Bearbeitet von Alejandro Zorzin

‖ [8] Clarissimo Viro et Domino Georgio Spala
tino
, Philosophiae Doctori, atque Cano
nico Ecclesiae Collegiatae et exemptae Al
denbergensis
, Patrono Optimo.


S'alutem' P'lurimam' D'icit' Clarissime Patrone. Quas nuper Dominica Misericordia Domini1, dieque sancta ostensionis venerabilium reliquiarum conclusiones centum quinquaginta duas2 publice affixi, tuae quoque R'everendae' D'ominationis' mittere pollicebar, iam hilari transmitto mente, humiliter deprecans, quatinus tua Dominatio me apud illustrissimum nostrum Principem commendare referreque dignetur, ob eius honorem id esse factum atque eas certo imposterum per nonnullos dies tempore discutiendas. Mihi neque adversari immo placere, si sua illustriss'ima' gratia certos ex sua provincia Saxonica ad futurum certamen Theologicum destinare vellet. Caeterum responsum tuum exopto cui me commendo. Datum celeriter Wittemburgae, ipso die Vitalis, Anno MDXVII.


Andreas Carolostatensis, Archidiac'onus'.



1 26. April 1517.
2 151 Conclusiones vgl. dazu Kähler, Karlstadt 8*–37* und KGK 58.