Bearbeitet von Alejandro Zorzin

‖ [81] Celeberrimo Viro Domino Georgio Spalati
no
, Philosophiae Doctori, Canonico Alden
burgensi
, Patrono observandissimo.


S'alutem' P'lurimam'. Quod ad P'etri' Hispani1 Lectionem attinet, Doctissime mi Spalatine, responsum est. Si non est, tuo decreto adhaereo, nec omnia, quae in repub'lica' tractanda sunt, precipito consilio belle aguntur. Nollem te charissime Georgi obtrectationibus maledicorum moveri, ne dicam molestari, quod obiter tacere nequivi. Vereor profecto, te gravari ab his qui graves gravare nequaquam possunt. Tu constanter progredere, Christi miles, ita nostra est militia, ut et ea, quae nobis sunt intrinseca, sint continuo bello repugnantia. Postremo quicquid tuo nomini gratum facere valeo, strenue et alacriter reddam, ob ea vincula, quibus vicissim Dei voluntate colligamur. D'omino' Egrano2 lubenter respondebo, ita tamen ut modica mihi indulgeatur respiratio, ne infirmitatem promoveam, verum si extemporali responso tam [] et invalidi et inertis ‖ [82] Egranum faciari existimas, directo ad me nuntio suo, dabo. Supplicationem meam per te conceptam et gratam mihi, si consulis, exhibendam per aliquem idoneum hominem. Si autem ut scripsi praestolari me velis, facio. Vale feliciter, ama obsequentem. Datum Wittenbergae.


Tuus Andreas Carolostatinus.