Bearbeitet von Alejandro Zorzin
‖ [79]
Doctissimo Domino Georgio Spalatino, pro
motori
dulcissimo.
S'alutem' P'lurimam'. Dedi Doctissime D'omine' Spalatine causam, quod D'ominatio' T'ua' velit aedes, (quas inhabitat D'ominus' H utenus1,) intelligere, forsan quod nomen hospitii quorundam meorum negotiorum gestorum ac nostrorum communium sollicitatorum expressi in superscriptione literarum.2 Hoc ego non feci, ut possint ad eos pervenire, aliter minime. Quoniam in bancho ut aiunt nomina omnium literarum publice eduntur, et quispiam facile poterit habere notitiam. Nam ipso die affixionis et publicationis literarum possunt boni curatores literas recipere ad se spectantes, propterea ego non scripsi etc. scripsi autem, ut illae primo meo procuratori 〈…〉a intimentur literae. Volo tamen D'ominationi' T'uae' obsequi et certiorem reddere, quod in recessu meo morabatur in hospitio ad Campanam vocato. Ego haberem cum D'ominatione' T'ua' R'everendissima' nonnihil secreti loqui, ac consilia T'uae' D'ominationis' R'everendissimae' implorare. Hodie ibo ad vesperas gratia copiae tuae. Sin minus ea mihi hodie dabitur, tunc cras sub Missa corporis Christi. His optime vale et me in omnibus recommendatum tene. Celerrime, ipso die S'anctae' Brigittae.
Tuus Andreas Carolsta'tensis'.