Bearbeitet von Alejandro Zorzin
‖ [16]
Clarissimo Doctissimoque D'omino'
Georgio Spa
latino, Canonico Aldenbergensi, Philo
sophiae Doctori, etc. Patrono
Colendis
simo.
‖ [17] S'alutem' P'lurimam' et obsequia. Clariss'ime' Patrone, Promotor, me iudice non sunt ad beneficia inviti trahendi, potissimum ii, qui eas operas, ea denique instituta, quae planam bonitatis speciem ingerunt omnibus iudicare lacerare, condemnareque, sed et nec Patronis parcere, audent, idcirco existimo, eos, qui ex Salario disciplinas colere optimas cupiunt, atque benefactores non maledictis, verum agendis graciis afficere student, alliciendos instituendosque. Quos tum spero facile affuturos, si meum consilium fortasse (quod tamen nolo offerre) non haberetur contemptui. Inter alios Magistrum Nicasium Hertzbergensem1 hodie etiam nominandum putavi, animadversis eius ad Theologiam studiis curisque. Ille absque murmure Principis institutionem et susciperet et exequeretur. Si D'ominationi' T'uae' idem placet, curabit quidem Magister, quo idem brevi adsit. Postremo quidam diligens Theologiae discipulus, et arcium Magister probatus D'ominus' Martinus2 in Collegio Collega cupit Pedagogum gerere. Qui si D'ominationi' T'uae' est gratus, rogo promoveatur ad communes preces. Me commendo et totum credo Tuae D'ominationi'. Dat'um' Witteburgae penultima Marcii, Anno MDXVIII.
T'uae' D'ominationis' Andreas Carolstatinus.