Bearbeitet von Alejandro Zorzin
‖ [9]
Eruditiss'imo'
D'omino'
Georg'io' Spalatino, Canonico
Alden
bergensi, Philos'ophiae' Doctori, Patrono benemerito.
S'alutem'
D'icit'. Spalatine doctissime. Iam alterum
institui edere libellum: quem te brevi spero visurum.1
In eo de poenitentia tractare proposui, quoniam
ipsa est ea virtus, quae verbo hoc: Tolle crucem
tuam et sequere me2 nobis
praecipitur. Quae sane
intellecta omnem de indulgentiis stationibusque
ambiguitatem imis e pectoribus expungit, ac
prorsus proculcat: quae etiam non intellecta ‖ [10]
diligentiorem in sacris literis operam moratur:
intellecta autem et velum et ventum navigio
praestat.3 Propterea tibi impraesentiarum, in ea
parte, qua flagitabas, quemadmodum essent indulgentiae promerendae, quidve sint,4 modo si
quid valent depromerem, respondere superfluum arbitratus sum. Quod autem petis de
praeparationibus ad gratiam, quid videlicet homo
oraturus, vel sacrificaturus, vel alia bona opera
facturus agere debeat, quo suum opus facere
possit opus Dei5, si tibi non responderem vel non
essem Christianus, vel fratris seu proximi salutem non optarem. Tibi dico, quod illa est
unica
superbia, et vitium pessimum, quod homo sua
opera facere divina vel Dei conatur, quia se caput et principium bonorum operum
constitueret. Vide Augustin'um'
ad Bonif'atium'
con'tra' 2. epis'tolas' li. a2 c. 9a6
et Ambro'sium' de
vo'catione'
omn'ium'
gen'tium' lib. 1. c. 2. in fine7,
ubi apertissimam inducit scripturam illam scilicet: Omnis plantatio quam non plantavit
Pater
coelestis, eradicabitur.8
Haec sola authoritas
sufficeret ad subvertendum opera nostra: et quae
quaestionem hanc dissolveret: Videlicet si homo sua opera possit facere Dei. Nam eo ipso,
si nostra opera non dicuntur insita vel plantata
a Patre coelesti, sunt eradicanda. Velim te dili‖[11]genter animadvertere illud, quod Petro Christus dixit: Vade post
me Sathana, scandalum
mihi es.
9 Considera causam subiectam.
Non
enim sapis
, ait, ea quae Dei sunt, sed
quae
hominum
.10 Accipies insuper iustae
obiurgationis
originem: Quum Christus diceret se multa a
Iudaeis passurum: Petrus noluit, ut ea fierent, et
Domino, ne praediceret, inhibuit.11 Quis est, qui
non arbitraretur Petrum pietate quadam erga
Christum permotum fuisse? nisi Christum Petro
respondentem audiret: Vade post me Sathana
.
Quasi diceret: infelix est tua pietas, quia Caro
et Sanguis eam tibi fecit, non pater meus coelestis.12 Quicquid enim ipse non plantaverit,
eradicari debet. Idcirco firmiter teneto, hominem
nullo pacto, nullo studio sua opera facere posse
Dei opera. Homo enim secundum rationem
vivens non iuste vivit, non secundum Deum.
Si tibi lubet copiam scripturarum
videre, ac
quid in ea re Ecclesiastici sentiant, annotationes
meas in li'bro' de Spiritu et Litera cap. 10. perlustrato, ibi:
Lex quibus
sit
adiutorio
13, etc. Quod in
margine reperies: item cap. 5. ibi: Secundum
liberum arbitrium vivere est male vivere
.14 Et in
dicterio illo: Tuus sum
, salvum me fac
15, in
princ'ipio'.
Maiorem autem copiam in explicationibus ‖ [12]
conclusionum16 mearum, et reor sufficientem, feci.
Si illustrissimus Princeps inopia, quam libri mihi
fecerunt, moveretur, et triginta florenis papyrum
compararet, ego ederem, nominique suo dedicarem. Et absque dubio Universitati suae
honorem, et
fidelibus commoditatem facerem. Quod dicere
audeo. quoniam et simul regulas intelligendarum
scripturarum explicavi, atque nodos, argumentaque, quibus nonnulli occupantur et impediuntur,
dissolvi. Sed redeo unde digressus sum, et dico,
nullo humano studio fieri posse, ut hominis opera efficiantur Dei, sed contra Dei opera fieri
posse
nostra. Quemadmodum dicit: Ego faciam vos
facere. Ego faciam vos operari. Ego faciam vos
ambulare in iustificationibus meis.17 Ego
convertam conversionem
vestram.18
Ego dabo vobis preces et orationes veritatis. Nos quid petendum sit
ignoramus, nisi ipse dederit preces. Ita et Apostolus dicit: Deus
operatur in
nobis velle et
operari
pro bona voluntate
.19 Vel
ut Erasmus noster
legit: Deus est is, qui agit in vobis
, ut velitis et
efficiatis pro bono animi proposito.
20 Si Deus agit,
ut velimus quo studio nos efficere possumus ut
nostrum propositum Dei efficiatur? Attende Orationem Dominicam, in qua petitur verbo
breviss'imo'
quod iam multis comprobatum est authoritati‖[13]bus:
Fiat voluntas tua
21, hoc est: Tu vis
nos ambulare in tuis praeceptis, et facere iustitiam, fiat hoc
perte. Fac tu nos facere, fac tu nos ambulare.
Dirige
tu gressus meos
secundum eloquium tuum
.22
Scio Domine
, quod non est in homine via eius,
nec viri
, ut dirigat gressus suos.
23 Dirige tu Domine, Tu das voci
tuae vocem virtutis
.24 Tu es factor
meus
,25 Tu creas hominem in bonis
operibus.26 Tu
es susceptor
et liberator meus
.27 Nolo ego surgere,
antequam sedero.28 Nolo ego declinare
ad dextram,
in qua tuae viae sunt, quia tu facis rectos gressus, et
itinera nostra in pace producis.29 Tu es
via
, veritas,
et vita
.30 Per te venitur ad te, tu es
ostium per quod
intratur31 ad Te. Sine te nihil facere possum.32 Non
sum enim sufficiens aliquid cogitare ex me, sed
tu es sufficientia mea.33 Sola tua gratia mihi
sufficit34, Ego autem et pauper et mendicus sum35, et
omnibus auxiliis destitutus. Immo prohibitus
ne in hominem confidam. Maledictus qui confidit in hominem, aut spem in homine habet,
vel qui carnem brachii sui firmat,36 et ego homo sum. Absit igitur, ut opera mea tua facere
praesumam, sed ingenue tibi fateor infirmitates meas, ut virtus Spiritus tui inhabitet me.37
Tibi iustitia, mihi iniustitia, Tibi gloria, mihi confusio, Tibi fortitudo, mihi infirmitas.
‖ [14]
Dicamus breviter. Domine Deus, da mihi opera, quae me facere iussisti. Da quod iubes,38
concede quod praecipis. Per ista tibi de altera quaestiuncula responsum puto. Postremo
dum rogas,
ut tibi ostendam, quibus in locis Logica Theologiae sit necessaria39: Tibi respondeo: in nullo
locorum, quia Christus non indiget figmentis
humanis. Hominum scientia et sapientia
huius
mundi
est apud Deum stultitia
40, et expolianda est
anima philosophicis praestigiis, quae Christum
videre vult. Dicit enim Apostolus: Curate, ne
quis vos depraedetur per inanem fallaciam.41
Et
sapiens ait: Odibilis est Deo omnis Sophista.42
Propterea existimo Dialecticam non esse necessariam Theologiae. Sunt tamen nonnulli, qui
mihi non crederent: Immo arbitrantur, me ingenii acrimoniam ex Dialectica nactum. Ego
autem inprimis Deo, deinde assiduitati deputo,
et existimo, si exercitamentum ingenii seu periculum facere quis mallet, pari lege hoc in
sermonibus et nodosis, et aenigmaticis, quemadmodum in Dialecticis capciunculis
fieri posse.
Nolo tamen, ut ex mea huiusmodi responsione
extinguendam putes Dialecticam. Sed reor,
Dialecticos libros superfluas procellas habere,
et quod unus sufficeret ad sciendam
Dialecti‖[15]cam, ubi sunt decem. Quomodo autem
studium nostrum Wittenburgense posset ita erigi
instituique, ut caeteris exemplo esse possit, coram loqui volo. Vale foeliciter, ac
me, ut soles, ama.
Datae Wittenburgae, ipso die Agathae, Anno
MDXVIII.
Tuus Andreas Carolstatensis.
Secundo de virtute Indulgentiarum quantum valeant.(WA.B 1, 146,52f.).
Qualis sit formanda intentio sacrificaturo vel caetera pia opera facturo.(WA.B 1, 145,11f.).
[…] coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oportet eum ire Hierosolymam et multa pati […] a principibus sacerdotum […] Et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens, absit a te Domine non erit tibi hoc […].
[…] beatus es […] quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in caelis est.
Tuus sum ego salvum me fac […].
Ecce […] dies veniunt dicit Dominus et convertam conversionem populi mei Israhel et Iuda […]; Jer 33,6ff, Vg
[…] ecce ego […] revelabo illis deprecationem pacis et veritatis, et convertam conversionem Iuda et conversionem Hierusalem […], et emundabo illos ab omni iniquitate sua […].
Nam deus est is qui agit in vobis, et ut velitis, et ut efficiatis, pro bono animi proposito.
Gressus meos dirige secundum eloquium tuum […].
Scio Domine quia non est hominis via eius, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos.
(Psallite Deo) […] ecce dabit voci suae vocem virtutis.
nescio […] si post modicum tollat me factor meus..
(Deus meus) […] susceptor meus et liberator meus, […].
Vanum est vobis […] surgere postquam sederitis […].
[…] rectos cursus fac pedibus tuis et vias tuas dirige, ne declines in dexteram neque in sinistram […] ipse autem rectos faciet cursus tuos, intinera autem tua in pace producet.
(Dixit […] eis […] Iesus) […] ego sum ostium, per me si quis introierit salvabitur […].
(Respondit Iesus et dixit) […] qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.
Fiduciam […] habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est […].
[…] ter Dominum rogavi […] et dixit mihi sufficit tibi gratia mea, nam virtus ininfirmitat perficitur.
Ego autem mendicus sum et pauper, Dominus sollicitus est mei […].
[…] maledictus homo, qui […] ponit carnem brachium suum et a Domino recedit cor eius.
[…] libenter […] gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi […].
Da quod iubes et iube quod visbringt Augustinus seine Gnadenlehre in eine Formel, vgl. Augustinus-Lexikon 2, 211–213.
Sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum.
[…] qui sofistice loquitur odibilis est […].