Bearbeitet von Alejandro Zorzin

‖ [22] Clarissimo Viro D'omino' Georgio Spalatino, Philo
sophiae Doctori, Canonico Aldenburgensi,
Patronoque observandiss'imo'.


S'alutem' P'lurimam'. Fertur, Charissime Georgi, Patrone observandiss'ime', illustrissimum Principem nostrum Electorem hodie prandio sumpto abiturum. Quod si est, meam supplicationem detinebo mecum, quam tu fecisti optimam, futuris autem diebus per conductorem ad D'ominum' Pfeffingerum1 militem transmittam, praesentandam Principi illustrissimo. Scis autem hodie magistros religioni intendisse, alioqui non deessent, qui supplicationem tuam in rem meam sub Auditorum persona optime conceptam offerrent. Cum autem prandio eos interesse oporteat, nec mihi liceat eos in ea causa impedire, ignoro qua via et per quos ad D'ominum' meum Pfeffingerum sit perventura, ut idem tempestive illustriss'imo' exhibeat Principi, ut obtineatur petitum responsum. Rogo, si D'ominationi' T'uae' non oberit, per te Militi praefato detur, cum mei commendatione et studiosorum. De Petro Hispano2 nihil rei erat, ut dubitatione occuparer, nisi quod non vidi eum per te scriptum. Tuo iudicio quomodo valeo dissentire? De vino propter recessum Principis ‖ [23] tacebo. Textualia P'etri' Hispani cum hilari alacri lectione docenda puto. Hoc enim erit pueris utilius, praecipue si in syllogismis accurate instituantur. Dat'um' Wittenburgi, feria secunda post Do'minicam' Miser'icordias' Domini, Anno MDXVIII.


Tuus Andreas Carolstatens'is'.



1 Degenhart Pfeffinger (1471–1519).
2 Petrus Hispanus (13. Jh.).