Bearbeitet von Alejandro Zorzin
‖ [28]
Eruditiss'imo'
D'omino'
Georgio Spalatino, Artium Do
ctori, Canonico Aldenburgensi, Patrono
suo
dulciss'imo'.
Habes mi doctiss'ime' Georgi, exempla literarum, quas ad me scripsit Eckius1, multo, quam credideris humiliorum, et mearum quas rescripsi.2 Quid sit venturum, ignoro, susque deque habiturus, quod temptabit, molieturve. Praeterea quaternionem quem deficere putabas, mitto, summopere deprecans quatinus digniss'imum' et humaniss'imum' militem D'ominum' Pfeffingerum3 ad suscipiendum onus et procurationis, et promotionis, iuxta tuum consilium certe optimum. Deprecor quoque quatinus et D'ominatio' T'ua' identidem facere dignetur, atque omnes meos amicos, quos conferre meo proposito cognoscis in meam utilitatem promovendam trahere dignare, potissimum D'ominum' Hirsfeldium4, D'ominum' Tawbenheimium5 et Jeronymum6. Quoniam iam ea urgeor egestate, quam nollem osores meos scire, qua nulla maior me in Doctoratu pressit, te velim scire, reliquos latere volo. Nec libros nec corporis victum pro mea valetudine comparare valeo. Solum me Auditorum diligentia solatur. Sed perurget, et stimulat, quod multi propter ‖ [29] exemplarium defectum abesse coguntur. Quo si Princeps noster Illustriss'imus' non adiuvabit, futurum, aliquos fastidio confectos abire. Cotidie me conveniunt, sed obtinent spem solam. Saluta omnes Dominos meos, et vive tu foeliciter mihi rescripturus. Quoniam furatus sum ad te scribendi tempus. Iam enim Dei ope adnotationibus in librum de Spiritu et litera invigilamus. Vale optime. Datae Wittenburgae, die Lunae 14. Junii, Anno MDXVIII.
Andreas Carolstatinus.
Praesententur duae Epistolae7
Magistro Georgio
Spalatino, Capellano8
Illustriss'imi'
Principis
Frider'ici'
Electoris.