Bearbeitet von Alejandro Zorzin
‖ [32]
Reverendo Egregioque D'omino'
Joanni Eckio, Sacrae
Theologiae Doctori et Ordinario atque
Pro
cancellario
Ingolstadiensi, Canonico Eista
tensi, et Amico, et Patrono, si patitur
dul
cissimo.
Tuissimus, si sinis, Andr'eas' Carolostadius.
S'alutem' P'lurimam'. Redditae sunt mihi, doctiss'ime' mi Ecki, tuae elegantes literae. Quibus et tibi ut paucis respondeam, nolo D'ominationi' T'uae' latere, mihi vehementer displicuisse iniurias, quas meo omnium eruditiss'imo' Martino Luthero irrogaveras. Confeceras equidem hominem criminibus maximis gravissimisque, scil'icet' crimine laesae Maiestatis: quandoquidem haereseos, item schismatis.1 Scripsisti Bohemum seditiosum2, et ea publice edidisti crimina. Quidni? Scriptura certe, iuxta Scoti3 tui sententiam ex sua natura publicat atque manifestat. Haec fecisti. Occasionem repugnandi non modo obtulisti, sed necessitatem impegisti. Qua factum est, quod monomachiam seu potius Apologiam contra aliquos tuarum conclusionum ediderim: quam prelo Wittenburgio excusam circumcirca venalem vendunt. Moereo profecto ob tuam humanitatem, te necessitatem rebellandi nobis iniectasse. Si facta ‖ [33] infecta fieri possent: mallem nos iniurias paciencia quam certamine evicisse. Veruntamen quod te nominatim prae caeteris nostro certamini, non indoctum illum inquisitorem4, aut alium quemvis illi similem consecraverim, et adversarium constituerim: non invidentiae stimulis, non irae adversus te aestibus actus feci, sed ob tuam elegantiam, ob tuam industriam, ob tuam acrimoniam, sed et praecipue propter tuam et populi salutem. Spero equidem te in nostram iturum sententiam, confido, te ex Saulo5 futurum Paulum6. Nolim etiam habere onagrum seu asinum colluctantem, sed nobilem Leonem, facundum Marcum. Extimabama mihi non obfuturum, si tua elegantia, tuis schematibusb fierem elegantiae studiosior. Si laesi, ignosce, rogo. Si me autem laesum laedere amplius prosequeris, vide si tibi liceat: vide si sis vel hominis, vel divinarum literarum inimicus exturbator. Institui mecum magis bellum et tyrannicam obsidionem sustinendam, quam perversam pacem in detrimentum divinorum documinum et perniciem habendam: Susque deque habiturus, quod mihi eveniet. Velim tamen tua amicitia frui, si annueres. Te quidem ex pectore amo. Dispeream, si te perire, si tibi quicquam mali accidere ‖ [34] desidero. Studeo viritim, quo propediem Dei verbum nostro infelici seculo ebeate illatebratum, fiat dulcius, clarius, quin etiam clarissimum. Vivat Martinus noster, qui occasionem emedullandi legem Dei praestitit. Vivat suatimc Eckius amicus. Sin vero inimicus? fiat sincerus veritatis cultor. Haec sunt quae succisivo temporis momento tibi et manifestare et quaeque optima precari volui. Vive foeliciter. Dat'um' celerrime Wittenburgi, die Veneris XI. Junii, Anno MDXVIII.
Parce, mi Ecki, quod tibi pepercisse velim. Parce si me prodegisse inania iudicaveris. Falsitati autem nec verbo cedere te velim. Imo cupio etiam expungi, aboleri et in nihilum redigi.