Bearbeitet von Alejandro Zorzin
‖ [40] Eximio D'omino'
Georg'io' Spalatino, Magistro et
Cano
nico
Aldenbergensi
digniss'imo' Patrono dulciss'imo'
S'alutem' D'icit'. Mihi amici vulnera1 nunquam non grata fuerunt, Clarissime, Eruditissimeque Spalatine: quo tibi persuadeas velim, tantum te erga me imperii, tantumque favoris habere, ut tibi omnia licere, mihi itidem commoditati censeam profutura existimes: Idcirco tuae humanitati gratias ago. Caeterum quod de stipendio, ‖ [41] communibus ad amicos datis literis2 exigis, arbitror tibi a Magnifico D'omine' Rectore3 communiter4 esse responsum.5 Quod si etiam nostrae sententiae oblectant, nolim te ignorare, D'ominum' Philippum6 nostrum, et fidelissimum et doctissimum Praeceptorem agere, qui denique omnibus esse usui maximopere conetur. Is mihi crede, dignissimus est, cuius solius mercedi XX. floreni accrescant. Quid de Hebraeo7? Qui vix paucis est commodus, comis autem nulli, qui suo salario omnium iudicio8 nec cupit satisfacere. Ego pro utilitate Reipublicae literariae illi obsistoa quoque, quod nec horam legit integram, et rebus nihili invigilat moraturque, ut postea in summis oscitandi habeat occasionem. Haec tu lacera9. Vale die Conceptionis, Anno 1518.
Tuus Carolostadius.
zerreißen.