Bearbeitet von Alejandro Zorzin
‖ [29]
Venerando Viro Andreae Carlostatino, Arcium
et Theologiae Doctori non poenitendo,
Ar
chidiacono Wittenbergensi, Amico suo, si ita
patiatur, non vulgari. Tuissimus Eckius.
‖ [30] S'alutem' P'lurimam' D'icit'. Accepi Andrea Celeberrime, te tuosque Wittenbergios in Eckium esse commotiores, quod contra Mart'ini' Lutheri, communis amici, sententiam, Episcopo meo1 privatim aliqua conscripsi, arbitratus, doctorum hominum iudicium nenias illas nunquam subituras. At quomodo elapsae sint e manibus Episcopi mei, et ad vos delatae, suspicor quidem: at non certe scio. Iam si hoc futurum scivissem, non extemporarie sine omni librorum opitulatione, utut ingenium suppetebat, confestim et tumultuarie illas effudissem. Et ut nosti, liberiores sumus omnes in scribendis privatim, quam cum quid edimus in publicum. Ideo miror plurimum, cur tantopere Eckio vestro deditissimo succenseatis. Adulationis aiunt te Eckium insimulare. At ignoras, quam Eckius homo sit inadulabilis. Percontare omnes, qui Eckium noverunt, quam ingenue fateantur, Eckium nescire verba dare. Neque darem si scirem, maxime coram eo Episcopo, apud quem indulgentiae aliquae (quantum ego opinor) parum efficaces ex causa videbantur accidenti. Caeterum aiunt, te monomachiama contra Eckium instruere. Ego id vix credam. Quod si facere proponis, miror cur non contra vicinos Franckfurdianos2, et haereticae ‖ [31] pravitatis inquisitorem3 te succingas, qui centies Martinum errasse, interdum desipere, furere, ac insanire innuunt, schedis editis et publicatis. Verum amicitia nuper inita si frui liceat, amice quidem actum putabo, et quae contra insontem Eckium meditamini, in spongiam cadere permittatis. Non enim fuit animus meus Martinum4 laedere. At ubi amicitiam Eckii parvi facitis, et eum excessisse arbitramini, legem vobis imponere nec possum, nec volo; sed tamen vestri fuit officii, Eckio quamprimum intimare, si vultis quid edere. Ego ubi sensero me errasse libere erratum fatebor postposito rubore. Ubi contra, vos concitatiores videro aut aculeatos, bonorum praeceptorum, et amicorum auxilio, quantum veritas suaserit, in studiis Christiano orbe famosioribus, me tueri conabor. At malo carere hoc negotio. Tuum vero fuerit, quid opus facto sit perpendere, et omnibus perpensis negotium adgredi. Vale quem vere salvere opto. Ex Ingolstat'io' plus quam raptim. 28. Maii, Anno Gratiae MDXVIII.
Parce veloci stilo et barbaro ob subitam ta
bellionis abitionem.