Bearbeitet von Alejandro Zorzin

‖ [4] Celeberrimo, excellentique praeclarae eruditio
nis Viro D'omino' Georgio Spalatino, Philoso
phiae Doctori Oratori Patrono optime
merito.


S'alutem' P'lurimam'. Celeberrime Patrone, curavi, ut potui, quo Imperio Domini nostri Pfeffingeri1 satisfacerem nullis peperci operis. Sollicitavi quoque ut citius efficeretur et elaboraretur lamina, sed non valui obtinere nisi hodie hora octava. Verum qualiter elementa sint formata, D'ominatio' T'ua' videat salubriter, ac me commendare D'omino' meo Pfeffingero dignetur. Quibus ambobus vobis Dominis meos iugiter commendo. Dat'um' Wittemburgae celerrima manu, (quia in causa Ecclesiae nostrae coactus fui abire, illa eadem hora) die Martis XVI. Septembr'i' Anno 1516.


Andreas Carolostatensis,
totus tuus.