiens, cum ijs accubuit. Suidas. Tanta fuit moderatio in Stenone Sueonum & Gothorum Principe, vt omnia mallet, quàm nomen Regium (quod ob seueritatem prioru̅ Regum ad | publicum patriae odium deuenerat) sibi tribui gaudebat, se infimorum ciuium & incolarum [2882] amicum ac fratre̅ aestimari. Nemo erat ta̅ humilis conditionis paterfamiliâs, quin si in eius domum hospitij gratia introisset, ipsum cum coniuge & liberis porrecta manu officiosissimè salutaret, sibi???ue in mensa assidere vellet, & de eorum statu diligenter interrogaret. Ioan. Magnus lib. 23. cap. 12. Bvcicaldvs equitatui Gallico praefectus sub Carolo sexto, Genuae duas meretrices obuias sumtuosè vestitas honorificè salutauit. Reprehensus ob id à cominbus, Meretricem, inquit, per errorem salutasse, peccatum non est: at matronam non salutasse, peccatum est. Aegidius Corrozetus de Dictis & factis memorabilibus. Mathias Coruinus, Hungariae rex, suauissima consuetudine sibi omnes obstrinxit. Non solùm proceres officij gratia, sed gregarios quoque visitauit. In castris aegrorum contubernia lustrauit, cibum porrexit, consolatus est, vulnera obligauit. Quinetiam gloriabundus saepè retulit, se Nicolao Bossenae regi aegrotanti pedum digitos interfricuisse. Bonfinius lib. 7. Decad. 4. Corporis motvs decorus. Puta Incessus. Manuum motus. Haec ipsa hominis mentem interdum detegunt. De ijs proinde inter Affectuum Accidentia, fol. 232. 387 At hîc, quatenus conuersationem humanam condiunt. Excretio modesta. Israelitae ex Mosis praecepto locum extra castra habebant, quo ad requisita naturae exibant. Palo foueam faciebant, & ibi egestum excrementum obruebant. Causam addit: Nam Ioua Deus vester in castris vestris versatur, vt vos defendat, vobis???ue hostes subijciat. Quare castra vestra pura sunto, ne si quid apud vos foedum videat, auertatur vos. Deuteron. 23. Esseni Iudaei Sabbatho aluum no̅ purgant. Alijs autem diebus fodientes foueam vno pede altam [Greek words], hoc est, dolabella, quam quisq; illorum ex sectae instituto habet, demissa veste sese diligentissimè contegentes, ne splendori diuino iniuriam faciant, in eadem fouea ab onere ventris leuantur, ac deinceps terram, quam effoderant, regerunt: id???ue ipsum faciunt in locis secretissimis: & cùm naturalis sit ista purgatio, nihilominus tamen solenne habent, vt quasi ab immunditia abluantur. Iosephus lib. 2. cap. 7. Belli Iudaici. Exspuere in medium, vel in dexteram sui partem, Esseni deuitant. Idem. Extat apud Persas cùm moderati eorum victus testimonium, tum quòd alimenta laborando planè absumant. Nam apud eos non solùm exspuere, & emungi, & flatus plenos videri, turpe ducitur: sed etiam vel meiendi, vel alterius alicuius eiusmodi rei gratia euntem aliquò palàm conspici. At enim haec praestare non possent, nisi & modico nutrimento vterentur, & humorem laborando ita consumerent, vt aliò quopiam secederet. Xenophon de Institutione Cyri libro 1. Eorundem instituto nudum conspicere hominem, ac si immane scelus admissum foret, capite luebatur. Alexander ab Alexandro lib. 2. cap. 25. Aegyptii ventre̅ domi exonera̅t, exteriùs in vijs comedunt: quòd quae sunt turpia, sed necessaria, ea in occulto fieri debeant. Herod. lib. 2. Passiva, Huc pertinet Facilitas in conversatione aliorum, Aditum praebendo, Copiam sui faciendo, Audiendo, Auscultando. Isocrates in Paraenesi sua ad Demonicum inquit: [Greek words]. Ergo [Greek words] Humanitatis differentias facit: hanc quidem, quatenus alios placidè suscipit, patienter audit, benignè respondet (quae Facilitas à Latinis appositè diciposset) illam verò, quatenus alios amicè alloquitur, salutat, confabulatur, & affatur, vnde Affabilitas dicimeruit. Magna estnominum istorum abusio: non magni tamen momenti, si distinctarei cognitio confusas nominum significationes illustret. Consule Titul. Populares principes, fol. 2876. Artoxerxis Mnemonis vxoris Statyrae currus velis detractis semper progrediebatur, feminis???ue popularibus salutandi eam & adeundi faciebat copiam. Plutarchus in Artoxerxe, & in Apophthegmatibus. Alcibiades in quotidiana conuersatione tam suauis erat & iucundus, vt etiam ijs qui eum vel metuerent, vel inuiderent, praesentia eius & aspectus voluptati laetitiae???ue esset. Plutarchus in Alcibiade. Plato philosophus in conuersatione & colloquio familiarissimus, Olympiae apud ignotos diuersatus, eorum animos ita sibi conciliauit, vt cum eis conuiuando, ac familiariter colloquendo multas horas consumeret. Aelianus lib. 4. Var. hist. Apud Romanos tribunitiae domus fores non interdiu, non itam noctu solitas occludi, ceu planè portus quidam ac refugium celebre, quò indigentibus semper & facilè pateret aditus. Caelius lib. 8. A. L. cap. 1. Ad Publ. Valerivm facilis erat indigentibus aditus, domúsque eius omnibus patebat, nec colloquium vllius abiecti hominis aut postulationem reijciebat. Hac de causa Vindicius Aquiliorum seruus coniurationem dominorum suorum potiùs ad eum, quàm ad Brutum, vel Collatinum detulit. Plutarchus in Valerio. Caivs Gracchus. Vide suprà, Politici populares. Avgvstvs Caesar in consulatu pedibus ferè, extra consulatum saepè adaperta sella per publicum incessit. Promiscuis salutationibus admittebat & plebem: tanta comitate adeuntiu̅ desideria (hoc est, libellos supplices, ex Hotomanno de Verb. iur.) excipiens, vt quendam ioco corripuerit, quòd sic sibi libellum porrigere dubitaret, quasi elephanto stipem. Molestum erat optimo principi, quòd timeretur. Die Senatus nunquam Patres, nisi in curia, salutauit, & quidem sedentes: ac no minatim singulos, nullo submonente: & discedens eo modo sedentibus singulis valedicebat. Suetonius. Tiberivs Caesar in primis erat affabilis, comis & humanus. Itaque iussit vt senatores simul omnes se salutatum venirent, ne multitudine inter caeteros premerentur. Dion Nicaeus, & Suetonius in Tiberio. Traianvs Imp. amicis incusantibus, quòd parùm memor im peratoriae maiestatis, nimiùm esset omnibus expositus: respon dit: Talem praestabo imperatorem priuatis, qualem optarem ipse priuatus. Erasmus lib. 8. Apophtheg. Adrianvs Caesar in colloquijs etiam humillimorum mirè ciuilis erat: eos???ue detestari solebat, qui hanc humanitatis voluptatem ipsi inuiderent: hoc praetextu, quòd dicerent Principis maiestatem vbique seruandam. Dion in eius vita. Imperatorium fastigium ad summam ciuilitatem deduxit Marcus Antoninvs Pius. Vnde plus creuit, recusantibus aulicis ministris, qui ilio nihil per internuncios agente, nec terrere poterant homines aliquando, nec ea quae occulta non erant vendere. Capitolinus. Alexander Seuerus Imp. aditum ad se non amicis modò ac familiaribus, verumetiam militibus caeteris???ue hominibus ??? facillimum praebebat. Idem tamen vetuit matrem & vxorem suam à famosis mulieribus salutari. Lampridius. Ivstinianvs Imperator singulari praeditus comitate, cuiuis facillimè se adeundi & compellandi potestatem faciebat. Euagrius lib. 4. cap. 30. Fuit Belisarivs Iustiniani dux tanta comitate, quanta dux illius aetatis nullus, vt iuxtà diuiti inopi???ue comis facilis ???ue semper occurreret. Sabel. lib. 3. Enn. 8. Marcvs Barbadicus, Venetorum dux, praeter alia multa in humilioris fortunae viros benignitatis exempla, statim ab initio sui regiminis auctor fuit, ne ob curarum multitudine minus ad se aditus inopibus pateret, vt omnium qui audiri vellent, nomina in sortem octauo quoque die conijcerentur: atque ita quorum nomina primò educta essent, illi ad suum tribunal priùs aditum haberent. Quo pientissimo decreto est factum, vt neque ambitio, neque gratia inopiae ob staret, neque spes illius adeundi cuiquam adimeretur. Sabellicus libro terto, Decadis quartae. Franciscvs Sforcia Mediolanensium dux, in publica constitutus audientia, exteros & infimos quosq; primò omnium summa humanitate & cleme̅tia audire solebat. Pontanus cap. 15. de Beneficentia. Exeunte Pio II. Pontifice à cella Palatij, cùm Germanus senex arrepta lectica ius sibi reddi exclamaret: Vna, inquit, de re, an de omnibus? Respondenti de vna: statim subdidit, Rectè sapis: na̅ actum fuerat, si de omnibus postulasses. Cùm aliquando vnus è cubicularijs senem verbosiore̅ facere dicendi finem clàm submonuisset, repeti omnia iussit: conuersus???ue ad cubicularium, irato similis: An nescis, inquit, ex quo iniui Pontificatum, alijs me viuere oporcere, non mihi? Neminem plus triduo demoratus. Oratores saepè qua die venissent, caeteros. postridiè admisit, praescripta cuique hora, ne quem expectando fatigaret. Ioan. Ant. Campanus in eius vita. Maximilianvs I. Imper. humanissimus Princeps saepè verecundos & timidos sua humanitate adeò confortauit, vt relecto timore liberiùs cum eo quacunque cupiuerant, pertractarent. Cuspinianus. Clemens VII. Pp. qui occultare naturae vitia, & studia hominum promereri expedita liberalitate nesciebat, eximiam salte̅ laudem assecutus est, facilitate aditus, perurbana comitate, & populari quadam molestissimarum rerum tolerantia: nunquam enim infimorum etiam hominum vel preces, vel spes ipsas iratus aut fastiditus abrupit. Iouius lib. 32. Histor.
|| [2883]
Lvdovicvs Sforcia Mediolanensium Princeps, erat in primis, quod maximè popularem gratiam fauorem???; conciliat, aditu alloquio???ue perhumanus & facilis: nunquam eius animus iracundia superabatur: moderatè ac patienter ius dicebat. Iouius lib. 1. Histor. Acroamata aliorvm Turpia non ferre. Q. Sertorivs inter conuiuia impudica verba & obscena non admittebat. Plut. in Sertorio. Tristia non admittere. Athenienses, Mileti expugnationem à Persis, se permolestè tulisse, cùm alijs multis rebus declararunt, tum verò hac, ??? Phrynicho docente drama, quod de Mileto direpta fecerat, theatrum illacrymauit: & Arhenienses eum, quòd domestica mala refricuisset, mille drachmis mulctauerunt, adiecto interdicto, ne quis postea eo actu vteretur. Herod. lib. 6. Corporis cvltvs decorvs, popvlaris, per Vestitum. Alexander Magnus ex cultu barbarico quod insolens & tra gicum erat reijciens, ceu tiaram, candyn, & subligacula, ex Macedonico & Persico ritu temperata̅ quandam, quod Erathosthenes scriptum reliquit, gerebat stolam: atque vt philosophus indifferentibus vtebatur, vt imperator communis erat & rex popularis, vestitus honore deuictorum concilians caritatem: quò in fide persisterent, diligerent???; vt principes Macedonas, non vt hostes grauarentur. Plutarchus orat. 1. de Alexandri fortuna. Strato, siue (vt alij tradunt) Plato, dixit Aristippo: Tibi vni & chlamydem & pannum ferre datum est. Chlamys vestis est satraparum, pannus mendicorum. Id notauit Horat. cùm ait: Omnis Aristippum decuit color, & status, & res. Apud Dionysium saltauit in purpura: interdum vili pallio vtebatur: semper tamen decori memor. Erasmus ex Laërtij libro 2. capite 8. Alexander Seuerus Imp. gemmas de calciamentis & vestibus sustulit, vsus simplici vestitu. Cuspinianus ex Lampridio. Ablutionem. De hac sub Corporis cultu inter corporea, fol. 297. Hîc repetitur, quatenus ad Conuersationis popularitatem facit. Corporis denvdatio. Corpvs, Vultum Tegere. De hoc quoque inter Affectuum accidentia: sed respectu diuerso, fol. 262. Devs Mosi praecepit, ne per gradus ad altare suum ascenderetur, ne in eo pudenda corporis fortassis apparere̅t. Vsqueadeò modestia placet Domino. Exodi 20. Panthei Lacedaemonij Vxor, virum secuta in Aegyptum, quò is cum Cleomene se receperat, post viri mortem, cùm Ptolemaeus ipsam quoque cum caeteris Lacedaemonijs mulieribus, quae illic erant, occidi iussisset: priùs quàm occideretur, vestem diligenter pedibus obuoluit; omnem???ue aliam corporis partem texit: nudo iugulo relicto, vt honestè cadens, pudorem, quem per omnem vitam seruauerat, inuiolatum relinqueret. Fulgosus libro quarto, capite quinto ex Plutarchi Cleomene. Olympias Alexandri Magni mater, cùm eam Cassander interimi iussisset, diligenter cauit, ne cadens in morte aliquam corporis partem detegeret, quae caelanda pro matronali pudore videretur. Apud Spartanos diu morem obtinuisse legimus, vt aperta facie virgo, at conuelata nuptae in propatulo viserentur. (Hinc fortassis Homerus Helenam, vtpotè Spartanam, passim [Greek words] vocat) Cuius eam Charilaus reddebat rationem: [Greek words]: quoniam virginibus de viris sibi prospicere necessarium sit: mulieribus autem quos compararint, custodire. Caelius libro 13. cap. 6. A. L. Chalcedoniae viduae primùm, pòst etiam mulieres, velatae incedebant. Quòd si tamen in viros graues & magistratus praesertim incidissent, dimidium faciei retegebant. Caelius libro 13. cap. 6. Antiq. Lect. C. Ivl. Caesar, vt animaduertit in Senatu vndique se strictis pugionibus peti à coniuratis, toga caput obuoluit: simul sinistra manu sinu̅ ad ima crura deduxit, quò honestiùs caderet, etiam inferioris corporis parte velata. Suetonius. Sigismvndvs I. Polonorum rex, verecundia summa, & penè virginali, quoad vixit, fuit. Nudum se aut necessitati naturae satisfacientem, non nisi à perpaucis interioris cubiculi ministris consipici passus. Cromerus. Tvrci in corpore denudando religiosissimi, maxima solicitudine curant, tam domi quàm forìs, vel in castris, cùm naturae opus perficiunt, ne corpus denudent. Vtuntur itaque femoralibus amplis, quibus solutis (nam anteriori parte aperiuntur) reijciunt curuati in terram vestes sine corporis nudatione, vt vix quid agatur deprehendi valeat. Erectum vel stantem naturae opera exercere, pro piaculo habetur maximo. Cuspinianus. Tartarorvm reginae & magnatum nobilium???ue praecipuorum vxores, dum in publicum procedunt, facies velis obtegere solent. Guagninus in descriptione Tartariae. Non tegere. Antiphon Atheniensis tragicus, cùm ad supplicium raperetur, & socios morituros capita velasse videret per portam exeuntes: Quid ita, inquit: ánne horum quispiam cras vos videat, timetis? Plutarchus. POPVLARITATIS FORMA IN OFFICIORVM Administratione Activa. Grata et Accepta aliis Facere. Cvivsmodi officia sunt. Accommodare se aliorum orationi, moribus. Parthenopaevs, Atalantae F. Arcas, Argos veniens, moribus eius ciuitatis per omnia sese accommodasse, narratur apud Aeschylum in Septem. Aristoclidem Aeginetam Ode [Greek words]. Nemeorum Pindarus celebrat à mansuetudine & facilitate, qua se omnibus accommodaret. [Greek words]. Inter pueros puer, inter viros verò vir, tertiò verò inter senes senex: quales partes omnes habemus gens mortalium. Producit autem quatuor virtutes vita mortalis: curare verò iubet quod praesens est (supra iam tres dictas.) Avgvstvs, quia Moecenatem suum nouerat esse stylo remisso, molli & dissoluto, talem se in epistolis, quas ad eum scribebat, saepiùs exhibebat. Et contra castigationem loquendi quam aliàs ille scribendo seruabat, in epistola ad Moecenatem familiari, plura in iocos effusa subtexuit: Vale mel gentium, melcule, ebur ex Hetruria, laser Aretinum, adamas supernas, Tyberinum margaritum, Cilneorum smaragde, iaspis figulorum, berylle Porsennae, carbunculum habe̅s: [Greek words] moecharum. Macrobius lib. 2. cap. 4. Saturnal. Tiberius Caesar Dvos familiarius à se dilectos, omnium horarum amicos vocare solebat. Erasmus lib. 6. Apophtheg. C. Publicius solitus est dicere, P. Mvmmivm cuiuis tempori ho minem esse, Sentiens illum dexteritate facilitate???; ad omnem vitae statum esse accommodum. Leo X. Pontif. componebat vocem, vultum gestum???ue in omni occasione negotij aptissimè atque celerrimè: transferebat???ue mores ad personam, diuina quadam praesensione petentium vocis occurrens. Iouius in Leone. Docere alios humaniter. Vide suprà, Praeceptores populares. Galenvs medicus Pergamenus scripsit multa in communem amicorum aut inferioris quoque conditionis hominum vsum. Quod eum facere non piguit, vt non dubitarit dicere, se vel vnius tantùm gratia, quem modò veritatis studiosum cognouisset, dicturum???; scripturum???; omnia. Gesnerus in eius vita. Munera dare benigné. Persarvm reges non solùm amicis, ducibus & satellitibus ex mensa sua semper portiones mitteba̅t: verumetiam seruorum & canum quotidie coenam in illorum mensa apponeba̅t: quò facerent, quatenus possent, omnes, quibus vtebantur, mensae suae & Vestae consortes. Plut. lib. 7. Conu. quaest. 4. Cimon Atheniensis non solùm suos dilexit ciues, sed humani generis beneuolentissimus fuit. Is suos agros & pomaria ciuibus & peregrinis communia proposuit: si que̅ praeterea grandem natu intuitus esset, trita aut sordida veste amictum, vnum alique̅ ex suis assectatoribus, quos ad hoc ipsum honestè cultos circa se habere consueuit, iubebat cum eo vestem commu [2884] tare. Erant & quibus negotium iniunxerat, vt pauperibus & egenis occultè pecuniam subministrarent. Qua in suos beneficentia consecutus est, vt Comoediae testimonio, diuinus sit homo appellatus, omnium???ue Graecorum optimus. Sabel. lib. 8. cap. 2. ex Plutarcho. Cn. Pompeij comitas commendatur à Plutarcho: qui nemine minùs importunè rogabat, vel hilariùs largiebatur roganti. Ostendebat enim in dandis beneficijs serenitatem, & grauitatem in accipiendis. Plut. in Pompeio. Hadrianvs Imp. Saturnalia & Sigillaria, etiam inopinantibus mittere solitus est: quae ipse libenter accepit, vt ijc magis ac magis ad par reddendum inuitaretur. Pontanus capite 40. de Liberalitate. Strena, id est, munus aliquod in principio anni, boni ominis gratia datur. Tranquillus scribit, equites Rom. solitos fuisse quotannis strenam Augusto Caesari in Capitolio etiam absenti Cal. Ianuar. conferre: quod hodie etiamnum vbique seruatur, diuerso tamen modo. Itali enim summi viri dant infimis: in Anglia verò inferiores deferunt strenam superioribus, & Regi cuncti Principes, qui tamen dantibus aliquid con trà donat, quò liberalitas, vt boni ominis nuncia, mutuò communicetur. Quin etiam sine munere, eum primum anni incipientis diem, more veterum, vt est testis Plinius, laetis precibus nobis vicissim faustum generatim ominamur. Polydorus lib. 5. cap. 2. de Rerum inuent. Munera accipere. Artoxerxi Mnemoni Persarum regi donum erat adeò exiguum nullum, quod no̅ illustri gratia exciperet. Imò verò cùm malum punicum Omises quidam ei inusitata magnitudine obtulisset: Per Solem, inquit, etiam vrbem vir hic, si ei concradita sit, ex pusilla citò reddat amplam. Dum alia alij offerunt, in itinere homo tenuis, cùm nihil subitò ad manum haberet, ad amnem cucurrit, haustam???ue manibus aquam obtulit ei. Ea re delectatus Artoxerxes, misit ei phialam aurea̅ cum mille Daricis. Plut. in Artoxerxe. Polliceri benigné. Titvm Vespasianum ferunt, cùm nihil cuiqua̅ negaret, à quodam familiariter rogatum: Ecquid putarétne imperium tanti esse, vt omnia, quae promitteret, praestare posset? tantùm dixisse ferunt, Non oportere quenquam à Principis conspectu tristem abire. Sabel. lib. 8. cap. 2. ex Suida, & Suetonio. Alfonsvs, Alfonsi iunioris Calabriae ducis auus, hac vna re potissimùm beneuolentiam hominum sibi co̅ciliauit, ??? neminem patiebatur tristem à se abire. Pontanus de Principe. Gratias agere. Fvrnivs quidam, qui vixit Augusti temporibus (cuius pater, quandoquidem sub Antonio stipendium fecerat, ob id iure belli hostiliter Augusto erat inuisus) adit Imperatorem, patris ab eo vitam deprecatur. Ignoscit ille. Tunc Furnius: Hanc vnam, Caesar, habeo iniuriam tuam, effecisti vt viuerem & morerer ingratus. Caelius lib. 7. cap. 28. A. L. Adiutare, Opemferre, Auxiliari benigné. Praecepit Dominus Israelitis: Tui fratris asinum bouémve in via lapsum si videris, ne dissimulanter praeterito, sed vnà cum eo alleuato. Deuter. 22. Cyrvs Persarum rex, quando ob inopiam liberalitate vti non poterat, beneuolentiam suorum humanitate conabatur assequi, cùm illis etiam in faciundo opere adiutor adesset, & laborum socius. Iustinus lib. 1. & Xenophon in Paedia. Alexanbro Magno per Cabazam regionem ducente exercitum, ob foedam tempestatem magna pars exercitus grauiter afflicta est. Saltu itaque emersis, loca humano cultu frequentia corporibus affectis auxilio fuêre. Hîc rex admoto igni coeperat rigentes artus fouere, quum gregarium militem Macedonici sanguinis intuitus vix ob laborem & frigus sese in armis traducentem, nec iam multum compotem mentis, exiliens Alexander in sellam, qua ipse erat ad ignem perductus, in sua ipsius sella collocauit. Nec ille priùs, aut vbi quiesceret, aut à quo acceptus esset, agnouit, qua̅ vitalis calor maiore sit parte corporis receprus. Tum verò regiam sedem & regem ipsum stantem intuitus, consternatus animo trepidè consurgit, obliuionem & imprudentiam excusaturus. Cui Alexander hilari vultu: Ecquid nescis miles, quantò meliore sorte vos Macedones, ??? Persae sub vestro rege viuitis? Illis capitale est in regis sella consedisse, tibi saluti fuit. Sabel. lib. 5. Enn. 4. Fuit Philopoemenes Megalopolitanus Achaeorum praetospecie non, vt nonnulli arbitra̅tur, deformi: extat enim etiam nunc Delphis statua eius. nam hospitis Megarensis inscitiae aiunt ipsius facilitatem & simplicitatem dedisse causam. Siquidem nunciato praetorem Achaeorum ad se venire, dum parat coenam, absente fortè viro tumultuabatur: ac cùm Philopoemenes interea ingrederetur obsoleta amictus chlamydula, existimans aliquem esse ex ministris & antecursorem, orauit eu̅ ministerio vt manu̅ admoueret. Ille abiecta co̅festim chlarmyde, coepit lingua findere. Cùm autem superueniret hospes, atq; id spectaret: Quid hoe rei est, inquit Philopoemene? Tum ille: Quid aliud, quam quòd foedae speciei pendo poenas? Plut. in Philopoemene. Avgvstvs Caesar affuit clientibus: sicut scutario cuidam, euocato quondam suo, qui postulabatur iniuriaru̅. Vnum omninò è reorum numero, ac ne eum quidem, nisi precibus eripuit, exorato coram iudicibus accusatore, Castricium, per que̅ de coniuratione Muraenae cognouerat. Suetonius. Traianvs Imp. cùm contra Decebalum Dacorum regem for titer pugnasset, atque deficerent ea quibus sauciorum vulnera obligarentur: vestem suam discidit, ad obliganda militu̅ vulnera. Dion Nicaeus. Conradvs III. Germanorum rex venerat Francofordiam, vt Henricum filium suum regem Germaniae curaret instituendum. Ibi quoque Bernardus Claraeuallensis abbas affuit. Quo cognito, tanta malè affectorum ac debilium multitudo sancti hominis visendi studio accensa confluxit, vt aliquando Conradus praesens turbam in templo vrgentem sustinere nequiuerit, ac deposita chlamyde ipsum in vlnas suscipere, & de basilica asportare coactus sit. Sigonius lib. 11. Regni Italici. Alfonsvm regem Aragonum descendere ex equo, & coenosam viam ingredi non puduit, vt rustici & imbecilli senis prolapsum sub onere asellum cauda subleuaret. Pontanus de Beneficentia, cap. 6. In societatem venire calamitatis. Athenienses à Minoë victi tributum pendebant nouem annis, septenos impuberes, totidem???ue virgines. Vbi ergo tempus tertij tributi adfuit, & vocandi in sortem erant patres, qui impuberes liberos habebant: recruduerunt querelae in Aegea regem ciuium lugentium, atque indignantium omnium illum auctorem in societatem vnum non venire poenarum: sed qui regnum in nothum transtulisset & hospitem filium Thesea, ipsos nihil laboret in iustorum solitudine liberorum & orbitate relinqui. Angebant haec Thesea, qui vt aequum bonum agnosceret, & in consortium veniret fortunae publicae, semetipsum obtulit, extra sortem se adiungens. Ac caeteri quidem spiritus eius obstupuerunt, & commendauerunt ciuilitatem. Aegeus verò cùm precibus & obsecrationibus agens immotum videret & inflexibilem, alios pueros sorze duxit. Hellanicus refert, non sorte ductos pueros puellas???; ciuitatem misisse, sed Minoa delegisse praesentem, ac Thesea omnium cepisse primum praefinita lege. Praefinitum autem fuisse, vt nauem praeberent Athenienses, & impositi impuberes nulla secum ferentes arma bellica cum illo nauigarent, sublato???; Minotauro finem fore poenae. nam antè nulla spes suberat salutis. Hinc nauem cum atro velo vt in certam perniciem mittebant. Plut. in Theseo. Condolere benigné. Vide Titulum, Hostes humani, fol. 2899. Congaudere, Congratulari familiariter. Ex loco Affectuum, fol. 177. item Amicorum officiorum, fol. 860. Honorem exhibere, Venerari populariter. Antonivs Abbas, Episcopis & Presbyteris solitus erat submittere ceruicem, captans ab eis benedictionem. Idcircò benedixit ei Dominus, & custo diuit illum: ostendit ei facie̅ suam, & misertus est ipsius: conuertit vultum suum ad illum, & dedis ei pacem. Marulus lib. 1. cap. 5. Alcinovs Phaeacu̅ rex, vt iuxta se hospitem Vlyssem locaret: Exciuit natum generosum Laomedontem, Claudebat patris latus hic—. Quippe quòd in filij sedem collocarit hospitem supplicem, id admodum est ciuiliter & comiter factum. Plutarchus libro 1. Quaest. conuiual. 2. Caivs Gracchus Tribunus cùm lege̅ Agrariam rogaret, cùm in alia dicitur magnoperè incubuisse, tum vbi superiores concionatores respicere ad curiam assueuerant, & ad comitium, primus tunc foràs versus ad forum fuisse concionatus, atq; id deinceps secutus, breui???ue declinatione & circumactu corporis magnam rem mouisse, ac Rempubl. quasi ab optimatibus ad arbitrium transtulisse populi: tanquam plebem spectare concionatores, non senatum deberent. Plut. in Caio. Tiberivs Caesar senatoribus assurgere, & ijs de via decedere non erubescebat. Suetonius. Clavdivs Caesar spectacula edentes, surgens & ipse cum caetera turba, voce ac manu veneratus est. Trib. plebis adeuntibus se pro tribunali excusauit, quòd propter angustias no̅ posset audire eos nisi stantes. Suetonius. Traianvs Imp. stans, consules sedentes venerabatur, quòd se illis inferiorem ex legibus esse sciret. Idem quoscunque consulturus esset, eos ipsemet adibat. Volaterranus lib. 23. Anthrop.
|| [2885]
Senatui tantum detulit Mantoninvs Pius Imperator, qua̅tum cùm priuatus esset, deferri sibi ab alio principe optauit. Capitolinus. Theodericvs Ostrogothorum rex in Italia, auro argento???; nullum signum aliud, quàm stante Repub. consueuerat, imprimi passus est. Cranzius lib. 3. c. 13. Sueciae. Permittere, Concedere aliquid, Non vetare. Psammetychvs, primus Aegyptiorum regum caeteras nationes ad importanda, quae apud se erant, allexit, securitate singulis adeuntibus praebita. Diod. lib. 1. c. 5. Epidamnii potestatem omnibus in suam vrbem migrandi peregrinandi???; libenter faciebant. Aelian. lib. 13. de Var. hist. Ludi gladiatarij populo in foro exhibendi erant: & pleri???; eorum, qui magistratibus fungebantur, cuneos in orbem ad spectandum istruxerant, quos locabant. Eos C. Gracchvs Tribunus pl. 11. imperauit illis, vt tollerent, quò inopes ex canea spectare gratis valerent. Nemine ei auscultante, praestolatus noctem, cui spectaculum illucescebat, euertit per opifices, quos habebat penes se conductos, cuneos illos, populóque postridiè locum vacuum exhibuit. Quo facto, apud multitudinem magni vir animi habitus est, verùm collegas offendit vt ferox & violentus. Hinc etiam tertio tribunatu lapsum apparet: non quin plurima tulerit suffragia, sed quòd improbè & fraudulenter renunciauerint designatos collegae eius. Plut. in Caio. Cùm Marcus mortuum educatorem suum fleret, reuocaretur???; ab aulicis ministris ab oste̅tatione pietatis, M Antoninvs Pius Imp. dixit: Permittite, inquit, illi vt homo sit: ne???; enim vel philosophia, vel imperium tollit affectus. Capitol. In coniuratione contra Iulianum & Lavrentivm Mediceos inita, fuit etiam Io. Bapt. Montesiccus, Xysti IV. Pp. copiarum ductor. In templo D. Repara???ter sacra Iulianum Fr. Pactius & Bern. Bandinus interficiunt. Laurentium verò Montesiccus leuiter vulneratum elabi passus est. Siquidem Laurentius paulò antè Montesicci animum perhumano liberali???ue sermone molliuerat, adeo???; benignè industriam ac opes ei fuerat pollicitus, si quae dam in Apennino castella, quae Montesiccorum fuissent, redimere vellet: vt ille commutata voluntate mirum in modum ei deuinctus abierit. Retractus inde è fuga Moncesiccus, solus ex omnibus coniuratis mitiorem supplicij poenam sepulturam???; promeruit, quòd hominem diuina virtute praeditum ad aras se percussurum omnino pernegasset. Iou. in Leone X. Imperij maiestatem submittere, deponere familiariter. Theopompvs Spartanorum rex, cùm primus instituisset, vt Ephori Lacedaemone crearentur, ita futuri regiae potestati oppositi, quemadmudum Rom??? consulari imperio tribuni plebis sunt obiecti: atq; illi vxor dixisset: Eum filijs minorem potestatem relicturum: Relinquam (inquit) sed diuturniorem. Val. Max. lib. 4. cap. 1. Timoleon Corinthius, victo Dionysio tyranno, cùm tantis esset opibus, vt etiam inuitis imperare posset, tantum autem haberet amorem omnium Siculorum, vt nullo recusante regnum obtineret: maluit se diligi, quàm metui. Ita???; cùm primùm potuit, imperium deposuit, & priuatim Syracusis, quod reliquum vitae fuit, vixit. Ne???; verò id imperitè fecit. Na̅ quod caeteri Reges imperio potuerunt, hic beneuolentia tenuit. Nullus honos huic defuit, ne???; postea Syracusis res vlla gesta est publica, de qua priùs sit decretum, quàm Timoleontis sententia cognita. Nullius vnquam consilium non modò antelatu̅, sed ne comparatum quidem est: ne???; id magis beneuolentia factum est, quàm prudentia. Probus in eius vita. Agathocles Syracusiorum tyrannus, Carthaginensibus terra mari???; debellatis, dijs sacrificauit, amicos???; opiparis co̅uiuijs excepit, deposito???ue in comessationibus regio ornatu, cuinsuis priuati hominis tenuitatem prae se ferebat, stipatus???; à populo solus in conciones ibat. Diod. lib. 20. Caesares Romanorum ne in crimen inuidiam???; inciderent, Impetatoris nomen, ta̅quam titulum mitem & honestiorem, abrogato Regis vocabulo, desumsêre. Alex. lib. 1. cap. 2. P. Val. Poplicola, vt consulatum pro terrifico placidum & gra tum redderet populo, fascibus detraxit secures. Ipsas etiam ad concionem accedens depressit fasces, & populo submisit, speciem maiestatis addens principatui populari: id???; consules postea obseruarunt. At non animaduertit multitudo, non facere illum se, vt arbitrabatur, submissiorem, sed inuidiam ea moderatione depellere & imminuere: at???; in tantum suas amplificare opes, quantum detrahere videbatur de licentia: coluit???; libens eum populus & tulit volens, vt etiam Poplicolam appellauerit. Plut. in Valerio. Hunc morem multis custoditum annis, ac ad tempora sua seruatum, Dionysius scribit: vt quum extra vrbem essent consules, vterentur securibus, intus verò sascib is modò ornarentur. Quod Maximus quoque Valerius intelligi voluit, inuidiosum scribens magistratus fastigium ad tolerabilem habitum esse deductum, dum fasces securibus vacuefecit. Porrò T. Liuius refert: Poplicolam, quum prodijsset in concionem, fasces sum misisse populo: quod ipsum lib. 3. Instit. Quintilianus repetit. Ex quo elegans prorepsit adagium, vt cùm manum damus, & herbam quodammodò porrigimus, vinci???; nos planè fatemur: Summittere fasces, dicamur, astipulante M. Tullij testimonio. Fasces autem submittere, interpretor, non surrectos tenere, vt solebant priùs lictores, vt visendos eos praeberent, ostentarent???; ad terrorem increscentis audaciae: sed deprimere, & ante pedes quodammodò deijcere. Caelius lib 12. cap. 7. A. L. Avgvstvs Caesar quoties magistratuum comitijs interesset, tribus cum candidatis suis circumibat, supplicabat???; more solenni: ferebat & ipse suffragium in tribu, vt vnus è populo. Suetonius. Tiberivs nunquam curiam nisi solus intrauit: lectica quondam introlatus aeger, comites à se remouit. Suetonius. Traianvs Imp. per Vrbem semper, more Catonis, pedes ibat, paucis comitibus, nullis satellitibus. Volaterranus libro 25. Anthropol. Humiliare sese. Humilitas inter Affectus connumerata fuis suo loco, f. 85. Eadem, si honorem spectes, ad Honoris contemtum referenda erit, f. 2525. si Veritatem, ad [Greek words]: si Humanitatem, cui iuncta est, qua sibi alios deuincere studes, praesentis erit loci. Honores respuere samiliariter. Ex moderatione honorum huc multa, f. 2523. & seqq. Illic Honoris contemtus, hic Humilitas, qua sese alijs commendat, perpenditur. Avgvstvs Caesar nepotibus suis praetextatis adhuc assurrectum ab vniuersis in theatro, & à stantibus plausum, grauissimè quaestus est. Suetonius. Ipem Domini appellationem edicto respuit. Suetonius. Tiberivs à principio nullum honorem, qui humanitatis transcenderet fastigium, sibi decerni passus est. Ciuicam coronam in vestibulo domus recusauit. Quum quidam eum Dominum appellasset, vetuit se ampliùs contumeliae causa nominari. Nullum templum dedicatum est, ac nemmilicebat ei statuam facere. Ne???; licebat per fortunam eius iurare: ne???; animaduertebat in eos, qui per eandem fortunam peierassent. Dion Nicaeus. Clavdivs Caesar in semet augendo parcus at???; ciuilis, praenomine Imperatoris abstinuit, nimios honores recusauit, spo̅salia filiae, natalem???; geniti nepotis, silentio ac tantùm domestica religione transegit. Suetonius. Traianvs subiugatis Marcomannis, ac Iazygum & Pannoniae populis, minimè triumphans, sed equo tantùm insidens, in Capitolium vectus est. Volaterranus libro vigesimotertio Anthropol. Alexander Seuerus Imp. Dominum se appellari vetuit. Cuspinianus. Cum Aliorum petulantia, importunitate, non pugnare. Empiricvs quidam morbi cuiusdam grauiss. curam pollicitus, cùm, iam ad secandu̅ pararetur, interuenit alius furens medicus, multa rationum mole ostensurus, hominem secari non oportere. Tum ille: Vos videritis, inquit, mihíne in artis operibus diu multum???; versato, an huic in sophistico puluere strenuo athletae, plus sit credendum. dicto???; citiùs abijt. Necessarij igitur sophista ablegato priorem experientia clarum reuocarunt. Gal. de Subfigur. empirica, cap. vlt. Non facere, sed absqve Acerbitate. Puta Non concedere, Denegare modesté. Theocritvs, cùm duo ab eo in balneo strigilem cominodato peterent, quorum erat peregrinus alter, alter nobilis fur: ioco vtrun???; summouit dicens: Te non noui, te noui. Plutarchus de Immodica verecundia. Lysimache, Athenis Mineruae sacerdos, cùm muliones, qui sacra portabant, vt infunderet sibi, postularent: Ego verò, inquit, vereor, ne id quo???; in morem abeat. Idem. Antigonvs rex, iuueni cuidam ignauo & molli, cuius pater vir probus ordines duxerat, postulanti vt ad ordines proueheretur: Apud me, in quit, adolescens propriae sunt, non paternae virtutis praemia. Idem. Nicostratvs cùm magna pecunia ostensa & nuptijs mulieris, quam vellet cun???; Lacaenae, solicitaret eum ad prodendum sibi Cromnon Archidamus: negauit Herculis eum sobolem esse. Illum enim multas oras, vt scelerosos sustolleret, lustrasse, hunc probos facere improbos. Idem.
|| [2886]
Avgvstvs, cùm ab eo Pacuuius Taurus congiarium peteret, diceret???; iam hoc homines vulgò loqui, non paruam ab illo sibi pecuniam datam: Sed tu, inquit, noli credere. Macrob. lib. 2. cap. 4. Saturn. Idem alteri cuidam, cùm ab officio remotus esset similia flagitanti, at???; addenti: Non se cupiditate ad id petendum induci, sed pud oris proprij respectu: & vt sine noxa praefecturam equitum spontè dimisisse, insuper & liberalitate Caesarea dign??? pucaretur: sic elusit: Tu te accepisse palàm dicito, ego me dedisste non negabo. Ibidem. Porcia M. Brvti amantissima fuit. Cui ad bellum profecturo, quum precibus instaret, vt secum abduceret, id???; impensiùs efflagitaret: Brutus eo carmine vxorem est affatus, quo Hector ille Homericus Andromachen: Te tua pensa decent, lanas calatum???; reposce. Plut. in Bruto. Quum Galli donassent Avgvsto torquem aureum, centum pondo, ac Dolabella per iocum tentans illum, tandem huc produceret iocum, vt diceret: Imperator torque me dona: Maplo te, inquit, ciuica donare. Festiuiter submouit postulatoris impudentiam, qui nunquam in bello fuisset: eo???ue magis illi conueniebat ciuica, quae ex quernis ilignis???; frondibus fieri consueuerat, quemad modum triumphalis ex auro. Erasmus lib. 4. Apoph. Leo X. Pp. cùm popularitati vnicè studeret, si quid fortè negandum esset, tenerrimis excusationibus supplicantis animu̅ praeoccupare, spe???; vltrò iniecta nouae liberalitatis totum imminentis repulsae dolorem extinguere consueuerat. Iouius in eius vita. Non blandiri, non adulari. Cato minor neq; blandis vel gratis plebi moribus praeditus fuit, neq; floruit in repub. obsequijs: sed ait eum Cicero lib. 2. Epist. ad Att. quasi in republ. Platonis, no̅ in Romuli faece ageret, consulatus repulsam tulisse. Mihi verò videtur idem illi, quod fructibus accidisse intempestiuè prouenientibus. Vt enim hos contemplamur libenter miramur???ue, nec vtimur tamen: ita mores antiqui Catonis in ciuitate corrupta & deprauata consuetudine existentes, laudem quidem habuerunt & gloriam grandem: vsui tamen propter pondus & fastigium à praesenti abhorrens seculo virtutis non fuerunt consentanei. Plut. in prooemio Phocionis. Avgvstvs Caesar, ne???; post bella ciuilia, aut in concione, aut per edictum vllos militum Commilitones appellabat, sed Milites. Ac ne à filijs quidem, aut priuignis suis imperio praditis aliter eos appellari passus est: ambitiosiùs id existimans, quàm aut ratio militaris, aut temporum quies, aut sua domus???; suae maiestas postularet. Suetonius. Ingrata aliis Facere, Diceréve, sed absqve acerbitate. Huc pertinet Reprehensio modesta. Reprehensio alienorum malorum arguta ad Prudentiam, mitis ad Clementiam, libera ad Veruatem, humana ad Popularitatem, iucunda ad Vrbanitatem pertinet. Qui omnes reprehensiones sub vnam congerunt myconon, in materia non peccant, sed peccant in forma. [Greek words] est, qui eleganter tangit quempiam, ac lepida voce saléve aliquo refellit. [Greek words] enim tangere significat. Victorius lib. 11. Var. lect. cap. 3. Imperitiae reprebensio modesta. Cantor quidam haud inscitè neque illepidè vocem Philippi regis clausit, de pulsandis fidibus qui secum moliebatur disceptare, at???; Absit rex, inquit, tantum mali tibi, me vt haec meliùs scias. Plut. de Discernendis adulatoribus. Alexandrum Magnum malè citharam pulsantem, nihil???ue putantem interesse quam chordam ta̅geret, cautè admodu̅ (Lini periculo edoctus) Magister admonuit: Nihil quidem interesse regis, sed non eodem modo nihil interesse futuri citharoedi. Aelianus lib. 3. de Varia hist. Cùm Ptolemaeus rex paulò contentiosiùs de arte pulsandae citharae contenderet: Aliud est, ô rex, inquit Stratonicvs citharoedus, plectrum tractare, aliud sceptrum. sicut Capito poëta testatur lib. 4. Commentariorum ad philosophum. Athen. lib. 8. cap. 7. Demosthenes Mitylenaeus, cùm studiosi cuiuspiam canendi & citharae fores pulsasset: at???; ille audito, iussisset intrare: Si priùs, inquit, citharam ligaueris. Plutarchus lib. 2. Quaest. conuiualium 1. Aristarchvs, Theodectis pater, agmen irridens ingens sophistarum: Olim, ait, sapientes vix septem extitisse, in praesentia verò haud facilè rudes & imperitos tot inueniri posse. Plut. de Pietate erga fratres. Theocritvs quendam ineptum poëtam recitantem carmina auscultans, interrogatus ab eo: Quaé nam ei placerent? respondit: Quae omisisti. Antonius Melis. par. 1. serm. 50. De Qvintilii iudicio sic scribit Horatius in Arte: Quintilio si quid recitares, Corrige sodes Hoc aiebat, & hoc. Melius te posse negares, Bis ter???; expertum frustra, delere iubebat, Et malè tornatos incudi reddere versus. Si defendere delictum quàm vertere malles, Nullum vltrà verbum, aut operam sumebat inanem, Quin sine riuali te???; & tua solus amares. Phavorinvs philosophus cùm adolescentem quendam, vetusta: & prisca verba in quotidiano colloquio affectantem, eruditionis specie audiuisset, dixit: Moribus antiquorum viuen dum: verbis nostrorum loquendum est. Gell. lib. 1. c. 10. Antonivs Iulianus rhetor, cùm Neapoli iuuenem quendam dedamantem, & eloquentiam suam ineptè ostentantem audiuisset: rogantibus amicis: Quid ei videretur? (mirabantur enim astantes iuuenis illius facundiam) respondit: Adolescens hic sine controuersia disertus est. Gell. lib. 9. c. 15. Petrarcha libro de Rebus memorandis: Lvpatvs (inquit) Patauinus fuit nuper Poëtarum omnium, quos nostra vel patrum nostrorum vidit aetas, facillimè princeps, nisi Iuris ciuilis studium amplexus esset. Is amici subita causa, & moras respuente necessitate, ipso quotidiano ac domestico, quo fortè inuentus est, habitu, rogatus in iudicium venit. Nouus iudex egregio viro nec assurrexit, nec aliquo eum honore dignatus est. Coeperat Lupatus amici causam planis verbis ac vulgaribus agere, & illum in singulis dictis obluctantem vrbanè admodum ac suauiter conuincere. Indignatus iudes, tanquam maius aliquid dicturus, sic interrogauit, Scis literas? At ille: Scis paucas, respondit. Risit insulsus iudex (idiotam ratus, quòd incongruè respondisset: Scis pro Scio: non arbitratus, id de se dictum, quòd paucas li???eras sciret) & ad inceptum redijt sermonem. nec antè se de???sum sensit, quàm disertissimi Viri cognosceret & ratione simul & oratione se fuisse superatam. Nomen autem abeuntis quaerens, ab astantibusdidicit: Lupatum esse, cuius nomen ea tempestate per totam Italiam celebre erat. Bern. Scard. lib. 2. classe 10. hist. Pat. Improbitatis reprehensio modesta. Agisrex Spartanus, homini impuro subinde percunctanti, Qui Spartiatarum esset optimus? Tu, inquit, dissimillimus. Plurarchus in Apoph. Demadem rhetorem conspicatus iam senem Antipater rex: Sicut sacrificio perpetrato ex hostia nihil ait ei praeter lingua̅ & ventrem superesse. Plut. de Diuit. cupid. Demosthenes orator cùm dixisset: Interficiet te populus Atheniensis, Phocion, si insanire coeperit: Respondit ille: Me, si insanire coeperit: te, si sapuerit. Plut. in Apoph. Cùm Aristogiton sycophanta, qui in concionibus bellicosus erat, populum???; ad arma incenderat, in delectu accederet baculo innixus, & crure obligato: conspicatus procul eum ex suggestu Phocion exclamauit: Scribe etiam Aristogitonem claudum & improbum. Plut. in Phocione. Demaratvs Spartanorum rex, cùm foedus homo ipsum pungeret importunis interrogationibus, atq; hac quaestione identidem obtunderet: Qui optimus esset inter Lacedaemonios? Tui, inquit, dissimillimus. Plut. in Lycurgo. Pvblivs Mimographus, Mutium in primis maleuolum cùm vidisset solito tristiorem: Aut Mutio, inquit, nescio quid incommodi accessit: aut nescio cui aliquid boni. Macrobius lib. 2. Saturn. cap. 2. Stultitiae. Menecrates medicus (qui, quòd in deploratis quibusdam morbis curandis habuisset successum: Iupiter appellabatur) odiosè vsurpauit eam appellationem, & verò ad Agesilavm regem ad hunc modum scripsit: Menecrates Iupiter regi Agefilao salutem. Huic rescripsit: Rex Agesilaus Menecrati sanitatem. Plut. in Agesilao. Pavsanias, Cleombroti F. superatis ad Plataeas Medis, praecepit suis, vt praeparatam coenam Persicam apponerent. Ea cùm esset mirificè exquisita: Helluonem medius fidiùs, inquit, esse oportebat Persem, qui haec cùm ei suppeterent, offae nostrae inhiauit. Plut in Apoph. Cùm placere sibi Stoicorum ferret decretum M. Crassus, bonum virum diuitem esse: subiecit Cicero: Vide ne magis quòd contendant omnia esse sapientis. Infamis erat Crassi auaritia. Plut. in Cicer. Anus quaedam, cùm vidisset Iovianvm Imperatorem forma quidem conspicuum, & proceritate at???; crassitudine corporis excellentem, sed aliquantulum mente captum, dixisse fertur: Ò dij immortales, quàm corpulenta est stultitia? Nicephorus Callistus lib. 10. cap. vlt. & Suidas. Cosmi Medicis gratia quidam Florentiae magistratum obtinuerat, eundem???; rogabat, qua ratione sese eo munere dignu̅ [2887] praestaret. Vestire purpura, respondit, (qui Florentinorum magistratuum mos est) & loquere pauca. Corrozetus. Florentiae in promulgando co̅silij decreto, quo Medicei adolescentes Hippolitus & Alexander, per seditionem anno 1527. ad famam captae Romae concitatam, Reipub. hostes declarati sunt, Cosmvs Saxetus podagricus, nec insulsus senator, vultu resupino & ferè oscitanti, sublata voce interpellans praeconem interrogauit: An ipse etiam Papa Clemens VII. eadem qua gentiles eius, exilij & capitis poena damnaretur. & id quu̅ altiore voce probo???; nutu praeconis par & aequum esse subderetur: Vos ergo, inquit, videritis, ciues, qui nihil libera patria carius habere vultis, an vobis, ab hac mox iniuria sacris interdictis, familiari pane vestro satis piè vesci liceat. Quod salsè dictum vniuersae concioni risum commouit: quòd omnes adeò perfrictae essent frontis, vt inuerecundam praeconis vocem ineptissime imitarentur. Iouius lib. 25. Histor. Pvella quaedam Gallica, es ijs quae Margaritam Valesiam comitatae sunt in Hispaniam. visuram Franciscum Franciae Regem sratrem suum, Caroli Caesaris captiuum, cùm à iuuenibus Hispanis subinde audiret: Amore enecor: Morere iam tandem inquit, vt amatorem vnum aliquem mori videam, ex tot moriturientibus. Ludouicus Viues de Christiana femina libro primo. Timiditatis, Ignuiae. Agis Archidami filius, praetergrediens Corinthiorum muros, contemplatus???; excelsos, sirmos & longè porrectos: Quaenam, inquit, hunc locum incolunt feminae? Plut. in Apoph. Therycion Delphis veniens, cùm exercitu Philippi fauces Isthmi insedisse comtemplaretur: Malos vos, inquit, habet, Corinthij, Peloponnesus ianitores. Plut. in Apoph. Pavsanias Cleombroti F. ad imbecillum corpore, qui consulebat, vt cum hostibus terra mari???ue confligerent: Vis igitur, inquit, ostendere tete exutus, qui sis, nobis qui dimicare praecipis? Idem. M. Liuium, qui arcem Tarentinam custodiebat, sua opera receptam commemorantem vrbem, cùm caeteri deriderent, Q. Fabivs Max. ait: Rectè ais. nam nisi vrbem tu perdidisses, ego eam non recepissem. Idem. Hannibal Carthaginensis apud regem Antiochum profugus, cùm ei rex in campo copias ingentes ostenderet, quas bellum populo Romano facturus comparauerat, insignibus argenteis & aureis florentes: currus quoq; falcatos & elephantos cum turribus, equitatum???; fraenis & ephippijs, monilibus ac phaleris praefulgentem: contemplatione tanti, & tam ornati exercitus gloriabundus: Annibalem aspiciens: Et putásne, inquit, satis esse Romanis haec omnia? Tunc Poenus eludens ignauiam militum eius: Planè, inquit, satis esse credo, Romanis haec, etsi auarissimi sunt. Rex de numero exercitus sui ac de aetimanda aequiparatione quaesiuerat: respondit Annibal de praeda. Macrob. lib. 2. Saturn. cap. 2. Bello Sociali, cùm occasionem hostis dedisset rei benè gerendae, & pauore correpti pedem retulissent Romani, vt receperunt se vtrinque in castra, concione militum aduocata: Haereo, inquit C. Marivs, hostes an vos ignauiores dicam: quippe neque terga vestra illi, nec vos illorum aspicere os sustinuistis. Plut. in Mario. Avgvstvs Caesar vrbanè Dolabellae ignauiam reprehendit. Vide suprà: Non concedere. Germanis offensis, quòd inter respondendum Mathiam Pannoniae regem appellasset Pivs II. Pp. tanquam ad eos ius regni pertineret: Sinite, air, Mathiam tantisper nos regem appellemus, dum eum vos regnum tenere permittitis. temcritate simul & ignauia exprobrata, subdidit: Armis regna dijudicari, non legibus. Campanus in eius vita. Diffidentiae. Apparatu belli Actiaci gratificationem magnificam Cleopatrae reginae M. Antonio timente, nec nisi praegustatos cibos sumente, fertur regina pauore eius lusisse, extremis coronae floribus veneno illitis, ipsa???; capiti imposita, mox procedente hilaritate, inuitauit Antonium, vt coronas biberent. Quis ita timeret insidias? Ergo concerpta in scyphum incipienti haurire, opposita manu: En ego sum, inquit, illa, care Antoni, quam tu noua praegustantium diligentia caues: adeò mihi, si possim sine te viuere, occasio aut ratio deest. Inde eductum è custodia bibere iussit, qui illicò expirauit. Plinius libro 21. capite 3. Libidinis reprehensio modesta. Inuerecundum Demosthenes negauit habere in oculis [Greek words], sed [Greek words] hoc est, meretrices. Significat enim vtrun???; [Greek words], pupillam oculi & virginem. Plut. de Nimia verecundia. Contemplatus curru inuectum Diogenes Dioxippum Olympionicem, atq; à formosa muliere, quae celebritatem spectabat, retrahere non valentem oculos, sed limis eam intuentem ac respectantem: Videte, inquit, athletam à puella resupinari. Plut. de Curiositate. Cùm aliquando Sophocles, qui cùm Pericle nauigabat in praetura collega formam pueri cuiusdam laudaret: Praetorem Sophocle, inquit, decet, non solùm manus, sed & oculos abstinentes habere. Plut. in Pericle, & Cic. lib. 1. Offic. Luxus. Leontychidem primum regem Spartanorum referunt coenantem apud quendam, cùm tectum aedium magnificè structum & laqueatum cerneret, rogasse hospitem: Ecquid ligna apud eos quadrata nascerentur? Plut. in Apoph. Chij marmore è lapidicinis suis eruto, versicoloribus maculis, muros suos aedificabant, & opus id M. Tvl. Ciceroni ostentabant vt magnificum: Multò, inquit, magis mirarer, si Tiburtino lapide fecissetis. Plin. lib. 36. cap. 6. Cùm Piso domum à fundamentis ad culmen vs???; accuratè extrueret: Alacrem, inquit Avgvstvs Caesar, facis me, perinde qui aedificas, atq; si futura sit Roma perpetua. Plutarchus in Apophthegmatibus. Fuci corporis. Iulia festinatos canos aegrè ferens, clàm vellere consueuerat. Superuenit ornatricibus operi inhìantibus Avgvstvs Caesar, & vulsos capillos in illarum gremio notauit: sic tamen oculos auertit, vt nec vidisse videretur. Post tempus aliquod filiam sciscitatus est: Vtrum suo tempore canos, an nullas habere comas mallet? Atq; illa sine haesitatione respondenti, & caniciem caluitio praeferenti, sic insultauit: Cur igitur hae antè tempus te decaluant? Macrobius. Auaritiae, Sordium reprehensio modestae. Lysimachi regis Parasitvs, cùm ille scorpium ligneum in eius pallium iecisset, perculsus & exiliens, vt animaduertit ludum: Et ego quoque, inquit, te rex exterrere volo: Da mihi talentum. Plut. lib. 2. Quaest. conuiualium 1. Antigonvs rex, vno de amicorum grege Aristodemo, qui patre prognatus dicebatur coquo consulente ei, vt impensas & dona praecideret: Oratio tua, inquit, Aristodeme, olet ius. Plut. in Regum apoph. Solebat descendenti à palatio Augusto honorisicum aliquod epigramma porrigere Graecvlvs. Id cùm frustra saepè fecisset. rursus???; eum id facturum vidisset Augustus, breue manu sua in charta exarauit Graecum epigramma. Pergenti deinde ad se obuiam misit. Ille legendo laudare, mirari tam voce quàm vultu. Cum???; accessisset ad sellam, demissa in fundam pauperem manu, paucos denarios protulit, quos principi daret. Adiectus hic sermo: [Greek words]: Non secundùm fortunam tuam, Auguste: si plus haberem, plus darem. Secuto omnium risu, dispensatorem Caesar vocauit, & sestertia centum millia Graeculo numerari iussit. Macrob. lib. 2. cap. 4. Satur. Exceptus Avgvstvs à quodam coena satis parca, & quasi quotidiana (nam penè nulli se inuitanti negabat) discedens valedicenti hoc tantùm insusurrauit: Non putabam me tibi tam familiarem. Ibidem. Lvdovico XI. Gallorum regi rusticus simplex rapum insignis magnitudinis dono dederat. Rex simplicitate hominis delectatus, mille aureos ei rependi iussit. Ibi tum nobilis quidam amplioris muneris spe, equum regi dono obtulit. Rex illi rapum istud antidori loco dari praecepit. Aegidius Corrozetus de Dictis & factis memorabilib. Carolo V. Imper. Mediceos Florèntiam reducturo, Franciscus Carduccius ex plebe Dictator Florentinorum, seueris exactionibus stipendia exigebat à ciuibus. Quum de his Carduccij imperijs non nullis ciues moesto libero???ue sermone in corona dissererent: Antonivs Albertus, vir honestissimus non infacetè dixit: Postquam decoctori non Dictatori Remp. commisistis, necesse futurum esse prouideo, vt nos omnes cum ipsa Rep. decoquamus. I ouius lib. 27. Hist. Corruptelae munerum. Acceperat Demosthenes ab Harpalo magni precij craterem. Tum scitè Chaèrephon parasitus: Hic alios, inquit, vinosos vocans, magna ipse pocula sibi propinat. Athe. lib. 6. c. 5. Atutam Catuli vocem in Clodianos iudices, qui pecunia corrupti manifesti facinoris reum absoluerant, cùm tamen ijdem antea tanquam vim timentes, vt seuerè iudicare possent, viderentur praesidium à senatu postulasse, retulit Cicero primo libro epistolarum ad Atticum hoc pacto: Catvlvs cùm vidisset quendam iudicum: Quid vos, inquit, praesidium vobis postulabatis? an, ne numi vobis eriperentur, timebatis? In oratione quoque de Aruspicum responsis, nulla mentione Catuli facta, ita eosdem mercenarios iudices Cicero notauit: Quibus olim erepti essent numi, nisi à Senatu praesidium postulassent. Victorius lib. 18. Var. lect. cap. 8. Orator Hortensius, qui à Verre Sphingem argenteam mercede acceperat, cùm Cicero aliquid obliquè dixisset, Scire negauit soluere aenigmata. Cui Cicero: Atqui Sphingem, inquit, domi habes. Plut. in Apoph.
|| [2888]
Ambitionis, Iactantiae, Superbiae reprehensio modesta. Cleomenes rex, Argiuis priorem pugnam, qua fusi fuerant, se reparaturos iactitätibus: Miror, inquit, si syllabae adiectione vnius, euasistis quàm antè, fortiores. Plutarchus in Apophthegmatibus. Pavsanias Cleombroti filius Delijs disceptantibus de insula Delo cum Atheniensibus, allegantibus???; lege patria neque párere in insula mulieres neq; defunctos humari: Quî ergo, inquit, patria haec vestra sit, in qua neq; natus quisquam est vestrûm, neq; sepultus erit? Plut. in Apoph. Ad Lacedaemonios, qui Thebanos accusabant, Epaminondas Boeotarcha: Atqui effecimus, vt iam succinctè vos dicere defieritis. Plut. de Sui laude. Menecrates medicus, qui quod in deploratis quibusdam morbis curandis habuisset successum, Iupiter appellabatur, odiosè vsurpabat eam appellatione̅, & verò ad Agesilavm regem sustinuit scribere: Menecrates Iupiter regi Agesilao Salutem. Cui non lectis reliquis rescripfit. Rex Agesilaus Menecrati Sanitatem. Plut. in Apoph. Ostentanti mulieri cuipiam Ionicae telam quandam suam exquisitam, monstratis Lacaena quatuor filijs suis honestissimis. Haec ait bonae & honestae feminae esse debere opera, atq; ob haec tollere animos eam atq; exultare. Plutarchus in Apophthegmatibus. Cùm Alexander Magnus ad matrem ita scripsisset: Rex Alexander Iouis Ammonis filius, Olympiadi matri Salutem dicit: Olympias ei rescripsit ad hanc sententiam: Amabò, inquit, mi fili, quiescas, neq; deferas me, neq; criminere aduersum Iunonem. Malum mihi prorsum illa magnum dabit, cùm tu me literis tuis pellicem illi esse confiteris. Ea mulieris scitae atque prudentis erga fero cem filium comitas, sensim & comiter admonuisse eum visa est, deponendam esse opinionem vanam, quam ille ingentibus victorijs & adulantium blandimentis, & rebus supr a fidem prosperis imbiberat, genitum esse sese de Ioue. Gell. lib. 13. cap. 4. Alexander Magnus Mileti multas statuas conte̅platus athle tarum qui ludis Olympicis & Pythicis fuerant victores: Vbi erant, inquit, tanta corpora, cùm vrbem vestram barbari expugnabant. Plut. in Apoph. Aristo recitanti orationem funebrem Atheniensi in laudem eorum, qui ab Lacedaemonijs fuerant caesi: Quos viros, inquit, hos qui superarunt, fuisse censes? Plut. in Apoph. Pivs II. Pontifex cùm conuentu Mantuano Burgundi duo millia equitum, quatuor peditum pollicerentur, Germani armatorum duo & quadraginta millia: Vngari dimidio minus: Ragusini duas triremes, Rhodij quatuor, Cypri totidem, legati ex Cilicia hominum triginta millia: dicentibus Gallis, non antea excitandum foris peregrinum bellum, quàm ipsorum domesticum sopiretur: Mirum, inquit, Gallos qui semper aliàs vicerunt, hodie verborum magnificentia vinci. Borsij quoq; Estensis legatis trecenta millia aureûm numûm pollicentibus, cùm fidem non fecissent: Non opus est, inquit, tot numis, dimidio contentis. Campanus in eius vita. Crudelitatis, In Antigone Sophoclis, inquiens Haemon Creontem patrem obiurgans, quòd sponsam filij pararet occidere: [Greek words]: id est, Ni esses pater, te sapere dicerem haud bene. Antisthenes adolescentes Socratem videre cupientes, phi losophorum omnium sapientissimum, duxit ad Anyti domu̅: dicens, illum Socrate multò esse sapientiorem, vt qui Socratem accusasset. Et hoc dicto renouatum est ciuibus extincti Socratis desiderium, & Anytum expulerunt. Laërtius libro 6. capite 1. Spartanus quidam hoc Hesiodi carmen laudibus ad coelum efferebat: [Greek words]. Non vel bos pereat, nisi vicinus malus adsit. Id audiens Diogenes: Atqui (inquit) Messenij cum bobus suis perierunt, & vos illorum estis vicini. Ael lib. 9. Var. hist. Epicharmvs, cùm Hiero Siciliae tyrannus occisis non nullis familiaribus suis postridie ipsum inuitasset ad coenam: Atqui heri, inquit, cùm sacrificares, necessarios tuos, me non vocasti. Plut. de Discernendis adulatoribus. Femina senectutis vltimae Syracusis, omnibus Dionysij tyranni exitium, propter nimiam morum acerbitatem & intolerabilia onera, votis expetentibus, sola quotidie matutino te̅pore deos, vt incolumis ac fibi superstes esset, orabat. Quòd vbi is cognouit, non debitam sibi admiratus beneuolentiam, accersiuit eam, & quid ita hoc, aut quo suo merito faceret, interrogauit. Tum illa: Certa est (inquit) ratio propositi mei. Puella enim, cùm grauem tyrannum haberemus, carere eo cupiebam: quo interfecto, aliquanto tetrior arcem occupauit. Eius quoq; finiri dominationem magni aestimabam: tertium te superioribus importuniorem habere coepimus rectorem. Itaq; timens ne si tu fueris absumtus, deterior in locum tuum succedat, caput meum pro tua salute deuoueo. Tam facetam audaciam Dionysius punire erubuit. Val. lib. 16. cap. 2. T. Qvintivs, cùm missus esset aduersus Philippum regem dux, adductus est, vt in colloquium cum eo veniret. Petente obsides Philippo, quòd ille multi???; alij Romanis duces essent, se vnum Macedonibus: Nempe tu, inquit Quintius, qui amicos interfecisti & necessarios, solum te ipse reddidisti. Plutarchus in Apophthegmatibus. Fridericvs Comes Palatinus, anno 1463. vltima Iunij quatuor principes, Carolum Marchionem Badensem Georgium episcopum Metensem, episcopum Spirensem & Vlricum Comitem Virtembergensem cum D. comitibus & nobilibus Po̅tificis instinctu sacram militiam contra Palatinum, partes Comitis Isembergij ab archiepiscopatu Moguntinense deiecti strenuè defendentis, professos: dum de obsidenda vrbe, in quam totum confluxisse exercitum inuersis equorum soleis decepti existimabant, consilia agitarent, absq; sanguine cepit. In coena primae diei nullum illis panem apposuit, quòd contra Cyri legem nec agricolis nec segetibus pepercissent. Cureus in Silesiae Annalibus. Mendac??? reprehensio ciuilis. Xenophanes, cùm narraret quidam anguillas se in aqua calida vidisse viuentes: Ergo eas, inquit, in frigida elixabimus. Plutarchus aduersus Stoicos. Adulationis. Cùm scripsisset Pindarus, Columen Athenae Graeciae, tum Lacon: Ruet Graecia, inquit, tali quae insidet columini. Plutarchus in Laconicis. Erat Archibiades quidam Athenis, quem Laconistam appellabant, immensa promissa barba, ac laena semper amictus tetricus???;. Hunc in curia Phocion, occlamationibus iactatus, testem dictis suis & suffragatorem aduocauit. Qui vt exurgens quae accepta forent, consuluit Atheniensibus, apprehensa barba eius: Quin igitur Archibiades, inquit, tondes barbam? Plutarchus in Phocione. Aristoteles Stagirites cùm iudiciorum metu Athenis profugisset, interroganti cuidam: Qualis esset ciuitas Atheniensium? respondit, Pulcerrima: sed in ea (quod de Alcinoi hortis Homerus protulit: [Greek words], pyrus super pyrum, & ficus super ficum consenescit. Quo dicterio notauit Atheniensium sycophantas & calumniatores, perniciosissimos bonis viris. Aelianus lib. 3. de Varia histor. & Laërtius ex Phauorini historia varia. Diogenes quodam tempore prandium in caupona sumens praetereuntem Demosthenem inuitabat. Eo autem renuente quasi parum honestus is locus esset: Atqui, inquit, hic quotidie diuersatur, populum intelligens, cui concionatores adulantur. Laërtius. Cùm Athenienses seruum Antigoni regis quem in honore habebat, in ciuitate̅ pro libero ascripsissent: Optarim, inquit, vnum ciuem Atheniensem à me non fuisse flagris caesum. Plut. in Apoph. Lysippvs plastes pictorem Apellem perstrinxit, quòd in effigiei Alexandri manu pin xisset fulmen, ipse verò addidisset ei hastam, cuius nullum seculum gloriam esset deleturum germanam & propriam. Plut. de Iside & Osiride. Simulationis reprehensio ciuilis. Quum Antipatrum quidam laudibus efferrent, quòd esset apprimè frugi, ac victu praeparcus, & apprimè austerus: [Greek words] inquit Alexander, [Greek words]: id est, Antipatri quidem extima leucoparypha visuntur, at intima holoporphyra sunt. Leucoparyphus, albis indutus vestibus: holoporphyros totus purpureus, seu veste indutus holoserica. Caelius lib. 16. cap. 7. Cùm Veneti propter initum cum Turcis foedus expeditioni PII II. Pp. aduersarentur, clàm tamen habita ratione quantum essent collaturi, summam belli naualis dari sibi postularent, & classem in super triremium & XX. nauium rostratarum, ac peditum delectorum octo millia, & annuas decimas, & praeterea quin decies centena millia ex publico: Hoc, inquit, Pius, Veneti, est recusare, non petere. Nos verò adeò vobis molesti non erimus, vt oneris tantum feratis. Campanus in vita Pij. Inciuilitatis. Ciceroni gener erat Piso, qui cùm incessu cunctantior foret quàm conueniret viro, filia ex diuerso concitatior quàm deceret feminam, vno verbo lusit in vtrumque: ait enim filiae: Ambula vt vir. anceps iocus, duos simul pupugit. Macrobius & Plutarchus. Avgvstvs Imp. promiscuis salutationibus admittens & plebem, quendam ioco corripuit, quòd sic sibi libellum porrigeret, quasi elephanto stipem. Suetonius. Inhospitalitatis. Alexander Magnus, cum hyeme per algorem amicus quida̅, qui excipiebat cum epulo, focum paruum & modicu̅ ignis [2889] intulisset, aut ligna aut thus praecepit inferri. Plutarchus in Apophthegmatibus. Venerant aliquando in legatione ad Lygdamim tyrannum Lacones, vt producta ille saepiùs die audientiam extraxit, atq; ad postremum valetudinem eius causatus est minister: legati, Nuncia ei, dixerunt, non certè luctatum venisse nos cum eo, sed collocutum. Plut. in Apoph. Laconicis. ???saacius Angelus Byzantinus Imp. Friderici Barbarossae in Palaestinam exercitum ducturi legatos vix domum passus reuerti est, neq; eos consessu vllóve alio honore dignatus est, sed aequè vt alios Graecos seruiliter astare permisit. At Fridericvs postea quam legati Graeci ad se venerunt, non tantùm ipsos sibi, sed ministros, coquos & equisones vel inuitos dominis assidere iussit. hoc ipso exprobrans Graecorum imperatori inhumanitatem, qui omnes ex aequo contemnens, nullam ratione̅ vel virtutis vel generis haberet. Nam si excessus officij reprehensione dignus est, longè magis officij defectus. Nicetas lib. 2. Maledicentiae. Hiero Siculus Xenophani Colophonio conquerenti aegrè seruos se duos alere: At Homerus, inquit, quem tu vellicas, ampliùs decem millia alit extinctus. Plut. in Apoph. Plistarchvs narranti commendari eum à detrectatore quopiam: Miror, inquit, nisi retulerit quis ei me decessisse. Siquidem de nemine ille benedicere potest viuo. Plurarchus in Apopththegmatibus. Garrulitatis, Loquacitatis. Labotvs Spartanus, cuidam prolixiore vtenti sermone: Quid mihi, inquit, de re pusilla longa texis prooemia? Plut. Quum quidam Ephoris opportuna quidem loqueretur, sed pluribus quàm sat erat: Anaxandridas, Hospes, inquit, in re necessaria non necessario vteris, significans, quòd per se rectum est & vtile, non egere prolixa oratione, quòd ipsa causae bonitas facilè seipsam commendet. Plut. Laco audiens Rhetorem magnos sermonis circuitus connectentem: Per Geminos, inquit, fortis sanè homo: qui cùm nullum habeat argumentum, tamen egregiè voluit linguam. Plutarchus. Leon Eucratidae, intempestiuè de rebus non infrugiferis verba facienti: Parum, inquit, hospes, opportunè re opportuna vteris. Plut. in Apoph. Careo loquaculus volebat ab Isocrate oratore erudiri. Tu̅ is: Duplicem ergo mercedem peto: alteram vt loqui: altera̅, vt tacere discas. Brus. lib. 6. c. 6. Cùm Aristoteles à garrulo importunis quibusdam discertationibus fatigaretur & obtunderetur, atq; ille subinde diceret: Nónne mirum hoc Aristotele? Non hoc, inquit, mirum: Sed si quis, cui pedes sint, te ferat. Plut. de Garrulitate. Aristoteles, cùm apud eum garrulus quidam multa esset nugatus, & ta̅dem dixisset, Fortassis obstrepo tibi nugis meis: Non herculè, inquit: neq; enim aduerti animum. Erasmus in Apoph. Cùm Abderitarum Legatus apud Agidem regem Spartanum multa loquutus, vix tandem dicendi finem fecisset, rogaret???; quid ciuibus suis esset renunciaturus? Agis, illud, inquit, rennuncia, quantum temporis tibi fuit opus ad dicendum, tantum me silentem audijsse. Erasmus lib. 1. Apoph. Quum Sophista quispiam apud Agidem dixisset, orationem esse rerum omnium praestantissimum, videlicet praedicans artem, quam profitebatur: Ergo, inquit: Agis, tu, cùm taces, nullius es precij. Plut. Venerat ex Hellesponto ad scortum Atticum Gnathaenam Amator quidam, eius fama & nomine permotus. Cùm itaque inter pocula plurima effutiret, & importunus esse videretur, respondens Gnathaena: Nunquid, inquit, tu te ex Hellesponto venire dixisti? cum???; annuisset: Cur igitur, inquit, primariam inibi ciuitatem ignoras? Qui cùm diceret: Et quae tandem est illa? Sigaeum, respondit: [Greek words] enim silentium est. Aelianus de Varia hist. lib. 12. Demades tibijs Athenienses comparare solebat: ex quibus si linguam detrahas, reliquum inutile erit. Maximus Sermone 60. Stobaeus Serm. 2. de Imprudentia. Theocritvs à blaterone quodam interrogatus, vbi cras visurus esset ipsum? Illic, dixit, vbi ego te non videam. Bion Borysthenites cuidam immodicè loquaci, vt sibi subueniret oranti, respondit: Abundè tibi morem geram, si aduocatos miseris, non veneris ipse. Rex Archelavs garrulo tonsore humeris eius admouente lintea, ac rogante: Quomodo te rex tondebo? Silentium, inquit, tenens. Plut. de Garrulitate. Zeno Cittieus adolescenti cuidam multa garrienti: Aures, inquit, tuae in linguam defluxêre: submonens, adolescentis esse audire multa, loqui pauca. Alium quendam multa temerè garrientem, hoc dicto corripuit: Ob id binas habemus aures, os vnicum: vt plurima audiamus, loquamur paucissima. Iuueni confidenter loquenti: Non dixerim, inquit, ô adolescens, que mihi succurrunt. Subnotans, è sermonis procacia colligi & morum impudicitiam. Erasmus lib. 7. Apophthegmatum. Idem ad Aristonem discipulum multa temerè garriente̅, quaedam etiam praecipitanter confidenter???ue: Fieri, inquit, non potest, quin te pater ebrius proseminarit. Erasmus libro 7. Apophth. Bion Borysthenites ad ad Theognim dicentem: [Greek words] Cui res sunt tenues, nil quicquam hic dicerepossit, Nec facere, ast eius vinclo arcto est lingua restricta. Quî fit igitur, tu pauper cùm sis, vt ram multa garrias & obtundas nos loquacitate tua? Plut. de Audiendis poëtis. Petacitatis. Iacobus archiepiscopus Treuerensis Elector, ad extollendam ecclesiae suae potentiam nimis attentus, Fridericvm III. Caesarem apud Nouam ciuitatem cùm adijsser, & alia atq; alia petens impetrasset, plura???; petendo instaret: Sinon facis, inquit, Imperator petendi finem, ego negandi principium facia̅. Aeneas Syl. lib. 2. Com. in Panor. Curiositatis. Cùm ora maritima à Micione, qui ingenti manu Macedonum & mercenariorum in Rhamnunta descenderat, ager???; vastaretur: eduxit Phocion in eum exercitum Atheniensium. Ibi alio hincinde accurrentibus inferentibus???; se in partes ducis, & monentibus, vt illic tumulum occuparet, illic equitatum circummitteret, hic subsidiarios inter principia locaret: Papae, inquit, quàm multos duces, paucos video milites? Plutarch. in Phocione. L. Pavlvs Aemylius reperiens in castris ingentem ferociam & loquacitatem, quòd milites Imperatoris officio se ingererent, & consilia iactarent sua: edixit, ne sibi obstreperent, sed gladios acuerent solùm, reliqua sibi curae fore. Plutarchus in Apophthegmatibus. Impietatis. Timotheus citharoedus insignis, in theatro Dianam canebat: [Greek words], & similibus epithetis eam appellans. Tum Cinesias Dithyramborum poëta: Si haec laude sunt digna, similem tibi opto filiam. Argutè eum reprehendens, quòd deae id tribueret, quod vix miserrimis hominibus conueniat. Plut. de Audiendis poëtis. Latrocin???. Theocritvs ei qui dicebatur grassator esse, & rogabat, Ad coenámne pergeret? respondit: Pergere verò se, sed illic noctu quieturum, Plut. lib. 2. Quaest. conuiualium 1. Superstitionis. Leontychidas Aristonis F. cùm portae proximae claue̅ draco spiris suis co̅plexus esset, id???; augures affirmarent esse portentum: Mihi, inquit, nequaquam videtur: sed si clauis fuisset complexa draconem, portendum erat. Plutarchus in Laconicis. Proditionis. Cùm Olynthius Lasthenes quereretur & fremeret, quòd proditorem se nonnulli ex Philippi Macedonis comitatu appella rent: Rudes natura & rusticos ait Philippvs esse Macedonas, ac scapham scapham vocare. Plut. in Apoph. Parricid???. Graeci quidam aiunt, quòd post occisum Smerdem à Cambyso fratre, rex duos catulos, alterum leonis, alterum canis inter se commiserit, huic???; spectaculo interfuerit soror Cambysis: at cùm à leunculo catulus superaretur, alterum catulum, huius canis fratrem, abrupto loro superuenisse: & cùm duo essent, ita superiores leunculo extitisse. Cambyse igitur capiente voluptatem, soror illacrymauit. Interrogata: Quídnam lacrymaretur? Respondit, se viso catulo suppetias fratri ferente, ideo flere, quòd subierit memoria Smerdis, cuius sciret neminem fore vltorem. Ob hoc dictum à Cambyse interemtam memorant. Herod. lib. 3. & Iustinus. Adolescens erat quidam in crimine, virus parenti obtulisse in placenta. Eo ferociter iactante Ciceronem probris se insectaturum: Hoc, inquit, malo abs te Cicero, quàm placentam. Plut. in Cicerone. Impotentiae reprehensio modesta. Cùm iratus esse P. Clodius Decio Valerio diceretur, quòd ei mimum petenti non de disset: Quid amplius, inquit, mihi facturus es, nisi vt Dyrrhachium eam, & redeam? alludens ad Ciceronis exilium. Macrob. lib. 2. cap. 6. Saturnalium. Ignobilitatis. P. Scipio Africanus C. Laelij, amicorum omnium carissimi, consularis candidati petitionem studio suo iuuans, requisiuit de Poppio, Num ipse quoq; consulatum ambiret? Dicebatur Poppius tibicinis esse silius. Abnueute eo ambire, imò pro [2890] Laelio etiam se prensaturum ostendente, habita fide, dum operiuntur illum, delusi sunt: nunciatum est enim eum in foro ambire & prensare ciues. Cùm ibi stomacharentur caeteri Scipio ridens: Stulti, inquit sumus: qui quasi non homines simus, sed deos precaturi tempus iam diu terimus, tibicinem praestolantes. Plut. in Apoph. Impudictiae suorum. Cicero quaerenti Metello: Quis pater eius esset? Hanc, inquit, responsionem mater tua efficit difficiliorum. Erat enim eius impudica mater: ipse autem leuiculus temporarius???; Metellus, atq; in appetitus suos praeceps. Plut. in Apoph. Erat Verri filius, qui parum pudicè formam habuerat. Cùm autem obijceret pater Ciceroni mollitiem, atq; cin aedum appellaret: Nescis, inquit, liberis intra fores conuitiandum esse? Plut. in Apoph. & in Cicerone. Obiectorum refutatio, cum morsu, vel absque morsu. Respectu Veritatis, Prudentiae, ad Veritatem & Prisdentiam hic locus pertinet. Respectu verò moderationis, vt ne alios quidem offendat, aut saltem moderatè offendat, in praesens consideratur. Ardalus in conuiuio Sapientum apud Plut. Anacharsim rogauit: Síntne apud Scythas tibicinae? Hic subitò: Ne vites quidem, inquit. Rursus instante Ardalo: At deos certè habent Scythae. Sanè verò, infit, linguae humanae intelligentes, non Graecorum more: qui cùm elegantiùs se dicere quàm Scythas putent, deos tamen ossa & ligna audire arbitrantur libentiús. Cùm accusaret aliquando Stilpo philosophus Glyceram inter potandum, veluti quae iuuenes corrumperet, vt asserit in vitis Satyrus: tum illa: In eodem haeremus luto, ô Stilpo. Namque te etiam eos corrumpere aiunt, qui tecum congrediuntur, cùm inutilia amatoria???; sophismata illos doceas: me???, eodem pacto. Nihil enim differt, apud philosophum corrumpantur, an apud scortum. Athen. lib. 13 cap. 17. Antigonus res poëtae Antagorae congrum elixanti, & patellam quatienti, assistens ponè: Putásne, inquit, Homerum, Antagora, acta cùm describeret Agamemnonis, elixasse co̅grum? Cui Antagoras: Tu verò, inquit, rex, num Agamemnonem censes cùm acta ederet illa esse rimatum, Ecquis in castris congrum elixaret? Plut. in Apoph. Leon Byzantius, cùm ei diceret Pasiades, Lucem eius oculoru̅ perturbatam esse: Vitium, inquit, corporis mihi improperas, qui filium tum non vides humeris ferentem Nemesim. Habebant autem silium Pasiades gibberum. Plutar. libro 2. Quaest. conuiualium 1. At com. de Vtil. ex inimicis capienda ipsummet Pasiadem gibbosum fuisse innuit. Cleomenes rex insectanti eum atq; obijcienti: Delicatus es, Cleomene: At praestat id, inquit, quàm iniustum esse. Tu verò, quamuis quod satis sit possideas, auarus es. Plutarchus in Apophthegmatibus. Cùm quidam Laconi ipsum mentiri dixisset, respondit: Nempe liberi sumus. Alij, ni vera dixerint non ferent impuné. Idem. Zeno ad examen Theophrasti discipulorum: [Greek words]. Plut. de Laude suijpsius. Arcesilavs, cùm in ludo id ei à quodam amatore esset obiectum: Videris mihi nullius forma pelli: Te ergo, inquit, huius forma pellat. monstrans iuuenem quempiam ei assidentem honestum & speciosum. Plut. lib. 2. Quaest. conuiual. Xenophanes, cùm Lasus Hermionensis recusantem alea secum ludere timidum vocaret, fassus est sanè quàm timidum se ad turpia & languidum esse. Plut. de Nimia verec. Festiuè serotinum Philippi studium & curiositatem repressit Fidicen. Nam cùm coarguere eum Philippus in pulsandis fidibus & harmonijs existimaret: Dij meliora, inquit, rex, quàm vt eò recidas, haec vt me noscas rectiús. Quippe dum seipse deridere videbatur, illum sine offensa castigauit. Plut. libro 2. Quaest. conuiualium 1. Demetrio Poliorceti omnium erat Lysimachus Thraciae rex infestissimus: qui insectatus eum ob Lamiae amores, dictitabat, nunc primùm scortum se ex tragica prodeuntem scena vidisse. Contrà Demetrius, Castius iactauit illius Penelope suum esse scortum. Plutarchus in Demetrio. Archelavm regem, qui ad largien dum habebatur astrictior, cantans Timotheus hoc taxauit subinde dicterio: Tu sanè terrigenam laudas pecuniam ([Greek words]) Cui Archelaus occurrit haud inconcinnè: At tu poscis. Plut. orat. 2. de Alex fortuna. Antalcidas Spartiata ad Atheniensem, qui dixit: Saepiùs tergis vestris à Cephiso in haesimus: Nos verò, ait, vestris ab Eurota nunquam. Plut. in Praeceptis politicis. Tactante aliquando Argiuo, Frequentes tumuli sunt apud nos Spartiatarum: respondit Lacon, Apud nos verò Argiuorum nullus. quòd Argos ipsi frequenter inuasissent, Argiui Spartam nunquam. Plut. in Apoph. Laconicis. Plistonax Pausaniae, oratore quoda̅ Attico Lacedaemonios appellante indoctos: Rectè, inquit, dicis. Nos enim ex Graecis soli nihil à vobis didicimus mali. Plut. in Apoph. Quum Epaminondae meneclides aemulus obijceret, quòd liberos non haberet, neque vxorem duxisset, quod???ue sibi Agamemnonis gloriam bello videretur consecutus: Desine, inquit Epaminondas, de vxore mihi exprobrare: nam nullius in ista re minus quàm tuo vti consilio volo. Habebat enim Meneclides suspicionem adulterij. Quòd autem me Agamemnonem aemulari putas, falleris. Namq; ille cum vniuersa Graecia vix decem annis vnam cepit vrbem: ego contrà ex vna vrbe nostra, die???ue vno totam Graeciam Lacedaemonijs fugatis, liberaui. Probus in Epaminonda. Cùm Thebanis Argiui se consociassent, Atheniensium autem legati in Arcadiam profecti vtrosque criminarentur, atque orator Callistratus hisce ciuitatibus exprobrasset Orestem & Oedipodem: exoriens Epaminondas, fatemur, inquit, apud nos parricidam extitisse patris, & genitricis apud Argiuos. Caeterùm eorum scelerum auctores nos exegimus, Athenienses receperunt. Plut. in Apoph. Athenienses Demadem praeponentes Phocioni, belli ducem constituerant. Qui cùm ambitu superasset Phocionem, summè animum extulit: & accedens Phocionem: Accommoda, inquit, mihi sordentem istam chlamydem, quam gestare solitus es in tuo belli principatu. Cui respondens Phocion: Nunquam, inquit, quicquam tibi sordens deerit, dum talis fueris. Aelianus lib. 14. de Var. Idem vociferante Demade (vel Demosthene) Necabunt te Athenienses, si insanierint: At te, inquit, si sapuerint. Plutarchus in Praeceptis politicis. Eidem cùm exprobraret in concione Lycurgus, quòd deposcenti decem ciues Alexandro fuisset auctor, vt dederentur: ait: Multa ego his recta & salutaria consilia dedi, verùm non parent mihi. Plut. in Phocione. Obiectauit P. Crasso Domitius: Túne muraena, quam in viuario alebas, mortua fleuisti? Cui alter: Num tu qui treis extulisti vxores, fleuisti? Plutarchus de Emolumento ex inimicis capiendo. Cicero cùm esset ad Pompeium profectus, & rursus eum consilij poeniteret, à Pompeio rogatus, Vbi Dolabellam generum suum reliquisset? Apud socerum, inquit, tuum. Plut. in Apophthegmatibus. Cùm Laberius in fine ludoru̅ anulo aureo honorotus à C. Iul. Caesare euestigiò in quatuordecim gradus ad spectandum transisset, violato ordine, & cùm detractus esset eques Romanus, & cùm mimus remissus: ait Cicero praetereunti Laberio, & sedile quaerenti: Recepissem te, nisi angustè sederem: simul & illum respuens, & in nouum Senatum iocatus, cuius numerum Caesar supra fas auxerat, vt XIV. gradibus capi non posset. Respondit Laberivs: Mirum si angustè sedes, qui soles duabus sellis sedere. exprobrata leuitate Ciceronis. Macrobius lib. 2. cap. 3. Sat. Libertum Imperatoris arrogantem odiosè ac superbè philosophis, qui vnà cum eo in coena erant, insultantem, tandem???; interro gantem: Quî ex fabis albis & nigris fiat fabata? inuicem cùm rogasset Aridices, Quî ex albis & non albis loris vibices fierent rubeae? exurgere eum magna cum acerbitate coëgit. Plut. lib. 2. Quaest. conuiualium. Ioannes Gallorum rex, cùm reditum in Galliam ab Eduardo III. Anglo, à quo captus fuerat, datis filijs obsidibus, impetrasset, & Parisios peruenisset: vocato Senatu, plurimùm, fatum suum ac regni calamitates lamentabili querebatur voce, ac inter caetera exclamabat conquerens: Nullos modò se Rolandos aut Gauinos reperire. Ad quod Vnvs ex maiorib. natu, cuius aliquando virtus in iuuenta claruisset, ac propterea regiae infensior ignauiae, respondit: Non defuturos Rolandos, si adsint Caroli. Quod dictum grauiùs ac quisquam credebat cor regis constrinxit, arbitrantis sese ignauiae insimulari. Itaq; statim dimisso senatu nullam rem postea egit: nec ita multò pòst in Angliam abijt, visendorum, vt aiebat, filiorum gratia: vt alij, odio suorum voluntarium eligens exilium, Remissis autem in Franciam liberis haud ita diu superfuit, Lo̅ dini fatis concedens. H. Boëth. lib. 15. Cùm David Lindesayus Comes Vellem Anglum in ponte Londini singulari certamine vicisset, eo???; nomine à rege Ricardo II. magnis afficeretur! honoribus: foecialibus Anglorum (qui rei militaris prudentia reliquos omnium iudicio antecellunt) multis verbis Dauidem commendantibus, magnatum quidam aegrè id ferens: Non mirum, inquit, videri debet Scotos nunc adeò nobilitate ac viribus reliquos antecellere: quippe qui paucos abhinc annos, occupata Anglorum armis Scotia, ex sanguine nostratium nobilium prognati sint. Ad ea Dauid: Tam nos è vestro sanguine, quàm vos, ex monachis, sacerdotibus, rusticis & agasonibus, qui intere a [2891] dum patres vestri alienos agros colunt, neglectos ab illis fundos legitimos inuasêre. H. Boëthius lib. 16. Iacobvs Grandis Carrariensis, qui primus populi consensu an. 1318. Patauij princeps factus est, morti proximus, facta sui potestate omnibus, cuicunque queri de se vellet, laxatis foribus liber aditus patebat, vt si fortè aliqua in re quempiam defraudasset, praesens ipse indicaret, redditurus quicquid iniustè acceperat. Interim cùm omnes eius dicta facta???ue maximè approbassent, quidam arroganter petijt pecuniam ob remissam sibi capitis damnationem restitui, tanquam indebitè solutam. Cui Iacobus generoso spiritu, sed exili voce (animam enim iam trahebat) Si tunc iustitia in te seruata fuisset, respondit, nunc quod iniustè facis, queri de me non posses. Nam capitalis criminis reus eras factus: cuius proena in pecuniam, non in tuam, neque in meam, sed in Reipublicae gratiam commutata est. Quare abi veterator, & qui hactenus malus fuisti, mutatis in melius moribus, vir bonus esto: quum si pecunia red datur tibi, tu quoque caput (quod aequum est) pariter reddas, necesse sit. id enim ea pecunia redemisti. Nullius ego mihi peccati propterea malè conscius sum: nifi fortè quod mitiùs, quàm merueras, multatus fueris. Bern. Scard. lib. 3. hist. Pat. Georgivs Castriottus, Epiri Despotes, falcato ense tauri collum vno ictu dissecuisse fertur. Eum ensem, cùm Mahometo II. Turcarum tyranno magni muneris loco misisset, & is facto periculo, vix medium tauri collum penetrare potuisset: adulterinam non veram laminam sibi oblatam causabatur. Tum Castriottus, ipsissimum se, quo taurum decollasset, gladium misisse affirmauit: at brachium mittere nec potuisse nec voluisse. Dantes Aligerius, Florentinus, exul apud Canem Veronae dominum viuebat. Aderat Florentinus alius, homo indoctus, & sola scurrilitate notus. Cùm illum Dantes vir doctissimus, sapiens ac modestus, vt aequum erat, contemneret: Quid est, inquit ille, quòd tu cùm habearis sapiens ac doctissimus, tamen pauper es & egenus? Ego autem stultus & ignarus diuitijs praesto? Tum Dantes: Quando ego reperiam dominum: inquit, mihi similem, & meis moribus conformem, sicuti tu tuis, & ipse similiter me ditabit. Poggius in Facetijs. Sigismvndvs Imper. cuidam querenti, Constantiae libertatem non esse: Atqui, inquit, nisi hîc summa esset libertas, tu tam liberè minimè loquereris. Liberè enim loqui, magnae libertatis est signum. Poggius in Facetijs. Pivs II. Pont. Max. in conuentu Ratisponensi malè sustentatas à legato Caesaris partes, ipse suscepit oratione extemporanea: vbi dicenti aduersario, Et quando desines molestus Germanis esse? Cùm, inquit, tu incipies illis molestus non esse. Campanus in eius vita. Hispanus ad coenam à Belga mercatore Antuerpiae vocatus, cùm pulcerrima aulaea, & vasa argentea affabrè caelata ab inquilinis artificibus confecta audiret: mirari cepit, tantum ingenij ebriae genti superesse. Belga dicterio ictus: Nostri sanè, inquit, cum hominibus vinum potando, ingenia excitant: vestri cum asinis aquam bibunt. Stephano Poloniae regi Moscus multa obiecerat. Vide fol. 2933. Minari ciuiliter, modesté. Cùm relicta vrbe Pompeius ad mare se reciperet, ac Metellus, qui praefectus erat aerario, argentum capere Caesari quaerenti vetaret, aerarium???ue praeclusisset, denunciauit ei necem. Consternato Metello: Hoc, inquit, adolescens, dictu mihi quàm factu est difficilius. Plut. in Apophtheg. Iacobvs, cognomento Grandis, Carrariensis, antequa̅ princeps fieret, cùm patrociniu̅ laturus cuidam amico ad praetoris venisset tribunal, vt amici causam iudici commendaret, & aduersae partis patronus, omissa causa, quam agebat, liberiore lingua & indignis in eum conuitijs inuehi cepisset: ei ille summa modestia respondit: Vt bene causam diceret, desineret de se maledicere. Cùm verò inde vterque discederet, Iacobus illi in aurem insusurrauit: Linguam tibi praecidam maledice. At ille hoc verbo audito ad iudicem conuersus, in absentem debacchatus est. Iacobus verò, vbi primùm domum sese recepit, iussit quantum frumenti currui imponi poterat, & suem domesticum magni ponderis ad illum deferri, suo???ue eidem nomine donari. Accepit ille lubens, & gratias agens dixit: Prorsus sanè dominus meus placidè sine ferro linguam mihi praecidit, & contra se mutum reddidit. Bern. Scard. libro 3. classe 13. hist. Pat. Munerum exactio modesta. L. Caelivs, cùm C. Caesar alijs qui secum pila lusitabant, centena sestertia, illi vni quin quaginta dari iussisset: Quid ego, inquit, vna manu ludo, & non duabus, vt plus habere possim? Macrobius lib. 2. cap. 6. Saturn. Solebat descendenti à palatjo Augusto honorificum aliquod epigramma porrigere Graecvlvs. Id cùm frustra saepè fecisset, rursus???ue id eum facturum vidisset Augustus, breue manu sua in charta exarauit Graecum epigramma: pergenti deinde ad se obuiam misit. Ille legendo laudare, mirari tam voce quàm vultu: cum???ue accessisset ad sellam, demissa in fundam pauperem manu, paucos denarios protulit, quos Principi daret. adiectus hic sermo: [Greek words]: Non secundùm fortunam tuam, Auguste: si plus haberem, plus darem. Secuto omnium risu, dispensatorem Caesar vocauit, & sestertia centum millia Graeculo numerari iussit. Macrobius libro secundo, capite 4. Saturnalium. Adolescens quidam Danus, Vviggo nomine, Roluonis Danorum regis giganteam staturam contemplatus, percontari per ludibrium cepit, Quísnam esset iste krage? hoc est, truncus, cuius semicaesis ramis fastigia scalae instar conscenduntur. Hunc vocis iactum Roluo perinde ac inclytum cognomen amplexus, vrbanitatem dicti ingentis armillae dono prosecutus est. Qua Vuiggo dexteram excultam attollens, laeua per pudoris simulationem post tergum reflexa, ridiculum corporis incessum praebuit: & causam rogatus, sinistram manum ornamento carentem paupertatis rubore perfundi dixit. Ergo Roluo manum quoque sinistram altera armauit armilla. Ibi tum Vuiggo, arctissima voti nuncupatione pollicitus est, si Roluonem ferro perire contingeret, vltionem se ab eius interfectoribus exacturum. Id quod non multò pòst fortiter praestitit. Saxo lib. 2. Tributorum placida exactio. Vt Mithridates pace pacta recepit se in Pontum Euxinum, Sylla autem Afiae viginti millia talentûm multam indixit: iniuncto L. Lvcvllo munere huius pecuniae exigendae & signandae monetae, alleuatio quaedam Syllae acerbitatis videtur fuisse ciuitatibus oblata: quòd non modò innocentem & iustum se, sed lenem etiam in tam graui & tristi praetaret prouincia. Plut. in Lucullo. Tiberivs Imp. praesides prouinciarum saepè scripto monuit, ne subditae ciuitates plus aequo tributis onerarentur: boni pastoris esse dictitans, tondere pecus, non deglubere. Sabellicus lib. 1. Ennead. 7. Non Facere, Avertere, Amoliri, tollere. V. C. Caedem prohibere, Impedire. Thebanorvm lex est, Ne ciui Thebano liceat infantem exponere, capitis periculo: sed si paupertate pater prematur, partum cum fascijs ad magistratum defert. Qui acceptum committit cuiuis volenti, vt pro alimentis eo deinceps serui loco vtatur. Aelianus lib. 2. Var. hist. Herodes Iudaeorum rex, conclusos in circo Hierichuntio Iudaeorum principes, se mortuo interfici iusserat. At Salomisoror, & maritus Alexas, priusquam regis mors innotesceret, in circo clausos domum suam quemq; dimiserunt: dicentes ipsum ita iubere, vt in agros digrossi curarent suamet ipsorum negoria. atq; hoc pacto magno beneficio vniuersam gentem sibi deuinxerunt. Ioseph. lib. 17. cap. 10. Antiq. Arcana non scrutari. Lysimachus rex, cùm Philippidi comico & familiari dixisset: Quid tibi meorum participabo? Tum ille: Quidlibet, modò ne arcana. Plut. in Apophtheg. Athenienses captis Philippi tabularijs, epistolam quam illi ferebant Olympiadi inscriptam, non soluerunt: neq; arcanam viri foris agentis ad vxorem aperuerunt comitatem. Plutarchus in Praeceptis politicis. Tributa non exigere. Steno Iunior Sueonum rex fuit admodum popularis, ita quidem vt olim patri Suantoni, cùm populum tributis oneraret, ad genua procubuerit, & tributorum laxationem impetrarit. Quocirca iam in Principem assumtus, non modò tributa à beneuolis subditis, sed ipsam eorum vitam pro suaipsius salute in mille mortis pericula paratam & promtam expertus est. 10. Magnus lib. 24. cap. 2. Reprehensionem, Obtrectationem fugere. Chrysanthivs Lydus, philosophus & pontifex, comis in congressu erga omnes erat, adeò vt qui ab eo digrediebantur, ambitione quadam id facere crederent. Neque facilè quis illum audiuisset eruditionem suam ostentantem, eo???ue nomine insolentiùs se efferentem, aut arrogantia inflatum aduersus alios: imò ab ijs dicta probabat, si vel perperam dicta forent: opinionem???ue licèt absurdam laudabat, vt ne quem contristaret. Eunapius in Praeceproris vita. Pomp. Laetus nulli maledixit aut detraxit vnquam, ac ne pati quidem poterat apud se alienam dignitatem lacerari. Silentium in eo signum non probantis, quae temerè alij mirarentur, aut carperent: sus???ue de???ue ferre, quòd aliquis de se ma [2892] lè opinaretur. Qua moderatione vixit omnibus carissimus. Sabellicus in eius vita. Non contemnere alios praese Mecoenatem Horatius lib. 1. Sat. 6. laudat, quòd quamuis regio natus esset sanguine, neminem tamen iuxta se contemneret, inter caetera sic inquiens: — persuades hoc tibi verè, Ante potestatem Tulli, atq; ignobile regnum, Multos saepè viros, nullis maioribus ortos, Et vixisse probos, amplis & honoribus auctos. POPVLARITATIS FORMA IN OFFICIORVM ADMINISTRATIONE PASSIVA. HOC EST, Qvatenus ipsemet pati videtur, tum À Seipso, Dvm Sva Mala modestè, ciuiliter Irridet. Agesilai Archidami F. clauditatem tegebat corporis florentis decor: & quod hanc facilè hilanter???ue ferret, primus???; iocaretur & rideret semetipse, id haud mediocris erat illius vicij emendatio: imò verò id laudis cupiditatem eius magis declarabat, quòd nulli labori vel operi succumberet ob clauditatem. Plut. in Agesilao. Excvsat. Zeno philosophus rogatus, Cur in conuiuio tam hilaris esset, qui alioqui seuerior videbatur: respondit: Lupini (inquit) quum sint amari, perfusi tamen aqua dulcescunt: Laërtius. Antisthenes Cynicus, quum salsamenta per forum gestaret, quibusdam admirantibus, quòd philosophus officio tam sordido fungeretur, id???ue in publico, ac non potiùs seruo id delegasset: Quid, inquit, admiramini? haec mihi porto, non alijs. Sentiens, nullum esse sordidum obsequium, quod sibi quis impenderet. Deinde non esse indecorum, eum portare salsamenta, qui salsamentis vesceretur. Laërtius libro sexto, capite primo. L. Pavlvs Aemilius cum vxore Papyria diuortium fecit. Necessarij quum ab eo sciscitarentur, ac molestè nimis quaererent, Ecquid esset quòd talem à se feminam alienaret? quae pudica esset, formosa, foecunda. Tum ille pedem extulit, inde ad eos conuersus: Videtisne, inquit, quàm hic calceus pulcer sit, quàm recens, quàm aptus, & tamen ignoratis qua parte ille pedem offendat. Sab. lib. 8. Enn. 5. Ivlia Augusti filia, inter multas & varias naturae dotes, comitatem sermonis habuit. Contra crebros patris monitus, culta lasciuiùs, oculos eius turbauerat. Sed modestiore habitu reuersa, mitigare paternam indignationem voluit. Itaque verba quae dolor oppresserat, gaudium Augusto expressit. Et: Sentisne, ait, quantò magis hic, quàm hesternus habitus deceat Augusti filiam? Non obstupuit illa tanti censoris maiestarem, sed: Heri me (inquit) viri, hodie patris oculis ornaui. Eandem in spectaculo ludorum circumuallauera̅t adolescentum impudicorum agmina, cùm ex aduerso Liuia Augusta venerando modesta comitatu staret. Haec Caesareae coniugis ac natae varietas, populum commouerat: sed ipsum maximè Augustum. Commonefecit ergo Iuliam breui scripto, circumspiceret, quanta morum imparitas inter duas dignitate pares feminas foret. Illa castigatorem suum repulit his verbis: Et hi mecum senescent. Amico sobrio & prudenti, vt se paternae frugalitatis imitatricem faceret, modestos???ue illius mores in animum induceret, respondit: Ille se Caesarem obliuiscitur, ego Caesaris me filiam recordor. Macrob. lib. 2. cap. 5. Saturn. Ab Alio, Qvando Amolitvr Aliorvm Suspicionem. Cùm ex aedificio magnifico in suspicionem affectati regni incidisset P. VAL. Poplicola, vna nocte totam domum, parte vrbis eminentiore, Velia dicta, extructam, vnà cum fundame̅tis diruit: non tantùm crimine, verumetiam suspicione carere volens. Plut. in eius vita. Adulationem. Ex loco, Adulationes non ferre, illustretur. Illic mendacij, hic nimiae popularicatis ratio habetur, fol. 2836. Alexander Magnus, cùm in certamine cursus Crissontem Himeraeum sibi cedere videret, grauiter hanc adulationem tulit. Plutarchus de Dignosc. adul. Ac de Tranquil. animi, Brisonem vocat. Avgvstvs & alexander Seuerus, si quis inter salutandum flexisset caput, aut assentaretur blandiùs, foras detrudi atq; exigi iussêre. Alexan. lib. 2. cap. 19. Fert ciuiliter Aliorvm Libertatem. Artoxerxes Mnemon, Persarum rex, Euclidae Laconi multa verba praefractè apud se effundenti, iussit dicere tribunum: Tibi licet quaelibet ad me dicere: mihi & dicere & facere. Plutarchus in Artoxerxe. Avgvsto Caesari in Senatu verba facienti dictum est, Non intellexi: & ab alio, Contradicerem tibi, si locum haberem. Interdum ob immodicas altercationes discepta̅tium è curia per iram se proripienti, quidam ingesserunt, Licere oportere Senatoribus de Repub. loqui. Antistius Labeo Senatus lectione, cùm Triumuirum legeret, M. Lepidum, hostem olim eius, & tunc exulantem, legit: interrogatus???; ab eo, An essent alij digniores? Suum quenq; iudicium habere, respondit. Nec ideo libertas aut contumacia fraudi cuiquam fuit. Suetonius. M. Antoninvs Pius Imp. cùm domum Omuli visens, mirans???ue columnas Porphyreticas, requifisset, vnde eas haberet? atq; Omulus ei dixisset: Cùm in domum alienam veneris, & mutus & surdus esto: patienter tulit. Capitolinus Petebat à Ludouico XI. Gallorum rege Qvidam politicum magistratum. Rex seuerè negare. Tum ille clara voce: Gratias ego verò tibi, ô Rex, immortales me debere profiteor. Rex vel stultum vel surdum hominem putans esse, an rectè mente̅ suam percepisset, rogauit. Tum ille: Enimuerò, inquit, & propterea tibi gratias egi, quòd absq; tergiuersatione & procrastinatione, praeter morem tuum me expediueris. Ea liberrate delectatus Rex, dignitatem denegatam spontè illi concessit. Aegidius Corrozetus de Dictis & factis mem. Insectationem, Sugillationem Graecorvm principes, apud Troiam Thersitis scurrae noquissimi scommata patientia summa tolerabant. Graeci caeteri eum propterea odio prosequebantur maximo. Qui vlcisci poterant, non curabant: qui curabant, non poterant. Tandem verò cum sua maledicentia Graecos ad seditione̅ accendere videretur, ab Vlysse & verberibus & verbis grauiter fuit castigatus. Inde discimus, quousq; aliorum maledicta reges perferre debeant. Iliadosß. Cùm Athenienses in bello essent abiecti & trepidi, pace verò facta ferocirent, ac conuitijs in cesserent Phocionem, quasi eripuisset ipsis victoriam: Felices estis, in fit, ducem qui habeatis vos cognosce̅tem: alioquin iamdudum perissetis. Plutarchus in Phocione. Melanthivs, cùm à comico perstringeretur: Mercedem, inquit, qua̅ no̅ debebas, mihi persoluis. Plut. lib. 2. Quaest. co̅u. Agathocles tyrannus, cùm aliquando vrbem non ignobilem oppugnaret, & oppidani de muro clamarent, Figule & caminarie quando stipendia militibus tuis solues? respondit: Postquam vrbem cepero. Diod. lib. 20. C. IV L. Caesar dicteria in ipsum torta, cùm facetissimus esset, non modò aequo animo tulit, sed mirum etiam in modum probauit. Panormita de Rebus gestis Alph. Tiberivs cùm suum nomen fam osis carminibus proscinderetur, facillimê tulit, fassus in libera ciuitate linguam & mentem omnibus liberam esse oportere. Item cùm conuitijs à quodam proscinderetur: Si ille, inquit, aliter fuerit locutus, dabo operam, vt omnium quae aut dixi, aut feci, reddam rationem: at si perseuerauerit, inuicem odero. Sab. lib. 1. En. 7. Lampridius scribit, poëtam quendam in Alexandrvm Seuerum, quòd quotidie vesceretur leporina, ita lusisse: Pulcrum quòd vides esse nostrum regem, Quem Syrum sua detulit propago, Venatus facit & lepus comesus, Ex quo continuum capit lepôrem. Hos versus quum quidam ex amicis ad Alexandrum detulisset, respondisse fertur in hanc sententia̅ satis christianè, (nam hoc illi ab inimicis obiectum est, quòd Mosen & Christum quendam haberet in larario) Pulcrum quòd putas esse vestrum regem Vulgari miserande de fabella: Si verum putas esse, non irascor: Tantùm tu comedas velim lepusclos, Vt fias animi malis repulsis Pulcer, ne inuideas liuore mentis. Erasmus in Adaij Reprehensionem. Agamemnon Achillem, qui modica vti in monendo libertate videbatur, non fert: Vlyssi acerbè castiganti dicenti???;: Perdite tu ô si esses aliarum dux legionum, cedit, & continet se, salutari & prudenti oratione repressus. Hic enim nullius praetextu propriae irae egit cum eo de salute Graeciae liberè: illum fremere potissimùm sui causa apparebat. Plut. de Discernendis adulatoribus. Achilles, quamuis ingenij non lenis neque placidi animi, sed ardentis, qui accusare sustineret etiam insontem, tacitus tulit hujuscemodi multa sibi exprobrantem Patroclum:
|| [2893]
Non, truculente, parens Peleus tibi Martius heros, Nec Thetis est genitrix, sed glaucum te edidit aequor, Aereae???; petrae, quando est animus tibi saeuus. Plut. de Discernendis adulatoribus. Cùm quandam ex suis comoedijs Antiphanes Comicus Alexandro Regi legeret, is???ue videretur fabulam planè non percipere: Oportet, inquit, ô rex saepiùs ex symbolis coenasse eum qui haec sit percepturus, ac saepiùs ab amica plagas & accepisse & dedisse. Athenaeus lib. 13. cap. 1. Redargutionem. Corripiebatur Eques Romanus à Caesare Avgvsto censore, tanquam minuisset facultates suas. At ille se multiplicasse coràm probauit. Mox eidem obiecit, quòd ad contrahendum matrim onium legibus non paruisset. Ille vxorem sibi, & tres liberos esse dixit. Tunc adiecit: Posthac Caesar, cùm de honestis hominibus inquiris, honestis mandato. Macrobius libro 2. capite 4. Satur. Testem se in iudicijs & interrogari & refelli, aequissimo animo patiebatur. Suetonius. Errorem. Rex Alexander, Darij castris, in quibus omnes necessarij eius erant, potitus, Ephaestione gratissimo sibi latus suum tegente, ad eos alloquendos venit. Cuius aduentu mater Darij recreata, humi postratum caput erexit: Ephaestionem???ue, quia ei & statura & forma praestabat, more Persarum adulata, tanquam Alexandrum salutauit. Admonita deinde erroris, per summam trepidationem excusationis verba quaerebat. Cui Alexander: Nihil est (inquit) quòd hoc nomine confundaris, mater nam & hic Alexander est. Val. Max. libro 4. cap. 7. & Plut. in Alexandro. Ingluuiem. D. Ansgarivs Hamburgensis archiepiscopus, Aquil onarium regnorum primus Apostolus, Ericum rerum in Dania potitum, ex persecutore Christianorum, fidelem fecit: tantum???ue familiaritatis apud regem contraxit, vt inter amicos ascriptus, intimis regni consilijs adhiberetur. Sed onerosum fuit sancto, comessationibus diuturnis pro more gentis interesse: coëgit???ue se hoc etiam (vt caetera peregrinationis incommoda) sustinere, ne, regem & proceres, contemtum interpretantes, si abesset, à se alienaret. Cranzius libro primo Metropoleos, capite 37. Petulantiam. Ad Anytvm Anthemionis filium Alcibiades sui amantem, qui hospites accipiebàt lauto & splendido co̅uiuio, comessabundus accedens, rapta ex mensa dimidia potulorum parte discessit. Stomachantibus hospitibus, & dicentibus, Petulanter & superbè tecum is adolescens egit: Imo benignè, inquit Anytus: cui licebat capere omnia, nunc tam multa mihi reliquit. Plut. in Amatorio, & Alcibiade. Rvdolfi I. Imp. iam senis, secunda vxor Agnes fuit iuuencula, filia ducis Burgundiae, neptis regis Franciae, ex qua nullam prolem genuit. Hanc, cùm esset venustissima, Fridericus comes de Leiningen, antistes Spirensis, è carpento tollens, cùm reluctantem oscularetur, regi id conquesta, bilem illi mouit mediocrem, cùm etiam ipse saepè principum vxores oscularetur. Attamen vt reginae satisfaceret, nobilem quendam praesuli dicere iussit, vt aliud sibi Pacificale quae reret deosculandum, id soli sibi emtum. Episcopus regis iram, metuens, patriam reliquit, & vsque ad mortem regis in exilio latuit, Cuspinianus. Inciuilitatem. Cùm Ilienfium legati ad Tiberivm Caesarem consolandum in morte filij aliquanto seriùs venissent, mandatis expositis, respondit: Et se illorum vicem dolere, quòd egregium ciuem Hectorem amisissent: tarditatem illorum tacitè reprehendens. Suetonius. Cùm Apollonium, quem Chalcide acciuerat, ad Tiberianam domum, in qua habitabat, M. Antoninvs Pius Imp. vocasset, vt ei M. Antoninum traderet, atq; ille dixisset: Non magister ad discipulum debet venire, sed discipulus ad magistrum: risit eum dicens, Faciliùs fuit Apollonio à Chalcide Romam venire, quàm à domo sua in palatium? Eius auaritiam etiam mercedibus notauit. Canitolinus. HVMANITATIS EXERCITATIO RESPECTV ALIORVM. VEL ABSQVE CERTAMINE. Quatenus aliorum POPVLARITATEM AMAT, Fouet, remunerat. Vide infrà, Popularitatis fructus, fol. 2910. RVSTICITATEM ODIT, AVERsatur, Punit. Hiero Siculus, arcana qui enunciarent, hos iniuriam arbitrabatur inferre etiam illis, quibus ea proderent. Plutarchus in Apophthegmatibus. CVM CERTAMINE. POPVLARITATIS CERTAMINA. Vide Tit. Liberalitatis certamina erga Hospites, fol. 2379. Antonivs monachus ad Pavlvm Thebaeum eremitam venerat. Dum inter se colloquuntur, suspiciunt ceruum in ramo arboris consedisse, qui inde leniter subuolans, integrum panem ante ora mirantium deposuit. Post cuius abscessum: Eia (inquit Paulus) dominus nobis prandium misit, verè pius, verè misericors. Sexaginta iam anni sunt, quòd accipio dimidij semper panis fragmentum: verùm ad aduentum tuum, militibus suis duplicauit annonam. Igitur domino gratiaru̅ actione celebrata, super vitrei marginem fontis vterque consedit. Hîc verò quis frangeret panem oborta contentio, penè diem duxit in vesperum. Paulus more cogebat hospitij, Antonius iure refellebat aetatis. Tandem consilium fuit, vt apprehenso è regione pane, dum ad se quisque nititur, pars cuique sua remaneret in manibus. Dehinc paululum aquae in fonte prono ore libaueru̅t, & immolantes Deo sacrificium laudis, noctem transegêre vigilijs. Hieronymus in vita Pauli eremitae. Traditum memoriae est, quum inter Megarenses & Corinthios de Imperio certaretur, captiuos in bello tam leniter habuisse, vt illos velut hospites inuicem tractarent, & sine precio dimissos, doryxenos appellarent. Milites sanè cum hostibus extra aciem familiaria iura seruabant, in acie pugnabant vehementissimé. Alex. lib. 4. cap. 10. Alexander Magnus sagitta ictus sella vehebatur. Vbi castra mota sunt, ingens certamen gestandi regis est inter Eqvites & Milites ortum, tantisper dum vulnus curaretur. Ille ratus fore, vt dum vnis omnino se crederet, alios offenderet, per vices gratissimum onus vtrisque partitus est. Sabellicus lib. 5. Enneadis 4. Celtiberi, aduenientes externos benignè hospitio recipiunt: adeò vt aemulatione quadam inuicem pro illorum honore certent. Quos aduenae sequuntur, hos laudant, amicos???; deorum putant. Diod. lib. 5. cap. 9. Albertus Cranzius in principio suarum historiarum inquit: Quamuis omnes Hyperboreae gentes hospitalitate sunt insignes, praecipui tamen sunt Sveones: quibus est omni probro grauius, hospitium negare transeuntibus, ita vt sit certamen, quis aduenam hospitio excipiat. Alphonsvs Aragonius incredibili erga hostes clementia fuit. Ea???ue propter ab immortali Deo assecutus fuit, vt pari insignes bonitate hostes haberet: neque superbum victorem subiret, qui se tam humanè gerebat. Apud Gaietam nauali praelio victus, in Philippi Mariae Mediolanensis ducis potestatem venit, neque vt captiuus ab eo habitus est, sed festis ludis, conuiuijs???ue honoratus, sine precio dimissus est, qui se ingenti auri pondere libenter redemisset. Fulgosus lib. 5. cap. 1. HVMANITAS, POPVLARITAS ERGA HOMINES, CONSIDERATOS RESPECTV ANIMI HABITVS. VT ERGA PIOS. Haecipsa Iustitiae religiosae famulatur. Inde ergo petantur exempla, fol. 2998. Mvlieres ministrauerunt Domino praedicanti, & per castella & ciuitates eunti, Luc. 8. Eaedem astiterunt in crucem sublato, ab Apostolis derelicto. Luc. 23. Ioan. 19. Grassabatur Iezabelis ira in prophetas, & iam plus nimio illa temporum diritas per innocentium euagabatur capita: cùm in tanto metu vnus extitit, qui innocentiam occultè, quando aperta vi non poterat, tueretur. Abdias vir iustus, neque impensa grauatus, neque Iezabelis iram veritus, cen [2894] tum latitantes prophetas insigni charitate protexit, & aluit. Sabellicus lib. 5. cap. 2. Cùm regnaret Sennacheribus, & filios Israël exosos haberet: Tobias pergebat quotidie per omnem cognationem suam, & consolabatur eos: esurientes alebat, nudis vestimenta praebebat, mortuis atque occisis sepulturam sollicitus conferebat. Tob. 1. Impios. Lugebat propheta Samvel Saulum regem Iudaeorum, licèt scireteum à Deo reiectum. Ex primo Reg. 15. Daniel cum socijs precibus ad Deum fusis, somnij quod Nabucodonosor viderat, & oblitus fuerat, reuelationem habuit. Eo???; ipso sapientes omnes Chaldaeos, quos rex occidere volebat propter ignorantiam, seruauit. Daniel. 2. Haereticos. D. Augustinum rhetoricae docendae causa Mediolanum euocatum suscepit D. Ambroivs paternè admodum, & peregrinationem eius satis episcopaliter dilexit. Ille eum amare cepit, primò quidem non tanquam doctorem veri (ipse enim Manichaeus erat) sed tanquam hominem benignum in se. Et studiosè audiebat disputantem in populo, quasi explorans eius facundiam, vtrum conueniret famae suae, an maior minórve proflueret quàm praedicabatur: & verbis eius suspendebatur intentus, rerum autem incuriosus & contemtor astabat: & delectabatur suauitate sermonis, quanquam eruditioris, minùs tamen hilarescentis atque mulcentis, quàm Fausti Manichaei, quantum ad dicendi modum. Hic initijs paulatim vnà cum verbis etiam rerum cognitionem, licèt praeter suum institutum adeptus est Augustinus, vt relicta impra secta catholicus fieret. Testis ipsemet libro quinto Confessionum, capite decimotertio. D. Avgvstinvs, episcopus Hipponensis, in refutandis haereticis nimiam vbiq; cauit acerbitatem. Testis ipsemet libro 3. cap. 1. contra literas Petiliani. Nouum insaniae genus excogitarant Donatistae haeretici, violentam mortem martyrium nominantes. Qui hanc appellationem assequi volunt, id longo antè tempore, ijs qui idem secum sentiunt, significant. Illi autem eos omni genere officij obseruant, eis???ue in seruiunt, & omne ciborum genus afferunt: veluti quaedam sacrificio destinata animalia pinguefacientes. Cùm aliquandiu in his delicijs Vixerint, cogunt obuios quosque lethalia sibi vulnera afferre. Id si non assequantur, debacchantes, se ex alto praecipitant. Cùm permulti ex ijs, instar phasianorum adipati, in generosum quendam Ivvenen incidissent, deinde nudum ensem ei porrexissent, iusserunt vt eis afferret vulnera: & se eum interfecturum minati sunt, nisi imperata faceret. Is cùm diceret, se vereri, ne aliquibus occisis, qui superessent, poenitentia ducti, poenam caedis ab eo exigerent, & propterea non nisi ligatis sese vim illaturum: illi sibi vincula inijci passi sunt. Tum ille, virgis egregiè caesos, vinctos spectatoribus deridendos relinquens abijt. Theodoretus in fabulis haereticorum. Improbos. Antisthenes philosophus opprobranti, quòd interdum cum improbis haberet consuetudinem: Et medici, inquit, cu̅ aegrotis versantur: nec tamen aegrotant ipsi. Sentiens philosophum ideo versari cum improbis, vt eos reddat meliores. Laërt. lib. 6. cap. 1. Idem Romvlo tribuit Maximus serm. 6. Demosthenes, quum sibi probro daretur, quòd improborum vteretur contubernio: Optimus, inquit, is est medicus, qui sanos relinquit, & bene habentes: aegrotos & penitùs deploratos suscipit curandos. Stob. & Max. Serm. 6. Aetatis. Erga Pveros. Pharao rex, crudeli edicto pueros Hebraeorum omnes cum primùm editi essent, ab obstetricibus necari iusserat. Caeterùm timuerunt, Osstetrices Deum, & non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti: sed conseruarunt mares, pio mendacio regis saeuitiam eludentes. Exodi 1. Cernens Thermvthis filia Pharaonis vagientem puerum Hebraeum in cista viminea expositum in Nilo, ait: De infantibus Hebraeorum est hic. & mox sublatum in filium adoptauit. Exod. 2. Thebanorvm haec lex rectissimè & humanissimè posita est: Ne ciui Thebano liceat infantem exponere, nequein solitudine̅ abijcere, capitis supplicio. Verùm si in extrema mendicitate pater sit constitutus, siue mas sit, siue femina infans, cogitur eum statim à materno partu ad magistratum cum ipsis fascijs adferre. Qui acceptum alicui tradit leui precio, cum quo pactum & conditiones intercedunt, vt infantem alat, & adultum serui vel seruae loco habeat, sic vt alimentum & educatio seruitute compensetur. Aelianus libro secundo de Varia historia. Principum Corcyraeorum liberos Periander Corinthioru̅ tyrannus trecentos, vt castrarentur, ad Alyatten Lydorum regem miserat. Eos, postquam in insulam descenderunt, docuerunt Samii, vt in Dianae delubro supplices considerent, quibus esculenta ex sesamo & melle dederunt: qua ratione hos seruauerunt. Et Samiorum quidem Corcyraei hac de causa non magnam rationem habent: Gnidiorum memoriam conseruant, quibus sunt apud ipsos honores, immunitates, & decreta. Hi nam???ue infesta classe illuc profecti, Periandri custodes templo summouerunt, acceperunt???ue pueros, quos Corcyram deportauerunt: vt est Anten or Creticus auctor, & Dionysius Chalcidensis in libris de Conditis vrbibus. Plutarchus de Herod. malig. Senes. Pyrrhias Ithacensis portitor erga senem, à piratis captum, humanus, locupletatur. Vide infrà, Erga Captiuos. SEXVS. EROA MVLIERES. Vide Tit. Erga Hostium vxores clementes, fol. 2679. illie Inimicitiae, hîc Sexus ratio habetur. Valetvdinis. Erga Aegros. Consule Tit. Opera gratuita agris impensa, fol. 2364. illie Liberalitas, hîc Humanitas per penditur. Item titislism Medicorum, quatenus aegros blandè tractant. Ioas Israëlitarum rex, Elisaeum prophetam aegrum visitauit. 4. Regum cap. 13. Charitatis nomine laudatur Samaritanvs, qui à latronibus caesum fouit, eius vulnera obligauit, infundens oleum & vinum. Etsi autem mysterium hîc latet maius, nihil tamen prohibet, rem gestam parabolae loco fuisse à Christo adductam. Lucae 10. Alexander Macedo, per Cabazam regionem ducens, senio iam confectum militem Macedonem nimio frigore obstupefactum, ipse sublimi & propinqua igni sede considens, animaduertit: facta???ue non fortunae, sed aetatis vtriusque aestimatione, descendit: & illis manibus, quibus opes Darij afflixerat, corpus frigore duplicatum in suam sedem imposuit: id ei salutare futurum ducens, quod apud Persas capitale extitisset, solium regium occupasse. Quid ergo mirum est, si sub eo duce tot annis militare iucundum ducebant, cui gregarij militis incolumitas proprio fastigio carior erat? Val. lib. 5. cap. 1. & Front. lib. 4. cap. 6. Pyrrhvs Epirotarum rex, lienosis existimabatur opitulari, cùm gallum gallinaceum album immolans, supinis iacentibus lienem pede dextero premeret leniter. Neque erat adeò pauper quisquam aut abiectus, cui petendi denegaret curationem. Peracto sacrificio gallum accipiebat, erat???ue hoc praemij ei gratissimum. Illius pedis fertur pollex fuisse diuina virtute praeditus: ac cremato post fata eius reliquo corpore, repertus inuiolatus est & intactus ab igne. Plut. in Pyrrho, & Plinius lib. 7. cap. 2. C. Ivl. Caesar amicos tanta semper facilitate indulgentia???ue tractauit, vt C. Oppio comitanti se per syluestre iter, correpto???; subita valetudine, & in diuersorio loco, quod vnu̅ erat, cesserit, ac ipse humi, & quidem sub dio accubuerit. Suet. Cn. Pompeivs Magnus, cùm post bellum cum piratis gestum in Asia non tantùm Mithridatem Armeniae regem potentissimum vicisset, sed fugasset etiam penitùs: vrbem Nicopolim in eo agro, in quo victoriam peperit, aedificauit: in ea???; saucios milites, & eos qui iam per aetatem bellum gerere non poterant, habitare iussit. Dion Nicaeus, & Xiphilinus. M. Antonivs milites in expeditione Parthica insidijs circumuentos & vulneratos consolatus est, circumiens eos, lacrymarum plenus & dolore percitus. Plut. in Antonio. Tiberivs Caesar Rhodimodicis contentus aedibus, nec multò laxiore suburbano, genus vitae ciuile admodum institui??? sine lictore, aut viatore, gymnasio interdum obambula̅s, mutua???ue cum Graeculis officia vsurpans, propè aequo. Forte quondam in disponendo die, manè praedixerat, quicquid aegrorum in ciuitate esset, visitare se velle. Id à proximis aliter exceptum est: iussi???; sunt omnes aegri in publicam porticum deferri, ac per valetudinum genera disponi. Perculsus ergo inopinata re, diu quid ageret incertus, tamen singulos circuit: excusans factum etiam tenuissimo cuiq;, & ignoto. Sueto flius. Traianvs cum Decebalo Dacorum rege in Tapis praelio congressus, Barbaros inge̅ti clade afflixit. Nec incruenta Romanis obtigit victoria. Sed quum multi vulnerati essent, fasciae???ue ad obligandas plagas desiderarentur, pro sauciorum copia vestem sibi Traianus co̅scidit in eum vsum, eam???; militibus benignè partitus est: ijs qui in acie occubuerant aram constituit, & annuas inferias. Sabellicus lib. 4. Enn. 7. Idem solebat aegrotantes amicos visere, deposita imperatoria maiestate. Ausonius. Adrianvs Imp. aergros bis ac ter die, & nonnullos equi [2895] tes Romanos ac libertinos visitauit, solatijs refouit, & consilijs subleuauit, instar priuati hominis. Cuspinianus. Alexander Seuerus Imp. milites morbo afflictos visitabat. Cuspinianus ex Lampridio. Gratianvs Imp. in amicorum officijs sedulus, liberalis, & adeò comis, vt aegros saerpè inuiseret, medelis consolatos foueret, fomentis sanaret, & sumtibus aleret. Cuspinianus. Placilla, Theodosij Romanorum Imp. vxor pientissima, cùm reprehenderetur à suis, quòd aegrotos visitaret, atq; pauperibus etiam liberaliter facultates suas elargiretur: respondit, Imperatrici largitionem, sibi manuum opus pro imperij adepti gratiarum actione conuenire. Nicephorus Callistus lib. 12. capite 42. S. Germanvs quum in Italiam contenderet, Alpes???; superaret, senem claudum, quem torrentem transire non posse prospexerat, proprijs humeris traiecit. Bonfin. lib. 4. Dec. 1. Martyrivs monachus in Lycaonia sub Tiberio, ex suo monasterio visitationis gratia ad aliud exspaciatus, inuenit inter eundum leprosum quendam, quem de̅sis vulneribus elephantinus morbus per membra foedauerat Eum ex commiseratione humeris leuauit, ac secum tulit. Cùm ad monasterium venisset, spiritualis pater eius monasterij magna voce clamare cepit: Aperite portas, quia frater Martyrius venit Dominum secum portans. In de statim leprosus ille de collo eius desiliens, in specie ea apparuit, qua recognosci solet ab hominibus redemtor generis humani Christus: & paulò pòst ad coelum Martyrio aspiciente sublatus est, subinde reclamans: Quoniam non erubuisti, Martyri, me ferre in terris, ego non erubescam te gestare ad coelos. Gregorius super Euangelia, homilia 39. ex Epiphanio diacono. Co̅ciliauit sibi Galenvs Pergamenus medicus maximè plebis & tenuioris fortunae hominum animos, quòd medicame̅tis simplicibus vulgaribus???; & paratu facilibus, plurimùm vtens, & recta victus ratione sine pharmacis, vbi id fieri poterat, curans, eorum quos suscipiebat facultates minimè oppri meret. Quinetiam vt meliori side ac sumtu minore medicamenta haberet composita, suis manibus plerunque confecta officiosissimè aegris administrabat: in egenos interim non exiguam suarum facultatum portionem eroga̅s, artem???; ipsam non auaritia ductus, aut quapiam cupiditate, sed propter solam virtutem piè simul & religiosè exercens. Aegros moribus placidissimis ita exhilarabat, vt vel solo sermone cos videretur restituere. Gesnerus in eius vita. Baldvinvs I. Hierosolymoru̅ rex, Phylarchi Arabis vxorem grauida̅, quam secum in Arabica expeditione in praeda captiuam abduxerat, cùm ea̅ partus dolores in via obruissent, benignissimè tractauit. Etenim recurrens deponi eam, ex spoliísque hostium substerni vestimenta iussit, amicalo???; suo illam operuit, abijt???;, remanere cum domina seruo iusso, ac quada̅ ex captiuarum grege, quae obstetricis munere fungeretur: simul camelo foeta ad infantem eo lacte alendu̅relicta, aquáque in vtre, ac fructib. in sportula agrestib. ad puerperam sustentandam, reliquum iter confecit. Aemilius lib. 5. Adolphvs, Osnaburgensis episcopus, quoties iter faciebat in Varstenovu, itinere medio casulam leprosi subiens inuisebat, & inuitabat ad patientiam, proposita ei in exemplum Christi passione: simul etiam eleemosyna̅ relinquens. Pertaesi ministri morae, effecêre, vt transituro per viam episcopo, ille subduceretur. Intrauit de more episcopus: & quem illi dudùm transtulisse videbantur, ne ibi tempus perderet episcopus, videt ille ante se in loco sedere consueto. Cui quum solita monita repetisset Adolphus, in gratias soluitur leprosus, dicens se doctrinis eius plurimùm profecisse: & videntib. cu̅ctis qui aderant, spiritum efflauit: dabat???; signa sanctitatis, cunctis admirantibus, & de sua fraude quam commiserant dolentibus. Adeò testatae autem sanctitatis moriens episcopus fuit, vt qui lapidem sepulturae eius transiens inhonoro pede tangeret, eo die singularem ignominia̅ incurreret. Cranzius lib. 7. Metrop. cap. 19. Eo bello sacro, quo Fridericus I. Imp. in Armenia perijt, quum multi per aestum insuetum ex peregrinis languerent, & acceptis in praelio vulnerib. deficerent, primi ciues Lvbecenses & Bremenses, productis velis de nauib. suis, fixêre papiliones, sub quas aegrorum multitudinem comportarunt, pietatis studio illis obsequentes. Viderunt piam illorum opera̅ principes, Fridericus Sueuiae dux, & Imperialis cancellarius Conradus: & collata in vsus egentium grandi pecunia, pietatis exemplo etiam ipsi inclaruerunt: & quoniam forti in armis operae nullus erat vsus, ad pietatem intenderunt studia: processit???; res vsqueadeò, vt primùm eius rei firmirate̅ quandam statuerent sub titulo Mariae virginis: quam multi etiam militares subierunt. Inde militaris ille ordo prouenit, qui dicitur Teutonicorum: quem deinde aliquot intercedentibus annis, Fridericus II. Imperator obtinuit à summo Pontifice co̅firmari. Lubecenses & Bremenses, quia primi fuêre, qui fundamenta ordinis iecêre, inter militares assumuntur in ordine̅: quum alios plebeios non admittant, nisi in chorum psallentium. Cranzius lib. 6. Vandaliae, c. 28. Pavlvs II. pontifex, adhuc Cardinalis, tantae humanitatis fuit, vt in aegritudinibus curiales ipsos, qui aliquo in precio erant, inuiseret, & quibusdam remedijs adhibitis, eos ad valetudinem adhortaretur. Semper enim domi habebat vngue̅ta Venetijs auecta, oleum, theriacam, & caetera id genus, quae ad curandam valetudinem faciunt. Ex his aliquid aegrotos mittebat. Platina. Mos erat Alphonso Aragonio Siculorum regi, quocunque in loco Euchatistiam ferri perspexisset, relicto equo quo ferebatur, pedibus eam prosequi in locum quo perserebatur. Du̅ hoc peragit, contigit semel in vetulae domum ingredi, sanguinis fluxu laborantis. Cùm autem certior factus esset, eiusmodi morbo plurimùm iaspidem conferre, misit statim, qui vnu̅ quem habebat perferret, ipse???; mulieris manui eum inseruit. Breui autem liberata anus, cùm post aliquot tempus ad Alphonsum venisset, gratias pro accepto beneficio actura: excusauit se, quòd iaspidem non retulisset, ne ei daretur vitio, quia sinistro casu eum amiserat. Cùm au̅t qui adstabant, grauiter eam increpassent, subridens Alphonsus: Mater, inquit, mea, hi qui valetudinis suae nullam rationem habent, mirantur, si tu vt valere possis, iaspidem retinuisti. O' humanitatem insignem, regem clarissimum cum vetula tam humanè vrbane???; se gerere Fulg. lib. 5. cap. 1. Idem cùm apud Iuliani templum iuxta Neapolim, militem grauiter in praelio vulneratum vidisset, suo sudario vulnus eius obligauit. Cùm verò nullam spem vitae praesentis haberet, ad beatam & immortalem hortatus est: mortuum ???ue sepeliri diligentissimè curauit. Panormita lib. 3. de Alphonsi rebus gestis. Mathias Coruinus, Hungariae rex, in castris militum aegrorum contubernia lustrauit, cibum potrexit, co̅solatus est, vulnera obligauit. Bonfin. lib. 7. Dec. 4. Carolvs Nauarrae princeps, Ioannis Alphonsi filius, etiam infimis & sordidis homuncionibus opem ferre non recusabat, cùm ipse morbi cuiusdam ab dita medicam enta teneret: etiam tunc, cùm ob morbum pharmaca sumpsisset, & aëris asperitatem fugere deberet. Pontanus capite 6. de Beneficentia. M. Ant. Columna tormento grauiter vulneratus fuerat, Gallis & Venetis Veronam obsidentibus. Odettvs Lottechius Gallus, Insubrum praefectus, tametsi hominem, qui omnibus bellis acerrimus Gallorum hostis extitisset, publicè oderat, at???; vt erat potiundae vrbis & militaris gloriae auidus, plurimùm aduersarij ducis incommodo laetaretur: tamen quu̅ singularis viri casum magnoperè doluisset, & medicum obtulit. & quotidie ad eum grauissimarum reru̅ munera, sicuti morbus & afflictae vrbis miseria flagitare videbantur, officiosè humanissime???; transmisit. Sab. suppl. lib 8. ex Iouio. Officii. Sic exercetur erga Senatores. Impp. Romani peregrè profecturi & mox vrbem repetentes, senatores ex more osculis excipere consueuerant. Propterea in Nerone Tranquillus, Neq; adueniens neque proficiscens quenquam osculo impertiuit, ac ne resalutatione quide̅. Caelius lib. 4. cap. 3. Antiq. Lect. Erga Milites. Vide suprà, Duce populares, f. 2879. David rex, compatiens lassis socijs, qui ad bellum ire no̅ poterant, constituit, vt aequa pars eorum esset, qui descenderent ad praelium, & remanentium ad sarcinas. 1. Reg. 30. Alexander Magnus victo Dario, cùm Macedonas infirmos & aetate graues domum remitteret: Eurylochus autem Aegeus retulisset se inter aegrotos, inde compertus nullo morbo teneri, Telesippae amore confessus esset se deperire ac comitari ad mare velle abeuntem: quaesiuit, cuius conditionis mulier esset? Audito meretricem liberam esse: Habes nos, Euryloche, inquit, tibi in amore fauentes. At tu da operam, quandoquidem libera est Telesippa, vt vel donis vel verbis eam inducamus. Plutarchus. Idem militem Macedonem senio iam confectum videns nimio frigore obstupefactum, cùm ipse sublimi & propinqua igni sede consideret, descendit: & illis manibus, quibus opes Darij afflixerat, corpus frigore duplicatum in suam sede̅ imposuit. Val. lib. 5. c. 1. & Front. lib 4. c. 6. Gregarius quidam Macedo mulum onustum auro regio agebat. Defesso iume̅to sarcinam ipse in humeros sublatam portabat. Vidit rex Alexander onere oppressum: ac re intellecta, cùm ille id depositurus esset. Ne defatigeris, inquit, sed absolue reliquum itineris, atque in tentorium tuu̅ hoc defer. Plut. in Alexandro. Antigonvs rex, obsidens Thebas cum patre Demetrio, cùm videret patrem ex peruicacia magis quàm ex vtilitate [2896] oppugnare vrbem, milites???; non paucos cadere, magno dolore percitus: Quid pater, inquit, perire hos nulla subigente necessitate floccipendimus? Tum ille ira percitus: Quid tu, inquit, cruciaris: ánne admen admensurus frumentum occumbentibus sis? Plut. in Demetrio. C. Ivlivs Caesar in milite non philosophorum austeritatem, sed ciuilem modestiam ac virtutem ad res gerendas requirebat. Longinquo hoste liberiora militibus disciplinae frena remittebat, vt postea propinquior factus, cùm ita militum animos recreasset, promtioribus aduersus hostem vteretur. Nu̅quam praelij aut expeditionis tempus militi praedicebat, vt omnibus horis praestò esse, atq; in medijs delicijs, si iuberentur, descendendum esse in praelium scirent. Quòd si nimia indulgentia milites ad contumaciam descendisse animaduertisset, ceu bonus insessor moderatè frena contrahendo, militare imperium sibi vendicabat. Eos pro concione, non milites, sed blandiori nomine Commilitones appellabat. Suetonius, & Polyaenus lib. 8. erga Rvsticos. LeoX. Pont. Max. erga rusticos mirum in modum fuit munificus, vt etiam eius aduentum se vel fructuosissimis messibus fertiliore̅ sentire faterentur: vtpote qui senibus ac pueris puellis???; in viam effusis, ac rustica munera passim offerentibus, non modò pecuniam largissima manu rependeret, sed etiam appellando humaniter, ac sciscitando quána̅ maximè in parte rei domesticae acriùs à fortuna premerentur, virgines dote praebita subleuaret: affectis autem morbo ac ac aetate, vel numerosae familiae onere praegrauatis, aes alienum protinus dissolueret. Iouius in Leone X. lib. 4. erga Condiscipvlos. Gordianvs iunior suit tantae probitatis, vt quum aequaliu̅ aliquis apud praeceptorem flagro adhiberetur, daret in id supplicium lacrymas. Sab. lib. 6. En. 7. SOCIETATIS. erga Homines vniversim. Alexander Magnus operam dabat, vt omnes homines beneuolentia superaret Itaq; statuebat omnes pro mortalibus, viris, maribus, meropibus & hominibus, Alexandros appellare. Polyaenus lib. 2. erga Gentiles, Popvlares. Haec propriè Popularitas, quae erga Populum exercetur. Menelaus apud Eurip. in Oreste, Graecis humanitatem exga suos tribuit: [Greek words] Graecanicum est, cognatum colere semper. erga Reges, Magistratvs, Dvces. Alexa̅der Magnus sagitta ictus sella vehebatur. Vbi castra mota sunt, ingens certamen gestandi regis est inter Eqvites & Milites ortum, tantisper dum vulnus curaretur. Ille ratus fore, vt dum vnis omnino se crederet, alios offenderet, per vices gratissimum onus vtrisq; partitus est. Sab. lib. 5. En 4. Cor. Lentulus patricius Rom L. Aemiliu̅ Paulum Coss. vulneribus confectum in pugna Cannensi, seruare studuit. Delapsus enim equo cùm eu̅ insaxo luctu oppressu̅ & facie ciuore oppleta sedere videret, admotum quum capere iussit, & se seruare ciuibus, qui tum vt cùm maximè bono consule haberent opus. Ille velò refragatus huic petitioni, coe̅git adolescente̅ equum repetere. Mox???; dimisso cu̅ mandatis Lentulo, in mediam stragem se muchens, oppressus est. Plut. in Fabio. erga Svbditos. Vide Tit. Reges poulares, f. 2876. Gelo victis Carthaginensibus, rerum potitus, conuocata Syracusiorum concione, armis indutus in suggestum ascendit: & commemoratis suis erga illos meritis, insidias sibi paratas detexit: atq; exutis armis, dixit ad vniuersos: En igitur amictus tunicula asto, & dedo me vobis, vt pro voluntate libitóque mecum agatis. Cùm igitur Syracusij supplicijs afficie̅dos insidiatores citra didissent, & illum regnare iussissent, etiam hos puniendos reliquit populo. Quamobrem statuam ei posuerunt, in discincta tunica, cum epigrammate. Aclian. de Var. hist. lib. 13. & lib. 6. erga Cives, Popvlvm. Romana plebs in patriciorum equitum???; id est, totius nobilitatis tutela erat, per clientelas diuisa. Ipsius causas patricij equites???; gratis tuebantur. Populus quoq; nobilibus cùm peterentur honores, suffragijs suis assistebat. Plebi puellarum dotes patricij persoluebant, atq; in bello captos redimebant, à neutris au̅t haec officia improperabantur. Sed haud diuturnus tam sanctus inter eos mos mansit, qui inter ipsos amoris ac fidei verum firmum???; vinculum erat, & Romanis rebus foelicitatem afferebat. Fulg. lib. 2. cap. 1. P. Valerivs cùm populo, cuius fauore amplissima quaeq; in Repub. consecuturum se sciebat, in omnibus obsecundaret, Poplicolae nomen obtinuit. Plut. in Poplicola. Alcibiades populum Atheniensem vita dissoluta quantum offendit, tantundem vicissim virtutibus, forma, comitate sua sibi deuinxit, vt etiam vitra eius benigniore appellatione mitigarent, & maris imperium ei decernerent: captis denique à Lysandro Athenis, vnicam in Alcibiade spem libertatis recuperandae haberent. Plut. in eius. vita. erga Amicos. Alexandri Magni benefacta minima in amicos, ingentis fuerunt beneuolentiae & honoris, quem illis habebat, significationes. Molestu̅ sibi esse ma̅dauit per literas Peucestae, Morsum ab vrso ipsum quod alijs scripsisset, sibi non significasset: At nunc certè, inquit, scribe, vt vales, & num qui te sociorum in venatione deseruerunt, vt poenas dent. Ephaestioni ob certa negotia absenti, pugnantibus per ludum ipsis cum Ichneumone, Craterum scripsit in lanceam Perdiccae induisse se, vulneratum???; in vtroq; femore fuisse. Cùm Peucestas ex morbo quodam reualuisset, ad medicum Alexippum scripsit, agere se ei gratias. Cratero affecto, cùm visio esset ei per quiete̅ oblata, & ipse pro salute eius sacrificauit, & illum iussit. Pausaniae medico scripsit, vbi elleboro eum purgare Craterum accepit velle, partim aestuans, partim, admonens, quemadmodu̅ medicamentum propinaret. Illos, qui Harpali fugam primi nunciauerunt, in vincula coniecit Ephialte̅ & Cissum, tanqua̅ mendacia de eo nunciantes. Mirum verò est vacasse cum etia̅ hactenus amicis, literas vt huiuscemodi mitteret, cuiuscemodi scripsit, Seleuci puerum, qui in Cil ciam profugerat, imperans requiri: Peucestam commendans, quòd seruum Crateri Niconem corripuisset. Plut. in Alex. Avgvstvs Caesar, amicos ita magnos & potentes in ciuitate esse voluit, vt tamen pari iure essent, quo caeteri, legibus???ue iudiciarijs aequè tenerentur. Suetonius. Tiberivs Caesar cum amicis versabatur vt priuatus: ijs???ue cùm rei essent, praestabat patrociniu̅. Intererat eorum sacrificijs, visitabat aegrotantes, nullis stipatus custodibus: quinetia̅ defunctum amicum & familiarem suum laudauit in funebri concione: cum???; conuentus & ludi celebrare̅tur, eos ipse spectabat de domo cuiusdam Caesariani aut liberti, vt possent homines proximè & facillimè ad se conuenire. Dion Nicaeus in Tiberio, & Suetonius. M. Antoninvs Pius amicis suis in imperio haud aliter vsus, quàm priuatus. Creber ac frequens cum his, & deambulatione, & sermons & conuiuijs: cùm & ipse nonnunquam amicorum conuiuia ceu priuatus frequentaret. erga Domesticos. Et haec Familiaritas propriè, à familia. Transfertur deinde ad quamuis priuatam humanitatem, vt Popularitas ad publicam. erga Liberos. Agesilavs Spartanus rex, cum paruis liberis in arundine quasi equitans domi colludere solebat. Co̅spectus autem ab amico quopiam orauit, ne cui id priùs enunciaret, quàm ipse liberorum pater foret. Plut. in Agesilao. Proclvs Naucratites filium habebat intemperantem, gallis gallinaceis, coturnicibus, catellis, & equis alen dis indulge̅tem: quem pater adeò non increpabat, vt vnà cum illo potiùs iuuenaretur. Quo nomine quum ab amicis obiurgaretur: Citiùs, inquit, desinet cum senibus colludens, quàm cum aequalibus. Plut. Philostratus in Sophist. & Volat. lib. 18. Comment. vrb. Gallias Athenie̅sis, vir clarissimus, & summus Pisistrati hostis, filiabus tribus, posteaquam nubiles extitêre, hoc magnificentissimum est gratificatus: vt quem sibi vnaquaeque vellet ex omnibus Atheniensibus, ceu sponsum deligeret. Herodotus lib. 6. erga Conivges. Vxores Nvmidarvm adeò humiliter viris ancillantur, vt equos curent & insternant. Iouius lib. 33. Hist. Themistoclis vxor Archippa, parendo diligentissimè coniugisuo Themistocli, tanto sibi illum amore deuinxit, vt vicissim ipse prudentissimus vir, ac inprimis strenuus imperator, vxori penè in omnibus obsequeretur. Vnde gradatio illa Graecorum per iocum à multis iactatae: Quicquid puer hic vult (Cleophantus is erat, patri vnicè carus) Graeci volunt. na̅ quod hic vult, mater: quod verò mater, idem Themistocles: potrò quod Themistocles, id Athenienses: quod Athenienses, hoc Graeci omnes. Ludou. Viues de Christiana fem. lib. 2. ex Plutarcho. Rvbrivs Celer vixit cum Caia Ennia vxore sua annos XLIII. menses IIX. sine vila querela. Albvtivs vixit in coniugio cum Terentiana Valentiniana annos XXV. sine vllo iurgio. erga Servos. Apud Israelitas seruitutis leges à Domino per Mosem latae, de dominorum potesestate erga seruos, humanitatis plenae erant, ita vt si Israëlita alteri prae egestate seruiret, non haberet potestatem eum venundandi, sed perinde ac mercenarium [2897] & aduenam tractaret, & anno iubilei liberum dimitteret, nisi interiecto tempore seipsum redemisset, vel à consanguineo suo redemtus fuisset Leuitici cap. 25. Esseni Iudaeorum seruos habere nolunt, ne humanae naturae iniuriam faciant. Natura enim omnes ex aequo liberos esse. losephus lib. 18. cap. 2. Ansiq. Germanis verbere seruum afficere, aut vinculis coërcere nefas habetur. Apud eos enim laxior seruitus erat, & liberrimis ferè pariquippe sibi acquirunt serui & peculium habent. Alex ab Alex. lib. 3. cap. 20. Gillas Agrige̅tinus hospitio exceptus apud hominem durum, & vndecunq; facientem quaestum, qui ne do mire quide̅ famulis permittebat, sed alius aliud operabatur noctu: eundem & ipse postea quum Agrigentum venisset, suscepit, & co̅uocatis famulorum pueris (qui permulti erant) nuces & carycas distribuit. Interrogante autem hospite, Vnde tot pueri? À famulis meis, dixit, mihi generantur. Voluit autem ostendere, ita tractandos esse seruos, vt ad procreandos etiam liberos legitimè sint apti. Stobaeus ser. 60. Apud Rom. mense Martio matronae coenas apponebant seruis, vti domini Saturnalibus mense Decembri. illae, vt principio anni ad promtum obsequium honore servos inuitarent: hi, quia gratiam perfecti operis exoluerent. Macrobius libro 1. capite 12. Romani veterres mensam tolli vacuam non patiebantur, sed in ea semper aliquid edulij relinquebant famulis, eorum???ue proli: vt non tam eis quod sumunt, quàm quod domini eis impartiuntur, gratum foret. Plut. lib. 7. Con. quaest. 4. Theodosivs Iunior Imp. cùm sacrorum lect oni adeò esset intentus, vt noctu eis legendis operam nauaret curauit sibi lucernam fieri, quae sponte sua accenderetur, & oleum miro artificio affunderet, ne quem ministiorum eo labore grauaret. N ceph. lib. 14. cap 3. Martinvs episcopus Turonensis, dum adhuc stipendia faceret, nec tamen tam Caesari quàm Christo militaret praeter illud celebratissimum eleemosynae opus, haud minùs celebre praestitit humilitatis exemplum. Vno seruulo contentus, eundem vt fratrem dilexit, vt dominum coluit, coenanti ministrabat, cubitum eunti calciamenta detrahebat, caetera???ue penè omnia murata cu̅ illo officij vice exercebat, seruus serui factus, vt Christo se seruire probaret, non mundo. Miles erat, nec dum baptizatus, sed tantùm catechumenus, & iam perfectionis viam ingressus, Spiritus S. sentent am sequebatur, per Salomonem in Prouerbijs prolatam: Melius est humiliari cum mitibus, quàm diuidere spolia cum superbis. Marulus lib. 1. cap. 5. erga Fratres. Hiero Syracusanus laudabili animi magnitudine praeditus, sine omni surgio fratribus tribus numero conuersatus est, mirum???; in modum tum ipsos amauit, tum ab ijsdem mutuo amore habitus est. Aelianus lib 9. de Varia hist. T. Pomponivs Atticus, nobilis eques Romanus, & familiaris Ciceronis, tam pius in sororem fuit, vt pertotam vitam nullam cum ea simultatem gesserit: dictitans, Cum his quos diligas, minimè irasci oportere. Neposapud Volater libro 18. Anthrop. Disivnctionis. ERGA Perecrinos, Hospies. Humanitas hospitalis. Hospitalitatis exempla, propter liberalem [Greek words] & [Greek words], Liberalitatem pertinent: propter fidem, ad Iustitiam. Hîc solius humanae tractationis ratio habetur, qua vel pauperrimus aliquis erga locupletißimum potest vti. Pharao rex, Abrahamum peregrinantem benignè suscepit. Abimelechvs itidem Geraroru̅ rex in Palaestina, erga Abrahamum in primis, deinde etiam erga Isaacum, qui famis causa Geraris diuerterant, humanus fuit: quamuis causas haberet vtrisq; succensendi, propterea quòd ille Saram, hic Rebeccam sorores esse dixisset. Vide lib. Gen. Abrahamvs patriarcha in valle Mambre ante ostium tabernaculi sedet, ne quis pertranseat, quem ad se diuertere non roget. Tres venire videt, neque donec adueniant expectat, sed currit obuiam, atq; adorat: vt hospites non fouendos solùm sed etiam honorandos scias. Orat, ne se praetereant, quasi accepturus, non daturus beneficium. Et primùm aquam pedibus parat: vt doceat, omnium virtutum fundamentuin esse humilitatem. Subcinericios panes, butyrum & lac, & vitulum coctum apponit: vt copiosè potiùs quàm luxuriosè hospites pascendos esse demonstiet. Denique discedentes deducit: vt quos benignè accepimus, eosdem cum honore discamus dimttereine si incomitati hospitij limen exicrint, expulsi magis quàm dimissi esse videantur. Nec arbitreris ideo illos ab eo sic acceptos, quia scierit angelos esse: sed potiùs quia sic homines acceperit, angelos quoque accipere meruisse, & tales angelos, in quib. sub Trinitatis typo maiestas vnius Dei adoranda facilè appareret Marulus lib. I. c. 3. & Sab. lib. 7. c. 6. Lothvs Sodomae eosdem angelos hospitio suscepit: nec rogauit solùm, verumetiam compulit eos vt apud se diuerterent. Itaq; alter, exoratos statim suscipiendos monet: alter, si vlteriùs tecusarint, cogendos suadet. arguens nempe illos, qui sic summis labijs etiam notos interdum inuitant, vt palàm sit ipsos hospitales videri quàm esse malle. Lothus praeterea tanto affectu hospites suos ab iniuria nefandissimorum hominum eupere nixus est, vt duas virgines filias pro illis stuprandas offerret. Sed perturbatus, flagitium flagitio voluit commutare: nos in illo fidem hospitij imitemur, non me̅tis turbationem, ne dum hospes praeter modum defenditur, off. ndatur Deus. Deniq; angeli vt Lotho gratiam referrent, illum de consortio eorum, quos pro scelere vltum aduenera̅t, cum suis simul incolumem eduxerunt. Cum???; euerterent Sodomam & Gomortham sulfure & igne de coelo misso, pepercerunt Segor propter cum, quia illuc confugerat, ne simul cum impijs perderent iustum, & cum aduenarum, infestatoribus, aduenatum susceptorem. Marul. lib. 1. cap. 3. & Sab. lib. 7. cap. 6. ex Gen. 19. Promta ad hospitalitatem Rebecca, dicens seruo Abrahae: Palearum & foeni plurimum est apud nos, & locus spaciosus ad manendum. Et paulò pòst dixit eidem Laban: Praeparaui domum, & locum camelis. Item: Bibe domine mi: quin & camelis tuis hauriam aquam, donec cuncti bibant. Geneseos 24. Vidua mulier Sareptana hospita Eliae prophetae, sua pietate & nobilis & beata. 3. Reg. 17. Svnamitis matrona persuasit viro suo, vt pararetur in domo sua Eliae locus aptus ad manendum. 4. Reg. 2. Senex quidam Ephraimita, ciuis Gabaënsis, Leuitam, cui nemo alius hospitium concedere voluerat, cum vxore hospitio suscepit Iudicum 19. Ambulans per mundum Saluator mundi, in domo Marthae Mariae praecipuè hospitium legitur habuisse. Lucae 10. Ioan. 12. Duo Discipvli in castellum Emaus tendentes, cum Iesu simul eunt, simul fabulantur: externum ac peregrinum esse putant, donec compulsum secum manere, & secum recumbere, in fractione panis agnouerunt. Sic igitur hospitalitatis officium ad agnitionem Dei nos adducit, vt quem nunc in aenigmate & per speculum videmus, post haec facie ad faciem, & sicuti est, videre valeamus. Marulus libro 1. capite 3. ex Lucae 24. Melitenses Barbari in mari Adriatico summa humanitate erga naufragos, inter quos & D. Paulus fuit, vsi, acce̅so igne eos refocillarunt. Publius insulae primas triduo integro lautissimè eos tractauit. Cuius patrem febribus & torminibus laborantem Apostolus sanauit. Actorum 28. Quaedam mulier purpuraria nomine Lydia, credens concionibus D. Pauli, & baptizata cum domo sua, in quit: Si existimastis me fidelem Domino, intrate domum meam & manete. Et coëgit nos, ait Lucas Act. 16. Hecale anicula Theseum adolescentem comiter hospitio suscepit ei apud Callimachum sonchon & crethmumh???rba??? parans Apuleius. Plautus in Cistellaria, Nu̅quam Hecale fies, Quid. de Rem. amoris. Cur nemo est Hecalen, nulla est quae coeperit Irum? Nempe quòd alter egens, altera pauperetar. Suidas Heroidem vocat. Plutarchus in Theseo id omne somnium putat. Callimachum in Hecale opusculo adducit Athenaeus Dipnof. 2. Apollonij Argonaut ???. Pindari hymno Nemeo ???. glossematarij. Cùm rapta fuisset Proserpina, ac Ceres eius mater ieiuna illam quaereret, ab Hippothoonte Neptuni & Alopes filio, & à Meganira in hospitium fuit accepta. Meganira illi & mensam parauit & vinum miscuit. Dea moerens recusauit, cùm diceret, sibi non fas esse bibere vinum in filiae calamitate: at cinnum è farina sibi parari iussit, quem bibit. Erat lambe muliercula quaedam Meganirae ancilla, vt tradidit Philochorus, Panos & Echûs filia: quae cùm deam moestam videret, ridiculas narratiunculas, & sales iambico metro ad commouendam deam ad risum, & ad sedandum dolorem, interponebat. Quare genusid carminis non antè obseruatum, Iambicum ab illa dictum fuit, vt testatur Nicander in Alexipharmacis. Natalis Comes Mythol libro 3. capite 16. Hyrievs Neptuni & Alcyones filius, quae vna fuit è filiabus Atlantis, in Tanagra ciuitate Boeotiae habitauit. Cùm bengnus esset erga hospites, dij quoque dicuntur in eius hospitium accessisse Iupiter, Neptunus, & Mercurius ab illo liberaliter tractati proposuerunt, vt quodcunq; liberet peteret. Hic cùm adhuc esse??? sine filijs, filium poposcit. Tum verò dij in pellem mactati bouis profuderunt semen, iusserunt???; illam [2898] lam sub terra̅ occultare, neq; ante decimum mensem aperire. Quibus mensibus peractis, natus est Vrion, ita vocatus, quòd quasi eum minxissent Dei: at verò propter deuitandä turpitudinem vocis, postea dictus fuit Orion. Ea propter illum Lycophron tripatrem vocauit. Natalis Comes Mythol. lib. 8. ca. 13. Admetvs, Thessaliae rex, amissa vxore Alcestide, Hercule̅ tamen hospitem ex improuiso superueniente̅ nihilominùs benignè suscepit. Qua illius liberalitate motus Hercules, victa Morte vxorem ei restituit. Euripides in Alcestide. Proxeni apud Graecos erant hospitibus excipiendis praefecti, qui ex ciuitatibus aduentarent: propterea ciuitatum prostatae dicuntur, & phrontistae. Proxenia verò nuncupatur munus eiusmodi. Proxeni appellationem post Homerum irrepsisse, Eustathius scribit. Eligi porrò solitos vel à populo, vel à rege. Inde Hero dotus tradit, Spartanis fuisse decorum regibus, quem voluissent, demonstrare, qui proxeni obiret functionem. Caelius lib. 11. cap. 10. A. L. Plutarchus lib. 7. Symposiacôn narrat, posterioribus tëporibus coactos fuisse Graecos, cùm reciperent aut Praetores aut Consules, ignorarent???; comites ipsorum, qui???; cari illis forent, in manu hoc ponere corum, vt vocarent, quos ipsis visum esset, ne parum acceptis vocatis, parum cos delectarent. Id tangit etiä Socrates Rhodius in 3. libro de Bello ciuili: cùm enim exponeret regiam coenam, quam dedit Cleopatra M. Antonio in Cilicia, indicat hoc etiam illam iuris ipsius esse voluisse: significauit???ue, vocato illo, vt secum duceret quot vellet, ne multitudinem conuiuarum videretur reformidare: cuius verba Athenaeus 4. [Greek words] rec tat. Cic. in Verrem 3. idem confirmat. Graeci [Greek words] vocabant. Victorius lib. 5. Var. lect. cap. 10. Lex olim fuit Atheniensivm, vt quosuis hospites Graecos admitterent. Ac Thessalos inprimis susceperunt ob Piritho & Thesei hospitium. His etiam agrum assignarunt. quem voca runt Pirithoi. Hinc Perithoede, municipium tribus Aeneiae, à Pirithoo Ixionis F. Suidas ex Ephoro. Arcadibvs Polybius contribuit morum facilitatem, ac na turae benignitatem, summam???; erga omnes hospitalitatem, & in deos pietatem ac obseruantiam. Caelius lib. 16. capite 3. Antiq. Lect. Cretenses peregrinos perhumaniter tracta bant. Eorum quae in conuiuijs apponuntur partem, peregrinis & hospitibus primùm dant. Post hospites principi quatuor portiones praebent: vnam quam etiam reliquis, alteram principalem, tertiam familiae, quartam vtensilium. Atque etiam ad gerendos magistratus saepenumerò peregrini vocantur. Heraclides de Politijs. Mosyni proueniens frumentum aequaliter in ciues singulos distribuunt. partem aliquam communiter pro hospitibus aduenientibus seponentes. Stobaeus serm. 42. ex Nicolao de Gentium moribus. Massilienses libenter excipiebant hospites: nulli tamen intrare oppidum cum telo permittebant, sed praestò erat, qui id custo diae gratia acceptum exituro redderet: vt hospitia sua, quemadmodum aduenientibus humana sunt, ita ipsis quoque tuta essent. Val. Max. lib. 2. cap. 1. Calabri hospites comi holpitio benignè inuitabant olim, pyra illis affatim apponendo, cùm maiora non haberent. Itaque in prouerbium abiêre, Calabri hospitis dona. Elegantem dialogisnum Horatius in Epistolis ad Mecoenatem introducit, inter Peregrinum & Calabrum hospitem: Non quo more pyris vesci Calaber iubet hospes Tu me fecisti locupletem. C. Vescere sordes. P. Iam satis est. C. At tu quantum vis tolle. P. Benigné. C. Non inuita feres pueris munuscula paruis. P. Vt libet. C. Haec porcis hodie comedenda relinques. Rusticam quidem hospitalitatem Lyricus irridet, vt Mecoenatis erga se beneficentia exaggeret. Sed tamen animus ipse laude dignus est. Annij Plocami, qui maris Rubri vectigal sub Claudio Caesare à fisco redemerat, libertus, circa Arabiam nauigans, Aquilonibus raptus, praeter Carmaniam XV. die Hippuros portum Taprobanes inuectas, hospitali Regis clementia sex mensium tempore imbutus alloquio, perconta̅ti postea enarrauit Romanos & Caesarem. Mirum in modum in auditis iustitiam ille suspexit, quòd pares pondere denarij essent in captiua pecunia, cùm diuersae imagines in dicarent à plurib. factos. Et hoc maximè sollicitatus ad amicitiam legatos quatuor Romam misit, principe eorum Rachia. Plin. lib. 6. cap. 22. Celtiberi aduenientes externos benignè hospitio recipiunt: adeò vt aemulatione quadam inuicem pro illorum honore certent. Quos aduenae sequuntur, hos laudant, amicósque deorum purant. Diod. lib. 5. cap. 9. Germani olim conuictibus & hospitali mensae supra modum studebant. Nefas habebatur quëquam domo aut epulis arcuisse. Corn. Tacitus, & Cranzius lib. 1. cap. 34. Metropol. Sabell. lib. 2. En. 6. Getarvm humanitatem & sanctitatem Strabo lib. 7. co̅mendat: & Pontum, antequam Graecorum nauigationibus aperiretur, Axenum, postea verò deprehensa illorum humanitate, Euxenum appellatum. Verùm propter auaritiam & libidinem hostium illos quoq; humanitatë exuisse. Strabo lib. 7. Gothi & Sveci aduenas no̅ solùm benignè admittüt, sed cuncta ad liberalë conuictum necessaria gratis, & sine vlla no mismatis co̅pensatione subministrant: deinde equis, vel iumëtis ad vicinos deducunt, eis???; commendant. Fit???; non rarò lis inter populares, quis peregrinum excipiat. Süma enim laude ille à caeteris efferri consucuit, qui plures aduenas liberali hospitio collegerit: quemadmodü ille publico odio, dignus, qui cibu̅, potu̅ hospitium???; negauerit itineranti. Si quidem tanta vbiq; est cibi & potus abundätia, vt sordidae auaritiae mancipium reputetur, qui pro numerata pecunia cibauerit esurientem: nisi forsan in ciuitatibus & oppidis, vbi omnia, sicut in alijs terris, numo mensurantur: quanquam illic sine comparatione minùs expenditur. Caeterùm in villis, quae passim à fortunatis agricolis habitantur, omnia gratis distribuu̅tur. maior???; ad hospites, quàm ad proprios filios liberalitas habetur. His namq; ad mensam viliora apponuntur, quando aduenis preciosiora reseruantur. Io. Magnus lib. 4. c. 2. ex Saxone & Cranzio: & Olaus lib. 16. c. 13. Sept. reg. Suecorum mores, vt & nomen Sviceri, Suecorum coloni, qui Heluetiae mores, & pagos hodie incolunt, ad vngue̅ referunt. Vix enim gentem magis hospitalem in tota Germania reperias, modò ca quae hospitem decet modestia vtare. Io. Magnus lib. 23. De Sclauorum hospitalitate in hunc modum Helmoldus capite 83. scribit: Nulla gens Sclavis hospitalior. In colligendis hospitibus omnes quasi ex sententia alacres sunt, vt nec hospitium quëquam postulare necesse sit. Quicquid agricultura, piscationibus seu venatione conquirunt, totum in largicatis opus conferunt, eò fortiorem quenq;, quò profusiorem iàctitantes. Cuius ostentationis affectatio multos eorum ad furta vel latrocinia propellit, quae vtiq; vitiorum apud eos quidem venialia sunt: excusantur enim hospitalitatis palliatione. Sclauorum enim legib. accedens, quod nocte furatus fueris, crastina hospitib. disperties. Si quis verò, quod rarissimum est, peregrinü hospitio remouisse deprehësus fuerit, huius domum vel facultates incendio consumere licitum est: atque in id omnium vota pariter conspirant, illum inglorium, illum vilem & ab omnibus exibilandum dicëtes, qui hospiti partem negare non timuisset. Rvgiani Sclaui hospitalitate insignes, & erga parentes maximè benefici habentur, in infirmorum cura fideles. Mendicus apud eos nullas. Helmoldus lib. 2. ca. 12. Cydon Corinthius quispiä erat, adeò insignis hospitalitate, vt etiam prouerbio locü fecerit: [Greek words]. Suidas & Zenodotus & Aristophanis interpres. Eras. in Adagijs. Plato filius Aristonis, Olympiae apud ignotos diuersatus, eorum animos ita sibi conciliauit, vt cum eis conuiuando ac familiariter colloquendo multas horas consumeret. Cùm verò Athenas ventum esset, perhumaniter eos vicissim excepit Plato. Ad quem cùm hospites dixissent: Age vir optime, mo̅stra nobis Platonem Socratis discipulum, & duc nos in Academiam, vt aliquam voluptatë ab eo percipiamus. Ille clàm subridens: Ego, inquit, sum Plato quem videre cupitis. Quod cùm audislent, obstupue runt, quòd ignorassent se tanti viri vti familiaritate, qui sine iactantia omni secum esset conuersatus. Aclian. lib. 4. de Var. hist. Sylvanvs abbas in deserto Scythi, ieiunij die vnà cu̅ Zacharia discipulo iter faciens, ad quoddam monasteriu̅ diuertit, & humaniter acceptus manducauit. Cùm discessissent, discipulum in via bibente̅ reprehe̅dit, quòd eo potu ieiunium ante tëpus soluisset. Et cùm ille ambos soluisse diceret, quòd in monasterio comedissent: Minimë, inquit. nam illud non ieiunij solutio, sed charitatis communicatio fuit. Marul. lib. 4. c. 1. Sic & Bernardvs monachorum pater, cùm aliquando venientib. hospitibus extra ordinem coenasset, id???; discipuli crimini darent: Non ego, inquit, sed charitas bibit edit???ue. Aen. Syluius lib. 2 Com. in Panormitan. Pyrrhvs Epirotarum rex, legatis Romanorum ad redime̅dos captiuos castra sua petentibus, quo tutiùs venirent, Lyconem Molossum obuiam misit: quò honoratiùs exciperentur, ipse tum ornatu equitum extra portam occurrit: secüdarum rerum prouentu adeò non corruptus, vt officij prospectum in ijs deponeret, qui tunc maximè armis cum eo dissidebant. Val. Max. lib. 5. ca. 1. Victo ad Numantiam Mancino, quicquid relictum in castris fuerat, eo potiti Numantini omni sunt, & diripuerunt. In his tabulae erant Tiberij Gracchi quaestoris, in quibus quaesturae acta & rationes continebantur. Quas recipere magni faciens, cùm exercitus iam in itinere esset, tribus aut quatuor amicis comitantib. eum regressus est Numantiä. Excitos Nvmantinorvm magistratus orauit, vt tabulas sibi red [2899] derent, ne iniquis calumniandi praeberet ansam, quòd referre rationes non posset. Laeti oblata praestandi beneficij occasione Numantini (ob patris eius memoriam, qui cum Numantinis olim fuerat) inuitauerunt eum, vt vrbem ingrederetur. Vt deliberabundus constitit, prop ùs accedentes, manus eius corripuerunt, maiorem in modum precantes, ne vltrà in hostibus numeraret ipsos, sed vteretur pro amicis, & fide̅ haberet. Itaque visum Tiberio est morem eis gerere, tum tabularum desiderio, tum timens etiam exasperare diffidentia Num antinos. Ingresso vrbem primò prandium proposuerüt, atque obsecrauerunt enixè, vt aliquid communi mësa secum cibi caperet. Inde tabulas ei reddiderunt, iusserunt???; vt de reliqua praeda sumeret, quicquid ei cordi esset. Ille verò praeter thus, quo ad sacra publica vtebatur, nihil cepit: atq; ita postquam eos comiter salutauit, digressus est. Plut. in Tiberio. Ivlianvs, Hospitator ob hospitalitatem, vide fol 1463. Milites sacri Hospitalarij, Templarij, Teutonici, hospitalitate erga peregrinos Christianos insignes fuêre. Polydorus lib. 7. cap. 3. Aemilius lib. 8. Sal. 1. & En. 9. Otho III. Imp. cùm voti causa Venetias occultè profectus esset, à Petro Vrseolo duce clàm susceptus est: & ne hospitali tantùm necessitudine essent inter se iuncti, sed alia adhuc sanctior accederet, ex sacro fonte Ducis filiam per eos dies natam Otho sustulit. Sab. lib. 4. Dec. 1. Mansor, Marocci Atlantici rex & pontisex, in venatione ventorum & tempestatum turbine in auia à comitibus distractus, nocte iam ingruente, tugurium Piscatoris anguillas captantis in proximis paludibus subijt. À quo, dissimulato habitu, benignè exceptus, cùm inter colloquia piscator Mansoris regis commendasset pietatem, felicitatem & tranquillitatem imperij, atque enam hoedum, suarum diuitiarum summam, hospiti mactasset, factoq; mane eum per coenosae paludis voragines ad suos incolumë deduxisset: rex hominis hospitalitate delectatus, vicinas arces & palatia ei dono data moenibus cinxit. Ioan. Leo lib. 3. c. 72. de Africa. Nemo in gente Cambrensi mendicus, &c. vide fol. 3725. Landinus scribit, Bretinorivm vrbem esse Romandiolae splendidam, in monte supra Forum Liuij sitam, Guidonis à Prata (id villae nomen est intra Fauentiam & Rauennam) ac eius gentilium, aliarum???; familiarum insigni liberalitatis aemulatione inclytam: inter quos persaepè contentiones oriebantur, quum aduenis in vrbem accedentibus, eos hospitio habere suo quisq; prae caeteris anniteretur. Qua de causa columnam in foro statuere, anulis pro numero familiarum appensis, sua???; cuiusq; nota insignitis. Ad quemcunq; anulum hospes deligasset equum, eius domum deducendi ac honorificè tractandi potestatë sibi factam esse, magni muneris loco ducebat. Leander???n descript. Ital. Pace cum Genuensibus inita, postquam Clodia vrbs recepta est à Contareno duce, belloque atrocissimo finis est impositus: missi sunt Genuenses oratores Venetias, qui & publicè Ducem Senatum???; adirent & Carolvm Zenum priuatim inuiserent. Quos ille tanta benignitate & facilitate excipere solitus erat, vt non domi solùm eos perquàm familiariter haberet, verùm etiam vrbem cum ijs saepè Iustraret. Quinetiam dedita opera illos secum ad magistratus deduxerit, ad quos deprecaturus simulatè venerat, vt sibi veniam darent, multam???; remitterent, quando eorum lictor gladium sub veste Caroli ipsius latentem sibi ademisset. Quum id difficiliùs impetrare videretur, interuenientibus oratoribus, qui suppliciter peterent & gladium restitui, & multam remitti ciui de patria tam bene meritò, vix magistratus adduci potuit, vt oratores id impetrarent. Quae tamen omnia fictè simulate???; agebantur, vt Venetijs intelligerent omnes legibus obtemperare debere. Egnat. lib. 5. cap. 1. Patebat Con. Gesneri Tigurini Medici domus semper omnibus peregrinis, praecipuè literatis hominibus, quorum plures ad illum quotidie confluebant: alij vt ipsum viderent & noscerent: alij vt aliquid rarum & spectatu dignum apud ipsum viderent. Iosias Simlerus in vita Gesneri. Ioannis verò Oporini Typographi humanitate̅ cur vel hoc in loco silenuo praeteream? Ea is erga doctos omnes liberalitate vsus est, vt domus eius veluti prytaneum Musarum dici potuerit. Cui animo si domesticae facultates pares obtigissent, non minùs ille Basilienses, quàm Gillias Syracusanos olim magnificentia sua ornasset. Fecit nimirum haec ipsa hospitalitas, vt dum magis bonis atq; doctis sese officiosum & humanum, quàm bonum patremfamiliâs suis se comprobare nititur (quòd illud veri philosophi & hominis Christiani, hoc etiam foeneratoris cuiusuis proprium esse arbitraretur) & viuens magna rei familiaris angustia laborarit, & moriens Arionis ominoso symbolo locum fecerit amplissimum. Erga Hostes Religionis. Basilivs Macedo Imp. Constantinopolitanus multos Iudaeos largitionibus & promissionibus ad fidem Christi adduxit. Zonaras tomo 3. Hariadenus Barbarossa, inge̅ti praelio victus à Carolo V. Imp. Tunetum reuersus, seipso factus atrocior, inusitatae crudelitatis consilium cepit, occidendi scilicet seruos Christiani nominis, ita circumposito & incenso tormentario puluere, vt ad vnum omnes in ergastulis concremaret: certus id exequi, nisi Iudaeus Sinas execrabile facinus dissuasisset, testatus huiusmodi consilium viro forti, tot victorijs inclyto, regijque diadematis honorem praeferenti, indignum existimari. Erubuit ad haec tyrannus, cöcessa???; miseris vita, arce est egressus, & in longè maximum vrbis templum concionaturus se contulit. Interea opera quorundam apostatarum patefacto carceris aditu, circiter sex millia nudorum Christianorum, varijs rebus, saxis???; praesertim dextras armantium, in Turcas erupêre, tumultuarie???; interfectis aliquot Turcis, totam occuparunt arcem, & Barbarossa Hipponam fugiente, Caesarem in vrbem recepêre. Iouius. Quosuis alios, pace bellóve. Clementia iram moderatur, & erga hostes benignitatem suam ostendit, à quibus iustè vindictam exigere posset. Humanitas verò, irae & offensae rationem non habet, vt illam moderetur: sed id tantùm agit, vt benignè, amicè, placidè cumijs tanquam hominibus conuersetur. Exempla igitur petantur è Tit. Clementiae erga hostes, fol. 2671. item, Hostes beneuolentia sibi conciliare, fol. 1829. Ivdaei in vrbium obsidionibus, frugiferam arborem nullam violabant. Fulg. lib. 2. cap. 1. Licèt Beniamitae Israelitas grauissimè offendissent: propter illorum tamë excidium omnes eleuata voce vlulatu magno fleuerunt. Iud. 21. Helisevs propheta inimicos ad capiendum se missos, non tantùm amauit, sed mensam eis apponi praecepit, refectos???; abire illaesos permisit. 4. Reg. 6. Cùm cepissent Israelitae ducenta millia mulieru̅ & puerorum è Iudaea: vestitos atque refectos ad propria remiserunt. 2. Paralip. 28. Evilmerodachvs Chaldaeorum rex Ioachinum regë captiuum mensae suae adhibuit Babylone, eum???; honorificè tractauit. 4. Regum 25. Indi bella gerentes, hostium agricolas inuiolatos seruabant. Stultum enim esse dicebant, eos laedere, qui vt frugifera humus esset, labore suo cùrabant: siquidem & in bello parti vtrique fruges necessariae essent: & inclinante ad alterutrum victoria, qui superessent fructus cum caeteris rebus in eius potestate futuri essent, qui victoria potiretur. Fulgosus lib. 2. capite 1. Agesilavs Laconu̅ rex, feliciter pugnauerat apud Corinthum. In eo praelio quanquam aceepisset Spartanorum admodum paucos desideratos, caeterùm è Corinthijs & Atheniensibus alijs???; socijs ingentem numerü interijsse: adeò non gauisus est, nec clatus ea victoria, vt grauiter ingemiscens deploraret Graeciae vicem: Heu, inquiens, Graeciam, quae tot viros intestino bello perdidit, quot vniuersis barbaris debellädis satis esse poterat. Plut. in eius vita. Milites ad Dionysium Siciliae tyrannum interficiendu̅ missi. squallorem eius intuitu, commiseratione???; moti, incolumem dimiserunt. Polyaen. lib. 5. Philippvs Macedonum rex, cùm subactis Graecis, quidam auctores essent, vt ciuitates praesidijs contineret, ne deficerët: Malo, inquit, diu bonus ac commodus, quàm breui tempore dominus appellari. Plut. in Apophtheg. Solymannvs Turc. Imp. accepta Rhodo, tanti, quantumuis in hoste fecit virtute̅ & fortitudinem venerandi senis Philippi Liladami militiae magistri: vt ipsum proprijs in aedibus conuenerit, nec passus sit tanto debitos principi honores ab eo sibi fieri: quin potius leuiter tangendo suum Turban, quod genus honoris Turcici Imperatores non nisi Deo & Mahometo exhibent, charissimum & honorandum patrem appellarit. Contin. Chr. Car. Darium ad Gaugamela ab Alexandro victum, & Ecbatana fugientem, Bessus Bactrianorum & Nabarzanes Dracarum satrapae, vt Alexandri gratiam mererentur, aureis compedibus vinctum, pòst etiam iaculis in curru confecerunt. Equisine rectore aberrantes in conuallem quandam decesserant, haud procul fons inde erat. Ad quem monstratum quum Polystrates Macedo aestu & siti confectus venisset, aquam galea haustam potaturus, iumenta inhaerentibus telis deficientia conspicatus, & nouitate rei commotus ad currum accessit, ibi???; Dario reperto, aquam ori adhibuit, vt extremum spiritum trahentem reficeret. Hausit ille aquam, atq; addidit: Quisquis mortaliü es, hoc ad extremä calamitatë, mihi acci [2900] dit,vt pro tali in me beneficio gratiam tibi referre nequeam. Referet Alexander, Alexandro verò dij immortales, quòd in matrem meam, vxorem & liberos, pius & clemens extitit. Túque oro in meae pietatis argumentum, hoc dextrae pignus illi dato, ac peccare etiam, ne meum corpus insepultum iacere patiatur. Atque haec dicentem accepta Polystratis manu, vita destituit. Ad quem videndum quum Alexander & multi accurrissent, dicitur rex lacrymis temperare nequiuisse: demta???ue sibi chlamyde iacentis corpus contexit: postremò regio more funerauit, reliquias corporis maiorum tumulis inferri iussit. Plutarchus auctor est, corpus ab Alexandro ad matrem, quae Susis erat, missum. Cecidit cum Dario Persarum regnum, ducentesimo fermè anno quàm conditum fuerat. Sab. lib. 6. En. 4. Antigonvs Asiae rex, amicis suadentibus, vt si Athenas caperet, validis illam praesidijs communiret, ne quando deficeret, summa???ue cura vt totius Graeciae basim custodiret: respondit, Sesemper in hac fuisse sententia, vt crederet nullum esse regni praesidium firmius, quàm ciuem bencuolentiam. Plutarchus. Idem capto Eumene Cardiano, cùm vereretur, ne qua seditio exercitus oriretur, vetuit ad eum quenquam admiti, & quotidianum victum amoueri iussit. Nam negabat se ei vim allaturum, qui aliquando fuisset amicus. Hic tamen non ampliùs quàm triduum fame fatigatus, cùm castra mouerentur, insciente Antigono iugulatus est à custo dibus. Probus in Enmene. Dromichaetes Getarum rex, in Thracia capto Lysimacho Hellesponti rege, admiratione virtutis eius, eum humanissimè tractanit, suam???; paupertatem ei ostendens, monuit, Ne talibus mortalibus bellum inferret, sed eis potiùs aulicis vteretur. Inde donatum hospitaliter Lysimachum, & amicitia sibi deuinctum, libertati restituit. Fvrivs Camillus, cùm capta Veientium vrbe, ab arce conspicaretur à Romano exercitu eam diripi, quanquam sciret Veientes populo Rom. graues fuisse hostes: tamen ex his humanos repensans casus, lacrymas continere non potuit. Fulgosus lib. 5. cap. 1. M. Marcellvs captis à se Syracusis, in arce earum constitit, vt vrbis modò opulentissimae, tanc afflictae fortunam ex alto cerneret. Caeterùm casum eius lùgubrem intuens, fletum cohibere non potuit: quem si quis ignarus vir aspexisset, alterius victoriam esse credidisset. Itaque Syracusana ciuitas, maxima clade sua aliquid admixtum gratulationis habuit: quia si sibi incolumi stare fas non erat, leniter tamen sub tam mansueto victore cecidit. Val. lib. 5. cap. 1. Romanos quidem exterae nationes habebant insignes bello viros & formidabiles in conflictibus: sed cùm nullum specimen dedissent facilitatis, vel humanitatis, vel ciuilitatis: M. Marcellus consul Syracusis captis ostendisse primus Graecis videtur, esse magis insignes iustitia Romanos. Summa enim extitit illius in eos, quibus quid negocij erat cum ipso, moderatio, summa etiam in quamplurimas ciuitates & priuatos benignitas. Plut. in Marcello. P. Scipio Africanus superior, Syphacem regem barbarum, atque (vt Liuij verbis vtar) Romanis moribus insuetum, & quod mirabilius fuit, Hasdrubalem quoque Carthaginësem, non barbarum modò, sed etiam immitem Romani nominis inimicum, inter coenandum suaui conuictu & comi mansuefecit alloquio. T. Qvintivs Flaminius, qui Philippum Macedonem domuit, humanitate & beneuolentia sua magis, quàm armis Graecos, qui Romanos velut barbaros priùs horrebant, ad Rom. partes à rege traduxit. Cùm Macedones clamarent, Imperatorem cum infesto barbarorum exercitu venire armis omnia domantem & subigentem: ipsi inde, vt conspexerunt iuuenem vultu benigno, voce & sermone Graeco, ac veri amatorem honoris, mirificè ab eo capti sunt: digressi???; ab eo, ciuitates desiderio impleuerunt Quintij, tanquam ducem nactas libertatis. At vbi cu̅ Philippo, qui inclinare videbatur ad pacem, congressus, has conditiones dixit pacis & foederis, vt Graecos liberos dimitteret, ac praesidia deduceret, nec ille reciperet eas: tum verò pro certissimo habuerunt vel addicti Philippo, vt bellum inferrent, Macedonibus venisse Romanos, non Graecis, sed pro Graecis. Plut. in Flaminio. L. Pavlvs, cùm Persen regem Macedoniae paruo temporis momento captiuü ex rege, ad se adduci audisset: occurrit ei Romani imper j decoratus ornamentis: conatum???; ad genua procumbere, dextera manu alleuauit, sermone???; grato ad spë exhortatus est. Introductum etiam in tabernaculum lateri suo proximum in consilio sedere fecit, nec honore mensae indignum iudicauit. Proponatur in conspicuo acies, qua prostratus est Perses, & harum rerum, quas retuli, contextus: vtro magis specta culo delectentur homines dubitabunt. Nam si egregium est hostem abijcere, non minùs tamen laudabile, infelicis scire misereri. Val. Max. lib. 5. cap. 1. Q. Metellvs Celtibericü in Hist ania gerens bellum, cùm vrbem Centobricam obsideret, & iä admota machina, partem muri, quae sola conuelli poterat, disiecturus videretur, humanitatem propinquae victoriae praetulit. Nam cùm Rhetogenis filios, qui ad eum transierant, Centobricenses machinae ictibus obiecissent, ne pueri in conspectu patris crudeli genere mortis consumerentur (quanquam ipse Rhetogenes negabat esse impedimento, quo minùs etiam per exitum sanguinis sui, expugnationem perageret) ab obsidione discessit. Quo quidem tam clementi facto etsi non vnius ciuitatis moenia, omnium tamen Celtiberarum vrbium animos cepit, effecit???ue vt ad redigendas in ditionem populi Romani, non multis sibi obsidionibus opus esset. Val. lib. 5. cap. 1. Fannia, Minturnensis mulier, infamiae damnata à C. Mario, eius tamen Minturnis capti, & sibi in custodiam traditi maiorem quàm ignominiae suae curam habuit. Plut. in Mario. Cn. Pompeius regem Armeniae Tigranem, qui perse magna cum P. Ro. bella gesserat, & infestissimum vrbi Rom. Mithridatem Ponto pulsum viribus suis protexerat, in cöspectu suo diutiùs iacere supplicem passus non est: sed benignis verbis recreatum, dia dema quod abiecerat, capiti reponere iussit: certis???; rebus imperatis, in pristinum fortunae habitum restituit: aequè pulcrum esse iudicans, & vincere reges, & facere. Val. Max. lib. 5. cap. 1. Dion & Plut. in Pompeio. Avgvstvs Caesar Cleopatram, caeso M. Antonio, in monumento allo cutus & consolatus est, & exhibito thesauri breuia rio concessit quae illa voluit. Plut. in Antonio. Idem quoque nulli genti sine iustis & necessarijs causis bellum intulit. Tantum???ue abfuit à cupiditate quoquo modò imperium, vel bellicam gloriam augendi, vt quorundam Barbarorum principes in aede Martis Vltoris iurare coëgerit, mansuros in fide ac pace quam peterent: à quibusdam verò nouum genus obsidum seminas exigere tentaue rit, quod negligere marium pignora sentiebat: & tamen potestatem semper omnibus fecit, quoties vellent, obsides recipiendi. Neque aut crebriùs, aut perfidiosiùs rebellantes grauiore vnquam multatus est poena, quàm vt captiuos sub lege venundaret, ne in vicina regione seruirent, néve intra tricesimum annum liberarentur Qua virtutis moderationis???; fama, Indos etiam ac Scythas, auditu modò cognitos, pellexit ad amicitiam suam populi???ue Romani vitrò per legatos petendam. Parthi quoque & Armeniam vendicanti facilè cesserunt, & signa militaria, quae M. Crasso & M. Antonio ademerant reposcenti reddiderunt, obsides???ue insuper obtulerunt. Deniq; pluribus quondam de regno co̅certantibus, non nisi ab ipso electum comprobauerunt. Suetonius. Theodosio iuniore, contra Persas suscepto bello, regionem Azazenam vastante, capti erant à Rom. circiter septem Persaru̅ millia. Quos cùm regi Persarum reddere nollent Romani, fame ceperunt periclitari. Ibi tum Acacivs Amydenus episcopus, conuocato ecclesiastico collegio, omnes eò duxit, vt vasa & donaria ecclesiae preciosissima venderent, & eo precio captiuos redimerent. Quos cibo refectos, & viatico insuper donatos, ad regem remisit. Qui tanta Acacij pietate motus, à Theodosio impetrauit, vt Acacium coràm videre, cius???; colloquio frui posset. Socrates lib. 6. cap. 21. Totilas Gotthorum rex, recepta Neapoli, Romanoru̅, qui inediae diuturnitate afflicti erant, curam propè paternam suscepit. Veritus enim ne, si se repentino cibo ad satietatem replessent, continuò interirent, ne quis vrbe abire posset, inhibuit: ac cibum parciùs, quàm pro appetentia, praebuit. vbi verò vires eo??? recepisse vidit, patefactis portis abire, quò quisq; vellet, permisit. Cononi pariter vrbis praefecto & militibus animo suo obsequendi libertas data: ij naues ingressi, Romam iter intenderunt. Verùm, reflante vento, cùm tenere cursum nequirent, rursus in magnam solicitudinem inciderunt, verëtes, ne iterum in manus Totilae deuenirent, atque ab eo quasi pactae fidei sacramento soluto, aut poenitentia tacto, aliquid detrimenti acciperent. Quod vbi Totilas animaduertit, statim vniuersos ad se vocauit, & consolatus eos, noua fide data, securo esse animo iussit, & suo exercitui se immiscere, & quibus egerent, coëmere permisit. saeuiente autem adhuc vëto, equos, iumenta, & viaticum elargitus, auctor fuit, vt terra contenderent, ac comites dedit, quò tutò abirent. Sigonius lib. 19. Imp. occid. Iustinianus Imp. regem Vandalorum Vitigem captu̅ à Belisario, Patricij honore donatum, omni humanitate toto biönio, quo superuixit, prosequutus, eius relictam coniugë Mathasuentam suo germano Patricio sociauit. Procopius. Gothos pro eximia corporum magnitudine ac specie miratus, gazas regias in curia senatoribus visendas exposuit. Sigonius lib. 18. Imp. occid. Trecacensis vrbis siue Troiae antistes diuus Lvpvs, habitu indutus pontificali, cum multitudine cleri, Attilae à pugna Ca [2901] talaunicareliquas Galliae vrbes euersuro aduenienti, fit obuius. Et facta salutatione interrogat Atilam, Quísnam esset, qui tot regibus deuictis cuncta vi sibi subderet? Cui Atila: Ego, inquit, sum rex Hunnorum, flagellum Dei. Tum Lupus ingemiscens: Et ego Lupus vastator gregis, dignus flagello eius, cui quis resistat, quò minus in quos volet saeuiat? Veni igitur, Dei mei flagellum, quò libet proficiscere: omnia tibi, vt Dei ministro, me non repugnante patebunt. Iubet inde portas vrbis reserari, ac Atilam (frenum equi honoris causa manu tenens) summa veneratione introduxit. Qui siue humanitate ductus episcopi, siue Dei voluntate, sine vllius caede & detrimento, per vrbem mediam cum omnibus suis copijs progressus, altera vrbis parte egressus est. Olahus capite 9. in Atila, & Marul. lib. 5. cap. 2. Pharas, Belisarij dux, Gilimerem Vandalorum regem in extremo Numidiae monte Puppua diligenter obsedit, atque à Mauris deiectus, locum sibi custodiendum suscepit, vt, nullo alimento inuecto, hostes fame debilitati vltrò ad deditionem accederent. ad quam etiam Gilimerem, fide incolumitatis data, & spe praemiorum ostentata inuitauit. Quod ille se facturum abnuit, atq; ab eo panem tantùm, spongiam & citharam postulauit. Cuius postulati, vt noui, rationem curiosiùs inquirenti, nuncius ha̅c reddidit, panem requiri dicens, quòd postquam montem illum insedisset, panem coctum nullum vidisset: spongiam, vt lacrymas, quibus conficiebatur, abstergeret: citharam verò, vt praesentem calamitatem flebilibus modis, haudquaquam eius artis ignarus, leniret. Quae vbi cognouit Pharas, hominis miseratione permotus, omnia misit. Gilimer in de, cùm appetente iam vere, expugnationem timeret, atque intestinorum dolore intolerabili laboraret, Pharae se confilium sequi velle, vt se Iustiniano dederet, indicauit. Cuius rei nuncio Belisarius, vt qui hominem viuum ad Iustinianum ducere cuperet, eximiè delectatus, confestim Cyprianum ad rem conficiendam misit. Sigon. lib. 17. Imp. occid. Conradvs III. Rex Rom. contra Vuelfonem Bauariae ducem rebellem bellum iam diu gerebat. Suscepta interim expeditione Hierosolymitana, bello nondum finito, inter caeteros principes etia̅ Vuelfonem comitem habuit, eum???; amicè tanquam commilitonë habuit & salutauit, ei???; in tam laborioso itinere saepissimè subuenit, ac de omnibùs quae à regio fisco Constätinopolitani Imperatoris sibi offerebantur, partem illi tradidit. Posteaquä verò ab expeditione illa redieru~t, Vuelfo prior ad arma redijt. Sed tandem victus, Friderici Sueuiae ducis opera in gratiam regis redijt. Cuspinianus. Philippvs Vicecomes, Mediolanensis dux, cùm Carolum Malatestam Florentini populi ducem, virum generis claritate & rerum gestarum gloria insignem, in acie captum Mediolanum duci audiuisset: honoris gratia obuius ei prodijt, neque secus ac parentem omni tempore coluit. Braccellus lib. 1. belli Hispan. Alphonsvs Aragonum rex, cùm amoenissimum Picentiae agrum Surrentinum vastaret, ingemuisse frequenter visus est: crebro???ueper caduceatorem oppidanos orasse, ne id ipsorum pertinacia committerent, quod postea eius lenitate & misericordia corrigi non posset. Panormita libro primo de rebus gestis Alphonsi. Recepta Clodia Genuenses capti plurimi à Venetis, & ad finem belli vsque custoditi. Venetae matronae tantum pecuniae in medium contulêre, vt Genuensibus, qui seminudi è custodia educti erant, tunicae alia???ue velamenta corporis, vt cuique hac vel illa re opus fuit, sint abeuntibus praebita: viaticum adhaec datum, ne mendicare cogerentur. Sabellicus libro nono, Enneadis 9. Anno 1506. cùm plurimi Genuenses Venetorvm vrbem se velle incolere, Patribus ostendissent, modò tuti publicè fierët, si quid in Venetos Ligur quispiam deliquisset, sua bona ea re non teneri: Senatusconsultum factum est, quo eis ciuitatis ius atque securitas est data, nauigatione mercaturae causa in Orientem excepta. Bembus lib. 7. hist. Ven. Barth. Livianvs Veneti exercitus contra Maximilianum I. Caesarem dux, Succarum ad Veronam cùm in hostes rueret captum tanto in honore apud se habuit, vt eum (quod est inuiolabilis amicitiae sacramentum) his sacris adhibuerit, quibus lustrico die Liuium Septimium nuper ex sorore Baleoni Malatestae susceptum baptismate abluit. Ea res solenni ritu & maioribus caeremonijs celebrata est: siquidem in ripa profluentís Medoaci, armatus & diuisus exercitus tanquam aduersae acies in simulacrum iustae pugnae praepilatis hastis concurrit: displosa???ue puncto temporis tormenta omnia in laetitiae signum tanto armorum fragore & clamore militum, vt praeteruolantes aues exanimatae ceciderint. Iouius lib. 12. Hist. Quum expugnata direpta???ue à Caroli V. exercitu anno 1527. pridie K. Maias Roma, Clemens VII. Pont. arcem, in quam confugerat, ea conditione dedidisset, vt militi stipendia persolueret: magnis rei numariae difficultatibus coactus est obsides dare, quos ipsi milites delegissent. Ij fuêre Cardinalium propinqui, viri??? maximè pecuniosi. Horu̅ manibus ferreae cathenae statim iniectae, vincti???ue in Pompeiana domo custoditi. Hos Pompeivs Columna Cardinalis, huius cladis non postrema causa, videre aut alloqui humanitate sua indignum putauit, ne quum praestantes viros, familiaritate superioribus temporibus sibi coniunctos, in libertatem vindicare non posset, ad non dubiam inuidiam eorum calamitate laetari videretur. Verùm per familiares suos id benignè & liberaliter praestabat, vt nihil quod ad subleuanda captiuitatis incommoda pertineret, omnino desiderarent. Quum verò à barbaris aurum immaniter supplicij metu iniecto exprimere properantibus, in Florae campum ad furcas cathenati latronum more traherentur, bis???ue sententijs de eorum supplicio in corona militum graui & in festo concionis fremitu esset disputatum: adeò Pompeius eo atroci sacerdotum periculo, & Germanorum feritate commotus est, vt non multò pòst, ipso conniuente, per vaporarium foci tubum subleuati, extracti???; funibus euaserint, quum Germanos custodes opipara in conna, multo falerno consopitos, egregiè fefellissent. Iouius in Pompeio. Calamitatis. Erga Calamitosos in genere. Athenienses Phrynichum, qui Mileti expugnationem in tragoedia docuerat, multarunt: & sumsêre, cùm Thebas restitueret Cassander, coronas. Caedem item cùm Argis factam audissent, in qua mille quingentos Argiui ciues suos baculis interemerant, expiari iussêre concionem. Plutarchus in Praeceptis politicis. Quae dam sub Tito Imp. fortuita ac tristia acciderunt: vt conflagratio Veseui montis, in Campania: & incendium Romae, per triduum, totidem???; noctes: item pestilentia quanta non temere aliás. In his tot aduersis ac talibus, non modò principis solicitudinem, sed & parentis affectum vnicum praestitite nunc consolando per edicta: nunc opitulando, quatenus suppeteret facultas. Curatores restituendae Campaniae è Consularium numero sorte duxit. Bona oppressorum in Veseuo, quorum haeredes non extabant, restitutioni afflictarum ciuitatum attribuit. Vrbis incendio nihil, nisi sibi publicè perijsse testatus, cuncta praetoriorum suorum ornamenta operibus ac templis destinauit: praeposuit???; complures ex equestri ordine, quo quaeq; maturiùs peragerentur. Medendae valetudini, leniendis???ue morbis nullam diuinam humanam???; opem non adhibuit, inquisito omnium sacrificiorum remediorúmque genere. Suetonius. Basilivs Macedo Imper. cùm magna Dominica in aedem Apostolorum venisset, ciues???; quosdam venerando aspectu videret tristi vultu, & moerorem prae se ferentes, ad se vocatos interrogauit: Cur non ipsi quoque splendido amictu ad eam solennitatem accessissent, sed veluti in magna aliqua ciuitatis calamitate moererent? Cum???; vnus eorum respondisset: Tibi quidem, Domine, & ijs qui tibi adstant, splendidè vestiri & laetari conuenit: non item eos haec decent, qui in discrimine mortis sunt constituti: videris enim ignorare, ob ventorum asperitatem duos frumenti modios aureo numo vendi. Hac voce audita, gemitum eximio duxit pectore, & miseratio lacrymas ei expressit: consolatus???ue eos, vt in palatium redijt, conuocatos quibus ciuilia & imperatoria negotia commendauerat, multis est insectatus conuitijs, detestatus???;, quòd de caritate annonae se non fecissent certiorem: statim???ue venum proposito suo & publico frumento, XII. modios aureo vendi iussit. Quod eius factum probans Deus, fertilitatem est largitus. Cedrenus. Erga Pavperes. Ex Tit. Eleemosynae, huc transferenda exempla, quatenus humanitas conuersationis simulspectatur, f. 2374. Et mira & bonitatis plena Hebraeorvm consuetudo erat, qui metendis frumentis relictas spicas non colligebant, neque vindemia vuas, quae fortè vin demiatorum diligentiam effugissent. Haec enim ad pauperum nutrimenta relinquebantur. Neque ex agro peregrinum aliquem, qui in eo esset, pellebant: ferences???ue ad torcularia vuàs, nemini, qui in cibum dari sibi peteret, negare fas putabant. Fulgosus libro secundo, capite primo. Boozvs Bethlehemita mansuetudinem erga Rutham Moabitidem peregrinam, summam exercuit. Eam namque in agro suo spicilegium facientem placidis verbis compellauit, & ne aliò iret hortatus est, cum suis quinetiam messoribus cibü caperet. Tandem quoq; eam vxorem duxit. Ruth. cap. 2. & seq. Iob de seipso inquit: Auris audiens beatificauit me. Eò quòd liberassem pauperem vociferantem, & pupillum cui non erat adiutor, benedictio pupilli super me venit, & cor viduae consolatus sum. Iobi 29. Thebani vetant capitis supplicio, ne ciuis paupertate pressus infantem exponat aut abijciat, sed eum statim à materno partu ad magistratü cum ipsi, fascijs adferat. Quem acceptu̅ [2902] dat volenti, vt illum alat, & adultum serui vel seruae loco habeat. Aelianus lib. 2. de Varia historia. Adrianvs Caesar domi suprà quàm dici possit, ciuilium morum studiosus, vt se propemodum in ordinem redigeret nimia comitate. Neminem vidit pauperem, modò innocentem, quem non ditauerit. Odit contrà fraude & dolo malo diuites. Sab. lib. 4. Enn. 7. In balneo veteranum quempiam, seruuli penuria sese marmoribus affricantem conspicatus, eum & seruulis aliquot & sumtibus donauit. Quod reliqui veterani feliciter cessisse videntes, ceperunt & ipsi complures sub oculis Imperatoris sese marmoribus affricare, vt hoc modo principis elicerent benignitatem. At ille euocatis senibus, iussit vt alius alium vicissim defricarent, atq; ita pueris nihil opus fore. Is iocus postea in vulgi fabulam cessit. Spartian. Leo I. Imp. vir erat in quo multae clarissimae effulgebant virtutes, sed omnium maximè erga homines calamitosos miseratio. Dicere???; solitus est, quemadmodum Sol qui quicquam suo splendore illustrat, nonnihil caloris impartitur: sic Principem debere eos sua dignari misericordia, quos contueretur. Cuspinianus. Apud Rvgianos Sclauos mendicus nullus est. Tanta sunt erga suos benignitate. Helmoldus lib. 2. cap. 12. Erga Captivos. Vide suprà, Erga hostes. quatenus in potestatem victoris venerunt, fol. 2890. Abdemelechvs Aethiops eunuchus, Sedechiae regis seruus, Hieremiam ab ijs qui vera audire non poterant, in coenosum lacum deiectum miseratus, cùm regem pro illo exorasset, solus eduxit. Inde qui Prophetam malè tractarant, in hostium potestatem venerunt, è quibus alij interfecti, alij Babylonem captiui ducti sunt. Ad ipsum autem Abdemelechum, per Prophetam dicitur: Liberabo te in die illa, ait Dominus, & non tradéris in manus virorum, quos tu formidas, sed eruens liberabo te, & gladio non cades: sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus. Ò grande charitatis praemium. Capitur, quatitur, vastatur, funditùs euertitur Hierusalem, & inter tot gladios furentium inimicorum is qui proximum ab iniuria liberauerat, diuina virtute protectus, liber expers???ue periculi fuit. Marul. libro 3. capite 2. ex Hieremiae 38. Ivlivs centurio, cohortis Augustae, Paulum Apostolum Romam è Caesarea vinctum duxit, & humanissimè eum tractauit, amicos eum adire permittens, qui eius curam gererent. Item cùm naufragio facto milites vinctos omnes occidere vellent, ne quis enatando effugeret: centurio Paulum seruare volens, eos illo consilio prohibuit. Actorum 27. Aristogiton seditiosus orator, in vincula coniectus, damnatúsque ab Atheniensibus, oratum ad Phocionem misit, ne grauaretur paululùm ad se visendum accedere. Faciebat is quod petebatur. At euis facilitatem damna̅tibus amicis, quòd flagitij adobrutum infantibus adire non abnueret, ac quodammodo alloquio sublenare, conantibus???ue ab itinere iam instituto deterrere, [Greek words]: Vbínam, inquit, iucundiùs quis Aristogitonem colloquio dignetur? Caelius lib. 25. cap. 10. A. L. Nauis praedatoria erat apud Ithacefiam in statione, in qua erat senex cum amphoris picem continentibus. In eam fortè intentus erat portitor Ithacesius Pyrrhias nomine: senémque liberauit, cùm eius nihil interesset, sed precibus eius & misericordia adductus. Accepit autem partem instante sene amphorarum. Postquam praedones abscesserunt, securus iam senex ad duxit Pyrrhiam ad amphoras, in quibus magnam auri & argenti in picem coniecti vim esse demonstrauit. Factus igitur repentè Pyrrhias pecuniosus, cùm aliam curam habuit senis, tum bouem ei immolauit. Ea res in prouerbium cessit, vt dicant, Bouem benefactori nisi Pyrrhias immolauit nemo. Plut. in Quaest. Graecis. Cùm Periander, Cypseli filius, Sardis ad Halyattem castrandos mitteret trecentos primorum Corcyraeorum (qui F. eius Lycrophonem interfecerant) liberos: & Corinthij, qui illos ducebant, Samum appulissent. audita Samii causa, cur Sardis pueri ducerentur: primùm edocuêre pueros, vt puluinar Dianae contingerent. Deinde cùm eos, ne à puluinari abstraherentur, obseruarent Corinthij, praebebant illis alimenta Samij, diem solennem agentes, quem nunc quoque per id tempus celebrant. Cùm enim nox aduenit, quamdiu pueri precabantur, tam diu exercent choros virginum atque adolescentium. Tunc autem choros exercentes, esculenta fecerant ex sesamo ac melle, quae distribuenda ferrent: vt ea Corcyraeorum filij rapientes, alimenta haberent. Id???ue eo vsque factum est, dum Corinthij pueris (quos asseruabant) omissis abierunt. Ita Samij pueros Corcyram reduxerunt. Herodotus libro tertio. Pridie eius diei, quo Aristomenes Messenius inducijs factis cum Lacedaemonijs, à septem Cretenfibus ex insidijs captus fuit, & in tuguriolum quoddam agri Messenici perductus: Virgo quaedam patre orba ibi habitans cum matre, per somnium visa fuerat sibi videre, pertrahi illuc à lupis leonem vinctum ereptis vnguibus: illum se è vinculis exemisse, & cum eo tanquam cum viro congressam, vngues illi dedisse, nec multò pòst, à leone lupos laniatos. Deducto itaque eò Aristomene, agnouit puella expressam viro euentu somnij imaginem: audito???ue à matre viri nomine, confirmauit se: & cùm in eum intueretur, facilè quod significaret, intellexit. Vinum itaque largiùs Cretensibus fudit, ita vt omnes vinole̅ti se abijcerent. Aristomenes grauiore somno consopito pugiunculu̅ eripiens, vincula sibi abscidit, jomnes???ue iugulauit. Virginem illam pro nauata saluti sua opera filio suo Georgo in vxorem dedit. Pausanias in Messenicis. C. Marius Minturnis captus, in custodiam datus est Fanniae, quae mulier minùs aequa Mario ex veteri causa dicebatur. Fannia in matrimonio fuerat cum Tinnio (Val. Max. habet Ticinio) quae cùm diuortio facto dotem, quae lauta erat, repeteret: ille adulterium ei obiecit, ac causa ad Marium sextum co̅sulem delata est. Ea in iudicio agitata, cùm Fanniam constaret impudicam fuisse: & virum, qui talem sciret esse, eam duxisse, diu???ue cum ea in matrimonio vixisse: ambos improbauit, virum???; iusiit dotem ei restituere, mulieri infamiae damnatae quatuor asses multam dixit (Valer. Max. sestertium numum.) Fannia, nihil minus quàm ignominiae memor suae, curam eius habuit. Plut. in Mario. Captis Veijs, populus Rom. delecta decima spoliorum parte, aureum cratere̅ Apollini Delphico dedicauit. Legati à Liparaeis praedonibus capti in Liparam abducuntur. Timasithevs Liparaeorum dux legatos liberauit. Pro quo beneficio Romani Timasitheo publicum Romae hospitium concessêre. Diod. lib. 14. Thavmastvs, Caij Imp. seruus, Agrippae captiuo, qui propter Solis ardorem, animi???ue molestiam magna siti torquebatur, cùm vas aquae praegelidae ferens, ab eo oraretur, vt se bibere fineret, frigidam humaniter porrexit. Fulgos. lib. 5. capite 2. ex Iosephi lib. 18. cap. 8. Antiq. Anastasia Romana infideli quidem viro tradita, sed tantùm Christo iuncta, cùm patricij generis esset, praetulit nobilitatis altitudini charitatis humilitatem. Quippe vilibus vestibus induta, ne agnosceretur, martyrum carceres inuisebat, vincula exosculabatur, ad patientiam exhortationibus animabat. His officijs digna euasit, quae & ipsa coronam referret martyrij. Marul. lib. 3. cap. 2. & Sabel. lib. 5. cap. 2. Achomates seu Cherseoglis, post religionem Christi abiuratam, Stephanus antea dictus, Chersechij reguli Illyrici F. Baiazetis Turcarum Imp. gener, capta Methone patricios Venetos, quum reliqua captiuorum multitudo crudeliter Baiazetis iussu in eius conspectu trucidaretur, exorato principe conseruauit: Andream???; postea Grittum, postmodum Venetorum ducem, captum Byzantij, teterrimo???; supplicio destinatum, non modò suis precibus eripuit, sed impetrandae pacis magno reip. Venetae commodo auctorem fouit. Innumerabiles Christianos barbaris seruientes, cùm auctoritate, tum aere suo piè redemit. Iouius. Erga Reos, Sontes. [Greek words], id est, Aequales calculi, si quando parum abest, vt condemnetur aliquis, & tamen absoluitur. Suidas ostendit prouerbium sumptum à prisca consuetudine iudiciorum, qua reus aequalibus iudicum sententijs absoluebatur, at non citra periculum. Cur autem potiùs absoluendum, quam damnandum reum veteres existimarint, cùm pares essent sententiae, multas causas reddit Aristoteles in Problemate quodam. Multis enim nominibus visum est conuenire, vt reliquis paribus, reo magis quàm actori faueatur: vel quòd accusator accedit paratus ac praemeditatus, reus ad multa non praeuisa compellitur respondere. Vel, quòd consentaneum sit, reum, vt qui maiore periculo dicat, ob metum quaedam praetermisisse potiùs quàm actorem. Vel, quòd in ancipiti negotio potiùs ad eam partem oporteat vergere, vbi si fortè erratum, peccetur leuius. At minus est malum absoluere nocentem, quàm innocentem damnare, praesertim in capitalibus causis: vbi si contingat errare iudicem, non est quo sarciat in posterum erratum suum, extincto iam homine: contrà, si elabatur nocens, poterit alio iudicio poenas dare. Vel quòd accusatio propior est suspicioni maleuolentiae, quàm defensio: quare cùm in caeteris nihil appareat discriminis, de actore potiùs malè iudicamus, quàm de reo. Erasmus in Adagijs. Erga Damnatos. Mulierum morti destinatarum, si praegnantes essent, partus expectabatur apud Aegyptios. Quam legem multi Graecorum acceperunt, existimantes penitùs iniquum esse, eum qui nihil commisisset, vnà cum facinoroso poenam pati: aut duos plecti, cùm vnus deliquisset: cum???ue eo qui spontè peccasset, criminis vacuum puniri. Insuper cùm sola peccasset mater, minimè aequum censebant, filium patri matri???ue communem, luere maternam poenam. Etenim saepè repertum est, ini [2903] quos îudices morte dignos liberasse, damnasse insontes. Diod. lib. I. cap. 6. Athenienses in causa Harpalia cùm domos scrutarentur: solam eam, in qua erat noua nupta, praeterierunt. Plutarchus in Praeceptis politicis. Lacon ad eum, qui, dum plecteretur, dicebat, inuitus offendi, ait: Ergo inuitus quoque plectere. Plucarchus in Apophthegmatibus. Prolemaevs rex amasium habebat Galetam, pulcerrima forma, sed animo pulcriore. Persaepe Ptolemaeus testimonium ei perhibebat, inquiens: Ò lepidum caput, nullius vnquam auctor incommodi extitisti: at multorum vtilitatem promouisti. Accidit aliquando, vt cum rege adolescens equitaret. Cùm verò procul quosdam ad supplicium trahi videret, conuersus ad regem: Quandoquidem prospera quadam sontium istorum fortuna, inquit equos conscendimus, agè ex improuiso appareamus miseris, quasi Dioscuri saluatores, & inuocati salutem afferamus. Rex maximam voluptatem capiens ex eius pietate, nocentes seruauit. Aelianus lib. 1. de Var. hist. Cicero proconsul in Cilicia neminem dicitur virgis cecidisse, nec vestem vllius lacerasse, neque ira prouectus aut multae causa dictum iecisse in que̅quam contumeliosum aut probrosum. Plut. in Cicerone. Vespasianvs Imp. nullius caede vnquam laetatus, iustis supplicijs illacry mauit etiam, & ingemuit. Suetonius. Titvs Vespasianus clementiae ac mansuetudinis tantae fuit, vt pontificatum acciperet ob hoc solum, vt puras à sanguine seruaret manus, ne cuiusquam necis aut auctor aut conscius esset. Cuspin ex Suetonio & Dione. M. Antoninvs Pius Imp. praefectos suos & locupletauit, & ornamentis consularibus donauit: si quos repetundarum damnauit, eorum liberis bona paterna reftituit, ea tamen lege, vtilli prouincialibus red derent, quod parentes acceperant. Capitolinus. Amalasvntae Ostrogothorum reginae tanta fuit in decernendo grauitas & humanitas, vt criminis conuicti dum plecterentur, nihil sibi acerbum pati viderentur. Sabellicus libro 2. Enneadis 8. Anno 1323. cùm per Edouardi regis crudelitatem complures quotidie varijs afficerentur supplicijs in Anglia, esset???ue acerbum spectaculum videre passim damnatorum corpora in furcis, quas vocant, pendentia, cibo esse auibus: statutum est, vt corpora hominum, qui deinceps suspendio strangularentur, statim ad sepulturam darentur. id quod etiam nunc seruatur. Polyd. lib. 18. erga Exvles. Parthorum rex Artabanüs, principum regni sui coniuratione pressus, minimèse in eo posse tutò manere arbitrabatur: & cùm vires, vt principes ad officium cogeret, ei deessent, ad Izatem Adiabenorum regem, etsi ei notus non erat, conferre se dacreuit. Itaq; dum ad eum tendit, incidit in ipsum per regnum obequitantem. Vt eum vidit, ab equo statim descendit: exposito???ue casu suo, rogauit vt ope se ad repetendum regnum iuuaret. Cùm Izates eum agnouisset, ipse quoque in terram ab equo descendit: coactum???ue Artabanum in equum conscendere, pedibus cum prosequi volebat, quòd aetas ipsius praeterita???ue fortuna plùs quàm praesens necessitas apud se valeret. Deductum igitur domum ceu parentem coluit, & tandem quoque in regnum restituit. Fulgosus libro 5. capite 1. Reginus à Triumuiris proscriptus atque hostis iudicatus, fugam adornans, asinum frondosis fascibus onustum agebat: iam???ue ad vrbis portas, vt egrederetur, peruenerat: ibi à Milite olim suo cognitus, non modò non fuit proditus, verùm ab ipso, sicuti olim dux salutatus, fugiendi inde viam accepit. Plus enim apud militem sanctus pudor, quàm mortis metus aut praemiorum spes valuit. Fulg. lib. 4. cap. 5. M. Crassus Marij & Cinnae crudelitatem fugiens, summa celeritate cum tribus amicis & decem seruis in Hispaniam venit: agrum???ue maritimum Vibii Paciani ingressus, in quo ampla erat spelunca, eò abdidit se, atque ad Vibium periclitandum vnum senium misit, viatico quoque iam deficiente. Vibius renunciata exultauit eius incolumitate: accito???ue procuratori praediorum praecepit, vt coenam quotidie appararet, eam???ue ad petram deportaret: qua ibi relicta, silentio abiret, denunciata morte, si qui curiosè rimaret, vel scrutaretur. Agenti ibi Crasso afferebat procurator quotidie necessaria, neque hicillos vel vidit vel cognouit: coenae???ue paratus vel ad voluptatem affluens erat, nedum ad necessitatem. Suftentauit???ue ita Vibius Crassum menses osto, ad exitum vsque Cinnae. Plut. in Crasso. Rex Ptolemaeus à minore fratre regno spoliatus, petendi auxilij gratia cum paucis admodum seruis squallore obsitus Romam venerat, ac se in hospitium Alexandrini pictoris contulerat. Id postquam Senatvi relatum est, accersito iuuene, quàm potuit accurata excusatione vsus, quòd nec Quaestorem illi more maiorum obuiam misisset, nec publico hospitio eum excepisset: ea???ue non sua negligentia, sed ilpsius subito & clandestino aduentu facta dixit: & illum è curia subitò ad publicos penates deduxit: hortatus???ue est, vt depositis sordibus, adeundi ipsius diem peteret: quinetiam curae habuit, vti munera ei per Quaestorem quotidie darentur. His gradibus officiorum iacentem ad regium fastigium euexit: effecit???ue, vt plus spei in auxilio pop. Rom. quàm metus in sua fortuna reponeret. Val. Max. lib. 5. cap. 1. Sarmatae Limigantes an. 333. Gothorum vicinorum suorum armis oppressi, cùm iustas ad resiste̅dum liberorum hominum copias non haberent, tan quam in extremo periculo seruos suos armarunt, atque eos contra Gothos duxerunt. Mox aute̅, cum seruis deficientibus appetiti ac sedibus eiecti patrijs essent, auxilij ac consilij inopes ad Constantinum sub sidium imploratum, & sedes tutas petitum se contulerunt. Eos verò Constantinvs Magnus benignè auditos in prouincias suas recepit, atque alios sacramento militari adegit, alios ad agrorum cultionem adhibuit. Scribit etiam Iornandes, Vandalos quosdam à Gothis acie superatos sedes à Constantino petijsse, eas???ue in Pannonia recepisse. Itaque Zosimus adijcit, Constantinum primum omnium barbaros Romanae militiae adscripsisse, eam???ue rem magnorum, quae subsequuta sunt, malorum initium attulisse. Constantini enim siue consilium, siue liberalitatem, siue fortaffe etiam necessitatem imitati, subinde Constantius, Valens, & Theodosius, integras nationes transire fluuium cupientes in suas prouincial admiserunt ac fortissimum & prudentissimum ex eis quenq; honoribus militaribus euexerunt, ac Romanis militaribus pósthabitis, remp. solis propè barbaris commiserunt, Gothis in quam, Alanis, Gepidis, Vandalis, Hunnis, Sueuis, & Francis: qui occasionem nacti, aut legitimis Imperatoribus manus intulerunt, aut populares suos spe praedae ac sedium concitatos, ad agrorum populationes, prouinciarum vastationes, ac demùm ad caput ipsum Imperij Romam occupandam ac diripiendam impulerunt. Sigon. lib. 4. Imp. occid. erga Navfragos. Superiore loco de Magistris humanitatis er???a Naufragos, fol. 2874. Hic de ipsa Exercitatione. Phasiani populi naufragium passis viaticum praebe̅t, & rursus abnauigantibus tres minas dant. Heraclides in Polit. Aristippus naufragio facto, in litus apud Rhodvm nudus eiectus, ob doctrinam inuenit non modò qui necessaria ad victum, verumetiam qui vestes ipsi atque comitibus praeberent. Cùm autem redeuntes domum quidam ex ipsis comitibus petijssent, si quid suis Aristippus mandare vellet: respondit, Hoc tantùm se mandare, nomine suo cognatos monerent, vt filijs opes eas pararent, quas aduersa maris tempestas perdere non posset. Fulg. lib. 7. cap. 2. HVMANITAS ERGA BRVTA. Pudeat homines, virtutem humanit atis non amplecti, quam lege natrae hominibus peculiarem esse, ipsum docet etymon, ipsa quoque bruta fatentur. Exempla igitur respectu Hominum erga bruta mansuetorum huius sunt loci: at respectu Brutorum, hominis opem implorantium, ad Theatrum brutorum pertinent. Consule Tit. Amoris & Misericordia & Gratitudinis erga bruta: illic ratio habetur Affectus, hîc Humanitatis, fol 44. 116. 3369. Apud Israelitás lege cautum erat: Si quis in auis nidum incidisset, matrem cum pullis non capiendam, sed pullos tantùm, matre dimissa: vt bene ei sit, diu???, viuat. Deuteron. 22. In Venetis duo luci monstrantur, alter Iunoni Argiuae, alter Aetoliae Dianae dicatus. In hisce feras ita mansuescere trandunt, vt cerui lupis aggregentur, aduentantium???ue hominum manibus se demulceri patiantur. Quòd si quas canes infectentur, vbi huc confugerint, ab insectatione cessare. Fama verò est, celebrem ad modum fuisse Qvempiam, qui in sponsionibus faciendis facilis esset, qua ex re & hominum iocis carperetur. Is in venatores incidit, qui irretitum haberent lupum, & illis per iocum rogitantibus, Vellétne pro lupo vadem se constituere, vt illata ab eo damna persolueret, sic è retibus beluam dimissuros. Fideiussurum sese confessus est. Emissum deinde lupum, magnum equarum armentum agitantem, nullo notatum cauterio, ad fi deiussoris stabulum ad duxisse. Eum recepta gratia, equabus lupi notam inussisse, & inde [Greek words] fiue lupiferas nominasse, velocitate magis quàm pulcritudine praestantes. Cuius successores & signum & nomen equarum generi seruarunt, vt???ue solis eis [2904] stirps ipsa legitimè perduraret, feminam nullam alienare voluère. Hac verò tempestate denus totum intercidisse, Stranbo scribit lib. 5. Xenocrates Carthaginenfis, Platonis familiaris, non solùm hominum, sed persaepe etiam brutorum animalium misertus est. Nam cùm quodam tempore sederet in loco aprico, passer acriter instantem accipitrem fugiens, in finum ipsius deuolauit. At ille receptam auem custodiuit tantisper, donec accipiter è conspectu recessisset. Vbi verò iam metu periculo???ue solutam esse arbitraretur, nudato sinu auem dimisit, inquiens, se supplicem histi non prodidisse. Aelianus lib. 13. de Varia hist. Iactum emisse aliquando piscium ferunt Pythagoram proximè Metapontum, inde laxari iussisse verriculum: non quòd contemserit sicut alienigenas & hostes pisces: sed quasi pro amicis & familiaribus bello captis precium dependerit. Plut. lib. 8. Quaest. conuiual. 8. & de Vtil. ex inimicis, & Apuleius in Magia. Coeranvs genere Parius, delphinorum iactum sagenae irretitorum, qui concidendi erant, emit, dimitit??? omnes. Breui pòst nauigabatin quin queremi, qua vti fama est, piratae veheban tur. Naui in freto, quod inter Naxon & Paron est, hausta suctibus, caeteris???, submersis, illum ferunt substernente se & subleuante eum delphino expositum fuisse ad Zacynthi speluncam, quae monstratur etiam nunc, dicitur???ue Coeranion. In huius honorem fecisse fama est Archilochum hoc carmen: Quin quaginta viris superesse dedit Coeranum Neptunus pater. Quò pòst defuncto cùm corpus necessarij iuxta mare cremarent, accessit ad litus delphinorum agmen, velut ostendentium adesse se ad funus: neque antè, quàm omnia iusta peracta essient, discessêre. Plutarchus de Amantium comparatione. Alexander Bucephalum aetate grauiorem ne oneraret, ante praelium cùm aciem lustraret & dirigeret, alijs vehebatur equis: inde signo dato in illum transiliens, signa hostibus inferebat. Plut. an Sen. tract. resp. Cùm delubrum Hecatompedon moliretur in arce Pericles, saxaque, vt fit, quotidie adueherentur plaustris: ex mulis, qui strenuè laborauerant, & iam aetatis causa vacatione erant donaci, vnus in Ceramicum descendens, subuehentibus???ue eurrebat, velut hortator eos excitans. Cuius propensam industriam admirati Athenienses, sciuêre ei de publico annonam: sicut athletae, qui ex senio elanguit ius Prytaneo epulandi. Plut. de Animantium cumparatione. Androdvs Dacus, à domino Africam prouinciam administrante quotidianis verberibus ad fugam coactus, secessit in deserta Libyae: vbi cùm obuio Leoni ad genua suo prouoluto ingentem spinam è cruento pede reuellisset, conceptámque saniem vulnere intimo expressisset, ferunt bestiam in hostimentum beneficij Androdo tribus annis comitem adhaesisse, & opimiores ex venatu carnes attulisse quas ille sub Sole torrebat. Pertaesus demùm vitae illius ferinae Androdus, quu̅ reliquisset antru̅ captus fato inauspicatio co̅prehensus est à domini satellitibus, & Romae feris adiudicatus. Vbi idem leo (qui in venatu captus fuerat) è cauea emissus, horrendo rugitu omnium in sese ora conuertens, agnitum medicum ab iniuria reliquarum bestiarum tutatus est. Petentibus propterea cunctis qui aderant, poena solutus est Androdus, ei???ue populi suffragio donatus leo. Quem quum tenui loro reuinctum, compitatim per vrbem traheret. sequentes cum plausu dixisse feruntur: Hic est leo hospes hominis, Hic est homo medicus leonis. Plinius, & Gell. lib. 5. cap. 14. ex lib. 5. Aegyptiacorum Appionis Polyhistoris recenset. Mentor Syracusanus leonem in Syria repertum, quum expauesceret, timenti protinus sese opposuit fera, eius???ue vestigia coepit lambere, simili adulanti: ille metu posito ex pede leonis (in quo tumorem & vulnus animaduerterat) surculum ingentem extraxit, ipsum???ue leonem liberauit cruciatu. Pictura casum hunc testata suit olim Syracusic. Plinius libro 8. capite 18. Helpis Samius viso in Africa leone, pauidus arborem conscendit. Leo ad arborem procumbens, hiatu miserationem quaerebat, cùm os morsu auidiore dentibus inhaesisset fi xum. Quo euulso, leo gratias retulit, quandiu nauis in eo litore stetit, venatus aggerendo. Helpis Libero patri, cui votum fecerat, templum in Samo sacrauit, [Greek words] ab eo facto appellatum, ab hiante rictu leonis. Plin. ibidem. Cn. Pompeius altero consulatu editurus spectaculum elephantorum pugnantium, viginti, aut, vt quidam tradunt, XVII. inuicem commisit, Getulis ex aduerso iaculantibus. Ibi cùm pilum sub vnius oculo adactum, in vitalia capitis venisset, quo ictu ille concidit: vniuersi eruptionem tentauêre, non sine vexatione populi, circundati clathris ferreis. Sed amissa fugae spe, misericordiam vulgi inenarrabili habitu quaerentes supplicauêre, quadam sese lamentatione complorantes, tanto populi Rom. dolore, vt oblitus imperatoris, ac munificentiae centiae honori exquisitae, flens vniuersus populus consurgeret, diras???ue Pompeio, quas ille mox luit, poenas imprecaretur. Plin. lib. 8. cap. 7. Tiberio principe, M. Seruilio, C. Sestio Coss. ex foetu corui supra aedem Castoris & Pollucis, in oppofitam sutrinam pullui deuolauerat: quo nomine veluti religionis ergô commendabatur officinae dominus. Maturè sermoni coruus assuefactus, omnibus horis marutinis euolans in Rostra ad forum versus, Tiberium, deinde Germanicum & Drusum Caesares nominatim, mox transeuntem populum Rom. salutabat, postea ad tabernam rediens, mirus hoc plurium annorum assiduo officio. Hunc aemulatione vicinitatis, manceps proximae sutrinae exanimawerat. Huius rei Populum rom. tanta cepit indignatio, vt primò pulsus ex ea regione manceps, mox quoque ideò interfectus sit, denique funus etiam aliti publicè celebratum. Plinius Secundus lib. 10. cap. 43. Diuus Hieronymvs cùm inuidorum maliciam atque infestationes ne ferendo quidem posset reprimere, Roma cessit. Cui Romae homines aduersabantur, in Syriae deserto ferae seruierunt. In Bethleemitico deinde monasterio manentem, leo posita ferocitate blandè adijt. Reliquis metu dilabentibus, ipsi pedem spina vulneratum porrexit, sanatus famulatum exhibuit: nulli???ue iam monachorum metuendus, asellum ad pascua educebat, reducebat???ue ad stabulum, agasonis fungens officio, qui quondam praedonis functus fuerat. Marulus lib. 4. cap. 5. Habuit Macarivs confessor in desertis nemorum locis vicinam sellae suae leaenam, cuius catulis caecis quum restituisset visum, fera obsequij memor, eidem pelles ouium, & pecudum (quas venabatur) afferebat. Rauisius. Colvmbano abbati vrsi in sy luis obtemperauerant. Heleno onagri crocodili???ue: hos insiliens trans fluuium ibat, illos autem sarcinis onerabat. Haud ita repentè mansuescerent syluestria aquatica???ue animalia, nisi in homine mansuetudinis vim sentirent, cui obsequebantur. Marulus libro 4. ccapite 5. Vrsa ad Basoli Remensis abbatis cellam confugiens, pedibus eius prouoluta sic in tuto fuit, vt canes, qui magno cursus impetu iam tergo fugientis imminebant, repentè subsistere̅t. Tunc Atila, venator rem admiratus, praedium quod ibi habebat, abbati concessit: dignum omni beneficio asserens, cuius & mansuetudinem apér, & virtutem canes testati sint. Marulus lib. 4. cap. 5. Marianvs vel Marinus, Bituricensis coen obij monachus bubulci officio defungi non dedignatus, aprum ad se confugientem tutatus est. Canibus insequentibus imperauit, ne illum tangerent. Mira res: canes obedierunt, aper discedere noluit: & cuius benignitate se seruatum agnouit, eidem veluti iam pridem mansuefactus humiliter adhaesit. Marulus lib. 4. cap. 5. & lib. 1. cap. 3. Clothario Britannorum rege venationi indulgente, aper à ve natoribus actus, ad Deicolvm abbatem confugisse perhibetur, & ab eo seruatus. Syluestre animal tutiùs se in Deicoli sinu putauit, quàm si syluas fuga petijsset: preesagio quodam lenitudinis pietatis???ue eius. Qui insequeba̅tur, pepercêre beluae ob reuerentiam viri, non ausi eam laedere, quae sese fidei commiserat sancti. Marul. lib. 4. cap. 5. Severvs Agathensis abbas passerem aduolantem ita humaniter excepisse dicitur, vt cùm ille fracto crure aliorum aucupium effugisset, ipse sua precatione sanatum dimiserit. Qui enim benignè alios accipit, facilè quod à Domino petit impetrat. Scriptum quippe est: Mansuetis dabit gratiam. Idem. Maxe'ntii Pictauiensis abbatis humanitas effecit, vt agrestes volucres non cupidiùs arborum ramis quàm manibus eius insiderent. Panis micis, aut tritici granis ab eo pastae auolabant. Hinc discamus, non fine beneficio eos dimittere, qui sine haesitatione nostrae se crediderint fidei. Ibidem. Hivonem presbyterum ad mensam recumbentem, auis quaedam albo viridi???ue colore spectabilis, de improuiso adijsse dicitur, & tangi se ac contrectari ab eo passa, post acceptam benedictiohem euolasse. Testata naturam eius non gestu solùm, sed etiam pennis, varietate???ue colorum. In candore fignabatur mentis puritas, in virore spei alacritas, in plumarum mollicie animi facilitas. Idem. À Ivdoco regis Britanniae filio, dum contemto regno soli Christo seruiret, columbas pisces???ue escam manu porrectam acceptasse ferunt. Idem. Ad D. Franciscvm in solitudine concionantem auicula??? confluebant, neque refugiebant manum eius, vsqueadeò obsequentes, vt non nifi cùm ipse iussisset abirent: non nisi cùm ipse innuisset, garritum comprimerent: non quòd iussa intellexerint, sed quòd iubentis auctoritatem virtutem???ue senserint. Cùm aliquando in horto inter fruteta deambularet, cicada ficulneam linquens, super euocantis manum consedit: & Deum laudare iussa, voce tinnula, gutture fistulato, suauiorem solito stridorem edidit. Idem. Blasio Sebastae vrbis episcopo, in solitudine persecutionem [2905] declinanti, syluestres auiculae victum suppeditarunt. Idem. Aegidivs abbas, ad ostia Rhodani solitarius manens, & hominibus incognitus, cerua lac praebente vixit. Sed cùm illa à venaticis canibus agitaretur, praepeti fuga cellam ipsius petijt: & trepida, ac solito moestiùs immugiens, ante senis pedes prouoluta iacuit: vt cuius humanitatem diu experta fuerat, eius etiam auxilio ab imminenti periculo tegeretur. Igitur illo orante canes propiùs accedere nequiuêre. Vnus autem de venatoribus (quia locus vepribus obductus erat) incertò sagittam dirigens, abbati vulnus inflixit. Post hoc penetrantes latebram, reperiunt senem ceruam???ue iuxtà accubantem: & religione quadam concussis animis procidentes, veniam ab eo quem imprudenter laeserant, suppliciter petunt, atque impetrant, ceruam dimittunt intactam. Tam enim ille libenter ijs à quibus vulnus acceperat, offensam dimisit, quàm pro cerua orauit: pari simplicitate & de ipsa sollicitus, & in illos mitis. Idem. Ad Remigivm Rhemensem archiepiscopum passeres aduolare solitos accepimus, & de manu eius certatim cibum capere. Cur ita? nisi quòd non sic tutò se pasci posse in aperti campisputarunt, vt in mansuetissimi praesulis sinu. Idem. Cerua, dum venatorum telo saucia fugeret, ad Basianvm Laudensem episcopum se recepit: qui persequebantur, miraculo obstupefacti stetêre, Quidnam verò licentiùs accedens, eam de manu episcopi eripere voluit, sed ipse repentè à diabolo vexari coepit. Episcopus autem qui bestiam blandè amiceque exceperat, & clementer fuerat tutatus, nec in hominis violentiam irasci potuit, ab immundo Spiritu oppressum miseratus, incunctanter pristinae restituit sanitati. Marulus libro quarto, capite quinto. Anno Domini 1363. tanta fuit hyemis asperitas, vt lacus Tigurinus gelu concretus maxima ferret onera. Aues palustres in vrbem cateruatim volabant, tanquam alimenta & auxilium ab hominibus implorantes. Itaque Senatusconsulto Tigvrini cauerunt, ne quis miseris animalibus in vrbe manus afferret, Dignum certè Tigurinorum auita hospitalitate, qua omnibus Heluetiae populis mirifi cè praestant. Stumpfius. Simon Grynaeus, philosophus & theologus eximius, qui Basilaeae: in aetatis flore pestilentia absumtus, incredibile toti Germaniae sui desiderium reliquit, Heidelbergae ab aulicis in venationem eductus, locum despectissimum tueri, & feram si in casses incidisset, venabulo conficere iussus erat. Hîc cùm ceruus aspectu formosissimus, canum latratu excitus, varijs maeandris insequentes diu elusisset, tandem circumuentus vndique ad plagas, quarum tutelae Grynaeus praefectus erat, properabat. Eius commiseratione tactus homo philosophus, intempestiuo clamore de industria sublato, & ceruum declinare viam fecit & canum laniatui feram eripuit. Id se ex ipsius ore audiuisse Io. Oporinus referebat. Cùm Patauio animi gratia per oporinas ferias Venetias profecti essemus sub annum Sal. 1558. in parte vrbis eminentissima & frequentissima, quam Riuum altum vocant, Tvrcvs quidam mercator complures auiculas, quae ob vocis suauitatem in precio habentur, venales conspicatus, aliquot numis aureis redemtas, eo solo nomine, vt earum libertari consuleret, spectantibus cunctis & applaudentibus manumisit. HVMANITAS ERGA INANIMATA. erga Mortvos pietas. Sepultura ipsa inter Fortuita bona referri debet, respectu Patientis, hoc est, eius qui sepelitur. At respectu Agentis, & sepelientis, siquidem Humanitatis causa hoc faciat, buius erit laci: si causa Pietatis, ad religiosam Iustitiam pertinebit, Titulo Pietatis erga mortuos. Si quis ob capitale crimen in crucem fuisset actus apud Israhlitas, cadauer illius in cruce non pernoctabat, sed eodem die sepeliebatur. Nam crucifixum execratur Dominus, ne terra polluatur. Deuteron. 21. Apud Hebkaeos lege cauebatur, ne hostem insepultum quidem relinquerent. David Iudaeorum rex misit ad viros Iabes Galaad, qui sepelierunt corpora Sauli regis hostis & filiorum eius, gratias???ue egit ipsis. 2. Reg. 2. Iehv qui praecipitari curauerat Iezabelem Achabi Israëlitarum regis vxorem, fecit eam sepeliri, eò quòd filia regis Sidoniorum fuisset. 4. Reg. 9. Tobaevs Nephthalensis, Niniue popularium suorum Israëlitarum cadauera in vicis proiecta videns (quos Senacheribus rex post turpem fugam ex Iudaea, ira percitus occidi curarat nocte eos sepeliuit. Quod cùm Senacheribus intellexisset, Tobaeum proscripsit, eius???ue bona diripuit. At occiso Senacheribo, in integrum restitutus, cùm quodam tempore mensae assidens epulaturus esset, resciuit à filio Tobia, vnum ex Israëlitis intersectum in vico iacere. Itaq; relictis dapibus, mortuu̅ sustulit, & post Solis occasum sepeliuit. Tobiae 1. & 2. Post praelium contra Gorgiam commissum, venit Ivdas Machabaeus, vt corpora caesorum tolleret, & cum parentibus sepeliret. 2. Machab. 12. Discipvli beati Ioannis Baptistae, audientes quòd decollatus esset ab Herode, venerunt & tulerunt corpus eius, & sepelierunt eum. Matth. 14. Mar. 6. Apud Veteres in primis obseruatum fuit, vt proximus sanguine, morientis corpus, dum trahit animam, amplexus, exhalantis spiritum osculo exciperet, flatum???ue hauriret: mox decedentis oculos & ora clauderet, vsque ab Homeritemporibus vsitatum: nefas existimantes, à viuentibus decedentium oculos spectari. tametsi lege Maeuia (vt Varro significat) ne filij parentibus oculos sigillarent, cautum fuerit. Nasamones verò praecipuè curant; vt morituros, quum agere incipiunt animam, sedentes conftituant, ne cubantes spiritum exhalent. Alex. lib. 3. cap. 7. ex Herodoto. Apud Athenienses haec lex etiam scripta fuit, Si quis in insepultum cadauer hominis incidat, omni parte id terra obruat, & sepeliat ad Occasum spectans. Ijs maximam semper sepeliendorum cadauerum curam fuisse constat, & praecipuè eorum qui bello ceciderant: ita vt qui illos inhumatos relinquerent, quouis supplicio dignos putarent. Iccirco decem Praetores quia caesos nauali pugna in mare deiectos assequi nequissent, capitis damnarunt. Defunctos in acie, tumulo publicè extructo, quotannis pro concione laudare solebant. Alex. ab Alex. lib. 3. cap. 2. ex Aeliani lib. 5. Var. hist. Nicias Atheniensis in fines Corinthiorum facta descensione, acie Victor magnum eorum numerum cum praetore Lycophrone occidit. Ibi ille duos forcè ex suis, dum sustollit cadauera, mortuos reliquit imprudens. Quod vbi resciuit, inhibito statim cursu caduceatorem misit ad hostes recuperandorum cadauerum causa: quamuis de more & vsu, qui per inducias caesorum corpora petissent, renunciare viderentur victoriae: neque legitimum erat, vt id qui fecissent, erigerent trophaeum. Quippe victores esse eos, qui praeualerent: nec praeualere, qui peterent, quod capere non possent. Maluit tamen profundere ille lauream & decus, quàm duos ciues relinquere inhumatos. Plut. in Nicia. Macedonibvs nullum fuit tam solenne militiae munus, quàm suos sepelire. Alexander Magnus Darij intersecti corpus matri Sisinga̅bi tumulandum praebuit. Plut. in eius vita. Pyrrhus Epirotarum rex, dum Argos oppugnat, ictu tegulae prostratus cecidit. Corpus ad Anticonvm Macedoniae regem relatum, & magnificè sepultum est. Volaterranus libro 18. Anthropologiae. Piscator quidam in cadauer mortuum pius, thesaurum reperit. Vide Tit. Thesauri reperti. Cimon Miltiadis filius, vt pater qui obierat in carcere, humaretur, captiuum se praestitit, & seruituti mancipauit. Alex. lib. 6. cap. 14. & lib. 3. cap. 2. ex, Plut. Catone. Alcibiades Socraticus, victis Atheniensibus, fugit ad Pharnabazum. Pharnabazus acceptis pecunijs à Lysandro principe Lacedaemoniorum, iussit eu̅ interfici. Cum???ue ei caput esset ablatum, & Lysandro missum, in testimonium caedis expletae, reliqua pars corporis iacebat insepulta. Sola Timaea concubina, contra crudelissimi hostis imperium, inter extraneos & imminente discrimine, funeri iusta persoluit: mori parata pro mortuo, quem viuum dilexerat. Plut. in Alcibiade. Hermocrates Syracusius exul Himeram profectus, ac percunctatus ibi, quo loco conflixissent Syracusij cum Carthaginensibus, interfectorum ciuium collegit ossa, ea???ue sumtuoso apparatu curribus imposita: Syracusas vehenda curauit: ipse in finibus restitit, quòd exulibus lege prohibitum erat, vrbem simul ingredi. Haec ab Hermocrate facta sunt, vt Diocles aduersarius eius, qui resistebat sibi ne reuocaretur, idem???; auctor fuisse videbatur, vt qui occubuerant, insepulti negligerentur, in multitudinis odium incurreret: ipse verò sibi per eius in mortuos pietatis seruatae speciem vulgi studia conciliaret, in pristinam???; gratiam reuocaretur. Allatis demùm ossibus, seditione populus agitari coepit: Diocle illos sepeliri prohibente, multis verò contrà censentibus. Tandem vt reliquiae illae desunctorum sepulcris conderentur placuit. Quarum pompam populus omnis summa frequentia eduxit, condidit???; Diocles vrbe fugatus est, nec tamen Hermocrates propterea reuocatus, cum illius suspectam audaciam haberent, ne fortè magistratum per suffragia adeptus, sibi pararet dominationem. Diod. lib. 13. Mardonius cùm ad Plateas à Graecis interemtus esset, cada [2906] uer illius, incertum à quibus hominibus subtractum fuerit. Consentiunt tamen plerique in Dionysiophane Ephesio. Multi certè ab Artonte Mardonij filio propter hoc officium ingenita dona acceperunt. Herod. lib. 9. Simonides cùm ad litus naui appulisset, inhumatum???ue corpus iacens sepulturae mandasset, admonitus ab eo in somnis, ne proximo die nauigaret, in terra remansit. Qui inde soluerant, fluctibus & procellis in conspectu eius obruti sunt. Ipse memor beneficij, elegantissimo epitaphio mortuum exornauit. Val. Max. libro primo, capite septimo: Cic. lib. 1. de Diuinat. Lysiades Megalopolitanus à Lacedaemonijs interfectus in praelio, pulcerrimè ornatus à Cleomene rege licèt hoste suis ad sepeliendum remissus est. Plut. in Arato, & Paus. in Arcad. L. Aemylius Paulus consul, cùm apud Cannas in strage cecidisset, Hannibal eius corpus honorificè terrae mandauit. Volaterranus libro 13. capite 3. Anthropol. ex Liuio & Plutarcho. Pari humanitate erga M. Marcellum, cuius vnius audacia grauiss???is affectus est cladibus, religiosè vsus. Plutarchus in Marcello. Appius Claudius Sabinus, acerbus atque perpetuus insolentiae Rom. pop. hostis, cùm seipsum occidere maluisset, quàm à Tribunis citatus adesse: à propinquis in sorum delatus, vt iuxta veterem morem honoraretur funus, sepulturae honore à Tribunis prohibebatur. Cùm autem suppuderet populum Rom. vt tantis ciuis corpus, cuius virtute atque victorijs imperij fines aucti erant, funeris honore fraudaretur: voluit vt contra Tribunorum decretum, honorificè efferretur: frequens???ue non minùs promtè funus celebrauit, quàm antè dum viueret, accusationi eius affuerat. Fulg. lib. 4. cap. 5. Cn. Pompeivs Magnus ex Armenia reuersus, cùm de rebus omnibus inter reges principes???ue, qui ipsum adiuuerant, ius dixisset, regna???ue omnia, iuxta praeclara in bello facinora edita, diuisisset: Mithridatis regis à Pharnace filio interfecti corpus in monumentis maiorum sepeliri honorificè iussit. Dion Nicaeus. Idem cùm incidisset in cadauera etiamnùm inhumata illorum, qui duce Triario improsperè cum Mithridate pugnauerant ceciderant???ue: eos splendidè & magnificè omnes tumulauit. Quod neglectum, militum animos inprimis putatur ab Lucullo abalienasse. Plut. in Pompeio. C. IVL Caesar statuas L. Syllae atq; Pompeij, à plebe disiectas, reposuit. Scitè igitur Cicero: Caesar, in quit, dum Pompeij reponit, suas statuas stabilit. Suetonius. M. Fabivs consul ob mortem fratris in praelio aduersus Hethruscos & Veientes caesi, quamuis victor, triumphum ducere renuit. Valerius libro quinto, capite quinto. Drvsvs officio consulis cum collega suo vt priuatus pariter fungebatur: haeres???ue à quodam institutus, corpus eius simul extulit. Dion Nicaeus in Tiberio. Germanicvs Drusi F. sicubi clarorum virorum sepulcra cognosceret, inferias manibus dabat. Caesorum clade Variana veteres ac dispersas reliquias vno tumulo humaturus, colligere sua manu, & comportare primus aggressus est. Suet. Tiberivs Caesar quorundam illustrium exequias vsque ad rogum frequentauit. Suetonius. Traianvs victo Decebalo Dacorum rege, mortuis & occisis, aras & annuam parentationem constituit. Cusp. Henricvs Luzelburgensis Imp. cùm Spirae vidisset Regum & Imperatorum monumenta, doluit antecessores suos Adolphum in monasterio Rosarum Vallis prope Spiram, vbi ab Alberto occisus est, & Albertum I. in monasterio Künigsfeld, prope Vindonissam à Ioanne nepote interfectum, esse sepultos. Iussit itaque eos effodi, & Spiramdeferri. Delato corpore Alberti naue, Henricus obuiam ad Rhenum vsque pergit. Filiam Alberti reginam Hungariae, quae funus comitabatur, honorificè sub brachijs in vrbem vsque deduxit: corpus???; Alberti in sepulcrum vxoris Friderici Imperatoris collocauit. Adolphi autem corpus (quod eodem die est pariter allatum) in Friderici Imperatoris filiae monumento sepeliri iussit. Sic duos occisos Reges inimicissimos eodem in loco vno die regia pompa honorificè & piè actis funebribus sepeliuit. Cuspinianus Alphonsvs Aragonum rex, quum Puteolos obsideret, atque animi laxandi causa litus quotidie peteret, reperit viri Genuensis cadauer è triremi hostium eiectum, litori appulsum. Quo viso, celeriter equo desilijt: ijs???ue qui propè aderant omnibus desilire iussis, alijs negotium dedit vt terram effoderent, alijs vt nudum corpus obuoluerent: ipse verò non minimas in sepeliendo homine partes sibi adscripsit. Panormìta lib. I. de Rebus gestis Alphonsi. Helvetii victis ad Nouariam Gallis, collecta suorum cadauera humeris in vrbem reportarunt, vt optimè de rep. meritis iusta persoluerentur Iouius lib. 11. erga Qvaevis alia. Romani veteres lucernam, qua in coena vsi essent, non'patiebantur extingui, quo ad suapte sponte absumto omni oleo marcesceret, gratitudinis quodammodò & liberalitatis causa quod semel dedissent pabulum relinquentes. Plut. lib. 6. con. Quaest. 4. POPVLARITAS RESPECTV RERVM. Vt qvo ad Arcana non commvncare, Non inqvirere. Qui arcana non communicant, quibus & quando non oportet, vt Prudentes sunt, sic etiam Popularitate non abutuntur, fol. 2891. 3273. 3891. Comicus philippides, cùm diceret aliquando ei rex Lysimachus: Quid tibi rerum mearum impertiar? Tantum, inquit, rex, ne arcana. Plut. de Curiositate. Alimenta. Vide Tit. Popularitas erga Hospites, fol. 2897. Medicamenta. Constantinus respuit leprae curam pro puerorum sanguine. Hospitia. Vide paulò antè, Erga Hospites, fol. 2897. Mvnera. Hic Rem consideramus, superiore loco sub Popularitatis modo haecipsa inter ea quae Grata sunt connumerauimus, fol. 2883. Sepvlcra. De Humanitate erga Mortuos in praeced. fol. Apud Romanos tanta fuit sepulcrorum cura, vt publica etiam monumenta sepulturae pauperibus, seruis & hostibus aedificarint. Alex. lib. 6. cap. 14. Inexpiabile quondam scelus creditum est sepulcra violasse, adeò vt lex sacrum esse locum iusserit, vbi corpus hominis demortui iaceret: diceretur???ue minxisse in patrios cineres, cui omnia sinistrè cadebant, & inauspicaté. Apud Christianos quoque damnatur, qui aut lotium in sepulcretis egesserit, aut aliquid aliud ibidem fecerit immundum. Vlpianus Iureconsultus: Sepulcri, inquit violati actio infamiam irrogat. Paulus quoque ita scribit: Rei sepulcrorum violatorum si corpora ipsa extraxerint, vel ossa eruerint, humilioris quidem fortunae summo afficiuntur supplicio: honestiores in insulam deportantur, aut relegantur, aut in metallum damnantur. Caius tamen ait: Sepulcra hostium religiosa nobis non sunt: ideo???ue lapides inde sublatos in quemlibet vsum conuertere possumus, nec sepulcri violati competit actio. Scribit Appianus, inter praecipua, cur legem Agrariam recusarint diuites, fuisse, quòd impium ducerent monumenta maiorum ad alienos transire. Etiamsi Pomponius scribit: Dominis fundorum, in quibus sepulcra fecerint, etiam post venditos fundos adeundorum sepulcrorum esse ius: [Greek words] eleganter vocant Graeci, qui maiorum sepulcris sint exuti. Caelius libro 17. capite 19. Antiq. Lection. POPVLARITAS RESPECTV LOCI ET TEMPORIS. in Consilio, Ivdicio. Tiberio Graccho Tribuno opulenti obiecerant M. Octavivm, legis Agrariae impediendae causa. Quia licet Rostris etsi summo studio ac contentione decertarent inter se, nihil tamen contumeliosè feruntur inuicem dixisse, neque verbum excidisse in alterum alteri ex indignatione importunum. M. Marcello quartùm consule subornanerunt Syracusanos inimici eius, vt Romam venirent accusatum eum, questum???ue apud senatum, contra foedus indigna se & hostilia passos. Erat fortè in Capitolio Marcellus, vbi sacra saciebat, cùm senatum nondum dimissum supplices rogauerunt Syracusani, vt dicendi sibi potestatem & postulandi faceret Marcellus surgens de sella, transijt, vt priuatus, cum in [2907] locum, vbi dicere causam solent rei, facultatem???ue Syracusanis sui accusandi dedit. Illi quamuis vehementer consternati maiestate eius & confidentia animati, tamen ab aemulis Marcelli, instituerunt accusationem. Cui Marcellus respondit. Finitis orationibus, ac Syracusanis de more curia eiectis, Marcellus reliquit ad rogandas sententias collegam, simul???ue cum illis templo excessit, & expectauit pro valuis curiae, nec metu ex accusatione, nec in Syracusanos de gradu suo motus, sed exitum causae perquàm operiens ciuiliter & modesté. Perrogatis sententijs, & senatusconsulto secundum Marcellum facto, proiecerunt se ad genua eius Syracusani cum lacrymis, obsecrantes vt veniam daret praesentibus sibi, moueretur???ue miseria reliquae ciuitatis, gratam eam memorem???ue benefactorum fore. Ita le???itus Marcellus, & cum his redijt in gratiam, & caeteros Syracusanos in fidem & clientelam recepit. Libertatem, quam ijs reddiderat, ipsorúmque legès ac res, quae reliquae erant comprobauit senatus. Quorum causa cùm alios honores decreuerunt Marcello Syracusani, tum legem tulerunt: Si quando in Siciliam venisset Marcellus posterive eius, vt coronati sacra dijs Syracusani facerent. Plut. in Marcello. Sub Tiberio neque tam paruum quicquam, neque tam magnum publici priuati???uè negotij fuit, de quo non ad P. C. referretur. De vectigalibus ac monopolijs, de extruendis reficiendísve operibus, etiam de legendo vel exauctorando milite, ac legionum & auxiliorum descriptione: denique quibus Imperium prorogari, aut extraordinaria bella mandari, quid & quam formam legum literis rescribi placeret. Suetonius. Clavdivs Imp. de maiore negotio in senatu acturus, medius inter consulum sellas tribunitio subsellio sedit, ne nimiùm maiestati suae tribuere, & sibi ipsi placere videretur. Alex. ab Alex. lib. 4. cap. 11. Vespasianvs Imp. sua consilia semper cum patribus communicabat, saepe etiam ipse ius dicebat in foro. Suetonius. Traianvs Imperator ipse accessit semper aliquid consulturus alios: & eos, qui ipsum accesserunt, summa semper beneuolentia & humanitate audiuit. Volat. lib. 83. Anthrop. in Comitio. M. Antoninvs Pius Imp. cùm fibi & filijs honores peteret, non secùs atque priuatus omnia fecit. Capitolinus. in Certamine. Cyrvs concertationes suscipiebat cum aequalibus, non in quibus praecellebat, sed in quibus minùs erat, quàm illi, exercitatus: scilicet, vt sic absque inuidia proficeret. Plut. de Garrulitate, & 2. Conuiu. quaest. I. in Dispvtationibvs. Abrahamvs, nouus hospes Aegyptum cum Sara coniuge ingressus, adeò dextrè accurate???ue cum sacerdotibus eius gentis est congressus: de???ue diuinis & humanis rebus appellatus, grauiter & penficulatè disseruit, vt totus ille ordo in ea gente peregrinum hominem non solùm coleret, sed vehementer veneraretur: nefas???ue etiam duceret, vt tanta in vno viro modestia, frugi???ue sapientia ab vllo violaretur. Sabellicus lib. 4. cap. 10. ex Cedreno. in Itinere. Frotho III. Danorum rex, statuit, vt nauigantes repertis vbicunque remis licitè fruerentur. Amnem verò transituris, vsum equi, quem vado proximum reperissent, liberum esse concessit. Eodem descendendum fore constituit, quum priores eius pedes solum attingerent, postremos adhuc vnda sublueret. Talium siquidem commodorum beneficia potiùs humanitatis, quàm iniuriae nomine censenda credebat. Caeterùm reum capitis fore, qui superato amne equi vsum longiùs expetere praesumsisset, edixit. Saxo lib. 5. in Aedificiis. Post Romam à Gothis vastatam praua consuetudo incesserat, vt ad publica aedificia reparanda saxa ex antiquis operibus sumerentur: ea???ue ratio sensim post Vandalicam cladem ad priuatas etiam constructiones erattranslata. Quod cùm magno cum vrbis veteris dehonestamento committeretur, in qua vetusta illa monumenta vulgò ab aduenis cum aliqua priscae non tam magnificentiae, quàm industriae reuerentia visebantur: Maiorianvs Imp. rem non ferendam ratus fecit edictum: vt, cuncta aedificia, quae vel in templis, alijs???ue monumentis, à veteribus condita propter vsum vel amoenitatem publicam surrexerant, à nemine destruerentur, neque contingerentur: vt iudex, qui hoc fieri statuisset, quinquaginta librarum auri illatione feriretur: apparitores verò, atque numerarij, qui iubenti obtemperassent, & sua neutiquam suggestione restitissent, fustuario supplicio sub diti manuum quoque amissione truncarentur. Sigonius lib. 14. Imp. occid. in Conviviis. Gobryam Xenophon memorat, cùm coenaret apud Cyrum, tum caeteros ritus Persarvm, tum hunc stupuisse: quòd ea de se requirerent inuicem, quae cuperent potiùs requisita, quàm non: ea???ue iacerent dicteria, quae nollent non coniecta. Plut. lib. 2. Quaest. conuiu. Persarum regis mensae praeter matrem eius & coniugem nemo erat consors: quarum haec infra, mater supra eum recumbebat. At Artoxerxes Mnemon fratribus etiam suis mensam participauit, Ostaci & Oxabi, aetate minoribus. Plutarchus in Artoxerxe. Cretensivm pueri ad conuentus, quos [Greek words] appellabant, commeare iubebantur, viri autem ad conuiuia virilia, quae vocabantur [Greek words], vt tenuiores aequalem cum locupletibus portionem è publicis alimentis assequerentur. Strabo lib. 10. [Greek words], Decimae epulum praebere. Mos Atheniensivm ciuium suit, decima ab ortu infantis noctu conuocari paternos maternos???ue cognatos, ijs???ue praesentibus & nomina pueris indi, & immolari dijs, & conuiuio coetum illum excipi. Aristoteles idem die septimo factitatum scribit. Suidas. Proprium est Solonis institutum epulatio in curia, quod [Greek words] ille appellauit. siquidem non permittit eidem illic epulari frequenter. Sin autem ille, cui id delatum sit, contemnat: infligit ei poenam, ratus hoc honoris publici fastidium, illud esse plus aequo appetentis. Plut. in Solone. Apud Boeotos in festis Agronijs mulieres Bacchum vt fugitiuum requirunt. Inde desistunt, dicunt???ue eum ad Musas refugisse, ac delitescere apud illas. Breui pòst coena peracta sirpos & gryphos inuicem proponunt. Quo mysterio significatur, serendum inter pocula sermonem, qui aliquam commentationem & literatam disputationem habeat. Eiuscemodi sermo si additus crapulae sit, tegi serociam, & furorem à Musis esse placidè detentum. Plut. lib. 8. Conu. quaest. Lacedaemonii si quando iuuenem vel hospitem ad phiditium admitterent, monstrata ianua: Hac, inquiunt, non egrediuntur dicta. Plut. lib. 7. Quaest. conu. 6. Polychermvs concionator Atheniensis, cùm vitae rationem ad populum redderet, ita fatus est. Praeter caetera, quae commemoraui, Athenienses, si quando vocatus ad coenam fui, nunquam adfui nouissimus. Nam videbatur id oppidò populare: atque è diuerso, eos qui accedunt seriùs, quia operiri homines coguntur eos vt odiosos & factiosos aduersantur. Plut. lib. 8. Conuiu. 6. Isocrates rhetor adduci ab instantibus non potuit, vt quicquam inter pocula diceret, nisi hoc: In quibus ego valeo, ea non sunt huius temporis: quae huius temporis sunt, in his ego non valeo. Plut. lib. I. Quaest. conuiu. I. Cimon, Miltiadis F. coenam domi frugalem illam quidem, sed multis tamen sufficientem quotidie instruebat, quò quilibet pauper admittebatur, vbi alimenta habebat citra laborem suum, vacare solis negotijs publicis posset. Aristoteles verò auctor est, non omnibus Atheniensibus, sed curialium eius Laciadarum cuiuis paratam coenam fuisse. Plut. in Cimone, & Athen. lib. 12. cap. 15. Xenocrati Agrigentino Pindarus ode 6. Pythiorum inter caeteras laudes etiam hanc tribuit: [Greek words]. Dulcis mens eius in conuersando cum conduis, apum superat cancellatum opus. Lycurgus orator Philippvm regem scribit in oratione in Demadem, cornu praebibere solitum his, quos perbenignè excipiebat. Athen. lib. 11. cap. 8. Cleomenes Leonidae F. Spartanorum rex, in victu parcus, in conuiuijs festiuus erat. Acroama neque adhibebatur, neque requirebatur. Quippe compotationem ipse condiebat sermone, nunc quaerendo, nunc narrando: neque inerat seueritas orationi eius tristis, sed lepidus & honestus iocus: Quas enim reliqui reges fabricabant hominibus captiones, qui inescabant & corrumpebant eos pecunia: has rusticas & iniquas ducebat. At comi consuetudine & lepida oratione aliena???ue à fuco congredientes conciliare & adiungere, hoc pulcerrimum ei & rege videbatur dignissimum. Nam nihil inter amicum interesse & mercenarium rebatur, nisi quòd pecunia hic, ciuilitate ille & festiuis verbis capiatur. Plut. in eius vita. Alexander Magnus in vinum suit minùs opinione effusus. Habitus est tamen ob spacium, quod non bibendo magis quàm fabulando producebat, singulis calicibus prolixum sermonem interponens semper, id???ue cùm abundaret ocio: [2908] quando in negotijs quidem non vinum illum, non somnus, nullus ludus, non nuptiae, non spectaculum, sicut alios duces, abduxit. Testatur vita: quam etsi egit breuissimam, plurimis tamen maximis???ue rebus gestis impleuit. Plutarchus in Alexandro. Evmenes Cardianus fusus in Cappadocia ab Antigono, in Nora arce Lycaoniae obsidebatur. Vbi frumentum quidem & aquae copia & sal, verùm quod esui esset, vel condimenti aliud nihil suppetebat: ex his tamen quae suppeditabant, victum parauit socijs laerum, omnes vicissim ad mensam suam inuitans, conuiuium???ue lepidis sermonibus & comitate condiens. Plut. in eius vita. Apud Veteres si quis ad coenam benignè inuitatus iret, alios pari affectu aut sanguine coniunctos eisdem aduocare epulis non vetabatur, veluti comites secum & vmbras duceret. Sua autem sponte conuiuio alijs parato se intromittere non decebat. Si qui verò non accersiti & automati irent, in imam lectispondam deduci iubebantur. Tum si forsan minus tempestiuè, neque ad horam constitutam, conuiua accederet, illum nisi triclinio circuito admitti non sinebant: & tunc epulari iussus, discumbebat. Reges Spartanorum serò prodeuntes, coenae parte multabantur: quippe ad coenam non enntibus binae choenices farinae, & vini singulae cotylae mittuntur, dupla verò praesentibus. Ideo ephori Agidi regi Lacedaemoniorum, quum ad Phiditia non accederet, coenae partem petenti ab negarunt. Alexander. Apud Rom. feminae cum viris cubantibus sedentes olim coenitabant. Quae consuetudo ex hominum conuictu ad diuina penetrauit. Nam Iouis epulo ipse in lectulum, luno & Minerua in sellas ad coenam inuitabantur. Quod genus seueritati postea disigentiùs in Capitolio, quam in suis domibus seruarunt: quasi magis ad rem pertineret dearum quàm mulierum disciplina contineri. Valerius Maximus libro secundo, capite primo. Romani veteres mensam tolli vacuam non patiebantur, sed in ea semper aliquid edulij relinquebant, famulis eorum???ue proli, vt non tam eis quod sumunt, quàm quod domini eis impertiuntur, gratum foret. Hinc Persarum reges perhibent non solum amicis, ducibus, & satellitibus ex mensa sua semper portiones mittere solitos: verumetiam seruorum & canum quotidie coenam in illorum mensa apponi: quo facerent, quatenus possent, omnes, quibus vtebantur, mensae suae & Vestae consortes. Etenim mitescunt pastus communione vel immanissimae ferae. Plut. lib. 7. Con. quaest. 4. L. Pavlvs Aemilius, victo Perseo Macedonum rege, spectacula variorum ludorum & victimas dijs exhibuit, epulas conuiuia???ue praebuit: in quae sumtum quidem largè suppeditabat commeatus regius: ordinem verò, digestiones, loca, exceptiones, & quantum cuiusque dignitati deferre honoris & comitatis deberet, ita exactè atque accuratè ostendit se callere, vt stuperent Graeci: quòd ne quae perludum quidem agebat, tractaret solutè, sed vir rebus tantis districtus, hisce quoque minutijs decorem adhiberet. Atqui oblectabant haec quoque eum, quòd in tanto apparatu & splendore suauissimum esset ipse oblectamentum & spectaculum conuiuis. Ac defixis industriae suae admiratione, eiusdem mentis dixit esse aciem ordinare rectè, & conuiuium: hoc, vt quàm gratissimum inuitatis, illam vt quàm horrendissima hostibus esset. Plut. in Aemilio. Mensam M. Cato maximè amicorum parentem atque procreatricem existimauit. Ei coena erat ruri liberalior: inuitabat enim assiduè villis suis vicinos & finitimos, quibuscum ei familiaritas intercederet. Cum his viuebat hilariter: eratque iucunda consuetudo eius & accepta non aequalibus modò, sed iuuenibus etiam. nempe multarum rerum peritus erat, multis???ue rebus & sermonibus memorabilibus interfuerat. Mensam inprimis putabat esse amicitiae conciliandae aptam, ac frequens illic laudatio egregiorum virorum introducebatur, frequens etiam malorum & improborum obliuio: nec vituperationi eorum vel commendationi permittebat in conuiuium suum Cato accessum. Plut. in Catone. C. Iv L. Caesar inuitatus Mediolani ad coenam ab hospite Valerio Leone, qui asparagum apposuerat, atque olei loco infuderat vnguentum. ipse simpliciter comedit, & indignantes increpauit amicos: Satis enim erat, inquit, abstinere ijs, à quibus abhorrebatis. Nunc eam rusticitatem qui reprehendit, ipse est rusticus. Plut. in Caesare. Suetonius condîtum oleum pro viridi appositum inquit: Cùm nulli ferè ad conuiuium inuitanti suum denegaret officium, exceptus à quodam coena perparca, ac penè quotidiana: cùm à conuiuatore dimitteretur, hoc illi tantùm insusurrauit: Non putabam me tibi tam familiarem esse. Alius tam ieiunum apparatum contumeliam fuisset interpretatus, ille ciuiliter etiam pudori consuluit: inuitatoris familiaritati tribuens, id???; in aurem ne caeteriputarent exprobratam parsimoniam. Plut. in Romanorum apophthegmatis. Avgvstvs Caesar conuiua batur assiduè, nec vnquam nisi recta, non sine magno ordinum hominum???ue delectu. Valerius Messala tradit, neminem vnquam libertinorum adhibitum ab eo coenae, excepto Mena, sed asserto in ingenuitatem. Post proditam Sexti Pompeij classem, ipse scribit inuitasse fe quendam, in cuius villa maneret, qui spiculator suus olim fuisset. Conuiuia nonnunquam & seriùs inibat, & maturiùs relinquebat, cùm conuiuae & coenare inciperent, priusquàm ille discumberet, & permanerent digresso eo. Coenam ternis ferculis, aut, cùm abundantissimè, senis praebebat, vt non nimio sumtu, ita summa comitate. Nam & ad communionem sermonis tacentes, vel submissim fabulantes prouocabat, & aut acroamata & histriones, aut etiam triuiales ex circo ludos interponebat, frequentissimè aretalogos. Solebat ad coenam inuitatus non negare, quo se ciuibus suis conuictu non superbo quàm familiarissimum faceret. À pauperrima ac tenuissima cuiusdam coena rediens, hospiti illum verbis prosequenti, hoc vnum ad aurem iocoso murmure respondit: tam familiarem me tibi non putabam. Suetonius. Clavdivs Caesar, adhibebat omni ceonae liberos suos cum pueris puellis???ue nobilibus, qui more vetere ad fulcra lectorum sedentes vescerentur. Idem. Traianvs Imp. venationibus, conuiuijs, serijs???ue atque iocosis rebus ciuium libenter intererat. Saepè quartus discumbebat, veniebat???ue in aedes eorum, interdum nulla planè munitus custodia, ibi???ue interdum etiam quiescebat. Xiphilinus, & Dion Nicaeus. Adrianvs Imp, in conuiuijs amicorum non multum à priuatorum conditione aberat. Cuspinianus. M. Antoninvs Pius Imp. conuiuia cum amicis & priuata communicauit & publica, nec vllum sacrificium per vicarium fecit, nisi cùm aegerfuit. Frequentauit & ipse amicorum suorum conuiuia. Capitolinus. Alexander Seuerus Imp. in procinctu atque in expeditionibus apertis papilionibus prandit atque coenauit, cùm militarem cibum cunctis videntibus atque gaudentibus sumeret, circumiret propè tota tentoria, à signis abesse neminem pateretur. Lampridius in Seuero. Cùm Antonivs monachus ad Pavlvm Thebaeum eremitam venisset, coruus integrum panem ante ora eorum deposuit. Hîc Domino gratiarum actione celebrata, vter eorum panem frangeret, ad vesperum penè vsque contenderunt. Paulus more cogebat hospitij, Antonius iure refellebat aetatis. Tandem consilium fuit, vt apprehenso è regione pane, dum ad se quisque nititur, pars cuique sua remaneretan manibus. Hieronymus in vita Pauli eremitae. Narrat Cassianus cap. 26. lib. 5. Gastrimargiae, de quodam Sene eremita, cuius tamen nomen non exprimit, quòd is nunquam solus cibum sumserit: ac propterea ad totos quinque dies saepiùs reficiendi corporis moram extraxerit, dum vel die sabbati, vel dominico, cùm ad Ecclesiam accedendum fuit, occasio obtulisset aliquem fratrem peregrinum, quem secum ad ductum mensae sodalem adhiberet: atque idipsum quoque non tam suae necessitatis gratia fecisse illum, quàm hospiti pietatis officium exhibendi causa. Tartari dum in conuiuio versantur, aduenientem quemque hospitem facilè tolerant, in mensam???ue excipiunt. Bonfinius lib. 8. Decadis 2. Apud Scythas hominum conuictus religiofissimus habebatur: & iurareper conuictum, sacrosanctum erat. Pontanus in Prologo libri de Conuiuentia. Galli nostra aetate dicuntur conuiualitati admodum dane operam. Quos quis non laudet, dum id faciant cum delectu Idem cap. 6. de Conuiuentia. Apud Svecos & Gothos epulae publicae frequentes olim fuêre. Tandem redactus est is conuictus ad tres dies Pentecostales, atque totidem ante ieiunium Quadragesimale. Tu̅c ad parochiam vniuscuiusque territorij, cibos iuxta facultatem suam quisque comportar, & in maxima domo penes Ecclesiam ad eum vsum fabricata, distincto mensarum ordine iuxta seriem aetatum, dignitatum, ac familiarum conuiuantur, potu ceruisiae publicis expensis longè antea ad hunc vsum reseruato. Senatoribus per ministros stolis candidis indutos, ampla cornua electo potu repleta, in memoriam S. Trinitatis ebibenda, ordine dantur. Deinde eisdem ceremomis in memoriam Deiparae virginis, & tertiò patroni, cuius inuocationi parochialis ecclesia dedicata sit, cornua exhauriunt. Quibus ritè peractis, ex alto legi solent ad latus Senatoris statuta conuiuantium. Quin & controuersiae atque lites omnes pacificè dirimuntur, connubia conciliantur, & a micitiae firmissimae contrahuntur. Olaus libro 16. capite 16. & 17. In Balneo. [Greek words], id est, Vnà lauabor. Dici consueuit, vbi quis insinuat se in societatem alterius, aut vbi quis admittit aliquem [2909] in societatem: vti qui pauperior est, sumtum effugiat. Suidas ait, olim fuisse morem, vt Divites vnà cu̅ pauperibus lauaf???: vt quibus priora supellex strigilum, spongiarum, guttoru̅, atq; id genus rerum non esset, diuitum vterentur supellectile. Titvs Imp. ne quid popularitatis praetermitteret, nonnunquam in thermis suis, admissa plebe, lauit. Suetonius. In Venereis. Apud Spartanos ex institutis Lycurgi, sponsus noctu clàm accedebat ad sponsam extincto lumine, & cum ea quadam velut religione timidus coibat, & verecundus. Plutarchus in Lycurgo. Iuxta Venerem veteres Mercurium vno in sacello collocauêre: quòd voluptas genialis praecipuè sermonem postulet, Suadam???ue & Gratias, blandimentis vt impetrent à se mutuo ea, quae fert animus, non certamine neque contentione. Solon praecepit Atheniensibvs, vt sponsa vorato malo cydonio cum sponso concubet: obscurè nimirum significans, oris & vocis debere gratiam primu̅ comem esse & suauem. In Boeotia obuelaram sponsam asparagonia coronant. Vt enim fructum ille edit asperrima ex spina suauissimum: sic sponsa ei, qui primam suam non refugit neque auersatur asperitatem & acerbitatem, contubernium lene praebebit & dulce. Plut. in Praec eptis con. In Bello. Vide suprà, Humani erga Hostes, f. 2899. In Venatione. Artoxerxes Persarum rex, ijs qui secum venabantur, qui possent & vellent, vt ante regem iaeulum emitterent, libenter concedebat. Plutarchus in regum Apophthegmatibus. In Contractibvs. Psammetychvs primus Aegyptiorum regum, caeteras nationes ad importanda, quae apud se erant, allexit, securitate singulis adeuntibus praebita. Diodorus Siculus libro primo, capite quinto. In Alea. Avgvstvs in alea benignè, liberaliter ac iucundè lusisse dicitur, vt nullam habere occasionem largitatis suae maiorem aut commodiorem videretur. Sic enim in epistola eius ad Tiberium Suetonius: Nos, mi Tiberi, quinquatrijs iucundè egimus. Lusimus enim per omnes dies, forùm???ue aleatorium calefecimus. Fratèr tuus magnis clamoríbus rem gessit. Ad summam tamen perdidit non multum: sed ex magnis detrimentis, praeter spem, paulatim retractus est. Ego perdidi XX. millia numûm, meo nomine: sed cùm effusè in ludo liberalis fuissem, vt soleo plerunque. Nam si quas manus remisi cuique exegissem, aut retinuissem quod cuique donaui, vicissem vel L M. Sed hoc malo. Benignitas enim mea me ad coelestem gloriam efferet. Suetonius. Ante Mortem. Quo die occisus est à Chaerea Caivs Imp. praeter naturam sua̅ affabilis fuit, ita vt insueta comitate omnibus fuerit miraculo. Tertio Circensium die sedens in circo, sparsis in spectatores missilibus, quae pomis constabant & auibus propter raritatem gratis, delectabatur diripiente haec certatim populo. Sueton. POPVLARITATIS ET HVMANITATIS ACCIDENTIA, Qvoad Frvctvm. Praemia Digna. Exempla quaedam ex Tit. Reges Populares, item Humaenitatis erga Bruta, petantur, f. 2876. 2903. Foedus. P. Scipio, pulso ex Hispania Carthaginensium duce Hamilcare, cum duabus triremibus tranquillo mari in Africam traiecit: casu???ue accidit, vt eadem hora Hasdrubal, septem cum triremibus ad Syphacem veniens, iactis ancoris in terram descenderet. Ita prior in terram Hasdrubal, mox Scipio & Laeliusegressi, pergunt ad regem. Syphaxrex Massylorum, duorum opulentissimorum populorum duces eadem die suam pacem amicitiam???ue petentes ad hospitium inuitauit, conatus???ue est eos ad colloquium pacis causa deducere. Scipio hoc renuit, dicens, nullum cum Poenis priuatum sibi odium esse, neque de repub. se cum hoste agere quicquam nisi iussu senatus posse. Rex ne alter hospitum exclusus mensa videretur, ad eandem mensam vtrunque inuitauit, quinimò simul coenati, eodem etiam lecto simul dormierunt. Tanta autem comitas Scipioni, atque ad omnia naturalis ingenij claritas & facundia erat, vt non modò Syphacem barbarum insuetum???ue Romanis moribus, sed etiam hostem quencunque infestissimum alloquendo sibi conciliaret: mirabiliorem???ue aspectum ac maiestatem prae se ferebat, quàm gestarum rerum gloriam. Itaque regem regnum???ue Scipio allocutione sua in Romanorum partes pertraxit: tantam artem ad conciliandos animos eidem natura tribuerat. Ioan. Gerund. lib. 5. Paralip. Hispan. Reconciliatio. Exempla sub Tit. Prudentiae in reconciliando, ƒ. 1725. 1731. Alphonsvs potentissimus Aragonum, Neapolitanorum & Siciliae rex, cùm Capuam proficisceretur, videns quendam auxilium implorantem, propterea quòd asellus in lutum prolapsus esset farina onustus: illicò equo desilijt, & asinum haerentem coeno, subleuare nequaquam erubuit. Asinarius verò, qui regem priùs non nouerat, pertrepidus veniam precabatur. Parui quidem momenri res, sed quae nonnullos Campaniae populos regi reconciliauerit. Panormita libro 1. de Rebus gestis Alphonsi, & Pontanus capite sexto, de Beneficentia. Deditio. M. Antoninvs Pius Imp. tantae fuit aequitatis & gratiae apud omnes, vt plurimae nationes, quae Romanum priùs iugum repulerant, armis abiectis sua sponte sese ei subiecerint. Iulius Capitolinus, & Eusebius. Defensio, Auxilium. Henricvs princeps Boëmorum, & episcopus Pragensis, in maxima annonae caritate, frumento à se coëmto indigentibus gratis exhibito, adeò factus est popularis, vt ad eum defendendum contra Premislaum & Vladislaum fratres regnum affectantes vniuersi confluerent. Dubrauius lib. 14. Absolutio. Romanos tantum pudori tribuisse legimus, vt Philippo regi Macedoniae, pluribus criminibus accusato, nil aequè profuerit, quàm Demetrii filij pudor in Senatu, obiecta minimè diluere valentis. Alex. ab Alex. lib. 2. cap. 19. Imperium, Dignitas. David rex, ob placabilitatem & humanitatem iuuenis etiam ad gubernandum populum Iudaeorum vno omnium consensu electus est, adeò vt parentes cum filijs suis, filij parentibus in amore praeferrent, cùm ad vtilitatem hominu̅ potiùs quàm, dominandi cupiditate sumsisse regnum videretur. Platina lib. 1. de Optimo ciue. Aristides Iustus, vnà cum Cimone, praebendo se in expeditionibus comem & communem, imprudentibus Lacedaemonijs imperium detraxit, non armis, non classe vel equitatu, sed beneuolentia & ciuilitate. Cùm contrà Pausanias à Lacedaemonijs iniquitate & austeritate omnes abalienarit. Plutarchus in Aristide. Alcibiades etsi populum Atheniensem vita dissoluta offendisset, eundem tamen vicissim comitate sua sibi deuin xit, vt etiam vitia eius benigniore appellatione mitigarent, & maris imperium ei decernerent. Plut. in eius vita. C. Ivl. Caesar multum, in salutationibus & congressibus quòd supra aetatem blandus esset, fauorem assecutus est ad populum. Adhaec coenarum & mensae, & in summa reliquo vitae splendore colligebat paulatim in republ. opes: quas inuidi eius breui existimantes deficientibus sumtibus euanidas fore, securi inclarescere illum in repub. permisêre. Plut. in Caesare. Germanicvs Drusi F. suarum virtutum fructum vberrimum tulit, sic probatus & dilectus à suis, vt Augustus diu cunctatus, an sibi successorem destinaret, adoptandum Tiberio dederit. Iosephus lib. 18. cap. 8. Antiq. & Suetonius. Valerianvs Licinius Impradeò populari fuit ingenio, vita???; ad senium vsq; incorrupta, vt nullus vnqua̅ principum maiore militum studio, omnium???; ordinum consensu ad imperium peruenerit. Cuspin. Honores qualescun???. Aepytus Messeniorum rex, Cresphontis F. cùm post reditum Heraclidarum in Peloponnesum, & obsequijs nobilitatem & largitionibus plebem delinijsset: eò peruenit honoris, vt Aepytidae posteri iam omnes appellati sint, cùm antè Heraclidae dicerentur. Pausanias in Messenicis. Gelon cùm in Himerensi pugna deuicisset Carthaginenses, vniuersam Siciliam sub suum imperium coëgit. Pòst nudus [2910] in forum progressus, affirmauit se ciuibus imperium restituere velle. At illi renuebant, experti eius humanitatem, quòd videlicet popularior esset, quàm pro potestate monarchae. Propter hanc causam Syracusani in Sicilia simulacrum ipsius in delubro Iunonis nudum posuêre. Aelianus lib. 6. de Varia hist. & Diodorus. Titvs Imp. Amorac deliciae generis humani dictus, tantum illi ad promerendam omnium voluntatem vel ingenij, vel artis, vel fortunae supersuit: & quod difficilimum est, in Imperio, quando priuatus, atque etiam sub patre principe, ne odio quidem, nedum vituperatione publica caruit. Suetonius. Eberhardvs dux Virtenbergicus primus, pacis studijs celeberrimus fuit. Vrbes ditionis circumiens, apud ciues de magistratus & praefectorum integritate, apud peregrinos de hospitum fide diligenter inquirebat. Hac popularitate obtinuit, vt subditi viuentem etiamnum inter deos referrent, cum huiusmodi praeconio, Nisi Deus esset, noster Dux Eberhardus Deus esse posset. Ioannes Agricola in prouerbijs Germanicis. Libertas. Taxiles perhibetur Indiae obtinuisse Aegypto non angustiorem laxitate portionem, pabulo autem laetam, foecundam???; fructibus in primis: ac vir ipse sapiens fuisse, atque cùm salutaret Alexandrum, dixisse: Quid bellis inter nos & praelio, Alexander, opus est, cùm neque aquam nobis ademtum neque victum necessarium veneris? pro quibus solis necesse habent homines sani decertare. Reliquis opibus & facultatibus, quas vocant, si ego abundantior sum, impertiar tibi libens: sin inferior, non recuso accipere abs te grato animo beneficium. Delectatus ea oratione Alexander, illum???ue complexus: An tu, inquit, pugna arbitraris ex tali sermone & comitate colloquium fore immune? At nihil proficis: quippe co̅tendam tecum, & depugnabo beneficijs, ne me superes benignitate. Ac muneribus acceptis multis, datis???ue pluribus denique mille talentûm argenti signati ei propinauit. qua retorsit amicos acriter, sed barbaros multò sibi reddidit mansuetiores. Plut. in Alex. Alfonsvs Aragonius, vt incredibili erga hostes clementia fuit: ita apud Gaietam naualipraelio victus, in Philippi Mariae Mediolanensis ducis potestatem veniens, non vt captiuus ab eo habitus est, sed festis ludis, conuiuijs???ue honoratus, sine precio dimissus est. Fulgosus lib. 5. cap. 1. Soboles. Hyrievs, Neptuni & Alcyones F. in Tanagra ciuitate Boëtiae, cùm benignus esset erga hospites. Dij quoque dicuntur in eius hospitium accessisse. Iupiter, Neptunus, & Mercurius ab illo liberaliter tractati, proposuerunt, vt quodcunque liberet, peteret. Eo filium petente, Dij in pellem mactati bouis profuderunt semen, ex quo natus est Orion. Natalis Comes Mythol. lib. 8. cap. 13. Opulentia. Pyrrhias portitor Ithacensis ob pietatem erga caecum captiuum thesauro ingenti potitus. Vide suprà, Humani erga Captiuos. Alimenta. Ctesibivs Chalcidensis Menedemi familiaris, cùm interrogaretur, Quid sibi ex philosophia lucratus videretur? Vt coenem, inquit, immunis. Erat autem promtus, & ad ridendum suauis, quo efficiebatur, vt ab omnibus ad conuiuia vocaretur. Athen. lib. 4. cap. 19. Indigna. Pvta Odium, Inuidia. Agis iunior, Spartanorum rex, comitate & facilitate sua ciues omnes ad se pertraxit iuniores, & Rempub. ad veterem illam Lycurgi normam reformare aggressus, ab aemulis in carcerem abreptus, ibi strangulatus est, indicta causa. Eum mortuum intuita mater Agesistrata: Nimia tua, te, inquit, fili, modestia, lenitas & humanitas, & nos simul perdidit. Plut. in Agide. Mors. Carolvs IV. Ioannis Boëmorum regis F. à patre inuidiam sustinet. Vide Tit. Inuidi filijs. Vsvm. Humanitatem in conuersando, reliquis Virtutibus famulari interdum constat: Prudentiae in concilianda amicitia, in reconciliando, f. 1722. 1725. Clementiae item, & Iustitiae, ƒ. 2656. 3252. Quòd si quando Vitijs, vt Astutiae in opprimendo hoste: Crudelitati in pertrahendo hoste ad insidias: Blanditia illa erit non Humanitas.

LIBRI SECVNDI TITVLORVM DISPOSTIO. ???
[arrow up]

|| [2911]
??? Voluminis Decimiquarti Liber II. De Excessv Humanitatis, siue de Blanditia. ADvlatio in genere huius est loci, ob blandum co̅uersandi modum: in conuersando, in colloquendo, aliena item bona laudando, mala excusando, diuiditur: de quibus singillatim pòst agetur. At respectu Mendacij, quod iunctum habet, ad [Greek words] alienis bonis extollendis, malis excusandis referri potest, vti suo loco monuimus. BLANDITIA respectu EFFICIENTIS considerata. BLANDITIAE sectatores. Advlatores. Qvi. Qvales. Puta Popvli. Scribunt Graeci, [Greek words] esse adulatorum verbum proprium: translatione tamen à brutis ducta, quae caudam motantia, [Greek words] dictam, subblandiri assueuerint. Cael. lib. 20. cap. 33. Antiquarum Lectionum. [Greek words] verbum adulatoribus congruit, qua̅do subblandiendo floccos pilos???; ex vestibus legunt, quos vocant Graeci [Greek words] Idem. Q. Curtius scribit adulationem esse nationis Sicvlae vitium proprium germanum???ue: sicut Graecorvm quoq;, vt indicat D. Hieronymus. Ibidem. Macistratvs. Menesthevs Petei F. primus inter mortales auram popularem captare aggressus, & blandiri plebi, Theseum Atheniensium regno priuauit. Plut. in Theseo. Antiochvs Epiphanes, Asiae rex, nimia popularitate Insani nomen meruit, absq; delectu regiae maiestatis personae oblitus cum quibuslibet conuersando. Athen. lib. 5. cap. 4.
|| [2912]
Appivs Claudius Censor, dum populo gratificari studet, nullam senatus rationem habuit. Primùm Appiam aquam, sic appellatam, à stadijs octoginta Romam deduxit, in quod opus multas aerarij publici pecunias iniussu senatus insumsit. Deinde Appiam viam à se sic nominatam, magna ex parte duris lapidibus à Roma ad Capuam constrauit: quod interuallum est stadiorum plus mille, & loca eminentia solo complanando, & depressa caua???ue magnis aggeribus exaequando, vniuersum aerarium publicum exhausit: ac nominis sui immortalem famam post se reliquit, communis vtilitatis studiosus. Praeterea senatum miscuit, non patricios, & eos qui dignitate praestarent, solùm in senatum cooptando, quandoquidem factitari solitum erat: verumetiam alios multos, & ex libertinorum genere nonnullos: quae grauiter ferebant qui generis nobilitatem iactabant. Fecit etiam ciuibus potestatem, vt sese in quamcunque vellent tribum aggregarent, & facultates vbi luberet aestimarent. In summa cùm animaduerteret illustrissimos quosque odium aduersus se fouere, offensionem reliquorum vitabat, hoc pacto sese contra alienationem nobilium vulgi beneuolentia praemuniens. Et in equitum exploratione nulli equum ademit, atque in Senatorum confirmatione neminem obscurum senatorem eiecit, quod censores facere consueuerant. Diodorus libro vigesimo. Tiberivs Caesar, in appellandis venerandis???ue singulis, & vniuersis, propè excessit humanitatis modum. Suetonius. Fliolmvs Gothorum rex, milites suos, no̅ solùm commilitones, sed combibones effecit, cum eis comedere, & in longam noctem potare solitus. Cùm solito more noctem cum suis potando duceret, ab ipsis ebrietate suffusis, in ingens dolium cereali liquore repletum, in media aula collocatum per ludibrium praecipitatus, interijt. Ioannes Magnus libro seprimo, capite 17. Svbditi. In Arabvm regione ex instituto quodam hoc faciunt, vt si regis aliquod membrum fuerit mutilatum, eandem partem obligatam fascijs & ipsi gestent: vt cum mortuo rege ipsi quoque interfici studeant, eidem mutilato quoque similes se praebeant. Athenaeus lib. 6. cap. 6. Amici. Adrianvs Imp. amicorum adeò studiosus, vt singula exploraret, & secretissima quaeque rimaretur, & per hoc in vitia lapsus adulterij: quae vbi cognouit, neque ipse ab ijs abstinuit. Cuspinianus. Parentes. Ex loco Clementiae nimiae. Parentum erga Liberos, quaedam huc pertinent. Illic Irae remissae, hîc Gratiae intensae ratio habetur. Agar ancilla, dum in puerilibus rixis ob aetatis praerogatiuam herili filio Isaaco Ismaëlem suum praefert, fouet, defendit: ab Abrahamo ablegata fuit. Olim Abydenis mos fuit, si quem ciuem aut hospitem acciperent conuiuio, praeterea in sacris ac solennibus epulis, vt post vnguentum & coronas, infantes à nutricibus inducerentur, circumferrentur suauiandi. Vagientibus autem & clamantibus pueris, garrientibus item & obstrepentibus nutriculis, conuiuium tumultuosum & iniucundum reddebatur. Hinc prouerbium, Abydena irruptio, de conuiuio tumultuoso. Erasmus ex Zenodoto. Pisistratvs Atheniensium tyra̅nus, cùm mater apud ipsum delata esset, quòd adolesce̅tem quendam adamaret, furtim???; cum eo congrederetur, & quidem frequenter prae metu Pisistrati: negante sui copiam, adolescentem vocauitad coenam. Peracta coena, rogauit quomodo habitus esset? quum ille respondisset, Suauiter. Haec, inquit, tibi contingent quotidie, si matri meae placueris. Plut. Themistocles Atheniensis, filium suum, quem mater adamabat, atque in delicijs habebat, plurimum omnium Graecorum posse, colligebat hunc in modum: Athenienses, inquit, dominantur Graecis, ego Atheniensibus: mihi mater, matri filius. Plut. in Graecorum apoph. Fratres. Alexander Magnus, cùm sensisset sororem suam cum eleganti forma iuuene habere consuetudinem, non aegrè hoc tulit, sed dixit: Concedendum esse, vt illa quoque aliqua ex parte regno frueretur. Plut. in Regum & Imp. apoph. Conivges. Ex loco Clementiae nimiae erga Coniuges, quaedam huc referri poterunt. Nisi plus aequo Protoplastvs Euam adamasset, nunquam sciens volens???ue à diuina lege aberrasset. Nocuit auctoribus dira praeuaricatio: nocuit & posteritati. Sabell. lib. 3. cap. 5. ex Genesi. Samson vir fortissimus???, nifi cùm Philisteae coniugi nimiùm indulsisset, nunquam illius proci aenigma illud de leone & apum mellifi catione, magna viri indignatione interpretari potuissent: vnde fremitus & vox illa aestuantis animi, Nihil fallacius femina. Idem ex 4. Iudicum. Mirum videri posset, hominem suprema sapientia, ac supra fastigium humanitatis collocatum, adeò iugalibus illecebris succubuisse, vt relicta luce tenebras sit secutus. Sed homo fuit Solomon Iudaeorum rex, etsi sapiens, humanus tamen: cuius proprium est labi. Idem. Tertia Aemylia, Africani prioris vxor, mater Corneliae matris C. & Tib. Gracchorum, tantae fuit comitatis & patientiae, vt cùm sciret viro suo ancillulam ex suis gratam esse, dissimulauerit, ne domitorem orbis Africanum femina magnum virum, impatientiae reum ageret: tantum???ue mens eius à vindicta abfuit, vt post mortem Africani manumissam ancillulam in matrimonium liberto suo daret. Valerius Maximus libro 6. capite 7. Livia, cùm sciret Augustum puellis nondum maturis oblectari, clàm magna diligentia perquisitas, secretò ad eum deduci curabat: prae nimia fide amore???ue id marito concedens, cuius gratia nonnullae, cùm pellicem ferre non possent, interdum viros peremerunt: atque id circo tantò magis laudanda, quantò eius exempla rariora inueniuntur. Suetonius. M. Antonini vxor Faustina malè audiebat vulgó. Itaq; hortantibus amicis, vt eam repudiaret, si nollet occidere: Si vxore̅, inquit, dimittimus, red damus & dotem. Dotis nomine signans imperium, quod ab socero, volente Adriano, adoptatus acceperat. Iulius Capitolinus. Alaricvs, Vestgothorum rex, capta Roma, Placidiam sororem Honorij Imp. vxorem duxit, eius???; ductus illecebris, praeter voluntatem humanissimum se victis exhibuit, & Honorij suasu Gallias & Hispanias petijt. Inuidia regi hinc orta est atrox à suis, quòd vxori ad dictus, relicta vrbe aliena vi capta, ludibrium potiùs quàm pacem secutus, Italia cesserit, & tandem insidijs illorum è medio sublatus. Cusp. Othocarvs Boëmiae rex, cùm de pudicitia coniugis sinistri ad se rumores delati essent: Lex, inquit, naturae est, Cornua qui faciunt, ne cornua ferre recusent. Aeneas Syluius lib. 3. comm. de Rebus gestis Alfonsi. Lvdovico Sforciae, duci Mediolanensi, Beatrix coniunx sua, non minùs in rebus grauioribus, quàm in iucundioribus comes assidua esse solebat. Guicciard. lib. 2. Domini. Athenienses agricolis blandiri solebant, vt ab illis ficos praecoquos acciperent, bene ominantes ac precantes, vt in annum sequentem fici feliciter prouenirent. Rustici verò posteaquam senserunt ciuium blandiloquentiam eò spectare, vt ficos acciperent, in prouerbium verterunt, vt commodi speadulantem, ficos petere dicerent: Aristophanes in Vespis: [Greek words] Erasm. in Adag. Ficum cupit. Clavdivs Caesar libertorum praecipuè suspexit Posidem spadonem, quem etiam Britannico triumpho inter militares viros hasta pura donauit. Nec minùs Felicem, quem cohortibus & alis, prouincae???ue Iudeae praeposuit, trium reginarum maritum. Et Harpocram, cui lectica per vrbem vehendi spectacula???ue publicè edendi ius tribuit: ac super hos Polybium à studijs, qui saepè inter duos Coss. ambulabat. Sed ante omnes Narcissum ab epistolis, & Pallantem à rationibus: quos decreto quoque Senatus non praemijs modò ingentibus, sed & quaestorijs praetorijs???ue ornamentis ornari libenter passus est: tantum praeterea acquirere & rapere, vt querente eo quondam de fisci exiguitate, non absurdè sit dictum, Abundaturum, si à duobus libertis in consortium reciperetur. Suetonius. Qvo Consilio, Qva Occasione. In dictis factis???ue erga omnes, aut certè erga aliquos tantùm, vltra quàm decet blandum esse, [Greek words] proprium est: id vnicè stiodentis, vt placeat, vt nulla molestia afficiat. Quòd si vtilitaitis suae causa id faciat, [Greek words] dicitur, amicus fictus, [Greek words], agglutinatus spe lucri, non amoris integritate ijs quibuscum versatur, vt notat ex Athenaeo Eustath???s. Iidem [Greek words], veteri appellatione honesta, do ijs qui epulis sacris adhibebantur, quorum etiam poculiaris erat magistratus: postea verò infamis vox haberi capit, de ijs qui cibi causa alijs adularentur: vti docet Athen. lib. 6. cap. 5. Dipnosophistarum. Ventris Cavsa. Parasiti Proprie. [Greek words], & [Greek words], & [Greek words] ijdem, qui ventris causa adulantur. Plut. de Dignosc. adul. & amico. Eorum genera recenset Athen. lib. 6. cap. 3. ex Comicis antiquis. Videtur Cicero putasse Phormionem, parasitum Terentia [2913] num, atri coloris fuisse, proprium???; hoc eius parasiti extitisse, quod ad eum colorem pertinet, non commune omnium eius generis hominum: quia in oratione pro A. Caecinna inquit: Et argentarius Sex. Clodius, cui nomen est Phormio. Nihil tame̅ apud comicum, quod indicet huius aut illius coloris eum fuisse. Alexis verò, qui eam scenam magna cum laude coluit, oste̅dere videtur, solitos comicos poëtas inducere parasitos omnes atri coloris, quando inquit: [Greek words] Victorius lib. 6. Var. lect. cap. 23. Parasitvs apud Diphilum comicum narrat se dissentire ab ingenio multorum, qui cùm vocati sunt ad coenam à diuite aliquo, fortunato???ue homine, statim domum introëuntes laudant triglypha, tecta laqueata, Corinthia???ue vasa, coniectis in huiuscemodi ornamenta aedium oculis: se namque his rebus spretis, intentis oculis respicere fumum culinae: quòd si ille impetu quodam directò latus sit, se gaudere ac prae gaudio exultare: contrà autem si obliquus ac tenuis, illicò cognoscere coenam, sanguinem non habituram, & se malè acceptum iri: neque enim huiuscemodi coena ipsum delectabat. Carmen apud Athenaeum in 6. lib. Dipnos. legitur. Victorius lib. 7. Var. lect. cap. 16. Aristodemus lib. 2. Ridiculorum memorabilium parasitos fuisse scribit Sostratvm regis Antiochi, Evagoram gibbum Demetrij Poliorcetae, Phormionem Seleuci. Athen. lib. 6. cap. 5. Idé meminit Evclidis Smicrini F. & Moschionis, quem Paramesetem appellabant: item Callimedontis, Cobionis, Cerybionis, Chaerephontis, de quo commentarium scripsit Callimachus: item Archephontis, Stratii, Gryllionis, Philoxeni, quem Menander Pternocopidem vocat. Tithymalli meminit Alexis. Corydi Timocles, eius???ue dicta scripsit Lynceus Samius. Apollonivs Antiochi Grypi regis Syriae. Anthemocritvs athleta Aristomachi Argiuorum tyranni parasitus, Satyrvs vtriusque Dionysij. Proclides Philippi à Rom. victi, auctor omnium calamitatum, Thrason Hieronymi tyranni Syracusiorum, Clisophvs Philippi Macedonis. Quem cùm cauillaretur Philippus, ac laetus esset: In posterum non ego te pascam, ait. Symmachvs Attali regis adulator & historicus, regis vitam descripsit. Hierax Ptolemaei Euergetis, Sosipater Mithridatis. Athen. lib. 6. cap. 5. & 6. Aristippvs Cyrenaeus, Socratis auditor, meruit nomen regij canis, & aulici, quòd adularetur Dionysio, & sequeretur quaquà versum iret ille, saginandi ventris causa. Vnde Horat. Si pranderet olus patienter, regibus vti Nollet Aristippus—. Asserit Euphantus Callicratem adulatorem fuisse Ptolemaei tertij, qui non Vlyssis solùm imaginem in sigillo gestabat, sed filijs etiam nomina imposuit Telegonum ac Anticliam. Athenaeus lib. 6. cap. 6. Avaritiae cavsa. Captatores haereditatum. Consule Tit. Auaritiae foeneratoriae. quatenus illi ficta famulatur Popularitas, f. 2493. Vltionis Cavsa. Huc exempla quaedam ex Tit. Astutiae in circumuenientis inimicis per simulationem beneuolentiae, referenda, f. 1942. BLANDITIA SECVNDVM FORMAM, CONSIDERATA PER SE. Quo ad Mores. In Conversatione Nimivm Blandi. Antiochvs Epiphanes primò, postea Epimanes, hoc est, Insanus dictus, Syriae rex, tanquam aulam fugeret, vbicunque locorum in ciuitate seruos consequeretur, secundus vel tertius inter eos conspiciebatur, atque in argenti aurive officinis saepiùs de arte dissereus, vnà cum tornatoribus, alijs???ue artificibus deprehendebatur. Postea versabatur cum plebeijs nullo habito delectu, atque cum vilissimis peregrinis bibere consuerat & vnà lauari. Cùm iuuenes aliquos simul conuiuantes audiret, accedebat cum fictili & symphonia, lasciuiens, ita vt multi, ob non speratum illius aduentum, aufugerent. Saepè regia etiam veste deposita, lucerna???ue assumta forum circumibat, populi gratiam aucupans, atque hos quidem dextra apprehendens, illos autem complectens, vt sibi suffragia donarent, precabatur. Saerpiùs insuper Aedilis fiebat, saepiùs velut Tribunus plebis. Athen. lib. 5. cap. 4. Saepiùs coronam ex rosis compactam habens in capite, auro intextum indumentum, circumibat, lapides habens sub ala, quibus suos pedissequos percutiebat. Idem lib. 10. cap. 12. Cùm in Imperatorio triclinio nulli liceret stare, praeter vxorem, liberos, fratres, & patruos fortasse Imperatoris: Andronico tamen Iuniore Imp. ibi stante & disserente, non modò omnis nobilitatis adolescentia illi astabat, sed & plebeiorum ministrorum quilibet. Vnde saepè turba hominum ita premebatur & vrgebatur, vt ipse deflecteret, ac loco cederet: aliísque superiore statione concessa, paulatim ad inferius pauimentum descenderet, nemini omnium succensens. Gregorat libro vndecimo. Colloqvio, Alloqvio Nimivm Blandi. Cn. Pompeij veneres in colloquendo mirae fuerunt. Flora meretrix huiusce rei testis, quae nunquam sine aculeo ab eius conuersatione se recessisse affirmabat. Plut. Cleopatrae reginae Aegyptiae figura non erat per se vsque adeò incomparabilis, neque vt obstupefaceret spectatores: sed habebat aculeos consuetudo ineuitabiles, forma???ue cum sermonis illecebris & morum simul circumfusae consuetudinem, veneris stimulum aliquem infligebant. Ad haec loquentis voci inerat suauitas, ac linguam sicut multarum organum fidium promtè ad quemlibet sermonem vertens, perpaucis sanè barbaris per interpretem, plerisque dabatper semetipsam responsa, vt Aethiopibus, Troglodytis, Hebraeis, Arabibus, Syris, Medis, Parthis. Multarum insuper linguas aliarum gentium dicitur tenuisse: cùm antecessores eius reges ne Aegyptiam quidem percipere sustinuissent, nonnulli etiam desissent Macedonicam. Plut. in Antonio. Salvtatione. Afri blanditiam sic in sectatur Martialis Epigram. lib. 4. Condita cùm tibi sit iam sexagesima messis, Et facies multo splendeat alba pilo, Discurris tota vagus vrbe, nec vlla cathedra est, Cui non mane feras irrequietus aue. Et sine te nulli fas est prodire tribuno, Nec caret officio Consul vterq; tuo. Et sacro decies repetis pallatia cliuo, Sigerios???; modos, Parthenios???; sonas. Haec faciunt sanè iuuenes. Deformius, Afer, Omnino nihil est ardelione sene. Oscvlatione. Olim Abydenis mos fuit, teste Zeno doto, si quem ciuem aut hospitem acciperent conuiuio, praeterea in sacris ac solennibus epulis, vt post vnguentu̅ & coronas, infantes à nutricibus inducerentur, circu̅ferrentur???; suauiandi. Vagientibus au̅t & clamantibus pueris, garrientibus item & obstrepentibus nutricibus, conuiuium tumultuosum & iniucundu̅ reddebatur. Ergo cu̅ amicis aliquot suauiter colloquentibus, interueniet rabula, quispiam & immodicè loquax, qui confabulationem sua loquacitate sit inamoenam red diturus, rectè dicemus, [Greek words]: id est, Abydena illatio. Erasmus in Adag. Linvm, qui osculo niuali totam basiabat Romam mense Decembri, lib. 7. Epigr. insectatur Martialis. Concludit tandem: Quare si tibi sensus est pudor???;, Hybernas, Line, basiationes In mensem rogo differas Aprilem. Ad Bassvm Martialis Epigramm. lib. 10. sic scribit: Effugere non est, Basse, basiatores, In stant, morantur, persequuntur, occurrunt, Et hinc, & illinc, vsquequaque, quacunque: Non vlcus acre, pustulaeúe lucentes, Nec triste mentum, sordidi???; lichenes, Nec labra pingui delibuta ceroto, Nec congelati gutta proderit nasi: Et aestuantem basiant, & algentem, Et nuptiale basium reseruantem. Non te cucullis asseret caput tectum, Lectica nec te tuta pelle, velo???;, Nec vendicabit sella saepiùs clausa: Rimas per omnes basiator intrabit. Non Consulatus ipse, non Tribunatus, Saeui???; fasces, nec superba clamosi Lictoris abiget virga basiatorem. Sedeas in alto tu licèt tribunali, Et è curuli iura gentibus reddas, Ascendet illa basiator, atque illa Febricitantem basiabit & flentem, Dabit oscitanti basium, natanti???; Dabit & cacanti. Remedium mali solum est, Facias amicum, basiare quem nolis. Corporis Cvltv, Qvoad Vestitum insolentem. Gratianvs Augustus, parta ingenti victoria in Gallia [2914] aduersus Germanos, haud longè ab Argentaria vrbe, cùm percharos haberet milites quosdam Alani generis, armis???ue Alano more vteretur, magna Romanarum legionum indignatione, equo & amictu, vt caeteri Alani, coepit vti. Quare Maximo, qui ab eo rebellarat, de se faciliorem victoriam fecit. Fulgosus lib. 3. cap. 4. Denudationem corporis. Svlpitivs Galba I. C. vxorem habuit Liuiam Ocellinam, diuitem & pulcram, nobilitatis causa ab ea expetitus, & etiam veretri, quod secretò posita veste ei detexit, ne ignaram fallere videretur. QVO Ad Officia Actiua. Sic Blandi est Grata Facere. Puta Accommodando se aliorum moribus, habitui, vestitui, religioni, morbis. Solomon Iudaeorum rex, amore peregrinarum mulierum ad id ololatriam raptus est. Sabel. lib. 3. cap. 5. Cum Ptolemaeo, qui literarum videbatur assectator, de lingua, de versiculo, & historia pugnam ad medias vsque noctes trahebant Advlatores: at saeuienti, insolescenti, tympanum pulsanti, & initiato, ex tam multis repugnauit nemo. Plut. de Dignosc. adul. Martialis in Pontilianum sic ludit, lib. 12. Epigram. Mentiris, credo: recitas mala carmina, laudo: Cantas, canto: bibis, Pontiliane, bibo. Pedis, dissimulo: gemma vis ludere, vincor: Res vna est sine me, quam facis, & taceo. Nil tamen omnino praestas mihi. Mortuus, inquis, Accipiam bene te. Nil volo, sed morere. Munera dando, largiendo. Sub Tit. Auaritiae foeneratoriae, exempla Haeredipetarum, f. 2494. Antiochvm Epiphanem, in publico lauantem, vnguentis perfusum cùm priuatus quidam vidissets: Beatus es, dixit, ô Rex, qui ita magnificè oles. Laetatus, Ego, inquit, huius sacietatem tibi inducam. ac vas plus quàm duas choas capiens crassi vnguenti, in caput illius effundi iuffit: & lubrico facto loco, ipse etiam Antiochus cecidit ridens, & eorum complures qui lauabantur. Polybius eum Epimanem, id est, insanum appellat, lib. Hist. 26. & Athen. lib. 10. cap. 12. Clavdivs Caesar, IV. consul factus, Gallum quendam Senatoriae dignitaris virum, qui Carthaginem migrarat, properè accersiuit, eum???ue se aureis compedibus alligaturum professus, dignitate tributa, effecit, ne loco se moueret. Zonaras. Michael Imp. Graecus, ex equestri certamine victor, ad coenam accubuit, cui & Basilius & Eudocia huius coniunx interfuerunt. Ibi Michaël Basilino cuidam Imperatoriae triremis remigi, multo iam exhausto mero, & mente turbata, calceos purpureos tradit, ac induere iubet, & Imperatorem salutat. Illi verecun da̅ti, & Basilium intuenti, Basilius innuit vt obtemperet. Qui cùm calceos induisset, Imperator Basilio iratus ait: Imperij insignia isti aptiora sunt quàm tibi. Ex eo Basilius & de imperio & de vita sollicitus, Imperatorem tollere cogitauit. Idem. Nicephorvs Graecus Imp. Caroli Magni legato Helmogaudo, qui suo Imp. Irenem, Copronymi viduam, vxorem perebat, imperium in Saxones permisit. Auentinus lib. 4. Summus pontifex Sanctivm Hispanum Hierosolymitanae militiae ducem Romae creatum, regno Hierosolymorum donabat. Ille pontificis inania promissa ride̅s, eundem pari liberalitate Calypham Babylonium esse iussit. Petrarcha. Pollicendo. Pertinax Imp. eloquentia erat mediocri, sed magis blandus quàm benignus ac beneficus. Et ob id [Greek words] appellatus, quòd bene loqueretur, & malè faceret. Cuspin. Supplicando, Petendo. L. Vitellivs Vitellij Imp. pater, Claudium Imp. vxoribus libertis???ue addictum, ne qua non arte demereretur, pro maximo munere à Messalina petijt, vt sibi pedes praeberet excalceandos: detractum???ue socculum dextrum, inter togam tunicas???; gestauit assiduè, nonnunquam osculabundus. Suet. Erat Petrvs Barbo (qui postea Paulus II. pontifex creatus est) natura blandus, arte humanus, vbi opus erat. Praeterea verò eò indignitatis plerunque deueniebat, cùm precando, rogando, obtestando, quod vellet, consequi non posset, vt ad faciendam fidem precibus lacrymas adderet. Hanc ob rem Pius II. pontifex hominem Mariam pientissimam appellare interdum per iocum solebat. Platina. Aristippvs Socraticus, pro amico intercedens, cùm nihil impetraret, genua tyranni est amplexus, voti???ue compos factus: Non ego, inquit, huius adulationis auctor sum: sed Dionysiùs, qui aures habet in genibus. Suidas. Offerendo operam, studium. Venienti ab expeditione Galliarum Caesari, & in Pompeium copias paranti, Cvrio obuiam approperauit, multis blan ditijs eundem confricans. Ait enim, se inuito senatu Caesaris partes fouisse, tantisper dum coactae bello siluissent leges. Praeualente demùm Pompeio se expulsum Roma, velut exulem, sed tamen exilium non grauatè perpeti, propter Imperatorem, apud Lucanum lib. 1. Audita Curionis oratione, Laelivs primipilus statim Caesari ad quaecunque discrimina sese obtulit: testatus, nullum esse flagitium, quod non committeret lubens, si Imperator iuberet. Eius verba ponit Lucanus: Iussa sequi tàm velle mihi, quàm posse necesse est? Obsequendo. Themistocles filium suum Diophantum, que̅ mater adamabat atq; in delicijs habebat, plurimum omnium Graecorum posse, colligebat in hunc modum. Athenienses, inquit, dominantur Graecis, ego Atheniensibus, mihi mater, matri filius. Plut. in Graecorum apoph. At com. de Instit. liberis, hoc ipsum Diophantum de se iactaresolitum scribit. Dion quamuis non imprudens strui sibi à Calippo insidias, dum ab illo cauere sibi amico & hospite verecundatur, stultè coniecit sese in perniciem. Alexander Cassandri F. inultato ad coenam Demetrio, inde vocatus postridie ad illum, quòd fi dem, quae ipsi habita erat, non tribuere deterreretur pudore, ad illum est profectus, atque à coena obtruncatus. Hercvlem Alexandri ex Barsine filium recepit Cassandro Polyperchon centum mercede talentorum se interfecturum, inuitauit???ue ad coenam. Eam coenam cùm haberet suspectam, & timeret adolescens, sed in specie valetudinem causaretur: adijt eum Polyperchon, ait???ue: Primùm insiste, fili paternae popularitatis & in amicos propensionis vestigijs, nisi sanè insidias à nobis times. Ibi rubore suffusus adolescens est eum secutus, qui à conuiuis fuit strangulatus. Plut. de Nimia verecundia. Studioso medicandi etiam secandos & vrendos praebuerunt se nonnulli Amicorvm Mithridati, re non verbis assentantes. Testimonio enim comprobari apparebat peritiam suam, cùm fidem ei illi adiungerent. Plut. de Dignosc. adul. Cato maior insectans aliquando ob infundentem se ciuitati Romanorvm feminarum potentiam: Omnes, inquit, mortales mulieribus imperant, nos omnibus mortalibus, nobis mulieres. Plut. in Apoph. L. Q. Flaminivs, Titi frater, cinaedo in conuiuio assidens, cùm is nunquam se morientis faciem vidisse, sed videre cupere dixisset: Gallum transfugam in coenaculum productum, necari curauit, vt scorti oculos delectaret. Ob eam immanitatem à M. Catone Censore reus peractus est. Plut. in Catone. Livia, cùm sciret Augustum puellis nondum maturis oblectari, clàm diligentia perquisitas, secrerò ad eum deduci curabat. Suetonius. Hortensius à M. Catone petijt, vt Portiam filiam suam, Bibulo nuptam, sibi traderet in matrimonium, pollicens se marito redditurum, simulatque ex ea prolem suscepisset. Id cùm multis rationibus illi persuasisset, Cato respondit: Se, quod id ipsum attineret, libenter gratifi caturum amico, verum hoc no̅ audere à Bibulo petere. Tum Hortensius nudans animum suum, petijt Martiam, ipsius Catonis vxorem. Iam enim sibi Cato ademerat mariti praetextum. Assensus est Cato, vt id fieret volente patre coniugis: ipso???; Catonepraesente facta sunt sponsalia. Plut. in Catone. Mulier amorem erga Vespasianvm fassa, se???ue amando perituram, nisi opem ferret, rigorem Maiestatis precibus ac blanditijs euicit, & in amplexus tandem Caesareos admissa est. Cùm certam pecuniae summam vel concubitus vel amoris precium princeps amanti daret, dispensator ignarus, Quo nomine eam pecuniam rationibus insereret? percunctabatur. respo̅dit, Vespasiano Adamato. Suetonius. Theodosivs iunior Imp. fuit nimis quàm mobilis, adeo???ue procliuis ad obsequendum familiaribus aliquid suadentibus, vt saepè etiam schedis non lectis subscriberet. Quod cùm animaduerteret soror eius Pulcheria, & saepe castigando nihil proficeret: callidè eum adorta est. Nam sub praetextu petendi muneris, sibi in seruitutem tradi Eudociam fratris vxorem, per literas petebat. Eas ad se allatas, Imperator sigillo confirmauit. Postea ijs lectis, acriter est à Pulcheria obiurgatus, atque inde talibus in rebus accurationem adhibuit. Cedrenus. Seruiendo. Cyprias mulieres, assentandi artificio pernobiles, quum in Syriam transmisissent ad Artabazi Mentorisque gynaecea, Climacides legimus nuncupatas: quoniam acclinatae currum inscensuris regum vxoribus gradum struerent, ac velut scalam arrigerent, quam vocant climaca. Athenaeus lib. 6. cap. 6. [2915] & Plutarchus de Dignoscendis adulatoribus. Laudando. Alexandrum Magnum adulatores Poetae sic introducunt de se loquentem: [Greek words] Asserui terram, sidera habeto deus. Plut. orat. 1. de Fort. Alex. Demaratvs Corinthius, vnus ex Philippi hospitibus & amicis, quando Alexandrum Susis conspexit, exultans gaudio atq; in lacrymas effusus, ingenti dixit laetitia fraudatos, qui antè obissent, Graecos, quòd sedentem in Darij solio Alexandrum non vidissent. Idem. De Callistrato Martialis Epigramm. libro 12. Ne laudet dignos, laudar Callistratus omnes. Cui malus est nemo, quis bonus esse potest? Honorando, Adorando. Mittebantad Demetrium non legatos, sed theoros, vt ad oraculum, Graeci per illum liberati, eius???; responsa oracula appellabant. Plut. orat. 2. de Alex. fort. Mos erat in Sicilia, vt singulis annis in priuatis domibus rem diuinam facerent Nymphis, temulenti???; ante ipsarum simulacra saltarent. Moris huius meminit Timaeus in 22. li. Hist. omnem???; rem diligenter narrat, cùm impudentem flagitiosam???; assentationem Damoclis adulatoris Dionysij iunioris, Syracusarum tyranni, referret: qui eo tempore, quo caeteri morem eum colerent, atq; institutum seruarent, valere iubens Nymphas, dicens???; non oportere curare deos expertes animi, ad cyrannum se co̅tulit, illi???; ea fecit, quae reliqui omnes deabus illis vetere instituto faciebant. Testimonium Timaei, ab Athen. in 6. lib. Dipnos. recitatur. Victorius l. 6. c. 24. V. L. Timagoras Atheniensis Darium regem Persarum (ad quem legatus missus fuerat) adulando more Persarum adorauit. Quod vbi resciuerunt Athenienses, eundem supplicio capitis affecerunt. Rauisius. Contemnendo alios. Demetrij Poliorcetis Advlatores, caeteros duces, qui post Alexandri Magni mortem imperium dilacerarunt, reges appellare nolebant: sed Seleucum elephantorum magistrum, Lysimachum thesauris praefectum, Ptolemaeum nauarchum, Agathoclem insulae rectorem vocabant. Plut. in Politicis. Excusando, Defendendo. Rhapsodvs quidam in Ptolemaei nuptijs, cùm sororem duceret vxorem, ac rem existimaretur designare absurdam & nefariam, auspicatus est à carminibus illis: Iuppiter affatur Iunonem, quae fuit illi Et soror & coniux, &c. Plut. lib. 9. Quaest. conu. 1. Anaxarchvs philosophus, discruciantem se ob Cliti necem alleuans Alexandrum: Nescis, inquit, assessorem souis deorum???; iustitiam & fas esse? quo quicquid factum ab dominante fuerit, id ius & fas sit. Plut. ad Principem indoctum. Congratulando. Bello ciuili inter Augustum Caesarem & M. Antonium, cuius ingens apud omnes gentes expectatio erat, Pavper quidam Romae in cunctos sibi prouide̅s euentus, omni diligentia duos coruos enutriuit: effecit???; vt alter Augustum, alter Antonium salutaret. Idem Augusto tandem victori in patriam reuertenti, salutatorem suum manu praeferens occurrit, qui inter crocitandum haec verba fundebat: Aue Caesar, victor, imperator. Delectatus Augustus, XX. millibus numorum loquacem volucrem comparauit. At huius socius ex tempore consilium cepit, Caesarem adijt, obtinuit???; vt coruum alterum afferri iuberet. Iussus illum attulit, qui hostem salutare didicerat his verbis: Aue Imperator Antoni. Non ampliùs motus est Caesar, quàm vt prioris auis precium iuberet cum delatore partiri. Per idem tempus inuentus est, qui picam ad salutationem similem: inuentus & qui psittacum erudiret, & hunc & illam emiplacuit. Tot vicinorum successib. admonitus inops sutor, & ipse corui ingenium formare instituit. Quod cùm frustrà diu tentasset, taedio affectus, crebro???; mutam auem increpitans aiebat: Opera & impensa perijt. Vix tandem coruus & hoc, & salutationem, quae iubebatur, expressit: & in publico positus, praetereuntem Caesarem salutauit. Quod ille audiens: Satis, inquit, salutatorum talium domi habeo. Tum coruus ait: Opera & impensa perijt. Effusus in risum Caesar, maiori quàm caerteras precio redemit. Macrobius. L. Vitellivs, Vitellij Imp. pater, Claudio Imp. dixit: Saepè facias: cu̅ seculares ludos edenti Claudio gratularetur. Suet. Condolendo. Arabes, si regis aliquod membrum fuerit mutilatum, eandem partem obligatam fascijs & ipsi gestant. Vt cùm mortuo rege ipsi quoq; interfici studeant, eidem mutilato quoq; similes se praebeant. Athen. lib. 6. c. 6. Afranii Caio aegrotanti condolent. Vide pòst, Vouendo. Vouendo, Optando. Pvblivs Afranius, homo plebeius, cùm ad aegrotantem Caligulam dixisset, se moriturum libenter, si Caesar in de conualesceret: Caius hoc iuramento confirmari voluit: & posteaquam conualuisset, hominem occidi iussit, ne peierasse videretur. Dion. Afranivs Secundus, vir equestris ordinis, cùm dixisset se eandem ob causam in fingulare certamen descendere: pro pecunia quam in de se à Caligula (cui assentatus erat) sperauerat accepturum, coactus fuit promissa facere, ne peierasse videretur. Idem. Humiliando. Tiberivs Caesar dissentiens in curia à Q. Haterio: Ignoscas, inquit, rogo, si quid aduersus te liberiùs, sicut Senator, dixero. Etinde omnes alloquens dixit: Et nunc & saepè aliàs, P. C, bonum & salutarem principem, quem vos tanta & tam liber??? potestate instruxistis, Senatui seruire debere, & vniuersis ciuibus, saepè, & plerunq; etiam singulis, neq; id dixisse me poenitet: & bonos, & aequos, & fauentes vos habui dominos, & adhuc habeo. Suetonius. Parthorum rex Vologesus Teridatem fratrem in Armeniorum regnum introducere, pulso Pharasmene, studebat. Missus à Nerone Corbulo cum exercitu contra Teridatem. Res ad colloquium deducta. Viso Corbulone rex prior equo desilit. Nec cunctatus Corbulo, sed pedes vterq; dexteras miscuêre. Romanus laudat iuuenem, qui omissis praecipitibus consilijs salutaria capesseret. Ille denobilitate generis multa praefatus, deniq; iturum se Romam dicit, laturum???; nouum Caesari decus, non aduersis Parthorum rebus supplice̅ Arsacidem. Tum placuit Teridatem ponere apud effigiem Caesaris insigne regium, nec resumere, nisi manu Neronis. Paucis inde diebus interiectis, vterque exercitus, fulgentibus aquilis, signis???ue, & simulacris deûm, in modum templi stetit. In medio tribunal sedem curulem, & sedes effigiem Neronis sustinebat. Ad quam progressus Teridates, caesis ex more victimis, sublatum capiti diadema imagini subiecit. Atque in hunc modum, quamuis Armeniam Parthi possiderent, Romanorum tamen auspicijs imperarunt. Aeneas Syluius cap. 39. Asiae, ex Strabone. Andronicvs iunior Imp. Imperatoriae maiestatis nulla ratione habita, saepè sub ditis humiliùs sese gerebat. Gregoras lib. 11. Cedendo. Crisson Himeraeus in certamine cursus vincise passus est ab Alexandro. At ille fremuit, vbi id animaduertit. Plut. de Dignoscendis adulatoribus. Ingrata non Facere. Sic Blandi & Advlatoris est Non Castigare. Agar ancilla dum in puerilibus rixis ob aetatis praerogatiuam herili filio Isaaco Ismaëlem suum praefert, fouet, defendit, ab Abrahamo ablegata fuit. Pisistratvs Atheniensium tyrannus adolescentem quendam, à matre sua adamatum, vocauit ad coenam. Peracta coena, rogauit quomodo habitus esset? Illo respondente, Suauiter. Haec, inquit, tibi contingent quotidie, si matri meae placueris. Plutarchus. Cùm Platonem laudaret quidam, quòd erga omnes esset humanissimus: Quid, inquit Diogenes, illi tribuendum est, qui tot annos in philosophia versatus, nullum hactenus affecit dolore? Sentiens, proprium philosophi munus esse, mederi vitijs hominum. id autem fieri non posse, nisi metu ac dolore: metu probri, dolore praesentis ignominiae, Athenaeus lib. 6. cap. 6. Alexander Magnus, cùm sensisset sororem suam cum eleganti forma iuuene habere consuetudinem, non aegrè hoc tulit, sed dixit: Concedendum esse, vt illa quoq; aliqua ex parte regno frueretur. Plut. in Regum & Imp. apoph. Tertia Aemylia, Africani prioris vxor, cùm sciret viro suo ancillulam ex suis gratam esse, non tantùm non aegrè tulit, sed & post mortem Africani ancillulam manumisit. Valerius lib. 6. cap. 7. Non Reprehendere. M. Antonius Triumuir, non minùs hilaris erat, cùm derideretur, quàm cùm derideret alium. quod quidem multa negotia labefactauit: quippe Amicos liberos in iocando, quia non arbitrabatur sibi in rebus serijs assentari, capiebatur, cùm ab eis laudaretur, facilè: ignorans liberam linguam nonnullos sicut condimentum subadstringens adulationi admiscere: quò detraherent satietatem audaciae & loquacitati, qua vtebantur inter pocula: machinantes, ne cedere in serijs & assentiri adulatoriè viderentur, sed quia vincerentur prudentia. Plut. in Antonio. Non Excitare. Ladislavs Hungariae & Boëmiae rex, morbo, quo post XXXVI. horas extinctus est, correptus noctu, ne cubicularijs molestus esset, in lucem vsq; dolorem pertulit. Tanta erat er [2916] ga suos humanitate, annos vn deuiginti natus. Bonfinius lib. 8. Decadis 3. Ingrata Facere. Advlatoriè scilicet Denegare. Zeno Cittieus, cùm Adolescenti, qui cùm sibi intercedebat consuetudo, occurret pone moenia silentio gradienti, audito quòd fugeret amicum, qui ab eo contendebat, vt falsum testimonium secundùm se diceret: Quid agis, inquit, stolide? te ille, qui iniqua flagitat, & iniuria te afficit, non veretur neq; verecundatur: & illum tu in iusta causa non sustinebis? Plut. de Immod. verecund. Reprehendere. Assentator Himerivs diuitem quendam Atheniensem sordidissimum & auarissimum vt prodigum insectabatur & dissolutum, atq; cum liberis miserè esuriturum. Plut. de Discernendis adulatoribus. Argiuus Agis, versutiss. adulator, cùm scurrae cuidam Alexander ingentia dona largiretur, inuidia & dolore impulsus exclamauit: Òrem vehementer indignam. Vbi indignatus se ad illum rex conuertit, &, Quid ais? inquit: Fateor, respondit, aegrè ferre me & stomachari, quòd vos conspiciam Ioue prognatos iuxtà omnes adulatoribus & ridiculis hominibus capi. Etenim Cercopibus quibusdam Hercules, & silenis retinebatur Bacchus: & apud te licet videre in precio esse istos. Ide̅. M. Antonium Amici adulatores, Cleopatrae Aegyptiae amore depereuntem, induxerunt vt crederet ardere ipsius amore illam, increpantes???; inhumanum ac superbum appellabant: Mulier tanto regno, tot???; amoenis & splendidis locis relictis, misera, castra tua pellicis specie sequitur: Ast immota tibi duro sub pectore mens est, istam qui negligis an xiam. Ille, qui non inuitus coarguebatur vt in istam iniquus, incusantibus gaudens plusquam laudantibus, imprudens ficta ea castigatione fuit etiam deprauatus. Aequat enim ea correptio lasciuarum morsus mulierum excitans & titillans, dum videtur pungere, voluptatem. Ibidem. Tiberio Caesare curiam aliquando ingresso exurgens adulatorum Vnvs: Ipsos, ait, qui liberi essent, dicere oportere liberè, neq; quicquam dissimulare vel supprimere, quod in rem foret. Cùm ita excitasset omnes, facto ei silentio, suspenso???; Tiberio: Audi, Caesar, infit, in quo te culpemus cuncti, nec promere apertè quisquam audet. Negligis temetipsum, perditum is corpus, curis???; & laboribus pro nobis conficis perpetuò, neq; nocte vel die laxamentum sumis. Huiuscemodi multa cùm ille declamaret, Cassium Seuerum memorant oratore??? dixisse: Haec hominem perimet libertas, Idem. Castigare. Artoxerxes Longimanus primus delinquentibus principibus poenam sanciuit, vt corporum loco detractae eorum vestes flagellarentur, & loco depilandi capitis tiaram deponerent. Plut. in Apophth. QVO Ad Officia Passiua. Sic Blandvs & Adulator Fert Aliorvm Impudicitiam. Aristippvs philosophus, Aeginae in Neptunalibus consuetudinem habuit cum Phryne: quum???; quispiam illi obiecisset, quòd tantum pecuniae daret meretrici, quae Diogenem Cynicum, sordidissimum philosophum, gratis admitteret: Ego, inquit, illi multa suppedito, vt ipse ea fruar: non, ne quis alius. Laërtius lib. 2. cap. 8. Imitatvr. Scribit Satyrus in Philippi vita, quòd cùm oculus percussus fuisset Philippo, accedebat ad eum Clisophvs eundem ligatus oculum. Ac rursus vbi vulnerata fuisset Philippi tibia, cum rege claudicans incedebat. Si quod acre edulium Philippus comedisset, ipse quoq; vultum formabat veluti idem edisset. Athen. lib. 6. c. 6. Dionysij Syracusani, qui oculis caligabat, Assentatores, offensaba̅t se mutuo, & patinas inter coenandum euertebant. Plut. de Discernendis adul. Noui Qvendam, qui vxorem repudiauit, cùm exegisset amicus suam. Interea ventitabat ad eam, occultè accersebat, inquit Plutarchus de Dignoscendis adulatoribus. BLANDITIAE EXERCITATIO RESPECTV ALIORVM CONSIDERATA. ET VEL Cvm Certamine. Sic Blanditia certantinter se Pvblice, Qvi Popvli Favorem ambiunt. Nero Caesar maxima popularitate efferebatur, omnium aemulus, qui quoquo modo animum vulgi mouerent. Suet. Privatim, Qui ambiunt gratiam Familiarium. Tissaphernes, regis Persarum praefectus in Ionia, etsi Graecorum vt nullus alius osor esset, adeò tamen mancipatus Alcibiadi exuli erat Atheniensi, eius delinitus assentationibus, vt vicissim ipse blandiendo eum superaret. Siquidem hortos, quos praeter caeteros habebat amoenissimos, fontium & pratorum salubrium gratia, in quibus praetoria erant & recessus, regio exquisito???; exculti splendore, vocari Alcibiadem voluit, omnes???ue deinceps ita vocauerunt & appellauerunt. Plut. in Alcibiade, Amicorum. Apud Terentium Adelphis Demea durus pater, mutato ingenio, cum Mitione fratre certare instituit: sed quia praeter genium, pró humano & facili blandus & adulator fit. Absqve Certamine. Qvi Aliorvm Blanditiam amant, fouent. Exloco Mendacij, eorum exempla, Qui adulatores admiserunt, ratione habita Blanditiae, fol. 2859. BLANDITIA SECVNDVM MATERIAM CONSIDERATA. ET VEL RESPECTV Personarvm, Erga Qvas Exercetvr. Blandi erga Svbditos. Vide suprà, Magistratus blandi, fol. 2911. Milites. Gratianvs Augustus, quia Alanorum satellitio, habitu & armis delectaretur, à suis desertus, & à Maximo tyranno occisus est. Fulgosus lib. 3. c. 4. Fliolmvs Gothorum rex, milites suos, non solùm commilitones, sed combibones effecit. À quibus tandem in dolium cereuisiae per ludibrium praecipitatus interijt. Ioannes Magnus lib. 7. cap. 17. Hospites. Blanda Hospitalitas. Tapyri populi sunt in Parthia, qui vxores suas alijs viris concedunt, quum ex eis duos aut tres liberos susceperunt. Strabo lib. 11. Geographiae. Cùm Stratonicum citharoedum perhumaniter Qvidam excepisser, mirum in modu̅ gauisus est vocatione. Cùm verò mox videret alium introire, iterum???; alium, atq; hoc modo nulli diuertere volenti domum illius non patêre: Facessamus, ô puer, hinc, inquit ad suum comitem. Etenim pro columba palumbum, pro hospite pandochaeum inuenimus, Aelianus de Varia historia libro decimoquarto, Abydeni olim cùm hospitem aut ciuem conuiuio exciperent, post vnguentum & coronas, pueros osculandos circumferebant: quorum clamores & nutricum strepitus conuiuas turbabant. Suidas. Hinc Prouerbium [Greek words] Abydenum auctarium. Camvl prouincia, Tartarorum subiecta imperio, incolae ad prodigium vsque hospitales, peregrinos quoscunque vel in uitos suscipiunt. Domo cedit hospiti paterfamiliâs, vxorem & liberos illi commendat, nec ante hospitis discessum redit. Moguth Tartarorum Imp. edicto hanc consuetudinem abolere voluit. Verùm & precibus & precio Camulaei obtinuêre, vt sibi more maiorum vxores prostituere liceret, & ex peregrinorum concubitu regionem suam, ceu diuino munere, populosam reddere. M. Paulus Venetus lib. 1. cap. 46. Orientalium regionum. Loppi Russiae gens, mercatores ad se ex varijs regionibus quaestus gratia venientes libenter excipiunt, quos in tugariolis suis cum vxoribus relinquunt: ipsi verò interim venacum abeunt. Reuersi, si vxores hospitum concubitu consuetudine???; laetiores hilariores???; inuenerint, munere aliquo hospitem donant: sin minùs, turpiter conuitijs lacessitum expellunt, Guagninus in descript. Moscouiae. Servos. Vide Suprà, Demini blandi. fol. 2912.
|| [2917]
CONIVGES. [Greek words] Ex Tit. Blanditiae in obsequendo, Themistoclis & Romanorum exempla, fol. 2914. Mortvos. Albani, qui & Caspii, in vita defunctos pientissimi, praesertim in parentes: cùm mortuis pecunias desodiunt. Ex quo fit, vt pauperes sint, & patrimonio careant. Bonfinius lib. 1 Decadis secundae. Rervm. Blanditia, Familiaritas Nimia in Novis Rebvs Commvnicandis. Obsidente Athenas Sylla, colloquentes Senes quosdam in Ceramico, non esse septum statione Heptachalcon, ac periculum esse, ne illa parte vrbs caperetur, cùm speculatores audissent, renun ciauerunt id Syllae. Qui ei parti admotis repentè copijs, concubia nocte signa vrbi intulit, eam???; penè euertit. Plut. de Garrulitate. Tonsor quidam magnam illam Atheniensium in Sicilia acceptam cladem nunciauit, cùm primus eam in Piraeeo audiuisset ex seruo quodam eorum, qui inde profugerant: mox relicta officina in vrbem cursu contendit: [Greek words], Ne decus auferret quisquam, qui eum sermonem in vrbe seminaret: [Greek words], Ferret verò ipse secundas. Coactus in concionem populus auctorem famae requisiuit. Attractus est tonsor, interrogatus???;, ne nomen quidem nouerat nuncij. Allata est igitur rota: distentus est homo. Interea aduenerunt, qui res perditas nunciarent. Tunc ad familiares luctus dilapsi omnes, miserum istum rotae reliquerunt alligatum. Qui serò iam sub vesperam solutus, de carnifice requisiuit: Ecquid de duce Nicia, quemadmodum perisset, audiuerit. Idem. Arcanis Detegendis, Commvnicandis. Arcana caelare, Fidei est & Prudentiae: eadem effutire, nunc Stultitiae, nunc Perfidiae. Quòd si in gratiam alterius id fiat, ad Blanditiam quoq; referendum erit. Huc etiam pertinet, [Greek words] effutitea quae tacenda erant, non alia de causa quàm libidine loquendi. Samson vir fortissimus, Philisteae coniugi nimiùm addictus, aenigma suum de leone & apum mellificatione interpretatur, à qua tandem turpiter fuit proditus. Iudicum 4. Lacedaemonij Mineruae templum Chalcioecae repererant expilatum, relictam???; in templo inanem lagaenam. Concursu facto multi, quísnam auctor esset, ambigebant. Ibi Qvidam ex coetu: Existimo sacrilegos, cùm tantum adituri essent periculum, cicutam hausisse, vinum???; attulisse: quo, si falleret, merum sorberent, atq; ita discusso veneno incolumes euadere̅t. sin deprehenderent, ante quaestionem facili & leni morte defungerentur. Eo indicio proditus, vnum esse ex sacrilegis se confessus est. Plut. de Garrulitate. Seleucus Callinicus in pugna co̅tra Galatas omni deleto exercitu suo, capiti diadema detraxit, & equo fugam capessens in villa quadam, cùm Dominvm fortè inuenisset, panem & aquam postulauit. Ille cuncta, quae ruri suppeditabant, benignè praebens, faciem regis agnouit, exultans???; ita cecidisse eam necessitatem, non suppressit id, neq; regis dissimulationem iuuit: sed ad viam vsque eum prosecutus, cùm discederet: Vale, inquit, rex Seleuce. Ille protensa dextra attrahens eum ad se quasi osculaturus, innuit ex comitibus vni, vt ceruicem homini praescinderet. Qui si tacuisset tunc, praemia profectò silentij quàm hospitalitatis olim retulisset maiora. Idem. In tonstrina quadam cùm de Dionysij tyrannide mentio incidisset adamantinam esse & infractam: arridens Tonsor: Hoccine vos, inquit, de Dionysio referre, cuius ego in iugulo saepiùs interpositis paucis diebus nouaculam habeo? Quod vt audiuit Dionysius, cruci eum suffixit. Idem. Neoptolemvs Molossorum rex, Cadmiae sorori insidias, quas fratri Pyrrho consorti imperij parauerat, inter vinum effutiuerat. Quae cùm ad Pyrrhum delatae essent, inuitatum ad coenam Neoptolemu̅ in sacrificio, interemit. Plut. in Pyrrho. C. Moecenas Augusti intimus amicus, vxorem habuit, vel certè puellam adamatam, Terentiam, vel Terentillam nomine, sororem Muraenae, eius qui in Augustum coniurauerat. Detecto autem facinore, Moecenas Terentiae fratris coniurationem indicauit. Quam loquacitatem Augustus aegrè tulisse dicitur. Suetonius in Augusto. Quo minùs vrbs Roma in libertatem excusso Nerone assereretur, vnius hominis obstitit loquacitas. Vna supererat nox, postquam tollendus erat tyrannus instructis omnibus. Qvi eum trucidaturus erat, profectus ad theatrum, vidit quendam pro foribus, ad bestias damnatum, qui erat Neroni producendus. Ad hunc sortem suam lamentantem propiùs accedens, atq; in aurem susurrans: Heus tu, inquit, fac votum, vt diem hodiernum modò praetereas: cras ages mihi gratias. Id obscurè iactum excipiens ille, indicauit Neroni vocem istius hominis. Qui statim fuit correptus. Plut. de Garrulitate. Mvneribvs. De his quoq; sub Blanditiae modo, inter ea quae Grata sunt, fol. 2914. Loci Atqve Temporis. In Balneo. Antiochvs Epiphanes lauabaturin balneis popularibus, ac quando maximè balnea viris popularibus essent plena, preciosissimis fictilibus vnguentorum plenis sibi allatis. Hic ad dicentem quendam: Beati estis vos, ô reges, qui his vnguentis vtimini, & suauissimè oletis, nihil quidem respondit: sed vbi ille postea lauabatur, ingressus, maximum fictile preciosissimo vnguento plenum, quod Stacte nominatur, in caput ei profundi iussit, ita vt omnes surgentes in vnguento conuoluti lauarentur, cadentes???; ob illius tenacitatem risum excitarent, sicut & ipserex. Athen. lib. 5. c. 4. In Conviviis. Olim Abydenis mos fuit, vt infantes vagientes cum nutricibus in conuiuia suauiandi gratia introducerent ac circumferrent. Hinc prouerbium, Abydena irruptio, de Conuiuio tumultuoso. Erasmus ex Zenodoto. Alexander Macedo, quòd inter bibendum multa loqueretur, multi tanquam vinolentumipsum accusarunt. Plutarchus in eius vita. Michael Theophili Imp. F. moderationem & comitatem prae se ferens, cùm aliquando in mulierem incidisset, quae è balneis domum redibat, de equo descendit, eam???; cum paucis adolescentibus arcanorum suorum conscijs domum comitatus est. & cum ea coenatus, pedes in regiam redijt. Zonaras. BLANDITIAE FRVCTVS. Dignvs. Adamvs protoplastus dum Euae vxori morigeratur, sciens volens???; à diuina lege aberrauit. Sab. lib. 3. c. 5. ex Genesi. Quae assueta vitijs vt virtutibus est laus, vt non offendaris, sed accipias eam libens, & quae verecundiam abstergit peccatis, haec obtriuit Sicvlos, dum Dionysij & Phalaridis crudelitatem odium improborum nuncupauit. Haec perdidit Aegyptvm, quae Ptolemaei mollitiam & insaniam, vlulatus, musicorum instrumentorum & tympanorum tractationes, religionem & deorum cultum nominauit. Haec res Romanas penè euertit & perdidit, cùm M. Antonij luxum, libidines, & insolentiam, res laetas atq; humanas indulgentis ei potentiae & fortunae blando nomine Romani praedicarent. Plut. de Dignoscendis adulatoribus. Appivs Claudius censor, quibus potuit lenocinijs populum Rom. In Senatus odium deliniuit. Sed ad extremum de gradu deturbatus, inuidiam senatus metuens, caecitatem simulauit, domi???ue se continuit. Diodorus libro vigesimo. Fliolmvs Gothorumrex, milites suos, non solùm commilitones, sed combibones effecit: à quibus tandem in dolium cereuisiae praecipitatus per ludibrium, interijt. Ioannes Magnus libro 7. cap. 17. Indignvs. Huc refer Tit. Adulatoribus data praemia, fol. 2859. Illic dantis prodigi, hîc accipientis immerentis habetur ratio. Hercvlem Alexandri ex Barsine filium recepit Cassandro Polyperchon centum mercede talentorum se interfecturum, inuitauit???; ad coenam. Eam coenam cùm haberet suspectam & timeret adolescens, sed in specie valetudinem causaretur: adijt eum Polyperchon, atq;, Primùm, inquit, insiste, fili, paternae popularitatis & in amicos propensionis vestigijs, nisi sanè insidias à nobis times. Ibi rubore suffusus adolescens, est eum secutus, ibi???; à conuiuis strangulatus. Plutarchus de Im modica verecundia.
|| [ID00122]

LIBRI TERTII TITVLORVM DISPOSTIO. ???
[arrow up]

|| [2919]
???
|| [ID00124]
Voluminis Decimiquarti Liber III. De Vitio in defectu, de Inhvmanitate, vel Immanitate. VItivm in defectu homines efficit morosos, importunos, rixosos, litigiosos, co̅tentiosos. Nam cùm affabilitate destituantur, [Greek words] quidam euadunt, [Greek words]: nihil ad gratiam nec dicunt, nec faciunt, non ira adducti, sed odio quodam hominu̅, & nimio co̅tendendi studio. Quaproptersicuti Affabilitas amicitiae similis erat, ita Morositas ista (liceat enim nobis sicappellare) inimicitiae similis est. Aristot. vocat [Greek words] quidem, [Greek words], quia malè cu̅ alijs conglutinantur: sicuti econtrà [Greek words] dicebantur. [Greek words] verò, quoniam ex duplici genere [Greek words], vt Hesiodus docet, [Greek words], malignam scilicet & perniciosam contentionem sequuntur. Itaque [Greek words] ab Aristot. apto vocabulo appellantur, quasi (quod de Esao Isaaci patriarchae filio sacrae perhibent literae) manusillorum sint contra omnes, & omnium contraillos. Caeterùm quia Affabilitati, seu potiùs, vt generaliore vocabulo vtamur, Humanitati opposita est Inhumanitas: eapropter totidem habebit differentias, & in omni genere vitaelocum obtinebit, publicè simul & priuatim. Ipsa certè Superbia Humilitati opposita (quae quatenus honores affectat, ad Ambitionem: quatenus mendacio nititur, ad Veritatis excessum referri debet) propter inhumanitatem iunctam, praesentis quoque loci erit, & differentiae causa Superbia inhumana, siue Inhumanitas superba appellari poterit. INHVMANITATIS, MOROSITATIS, ACERBITATIS ACQVISITIO. HVC Magistri. Qui discordias seruntira stimulante, inter Crudelitatis magistros recensendi veniunt: qui verò libidine sola aliorum rixas & contentions spectandi, huius erunt loci. Ivdaei Christum, quem crucifixerunt insontem, in cruce pendentem irriserunt. Quorum impietas tanta fuit, vt latronem quoque à sinistris pendentem in consimile pertraxerit scelus. Matthaei capite 27. & Marci capite 15. & Lucae 23. & Ioannis cap. 19. Evrymnvs dissidium inter fratres Dioscuros Castorem & Pollucem conatus est serere, alterum apud alterum insimulans. Aristoteles Cyrenensis dicebat, non oportere beneficium oblatum à quoquam recipere: aut enim vt rependere posit, molestias habiturum: aut si non referat, in ingratitudinis reprehensionem incursurum. Aelianus libro 10. de Varia historia. Andronicvs Ducas, homo sordidus & perfrictae frontis, si Andronicus Comnenus Imperator aliquem excaecare vellet, etiam manus ei amputandas, aut in crucem agendum esse decernebat: obiurgato Andronico, quòd in supplicijs sumendis infra delictorum atrocitatem subsisteret. Tande??? & ipse crudeliter necatus est. Nicetas libro primo de Imperio Andronici. In Hybernia, quae in penitissimo Oceano extra terras insula sita est, cultu indomito & fero, pueri ita aliti educati???; sunt, vt inter arma & caedes assiduè versentur; matres???; natura immites, ingenio barbaro, primos cibos edito infanti gladio admouere ferantur. Alex. ab Alex. lib. 2. cap. 25. Discipvli. Anus quaedam vt se audiret Demetrivm Poliorcetem regem precata, neganti sibi audiendi otium esse: Ergo quid, inquit, regnas? Quae vox adeò regis animum perstrinxit, vt multò faciliorem iam inde se adire volentibus praebuerit, [2921] remiserit???ue multum ex solita illa vultus & verborum contumacia. Plutarchus in Demetrio. Faciei C. Marii Rauennae in Gallia positum simulacrum statua marmorea, mirè morum eius acerbitatem & amarulentiam retulit. Nam naturâ cùm virilis & bellicosus esser, atque disciplina imbutus militari potiùs quàm ciuili: impotenti iracundia fuit in imperijs. Plutarchus in Mario. INHVMANITAS, RVSTICITAS IN MORIBVS. IN GENERE. Mores Inepti, Odiosi Dioni Syracusano datum fuit vitio etiam ab amicis cordatis, quòd morosiùs & difficiliùs quàm pro ciuili vsu ageret cum adeuntibus. Itaque Plato ad eum scripsit, vti peruicaciam tanquam solitudinis comitem declinaret. Plutarchus in Dione. Procopivs Imp. per morum tristium latebras, ac similem habitum Crassi illius, quem in vita semel risisse affirmat Lucillius: vixit, humum semper intuendo. Cael. libro tertio, capite 28. Antiq. Lect. Tiberivs Caesar incedebat ceruice rigida & obstipa, adducto ferè vultu, plerunque tacitus: nullo, aut rarissimo etiam cum proximis sermone, eo???; tardissimo: nec sine molli digitorum gesticulatione. Quae omnia ingrata atque arrogantiae plena, & animaduertit Augustus in eo, & excusare tentauit saepè apud Senatum & Populum: professus naturae vitia esse, non animi. Suetonius. Pavlvm II. Pp. adire die dormientem, ac noctu vigilantem, attrectantem???; gemmas & margaritas difficile erat, nec nisi post multas vigilias. Quòd si tibi patuissent fores, audire hominem, non audiri ab homine necesse erat, adeò copiosus in dicendo habebatur. Durus interdum & inexorabilis, si quid ab eo peteres, habebatur: neque hoc contentus, conuitia & probra in te conijciebat: plura tamen praestabat, quàm vultu facturum prae se ferret. Platina. In Specie. Qvo Ad Conversationem. Pvta Hominum aspectum, congressum sugiendo. [Greek words]. Huc pertinent omnes ij, qui non contemplationis studio, sed odio hominum, aut taedio praesentis fortunae, in solitudinem se abdiderunt monasticam aut eremiticam. Consule Tit. Odij hominum in vniuersum, sub loco Affectuum, fol. 59. Hippolytvs Thesei F. quòd Phaedrae nouercae libidini non consentiret, eius insidijs petitus, discerptus???ue fuit ab equis paternis: sed ab Aesculapio in vitam reuocatus, in Italiam fugit, odio patris, cui ignoscere noluit. Pausanias in Corinthiacis. Rhesus, priusqua̅ ad Troiam auxiliarius proficisceretur, multam terram sibi vectigalem fecit. Ad Chium venit, fama illectus pulcerrimae Arganthones. Haec domesticum victum perosa, venabatur, nullius familiaritate vtens. Rhesus per vim quidem nihil in eam commisit: dixit autem se cum ea in venationem exire velle, conuersationis hominum odio. Illa sermonem eius approbauit. Ac temporis progressu in amorem incidit Rhesi, eam???ue is duxit vxorem. Ad bellum Troianum, multum illa licèt reluctante, profectus, à Diomede sauciatus moritur. Arganthone eius morte cognita, rursus abijt in eum locum, vbi primùm cum ipso erat congressa: ibi???; diuagata, frequenter nomen Rhesi inclamabat: ac tandem prae moerore è viuis sublata est. Parthenius de Amat. capite trigesimosexto. Atalanta Iasonis Arcadis filia, feris à patre exposita fuit, quòd se pueris, non puellis opus habere diceret. Seruus qui exponebat, eum in monte Parthenio prope antrum, cui fons conterminus erat, depositam reliquit. Vrsa superueniens, cui catuli nuper erepti fuerant, infanti lac praebuit: donec à venatoribus re explorata, inuenta est puella, & educata inter pastores. Aetate progrediente, relictis pastorum tugurijs, syluas colere coepit, montes???ue altissimos inhabitare, venationi dedita, & perpetuae virginitati conseruandae studiosa. Congressum hominum vitabat, nisi quando vltionis causa instar fulminis ex improuiso apparuisset. Aelianus de Varia historia, libro 13. Timon, ciuis Atheniensis, vixit circa bellum Peloponnesiacum: vt est colligere ex Aristophanis & Platonis comoedijs, in quibus perstringitur vt inimicus & osor generis humani. Hic cùm declinaret & reijceret omnium hominum congressum, Alcibiadem iuuenem & audacem sedulò salutabat & exosculabatur. Stupente Apemanto, causam???ue requirente: diligere ait se adolescentem, quòd multorum eum populo Atheniensi malorum aliquando auctorem sciret fore. Defuncto illo, & Halis iuxta mare humato abluit vnda praetextum litus, ac circunfusa monumentum eius reddidit hominibus inaccessum & inuium. Id inscriptionen hanc habuit: Hîc recubans abrupta anima infelice quiesco: Nomen non quaeras: mala pestis perde scelestos. Atque hoc epigramma ab illo ferunt adhuc superstite factum. Illud verò quod circunfertur, est Callimachi: Timon Misanthropus ego hîc iaceo. Sed enim hâc tu Transi dira precans, ac modò praetereas. Plutarchus in Antonio. Tiberivs Imp. in senectute ob habitum corporis in vrbe co̅tinuè esse pudori sibi ducebat, vt Tacitus scribit: & hinc in Campaniam secessit. Quippe illi praegracilis & incurua proceritas in senio euenit, & nudus capillo vertex, vlcerosa facies, ac plerunque medicaminibus interstincta. Cusp. Chrysanthivs Sardianus pontifex & aruspex, magnatum ac proceru̅ congressu abstinuit, ??? vt à Iuliano Apostata multis licèt euocatus precibus, venire tamen noluerit. Id non arrogantiae aut fastus erat, sed rusticitatis cuiusdam aut simplicitatis, cùm homo liber & philosophus, quid esset potestas ignoraret, & proinde vulgariter & minimè dissimula̅ter cum illis verba factitaret. Eunapius eius discipulus. Arsenivs abbas virorum quoque, nedum feminarum declinare solitus consortia confabulationes???ue, vt expeditiùs diuinae contemplationi vacaret: cùm quaedam non obscuri generis matrona, illum videre cupiens, de improuiso ante hospitiolum suum ipsi occurisset, repentè auertit sese, & muliebrem audaciam gestu pariter ac verbis incusauit. Rogo, inquit illa, ne indignè feras aduentum meum, quae sincera mente & pio affectu huc veni. Aut si eo quicquam offensus es, veniam da, ac pro me Deum (cui soli seruis) deprecare. Precabor Deum, respondit, & quidem multum, ne vnquam meminerim tui. Marulus libro quarto, capite septimo: & Sabellicus libro quinto, capite sexto. Pion abbas, Antonij abbatis discipulus, cùm à sorore vidua valetudine???ue affecta accerseretur, dicente: Si ipsum vidisset, tam sibi gratum fore, vt inde sanitatem se recuperaturam speraret: ire omnino recusauit. Mox tandem abbate iubente, profectus est, & sororis cubiculum oculis clausis alterius ductu ingressus, se quidem illi videndum praebuit: sed illam ipse minimè vidit, nec ab ea cognitus abijt. Cum???ue rursum, vt veniret, inuitaretur: Et fui tecum, inquit, & vidisti me. Marulus lib. 4. c. 7. & Sab. lib. 5. c. 6. Pavlvs abbas, qui solitudinem Panephiso oppido proximam incoluit, ne feminam videret, impensè cauit. Et cùm aliquando cum abbate Archebio ad quendam senem pergeret, videns à longè obuiam venire mulierem, protinus retulit pedem: & comite frustrà renitente, ipso relicto, tuguriolum suum curs??? concito repetijt. Cassianus hoc immodestiae adscribit, Dei???ue iudicio factum asserit, vt qui tantoperè femineum conspectum execrabatur, paralysi resolutus, ad coenobium virginum deferretur, vt languenti mulier assideret. Marulus libro quarto, capite septimo. Non admittendo alios ad colloquium. Pericles ad remp. accedens, Cimoni, qui optimatibus studebat, contrarius, tamen conuiuia, eam???; comitatem ac consuetudinem omnem abrupit, tanto???ue spacio, quo in republica est versatus, nemini amicorum coenam condixit: Euryptolemo excepto consobrino, cuius nuptijs, dum libatum esset, interfuit, inde surrexit. Detrahunt enim familiaritates illae facilè fastum omnem, & maiestas existimationis haud temerè in contubernijs retinetur. Enimuerò vera in virtute pulcerrima illa videntur, quae apparent maximè: neque est in bonis viris perinde alienis admirabile quicquam, atque vira quotidiana familiaribus. Hic verò etiam assiduitatem refugiens & fastidium populi, quasi ex interuallis progrediebatur, ne???; omni de re dicebat, neque semper prodibat in concionem: verùm sicut Salaminiam triremem dicit Critolaus, ad negotia se reseruabat grauiora: caetera per amicos transigebat & oratores familiares suos. Plutarchus in Pericle. Nicias Atheniensis, cùm timeret sibi à calumniatoribus, apud neminem ciuium coenabat, non confabulationibus, non conuersationibus ad tempus fallendu̅ dabat se, nec omnino eiuscemodi vacabat oblectamentis, sed archon haerebat ad noctem vsque in praetorio: curiam primus ingrediebatur, nouissimus egrediebatur. Nihil si haberet in publico negotij, difficilis aditus ad eum erat & conueniendi copia: domo aute̅ inclusus desidebat. Amici alloquebantur eos, qui ad fores ventitabant, precabantur???ue, veniam vt darent, quòd distentus etiam tum Nicias esset publicis negotijs curis???;. Plut. in Nicia. Callicratidas classis praefectus, cùm venisset ad Cyrvm iuniorem petiturus pecunias rei nauall necessarias, vidit regem [2922] largiùs potantem. Expectabat igitur, vt regem sobrium conuenire posset. Postero verò die cùm iterum audiuisset illum bibere, nec se admitti ad colloquium, dixit: Ita curam habendam esse pecuniarum, vt ne quid tamen committeretur Sparta indignum. & mox inde recessit Ephesum, multa imprecans mala ijs, qui primi à barbaris fuissent ludibrio habiti: eo???; sua patientia docuissent illos, fiducia diuitiarum alijs illudere. Plut. in Apoph. Laconicis. Venerunt aliquando Lacedaemonij ad Lygdamin tyrannum, legatione fungentes. Sed quum ille varijs causationibus frequenter distulisset colloquendi copiam, tandem post omnes excusationes dictum est, illum parum firma esse valetudine, sed languere nonnihil. Legati responderunt: Per Iouem, non venimus huc cum illo luctaturi, sed colloquuturi. Bellè taxarunt barbari regis fastum ac delicias, qui quamuis friuola de causa res serias omitteret. Plutarchus in Apoph. Laconicis. Pavsanias Lacedaemonioru̅ rex, petenti Aristidi Atheniensi, Se eum grauibus de rebus alloqui velle: respondit, Sibi tunc audiendi otium non esse. Plut. Demetrivs Poliorcetes, Macedonia occupata, aut locum non dabat sui conueniendi, aut acerbus & asper erat ipsum conuenientibus. Atheniensium, quorum erat supra caeteros Graecos studiosus, duos annos detinuit legatos, nec demùm auditos domum dimisit. Ab Lacedae monijs cùm legatus missus vnus esset, despiciratus se, stomachatus est. Vrbanè tamen & Laconicè ille, cùm hic diceret: Quid tu ais, vnum miserunt Lacedaemonij legatum? Sanè verò, inquit, rex, ad vnum. Cùm aliquando magis populariter exire videretur, nec aditum difficilem praebiturus: concurrerunt aliqui ad libellos supplices ei porrigendos. Quos cùm omnes accepisset, & chlamyde collegisset, laeti assectabantur eum homines. Vt venit ad Axij pontem, explicata chlamyde proiecit omnes in flumen. Id verò maiorem in modum pupugit Macedonas, qui ludibrio haberise, non regem arbitrabantur habere: atque Philippum commemorabant vel audiebant de commemorantibus, quàm ciuilis in his & communis fuisset. Plutarchus in Demetrio. Demetrivs Soter rex Syriae, propter superbiam inuisus fuit militibus. Inclusus in regium quoddam castellum munitum quatuor turribus, non procul situm ab Antiochia, neminem admittebat: & omissa reip. cura degebat in ocio per segnitiem. Itaque ad Alexandrum Epiphanis F. defecerunt, ei???ue Ptolemaidem prodiderunt. Ioseph. lib. 13. c. 3. Hannibal Cannensis pugnae successu elatus, nec admisit quenquam ciuium suorum in castra, nec responsum vlli nisi per interpretem dedit. Maharbalem etiam ante tabernaculum suum clara voce affirmantem, prospexisse se, quónam modo paucis diebus Romae in Capitolio coenaret, aspernatus est. Adeò felicitatis & moderationis diuiduu̅ contubernium est. Val. lib. 9. cap. 5. M. Cato in Ptolemaeo Aegyptirege domi suae excipiendo inhumanus fuit, dum in aluo leuanda occupatus, neque regem adierit, neque ad se venienti ipse vel obuiam processerit, vel assurrexerit. Plut. in Catone. M. Antonio Triumuiro accessit ad communem infamiam non mediocre odium ex ea, in qua habitabat, domo, quae fuerat Magni Pompeij, viri non minùs ob temperantiam modestam???ue & ciuilem vitam, quàm ob tres triumphos admirabilis. Dolebant enim ciues, cùm cernerent clausam magistratibus, ducibus & legatis, qui contumeliosè repellebantur à foribus: plenam verò mimorum, praestigiatorum, & adulatorum vinolentorum, in quos ferè argentum violentissima & acerbissima coactum ratione absumebatur. Plut in Antonio. Carolvs octauus, Galliae rex, cùm sibi cuncta quae armis aggrederetur, omnino cessura in animum induxisset: Pandonium regis Neapolitani Ferdinandi legatum frustrà plures dies in aula versatum, atque exponendae legationis potestatem sibi fieri demissè postulantem, inauditum dimisit. Iouius libro primo Hist. Dißimulando se vider vel audire praesentes. Caduceator quidam in Samum ab Oroete praefecto Sardium missus cuiusdam rei rogandae causa, Polycratem Sami tyrannum fortè in conclaui cubantem inuenit, assistente ei Anacreonte Teio. Ad quem accedens Oroetis caduceator, cùm mandata exponeret, Polycrates neque se ad hominem conuertit (erat enim ad parietem versus) ne???; quicquam respondit. Ea re offensus Oroetes, Polycratem insidijs circumuentum cruci affixit. Herod. lib. 3. Agesilavs rex Spartanus dum sedet in agro Corinthiaco, & fano Iunonis expugnato praedam aspicit milites egerentes: aderant ex Thebis legati ad agendum de pace. Hic, qui illam ciuitatem odisset, tunc verò etiam è re esse censeret ei insultare, dissimulauit eos videro vel audire alloquentes se. Nec defuit ei diuina ira. Nam nondum digressi erant Thebani, cùm nunciatum ei est, cohortem ab Iphicrate caesam, quanta clade non fuerant longo interuallo icti. Plutarchus in Agesilao. Orationem. Sic Oratione praeter decorum vel Non Vtvntvr. Videlicet Non alloquendo alios. Pallas, Claudij Caesaris libertus, immensis opibus comparatis, cùm à Peto accusaretur in Neronem conspirasse: atque ad rem probandam quidam Pallantis liberti adducerentur: coactus est Pallas, vt innocentiam probaret, superbiae suae magnitudinem detegere. Affirmauit enim moris sui esse, nunquam ministrorum suorum quempiam alloqui: sed si quid vellet, id eis aut manu aut nutu indicare: & si quid esset, quod longiore oratione declarandum esset, illud eis scribere. Cornelius Tacitus. Nero Caesar, tam difficilis atque morosus erat, vt neque cum seruis, neque cum liberties sermones conferret: sed omnia quae vellet mandarétve, in libellis scribere consuerat. Xiphilinus in Nerone. Non respondendo alijs. Pambo abbas Theophilo episcopo se aliquando adeunti, & aliquo sermone ab ipso spiritaliter refici petenti, respondit: Si taciturnitate sua non reficeretur, nec sermonibus eum refici posse. Marulus lib. 4. cap. 6. Non salutando. Alexander Macedo, posteaquam profligato Dario, Magni cognomen accepit, adeò superbia victus est, vt nulli in posterum nisi Antipatro & Phocioni in literis salutem dederit. Alexand. ab Alex. lib. 2. cap. 19. ex Plut. Alexand. In Pontilianvm Martialis Epigram. lib. 5. Saepe salutatus nunquam prior ipse salutas: Sic erit aeternum, Pontiliane, vale. Non resalutando. Milites Caesarea venientes, cùm salutantibus eos Iudaeis non respondissent, seditio coorta est maxima. Vide Tit. Occursus honorificus. Nero Caesar, nedum salute, sed ne resalutatione quidem aliquem impartiuit. Xiphilinus. Non nunciando. Cùm apud Amycleos, Italiae populum, subinde nunciaretur hostium aduentus, id???; falsò, & ob eam rem ciuitas frequenter inani terrore quassaretur: lata lege cautum est, ne quis vnquam hostis nunciaret aduentum. Atqui pòst euenit, vt verè iam aduenirent hostes. Quod cùm nemo nunciaret propter legis interdictum, ciuitas de improuiso capra est. Qui casus populari ioco dedit occasionem, vt dicerent, Amyclas silentio perijsse, si cui sua taciturnitas fuisset incommodo. Erasmus in Adagijs. Vtvntvr. Sed Breuiore quàm deceret. Vladislavs Boëmiae & Hungariae rex, taciturnus semper, vt difficile esset diuinare, quid secum cogitaret: ea???ue propter à plerisque mutum idolum cognominabatur, quòd aliud proloqui nesciret, nisi Bene aut Dobre. Hungaris quidem, quorum linguae ignarus erat, vocabulo Latino, Bene: Boëmis autem Dobre, respondens. Dubrauius lib. 32. Longiore, Prolixiore quàm deceret. Loquacitas molesta, importuna. Vide Tit. Loquacitatis reprehensio prudent, libera, popularis. fol. 1702. 2889. Illic Offensi, hic Offendentis habetur ratio. Citeriae conuitium in homines impendio loquaces olim iactatum est. Cato in M. Caelivm: Quid ego dicerem ampliùs? quem denique credo in pompam vectitatum iri ludis, pro Citeria, atque spectatoribus sermocinaturum. Pestus Pompeius admonet, Citeriam dictam fuisse quandam effigiem argutam ac loquacem, quae ridiculi gratia in pompis vehi soleat, crepitum & strepitum assiduè edens. Erasm. in Adagijs. Inducuntur apud Theocritum in [Greek words] Mvlieres Syracusanae, Gorgo & Praxinoa, quae profectae ad spectandam pompam sacrorum Adonidis, cùm, qui mos mulierum est, assiduè garrientes, implerent omnia strepitu, & aures eorum, quipropè erant, obtunderent: offensus tanta earum garrulitate hospes quidam illam???ue ferre ampliùs non valens, subcontumeliosè imperauit eis, vt tacerent. Tum indignata Gorgo: Quaeso, inquit, quid hoc tandem hominis est? quid verò tua refert, si garrulis esse nobis libet? Impera ancillis tuis, [Greek words]: nobis enim cùm imperas, scito te Syracusanis imperare. Et ne fortè nos viles aliquas & abie [2923] ctas esse feminas putes: Corinthiae sumus à prima origine, non minùs quàm Bellerophon. Postremò, quoniam hospes reprehenderat eas, tanquam [Greek words], id est, lato & diducto ore pronunciantes (erat enim Dorum in Graecia eadem ferè pronunciatio, quae in Italia Bergomatium) iccirco addit, se ita loqui, vt in Peloponneso loquerentur: caeterùm non putare causam esse vllam, cur non Doribus Doricè pronu̅ciare fas esset. [Greek words]. Muretus lib. 2. Var. lect. cap. 29. Miram Cvivsdam fibi nomine tantùm noti garrulitatem & importunitatem in seconsectando inuito Horatius lib. 1. satyra 9. egregiè describit. Timocrati philosopho apud Polemonem dicenti, Phavorinum philosophum esse loquacem: Et omnis, inquit ille, anus. Notans in Phauorino corporis habitum, quòd esset eunuchus. Visus est excusare vitium, sed reuerà conduplicauit. Philostratus. Plotivs Crispinus, Stoicus philosophus & poëta, nimia loquacitate sectam suam adeò contaminauit, vt vulgò Aretalogus diceretur. Gyraldus Dialogo 4. hist. poët. Obscura, Inuoluta, Aenigmatica In comoedijs semper inducuntur Coqvi dicaces, praesertim apud Plautum. Id testatur Philemon alicubi: [Greek words]. Id est, Recepi in aedes non coquum, sed masculam Sphingem. nihil enim per deos intelligo Simpliciter, ex his quae loquitur. Erasmus in Adagijs. Obscenè compellant, respondent. Fuerunt Osci, populi Italiae, impudentes adeò, vt etiamnum hodie verba spurca vocentur oscena, non autem obscena, vt autumat Priscianus. Cùm Galeacivs Vicecomes iuxta Papiensem arcem ingentes fundos sepiret, vt eis ad venationem alere feras posset: simul???ue Bartholini Sistri ciuis Papiensis possessiones incommodè diuiderentur: Bartholinus id cùm aliâs priuatim, tum publicè in foro Papiensi querebundus Galeacio exprobrauit, inter caetera inquiens: Si hoc ipsum incommodo afficeret, quid tandem tot filiabus, quas iam habebat nubiles, agendum foret? Periniquè autem ferens Galeacius huius querelis voluptarium locum impediri, iracundiae plenus respondit: Si nesciret, quo alio eis modo consuleret, illas ad prostitutarum cellas mitteret. Hoc dicto pudicus vir ita excanduit, vt in furorem versus, stricto pugione, in equo sede̅tem petierit, à quo delapsus ille coxam perfodit: neque multò pòst Bartholinus occisus fuit. Fulgosus lib. 6. cap. 1. Inhumanè respondent. Alexander ad Gymnosophistas eos, qui era̅t clarissimi, solitariam autem quietam???; vitam agebant, Onesicritum misit, petitum, ad se vt venirent. Aiunt Calanvm sanè quàm superbè & asperè iussisse ei, vt posita veste audiret se nudus: alioqui non congressurum cum eo se, ne si à Ioue missus esset quidem. Dandamim egisse placidiùs: ac de Socrate, Pythagora, Diogene cùm audiuisset, dixisse magno ingenio sibi eos viros videri fuisse, sed nimiùm reuerentes legum. Plut. in Alexandro. Renatvs Lotharingiae dux, rex Neapolitanus, obsessus ab Alfonso Aragonum & Siciliae rege, inhumano responso vetulae fame vexatae dato, eam ad proditionem impulit. Repulsa enim à Renato toruo vultu, ad Alfonsum misit, qui indicarent, per veterem aquaeductum, supercrescenti terra contectum, in vrbem penetrariposse, qui iuxta suam domum exitum habeat. Cuius ductum secutus Alphonsus, Neapolicum suis potitus est. Iacobus Bracellus lib. 5. belli Hispan. Cùm absente in Com tijs rege Friderico, Boemi, odio Germanorum, quos ille fouebat, Conrado Znoymae marchioni fidem dedissent: Fridericus I. Imp. per Palatinum Bauariae ducem illos ad dicendam causam Ratisponam euocarat. Illi superbè respondent, Non ita obnoxiam seruituti vitam sese viuere, vt Dei, Papae, Caesaris, & Principis sui (hui quot dominorum) iuga ferre necesse habeant: satis super???ue esse, Deo seruire, & Principi suo. Mansuetiùs Conradus respondit, suam???ue causam procurandam Palatino affini commendauit. Boëmi ferocis dicti poenitentia viros sex delegerunt, qui ad deprecandam imprudentiam legati Ratisbonam irent. Dubrauius lib. 14. Titulis indecoris vtuntur. Heraclij Imp. Praefectvs, canes vocans Saracenos, conquerentes de fraudatione stipendiorum, occasionem defectionis illis praebuit. Hac enim voce commoti, in Syriam secessêre, hinc Damascum occuparunt: pòst Aegyptum ingressi, finitimis sunt regionibus potiti: dehinc subacta Arabia, in Persiam serpsit id incendium. Cusp. Pari contumelia Mistivoivs Vandalorum princeps exacerbatus, à pietate defecit. Cranzius. Imperante Mauricio, Stephanvs quidam presbyter prouinciae Valeriae, aliquando domum reuersus de itinere, seruo tardo stomachabundus dixit: Veni miser diabole, & soccos mihi detrahe. Ad hanc vocem starim coeperunt caligarum corrigiae solui. Gregorius Turonensis libro tertio Dialogorum capite vigesimo. Titulos honorificos negligunt. Darivs, gemino praelio victus ab Alexandro, amissis etiam liberis, vxore & matre, quae in hostis potestatem venerant, superbam scripfit ad Alexandrum epistolam, & ne regis quidem nomine dignatus est. Quo ipso sic offensus est Alexander, vt eum moneret, scriberet posthac ad se non tantùm vt regem, sed & regem suum. Sab. lib. 4. Enn. 4. Demetrivs Poliorcetes praeter se & Antigonum patrem, nec regem nominasse quenquam, nec salutasse dicitur. Plutarchus in Demetrio. Oscvlationem Insolentem, Svperbam. C. Ivlivs Caesar, Pompeio Poeno agenti gratias, pedem cum socculo aurato osculandum dedit. Alex. ab Alex. libro 2. capite 19. ex Suetonio. Cùm Imp. Romani peregrè profecturi essent, Senatores ex more osculis excipere consueuerant. Nero verò Imp. neq; adueniens neque proficiscens quenquam osculo impertiuit, ac ne resalutatione quidem. Suetonius. Domitianvs Imp. ab iuuenta minimè ciuilis, animi confidens etiam, & tum verbis, tum rebus immodicus: Cenidi patris concubinae ex Histria reuersae, osculum???ue, vt assueuerat, offerenti, manum praebuit. Suetonius. Maximinvs Imp. in salutationibus sibi pedes osculari voluit. Alex. ab Alex. lib. 2. cap. 19. Vvltvm Avstervm, Tetricvm. [Greek words], id est, Atticus aspectus: perinde est quasi dicas, os impudens. In eos dicebatur, qui vultu ipso prae se ferebant impudentiam, dicendi???ue confidentiam. Nam hoc vitio notati sunt Atticorvm mores. Aristoph. in Nubibus: [Greek words]. Id est, Acvultu in ipso aspectus Atticus eminet. Sic enim loquitur Strepsiades de filio, Socratica è schola redeunte, quem ex ipsa fronte conijcit malam causam agere posse, quòd nescio quid Atticae astutiae simul atque impudentiae praeferret. Erasmus. C. Marivs vt moribus fuit asper, ita quoque truci aspectu. Cuius rei testimonium fert statua marmorea Rauennae illi posita. Plut. in Mario. Gesticvlationem. Cn. Pompeio Magno inimici, qui id obseruarant, exprobrarunt, quòd vno digito caput scalperet. Plutarchus in Praeceptisptis politicis. Sex. Titivs orator, homo solutus & mollissimus in gestu fuit, vt saltatio quaedam nasceretur, cui saltationi Titius nomen esset. Cicero. Tiberivs Caesar incedebat ad ducto ferè vultu, sermone nullo, aut rarissimo, eo???ue tardissimo, & cum molli digitorum gesticulatione. Suetonius. Incessvm Svperbvm, Indecorvm. Cicero, cùm Piso gener eius molliùs incederet, filia autem concitatiùs, ait genero: Ambula tanquam femina. at filiae: Ambula tanquam vir. Macrobius libro secundo, capite tertio Saturnalium. Tiberivs Caesar incedebat ceruice rigida & obliqua. Suet Procopivs tyrannus humum semper intuebatur eundo. Caelius lib. 3. cap. 28. A. L. Corporis Cvram. Secvndvm Habitvm, Vestitvm Insolentem, Indecorvm. Demetrivs Poliorcetes Macedoniae regno potitus, non tantùm diadematis vsum recepit, vestes???ue purpura & auro intextas, sed calceos etiam gestauit auratos. Plut. Carolvs Caluus Imp. non fuit multùm à suis dilectus, ob impotentiam & superbiam, vtpotè qui contemtis patrijs moribus & cultu, in externos mores degenerabat. Dalmaticam indutus, saepè in publicum prodibat: persaepè cum corona diademate???ue serico, quasi personatus incedebat: cùm veteres reges nihil à caeterorum ornatu differrent. Ita [2924] dum se augustiorem oculis hominum facit, pectoribus inuisus, veneno obijt. Cuspinianus, & Aemilius. Sveno rex Danorum pace parta patrios mores vt rusticos mutauit, Germanos aemulatus est, cultu Saxonum & ipse vsus est, & aulicos & milites vti voluit: conuiuijs elegantes ministros adhibuit, interiecit mensis morionum facetias, honores histrionibus ampliss. detulit, nobilibus spretis obscuros homines promouit, qui regiae gratiae potiùs quàm generis splendori felicitatem suam referrent acceptam. Lites non prudentes iudicio, sed athletarum robori permittebat. Ad populum verba facturus, non nisi nouo editissimo???; suggestu vtebatur. Saxo Grammaticus lib. 14. Histor. Danorum. Capillos, Barbam. Vitoldvs Lituaniae Dux, vt esset inter populares & ipsum principem certum faciei discrimen, radere barbam omnibus imperauit. Id vbi non successit (faciliùs enim ceruicis quàm barbae iacturam Lituani ferebant) tonsus ipse mentum & caput prodijt, capitale interminatus, si quis prouincialium pilos faciei deponeret. Aen. Syl. cap. 26. Europae. Denvdationem. Hebe Iunonis F. cùm pulcerrima esset, ac Ioui placuisset, iuue̅tuti praeficitur ab ipso Ioue: & id praeterea illi munus datum est, vt Ioui pocula ministraret. Veruntame̅ cùm lapsa aliquando inter ministrandum pudenda omnibus denudasset, ea ab illo officio remota, Ganymedes, Laomedontis Troiae regis F. ab aquila in coelum Iouis iussu portatus, sufficitur. Id Iuno grauiter tulit. Vnde Maro: — rapti Ganymedis honores. Natalis Comes Mythologiae lib. 2. c. 5. Philippvs Macedonum rex, subhastationis quorundam captiuorum spectator, indecorè sedebat, veste supra genua collecta. Quo nomine à captiuo quodam seorsim monitus, statim eum liberauit. Plut. Alimenta, Potvm intempestiuum. C. Marivs quia in publico frigidam aquam bibisset, per seruum poculo allatam, velut parum ciuiliter egisset, à censoribus est senatu eiectus. Sabellicus lib. 2. Ennead. 6. Excretionem Corporis Indecoram. Ructus, Crepitus. Chii quidam peregrinantes apud Lacedaemonios, post coenam incacarunt tribunalibus Ephororum, & conuomuerunt. Id vbi compertum fuit, per praeconem edixerunt: Chijs permissum esse intemperanter agere. Cùm antea, seuera poena instituta fuisset, si quis ciuium id fecisse deprehensus foret. Erasmus in Adagijs. Stoici crepitus ventris aequè liberos acructus esse oportere, vulgò dicere solebant. Cic. in Epistolis familiaribus lib. 9. Metrocles Hipparchiae frater, Theophrasti discipulus, cùm saepè inter disputandum crepitum ventris emitteret, prae pudore domi se continuit: sed à Cratete Cynico partim verbis, partim libero & simulato crepitu animatus, qui plurimos lupinos deuorabat, vt ad crepitus facilis esset, Cynicae philosophiae operam dare coepit. Laërt. in eius vita. Venerem Importvnam, In Tempestam. Immodestia venerea ad Libidinem pertinet, fol. 2322. Hic externi tantùm mores considerantur, quatenus conuersantibus molestiam pariunt. Indorvm quorundam coitus in propatulo est, sicut pecorum. Color similis atque proximus Aethiopico: genitura, quam in mulieres emittunt, non alba, quemadmodum caeterorum hominum, sed atra, vt color corporis qualem Aethiopes quoque emittunt. Herodotus lib. 3. Massagetarvm aemulos Cynicos philosophos scripsit Ruffinus & Herodotus, quia more canum publicè coibant. INHVMANITAS, MOROSITAS IN OFFICIIS. VIDELICET OFFICIA Grata Non Facere. Hvivs Svnt Loci Mores Aliorvm Non Ferre. Democedes Crotoniensis, cùm à patre iracundo Crotone cohiberetur, nec eum tolerare posset, illo relicto abijt in Aeginam. Vbi commoratus vnum annum, primos medicos tra̅sscendit, etsi imparatus erat, & nihil instrumentorum habens, quae ad artem medicinae pertinerent. Herod. lib. 3. Non Avdire Alios. Vide suprà, Non admittendo alios ad colloquium. item, Inhumanitas erga supplices, fol. 2933. Aristippus quum aliquando Dionysivm tyrannum interpellaret pro amico, nec ille preces admitteret: prostratus coepit amplecti pedes regis, & impetrauit. Id factum quum quidam velut abiectius quàm vt philosophum deceret, reprehenderent: Non ego, inquit, sum in culpa, sed Dionysius, qui aures habet in pedibus. Laertius lib. 2. cap. 8. Anui cuidam pauperculae Philippvm Macedonem appellanti, vt causam ipsius cognosceret, cum hac flagitatione frequenter obstreperet illi: respondit, Sibi non esse otium. Cúmque anus inclamasset, Proindene rex quidem esse velis: Philippus admiratus aniculae liberam vocem, non illi solùm praebuit aures, verumetiam alios audiuit. Plut. in Apoph. Regum. Hoc idem Latini tribuunt Adriano Imperatori. Et Sabel. lib. 7. En. 4. etiam Demetrio Poliorceti. Non Condolere. Cùm Senacheribus Assyriorum rex Iudaeam vastaret, Israelitarvm decem tribus, à Salmanassare iampridem in Mediam abductae, consanguineorum suorum malis parum condolentes, in epulis versabantur. Itaque Deus effecit, vt Senacheribus turpi fuga domum reuersus, Israëlitarum plurimos, propter odium Iudaeorum, vtpote consanguineos eorum, interfecerit. quemadmodum etiam Dominus Ivdaeos, qui Israëlitarum malis & captiuitate non mouebantur, post centum & ampliùs annos Nabucodonosori Babyloniorum regi abducendos tradidit. Tobiae 1. L. Fvlvivs argentarius, bello Punico secundo, cum corona rosacea interdiu è pergula sua in forum prospexisse dictus, ex auctoritate senatus in carcerem abductus, non ante finem belli emissus est. Plin. lib. 21. cap. 3. Cosmi Medicis, qui Florentiae dominatum suis peperit, cùm opum potentiae???ue suae stabiliendae causa ciuitatem in bellum Lucense difficillimum coniecisset, obijcientibus illi aemulis ciuium interitum, respondit: Septenis aut octonis purpurae vlnis quotidie ciues permultos fieri posse. Vtebantur enim eo tempore Florentini purpurea togula. Brutus lib. 2. hist. Flor. Non Dare, Avt Malignè dare. Ea erat natura Clementis VII. Pont. parsimonia & dissimulatione gaudentis, vt illiberalis & durus potiùs quàm saeuus atque maleficus esse censeretur. Neminem enim planè oderat, quum neminem adamaret, praeterquam ab occultiore causa conciliatos: his certè vnis adeò intemperanter fauit, vt ad summos honores, aut ad summum auctoritatis locum, stabiles???ue diuitias nullo pudore proueheret: multorum verò constanter obliuisceretur, qui ab optimis literarum studijs, vetere???ue obsequio commendationem & praemia meruissent: Hos quidem perblandè appellabat, vt imagine gratiae detineret, sed occultè oderat tanquam creditores. Dedit tamen omnia vel semper nolens, quae suis parum benigna facie denegarat, & inimicis quidem saepiùs & indignis, qua in realiquando suspirans se miserum esse confessus est, quum animus aut praesenti vtilitate inductus, aut ignobili compulsus metu, ad id inexplicabili necessitate, velreluctante iudicio raperetur. Ex vno enim & triginta Cardinalibus, quos legerat in senatum, vix vnum atque alterum probabat, quòd eos praeteritis honestio ribus, nequaquam exquisito decoro???ue delectu, vti desiderasse videri cupiebat, sed vi subita inter impotentes regum preces, armorum???ue strepitum circumuentus & coactus edidisset. Iouius libro 32. Hist. Commeatvm Prohibere Rex Idumaeorum petentibus Israe̅litis per legatos transitum, fide data se neminem iniuria affecturos, sed regia via perrecturos, concedere noluit, quinimò eis cum multis copijs valida???ue manu occurrit, ita vt à Cade ad montem Horem deflectere cogerentur. Num. 20. Idem fecit Seon rex Amorraeorum. Num. 21. Non Accipere Oblata. Galatarum rex Deiotarus iam grauis annis acciuit M. Catonem minorem in Afia peregrinantem, vt liberos suos & domum ei commendaret. Quem postquàm aduenit, varia dona ei offerens, instans???ue atque enixè rogans, vt acciperet, adeò exacerbauit, vt vesperi cùm venisset, & ibi pernoctasset, postridiè abierit tertia hora. Plut. Grata Indecorè Facere. Iliensivm legati ad Tiberium Imper. de morte Drufi questum & consolatum venerant, paulò tamen seriús. Eorum tarditatem reprehendens: Et se illorum vicem dolere dixit, [2925] quòd Hectorem praeclarum ciuem amisissent. Suetonius. Albericvs Maroziae F. ineptè aquam Hugonis vitrici & patrui, Italiae regis, manibus affundens, alapam, ab eo accepit. Qua contumelia ita abalienatus fuit, vt Romanorum armis eum Roma expulerit. Luitprandus lib. 3. cap. 12. & Auentinus lib. 4. Annalium. Ingrata Facere. Cvivsmodi Svnt, Rixari, Litigare, Contendere. Hic Asperitatis citra iram ratio habetur. Quae verò iram habet fomitem, ad Crudelitatis locum pertinet. Anus quaepiam fuit Ptolemais, quae quoad vixit, lites agitabat, nec vnquam ab agendis causis feriabatur. Auctor Diogenianus apud Erasmum. Parnvs, ob amissam nauiculam cum obuijs quibusque litigabat. Hinc adagium, Disceptare scaphulam: id est, ob res minutulas multum mouere litium & querelarum. Rauifius. Gorgias Leontinus, cùm in Olympijs de communi Graecorum concordia insigniter peroraret, à Melantho ludibrio habitus est, dicente, frustrà Gorgiam de Graecorum concordia agitare, cùm se, vxorem & ancillam concordes habere nesciret, quae ob zelotypiam irata quotidie dissidium faceret. Alex. lib. 5. cap. 18. Hyperbolvs concionator Atheniensis improbissimus fuit, mirum in modum appetens litium. Hinc Adagium, Vltra Hyperbolum. In Gargilianvm Martialis Epigram. lib. 7. Lis te bis decimae numerantem frigora brumae Conterit vna tribus, Gargiliane, foris. Ah miser & demens, viginti litigat annis Quisquam, cui vinci, Gargiliane, licet? Occvltare Non Occvltanda. Priscvs sophista sub Iuliano morosissimus, aegrè admodu̅ ad disputationes adducebatur, dogmata occultans tanquam thesaurum. Eunapius in eius vita. Devovere Imprecari. Ivdaei Alexandrum Hyrcani F. regem suum ita exosum habuerunt, vt cùm post varias clades vltrò citro???ue acceptas ab illis beneuolè peteret, Quid vellent fieri? omnes vno ore clamauerint, Vt quàm celerrimè periret. Iosephus libro 13. Antiquitatum. Nefaria & planè humano generi inimica vox est, veteri prouerbio circumlata (id quod ex 3. de Finibus M. Tullij & Seneca lib. 2. de Clementia constat) quam Dion & Suidas etiam Tiberio adscribunt: [Greek words]. Eam vocem à quodam temerè vsurpatam Nero correxisse dicitur, Imò, inquiens, [Greek words]. teste Suetonio. C. Caesar Caligvla Imp. queri solebat, quòd sua tempora nullis calamitatibus publicis insignirentur: Augusti principatum clade Variana, Tiberij ruina spectaculorum apud Fidenas memorabilem factum: sui obliuionem imminere prosperitate reru̅. Atq; identidem exercituum caedes, famem, pestilentiam, ince̅dia, hiatum aliquem terrae optabat. Suetonius. Minari. Roboamvs Salomonis F. superbè respondens & inhumaniter decem tribubus Israëlitarum, occasionem illis dedit, vt Hieroboami ductu ab eo defecerint. Commodvs Caesar, vt terribilior omnibus videretur, statuam sibi poni iussit pro curia, quae arcum intenderet. Caeterùm eo extincto, statua sublata est patrum decreto. Libertatis signo eadem base imposito. Sabell. lib. 5. Ennead. 7. Offerre Ingrata. Timon Atheniensis, fertur in concione populi Atheniensis conscendisse suggestum: silentio autem & expectatione propter rei nouitatem magna facta, dixisse: Est mihi exigua, Athenienses, area, in qua adoleuit ficus, ex ea multi iam ciues se suspendêre. Quia verò hunc locum statui inaedificare, nolui praetermittere, quin id publicè praenunciarem: quò, si quibus vestrûm visum erit, priùs quàm execetur ficus, suspendat se. Plut. in Antonio. Exigere Acerbé. Vide Tit. Auarae exactiones, quatenus acerbitatem iunctam habent, fol. 2505. Pyrrhvs Epirotarum rex à Siculis ex Italia contra Carthaginenses euocatus, humanitate omnes sibi ab initio deuinxit. Occupata inde insula, cùm Africam mente concepisset, & cogendis in naues classicis tyrannicè agere inciperet, omnes à se alienauit, & insulam ceu palaestram Martis Romanis & Carthaginensibus reliquit. Plut. in Pyrrho. Constantivs episcopus Mediolanensis, in collecta facta inter Ianuenses, à D. Gregorio Pp. reprehenditur lib. 7. Epist. 130. Miramur, inquit, quod qui magis misericordia dignus est, vobis praesentibus praegrauetur. Eum qui caecitate grauatur, inhumanum est nimis in collatione affligere, cuius inopiae potiùs ex collatione succurren dum foret. Contemnere Alios Prae Se. Cùm Moses vxorem duxisset Aethiopissam, Aaron frater & soror Maria ei summoperè succensuerunt, ei???ue exprobrarunt, quòd non ipsi soli, sed sibi quoque Dominus locutus esset, ne ea re superbiret. Sed Dominus hanc obtrectationem puniuit, & Mariam leprae morbo septem diebus affecit, Mose interea pro ea intercedente. Num. 12. Capto Hellesponto, & Lacedaemonijs profligatis, in tantum animos sustulêre Alcibiadis Milites, tantos???ue sumserunt spiritus, vt dedignarentur alijs militibus se subinde victis inuictos vbique commiscere. Nam fortè non multò antè ad Ephesum re à Thrasyllo malè gesta, aereum trophaeum Ephesij in opprobrium Atheniensium erexerant. Haec improperabant Thrasylli militibus milites Alcibiadis, extollentes se & suum imperatorem, nec eos, ad eadem gymnafia vt tenderent apud se in castris, dignabantur. Vt verò Pharnabazus magno equitatu & pedestribus copijs populantes Abydenorum fines est adortus, suppetias veniens Alcibiades fugauit eum, persecutus???ue ad noctem vsque est cum Thrasyllo: ac tunc se cum eo coniunxit, atque inter se congratulantes ouantes???ue in castra rediêre. Plut. in Alcibiade. Accvsare, Reprehendere. Amarulenta reprehensio, accusatio, sugillatio. Reprehensio varijs modis considerata, vt vera est, vt iusta, ???cosa, ad alios atque alios locos pertinet: vt acerba est & austera, huius erit loci. Consule Tit. Reprehensionis liberae, quae tenus libertas interdum mixtam habet austeritatem, fol. 2823. Qui acerbè reprehenderint alios. Populi. Aezoneis, municipium tribus Cecropiae, cuius incolae malè audiebant, vt maledici: vnde [Greek words], maledicere. Suidas ex Platone. Grammatici. Daphidas grammaticus in Thorace monte cruci affixus est, quòd reges maledicis carminibus incesseret. Strabo lib. 14. Hinc prouerb. Cauere Thoracem. Domitivs Calderinus, vir clarissimus ingenio, & qui primus poëtas grauissimos suo tempore enartare ausus est, nullo magis quàm obtrectationis vitio laborauit. Ideo???ue Volat. lib. 21. Anthrop. dignum eum (vt de Caelio Quintilianus ait) vita longiore, ingenio tamen meliore, existimauit. Poggii Florentini maledicendi studium ex eis, quas in Amedaeum Sabaudiae ducem, à Basiliensi concilio creatum Pontificem, in Fran. Philelphum, cui postea reconciliatus est, & in Laur. Vallam, inuectiuas scripsit impurissimas, quiuis colligere potest. Volat. lib. 21. Anthrop. Ioannes Venetus ea fuit linguae licentia, vt vnus omnium laudibus obtrectaret, doctrina alioquin & ingenio summus: & talis quidem, vt suo tempore cum viris omnium clarissimis conferri potuerit. Volat. lib. 21. Anthrop. Lavrentivs Valla maledicus in omnes fuit, contra ipsam demùm religionem latrauit: scriptis quoque probare conatus, nullum ius siue munus imperij Pontifici concessum. Ex quo defuncto non defuit, qui distichon huiusmodi iactaret: Ohe vt Valla silet, solitus qui parcere nulli est? Si quaeris quid agat, nunc quoq; mordet humum. vt est apud Volat. lib. 21. Anthrop. Aliud quoq; circumfertur: Nunc postquam manes defunctus Valla petiuit, Non audet Pluto verba Latina loqui. Iuppiter hunc coeli dignatus parte fuisset, Censorem linguae sed timet ipse suae. Poëtae. Hipponax poëta Iambographus, amarulentus, ac notae mordacitatis, qui, auctore Dionysio Halicarnasseo, trimetrum Archilochium de industria in scazontem infregit, cùm inimicos lacerare vellet, quo videlicet feriret fortiús. Hîc Bupalum & Anthermon, quòd ab his deformi specie pictus esset, versibus iambicis insectatus legitur. Erat autem Hipponacti notabilis in vultu foeditas, quamobrem quidam imaginem eius proposuêre in ridentium circulis, quorum aliquot suis carminibus creditur ad laqueum compulisse. Negat id esse verum Plinius libro 36. cap. 5. Erasmus in Prouerbio, Hipponacteum praeconium. Celebratur Theonis poëtae rabies. Vnde Hor. in Episto [2926] lis: Dente Theonino qui circumroditur. Idem hoc vitium alicubi succum loliginis vocat, & salem nigru̅, quod cum morsu addat & famae maculam. Erasmus in Adagijs. Svsarion, Cratinvs, Aristophanes & Evpolis, Graecipoëtae, flagitia hominum tanta libertate insectabantur, vt opus fuerit lege, quae maledicam illam & effraenem mordendi licentiam cohiberet, & comprimeret. Naevivs poëta Metellos ac Scipiones suis verfibus ausus est proscindere. Propterea Metellus consul hoc ei senario respo̅dit: Dabunt malum Metelli Naeuio poëtae. Tandem propter nimiam illam in scribendo maledicentiam à Triumuiris in vincula coniectus est. Rauisius. Val. Catvllvs poëta Veronensis, in poëmatis lasciuus fuit, & mordax: quippe C. Iul. Caesari aeterna stigmata suis iambis inussit. Suetonius in vita Caesaris. Philosophi. Acron admonet, Bionem philosophum fuisse, qui mordacissimis dialogis lacerauit poëtas, sic, vt nec Homero parceret. Porphyrion autumat Aristophanis comici patrem fuisse. Philosophorvm quorundam maledicentiam plusquàm comicam, pete ex Athen. lib. 5. c. 14. Politici. Hyperbolvs quidam Perithoedes in reprehendendo ita acerbus fuit, vt materiam Comicis penè omnibus perpetuam dicteriorum in theatris praebuerit. Plut. in Alcibiade, & Nicia. Meminit eius etiam Thucydides lib. 8. Exules. Dantes Florentinus poëta insignis, Florentia cum reliquis Albis pulsus, ad Maruellum Malespinam marchionem confugit, deinde ad Canemgrandem Veronae principem, quem in auxilium partium suaru̅ contra Flore̅tinos dimicare compulit, sed ob linguae licentiam gratia eius excidit. Volaterr. lib. 21. Anthrop. Captiui. Vt Eleazari filia, Baiazetis vxor, quam prae caeteris ardentissimo amore complectebatur, & secum in castris semper habebat, captiua abducta ad Tamerlanem, iussa est in conspectu mariti sui itidem captiui vinum infundere: tum Baiazetes ira accensus, in haec verba prorupit: Neque paterno, neque materno tuo genere digna facis. Cùm enim natus sis ex parentibus idiotis & inglorijs pauperibus???ue, haud tibi decorum est adeò turpiter insultare regum liberis & vxoribus. Hoc modo etia̅ eos, qui tibi natura sunt domini, probris oneras. Haec dicens, ingentem risum mouebat Temiri, qui hominem pro ludibrio habebat, vt qui nihil sani nec diceret, nec saperet. Chalcocondylas lib. 3. Scurrae. Thersites Graecorum omnium ad Troiam deformosissimus, scurra saeuus fuit, vt qui assiduus esset in reprehendendis regibus. Sic enim de eo Homerus Iliad. ß. [Greek words]. De Menio scurra sic scribit lib. 1. Epist. 16. Horatius: Menius, vt rebus maternis atque paternis, Fortiter absumtis, vrbanus coepit haberi. Scurra, vagus, non qui certum praesepe teneret, Impransus non qui ciuem dignosceret hoste, Quaelibet in quemuis opprobria fingere saeuus, Pernicies, & tempestas, barathrum???; macelli, Quicquid quaesierat, ventri donabatauaro. Hic vbi nequitiae fautoribus, & timidis, nil Aut paulum abstulerat, patinas coenabat omasi Vilis & agnini, tribus vrsis quod satis esset: Scilicet vt ventres lamna cadente nepotum Diceret vrendos correptus. Menius idem, Quicquid erat nactus praedae maioris, vbi omne Verterat in fumum, & cinerem: Non Hercule miror, Aiebat, si qui comedunt bona: quum sit obeso Nil melius turdo, nilvulua pulcrius ampla. Quos reprehenderint. Vtputa Sacros homines. Quum mortuo Hadriano VI. Pompeius Columna magna contentione Ivlio Medici ad Pontificatum adspiranti resisteret, atque inde factiones senatus Pontificij & aliae clades orirentur: Crotvs è Regio Lepidi, poëta amarulentus, hoc epigramma in foro legendum affixit: Ecce iterum è summo deiectam culmine Romam Pompeij & Iulij mens furiosa premit. Brute pium, Photine pium nunc stringite ferrum. Quid seruasse iuuat, si peritura fuit? Iouius in Pompeij vita. Rempublicam. Cleoni ostendit obijcere se hoc Aristophanes, quòd De ciuitate apud hospites dicat malé. Qua re incendit Athenienses. Plut. de Discer. adul. Reges, Imperatores. Timagenes historicus Augustum & vniuersam eius familiam maledicis verbis, probrosis???ue conuicijs ausus est denigrare. Benignus tamen Imperator ad vindictam satis habuit, ei domo sua interdicere. Suetonius. Doctos. Quae sunt apud mortales teterrima verba, vernilitates, frigillationes, insolentias, scortationes, homicidia, infelices, perniciosos, cerebrosos, haec conquisita in Aristotelem, Socratem, Pythagoram, Protagora̅, Theophrastum, Heraclidem, Hipparchum, & in quosuis alios viros claros, Epicvrei euomuêre. vt si vel aliâs vndequaque essent sapientes, ob haec tamen conuitia & maledicta longissimè à sapientia arceantur. Siquidem excluditur inuidia extra diuinum chorum & aemulatio, quae ex infirmitate recondere non valet dolorem. Plut. contra Epicurum. Zoilvs Amphipolites fuit, ac propterea [Greek words] dicitur ab Pontico Heraclito: Polycratus eius auditor, qui aduersus Socratem accusatorio spiritu orationem concinnauit. Eundem propter dicacitatem, quòd nec Homero nec Platoni parceret, cognominatum ferunt [Greek words], id est, rhetoricum canem. Habitu ferè eo fuit, vt barbam quidem ampliùs promitteret, capite vel ad cutem deraso, indumentum nec genus contingebat. Dicendi cura erat ei vel maxima, sicut odij quoque ac cum plerisque inimicitiarum: quum???ue lingua foret virulentus, ac vnumquenque proscinderetaudaciùs, quidam ex eo institit quaerere, vt quid procliuiter adeò alienam laceratum famam pergeret? [Greek words], inquit, [Greek words]. Cael. libro 21. capite 41. A. L. ex Aeliani libro vndecimo Var. hist. Daphidas, Telmissensis grammaticus, Homerum & eius poësim mendacij arguit: neque enim Athenienses Iliacae expeditioni interfuisse. Suidas. Georgii Cretenfis, qui Trapezuntius dici maluit, conditis voluminibus, Platonis vitia expendit plura. Quo argumento Coenotimos nuncupatus est, Erinnys item: & à Bessarione infigniter proscissus. Caelius lib. 21. c. 48. Quomodo reprehenderint. Puta Dictis. Antipho, instituta apud Dionysium quaestione & sermone. Quod esset aes optimum? Illud, intempestiuè infit, ex quo Harmodij & Aristogitonis statuas Athenienses fecêre. Neque enim profectum attulit acerbitas ista, iunctae cum maleuolentia & contumelia impotentiae & odij indicium: quo qui vtuntur, saltationem circum puteum inscitè saltantes, perdunt semetipsos. Nam necatus est à Dionysio Antipho. Plut. de Discer. adul. Scriptis. Antipater quum nec vellet, nec posset congredi cominus cum Carneade, qui magna vehementia inuehebatur in Stoicos, semet ad scribendum vertit, multos???ue libros edidit maledicos & ineptos, in quibus passim contradicebat Carneadi. Hinc vulgò cognomen ad eptus est [Greek words], quòd non lingua, sed calamo vociferaretur. Meminit Plutarchus in libello [Greek words]. Erasmus in Adagijs. A. Caecinna Quadrigariorum magister, & Pompeianarum partium, tempore belli ciuilis, scripsit librum criminosissimum contra Caesarem. Volat. lib. 14. cap. 2. Anthrop. Quando reprehenderint. V. C. In Conuiuio. Cùm super mensam familiarem quendam increparet inter disserendum Socrates acriùs: Satiúsne, inquit Plato, erat haec seorsim ei dixisse? Cui Socrates: Tu verò rectiùs fecisses, si hoc mihi dixisses seorsum. Plutarchus de Discernendis adulatoribus. Clitvm reor Alexandrum non tam inflammasse ex vino, quàm quòd in frequentia amicorum corriperet. Plut. de Discernendis adulatoribus. Inter Sacra. Bonifacivs IIX. Pp. amarulenta ironia Porcheto Spinulae Genuensi archiepiscopo exprobrauit factionis Gibellinae studium. Ipso enim Cinerum die, quo Pontifices solent Ecclesia sticorum antistitum capita cinere aspergere, vt ad Porchetum peruenit, cinerem in oculos, peruersè enunciatis solennibus verbis, coniecit, dicens: Memento homo, quia Gibellinus es, & cum Gibellinis in cinerem conuerteris. Fulg. [2927] libro nono, cap. 5. & Sab. lib. 9. cap. 11. & Egnat. lib. 6. cap. 2. In Calamitate. Evctvs & Evlaevs, Persei regis rebus florentibus semper blandientes conniuentes???ue sicut caeteri eum assectabantur. Postquam signis collatis ad Pydnam à Romanis victus fugam cepit, incutsantes acerbè culpauerunt & refricueru̅t ea, in quibus offenderat, aut quae neglexisset, singula exprobrantes: quo vsq; homo dolore & ira victus vtrunq; gladio confodit. Plut. de Discernendis adulat. Insvltare, Irridere. Vide Tit. Inhumani erga Captiuos Damnatos, fol. 2935. Ivdaeos Christum in cruce pendentem blasphemè irrisisse, Euangelica historia docemur. Pittacum Mitylenaeorum tyrannum Alcaevs poëta Sarapum, à latitudine & attractione pedum appellauit, quasi plancum dicas, & Chiropodem, à fissuris pedum: & Gaurica, vt insolentem, & temerè gloriantem: & Physconem & Gastronem, à pingui aqualiculo: atq; etiam Zophodorpida, vt qui ad lucernam potaret: & Agasyrastum, vt impurum & sordidum. Suidas. Cùm Demaratus, inimicorum opera regno exutus, interesset spectaculo gymnopaediarum, misit ad eum Levtychides successor, eius deridendi causa, ministrum, qui interrogaret, qualis esset praefectura post regnum. Eam interrogationem aegrè ferens Demaratus, respondit, se vtrunq; expertum, illum verò non: & eam interrogationem Lacedaemonijs futuram initium plurimae aut calamitatis aut felicitatis. Haec locutus, velato capite è theatro domum abijt, confestim???; praeparatu̅ Ioui bouem immolauit, inde in Zacynthum traiecit, & ad regem Persarum exulatum abijt. Herod. lib. 6. Philippvs Macedonum rex, cùm Thessalorum ciuitatem subuertisset, & hospites, quos inibi reperit, diuendisset, periocum (qui postea in prouerbium abijt) dicebat: –[Greek words]: – veniat qui proderit hospes. ex Theopompo & Zenodoto. Diogenes, cùm Corinthi filium Dionysij ex tyranno factum priuatum vidisset: Quàm indignam te agis, inquit, Dionysi, vitam. Neq; enim hîc te nobiscu̅ agere oportebat liberè & securè, sed illic in tyra̅nidis domicilio inclusum, sicutpater tuus, consenescere. Plut. an Seni tractanda resp. Romanis in Capitolio obsessis, & longa inedia confectis, colloquio inter Brennvm regulum & P. Sulpitium Tribunum militum habito, ita inter se pacti sunt, vt mille pondo auri se populus Romanus redimeret: Brennus vrbe & Romano agro decederet cum exercitu. Fama est praesenti indignitati alia̅ Gal los adiecisse, iniquis ponderibus in medium prolatis: Sulpitio???; ea recusante, superadditum his gladru̅, auditamq; intolerandam Romanis vocem: Vaevictis. Dum per altercationem tempus teritur, priusquamaurum sit appensum, Camillus dictatoraffuit: & auro è medio sublato, cum irato hoste conflixit, atq; vicit. Sab lib. 1. En. 4. Praefectvs vrbis Romae cùm à D. Laurentio in craticula torto thesauros sacros exigeret: Christi praeceptum & Christianorum spontaneam paupertatem blasphemè sugillans, apud Prudentium inquit: Suum quibusque reddito. En Caesar agnoscit suum Numisma numis inditum. Quod Caesaris scis, Caesari Da: nempe iustum postulo, Ni fallor, haud vllam tuus Signat Deus pecuniam. Nec cùm veniret, aureos Secum Philippos detulit: Praecepta sed verbis dedit Inanis à marsupio. Implete dictorum fidem, Quae vos per orbem venditis: Numos libenter reddite, Estote verbis diuites. Romanvs Imp. à Stephano & Constantino filijs regno exutus, & in monasterium detrusus, eosdem non multò pòst à Co̅stantino Leonis F. eodem relegatos his verbis exercuisse fertur: Festiuum tempus, quòd humilitatem nostram Imperium vestrum visitare coëgit: charitas puto, quae me de palatio expulit, filiationem vestram non ibi diu permanere permisit. Ò factum bene, quòd me pridem praemisistis. Confratres enim mei & co̅militones mei, supernae tantùm philosophiae incumbentes, qualiter Imperatores susciperent ignorarent, si non me iam dudum Imperialibus institutis tritum haberent. Parata iam frigidior occiduis aqua decocta pruinis. Dulces adsunt fabae, lachana, porri???; recentes. Non hîc marinae deliciae morbos, sed crebra potius ieiunia creant. Turbam verò hanc tantam tam sumtuosa modicitas nostra non recipit: vestrum solummodò imperium suscipit quod ne paternam deserat senectutem, aduenit. Luitprandus libro quinto, capite 11. Otho II. Imp. vxorem habuit Theophaniam Romani Imperatoris Constantin opolitani filiam, mulierem callidam & astutam, & Adelheidae imperatrici Othonis matri semper infensam, ex qua Othonem III. genuit. Haec, victo ä Graecis in Calabria Othone, omnibus pauore consternatis: Romanis insultabat, quòd ab exercitu Graeco victi essent, Romani viri fortes & bellicosi, ab ijs quos ipsi appellarent effoeminatos. Cuspinianus. Crvciferi Prussi cum Sigismundo rege Hungariae, collecto 140. millium exercitu, Vladislao Iagelloni Polonorum regi bellum inferebant. Missi ad regem duo Cruciferorum caduceatores, eum hortabantur Magistri nomine, ne tam meticulosè pugnam iniret: & duos gladios strictos & cruentos ei obtulêre, vt vel ijs aduersus Cruciferos vteretur. Rex placidè & modestè caduceatoribus respondit: Quamuis armorum satis habeat in exercitu, accipere se tamen in Dei nomine gladios, contumeliae causa ab hoste missos: atque ita accipere, vt omen victoriae, quam sibi armorum traditio portendat. Collatis signis, Cruciferi victi ad Groneualdam, caesa quinquagin ta millia, in quibus Magister & Commendatores, paucis exceptis, capta ad XL. millia, signa verò militaria relata vnum & quinquaginta. Cromerus lib. 16. Defendere Se Vel Alios acerbè, inepté. Suffeni simillimum Mevivm facit Horatius, suis ignoscentem vitijs, aliena mordacissimè insectantem: – egomet mî ignosco, Meuius inquit: P. Sextivs Ciceronem cum alijs quibusdam ad causae patrocinium adhibuerat: cum???; ipse vellet omnia dicere, nec cuiqua̅ locum dicendi daret, vbi iam constaret illum à iudicibus absoluendum, ferretur???; sententia; Vtere, inquit Cicero, tempore hodie: cras enim priuatus eris. Notans hominem, quòd in causa suo arbitratu solus egisset omnia. Erasmus libro 4. Apoph. ex Plutarchi Cicerone. Lenaevs, Pompeij Magni libertus, gra̅maticus celeberrimus, in Salustium historicum, quòd Pompeium oris improbi & animo inuerecundo esse scripsisset, acerbissima satyra lacerauit: Lastaurum, & Lurconem, & Nebulonem: Popinonem???; appellans, & vita scriptis???ue monstrosum praeterea priscorum Catonis???; verborum ineruditissimum furem. Suetonius cap. 14. de Grammaticis. Ioanni Dano archiepiscopo Bremensi Canonici generalem Administratorem suffecerant Ioannem ducem Luneburgensem, Archiepiscopi odio. Luneburgensis Auinionem petens, reginam Franciae interpellabat, vt apud Pontificem pro se intercederet. Illa, vt erat duci cognata, Pontificem coràm adijt. Motus Papa dignitate reginae; archiepiscopum euocauit interalia allegans: Ad stitit regina à dextris no tris in vestitu deaurato. Tum excandescens archiepiscopus, verba Papae intercepit, clamans: Ò diabole, quae comparatio Christi ad Belial? Cui Papa: Visne frater archiepiscope bibere sanguinem regum? Ad quam vocem moderatior factus, causam totam apud arbitros deinceps peregit, & cunctis intolerabilis factus, Parisijs obijt. Cranzius lib. 8. Metrop c. 58. Agebat penes pontificem Iulium II. Venetus orator Dominicvs Pisanus, singulari prudentia & probitate vir: qui tamen, cùm grauiùs Venetum nomen laceraret Pont. de imperioque Veneto penitùs à se euertendo minaretur, eò impotentiae lapsus est, vt Pont. ipsum vilem clericulum Venetorum opera euasurum diceret. Quòd superbè dictum vsq; adeò pontificis Iulij animum incendit, vt Cameracense tandem foedus initum sit, quo totius imperij sui clade Veneti sunt affecti. Egnat. lib. 9. cap. 5. Reprehensiones Non Ferre, impotenter ferre. Ptolemaevm regem magister Aristomenes dormitantem assistentibus legatis excitans, materiam dedit adulatoribus, stomachari simulantibus regis gratia, qui dicerent: Si tantis laboribus & vigilijs somnus defatigatum oppressit admonere te seorsum, non in hominum conspectu tam multorum manus debuerat admouere. Ille ergo virulentum poculum misit ei, ac iussit vt hauriret. Plutarchus de Discernendis adulatoribus. Cùm Ptolemaevs Philadelphus sororem matrimonio sibi iunxisset Arsinoën: Sotades dixit: In nefarium foramen aculeum impellis. Itaq; in carceris situ multos annos contabuit, atq; loquacitatis intempestiuae pependit poenas: & quò alijs risum moueret, diu ipse eiulauit. Plut. de Instit. liberis. Hierosolymitani quidam iuuenes in Gessium Florvm praesidem Iudaeae crudeliss. & auariss. conuitia iaciebant, & canistrum circumferentes, stipem eius nomine petebant, rapinas & auaritiam eius denotantes. Quibus scommatibus irritatus, vir sceleratiss. in Hierosolymitanos miru̅ in modum saeuijt, & [2928] bello Iudaico principium dedit. Iosephus libro 2. capite 14. belli Iud. Cùm Tiberius Caesar ab Augusto legata populo, non impleret: & fortè coram eo mortuus ad sepulturam efferretur: Mimvs quidam sublata voce, mortuo inclamauit: Refer Augusto, nondum pro eius legatis populo Romano satisfactum. Tiberius mimo ??? eius parte satisfecit, postea interfecit, vt Augusto nunciatum iret, iam coepta esse eius legata persolui. Suetonius. Mvsonivs Babylonius philosophus, Stoicus ac Dialecticus, Neronis tempore, familiaris Apollonij Tyanei, à Nerone ob linguae licentiam interfectus est. Volat. lib. 17. Euectus ad Episcopatum Ioannes Chrysostomus Constantinopolitanus: Honorio & Eutychiano Coss. anno imperij Arcadij altero, Christi verò quadringentesimo secundo: quòd asperitate quadam & disciplina seueriori in clericos suos vteretur, liberiùs mores ipsorum & vitia reprehendens, paulatim omnibus illis fieri cepit exosus, adeò vt consuetudinem eius omnes fugerent. Auxit odium illud Serapion diaconus, cùm in coetu aliquando clericorum ad episcopum dixisset: Nunquam ò Episcope exercere imperium tuum in illos poteris, nisi vno baculo cunctos expellas. Quo dicto animatus Ioannes, paulò pòst alios alijs de causis ex ecclesia eiecit. Id clerici indignè ferentes, odio & simultati contra eum etiam conspirationem ad diderunt, & coram populo detuleru̅t, accusationes struentes ex priuatis etiam quibusdam Ioannis moribus, quòd cibu̅ cum nemine caperet: ac sibi viuens, ad conuiuia ne vocatus quide̅ accederet: tum etia̅ quòd in proceres aulae ignominiosè inueheretur: tum quòd monachos, praesertim Isaacianos, duriùs increparet, quòd per ciuitates vagarentur. Hac occasione, cùm Theophili quoq; Alexandrini insidiae, & Epiphanij Cyprij inimicitiae accederent, in exilium actus perijt. Socrates libro sexto, capite quarto & quinto, & deinceps Theodoretus libro quinto, capite 28. Sozom. libro octauo, capite tertio & nono. Lavdare sva, Ostentare Indecore. Alexander Macedo, omnium regum erat in consuetudine festiuissimus, neq; vllius exors lepôris. At mero incalescens, iactantia odiosus euadebat, & plus satis castrensis: atque cùm ipse ad arrogantiam delabebatur, tum mancipabat seipsum adulatoribus, à quibus optimi conuiuae obterebantur: qui neque certare volebant cum adulatoribus, neq; minùs quam illi eum audebant praedicare. Plutarchus in Alexandro. Idem Ephestionem obiurgans cum Cratero conflictantem: Quid tu, inquit, polleas vel agas, siquis te Alexandro orbet? Plut. orat. 2. de Alex. fortuna. Cicero post oppressum Catilinam vbiq; siue in Senatu, siue in concione, siue in iudicijs, in ore habuit Catilinam & Lentulum, & tam importuna commemoratione laudes suas obscurauit. Plut. in Cicerone. Cùm rex Thraciae Rhymetalces, qui ab Antonio ad Augustum Caesarem defecerat, immodicè inter pocula atq; odiosè societatem suam ei exprobraret: propinans alij cuipiam regi Caesar: Proditionem, inquit, amo, proditores non commendo. Plut. in Apophtheg. Morbo, quem exagitat Catullus in Egnatio, Alexis, comicus poëta, mulieres etiam teneri docuit, quae idem quod ille bonum à natura artéve obtinuissent. Cùm enim Egnatius candidos haberet dentes, consueuerar quocunq; venerat renidere, vt hoc etiam saepè ineptè atq; importunè saceret, locis illis, quibus magis fletus lacrymae???; quàm risus conueniebat. Eadem autem origo erat huius insulsi moris ac vitij in vtrisq;, ostentatio videlicet minuta corporis partis elegantioris, quae tamen illustri loco posita muitum adiuuat pulcritudinem. Victorius libro sexto Variarum lectionum, cap???e duodecimo. In Qvendam effrontem Martialis Epigram. lib. 12. Os ataui, patris nasum, duo lumina patris, Et matris gestus dicis habere tuae. Cùm referas priscos, nullam???; in corpore partem Mentiris, frontem die mihi cuius habes? Vlvo Suecus per dolum Estritha Canuti II. Danorum regis sororis nuptias consecutus, Noruegiorum arma in Danos concitauit. Sed classe victus, tandem nato Suenone F. Canuto reconciliatus, cum Natalitijs ferijs apud Roskildiam regiae coenae interesset, & per ebrietarem caesorum à & in superiore praelio Danorum catalogum carmine decantasset, in templo caesus est. Canutus violatae necessitudinis iniuriam, ac sororis viduitatem, duarum prouinciarum attributione pensauit, quas eadem post modùm sacrosanctae Trinitatis aedi, praecipua apud Roskildiam veneratione cultae, decimarum nomine partiendas curauit. Saxo lib. 10. Ad Henricum VII. Imp. venerant Spiram Argentinenses ciues, priuilegiorum suorum confirmationem petentes, ac & missos à dominis Argentinensibus longo verborum ambitu narrabant. Eos dirisit Imp. nulla responsione dignatus, donec & submitterent, ac se non dominos, sed ciues Argentinenses testarentur. Cuspinianus. Non exhibere honorem. Reo Qvodam causam in iudicio dicente, praeteriens P. Seruilius Isauricus, iudices admonuit, istum, quem alioqui non nosceret, & pedibus iter faciente, honoris sui gratia equo descendere noluisse. Quo quidem improbi facti exemplo sic moti sunt indices, vt ferè indicta causa reum condemnarint. Val. Max. lib. 8. cap. 6. & Dion lib. 45. Eripere honores qvoscvnqve. Romae per quingentos & quinquaginta octo annos Senatus populo mixtus spectaculo ludorum interfuit. Sed hunc morem Attilivs Seranus, & L. Scribonivs aediles, ludos Matri deûm facientes, superioris Africani sententiam secuti, discretis Senatus & populi locis, soluerunt: ea???; res auertit vulgi animum, & fauorem Scipionis magnoperè quassauit. Val. lib. 2. cap. 1. Verberare. Ex Tit. Dominorum inhumanitatsis erga sernos, quaedam huc transferantur, f. 2934. Cùm vniuersae Graeciae exercitus aduersus Persas conuenisset, Pavsanias Lacedaemoniorum rex saeuè nimis omnes verberibus afficiebat, qui ante Lacedaemonios pabulatum iuissent: Qua superbia reliquos Graecos impulit, vt Lacedaemoniorum foedus atque amicitiam relinquerent. Plutarchus in Pausania, & Aristide. Petere importvné. Hortensivs à Catone petijt, vt Portiam filiam suam, Bibulo nuptam, sibi traderet in matrimonium, pollicens & marito redditurum, simulatq; ex ea prolem suscepisset. Id cùm multis rationibus illi persuasisset, Cato respondit: Se, quod ad ipsum attineret, libenter gratificaturum amico, verùm hoc non audere à Bibulo petere. Tum Hortensius nudans animum suum. petijt Martiam, ipsius Catonis vxorem. Iam enim sibi Cato ademerat mariti praetextum. Assensus est Cato, vt id fieret volente patre coniugis. ipso???; Catone praesente facta sunt sponsalia. Plut. in Catone. M. Antonius princeps Palaestinam quum transiret, Aegyptum petiturus, soetentium Ivdaeorvm (vti Marcellinus inquit) & tumultuantium saepè taedio percitus, dolenter fertur exclamasse: Ò Marcomani, ô Quadi, ô Sarmatae, tandem alios vobis inertiores comperi. Caelius lib. 5. cap. 10. Lect. Antiq. INHVMANITAS SECVNDVM FORMAM CONSIDERATA RESPECTV ALIORVM. Absqve certamine. Qvi aliorum Acerbitatem, Inhumanitatem fouent, approbant. Defuncto Leone X. Pp. quum Cardinales priuatis implicati votis, & varijs sactionibus impediti, comitia proferrent: & quisque suo ambitu eductus ad pontificatum adspiraret: plerique inimicos probris, & falsis saepè calumnijs onerabant, vt caeteros à ferendis suffragijs praetextu pietatis deterrerent: adeò vt non modò malignis susurris in conclaui, verùm & per vrbem singulorum mores famosis carminibus notarentur, tanta maledicendi libertate, vt Popvlvs Rom. pariter, & magistratus, quos seueriore poena persequi debuisset, vt iucundissimos poëtas singulari petulantia celebrarent. Ea res foedissimè tolerata, effecit, vt sacerdotum nomen despectui & ludibrio penitùs haberetur, quum ea carmina contumeliosissimè conscripta, ad extremas vsque totius Europae nationes permanarent: à quibus non multò pòst tam atrox id acceptum est vulnus, quo capta ac direpta vrbe Roma, dignitate & fortunis exuti turpissimè fuêre. Iouius in Hadriano VI. Cvm certamine. Certamina inhvmanitatis, Acerbitatis. Huc mutuae Inuectiuae, quarum vtinam rariora nostro seculo haberemus exempla. Timon Atheniensis, omnium osor hominum, vnum admittebat Apemantvm, vt germanum, sui & eiusdem vitae sectatorem. Cùm aliquando inferiarum solenne esset, conuiuaba̅tur hi duo inter & soli: ac cùm dixisset Apemantus: Quàm est, Timon, egregium nostrum conuiuium? Siquidem tu, inquit, non adsis. Plut. in Antonio. Macrobius in Saturnalibus coenis, Laberivs, inquit, mimus in senatum à Caesare lectus, cùm à Cicerone ad consessum no̅ [2929] reciperetur, dicente: Reciperem te nisi angustè sederemus: nimis mordaciter respondit: Atqui solebas duabus sellis sedere: obijciens tanto viro lubricum fidei. Sed id quod Cicero dixit, nisi angustè sederemus, scomma erat in Caesarem, qui in senatum passim tam multos admittebat. vt eos quatuordecim gradus capere non possent. Erasmus in Adagijs. Hortensius orator ob cultum mundiorem, ac gesticulationes in dicendo molliores, crebrò malè audiebat, in ipsis etiam iudicijs. Sed quum L. Torqvatvs, homo subagrestibus & infestiuis moribus, dum apud concilium de causa Syllae quaereretur, non iam histrionem illum diceret, sed gesticulatricem: Dionysiam???;, notissimae saltatriculae nomine compellaret: tum voce molli demissa???; Hortensius. Dionysia (inquit) Dionysia malim equidem esse quàm quod tu Torquate, [Greek words]: id est, inelegans, agrestis, aditu difficilis. Erasmus lib. 6. Apophtheg. Hieronymvs & Rvffinvs, presbiter Aquileiensis. orta inter & simultate, pro quaestionibus Scripturarum, libros inuectiuarum, satis quidem luculento, sed nimis mordaci sermon alter in alterum scripsêre. Sigebertus in Chronicis. Henricvs Brunsuicensis Dux, religionis nomine exacerbatis animis, nouo quodam inter viros principes exemplo primus scripta aduersaria contra Saxonem & Landgrauium typis euulganda curauit, quae non multò pòst in omnium acerbiss. inuectiuas desierunt. Sleidanus libro duodecimo. INHVMANITAS SECVNDVM EFFICIENTEM CONSIDERATA. Pvta Qvi. Inhvmani, morosi, Acerbi, Asperi, Difficiles Theologi. D. Hieronymvs in conuersatione adeò morosus fuit, vt cùm in solitudinem inter Syros & Agarenos cum Heliodoro comite sese abdidisset: Heliodorus eius morositatem perferre nequiuerit, sed ad suos redierit. Testatur hoc ipsemet in epistola ad Iulianum Diaconum. Philosophi. Apud Athenaeum lib. 4. quidam Cynico inhumanitatem exprobrans ait: [Greek words]. id est, Non quemadmodum tu, Cynice, qui nunquam Gratijs ac ne Musis quidem sacrificaris. Zeno Cittieus natura morosus fuit. Ei rei vt mederetur, vino moderatè sumto, suauis & placidus fiebat. Similem & lupinis esse dicens: illos enim priusquam macerentur, acerbos esse: maceratos verò, dulces reddi. Athen. lib. 2. cap. 14. Ad Xenocratem philosophum, quem esse apparebat ingenio horridiore, crebrò dicere Plato solebat: Age Xenocrates, Gratijs sacrifica. Plut. in Mario. Timon Phliasius, ex Pyrrhonis secta, floruit tempore Ptolemaei Philadelphi. Scripsit tragoedias & comoedias ad versuum xx. millia. Omnibus infensus, praeterquam Pyrrhoni, Democrito, & Xenophani. Gyraldus in Hist. poët. Medici. Iacobvs Cotterius medicus, ita dementarat Ludouicum XI. Gallorum regem, qui nemini hominum alioqui fidebat, vt auarissimi medici nutus iuisa???ue omnia obseruare cogeretur. Quinquagintaquatuor coronatorum aureorum millia, quinque mensium spacio, dum castra sequitur, à rege meticulosissimo extorsit. Regi non de insolentia salarij, sed verborum, quibus erga regem tanquam erga media stinum dominus vtebatur, apud intimos conquerenti: Quaere ergo tibi alium medicum, inquit. Caeterùm certò scito, me dimisso, te ne per octiduum quidem superuicturum. Hisce minis regem eò compulit, vt quem tota Gallia & vicinae gentes metuebant, is medicum sordidissimum, tanquam vitae suae arbitrum, omni officiorum genere & adulatione coleret. Philippus Cominaeus. Mvsici. Tigellii morofitatem Horatius libro 1. Sermonum, Satyra tertia his verbis explicat: Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amico Vt nunquam inducant animum cantare rogati, Iniussi nunquam desistant. Sardus habebat Ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset, Si peteret per amicitiam patris, atq; suam, non, Quicquam proficeret. Si collibuisset. ab ouo Vsq; ad mala citaret, Ió Bacche, modò summa Voce, modò hac resonans, quae chordis quattuor ima. Nil aequale homini suit illi: saepè velut qui Currebat fugiens hostem: persaepè velut qui Iunonis sacra ferret: habebat saepè ducentos, Saepè decem seruos: modò reges atq; tetrarchas, Omnia magna loquens: modò, sit mihi mensa tripes, & Concha salis puri, & toga, quae defendere frigus, Quamuis crassa, queat. Decies centena dedisses Huic parco, paucis contento, quinq; diebus Nil erat in loculis. Noctes vigilabat ad ipsum Manè: diem totum stertebat. Nil suit vnquam Sic impar sibi. Grammatici. Domitivs, doctus clarus???; in vrbe Roma grammaticus ideo Insani cognomine salutatus est ab omnibus, quòd inhumanus, intractabilis, & in omnibus morosior esset. Gellius lib. 18 cap. 7. Noct. Atticarum. Rhetores. Demosthenes extra omnem ostentationem & iocum in grauitatem coactus & serium, non lucernam, vt cauillatus Pytheas est, olet: sed aquae potationem, sed solicitudines, sed acercitatem, quae obijciebatur, morum, & tristitiam. Eius ori perpetua inerat sedulitas, nec temerè vultuosum illud & tetricum deponebat. Quare asperum eum & morosum vocarunt aduersarij. Quinetiam Argas dictus est, vel ex morum feritate & acerbitate (anguem enim appellant quidam poëtae Argam) vel ex oratione offendente aures: quòd hoc nomine poëta fuerit malorum & molestorum modorum. Plut. in Demosthene. Aeschines dicit eum moribus fuisse adeò asperis & inconstantibus, vt cum Adria faciliùs sit habere co̅mercium, quàm cùm illo: non quòd illud mare sit cateris saeuius, imò vix aliud mitius, sed ita visum est Italis, qui si nauigassent mare Britannicum aut Danicum, faterentur Adriam indignum esse maris vocabulo. Erasmus in Adagijs. Hyperidem rhetorem memorant, aliquando in concione dixisse: Nolite Athenienses aduertere solum, an amarus, sed an gratis sim amarus. Quasi illos tantùm, qui auaritia importuni & odiosi sunt: non autem hos potiùs, qui ad impotentiam & inuidiam vel iram vel contentione̅ abutuntur potentia, populus timeat & execretur. Plutarchus in Phocione, & de Dignoscendis adulat. Poetae. Evripides tragicus moribus fuisse narratur iniucundus, & tristis, subinde figens terram obstipo capite: cuiusmodi homines [Greek words] Graeci vocant. Hinc certè [Greek words] est nuncupatus, veluti qui risum foret exosus. Creditur quoq; in mulieres odio fuisse praecipiti, & inde dictus Misogynes: siue quia natura esset talis, abhorreret???ue à mulierum coetu: siue quòd duas haberet vxores simul, quum id decreto ab Atheniensibus facto ius esset. Quarum matrimonij quum pertae duisset, muliebri sexui bellum indixit. Cuius rei in Thesmophorijs quoq; testis Aristophanes est. Caelius libro 24. capite decimo Antiq. Lect. Philocles Polypithis F. Aeschyli ex fratre vel sorore nepos, Euripidis tempore, tragicus: moribus adeò asper, vt vulgò [Greek words] appellaretur. Eundem & [Greek words] vocabant. [Greek words] enim [Greek words], id est, amaritiem vocant, teste Suida. Duos habuit filios, Morsimum & Philippidem. Morsimvs patri stylo & moribus aequalis, asper & insulsus, & ocularius insuper medicus. Taxat eum Aristophanes varijs epithetis, vt helluonem & foedum hominem. Politici. Vide suprà, Conuersatio morosa, fol. 2921. Neronis Imperatoris atauus Domitivs Aenobarbus, homo durus, seditiosus???ue & arrogans fuit, in cuius mores ita lusisse traditur L. Crassus orator: Quid mirum, si aeneam barbam Domitius habet, cùm & os ferreum, & plumbeum cor habeat? Petrarcha ex Suetonio. Mvlieres. Cura puellarum Spartanarvm à Lycurgo instituta, soluta prorsus & fluxa, in iocos incurrit poëtarum. [Greek words] enim vocant eas, velut Ibycus, quòd incessu coxas retegerent: & [Greek words] quasi virosas, & in viros insano ardentes amore, vt Euripides, qui ait: Quae cum choro iuuenum suas vastant domos Coxis apertis & peplis fluentibus. Sanè virginum tunicae imae non habeba̅t pinnas consutas, sed explicabantur, & totum incessu aperiebant femur. Id quod clarissimè hisce versibus ostendit Sophocles: Stola caret, tunicam induens Hermione Dilabidam, retegit femur iuuencula. Vnde procaciores dicuntur fuisse, & primùm aduersus ipsos viriles viros. Quippe domi omne imperium habebant: publicè verò de rebus maximis & dicebant, & suffragium ferebant. Plut. in Numae & Lycurgi comparatione. [Greek words]. id est, salsitas non in est illi. in infacetos & fatuos ac stupidos. Sal enim primum, maxime???ue commune condimentum videtur. Plinius libro 31. indicat, metapho [2930] ram esse sumtam ab vsu salis, quod in omnibus cibis sit condimenti vice. Hinc Catulli carmen, quod Fabius citat, de Qvintia: Quintia formosa est multis: mihi candida, longa, Recta est: haec & ego singula confiteor. Totum illud formosa, nego: nam nulla venustas, Nulla in tam magno corpore mica salis. Principes, Magistratvs. Sacri. Attala Burgundus natione, Columbano abbati in Luxouiensi monasterio successit. Verùm quia plus satis rigidus erat, monachi ab eo discessêre. Sed paulò pòst Roccoleno febre punito, pleriq; ad eum reuersi, poenitentiam egêre. Beda Tomo tertio. Bonifacivs IX. Pp. Romanis, non vt Papa, sed vt rigidus Imperator, dominabatur: multos sibi ex illi de persidia suspectos, per iustitiarios fecit occidi. Capitolium & palatium suum vehementius communiuit: nec fuit ante eum pontifi cu̅ qui talem in Romanos potestatem exerceret. Cranzius lib. 10. cap. 44. Metropol. Militauerat sub Evgenio IV. Pp. Nicolaus Fortebrachius. Is cùm stipendia sua peteret, respondit Eugenius: Tantum praedae ex castellis auexisse, maximè verò ex direpto Vetralla vico, vt ei pro stipendio sat esse posset. Indignati Nicolaus, ad PhilippumVicecomitem defecit, & agrum Romanum ingressus, tantum tumultus concitauit, ingenti praeda tum hominum, tum pecorum abacta, vt Eugenius aliquandiu incertus manserit, quorsum iret. Concurrebant Romani ciues ad Eugenium, quaestum de illatis iniurijs: quos Pontifex, eo potissimùm tempore consilij expers & bonae valetudinis, ad Franciscvm Camerarium nepotem suum remittebat: qui otio & voluptatibus deditus, nil aliud respondebat, cùm crebrae de ablatis pecoribus querelae fierent, Eos nimiam spem in pecoribus collocasse: Venetos quidem sine gregibus & iumentis longè vrbaniorem vitam ducere. Indignati huiuscemodi responsis Romani, sublato clamore ad arma & libertatem conclamarunt, pulsis omnibus Eugenij magistratibus: ac capto Francisco Camerario, nouos ipsi magistrarus crearunt. Platina. Hadrianvs VI. ex Hispania Romam ad ineundum pontificatum festinans, in Portu Liburno Pisanorum à Cardinalibus splendidè & officiosè exceptus, tranquillo potiùs quam laeto vultu, & sermonedulci breuitate periucundo respondebat: ita vt quum nulla in gestu aut verbis familiaritate vteretur, nihil temerè, quòd esset elatum, & insolens, aut subagreste, & penitus emineret. Id ergo Cardinales & reliquos blandimentis Romanae aulae assuetos vehementer permouit, quòd pontifex parùm humaniter, & ferè contemtim secum agere videretur. Nam quum solus coenasset, & nautae vtendum nocturna aura suaderent, adeò cupidè & festinanter ad mare & proripuit, vt Cardinales in proximo simul coenantes nec moneret, nec expectaret. Itaque omnibus raptim ad triremes contendentibus, de secunda vigilia oram soluit, & ad Centumcellas est prouectus. Ab Ostia pari festinatione est profectus, adeò vt Cardinales, qui iumenta ab vrbe expectabant, vel paucarum quidem horarum moram impetrare nequiuerint. Per hunc modum tumultuario deformique agmine, quum Cardinales ignobilibus iumentis vehere̅tur, & nonnulli minores antistires, & totius aulae incondita multitudo onusta sarcinulis in feruido sole iter faceret, Romam peruenit. Iouius in Hadriano. Profani. Philippvs Macedo, cùm anui cuidam pauperculae, petenti vt causam ipsius cognosceret, respondisset: Sibi non esse otium, illa ex clamauit: Proinde ne rex quidem esto. Sabellicus lib. 7. Enneadis 4. Pavsanias Lacedaemoniorum dux, sua austeritate & iniquitate Graecis occasionem dedit, vt ad Atheniensium duces Aristidem iustum & Cimonem humanum deficerent. Siquidem sociorum duces nunquam non cum stomacho & asperè appellabat, milites???ue multabat plagis, aut iniecta anchora ferrea totum diem cogebat perstare: thori parandi vel pabulandi copiam, aqua̅dive, nisi post Spartiatas, nemini faciebat: sed flagellis, si qui accederent, abigebant accensi. Ea de re cùm illum aliquando increpare & admonere Aristides cuperet, adducta fronte negauit vacare Pausanias, nec eum audiuit. Plut. in Aristide. Dion Syracusanus Dionysio tyranno voluptatum mancipio fuit inuisus, quia ad nullam relaxabat & hilantatem vel ludu̅. Quocirca aduersarij consentanea vitiorum vocabula tribuentes virtutibus, calumniabantur eum, grauitatem arrogantiam, & libercatem loquendi appellantes peruicaciam: admonénsque acculare, & quia non vnà vitijs indulgebat, videbatur fastidire. Et quidem habebant sua sponte fastum aliquem eius mores austeritarem???ue aditu difficilem & penè insociabilem. Non solùm autem iuueni & patentes aures habenti adulationibus ingrata consuetudo eius & aspera erat: verùm multi etiam, qui vtebantur eo familiariter, candorem???; animi eius & generositatem amplectebantur, congressus causa insectabantur eum: quòd morosiùs & difficiliùs quàm pro ciuili vsu ageret cum adeuntibus. De quibus pòst Plato quasi vaticinans ad eum scripsit, peruicaciam tanquam solitudinis contubernale̅ vt declinaret. Quinetiam exulem Dionem Athenis ad philosophiam flexit, detinuit???; in Academia. Habitauit hîc in vrbe apud Callippum nocum sibi. Oblectamenti causa praedium comparauit, quod pòst donauit in Siciliam nauigans Speusippo, cuius praeter caeteros amicos Athenienses vtebatur consuetudine & contubernio: quòd vellet Plato colloquio festiuo, & scitis facetijs tempestiuè co̅dito mores Dionis tinctos diffundere. Id praestare poterat Speusippus, quapropter facetum appellauit eum in salibus Timon. Plut. in Dione. Romvlvs, victis hostibus finitimis, animo insolescens, reliquit comitatem illam popularem, quam odioso commutauit dominatu, atq; ex habitu, quo ornauit se, pupugit ciues: siquidem tunica vestiebatur purpurea, ac toga praetexta. Responsa dabat ex solio recliui. Stipabat eum perpetuò globus iuuenum, qui è ministerij velocitate dicti Celeres fuêre. Praecedebant alij, qui baculis turbam summouebant loris succincti, vt illicò vincirent eos, quos ille iuberet. Vnde lictores dicti: & virgae, quas gestabant, Fasces. Non adhibebantur ad Remp. gerendam senatores, sed nomen modò & speciem obtinebant honorificam: ac de more potiùs, quim sententiae dicendae causa cogeba̅tur in senatu̅: vbi iubenti auscultabant, neq; vlla re alia praelati vulgo, quàm quod priores acta audientes, discedebant: ac caetera quidem minus angebant eos. Captum de hostibus agrum militibus diuisit solus: Veientibus???ue obfides reddidit, patribus non probantibus neque auctoribus: ea???; insigni contumelia visus est suggillare senatum. Quamobrem cùm non multò pòst raptus ille ex oculis de improuiso esset, non caruit senatus suspicione & calumnia. Plutarchus in Romulo. L. Lvcvllvs, qui primus è ciuibus Romanis Taurum montem transijt belli gerendi causa, duos???ue potentissimos reges Mithridatem, & Tigranem bello vicit: Tigranocertam & Nisibin, munitissimas ciuitates, expugnauit: infidis ad omnia militibus est vsus, & ab illis ad extremum desertus. Cui rei no̅ minimam ipse praebuit causam, quòd non conciliaret animos sibi vulgi militaris: & quicquid subiectis imperio suo blandimenti ad hibebatur, semen esse dedecoris duceret & ruinam auctoritatis suae. Quod verò maximum est, ne principibus quidem & dignitate paribus poterat & praebere comem: sed omnes despiciebat, & nihili prae & faciebat. His vitijs Lucullus inter multas virtutes fuisse dicitur aspersus, quando procerus, & pulcer, & eloquens, & prudens iuxtà domi & militiae perhibetur extitisse. Plut. in Lucullo. Pompeius cùm eosdem milites postea recepisset, eos ne minimum quidem seditiosos habuit: tantum homo homini praestat. Dion Nicaeus. Tiberivs Caesar tristissimus hominum à Plin. libro 28. cap. 2. appellatur: hoc vno excepto, quòd in vehiculo ad sternutamentum salutari exegerit. Incedebat ceruice rigida & obstipa: adducto ferè vultu, plerunq; tacitus: nullo, aut rarissimo etiam cum proximis sermone, eo???; tardissimo: nec sine molli quadam digitorum gesticulatione. Quae omnia ingrata, atq; arrogantiae plena, & animaduertit Augustus in eo, & excusare tentauit saepè apud Senatum ac populum: professus naturae vitia esse, non animi. Suetonius. Drvsvs Tiberij F. natura adeò immitis & sanguinarius fuit, vt enses praecuti ab eo Drusiani coeperint dici. Dion libro quinquagesimoseptimo. Seianvs canes sanguine humano pascebat, vt aduersus hostes in bello ferociores essent. C. Caesar Caligvla Imper. queri solebat, quòd sua temporae nullis calamitatibus publicis insignirentur: Augusti principatum clade Variana: Tiberij ruina spectaculorum apud Fidenas memorabilem factum: sui obliuionem imminere prosperitate rerum. Atque identidem exercituum caedes, famem, pestilentiam, incendia, hiatum aliquem terrae optabat. Suetonius. Etsi autem truculentissimus & humanissimus erga omnes fuit: eo tamen die, quo à Chaerca occisus est, omnium cum admiratione praeter solitum affabilis extitit, cùm Circenses spectaret. Iosephus libro decimonono, capite secundo Antiq. Commodvs Caesar, vt terribilior omnibus videretur, statuam sibi poni iussit pro curia, quae arcum intenderet. Caeterùm eo extincto, statua sublata est patrum decreto: Libertatis signo eadem base imposito. Ademit & colosso Solis caput, suum???; iussit imponi. Sab. lib. 5. En. 7. Nefaria & planè humano generi inimica vox est ea, quam Suetonius Neroni, Suidas & Dion Tiberio tribuunt: [Greek words]. Nero correxisse dicitur; Immò, inquiens, [Greek words].
|| [2931]
Procopivm Imperatorem adnotatum Annalibus est, humum intuendo semper incessisse, per???; morum tristium latebras, ac similem habitum Crassi illius, quem in vita semel risisse affirmat Lucillius. Caelius lib. 3. cap. 28. A. L. Theodorvs episcopus Rauennas, tetricus & austerus nimiùm, ob disciplinae seueritatem in archiepiscopio die natiuitatis Christi à suis deserebatur, nec propterea ad ecclesiam deducebatur. Hanc ille vlturus iniuriam, re deliberata cum Exarcho Olympio, ad Agathonem Rom. Pont. & contulit, & in inuidiam sui cleri Rauennatem ecclesiam Romanae sedi subdidit. Blondus lib. 9. Dec. 1. Alphonso Aragonum & Siciliae rege, Neapolim obsidente, Renatvs rex Neapolitanus, inhumano responso vetulae fame cum suis labora̅ti dato, eam ad proditionem impulit. Iac. Bracellus lib. 5. belli Hisp. Lvdovicvs XI. Francorum rex pressam nobilitatem primus seruire coëgit, populo & formidabilem praebuit, viam posteris regibus muniens ad opes nimias & potentiam. Auctor Chronici Francorum. Svbditi asperi et inhumani. Consule Tit. Odium principum, quatenus Inhumanitatis notas habet iunctas, f. 61. Parentes. Galli liberos ad conspectum suum non priùs venire patiebantur, quàm per aetatem adoleuissent, vt militaria iam obire possent munia turpissimum, arbitrantes, filium adhuc puerum patri assistere. Sab. lib. 1. En. 4. Conivges. Vasthi regina fecerat conuiuium feminarum in palatio, vbi rex Assuerus manere consueuerat. Die septimo, cum rex esset hilarior, & incaluisset mero, praecepit septem eunuchis, qui in conspectu eius ministrabant, vt introducerent reginam, posito super caput eius diademate, & ostenderent cunctis populis & principibus pulcritudinem illius. Illa verò renuit, & ad regis imperium, quod per eunuchos mandauerat, venire contemsit. Ergo Mamuchan, audiente rege atq; principibus, inquit: Non solùm regem laesit regina Vasthi, sed & omnes populos, & principes, qui sunt in cunctis prouincijs regis Assueri. adeo???; auctor fuit regi, vt nequaquam vltrà Vasthi ingrederetur ad regem, sed regnum illius altera, quae melior esset illa, acciperet. Hoc edictum per omnes prouincias diuulgatum fuit, vt cunctae vxores reginae malo discerent maritis suis honorem deferre. Hester 1. & 9. Gellius scribit, Xanthippen Socratis vxorem morosam fuiise admodùm, & iurgiosam: quod etiam de altera eius vxore Myrto Aristidis filia praedicatur. Ambae enim in muliebres contentiones propter ipsum Socratem deueniebant. Rauisius. Celebratur illud Pauli Aemilij apophthegma, nouum calceum ostendentis: Vos, inquit, videtis bellum ac nouum esse calceum, verùm qua parte pedem torqueat meum, id ego demùm sentio. significans Papyriam vxorem, non esse suis accommodatam moribus. Erasmus in Adagijs. Mariamme, Herodis regis Iudaeorum vxor formosiss. & pudicissima, sed morosa & superba, quòd regio sanguine nata esset: nulla habita ratione regiae potentiae, saepè maritum contumeliosiùs tractabat, apertè etiam illi & sorori eius Salomae & matri exprobrans humilitatem generis. Iam cùm reuerso Roma marito sub meridiem ab eo vocata vnà cum illo cubare recusasset, eò indignationis rex prorupit, vt incertis adulterij suspicionibus à Salome sorore iniectis, innocentem interfecerit. Iosephus lib. 15. c. 11. Antiq. Domini. Persae erga seruos inhumani nullos vnquam manumittere consueuêre. Alex. lib. 5. cap. 20. An Caevs in seruos asper fuisse dicitur, dum plantaret olim vineam. Quare vnum ex seruis ei praedixisse, dominum eius vineae non gustaturum esse fructum. Atq; respondit euentus vaticlnio. Ancaeus enim, vbi fructus ad maturitatem peruenit, seruum iussit sibi vinum miscere: & poculum ori admoturus, falsum fuisse eius vaticinium dixit. Cui seruus respondit: [Greek words]. Multa cadunt inter calicem suprema???; labra. Ancaeo poculum tenente, accurrit quidam nuncians, ab apro vineam deuastari. Ancaeus deposito poculo arrepta???; securi in aprum irruit, & vulneratus crure, vt sensit Pherecydes, interijt. Pausanias in Arcad. Helotae publici quodammodo Lacedaemoniorvm serui, quibus habitacula quaedam praescripserant, & ministeria certa. Auctores sunt, Helotas agrum solitos colere, anciquitúsque institutos retulisse reditus, ac execrabile habitum, si quis plus mercedis à quoquam exegisset. Inuulgatum & illud à scriptoribus scio: Spartae liberum, maximè liberum esse, seruum etiam seruum etiam seruum in primis, id est, [Greek words]. Quod in Pannonia siue Hungaria obseruari inprimis accipio, vulgato inter eos adagio, non rectè dici seruitutem, nisi in Pannonia: adeò vt adstruant id quoq;, posse vbiq; gentium peraccommodè seruire, qui alicui eorum hominum fuerit illis in locis famulatus. Seruitutis Helotiae meminit sexto Legum Plato: quam dicit dubitationem facere maximam, contentionem???;, quum alijs bene, alijs contrà videatur instituta. Omnino execrabiles Spartanis serui fuêre: manifestum id Cryptia facit, quam Lycurgo contribuit Aristoteles, negat Plutarchus. Ei verò à latitando inditum nomen. Siquidem qui iunioribus praefecti erant, ex ijs qui praestare prudentia viderentur, in regionem alium aliò emittebant, gladios modò secum & necessaria alimenta exportantes. Illi verò, quàm poterant occultè sese interdiu abdebant: noctu verò prodeuntes, quotquot ex seruis adepti forent, contrucidabant. Vt ea ratione discerent hosti quoque insidias moliri. Quod in Peloponnesiaca historia Thucydides significat. Caelius libro vigesimoquinto, capite decimonono Antiquarum Lectionum. Myron Prieneus rerum Messeniorum libro secundo, sic scribit: Opus omne contumeliosum Helotibus imperant, atque ad quoduis dedecus adducens. Necesse est primùm illis, vt pileum ex canina pelle singuli gestent: atque vt rhenonibus induantur, ac verbera quotannis determinata, vel sine iniuria patiantur, ne vnquam obliuiscantur & esse seruos. Huc accedit, quòd si qui supra domesticum splendorem vigerent, his capitis poena erat constituta: quae in dominos poena vertebatur, ni viros iam factos interficerent: illis regionem tradentes, portionem constituerunt, quam semper afferrent ad eos. Athen. libro decimoquarto, capite 29. Helotas bello subactos, cùm rebellassent, Agis Spartanorum rex perpetua seruitute damnauit, vt dominis illos manumittere, aut extra Spartanos fines venundare non liceret. Alexan. lib. 3. cap. 20. Apud Romanos sub Impp. tanta erat dominorum stultissimorum & potentissimorum erga miseros seruos tyrannica crudelitas, vt ne labra quidem ipsis circumstantibus mouere permitterent. Virga. inquit Macrob. murmur omne compescitur, & ne fortuita quidem sine verberibus excepta sunt: tussis, sternutamentum, singultus, magno malo luitur. Sic fit, vt isti de domino loquantur, quibus coram domino loqui non licet. Macrob. lib. 1. Saturnal. cap. 11. Damophilvs & Megaclis Siculi Ennenses erga seruos inhumani occasionem dedêre bello seruili. Quadringenti serui, duce Euno Syro, diuinitatem affectante, & futura praedicente, contra dominos suos rebellarunt. Diodorus libro trigesimoquarto. Romani quidam seruos agros exponunt in insulam Aesculapij, medendi studio. Quos omnes liberos esse Claudius Caesar sanxit, nec redire in ditionem domini, si conualuissent. Suetonius. T. Sempronivs seruos iam senio debilitatos tanquam animalia bruta eijcere & vendere solebat, quasi commoditate sublata, nihil ipsis hominibus humanitatis debeamus. Volat. lib. 14. cap. 2. Anthrop. Illud vnum M. Catonis, viri alioqui sanctiss. vitium, quòd sicut iumentis seruis abusus, expelleret & venderet eos in senio. moribus ego attribuo nimiùm austeris, nec vllum existimantibus extra quaestum homini esse cum homine consortium. Plutarchus in Catone. Pallas, Claudij Caesaris libertus, immensis opibus comparatis, cùm à Peto accusaretur, in Neronem conspirasse: atque ad rem probandam quidam Pallantis liberti adducerentur: coactus est Pallas, vt innocentiam probaret, superbiae suae magnitudinem detegere. Affirmauit enim, moris sui esse, nunquam ministrorum suorum quempiam alloqui: sed si quid vellet, id eis aut manu aut nutu indicare: & si quid esset, quod longiore oratione declarandum esset, illud eis scribere. Id autem agebat, ne cum ministris superbae vocis suae dignitatem communicaret. Corn. Tacitus. Galeni Medici pater Nico vir humanissimus: Mater verò vsqueadeò iracunda, vt interdum etiam morderet ancillas, semper???ue & vociferaretur, & cum marito contenderet, id???ue longè quidem odiosiùs, quàm cum Socrate olim Xanthippe: mulier interim pudica, & circa rem familiarem augendam sollicita. Galenus de Cognoscendis animi morbis, capite octauo. Tartari virgines, matronas, mulieres iure belli comparatas, miserabili seruitio conficiunt, fame cruciant, & ad foci ministeria retinent. Ex prouincijs bello comparatis, pueroru̅ puellarum???; decimas exigunt, quas pro seruis habent: & ex his morituri domini deligunt, qui cum his viui infodiantur. Seruos bello seruaros non solùm nudos, sed assidua inedia laborantes, in diro seruitio ad mortem vsq; retinent, prae libidine ac ludibrio impunè saepè necant. Bonfinius lib. 8. Dec. 2.
|| [2932]
Stephanvs quidam presbyter prouinciae Valeriae, aliquando domum reuersus de itinere, seruo tardo stomachabundus dixit: Veni miser diabole, & soccos mihi detrahe. Ad hanc vocem statim coeperunt caligarum corrigiae dissolui. At Stephanus diaboli praesentiam detestatus, crucis signo eum àbegit. Vixit sub Mauricio Imperatore. Gregorius Turonensis lib. 3. Dialog. cap. 20. Baptista Zenus Cardinalis, sub Paulo II. in conuersatione familiari acerbus supra modum, alijs vestibus foris, alijs domi famulos vti volebat, eosque vel leuiter inter equitandu̅ errantes descendere, & pedes incedere cogebat. Accidit, vt cubiculi praefectum saepè vocans, ab eo naturae necessitati parenti non exaudiretur. Furibundus igitur retro ostium sese abscondit, vt ingredientem ex insidijs aggressus malè multaret. Interea Cardinalis cuiusdam scriba̅ foribus apertis ingressum Baptista capillis arreptum pugnis egregiè contudit: quoad errorem suum agnoscens, hominem missum fecit, multis priùs obtestatum precibus, ne cui quam hanc suam impotentiam detegeret. Garimbertus libro sexto de Vitis Pontificum. Christophorvs Eboracensis, Cardinalis Anglus. cùm verberibus in suos sine ratione saeuiret, à Renaldo Mutinense famulo tuo, quem praeter meritum plagis ceciderat, veneno interemtus est consilio episcopi Vigorniensis, sub Iulio II. Renaldus in carceribus manus sibi intulit. Idem. Servi. Nicolavs Perottus, Bessarionis cardinalis cubicularius, cùm Romae in conclaui tres cardinales Bessarionem prandentem adire vellent, vt eum omnium consensu Pontificem renunciarent: ille non vacare nunc hero suo, vt cum illis inter prandium colloqueretur, respondens, foribus eos exclusit. Illi indignati: Si Pontifex esse nolit, ne cogendus quidem est, abeuntes dixêre. Ignarus huius rei Bessarion, postea tamen certior factus, nihil grauius commotus, his tantùm verbis Nicolaum corripuit: Importunitate & rusticitate tua, Perotte, mihi mitram, tibijpsi verò galerum inuidisti. Iouius in eius vita. Praeceptores. Quòd asperiùs coram multis Pythagoras familiarem accepisset, dicitur adolescens laqueo sibi gulam fregisse. Inde Pythagoram referunt neminem vnquam praesente castigasse alio. Plut. de Discernendis adul. Orbilivs Pupillus, grammaticus insignis, qui semper maiore fama quàm emolumento docuit, tam acerbae fuit naturae, vt no̅ modò in antisophistas, quos omni sermone lacerabat, inueheretur, sed etiam in discipulos: quòd etiam Horatius subindicat, Plagosum eum appellans. Suetonius de Grammaticis illustribus, cap. 8. Legati. Cùm Athenienses ad Philippum in Macedoniam legatos misissent, acerbum quidem, sed occultum ipsorum hostem: confecta legatione, Philippus eos dimittens, vt mos est, dicere cepit: Si quid aliud esset, quòd Atheniensium gratia facere posset: neque vltrà ad finiendam orationem pergebat. Statim legatorum vnus Demochares, caeteris audacior, subiunxit: Vt te suspendas. Tum Philippus ad legatos conuersus dixit: Referte Atheniensibus, eum quitam acerbum verbum absq; indignatione audiuit, longè eò, qui verbum illud non lacessitus pronunciauit, modestiorem esse. Fulgosus libro 6. capite 2. Dominicvs Pisanus Venetus orator apud Pontificem Iuliu̅ II. is cùm imperium Venetum & euersurum minaretur, respo̅dit, Pontificem ipsum vilem clericulum Venetorum opera euasurum. Hoc dicto ita commotus fuit Pontifex, vt foedus cum principibus imperij Cameracense inierit: quo totum Venetorum imperium extremè periclitatum fuit. Egnatius libro nono, capite quinto. Matthaevs Langius Gurcensis episcopus, Maximiliani I. Imper. legatus, Bononiae à Iulio II. Pp. tanto honore exceptus est, anno Salutis 1511. vt ne rex quidem vllus ferè maiore accipi posset. Nec minor in Gurcensi pompa & magnificentia enituit. Cùm enim Caesaris in Italia vicarij nomine veniret, principum ac nobilium, cum eorum omnium familijs admodum splendidè indutis atque ornatis, magnum secum habebat comitatum. Ad vrbis portam senatus Veneti apud Pontificem legatus, ingentis submissionis signis ostensis, ei obuiam processit. Aduersus quem ille incredibili fastu plenus, oratione ac gestu admodum superbo, eum, qui Caesaris hostium personam gereret, ante suum conspectum se ausum fuisse ostendere indignatus, & conuertit: ac pompa in senatum vsque, vbi eum cum omnibus suis purpuratis praestolabatur Pontifex, deductus: breui, sed superbissima oratione. & à Caesare rerum suarum potiùs pacis quàm belli artibus consequendarum studio in Italiam missum: pacem verò, nisi à Venetis omnia, quae quauis ratione ad eum spectarent, restitueruntur, locum habere non posse, proposuit. Post publicum consessum seorsim cùm Pontifice in eandem sententia eodem???; fastu loquutus est. Quibus verbis ac signis postero die non minùs superba facta adiunxit. Cùm enim Pontifex ex ipsius consensu tres Cardinales, qui cum eo agerent, delegisset, nempe Sangiorgium, Rheginum, ac Medicem: ijs constitutam conuentus horam expectantibus, ipse quasi cum alio quàm cum Pontifice quicquam agere & in dignum esset, tribus ex suis nobilibus qui cum eis agerent missis, se alijs negotij occupatum excusauit. Quam indignatem Pontifex, incredibili in Gallos odio naturam suam vincente, cum multis alijs deuorauit. Guicciardinus lib. 9. Praefecti. Pothinvs siue Photinus eunuchus Ptolemaeregis, Caesare post Pharsalicam pugnam in Aegyptum prosfecto, propalàm multa ad Caesaris intolerabilem inuidiam & contumeliam loquebatur faciebat???ue. Nam vitiosissimum & vetustissimum militibus metiebatur frumentum, addens: Ferrent & acquiescerent, quòd vescerentur alienis. Ad coenas vasis ligneis & figlinis iussit ministrari, aurea & argentea Caesarem ferens, omnia accepisse in solutum. Quippe patri regis Caesar septingenties expensum ferebat: ex quibus caetera liberis eius Caesar antè condonauerat: quadringenties tunc repetebat ad sustinendum exercitum. Cùm Pothinus diceret ei, in praesentia vt abiret, & magnis negotijs insisteret, pòst cum gratia creditum eum ablaturum: responso dato, minimè se Aegyptiorum consilium requirere, Cleopatram clàm ex agro exciuit, eam???; occiso fratre reginam constituit. Plut. in Caesare. Captivi. Pisonium in Danubij ripa situm à Pisone conditore nominatu̅ est, qui Pannonijs praefuit, & Thraces ad Mysios deficientes domuit: quorum captiui in vincula coniecti tantae feritatis erant, vt catenas dentibus morderent. Bonfinius libro 1. Decadis 1. QVO Consilio, qva Occasione. ad Acerbitatem inducti Religione. Saddvcaei Iudaei & inter se feris moribus discrepant, & co̅uersatio eorum circa exteros inhumana. Iosephus lib. 2. cap. 7. belli Iudaici. Hostem terrendi consilio. Lucius Cornelius Sylla congressus cum Mithridate ad Dardanum Troadis, pacis causa, cùm ei obuiam prodisset Mithridates, & dexteram porrexisset: rogauit eum, Acciperétne, quibus conditionibus pepigerat Archelaus eius dux pacem? Tacente rege, Sylla: Atqui deprecantium est, inquit, priore loco dicere, victoribus satis est tacere. Vbi exorsus Mithridates excusationem est, conatus???; bellum partim ad deos referre: partim ipsos culpare Romanos: excipiens Sylla: Iamdudum ait se de alijs accepisse, nunc verò ipsum intelligere, disertissimum esse Mithridatem, qui in factis adeò tetris & prauis non deficiatur speciosa oratione. Inde cùm eius facinora coarguisset & exagitasset acerbè, quaesiuit iterum: Ecquid his, quae cum Archelao conuenissent, staret? Vbi Stare respondit: ita demùm salutauit eum, ac complexu est osculatus. Plutarchus in Sylla. Misericordia. Mithridates victus à Lucullo ad Cabiras, & in Armeniam ad Tigranem generum fugiens, ad sorores & vxores apud Phernaciam tuto & pacato loco repositas interficiendas Bacchidem misit. In his duae regis sorores fuerunt Roxane & Statira, quae annis propè quadraginta in virginitate vixerant: & coniuges duae Ionides natione, Berenice Chia, & Monima Milesia. Erat huius celebre inter Gracos nomen: quòd cùm eam rex attentaret, & quindecim millia aureorum misisset, eatenus fuerit renisa, dum sponsalijs factis misso???ue diademate appellauit reginam. Ea antè quoque in perpetuo moerore egerat, deplorauerat???ue corporis sui venustatem: quae dominum sibi pro viro, pro nuptijs autem & penatibus conciliasset custodiam barbarorum. Iam quòd procul Graecia relegata speratis bonis per somnium frueretur, & veris illis esset spoliata. Vbi iam adfuit Bacchides, eis???ue indixit mortem, quae cuique facillima & leuissima videretur: detractatum capiti diadema collo aptauit, arque ex eo semetipsa suspendit. Quo citò abrupto: Execrabilis fascia, inquit, ne hîc quidem eris mihi vtilis? Tum illud proiecit conspuit???ue, ac iugulum obtulit Bacchidi. Berenice poculum venenisumsit, cuius portionem matri dedit prasenti & perenti: vna???ue ebiberunt ambae. Valuit autem in corpus imbecillius vis veneni. Berenicen verò, quae minus iusto hauserat, non abstulit. Cùm diu animam ageret, accclerante Bacchide strangu [2933] lata est. Ferunt etiam ex innuptis illis sororibus, alteram post multas in fratrem execrationes & probra virus epotasse: Statiram verò nihil grauius aut abiectius locutam, sed collaudasse etiam fratrem, quòd de vita in discrimen vocatus, rationem habuisset etiam ipsarum, prospexisset???;, vt citra contumeliam vitam ponerent liberé. Plut. in Lucullo. Ferunt Gallos in discessu post Tarrensem contra Venetos Sforcianos???; victoriam, vt expeditiores abirent, cremasse aurata equoru̅ tegumenta, multam???ue supellectilem: & demùm quod vix credibile est, quosdam suae gentis mortiferis vulneribus debilitatos, ne miseriùs apud hostes perirent, crudeli misericordia iugulasse. Iouius lib. 2. Hist. Avaritia. Iudaeorum aliqui ad Romanos vrbem Hierosolymam obsidentes; auro quod habebant deuorato (ne à Zelotis, qui tyrannidem in vrbe exercebant, depraedarentur) confugêre. Syri autem milites cùm tranfugarum quendam ex stercore aureos colligentem deprehendissent, totis castris ea fama percrebuit, quòd auro transfugae pleni essent, praesertim cùm fames & luridos & tumidos reddidisset. Itaque Arabes & Syrivna nocte duo millia transfugarum Iudaeorum visceribus apertis auri cupidine peremerunt. Titus sceleris auctores iaculis immisso equitatu, peremturus erat, sed multitudo noxiorum veniam impetrauit, cùm plures essent puniendi, quàm qui fuerant interemti. Iosephus libro sexto, capite 15. belli Iudaici. Ambitione. Hippodamvs Milesius natura [Greek words], ob ambitionem omnino morosus dicitur fuisse. Arist. lib. 2. Polit. Vitae conservandae stvdio. Antagoras Pisistratum, qui eandem naufragij tabulam arripuerat, vi depulit; & submersit: idem pòst à marina bellua deuoratus. De qua re sic Philippus in primo Graecorum Epigr. [Greek words]. Obsidionis tolerandae cavsa. Babylonii à Dario defecerant. Ex omni mulierum numero, vnam sibi quisq; delegit maximè optatam: caeteras (matribus duntaxat eiectis, ne tam impio parricidio se polluerent) in publicum productas, populariter necarunt. Id aggressi facinus, ne nimia multitudo tolerandae obfidioni grauis esset. Sabellicus lib. 7. En. 2. Belisarivs Romae à Gothis obsidebatur, & fame vrgente maxima crudele edictum Romanis proposuit, vt mancipia, filios, coniuges extra Vrbem confestim emitterent, ne caeteri in commeatus penuriam, vitae???ue discrimen peruenirent. Tum ingens mortalium turba cum fletu & eiulatu à charissimorum amplexu auulsa, noctu per viam, quae ab hostibus Graecorum, propter quos estrema pati cogebatur, derelicta. Io. Magnus lib. 11. ex Procopio. Florentini Nicolai Picinini armis pressi, veriti, ne & Pisae quoq; ab victore hoste occuparentur, proposito miserabili edicto, vt priusquam candela ardens absumeretur, ciues omnes à quinto decimo anno ad sexagesimum vrbe decederent, suspectam ciuitatem multitudine exonerarunt. Sabellicus libro 2. Decadis 3. Vindictae stvdio. Bello Rhetico, Tiberij Neronis ductu, Rhetorum Mvlieres, deficientibus telis, filios humi afflictos, tormenti loco in hostium ora contorsisse dicuntur. Sab. lib. 9. En. 6. IN HVMANITAS SECVNDVM MATERIAM RESPECTV PERSONARVM. Nulla hîc ira, sed immanitas tantùm erga eos, à quibus nulla afficiuntur iniuria, consideratur. Itaque ad vitium Humanitati contrarium pertinent, & quatenus iniuria immeritos afficiunt, ad Iniustitiam. ERGA Homines consideratos secundùm Animvm. Pvta erga Doctos, Philosophos. Tiberivs Caesar; crudelis in conuictores Graeculos fuit, quibus vel maximè acquiescebat. Zenonem quendam exquisitiùs sermocinantem, cùm interrogasset: Quae nam illa tam molesta dialectos esset? & ille respondisset, Doridem: relegauit Aenariam: existimans exprobratum sibi veterem secessum, quòd Doricè Rhodij loquantur. Item cùm soleret ex lectione quotidiana quaestiones super coenam proponere, comperisset???; Seleucum grammaticum à ministris suis perquirere, quos quoque tempore tractaret auctores, atq; ita praeparatum venire: primò à contubernio remouit, deinde etiam ad mortem compulit. Suetonius. Supplices. Anvs quaedam paupercula Philippum Macedonem appellabat, vt causam ipsius cognosceret. Respondenti regi: Sibi non esse otium, inclamauit: Proinde ne rex quidem esse velis. Hac voce Philippus motus, aniculae preces admisit. Quidam hoc ipsum Adriano tribuunt, & Demetrio Poliorceti. Sabellicus lib. 7. Ennead. 4. Aristippus quum aliquando Dionysivm tyrannum interpellaret pro amico, nec ille preces admitteret: prostratus cepit amplecti pedes regis, & impetrauit. Laërtius lib. 2. cap. 8. Hypsaeus vir consularis, qui in iudicium erat vocatus, cùm expectasset Cn. Pompeivm à balneo ad coenam euntem, accidit supplex genibus eius. Atille praeterijt hunc contumeliosè, nihil eum dicens agere aliud, quàm quòd conuiuium suum corrumperet. Plut. in Pompeio, & Val. Max. lib. 9. c. 5. Aridivs episcopus in aula Brunechildis reginae, Romarico supplici pedem in faciem impegit: vt patet ex vita Romarici, in gestis episcoporum Tungrensium. Colomannvs Hungariae rex, comparato maximo exercitu, in Ruthenos contenderat. Regina Lanca profusis lacrymis ad pedes hostis procidit, veniam ac pacem orans. At cùm rex nefas esse diceret, maiestatem regis femineis vlulatibus pollui, reginam pede proculcans repulit. Bonfin. lib. 5. Dec. 2. Veneta ciuitas Pontificis interdicto, cui ad eam diem fuerat obnoxia ob Ferrariam occupatam, Francisci Danduli opera hoc nomine ad Pontificem missi soluta est. Ferunt eum ad Clementis V. conspectum seriùs admissum, cathena ferrea collo iniecta, ad Pontificis mensam tandiu in morem canis prostratum iacuisse, donec expugnata illius ira ignominiosam notam patriae ademisset: atq; ex eo illi postea Canis cognomen fuisse. Quam appellationem iam inde, ex quo ad Pontificis mensam cathena vinctus conspectus est, primò foris, in de inter suos adeptus dicitur. Vide Sabellicum lib. 1. Decad. 2. ob hoc factum seriò indignantem. Legatos. Legati, quos Stephanus Poloniae Rex, &c. Vide fol. 2942. Corpvs. Erga Senes. Zenodotus in Collectaneis suis Aeschylum citat, qui huiusmodi fermè tradiderit in opere de Paroemijs: Sardoas esse Carthaginensium colonos, Sardonem regionem inhabitantes: illis morem esse, senes septuagesimum praetergressos annum Saturno sacrificare, ridentes interim, ac mutuò sese complexantes. Nam turpe ducebant, in funere aut eiulatum edere, aut lacrymas profundere. Hinc adsimulatum risum, Sardoniu̅ vocari ceptum. Erasmus in Sardonio risu. Apud Troglodytas inualidi ob senium arme̅ta sequi, gutture bouis cauda adstricto vita̅ finiunt. Qui morte̅ differunt, eos licèt volenti, eodem modo, admonitos tamen antea, vita priuare. id???ue habetur beneficij loco. Febricitantes item aut morbo incurabili correptos, simili afficiunt morte. Maximum enim arbitrantur malorum, ab eo vitam diligi, qui nequeat aliquid agere dignum vita. Diodorus lib. 3. cap. 3. Agis Spartanorum rex, accersentibus eum in forum Ephoris, cùm viris eius prae senio obtorpuissent, in via incidit in pueros, à quibus requisiuit, Ecquid magis vrgens nossent quàm domino parere? Quibus respondentibus, Non posse: hunc terminum esse reputa̅s muneris publici, regressus est domum. Plut. an Seni tract. resp. Hervli populi Italiae, vt scripsit Procopius lib. 2. Gothorum, olim super Histrum flumen habitarunt. Apud eos senescentibus & morbo affectis non licebat vita frui, sed interficiebantur & comburebantur. Viros. Evripides fertur perpetuo mulierum odio conflagrasse, siue quia natura esset talis, abhorreret???ue à mulierum coetu: siue quòd duas habuerat vxores simul, pro Atheniensium decreto: quarum matrimonij quum pertaeduisset, toti sexui bellum indixit. Hinc [Greek words] dictus est. Caelius libro 13. capite 10. ex Suida.
|| [2934]
Mulieres. [Greek words]. Vide sub loco Affectuum, Odium mulierum, f. 63. Inualidos, Aegros. Apud Indos quidam reperiuntur populi, inter quos quisquis in morbum incidit, is in locum desertum pergit, ibi???; decumbit, eius vel discumbentis vel defuncti curam gerente nemine. Herod. lib. 3. Apud Indos pecuarios Padaeos, quoties ciuium aliquis aegrotat, familiares eum interimunt, ne morbo tabescens, carnes quibus vescantur corrumpat. Et licèt se neget ille aegrotare, nihilominùs necant cum & epulantur. Qui ad senium peruenit, eodem mactatur modo. Et propterea cùm hac de causa, tum quia omnes, qui in morbum incidunt, necantur, non multi eorum ad senectutem perueniunt. Herod. lib. 3. Medicvs quidam cùm aegrum inuiseret, & ille co̅quereretur, sese moriturum: barbarus ille versum occinuit, quo miserum aegrum penitùs exanimauit: [Greek words]. Prudentis medici est, mortem praedicere, & familiares admonere: non autem aegrum terrere: atq; vt Poëta inquit, Spem simulet vultu, premat altum corde dolorem. Apud Troglodytas inualidi ob senium armenta sequi, gutture bouis cauda obstricto, vitam finiunt. Febricitantes item aut morbo incurabili correptos, simili afficiunt morte. Maximum enim arbitrantur malorum, ab eo vitam diligi, qui nequeat aliquid agere dignum vita. Diod. lib. 3. c. 3. Tamberlanes leprosos omnes, quotquot inueniret, trucidabat, ne & ipsi diutiùs miseri essent, & alios inficerent. Chalcocondylas. Dracvla Transalpinae Hungariae praefectus, mendicos omnes deperditae ignauiae, miserabilis???; valetudinis & fortunae, lautissimo conuiuio excepit: deinde cibo vino???; impletos, iniecto igni absumsit. Bonfinius lib. 10. Decad. 3. Grauidas. Pastores inhumanierga Latonam gemellos gestantem. Cùm enim ea post partum Apollinis & Dianae in Lyciam venisset, infantes ad lauacra Xanthi apportans, in Melitem fontem incidit, statuit???; ibi abluere infantes, antequàm ad Xanthum pertingeret. Sed pulsa inde fuit à pastoribus, qui eò potum boues egerant. Quos illa in ranas conuertit. Menecrates Xanthius in Lyciacis, & Nicander, teste Antonio Liberali. Societatem. Erga Collegas. Malè audiuit P. Scipio Romae: quòd cùm epulu̅ in aedis Herculis dedicatione praeberet, collegam non inuitasset Mommium. Plut. in Praeceptis politicis. Subditos. Thebani Boeoti ad imperandum natura quidem apti, educatione verò & disciplina corrupti, rebus licèt maximis gestis, imperium non retinuêre. Documento extitit Epaminondas. Vbi enim ille mortem oppetit, euestigiò principatum amisrêre Thebani, eo tantùm degustato. Cuius rei causa fuit, quia consuetu dinis & familiaritatis cum hominibus habendae ratione̅ neglexerunt, solius duntaxat virtutis bellicae curam suscepêre. Haec imperandi ratio inter Graecos potissimùm commoda. Cum barbaris violentia ipsa est affabilitate potentior. Strabo libro nono. Obsessis à Demetrio Poliorcete & Antigono eius filio Thebis, cùm Boeotij fortiter defen derent se, Demetrius verò frequenter ex peruicacia magis quàm ex vtilitate oppugnare vrbem milites & periculo se cogeret obijcere, videns Antigonus non paucos cadere, & magno percitus dolore: Quid pater, inquit, perire hos nequicquam nulla subigente necessitate floccipen dimus? Tum ille ira percitus: Quid tu, inquit, cruciaris: ánne admensurus frumentum occumbentibus sis? Plutarchus in Demetrio. Stratocles Atheniensis concionator, procacitate & insolentia veteris Cleonis videbatur ad populum licentiam referre. Meretrix erat ei domi Phylacium: quae cùm aliquando ad coenam ei cerebella & colla emisset: Papae, inquit, haec obsonata es, quibus tanquam pilis nos, qui gerimus remp. ludimus. Plutarchus in Demetrio. Insolentiae inter Carthaginensem & Campanvm Senatum, quasi aemulatio fuit. Ille enim separato à plebe balneo lauabatur, hic diuerso foro vtebatur. Quem morem Capuae aliquandiu retentum, C. quoq; Gracchi oratione in Plautium scripta patet. Val. lib. 9. cap. 5. C. Martivs Coriolanus vti miles praestantissimus fuit, ita praeter fortitudinem militarem ad Rempub. planè ineptus, populi ad suam vsque perniciem & exilium osor, asper, inhumanus, intractabilis: eam potissimùm ob causam, quòd ingenium illud heroicum sub matre vidua nullam institutionem in literis habuisset. Plut. in Coriolano. Romani, victo Perseo rege Macedonum, Graecorum controuersias inter se Romam in Senatu disceptari reiecerunt: exemplo nouo, eo???; grauissimo: cùm priùs & Philippus Amyntae F. & Alexander Graecorum causas non in Macedonia, sed in ipsa Graecia, coram amphyctionibus cognosci permiserint. Pausanias in Achaicis. Milites. L. Lvcvllvs, qui Mithridatem & Tigranem primus bello vicit, inuidis ad omnia militibus est vsus, & ab illis ad extremu̅ desertus. Cui rei non minimam ipse praebuit causam, quòd no̅ conciliaret animos sibi vulgi militaris: & quicquid subiectis imperio suo blandimenti adhibebatur, semen esse dedecoris duceret & ruinam auctoritatis suae. Plutarchus in Lucullo. Michael Senior Imp. populo & senatui omnem liberalitatem exhibuit: plerisq; amplissimos dignitatum gradus largitus, & honores: plerisq; etiam parum idoneis exercituum ac turmarum praefecturas, ac militares ordines condonauit. Nihil autem munificentiae veris militibus ostendit, nec benignis verbis eos accepit, quare sibi infestos omnes reddidit, ita vt Isaacium Comnenum Augustum proclamarint, & Michaëlem priuatum viuere coëgerint. Cuspinianus. Coniuges. Cùm epulum populo praeberet L. Sylla, decimis sui patrimonij Herculi votis, decessit ex morbo Metella vxor. Quia verò vetuerant sacerdotes ei illam adire, vel funere domum eius pollui: misit ei libellum repudij Sylla, iussit???; spirantem adhuc in aliud domicilium transferri. Plut. in Sylla. Dominos. Vide Tit. Serui inhumani, f. 2932. Seruos. Vide, Domini Inhumani. s. 2931 Romani edendis gladiatorum muneribus, haud mediocris saeuitiae nomen subiuerunt. Seruos enim coëmebant, quos gladiatoria instructos arte producebant, vt acutis inter se gladiorum mucronibus dimicarent: alios etiam feris in harena obijci