Bearbeitet von Alejandro Zorzin

‖ [19] Ornatissimo Viro D'omino' Georgio Spalatino, Ca
nonico Aldenbergensi, Philosophiae Do
ctori et Patrono singulari.


S'alutem' P'lurimam'. Remitto tibi, Doctiss'ime' Patrone, eas tuas scutulas, quas mihi aegrotanti et passionibus subposito commodato largiter dedisti. Nec inficius ire velim, me tibi plura, quam nostro suppellectibili contineantur, debere, verum cum maiora superioraque praestare nequeam, animum atque affectum temporis successus, ipsaque vehe‖[20]mentia exhibendorum docebunt officiorum. Ob id iamiam tibi gratias, Ornatiss'ime' Patrone, ago, ope desuper concessa relaturus. Insuper, quod et magni est ponderis, rogo, Illustriss'imi' pientiss'imi' Principi nostro meo nomine ob suam largissimam gratificationem gratias agere: et si licet ut luberet, scrutari digneris: quo officiorum genere, quove obsequio suae illustriss'imae' Graciae facere gratum queam debeamque. Sum enim, qui paratas, indefessasque prodigere operas desydero. Me tibi postremo commendo. Vale feliciter. Dat'um' Wittenburg'a' die Iovis 15. April. Anno 18.


Tuus Andreas Carolstatinus,
Obsequutor.