DICTIONARIVM LATINOGERMANICVM
VOCES PROPEMODVM VNIVERSAS in autoribus latinę linguę probatis, ac uulgò receptis occurrentes Germanicè explicans, pro iuuentute Germanica primum in literis Tyrocinium faciente, fideliter & magno labore iam recens concinnatum.1 GERMANICAE DICTIONES IVXTA SERIEM literarum digestæ, expositæque uocabulis latinis, opus plane nouum, & apprimè commodum studiosis. NOMINA LOCORVM ET AMNIVM IN Germania, præterea Mensurarum, Ponderum, Numismatum, atque id genus rerum aliarum, uti uersa pagella recensentur sub suo quęque titulo, interpretata.
AD PVBEM GERMANICAM PETRVS DASYPODIVS
Huc huc qui cupis eruditionem
Castis iungere moribus puelle,
Et statim bene nosse, quod necesse est,
Quid uox significet latina quęque,
En certò explicat hic liber, Proinde
Castis iungere moribus puelle
Huc huc qui cupis eruditionem.2
Cum gratia & Priuilegio Regio ad Sexennium.
M. D. XXXV.3
TITVLI NOMENCLATURAE RERVM.
4
- Vrbium, Regionum, Montium, ac Populorum in Germania, nec nō alijs quibusdam locis nomina. Folio. 259
- Fluuiorum nomina in Germania, quorum à scriptoribis latinis fit mentio. 265
- Plantarum, maxime quæ Germanis cognitæ sunt nomenclatura. 267
- Arborum ac Fruticum. eodem
- Herbarum. 267
- Frumentorum, &leguminorum nomina. 268
- Animalium quadrupedum nomina. eodem
- Reptilium, seu Vermium &Insectorum nomina. 269.
- Aquatilium seu Piscium. eodem.
- Volatilium uel Auium nomina. 270
- Partium domus nomenclatura. eodem
- Vtensilium, siue instrumentorum domesticorum &uariæ suppellectilis nomenclatura. 272
- Istrumentorum ad officinas pertinentium, & Machinarum nomina. 273
- Armorum bellicorum nomina. 274
- Rusticorum instrumentorum appellationes. eodem
- Mensurarum Romanarum &Ponderum nomina. Germanice quantum fieri potuit explicata: 276
- Liquidorum. eodem
- Aridorum. eodem
- Geodeticarum mensurarum nomina: 277
- Ponderum. eodem
- Nomismatum & Summarum rei Numariæ nomina. 278
- Partium hominis nomenclatura. 280
- Habitudinum corporis nomina. 281
- Vestium nomina. 282
- Ciborum, siue Eduliorum nomina. 283
- Potus nomina. eodem
- Morborum nomina. 284
- Partium Temporis explicatio Germanice
SI Iulio Polluci certa indubie ratio constitit, ut Dictionarium suum non una epistola, sed denis (in tot enim libros digessit) Cōmodo Cæsari nuncuparet, multo iustius ego Lexicon istud dedicare uobis adolescentes optimi, adeoque gratulari possum, quorum scilicet studijs, quod ad uoces latinas proprie uernacula exprimendas attinet, pulchre hac opera consultum est. Patrum memoria in scholis terebantur dictionaria & re & nomine barbara, Quod quidem seculo adeo barbaro, & quo nihil recte ac suo ordine docebatur, factum esse nemo mirabitur. At nunc quum nullum non doctrinę genus suos habeat uindices, & diuina quadā ἀποκαταστάσει non disciplinę modo omnes, sed & linguę in suum locum restituantur, mirari mihi subit è Germanis neminem extitisse, qui re adeo utili manus admoueret. Quàm uero luculenta studiosorum fraude neglectum id hactenus sit, nihil hic attinet referre. Accidisse ego sanè idem hac in re existimo, quod usuuenire solet ferè, ut dum pessima ita in ordinem redigimus, ut obsolescant, serius quàm cōueniebat, in istorum locum meliora substituamus. utcunque interea sint, qui quibus rationibus in publicū succurri possit, apud se consilia agitent. Verum dum alius alium expectat, frustra expectamus omnes. Atque hoc magis laudandus est Petrus Dasypodius noster, uir & multę lectionis & iudicio exacto, atque adeo natus ad pubem literariam recte instituendam, qui cum improbe ab amicis urgeretur, ut non tantum suę scholę, cui magna cum laude pręest, sed & cęteris colsuleret, id laboris tandem suscepit, ac susceptū summa fide ac diligentia absoluit. Vestrum itaque erit optimi adolescentes uestram erga bene merentes gratitudinem declarare. Istuc uero fiet, si annis his melioribus, & omni cura liberis, indefesse excolere ingenia pergatis, Ita .n. & rationibus uestris optimè consuletis, & eruditos, ut quotidie in usum uestrum id genus elucubrationes edant, inuitabitis. Valete.
Cum neutiquam in rem fore nec Typographi, nec emptorum fortassis plerique censerent, si liber hic anonymus exiret in publicū. Coactus sum tandē frōtis obliuisci fortiter, tibíque, quisquis es candide lector, quæ ad illum scribendum fortè perpulit imprudentem. Nam alioquin ab omni prorsus ostentatione, famæque studio sic animus suę sibi mediocritatis belle conscius abhorruit hactenus, ut æque nihil seruandum sibi iudicauerit, quàm illud λάθε βιώσας. Quod igitur ad studia literarum attinet quibus iuuentus, & maximè Germanica protinus ubi prima elementa perceperit exerceri debet, adeo, Christo gratia, per Eruditos omnia sunt repurgata, methodis ad unamquàmque rem discendam non minus feliciter, quàm fideliter conscriptis, ut nihilo planè deterius in omnibus quidem nūc habeamus ijs etiam gentibus, quæ literas hactenus, & omnem eruditionem satis insolenter sibi solis uindicarunt, præterquàm quod Lexicon, in quo dictionum proprietas, & significationes multiplices luculenter nostra lingua explicentur nondum, quantū scire datur, quisquam tradidit, quod tamen quantopere iuuentus cupiat libellus ille rerum tantum paucarum nomenclaturam perstringens haud obscurum facit indicium toties iam excusus, & auidè semper coemptus. Porrò Italis iam olim qui hoc præstarent non defuerunt. M. Varro. Sex. Pompeius, Nonius Marcellus. Proxima uero ætate Nicolaus Perottus, & Ambrosius Calepinus. Habuerunt & Hispani suum Anthonium Nebrissensem. Nec apud Gallos hoc idem desyderari diutius quorundam patitur sedulitas. At in germania nostra tale quiddam adhuc conatur nemo, siue quod doctis haud res digna uidetur, in qua uires suas intendant. Indoctos deterreat pudor, siue quod otiosum esse, nec multum ad studia promouenda, uel famam comparandam plerique facere existiment, Interim uero misera studiosorum turba dum in uoculis insolitis, ac paulo remotioris ab usu significationis subinde uelut in salebris hæsitat manibus terit sordidam quandam Gemmam non è perspicuo latinæ linguæ mari, sed turbulento Barbariei, cœno lectam, cuius rei uidelicet indignitas quum quorundam ex præcipue nobis amicis, qui iuuentuti modis omnibus esse consultum cupiunt, acrius nuper animum percelluisset, à me non leuiter sanè contenderunt, ut in ipsorum simul & omnium per Germanias adulescentū gratiam saltem illas dictiones, quæ sunt in usu frequentiori scriptoribus latinis quo ad fieri posset patria lingua redderem. Ne sola hac in re Germani simus inferiores amplius cęteris nationibus, cū quibus alioquin, absit inuidia dicto, per omnia fermè paria facimus. Ego iametsi iustis de causis illam operam, quam rogabant, amicis degenerare uideret partim quod ad illud negocium me prorsus imparatum esse non ignorabant, partim etiam quod præter pauculas, & eas furtiuas horas nihil mihi temporis relinqui probè sciebant, tamen cum finem illi petendi nullum facerent tentaui tandem leuiter quid possem in paucis tantū, non iustam quidem operam impendens, id enim alia negotia nequaquam permittebant, sed quasi perfunctiorè, subcisiuis scilicet horis, & antelucanis. Cæterum illud quale cunque rudimentum ubi quibusdam ostendissem obiter, ita singulis probabatur, ut statim Typographo traderetus excudendum, postea liberum non fuit amplius semel cœptum laborem intermittere. Nec quantum libebat mihi, sed quantum efflagitabat prælum quotidie scribebatur, atque sic demum contigit, quod mox cum rem adgrederer subtimescebā, ut opus prodeat inabolutum festinante multum Typographo propter nindinas iamiam appetentes, hoc sanè pacto bone lector dum amicis studeo gratificari pręter sententiam, nomen & stultitua mea multis innotescūt. Quare tu qualia cinque sint hæc, quæ tumultuanter spacijs exclusus iniquis scripsi, boni colsule precor, & à uitiligatorum calumnijs pro tuo candore librum hunc defende, qui nequaquàm scriptus est ad gloriam uenendam, & auram populi, sed ad utilitatem Germanicæ iuuentutis, cui, ni fallor, aliquantum commodabit uel tantisper donec huiusmodi nihil opus fuerit, aut ab alio quopiam absolutiora dabuntur. Ordo, quo facilius quæq´(ue) inuenirentur ubique seruatus est Alphabeticus, præterquam in deriuatis, quæ ferè subiecta sunt suis primogenijs. Composita quoque simul cum simplicibus explicantur. In arborum, fruticum, herbarum, lapidum, & quorundā animantium nominibus non licuit ad plenum, quanquam id operæpretium fuisset, omnia præstare, tum quod pleraque Germanicè, cum ipsæ res apud nos non extent, minime possunt exprimi, tum quod multa horum à Doctissimis quibusque nondum cognita sunt, de quibusdam uerò plurimum dubitant, ac ualde adhuc dissentiunt. Vale. Argentorati quinto Kalendas Martij anno post Christum natum 1535.
IOANNES LVDOVICVS VIVES DE tradendis disciplinis libro tertio.7
QVI autores sunt latinæ linguæ probi, ex ijs uniuersis confletur Dictionarium
Latinæ linguæ, quod nullum est plenum satis, & iustum.
Istud`que sit duplex, alterum enumerationem tantum uocabulaorum
breui interpretatione adiecta, alterum copiosus dictis autorum intermistis: quod
faciet, non solum ut securus sit lector, & expositione acquiescat, uerum
ut sciat quoque quemadmodum usurus sit, quod fortè eum sine exemplo lateret.
Expediet in quaque etiam uulgari lingua geminum pueris tradi, unum quo latina
uerba reddantur uulgaribus, alterum quo uice uersa uulgaria latinis. quod in
nostro sermine Antonius Nebrissensis fecit.
IOANNES SAPIDVS Iuuentuti Germanicæ. 8
Quam rem quæque suo Romanæ dictio linguæ
Sensu nostrati reddita uoce notet,
Vt cito dignoscas, certam feret iste libellus
Et simul optatam semilatinus opem.
Sæpius ergo legas scriptum tibi Teutona pubes,
Si bene uis studijs consuluisse tuis.