Bearbeitet von Alejandro Zorzin
S'alutem' P'lurimam' D'icit'. Eximie Frater tot sum literis a tua humanitate ad me transmissis pulsus, ut omnem ‖ [9] ego laborem, quo plus quam scribere valeo, involutus agitor, posterganduma putem. Cupis forsan ansam1 sacrarum literarum tibi ab imperito demonstrari. Lepus es, et carnem quaeris.2 Utcunque illud flagitatum sit fraternae petitioni, petitioni, quod calleo, depromo. Ego profecto librum de Spiritu et litera3 Augustini doctissimum comperi ansam ad secretiora Theologiae latibula praestantem. Hunc legas atque relegas, consulo. Deinde si opus mea industria fuerit, non deerit tibi, cui omnia mea servire obsequique conantur. Vale optime, et me ama. Dat'um' Wittenburgae, Anthonii, Anno MDXVIII.
Andreas Carolstatensis.