Bearbeitet von Alejandro Zorzin
‖ [1]
Ad manus Celeberrimi ac Doctissimi Viri D'omini'
Spalatini, Charissimi Fautoris.
Egregie ac Doctissime Domine Spalatine, frater multum observande.
D'ominatio' Tua Reverenda dignetur ad Reverendum et Religiosum patrem fratrem Garganum Senensem, ‖ [2] Theologiae et Philosophiae Doctorem vere doctissimum excellentissimumque Professorem, Ordinis Minorum1, ac Capellanum Reverendissimi in Christo patris ac Domini, Domini Dominici, Episcopi Portuensis S'acrae' R'omanae' E'cclesiae' Cardinalis tituli S'ancti' Marci, et Patriarchae Aquiliensis2, Theologi maxumi, literas commendaticias scribere, assumptis origine et occasione scribendi ex praeconiis atque laudibus quibus ipsum tanquam doctissimum, et omnium literatorum amatorem vehementissimum merito extuli, significando eidem, quod ego Teutonicus seu Allemannus iamiam brevi libellum pro gloria sua edam, ac editum transmittam.3 D'ominatio' T'ua' R'everenda' scribat, quomodo paulo post Paschatos et intra ipsa festa in sua praesentia, a Domino suo Rev'erendissi'mo fui examinatus4, quo possit in memoriam me reducere. Postremo supplicet, ut more solito D'ominum' Joannem Capnionem, eiusque gloriam commendatam habeat. Ego, si placet, scripturus sum pariter literas, ita quod cum literis D'ominationis' T'uae' R'everendae' seu Principis rectius in Romam perveniant. His optime valeat excellentia tua, abs me plurimum veneranda. Dat'um' 6. feria post Viti. 16. Grimani, pro parte Doctissimi et integerrimi Viri D'omini' Joann'is' Reuchlini.
tuus Andreas Carolstatensis.
Doktor der Theologie und Philosophie,
Professorund
Kaplan(des Kardinals Grimani); damit bietet er Spalatin alle Informationen für eine standesgemäße Briefanrede an Garganus.
unter Mitwirkung des Kardinals Grimani und [in] Anwesenheit des Nichtjuristen Garganus von Siena, der wohl Zeugenfunktion wahrnahm, vgl. Bubenheimer, Consonantia, 33–40 u. 50–52.