Bearbeitet von Alejandro Zorzin
‖ [15]
Celeberrimo D'omino'
Georgio Spalatino, Artium
Doctori, et Canonico Aldenburgensi,
Patrono Optimo.
S'alutem' P'lurimam'. Charissime Patrone. Hac hora fecit me quidam Amicus noster communis certiorem, egregium virum D'ominum' Joannem Kitzscher1, Doctorem in lecto decumbere, ac eius morbos ad mortem paulatim succrescere. Qui motus est calamitate mea et rursus diligentia, veritus ne contingat mihi morbus, qui impedimento futurus sit. Fateor Tuae Dominationi, quod propter libros me adeo inanem pecuniarum feci, ut mihi vinum modicum pro stomacho2 emere non valeam: ob id persuasit, ut ad te, et strenuum D'ominum' Pfeffingerum3 scriberem, rogaremque ut Intercessores mei penes Illustrissimum Principem nostrum esse dignemini. Cum autem ‖ [16] idem me docuit nonnulla D'ominum' Kitzscher beneficia obtinere, quae ad Ius Patronatus illustrissimi nostri Principis pertineant: Suppliciter rogo, ut tu tam D'ominum' meum Pfeffingerum ad intercedendum moveas, quam ipse intercedas, quo possum ampliores et quidem annuos fructus consequi, tam pro emendis libris, quam recreando corpore. Non cupio ego Sublimia beneficia, sed accepturus sum pro placito illustriss'imi' Principis et vestro. Si praebendam seu beneficium hospitale in Krimitsch4 mihi impetraretis, vel aliquam parochialem, ita ut commodius viverem, Deo optimo maximo, deinde Illustriss'imo' Principi et vobis Immortales agerem gratias, et famulorum suffragio, seu suppeciis adiutus majorem huic Academiae laborem commoditatemque facerem. Optime vale, et mihi tuis literis scribe, consule, iucunditatemque facito. Dat'um' Dorotheae, Anno MDXVIII.
Andreas Carolstatinus.