[I]

Abbildung [Abb.: Frontispiz]

[II] Amoenitatum
Exoticarum
Politico-Physico-Medicarum
Fasciculi V,

Quibus continentur
Variae Relationes, Observationes
et Descriptiones
Rerum Persicarum
et
Ulterioris Asiae

Abbildung [Abb.: Motto]

Virtuti Nihil Invium

Lemgoviae,
Typis et Impensis Henrici Wilhelmi Meyeri, Aulae Lippiacae Typographi, 1712.

[III] [IV]
[V]

Abbildung [Abb.: Friedrich Adolph Graf zur Lippe reg. 1697-1718]

[VI] Illustrissimo celsissimoque comiti ac domino, domino Friderico Adolpho, [VII] Dei gratia comiti regenti ac nobiliori domino Lippiae, etc. supremo domino Vianae et Ameydae, etc.
Burggravio haereditario Ultraiecti, etc. etc. ordinis regii Borussici aquilae nigrae equiti, domino suo gratiosissimo.

[VIII] Illustrissime ac celsissime comes, domine gratiosissime!

Spolia ex Oriente fero, et ad pedes celsitudinis tuae devotissima mente ac manu depono: non ea Palladias aegides, phale[IX]ratos equos, aut rapta ex Colchide vellera aurea, qualia fortasse Martio hoc aevo Principibus debentur et in pretio sunt; sed Fasciculos chartaceos Curiositatum et Notitiarum, quas per Asiam universam, cum impendio floridae aetatis meae, laboriose conquisivi. Chartaceos dico, adeoque ponderis aut pretii vix aestimandi: dignos tamen atque congruos, quos Tibi, Celsissime Comes, et nescio an cuiquam alii, sacros constituerem: Tibi, qui, togata non minus quam sagata virtute instructus Heros, et arma et literas pari lance aestimas et amore complecteris. A quo enim tempore, relictis castris, Te Patriae et gubernaculo magni Comitatus Tui reddidisti, non raro his Ipse studiis humanioribus edulcare curas regimi[X]nis, et selectissimae bibliothecae Tuae redivivo cum ardore et voluptate animi vacare, gloriose soles. Quo minus dubito, quin praesentem opellam, velut humilimae subiectionis tesseram, atque grati animi, pro innumeris a Celsissima Domo Tua acceptis beneficiis, sacrificium gratiose accepturus sis. Iovi Maxumo, cui nil nisi magnum atque eximium debebatur, prae ceteris placuisse, legimus, priscorum gentium sacrificia, in quibus frugum primitias libaverant: Cui Celsitudo Tua Divino exemplo aemula has quoque frugum Orientalium primitias meas, et operum, quae propediem daturus sum, praeludia Gratiose respiciet; et tenuitatem meam porro Gratiae Suae radiis clementer fovebit, ut aetas mea iam ver[XI]gens, et multis detrita fortunae iniuriis, sub umbone Gratiosae protectionis Tuae requiem inveniat. Ego interim pro immortali vigore Inclytae Domus Lippiacae votis ac precibus, et pro salute corporum Vestrorum, quoad Celsitudini Tuae placuerit, omnibus viribus meis, prout par et mearum partium est, vigilare non cessabo,
dum spiritus hos regit artus.

Celsitudinis Tuae, Illustrissime Comes et Domine Gratiosissime

devotissimus
E. Kempfer, D.

[XII] Praefatio.

Octodecim anni sunt, cum ab Indis in patriam appuli; non lucri et mercium spoliis, ut solent reduces, sed chartis onustus, quibus exoticas notitias, in variis regionibus, multo labore, sumptu ac periculo conquisitas, enotaveram. Has protinus exponere publico constituebam aliquot voluminibus librorum, in quibus, praeter dispositionem et connexionem, paucis mensibus absolvendam, nihil ad perfectionem desiderabatur, quam ut Icones illis adderem, aeri prius incidendas, sine quarum lumine et adminiculo exotica difficillimedifficilime corr. edd. intelliguntur. Verum, trecentae me excipiebant et a ferventi proposito abducebant occupationes et impedimenta: nam vix appulsum curae rei domesticae, hoc coelo difficiles, implicabant, et praxis medica (a qua inposterum desistere constitueram) invitum obruebat laboriosissima. Addo, quod Illustrissimus [XIII] Dominus ac Comes Regens Lippiae, Dominus meus Clementissimus tenuitatem meam Illustrissimae Domui suae archiatrum gratiose constitueret: quod ipsum, etsi mihi singulari honori ducam, nec praeter vota contigerit, otii tamen mei et vitae, ut par est, maiorem atque praecipuam sibi vendicabat partem. Hinc mea spolia semota sunt et in cistas recondita: in quibus hactenus magno meo dolore sepulta iacuere, donec nuper aliqua functionis parte levatus, subsecivas quasdam horas recuperaverim, et cum his animum propositumque, chartas meas, iam a blattis tineisque rosas, mucidas et ex salo, quo in naufragiis olim inundata fuerant, magna parte extersas, ab interitu vindicandi. Quod ipsum dum statuo, placet praesente opella earum quasi γεῦμα quoddam et rudimentum praemittere, ex quo Benevolus Lector notitiarum mearum varietates praenoscat; imitaturus institores nostros, qui ex emporiis redeuntes, mercium suarum specimina exponunt, quibus emptorum explorent desideria. Urbane Ulysses apud Euripidem, ubi Sileno vinum venditurus: Vin tu, in[XIV]quit, prius gustare, quod feram? Cui ille: ita par est, nam gustus emptorem vocat. Ad gustum igitur, si specimina esse comperero, evolvam propediem ipsum apparatum, et ex eo offeram bibliopolis: 1. Japoniam nostri temporis, in quarto, ut vocant, edendam Teutonice, cum imaginibus plus minus quadraginta; 2. Herbarii Trans- Gangetici specimen in folio, Latine cum Iconibus circiter quingentis; si prius Cl. Dni Rumphii Hortus Ambonensis publicam lucem viderit, ne ab eo acta agam et sylvis inducere ligna videar; 3. Hodoeporicum tripartitum in folio, cum figuris totidem, quot editoris sumptus tulerint; optionem ei daturus, an illud Latino, an Germanico, an vero Belgico idiomate edidebeat. Adhuc enim indigestum, sed plenum opus est, varia lingua promiscue in Diariis meis consignatum. Continebit hoc ipsum partes tres: quarum prima exponet res Russo-Tartaricas; altera, Asiae citra Gangem; tertia, Asiae ultra Gangem; secundum exantlati Itineris mei seriem, quam Benevolo Lectori brevissimis hic exponam, ut, quarum rerum ac regionum noti[XV]tias a me expectare possit, intelligat. Legationi a Serenissimo Suecorum Rege, Anno 1682. instructae a Secretis, discessi Holmia per Finniam, Livoniam, Russiam ad Aulam Moscoviticam. Expeditis in illa negotiis, per Tartariae Casanensis et Nagaicae tractum, transmisso mari Caspio, feror in Mediam: in cuius metropoli Sjamachia dum Comitatus trimestri otio se reficit, ego privatis peregrinationibus excurro ad loca alia. Ad Aulam Persicam evocati per Hyrcaniam Parthiamque ducimur ad Regiam Isfahanensem; intra cuius pomoeria biennium degimus, dum ego interea privatis excursionibus subinde vaco. Tandem a dimissa Legatione me expediens, cogito in Aegyptum, vocor in Georgiam archiater, et variis conditionum oblationibus lacessor: Sed praevaluit suasu Reverendi senis, Patris du Mans, Capucini ac Regii interpretis, invitatio architalassi Batavorum, qui classe sua Ormusiensem Sinum infestabat. Depositis armis in Arabiam, inde in terras magni Mogolis, regna Malabarica, Ceylanam, et regionem Sinus Gangetici concedo. Deinde secundum littora Summatrae in [XVI] Javam deportatus, et ex eius metropoli in ulteriores Provincias atque Insulas progressus, tandem Siamensem Aulam visito. Inde Cambodia, Sina australi et adiacentibus regionibus per transennam inspectis, Japoniam assequor, ultimam Orientis Thulen. Integro ei biennio nequaquam otiose, Asiae vero decennio immoratus, facto reditus compendio, per oceanum revertor in Belgium, exacto in mari uno anno, exceptis paucis hebdomadis, quibus Africani promontorii solitudines permigravi. Hos inquam Orbis tractus Itinerario persequor: ex quo ipso prodromi huius miscellaneas Descriptiones et Observationes maiorem partem exprompsi ac compilavi; ita tamen, ne illud depauperaverim, nec contigerit ei, quod solet Hortis angustioribus, in quibus avulsis paucis flosculis, caules saltem et folia remanent. Si vero totum Hodoeporicum in particulares huiusmodi Relationes discerpi atque huc transcribi volupe sit, in permultos Fasciculos tractatus hicce distendi posset: sed praestat ipsam aliquando integram exhibere machinam, quam eius caementa.

[XVII] Prodromum hunc, ob iucundam materiae varietatem, cuiusque facultatis cultori legendam, titulo Amoenitatum insignio. Nihil ex ingenio meo ficti in illum retuli; nihil quod ungues sapiat et lucernam oleat; nec crambem recoquo ab aliis coctam, (nisi id methodus et connexionis ratio exigat) sed illis omissis, quae ab aliis relata sunt, ea saltem describere satago, quae vel nova, vel haud intime et plene ab aliis tradita sunt: Peregrinanti quippe non alius fuit scopus, quam ut rerum vel nusquam nobis, vel non satis cognitarum notitias conquirerem. Unde nunquam me taeduit multorum dierum devia ingredi, etiam cum salutis meae discrimine, dummodo labori merces obtingeret desideratae rei, memorabilis, vel in foro philosophico controversae, adinventa quaedam cognitio. Quantulacunque igitur fuerint vel videantur Asiatica haec mea spolia, multis sane mihi constitere laboribus et impensis.

Duo autem in hoc tractatu habes, L. B. quorum inconcinnitatem accusare possis; Styli videlicet et Iconem quarundam. Stylus, fateor, [XVIII] passim inaequalis est, et historicae relationi vix conveniens. Hunc ita sors itineris genuit, quae viatori, manu otiosa et animo tranquillo quicquam scribere, non permisit. Quis enim peregrinantium non videt occupationes? dum indies sarcinae convasandae, solvendae, transvehendae, a furibus et praedonibus tuendae sunt; dum hospitium vix ingressis, turba hominum obstrepit, ad spectandum hospites Europaeos confluens; dum mari vectis epibatarum insani clamores, tempestates coeli, et ipsius navis temulenta fluctuatio, calamum impediunt; ut ingruentes taceam casus, qui scriptionis seriem subinde interrumpunt, et plus ultra cogitantium animos curis et difficultatibus implicant. Haec inquam negotiorum atque varietas, styli inaequalitatem peperit, ad quam corrigendam nec otium mihi nunc, nec, a longis studiorum induciis, ingenium suppetit. Alterum, culpae chalcographorum quorundam tribuo, quos nactus fui rudes et morosi ingenii; imagines enim mea manu accurate et ad typum, sed diversa magnitudine, delineatas, dum in decentem forma, ex maiori vel minori reducere debebant, ita deformarunt, ut, nisi [XIX] ad illustrandas res omnino essent necessariae, eas, velut libri dedecus, repudiarem. Atque haec causa est, cur sextum Fasciculum, videlicet Epistolarum mearum ad Viros in Asia eruditos, plane omittam; differunt enim de iis rebus, quae sine iconibus, accurata manu et me praesente ex sculpendis, non intelliguntur. Hinc etiam retinui ad Fasciculum I. spectantes Planographiam urbis Isfahani, a me trimestri studio laboriose conflatam; delineationem Regiae viae Tsjahaar baag, adiacentiumque Hortorum, praesertim τοῦ Hadsar dsjeriib, domuumq; in iis extantium; Icones quadrupedum in urbe et theriotrophiis Regiis spectabilium; ad Fasciculum quoq; II. spectantes multas Inscriptiones et Icones speciales ex Persepoli antiqua; tum novam et accuratam Japoniae tabulam geographicam, pluresq; alias Fasciculo III. et IV. appropriatas, quas nunc reservo in spem melioris occasionis. De xylographo meo idem, quod de chalcographis, conqueror. Sinicos enim characteres quosdam negligenter tractavit, virgulis, secus ac decebat, incurvatis, productis vel curtatis, aliis male etiam [XX] locatis; quo ipso nativae characterum elegantiae atque genio multum decessit.

Ceterum, de scriptione mea necessarium est Lectori impertiam, quod in exoticis vocabulis, Germanorum pronuntiationi me accomodaverim: adeoque u legendum volo sicut ου Graecum; g velut gu Gallicum; ch velut χ Graecum, vel ch Polonicum sine attactu gutturis, sive ut g Italicum ante a; s interdum cum sibilo, interdum lenius pronunciandum est, sicut z Polonicum sine accentu; Non suppetit hic nobis duplex littera, qua diversitatem illam indicemus; unde in nominibus Persicis litteram ج per ds et dsj expressi, quae tamen paulo lenius efferenda erat per g Gallicum ante e et i. Per sj, more Belgico, exprimo ش Arabicum et Persicum, quod Galli faciunt per ch, Angli per sh, Germani per sch. Voces Japonicae seo, sio, meo, mio etc. pronunciari velut una syllaba debent, subaudita vocali, quae inseritur, adeoque paulo lenius quam si scribatur sjo et mjo. Orthotoniam genti cuivis vernaculam accentibus et duplicatis vocalibus expressi; ex quibus productionem et brevitatem syllabaru assequi in proclivi est: hinc [XXI] aa legendum ut Graecum , ii ut , oo ut etc. Moneo haec, ut exotica vocabula, a non Germanis et ἑτερογλώττοιςἑτερογλώτοις corr. edd. lecta, genuinum praestent sonum, et, quod vulgo solet, in alia prorsu vocabula non degenerent. In vocabulis Persicis syllaba أن fere perinde est, acan corr. edd. aan, oon vel οῦν pronunties, cum in eo Persarum Dialecti discrepent, velut in كرمان Kirmaan Caramania آسمان aasmoon coelum, جهان Dsjehuun mundus, et sexcentis aliis. De mensuris, quibus passim in dimetiendo usus sum, brevissime doceo: quod per passus non intelligam geometricos illos, qui duplici gressu veniunt, sed simplices meos sive communes, quibus incedit vir staturae mediocris, vel mediocri paulo longioris, complectentes ad minimum pedes geometricos duos. Per parasangas quoque tantae longitudines et locorum distantiae intelligendae sunt, quarum 22 cum dimidia respondent uni gradui coelesti, sive milliaribus Germanicis 15.

Sic praemonitum Lectorem valere ac scriptis meis favere iubeo.

[1] Amoenitatum Exoticarum
Fasciculus I.

Complectens
Relationes
De
Aulae Persicae
Statu Hodierno
.

[2] Catalogus Relationum

Fasciculi I

Relatio
  1. Persona Regis Persarum, Status hodierni Regni, et regiminis ratio in genere.
  2. Coronatio Regis Solymanni.
  3. Prosopographia Regis Solymanni.
  4. Primas Regni Persici, Athemaad Daulet.
  5. Duces militum et add. Kaempfer Militia Persica.
  6. Primates Aulae togati, quibus in Regio consessu locus est.
  7. Aerariorum Curatores; reditus et expensa Regis.
  8. Antistites spirituales. Aedificia sacra.add. Kaempfer
  9. Officinae Domus Regiae. Officiales Aulae minores.
  10. Provinciarum Urbiumque Praepositi.
  11. Attributa Aulae potiora.
  12. Externus Aulae splendor; ac primo magnificentia urbis Regiae.
  13. Regiae Sedis palatia et horti.
  14. Gynaeceum Regium.
  15. Pompa equitationis Regiae.
  16. Admissio hospitum coram Serenissimo: vulgo Audientia.

[3] Relatio I.
Persona Regis Persarum, Status hodierni
Regni, et regiminis ratio in genere.

§ I. Regis Persarum magnitudo. Praefatio.

Augustam Persicae Maiestatis Aulam, multitudine Purpuratorum, auro, divitiis et innumeris Regalis magnificentiae generibus fulgentem, ex vivo praesentique vultu descripturus, magni ausus videor provinciam aggredi. Si enim consignandis rebus etiam haud magni momenti, scriptorem requirimus congeneris fori, ne historiae existimatio detrimentum ex peregrino genio orationis capiat, vix ego absolvendus temeritatis fuero, qui extra oleas facultatis meae, opus tam insolentis argumenti suscipio. Cuius equidem gravitate se deterreri tenuitas mea pateretur, si fas esset ex styli verecundia praesentissimam dimittere occasionem, quae Monarchici huius theatri scenas recessusque omnes, et quicquid in iis memorabile ac a vulgi notitia remotum geritur, gratioso indultu perlustranda atque evolvenda exhibet. Accipe igitur Aulam, B. L., non qua par est facundia, sed quanta decet fide, per membra articulosque intime exponendam: Aulam inquam nostri aevi; sed, ut ab omni seculorum memoria, sive sub Monarchia Orbis, sive sub temporum sequiorum fatis illustrem, ita non minus sub recentiori Sophorum regimine felicem, floridam, pacificam, invictae hactenus potentiae, tremendam Orienti, ac toto orbe incly[4]tam. Varietatem occurrentis materiae exhaurire placet brevi serie Relationum: quia haec methodus Viatorum commentariis propria est, et legentibus delectabilior.

Potestas absolutissima.
Caput Imperii Persici Rex est, qui ad Dignitatis fastigium iure haereditatis provehitur. Magnitudinem Eius, cum vasta moles territorii, tum vero immensae testantur felicitates, quibus Ille prae ceteris Asiae Principibus beatur. Harum ex cumulo, ut praefari insigniores liceat, primam nomino liberrimam atque absolutissimam Iurisdictionem. Video Potentias universi Orbis, alias explicitis circumscribi conditionibus, quas Leges fundamentales vocant; alias intra definitos limites retineri tacitis quibusdam et insuperabilibus obstaculis atque necessitatibus. Russorum Autocratorem hactenus auctoritas Optimatum strinxerat, ab arbitrariis ausibus revocatum religiosa patrii moris observantia. Turcorum Sulthano licentia praesidiarii militis sudem figit, nullo consilio superabilem. Indorum magnum Mogolem propria compescit soboles, gravi armata subsidio faventis populi; ut plura taceam. Sophorum vero Principi, sublatis impedimentis, abdicative omnia permissa atque integra sunt: si velit foedera, bella, pacem cudere, si Leges Regni mutare, si novas fingere tributorum species; quin ad privatorum vitas, uxores, liberos et bona quaevis manum extendere: nullo civibus, etiam primoribus, relicto iuris praesidio, quo degenerantis Potentiae vel libidinem a fortunis, vel impetum a cervicibus declinare queant. Sanctitas genitalis.
Alteram constituit veneranda quaedam Sanctitas; non qualem divinitus omni Maiestati concessam credimus, sed congenita Personae Regenti: quandoquidem hanc ex PontificalisPontificialis corr. Kaempfer Cathedrae authore Mahhammede obtinere traditur, per descendentes gradus successive derivatam. Quae vero cum dubia videri, nec obtrudi credenda sine documento possit, en solenne Persarum, quod ex ore sa[5]cerdotis promo, argumentum: Prisci ex laudata stirpe successores Imami dicti, aegrotos solo affatu curaverunt, omni pharmacorum ope posthabita; qualis vero effectus manare nisi ab innata Sanctitate <non> potuit! Eundem igitur cum praestet Serenissimus, non quidem apparatu verborum, sed, quod magis mirandum, effluvio sui corporis; nihil etiam de Sanctitate Principis dubitari debet. Curatio ut succedat, propinanda est aqua effluviorum virtute quomodocunque affecta; sive haec Regiis manibus abluta, sive immissis digitis vel quocunque contactu impressa fuerit. Opinio usque adeo mentes occupavit, ut aegrotantes multi ex Regia pelvi citius, quam ex pharmacopoliis remedia appetant, spem, quod pollicentur, non lusura, si modo virtuti fiducia respondeat. Sanctitatem dum ostendo, rarissimam demonstro praerogativam. Sicuti enim iura Papalis antistitii, quod Caliphatum vocant, in illa Sanctitate fundant; hinc simul inferunt: Serenissimum Haeredem, velut Religionis caput, omni Mahhammedanae Legis observantia eximi, ne vel anima gravari ex ceremoniarum, quas religio praecepit, omissione, nec corpus vini potu, aliisve, quas Lex prohibet, impuritatibus inquinari possit. Ita sane Clerus huius sectae, quam Sjijaiticam vocant, prolixe affirmat, sive per adulationem, sive sic serio persuasus. Insolens subditorum fides.
Tertia singularis civium fides est, qua Rex fruitur; dum cuncti suo tam absoluto sanctoque; Principi in omnibus se subiciunt, et inabstrusis etiam rebus pervicaciter obsequuntur. Si bona fiscus, si lictor oculos pugione expungendos, si amputandum caput inopinatus a Rege nuncius poscit (tristia nonnunquam Regii Senaculi interludia!) damnatus haud nutu refragatur, quin haereditatem, oculos, vitam ad iussum quisque exporrigat. Vidit aevum Regis Sepha patres, qui filiis, et filios, qui genitoribus ferrum parricidiale ex iussu Principis intulere, atque inferendum adeo [6] patienti et imperterrito exceperunt animo, ut Serenissimo damnatori mille vivat et valeat! sub ferali strepitu acclamaverint.

Tituli et Honores.
Magnitudinem testantur Tituli: Hos pene divinos Principi auctoritas sua ac submissio gentis peperit. Palmarium appello ولی نعمت Wäalì Naamèt, qui significat Vicarium Gratiae, id est, Locumtenentem dei et Mahhammedis absolutum, pro dispensandis (humano generi) bonis et fortunis; eo enim in coronationis actu insignitur ab Archimysta, eodemque Rex se ipsum appellando, in sermone et diplomatibus utitur. Stylus Curiae Regem turgide appellat عالم پناه Aalèm penaah, et جهان پناه Dsjehuun penaah, id est, asylum, umbram et refugium terrarum Orbis; vel insolentius پادشاه عالم Padisjah Aaleèm, id est, Imperatorem totius mundi, cuius imperium alto fastu sibi arrogat; quomodo de Domitiano suo Statius:

En hic est Deus! hunc iubet beatis
Pro se Iupiter imperare terris!

De cuius vero tanti elogii iure, utrum Indorum Imperatori, qui illud inde a Timuris (Tamerlanii) aevo usurpavit, an Sophorum Principi competat? gravi et hactenus indecisa lite, inter utramque gentem, contenditur. Si tamen dicendum, quod res est: omnis pro Serenissimo nostro ratio militat, velut oriundo ex sanguine Mortusae Aali. Huic enim suo genero successionem ac ius haereditarium in terrarum orbem, minime Timurianae stirpi, designaverat Mahhammedes; ipse, si Diis placet, ex decreto coelesti orbis universi Dominus. Academiae Regem salutant اقدس Eckadès, id est, Sanctissimum, vulgus برادر آفتاب Beraderri aaftaab, id est, Solis collegam, elogio Regis [7] Sjahpuur sive Saporis; alii سپهر رکاب Sepehr rekaab, id est, Principem cuius stapeda coelum est, et صاحب قرانی Sahèb Kheranì, id est, Dominatorem Coniunctionis, sive astrorum. Modestioris genii et ceteris usitatior est appellatio والی ایران Waalì Iruun, quae significat Locumtenentem (Dei) absolutum universitatis Persiae. Qualis etiam indigitatur proprio Regentis Personae et usitatissimo nomine شاه Sjah. Titulis par respondet et reverentia et honor Regis praesentiae habendus; nam sedentem in throno crimen est adire, sine libamine offerendi muneris, alloqui nefas est, nisi quis prostrato prius corpore solum quod calcat Rex, tribus basiis osculatus sit; cultu equidem Diis ipsis debito, sed cui ab antiquis, dum Orbi imperaret, ita adsuevisse videtur praelustre Solium, ut amisso nunc vel imminuto dominio, a Monarchici honoris arrogantia sibi temperare nondum dedidicerit.

Territorii amplitudo.
Adorat Maiestatem, quicquid terrarum, qua Orientem et Occidentem, Tigridi Indoque fluminibus, qua Meridiem et Septentrionem, Persico Caspioque maribus interiacet. Hoc ad normam Geographorum a gradu 86 ad 120 in longitudine, in latitudine a gradu 26 ad 44 extenditur, et indigenis appellatur ایران Iruun et عجم Adsjèm, videlicet Regio ex omnibus Asiae (Sinam cum Iaponia excipio) praecipua, maximeque prudentia politica, scientiis atque artibus exculta. Limites tam late patentes Russi, Tartari, Indi, Arabes et Turci ambiunt; quibuscum pax sarta tectaque coli, <non> nisi prudentia singulari potest, bellum geri, nisi maximis licet viribus et fortitudine; remotius tamen a natura marium, montium et desertorum intervallis locati sunt, quam ut securis civibus, et tranquillo [8] in otio degentibus immineant, et impressione facta, nocere improvisi possint.

Felix et mansuetus Regum genius.
Ut felicitates et praerogativaspraerogativae corr. edd. in throno Persarum, ita virtutes et dotes animi in ipsis Regibus ne desideres. Quodsi vitas evolvimus, quotquot ex hodierna prosapia Imperio praefuerunt, plurimis claruisse invenies (si in Sephio crudelitatem excipio) eximii, et qiasi genitalibus, Palmarias tres nomino: Conscientiam Legis naturae tenerrimam ac scrupulosissimam; timorem, quo pueri imbuuntur, supremi Numinis; et insignem, sive gentilitiam, sive a climatis bonitate ingenitam indolis mansuetudinem. Haec sane virtutum congeries, altera est felicitatum memoranda trias, non qua Maiestatem, sed qua genium et ingenium regentis Prosapiae Principum provida natura singulariter decoravit; liberrimam potestatem et potentissimam libertatem castigavit, et frenos denique gubernaculi, intra Iustitiae Clementiaeque orbitas hactenus retinuit, ut cum in subiectissimos cives suos devolvere Principes quidvis pro arbitrio vel libidine audeant, generose tamen caveant, ne quid damnose et inconsulto Senatus iudicio factitent in Republica, vel rigidius statuant in eos, qui a boni civis officio non desciverunt.

§ II. Origo recentiorum Regum, Oriundorum ex Suffis, sive Theologis.

Habenas Imperii a duobus seculis moderantur Principes, ex religiosa familia nationis Turcicae, quos nostrates vulgo Sophi, vel Suffi appellant. Eas initio seculi a nato Christo millesimi quingentesimi primus capessivit Sjeich Ismaël, a populo ob religionis zelum cognominatus Sufì, filius Sjeich Haidaris Sufì, inclyti doctrina et sanctitate Principis Arbelitarum; vox enim صوفی Sufì religiosum, شيخ Sjeich senem purum, id est, sacrae Legis interpretem et doctorem significat. Matre natus erat [9] Martha, filia τοῦ Hassenbeg, Turcice Usum Chan, i.e. Longus Princeps, ob corporis proceritatem cognominati, Tabrisiensium primo, mox Persarum quoque Regis potentissimi. Sjeich Sephi ad solium viam parat.
Ad Solium iter stravit, integro seculo et sex generationibus prior Sjeich quidam صفی Séphi, vel pleniori nomine, Séphi Eddin Isaak, nepos Mortusae Aali, in descendente linea vigesimus tertius, et peculiaris Sectae, quam الشیعه Sjijaì vocant, tum nondum vulgatae, ardentissimus propagator. Hic Arbeli (Ardebil), loco illustri, et a patre locuplete genitus erat; pauperiem tamen sectari, et vivere vitam eremitanam statuens, relicta urbe, in proximum concessit desertum, occupata aedicula, a se pro claustro devotionis extructa. Erat illi non alia intentio, quam ut a possessionum luxu et seculari turba remotus, facilius sibi famam Sanctitatis, Religioni, quam docebat, fidem et applausum pararet. Et sane in eremo res cessit ad sententiam! Nam uti vitae et morum, quos prae se ferebat, integritate, ita praestantia doctrinae suae, quam condire miraculis solebat, sic brevi inclaruit, ut assentientis populi favorem, et qui indies dogmata eius haurirent, auditorum atque admiratorum turbam acquireret. His ita vigentibus, fama Sanctitatis magnum invitavit Timurum, ut Arbelianos dum transiret, apud Eremitam diverterit. Is tum, debellatis Turcis, redux ex Thracia, praeter Bajazethem Imperatorem cavea inclusum, selectissimum ducebat syrma captivorum, quos propediem occidioni daturus erat. Quid his evenerit, quaeque in eo congressu inter Ducem et Theologum gesta fuerint, ex historia Persarum, utut fortasse fabulis nugisque scatente, transcribere non pigebit: eo, quod occasionem acquisiti Imperii, et regentis Familiae principia doceat. Tamerlanes.
Timur inclytus Tartarorum Monarcha, et [10] magni Mogolum Imperii fundator erat; qui ex vulnere in expugnatione Cistum, urbis Chorasmiensis acceptoaccepta corr. Kaempfer, coxa dextra claudicans, a suis لنگ leng, id est, claudus, inde a latinis Tamurlanes nuncupatus est. Is, ut erat corporis robore ac constanti valetudine, ad senilem usque vitae terminum, praeditus, ita etiam infracti semper et praesentis animi bellator fuit, et, quod inter praecipuas laudes numero, severus Iustitiae et Divini Numinis cultor. Si tyrannus fuit, quod in eius vita Arabsiades, durus Timurianae fortitudinis interpres, et ex eo Latini scriptores referunt, certe Clementia erga subiectos, et variis virtutibus istius criminis famam apud suos emaculavit. Mahhammedis admittebat instituta, ea fidei moderatione, ne uni sectae vel religionis nomen profiteretur: vestigia hoc ipso secutus antecessoris sui Singis Chani, duobus ante ipsum seculis (post Christum natum decimo tertio) Tartarorum Regis et totius Asiae domitoris. Omnium autem cum esset rituum, religionum nationumque tolerans, ac superstitionibus astrologicis maxime addictus, miraculis tamen aegre tribuisse fidem, vel ex hoc liquet, quod a familiaribus suis vix induci potuerit, ut ad visendum seculi oraculum paucis parasangis a via deflecteret; quoniam ipsum impostorem esse, qui imperitiam vulgi luderet, firmiter sibi persuasum erat. Ad explorandam veritatem dum viam ingreditur, animo tacitus proponit: crediturum se pietati hominis, si is sibi satisfaceret in tribus, quas tunc excogitabat conditionibus; quarum prima erat: si multum humanitatis, minus reverentiae, nihil submissionis sibi exhibuerit; altera, si quid sibi, tunc admodum famelico, vescendum obtulerit insoliti, quod per vitam nunquam comedisset; tertia, si quid stupendi visendum ostenderit. His praemunitus, Religiosum adoritur; qui a discipulis, adesse Orbis domitorem, audiens, [11] nihil mutato vultu, nec intermissa, quae oculos distinebat, lectione, introduci eum iubet; et intranti assurgens, locoque cedens, sessum ut ad sinistram capiat, familiariter rogat; est enim ea sedes in hac gente honoratior. Tum blandis verbis salutato, de victoria gratulatur: eam non humanis viribus, sed Dei beneficio et Providentiae tribuendam, gravi Laconismo monens; ut cetera taceam. Obtutu longo Imperator Senis gravitatem miratus, tandem, quod esuriret, ientaculum ab eodem poscit. Sjeich desiderio satisfacturus, lac et caseum promi ex penu iubet, cum eremita aliud cibi genus non haberet, Obsonium cum Heros acri appetitu manducasset, Deum testatur, nunquam se satiatum cibo gratioris succi, et loci sterilitatem contemplatus, quaerit, ubi sua pascua, ubi pecora habeat? Ad quae Sjeich, iugum indigitans montium: vides illic fructiceta, inquit, haec pascua sunt; videbis etiam pecora! et vibrato in altum candido linteo, assuefactas hoc signo capricervas, ex summis culminibus in Timuri conspectum provocat, ibi mulgenda praebentes ubera, more mansueti pecoris. Quo viso Heros, conditionum recordatus, eremitam vere pium et Dei O.M. amicum agnoscit; prioris quoque poenitens odii, quod in caput eius iuraverat, si impostorem deprehenderet, nunc reverenter habeat, et ab eo se prius discessurum negat, donec Sjeich a se documentum petiisset conciliatae gratiae. Oblationi senex haud renisus, manumittendos rogavit praesentes, quos in triumphum ducebat, mille aliquot Turcos, populares suos, dum se misereri diceret sortis eorum, a quibus ipse Turcus, suam duceret originem. Non expectaverat Timurus generis tam alieni petitionem; desiderio tamen ob fidem datam deesse nolens, captivos reddit intercessori. Sjeich Sefi solutos ferali sententia populares suos, ex moerore, via et vinculis squalentes, hospi[12]tio excipit; deinde benignissime habitos, vestitos etiam et commeatu instructos dimittit, ad repetendum Lares et familiarum suarum societates. Haec est illa gens, quae tributim, vagis quidem stationibus, Persiam Chorasmiamque hactenus inhabitat, pascendis semper intenta gregibus; id enim vitae genus ei nomen dedit ترک Turk, id est, pastorum, et primaeve illius patriae ترکستان Turkestaan, id est, pastorum terrae; nomine proprio Turk, Japheti, quod ait Mirchond, filii natu maximi, et primi illic Imperii Scythici authoris, in appellativum transgresso. Ex hoc nomen quoque sortitur Turcomania; quod incolae eius sint ترکمان Turki maan, id est, Turcis similes: quippe pastoralem sub plaustris vitam agentes, Scythicisque moribus et lingua conspicui. Hos inquam vagabundas tribus, illo tempore ingentes et fortissimas, vel hoc solo in socios merito graviter sibi devinxit Sjeich Sephi, et ab hoc specioso facinore, nec minus professione religionis, et inculpabilis vitae exemplo, apud Persas ita inclaruit, ut eius auctoritas atque nominis existimatio in summo versaretur culmine. Est enim ille hic Sephi, quem Persae Polum Religionis suae et verticem Sanctorum vocant: Liber Kara Dsjelde.
cuius liber Karà Dsjelde dictus, hactenus nondum apertus, nondum lectus, magna asservatur reverentia; ea cautione ab auctore datus, ne a posteritate legatur prius, quam si in extremis bellorum angustiis constituta esset; secus si fecerit, passura calamitatum Iliades et funestam solii eversionem. Continere autem dicitur prophetias et consiliorum mysteria, de Statu Imperii Persici agonizantis. Accidit deinde, ut nepotes, patriis vitae vestigiis, et indefesso doctrinae propagandae zelo inhaerentes, non modo favorem gentis Persicae conservarent, sed Turcorum praesertim, quibuscum coniunctissime vivebant, amicitiam stabilirent, et [13] suae stirpi quasi haereditariam facerent. Quae res demum praedicti Ismaëlis patri, Sjeich Haidari, apud Regem Jacob, Usum Chani filium, et suum affinem, invidiam et exitium paravit. Cum enim Jacobus suspectam haberet Haidaris amicitiam, quam cum Turcis, eius terrae potentissimis hospitibus, colebat, praesertim affectu multitudinis Persicae tam arcte sociatam, non dubitavit eum, nihil vel mali conscium vel sinistri metuentem, e medio tollere, filio Ismaëli, ac matri Marthae, suae quamvis sorori, nefarie insidiari, retenta dote, haereditarios fundos et fortunas rapere, et quae non alia! Quid demum Ismaël? Ismaël primus ex Sufis Rex Persiae.
Is manibus crudelis avunculi elapsus, cum genitrice diu exul egit apud Medos: adultior vero tot dolens iniurias, exiliique pertaesus (quanquam apud gentem stirpi suae addictissimam) mortuo tandem avunculo ultionem meditabatur in filios Aluantem et Muratum, tanquam haeredes Paterni regni et fortunae. Favere sibi noverat Turcorum animosas tribus, quarum aliae decies mille referebant capita; auxilio non defuturos sperabat Medos, apud quos degebat; nec ex Persis sibi inimicos confidebat, quos patriae religionis dogmata inescaverant. Haec ille melioris fortunae auspicia interpretatus, invitabat sub signa tribus, contra superstites persecutoris filios. Ab his postulabat Haidaris, desideratissimi genitoris sui, sanguinem, erepta paterna praedia, dotem matris retentam et exantlati exilii satisfactionem. Non defuit Ismaëli, uti praesens Medorum, sic implorata tribuum fortissimarum fides, non fidei virtus, nec virtuti successus opinione auspicatior; dum aura favens plebis Persicae vela fortunae ad sententiam inspiraret. Nam devictis fratribus, occupatis provinciis, expugnatis Tabrisio, Sjiraso, Babylone, ceterisque urbibus populosissimis, suppresso denique Ulu Chano, Tartarorum inclyto Principe vicino, cuius potentiam sibi po[14]sterisve fore quam maxime infestam videbat, thronum ipse conscendit Ismaël, et ex شيخ شاه Sjeich Sjah, id est, ex Theologo Rex Persiae factus est. Ita nimirum totius Persiae imperium ad Sufos, vel contorto vocabulo ad Sophos vel Sopos, id est, ad religiosos Sephi posteros translatum est; quorum adoptato cognomine Rex appellatus est Ismaël Sophì. Ismaëlii in Regno successores.
Eum in imperio secutus est filius Tahmasp, cui successit filius Ismaël II; hunc frater Mahammed Chodabende; ei successive filii tres, videlicet Emir Hemsa, Ismaël III. uterque paucorum mensium Rex, et Abas I, cognomine Magnus; Abassum excepit nepos Sephi tyrannus; hunc filius Abas II. quem Solyman hodiernus imperii Rector felicissimus. Circa etymologiam tituli Sophi, Regiae stirpi adhaerentis, sciendum est, eum ex opinione Persarum non derivari, quod vulgo putatur, ex voce Persica صاف Saaf, quod purum, aut Arabica صفی Tsaphì quod defaecatum et in melius reformatum notat, uti putat Scalig. lib. r. de emend. temp.; sed ex nomine Persico صوف Suf vel Suuph, quo notant pannum tenuem cymatilem, Gallis camlot dictum, quo ante acceptos Imperii fasces vestiri Ismaël, communi theologorum more, solebat, et quo adhuc hodie omnes palliantur Persarum religiosi, ut a secularibus dignosci hoc cultu queant; ex quo iidem etiam appellantur صوفی Suphì, id est, Sufensi panno pattiati. Primus igitur regentis prosapiae Rex Ismaël, ob religionis amorem (quippe ex sanguine illustrium theologorum satus) Suphì, vel depravata vocali, Sophì, et sine aspiratione Sopì cognominatus est; vocabulo quidem appellativo, quod cum صفی Sephi, nomine proprio confundi non debet. Non est autem vocabulum [15] Suph Persicum, sed ex eius nominis oppidulo Syriae, una cum praedicto cymatili, quod ibidem ex lana caprina texebatur, Persiae olim inductum; quemadmodum et panno Londinensi Londerì, Parisiensi Parì, et aureis Venetis Venisì, nomina olim hic imposita sunt, a patria, quae eos in Persiam transmittebat.

§ III. Regum nativitas et educatio. Obscurus ortus.

Vitae originem Princeps, uti illustrem ducit paternam, ex palliata Sjeichorum et Sophorum stirpe, ita vero maternam, atque reliquas nascendi conditiones sortitur Regio splendori impares. Matrem enim nihil refert, cuiuscunque fuerit fortunae et sanguinis; filiane magnatis indigenae dono Genitori data, an ruricolae et plebeii hominis, ex Georgia et Cyrcassia (quae puellas pariunt totius Asiae speciosissimas) plagio latrocinioque abrepta; sufficit illam ob venustatem Serenissimo placuisse, ut in Genitricem Successoris sui deligeret. Hanc sortem nec industria educationis, nec informationis studium, nec cum viris illustribus consuetudo et convictus corrigunt. Palaestra omnis, gynaecei latebra est, extra quam Illi solem intueri non permittitur; commilitones sunt nigra et castrata mancipia, ex variis torridisque coeli Zonis conquisita; ministrorum vices ancillae gerunt, et ignobilis pellicum Regiarum turba; Inspectores sunt mater, avia et nonnullae anus, auctoritate ceteris praestantes; Ipse ephorus ex castrata mancipiorum classe foeminarum suffragio deligitur, non qui manum et ingenium Candidati ad tractanda gubernacula, sed qui in religione et superstitionum notitiis solummodo instruat. Huius παιδείαν cum lustrare hic visum sit, a Gynaecei, in quo Princeps educatur, descriptione ordiar.

Praeliminaris Gynaecei Regii descriptio.
Gynaecum, Persice حرم Haraam, est claustrum [16] Regiae contiguum, muro praecelso duodecim et amplius orgyiarum munitum, nocturnis cinctum excubiis, et ab omni hospitum communione, instar aeterni carceris, occlusum. Porta eius militari praesidio et variis excubiarum manipulis instruitur, qui accessus hominum prohibent, et moras discutiunt subinde praetereuntis turbae. Introitum longum varii stipant satellitum cohortes, praesertim eorum, quos vocant یساول Jesawul, id est, atrienses. Hi sunt Ismaëlis I. ex Turcorum tribubus adsciti corporis custodes, qui ut hodie idem praestant munus quasi haereditate acceptum, ita et nomen retinent Sophì, vel Sopì, quod cum Sjiaitica lege et vivendi regula adoptaverant. Proximum aditum tenet custodia castratorum ex gente Persica. Interiora ancillae, concubinae et coniuges Regiae inhabitant , ex Persiana, Armena, Georgiana et Cyrcassa gentibus selectae. His accedit spadonum atra colluvies, sub Zona torrente nati, vultibus rugosis, ac tetra aspectu, quanquam nitidissime vestita. Horum spadonum fides et officium cum in ancillando, tum in eo potissimum versatur, ut pellicum mores et vitas inspiciant, corporum et pudicitiae custodes sint, secreta an foveant, perscrutentur; delinquentes obiurgent, nec a plagis abstineant inferendis, si obiurgationis poenam culpa exsuperet. Mirum enim non est, rigidos se praebere corycaeos, qui formarum, qui stupri, qui libidinum facti sunt osores, lasciviae organis ita penitus viduati, ne vel vestigio probare sexum valeant; proinde natura ipsis et barbam, et masculum corporis robur negavit; etiam voce, gestu, animo, ad muliebris genii mollitiem conversis. In hoc natus effoeminato coetu, in hoc ignorantiae delubro adolescens Haeres imperii, quid Imperatore dignum capiat, cuivis proclive est iudicare. Nec enim, si Genitorem excipio, cuiquam generosi animi, vel illustris [17] ingenii, qui prodesse exemplo et doctrina possit, intrare claustri limites permittitur: ita eos munivit zelotypia et suspicio; quin pro motione corporis, vel excitatione animi, nec equos loci angustia, nec canes religio adesse patitur. Saltem ex quadrupedibus accessus patet asino, cui insidendo puer crura firmet, ut, aliquando Rex factus, equitare possit in publico. Habes conditionem Gynaecei, id est, otii, ignorantiae et muliebrium deliciarum delubri; in quo Haeres, Imperio destinatus, instar neglectae vitis, sine pedamentis doctrinae ac virtutum, luxuriose adolescit. Pergo ad Moderatorem. Institutio Principe indigna.
Is constitutus morum et pietatis potius, quam ingenii formator, Discipulum, nec dum satis legere vel scite scribere edoctum, ad Theologiae adyta perducit; eo consilio, ut recentem testam ingenii, nullis praeoccupatam sententiis, Religione Mahhammedana Sjijaitica mature imbuat. Praecepta igitur purificationis et lotionis Legalis, ieiuniorum observantiam, et vesanam precationis formulam, ad unguem tenenda, primo omnium inculcat. Deinde Mahhammedis et duodecim Imamorum vitas et miracula, una cum intricata eorum genealogia et propagine, explicat. In punctis controversiarum enodandis, quae Persas inter et Turcos reciprocantur, solicite occupatur. Mortusae Aali, sectae suae antesignani, et filiorum eius Hossenii Hasseiniique fata, et quas successionis nomine ab Omero perpessi sunt persecutionum tempestates graphice subindeque exponit: hoc ipso capitale Auditori instillaturus odium, quo antagonistas Sjijaiticae religionis, videlicet Sonnì, i.e. sectatores religionis Turcicae ac heterodoxos quoscunque prosequatur, ac detestetur acerrime, mussitata subinde dirarum formula لعنت بر عمر Läanèt ber Omèr, id est, Sit maledictio super Omerum! Facta est haec a Sjijaitis imprecationis forma ad detestandum Omerum, illegiti[18]mam, ex Persarum opinione, successorem Mahhammedis, et trucem Mortusae Aali ac filiorum eius hostem: in alios deinde effundi suevit, et in vulgi abire dicterium, postquam divinis auribus delectabilem, imo omni precatione efficaciorem esse ex fatua revelatione innotuit, cuius historiolam, si seriis faceta licet, hic inseram: In Xenodochio moratus Sanctus quidam Imamides, precibus suis Deum tota nocte fatigaverat. Accidit expergefactum ex crapula diversorii hospitem, non procul inde cubantem, ubi sitiens arrepta amphora affatim bibisset, amystidem gravi finientem suspirio dixisse: Läanèt ber Omèr. Quo audito Imamides velut ex tripode: maiora, ait, hospitem apud Deum meruisse tribus verbis, utut temulenter et praeter mentem dictis, quam ipse vel quisquam alius impetraverit pervigili sua poenitentia. Clerus igitur tam expeditum ab Oraculo edoctus conciliandi Numinis remedium, ita constituit, ut sacerdotes, quas ex turribus ter quotidie declamant orationes publicas, perpetuo finiant triplici iteratione Omerianae maledictionis: Quomodo publicata, quae in solum Omerum et asseclas eius efficta fuerat, nunc in omnes a religione Persarum dissentientes, Turcos, Christianos, Gentiles promiscue effunditur, et popularium labiis usque adeo familiaris facta est, ut levi ira vel rei alicuius taedio commoti, ab eadem termperare sibi nequeant. Quin pueruli simulac loqui incipiunt, toties a nutricibus auditam balbutiunt maledictionem. Vix secure per plateam peregrinus ambulaverit, ne in eum pueri Omeri diras explodant, velut in reum, quod putant, necis Aliadarum. Vides naenias! Qualibus tamen insulsissimis fabulis Regium oppletur ingenium: dum paedagogus rerum aliarum est ignarus; dum ita institutum voluit gynaeceum, et ipsa assentit curia Procerum. Silent interea de vitis et rebus gestis illustrium virorum historiae; exulat Iuris Publici et Maxi[19]marum regiminis scientia; omittuntur exercitia corporis, quibus agilitas membris et ingenio alacritas inducenda erat; negliguntur rudimenta militaria, ceteraeque rerum gravissimarum notitiae, quibus imbui oportebat sacrum Imperii pignus, et ad praesidium Reipublicae praeparari: quasi studio caveatur, ne Rex factus noverit, in ministrorum invidiam, proprias admovere manus gubernaculo, vel etiam accenso rerum cognitione animo novos meditetur ausus, et peregrina molimina occipiat, in perniciem Reipublicae. Vix adultus Princeps matrimonio iungitur.
Quid? quod nondum pubescenti associentur uxores, quarum convictu ingenii scintillae facile extinguuntur, et libera mens novitii amoris lenocinio, a virtute et magnarum rerum desideriis abrepta, obsequio mancipatur corporis. Vix enim Venereum hoc delibavit poculum, cum sanguinis sui, et ad quantam spartam genitus sit, oblitus, omne studium vitamque perniciosae Veneri devovet. In huius ille campis virilem aucupari gloriam allaborat, et, ne in conatu deficiat, indies suppetias virium, quas tyroni natura non suppeditabat, a medicis repetit. Has illi efficacissimas conficiunt ex capitibus Papaveris: cuius succum inspissatum (Opium vocant) cum mosco, ambra et aromatis subactum, in forma minutissimarum pilularum exhibent, quarum subinde unicam Principi deglutiendam suadent; vel si liquorem malit: aquam propinant ex floribus fragrantibus destillatam, in qua eorundem capitum cortices horis aliquot macerati sint, admistis etiam, quibus palato placeat, saccharo ambrosato cum aromatibus. Hunc Persae familiarem sibi potum کوکنار Coconaar, succum vero افیون Afiuun appellitant, et tanti faciunt, ut eas ciborum deliciis anteponant, et vel uno die ab earum esu abstinere nequeant. Ea autem pollent qualitate, ut manducantis cerebrum iucunda repleant insania, spiritus impellant, et [20] organa simul ad lasciviam erigant. In foro Medicorum hoc pharmaci genus appellatur remedium magnanimatis. Remedium vero exitiosum et execrabile! Quippe cuius virtus post paucas horas dissipata, pedissequam relinquit timiditatem et tristitiam; longior vero usus enervato corpori Hippocraticam inducit maciem, debilitatem sensuum, et torpentis ad praeclara omnia ingenii stupiditatem. Nihil mirum igitur, si Serenissimus Candidatus, iuventutis flore in voluptates effuso, virili aetati effoetum et sterile corpus, animum regimini ineptum, et rectorem brevis vitae relinquat Imperio.

§ IV. Regni administratio. Haeres Patre mortuo protinus coronatur.

Parente defuncto protinus ad Solium ex gynaecei tenebris educitur Haeres, filiorum natu maximus; nisi Pater, quod insolens est, Successorem designaverit iuniorem, posthabito maiore, sibi fortasse exoso. Quisquis sit, convocatis ad Inaugurationem, non multis solennitatibus peragendam, Aulae et urbis magnatibus, in sellam Candidatus elevatur auream, decoratur insignibus Regiis, videlicet pugione, acinace, tiara; et a praesentibus, ante thronum successive se prosternentibus, submissionis tesseram recipit. Quid multis? Potitur absolutissimo vasti Imperii dominio innocentissimus tyro, et qui solem extra claustrum nunquam vel raro viderat, nunc alter quasi creatus Phaëton, Solis Frater, Director Olympi, Numinis supremi Vicarius, et quibusvis praeconiis Divinitatem spirantibus salutatur. Quae adeo inter nostrates de Regni Constitutionibus et qualibuscunque subditorum privilegiis, iureiurando Regio confirmandis, agitari inter sacra Coronationis solent, ea hic sub incudem nunquam veniunt; ignota sunt civibus vocabula, monstra Purpurae invisa, et procul releganda ad Anticyras. Quid animi Neo–Regi sit, tantis et tam insperatis dum perfunditur honoribus? [21] utrum iuvenis claustro, non Regio cultui, suetus, somniare, vel ab opio se dementire, an vera sibi credat accidere, meum hic diiudicare non est; Excaecat masculos stirpis Regiae.
referam potius, primam omnium ab inauguratione curam haberi, ut haec tam inopinata Principi felicitas sarta tectaque firmetur: Quod ipsum in eo potissimum reponitur, ut omnes genuini fratres, et quotquot in vitis sunt nepotes stirpis Regiae, in quos cadere suspicio desiderati Imperii, vel invidentis animi possit, evulsis (horridum dictu!) mucrone oculis, aut auro candente adustis, reddantur illata caecitate innocui, et ad habenas Regni capessendas aetatem inhabiles. Nunquam arctissimus amor et longa fraterni convictus consuetudo, nunquam supplex fratrum et ardens deprecatio Regem ab hoc truculentissimo facinore retinent; Immotus ille patrium sequitur morem, avitis exemplis callum obducentibus animo, ne commiserationis sensum percipiat, aut fidam credat fortunam suam, nisi fratrum miseria ocyssime stabilitam.

Prodit conspiciendus in publicum.
Postridie Coronationis, in publicum populo conspiciendus equitat, milite praetorio, syrmateque aulicorum et totius civitatis nobilium stipatus. Myriades hominum per vicos distributi Neo–Regem suum venerabili desiderio excipiunt, contemplantur, laudant, admirantur: Quorum ille applausu et favore excitus, et praegressa tumescens adulantis gynaecei ac submississimi Senaculi persuasione, mire frontem ad Maiestatis speciem erigit, et quam ingenio nondum assequitur, gestu morumque gravitate exprimit Potentiae magnitudinem.

Aulici Neo–Regem certatim conciliant.
Fidem superat, quantum haec Solii mutata facies Aulae scenam percutiat; quippe nondum explorato Principis ingenio, quisque saluti suae nec abs re, metuit; perditum iturus, nisi novus ille Sol aspectu sibi propitio ortus sit. Proceres Regni et magnates terrore hoc prae ceteris correpti, inque diversum spe metuque agitati, Phoe[22]bo suo litatum accurrunt; singuli adesse propinqui, singuli frui adloquio cupiunt; saltem rimaturi ingenium et animi inclinationes, ut ad eas se conformare studeant. Illi, quibus ante thronum comparere integrum non est, reflexos saltem reverentur radios, de his conciliandis soliciti, qui Maiestatis praesentia et amore fruuntur, adeoque suis iam viribus aliis nocere vel prodesse possunt, vel per invidiam ab adloquio Principis impedire sui aemulos. In his inquam venerandis religionem ceteri constituunt, eos metuentes velut novissima in hoc coelo prodigia cometarum. A cura regiminis detinent.
Verbo dicam: Tota in commotione ac consternatione existit Aula, nemine non rerum suarum satagente, ut fortunae suae consulat. Dum hoc inter Magnates agitur, cura imperii seposita iacet; nec est quisquam ex universitate Procerum vel Regis familiarium, qui conscientia, fide, vel amore patriae actus, Serenissimo Tyroni difficultates pandat tanti regiminis oceani, quem ingressus est; qui admovere manus suadeat gubernaculo; qui vela remosque ad publicum et Regiae domus commodum dirigenda doceat. Verum emercati Maiestatis favorem, eo omnes intendunt curas suas, ut in Status publici ignorantia Principem retineant, otio sepeliant et vanitatibus impleant; ita imposterum proprium interesse securius expedituri. Atque ut in illo singuli, aemuloque inter se studio laborant, ita hoc plane unanimes et cetera etiam discordes agitant: modo Principem facetiis et ingeniose dictis, modo nugis et fabulis occupantes, modo fortunae imminentis fumo et inanis spei lenociniis exsatiantes animum. Politici assiduo Illi florem et securitatem Imperii praedicant; laudant Astrologi sudum felicitatis, et a coelo nimbos pollicentur aureos; dotes Regii corporis admirando blandiuntur Medici, et harum conservatricem commendant recreationem corporis cum tranquillitate animi, id est, voluptatem cum ignorantia. Et quis omnes [23] referat adulationum species, demulcendi modos, placendi inventiones? Gynaeceum ne omittam; nec illud negligit, novi Regis mercari gratiam; mediis autem non aliis, quam quibus hic sexus aucupari eos didicit, quorum frui amore desiderat; nimirum illecebris libidinum et voluptatis.

Rempublicam Ministri dirigunt.
His igitur Rex consiliis et occasionibus a Reipublicae studio distractus, ad incuriam et ventris obsequium disponitur, segnius imposterum publica, intentius ea curaturus, quae ad delicias et vana serviunt explenda corporis desideria. Dum interea administratio Regni in Senatorum versatur manibus, dirigenda ex arbitrio summi Praesulis, quem vocant Athemaad Daúleth, id est, fulcrum et refugium Aulae. Huius inquam oculis Rex, tanquam conspicillo Imperii scenam conspicit, ingenio dirigit, consilio tuetur. Regiminis genium, ut recte capias, Lector, oportet Viri huius partes in antecessum delineem. Praesidis officium.
Ex praesidio Regni, quod gerit, atque tituli gravitate colligis, quanti officii et auctoritatis ministrum nominem. Iure dextram et cerebrum Regis vocaverim: nec enim ab Eo longe vel multum abesse subinde incidentes causae Regni publicae permittunt, quae privatim, vel publice Regis ad notitiam, deferendae, et Eius quasi arbitrio subiiciendae veniunt. Quotidie igitur in vestibulo Domus Regiae comparens, Serenissimo rarius coram, frequentius per internuncios spadones colloquitur; exponit, quid rerum in Provinciis, quid in Regnis finitimis geri compererit; quid remedii ingruentibus difficultatibus opponendum sit. Decreta super causas graviores petit, imo suggerit; quae expediant agenda, innovanda, sancienda in rebus belli ac pacis, explicat, et consilia de his sua suppeditat, altius in gynaeceo a Maiestate, Serenissima matre, et primae dignitatis spadonibus pensitanda. Dextram idem claudit Principi extra Regiae pomoeria equi[24]tanti ad viridaria, id quod, diaetae obediens, fere indies facit, ante vesperam; qua occasione difficultates quasdam oretenus explicat, et decisa petit eorum, quae temporis distractionem non ferunt. In Mesjles vero, sive consessu publico sinistram considentis cum machina fumatoria (ea enim nunquam Serenissimi os deserit) a modico intervallo idem Regni Gubernator occupat, ut curialium et consilii publici sub Maiestatis praesidio Directorem agat.

Actus Consistorii publici.
Mesjles, solennis actus est, negotiis publicis sacratus; puta decernendis causis ad rem publicam spectantibus, distribuendis officiis, admittendis Principum Legatis, et magnifico convivio tractandis iis, quos Maiestatis praesenti admissione dignata est. Hunc actum idem Praeses suo orditur alloquio, primo omnium ante pedes regios prostratus, se Korboon, seu victimam devotissima verborum formula offerens; quo praestito, supplicantium petita ordine exponit, ita sane, ut prodesse possit, quibus velit; siquidem eo ducatur spiritu, qui deaurandas, manus sollicitantibus exporrigit. Haec emensus, pergit, ad negotia Status, et quae salutis publicae intersunt, examinanda. In actus huius exordio non gravatur Rex Ipse sententiam ferre, si nimirum functiones ambiuntur, si salariorum auctiones si beneficia, aut quaevis petuntur in levi negotio non magni ingenii decreta. At cum intricatae incidunt de statu quaestiones, cum variis circumstantiis perplexae causae et negotiorum pondera sub incudem vocantur, quorum Illi membra distincte capere, limitatumque ferre iudicium in proclivi non est, praesertim experti rerum earum historiae et notitiae, tunc nauci quaestione habita de re aliqua praesenti, quasi eius obiecto fortuito avocatus, gravissimam dissertationis seriem interrumpit. Haud oesae naris Gubernator, ut Principem taedio eximat, quasi et ipse propositi immemor, [25] omissa priori, in aliam dilabitur facilioris aleae propositionem; quae, sive adstipulationem, sive reprobationem exposcat, solo Regis otiosi nutu determinari possit. Transigitur ludis et commessatione tempus;
Haec dum ita aguntur, obstrepentia sensibus mille obiecta consultantium cogitationes distrahunt: Gulam invitant epuli deliciae; aures avocant concentus, et instrumentorum varietas; interpellant oculos saltatrices in scenam adductae, et lascivo membrorum motu retinent suspensum Regis animum. Saepe choragorum vices excipiunt gladiatores, luctatores, histriones, agyrtae, et pro atrii spatio, lusores alii, artis quique suae excellentissima edentes specimina. Haec durant sex, septem pluribusve, pro Regis patientia, horis; donec Serenissimus scenae publicae privatae voluptatis vicissitudinem se recepturus. Cum neglectu causarum Regni graviorum.
Vides, quam hic etiam dies, publicae saluti ac Regni transigendis negotiis sacratus, inaniter perdatur; parte tantum exigua seriis, maiori commessatione et ceremoniis, maxima otio, ludis et spectaculis dilabente! His enim silis capitur suetus a tenero animus, nec curis sese rerum gerendarum publicis implicari patitur, quasi unice ad voluptatem Rex Persiae, non ad praesidium Regni creatus sit. Interea cum Reipublicae detrimento neglectae iacent causae graviores, nec subeunt prius finale examen, quam forte fortuna Ipse Regius, vel adstantium discursus, in illam materiam toties dilatam incidens, exponendis difficutatibus obicem removerit; secus enim molestiori causa aures Regias lacessivisse, plenus periculi ausus est, quem profecto nemo subire facile sustinuerit. Gubernatorum avaritia et tyrannis.
Hac Reipublicae incuria consopito Rege, vela quisque sua ad privata commoda expandit; premuntur subditi, plectuntur insontes, et varie temeratur sacra Regni Themis; veneunt officia muneribus et aemulae corruptionis scelere, et quae beneficia manare ex gratuito Maiestatis fonte debebant [26] in optime meritos, nunc affectu prostant et avara tyrannide Procerum. Nec alia quidem scena procul a Iovis sede, quam quae in Aula luditur; Provinciarum quippe urbiumque praefecti deglubunt cives suos, et ex reditibus aeque Regni atque Regiis, quantum possunt harpyiae, suo participent duo vel tres eorum, qui apud Principem intimae admissionis sunt, ab incusantibus, si qui insurgerent, eos protecturi. Id enim furtis publicis asylum est inexpugnabile, sane peculiare Regno Persico, si forte aliis sceleribus in aulis nostratibus quoque locus sit.

§ V. Regum vita et actiones. Variae sedantur recreationes.

In hoc cardine volvitur rota Imperii: dum interim Rex de publico securus, genio indulget suo, et temporum vices voluptatibus distribuit. Nunc ille convivia pandit magno luxu et aeris profusione; nunc in uvam debacchatur Sjirasensem, vel Georgianam; nunc generosiore excitatus spiritu, turmis ingentibus per diffusa montium tesqua grassatur in feras; mox, velut sibi redditus, in Veneris varietatem effunditur, per speculatores eunuchos conquirens speciosissimas Iberici, Armeni et Persici sanguinis puellas, pellicum adsociandas classibus, quas fovet in Gynaeceo: Harum in gratiam crebras publicat interdictiones (Koruch vocant), quibus masculus iubetur sexus plures leucas extra conspectum cedere, ut cum pellicibus, ab intuentium livore vindicatis, prodire Rex, quocuque gestu habituque, hortos invisere, lavare corpus, venari, piscari possit, aut quicquid aliud licentia, remotis arbitris, dictaverit. Serius curant Remp.
His Ille sanioris vitae impedimentis aetatem fallit, donec longo voluptatum usu infirmatus, senii persentiat accelerati incommoda. Tum vero lugens vitae prioris intemperantiam, moderari ventris obsequio proponit, et luxuriae intervalla quaedam dare re[27]bus serioribus. Ita Regni indolem regnandique artem sera industria percipiens, Rex incipit boni publici inire rationes, subditorum curam agere, turbatum Reip. Statum reducere in ordinem, quin etiam de propagandis cogitare finibus Imperii, et generosa quaevis in publicam salutem gerere ac meditari. Mature ad plures abeunt.
O felicem auroram, quae regno demum post tam longas caligines suboritur, sed quae ad plenum meridiem speratae beatitudinis nunquam devenit! Nam dum viribus confectus Rex subire, quod dudum debuisset, munus boni Principis auspicatur, concitata turpi luxu fati necessitas, corpore et viribus detritum, ante annum aetatis plerumque quadragesimum, ad plures rapit; non obstante propinata Obryzi essentia, non magisterio maximorum unionum, quos prodit mare patrium, non pulvere lapidis Bezoar, quem auro cariorem largitur Caramania. Horum enim pretio et virtute medicamentorum Herculeos solvi morbos, et disperditas vires etiam prostrati corporis recuperari posse, frustra confidebat Serenissimus Patiens, frustra persuadebant adulatores archiatri.

Relatio II.
Coronatio Regis Solymanni.

§ I. Mors Regis AbassiAbbassi corr. edd. II.

A generali Regiminis et aulici corporis delineatione ad membra transibimus, praevia relatione daturi historiam hodierni Regis Inauguralem. Is Sephi primum, mox nomine mutato Solyman dictus, imperium haereditate adeptus est, ab insperata morte genitoris sui Abassi, quam breviter memorabo. Abassi generosa indoles et vita
Erat Abassus generosae indolis et magnarum expeditionum Princeps; iu[28]stus, prudens, cunctis clemens, sed in peregrinos quam suos voluntate propensior; ab his Christianos male tractari, neutiquam permittebat. Nec enim dubitavit, qui eos intemperantius odissent, Praeconem Regium Piesj Namaas, una cum maximo Pontifice Sedr ab officiis deponere; Seniorique Religionis Scheich el Islam Regis in Christianos favorem exprobranti crucem minari; atque caeteros Legum sacrarum antistites eodem nomine acriter perstringere: Optime Rempublicam uni corpori comparans, cuius membra convenire inter seinterse corr. edd. deceat, atque integritatem Princeps sartam tectamque conservare teneatur, aequali in omnes amoris et iustitiae indulgentia. Et nescio, qua non virtute claruerit, si illis et Persis, et Christianis credam, sine quorum praesentia Isfahani ne diem <quidem> transegisse dicitur: ex quibus sat est, testem unum instar omnium nominasse Regium interpretem, Reverendum Dn. P. Raphaëlem du Mans, senem Capucinum, natione Gallum, qui eius obitum saepe numero coram me deploravit, Vir et ipse uti eruditionis, ita summi candoris et virtutum nomine nunquam satis laudandus. Tantum in Bacchum et dulcem eius sociam non raro fuit effusior, a qua bestia ad ultimum foede sauciatus, lugubres dare incontinentiae poenas debuit. Morbus ex Venere contractus in Hyrcania.
Exitium dedit provincia Masanderaan, sive ut alio nomine appellatur, Taber estaan, omnium toto Regno elegantissima, in quam anno superiori recreationis gratia cum universa aula concesserat; relictis in Regio gynaeceo incolis omnibus, praeter sociam thori legitimi unam, et paucas ex sequiori matrimonio. Diversabatur tum temporis in palatio horti Asjiràf, cum ex saltatricibus unam temulentus insano amore corriperet; hoc enim genus scortorum luxus Persicus vocat in convivia. Illa quidem in genua se prosternens, per sacra omnia facinus deprecabatur, et morbo sese venereo obsessam testabatur. Verum, non attenta pre[29]cum, nec periculi ratione, plenis ille velis portum persequitur libidinis suae. Mense post, pudendis dolet excoriatis, inguina bubones occupant, et his neglectis, toto corpore prodeunt Americanae luis insignia. Incaute tamen nec dum volenti abstinere, aut vivendi tenere modum et regulas, supine insuper a Medicis tractato, sive ignaris illis, sive durissimo malo parem medicinam opponere in Regio corpore verentibus, contagium in cancrum degenerat, palatum cribrumque narium erodit ac destruit, ita ut nares eius attractus pervaderet Nicotianae fumus, et universa perditi corporis fabrica, velut ruinosa domus, interitum portenderet. Tum demum cum Phrygibus sapiens, bellum indicere vino, et diaetae regulis obedire, brevi ante mortem statuit, ea observantia se evasurum a Medicis persuasus; cum antiquis moribus pariter locum mutaturus, quasi is obsit abstinentiae, transferri se in hortum alium, prope pagum Chosruabaad, non procul ab urbe Damagoon, octiduo ante obitum curat. Vitae ibidem paucos, quibus supererat, dies, sobrie et bono apud foeminas animo transigit, iocis, lectione, pingendo, semper, ut solebat, occupatissimus; Inter alia (ex quibus Principis industriam colligas) cereum fingebat acinacis manubrium, illud ingeniosa pervenustaque gemmarum dispositione exornans, eo fine, ut ad hunc modulum artifex eas insereret manubrio aureo; Pretium gemmarum aequabat 1500 Tomanis, id est, Ioachimicis 22500. De expeditione in Usbeciam, ad subiugandam provinciam Balch, ut diu ante, magna spe multa agitaverat animo, ita aegrotus, de ea loqui, et fretus indubitata convalescendi spe, de victoria tacitus tripudiare solebat. Mors insperata.
Dum ergo nihil minus, quam de vitae discrimine, cogitat, eadem vespera, qua a foeminis invitatus ex dulciariis modicum assumserat, derepente vehementissimis doloribus corripitur; quibus ea nocte ad insaniam usque cruciatus, in[30]ter caetera praeter mentem dicta, ita in Archiatros invehit. Scio, vos esse, qui venenum propinastis mihi; at, scitote me filium relinquere vindicem, qui viscera vestra manducabit. Quibus dictis, paulo post, hora quarta matutina, exspiravit, si vitae luxuriam excipias, gloriosissimus Princeps, anno Hedsjirae 1077, die 26 mensis Rabeià el agèr, vel anno Christi 1666, die 25. Septembris, natus annos non amplius triginta octosex corr. Kaempfer. Plenas terroris minas expavescunt Medici, et quam primum Regem mortuum audiunt, ad Regni Praesidem Athemaad Daulet mortis nuncii confugiunt, quantum in se est suadentes, caveatcaveant corr. edd. ex filiis eum Imperio praeficere, qui iam ad tanta patranda facinora adoleverit: nec quid mitius enim in ipsos Proceres, quam in sese statuturum esse, aiunt, si filium natu maturiorem suffecerint. Sic anxie adlocuti sunt, ad minimum vitae consulturi suae, qui bona et libertatem cum Principis obitu amiserant, aeviterno carcere, ex prisca consuetudine, custodiendi.

§ II. Electio Successoris. Consilium de eligendo filio Hamseh.

His cum animi perturbatione auditis, convocat Senatores Praesul Imperii; quibus actutum comparentibus, exponit tristes fati rationes, et citra moram deligendi Successoris necessitatem; ne prius decessu Optimi Principis, quem nec aegrotasse constabat, sauciatam sentiat Rempublicam pronus in seditionem populus, quam vulnus suum praesentia novi Rectoris videat obligatum. Erat Regi gemina Coniux, utraque ex mancipiis delecta, una Circassa, quam admodum iuvenem, iuvenis octodecim annos natus, duxerat. Ex ea unicum susceperat filium Sephi, annum agentem vigesimum, una cum matre relictum intra claustra Regiae Isfahanensis: Altera natione Ibera, vultu, habituque corporis multo venustior, quam deperibat Rex, annum adhuc ducentem. vigesimum secundum; ex qua [31] filius octennis Hamseh Mirsa dictus, una cum matre hic morabatur in ferali tentorio. Huic Patris charissimo gnato, praesenti, vivaci, generoso et ad sceptra nato iuveni, fasces omnino deferendos esse, sentiebat Praeses, concludebat unanimis Procerum Consessus: Cui, (sic ratiocinabantur) citra omne dubium eas destinasset Parens vivus, et contulisset etiam testamento moriens, nisi praecoci fato occubuisset. Et quod maximum, dubitari insuper de alterius filii, procul hinc absentis, visu, quo Pater privari, nisi vel ipsa vita, obstinacem iuvenem nuper iusserit. Oratio invectoria Eunuchi contradicentis.
Evocandus iam ex tentorio erat ad Regimen Hamseh Mirsa; cum spado unus Aga Mubarèk, ipse delecti ad sceptrum ephorus (qui caeteris exire iussis, pro otio et libertate, quibus hoc genus hominum fruitur, in Senaculo remanserat) illustrem Consessum citra ius et licentiam alloqui non dubitat, et in hanc erumpere orationem, zelo candoris et iustitiae ardentem: O dextrum et salutare, si Diis placet, consilium vestrum! Nimirum, quia cupitis vos ipsi per modicam annorum seriem regnare, excluso pubere et legitimo Haerede, septennem puerum Imperio praeficietis? An amplius igitur Musulmanni non sumus, qui Deum, qui Legem, qui Prophetam, qui Coranum, qui dogmata Imamorum susque deque habemus? Quae vestrum intellectum imprudentia obscuravit, ut Persam credatis Principi illegitimo pariturum; ne factis seditionibus, throno ipsum excutiat, et in vos terribiles statuat poenas vestri periurii, sacrilegii, parricidii? sed et vicinae gentes, et Ipse deinde, quem eligitis, scelus vestrum vindicabunt; et his non proficientibus, desuper in vos maledictionum grandines fulgurabunt. Figmentum est, non vivere haeredem; praetextus est, oculis orbatum esse. Vivit Sephi, et oculatus vivit. Mihi constaret, non Vobis, si quid sinistri in gynaeceo passus sit. At, longius hinc abesse dicitis? Nimirum ibi est, ubi esse Re[32]gem et imperare decet! His cum iracundia et tremula voce recitatis (non est enim, in nigritarum sanguine, illa, quae in Persis, moderatio) a brevi silentio in lacrymas resolutus addit: Hamseh Mirsa! Hamseh Mirsa! in quae mala nos praecipitas! mihi creditus es; in meis manibus vita tua versatur! Si in sententia perstiteritis, Proceres! vadam, ita me Deus, et avellam caput a cervice pueri, et hic in Consessu vobis obiiciam cadaver; sic satis coacti legitimum quaeretis haeredem, a quo, quid gratiae deinde recepturi sitis, experiemini. Eligitur filius Sephi.
Obmutescentes inexpecata reprehensione Senatores, velut Iovis perculsi fulmine, ultra horae quadrantem sedebant attoniti. Quis enim spadonem obloqui ausum in Senatu, vel ephorum discipuli partibus non favisse, credidisset? Aspectabant sese mutuo, et cum obmurmurare noctuae huic nemo auderet, recollecto tandem animo, Praesul: Siquidem, ait, in vita et sanus est Sephi Mirsa, ut Aga Mubarèk testatur, omnino imperare debet; Nec amplius de Persona Regis, sed de iis, qui ad coronandum mittantur, consultandum est. Mutata igitur Electionis scena, in Sephi nomen auspicata coronationis tessera cecidit, et ut brevis sim, denominatus est, qui mitteretur TofenktsjiTofenktsij corr. edd. Agasì, id est, sclopetariorum Dux, ex Praefectis militiae postremus in dignitate. Is nuper Legati munere ad Mogolem defunctus, praeclara prudentiae documenta dederat; Vir sagax, astutus, eloquens, fortis, adeoque, qui Civium caveret tumultus, vel expedite compesceret, peridoneus. Sparta haec nulli non ex Senatoribus togatis arridebat, gratiam demerituro Principis, si diadema offerat. Verum, haud permittebat mortis dissimulandae ratio procul ablegari illos, quorum praesentia vivo Regi sive familiaris, sive ob functionem necessaria fuerat. Sociabantur Legato a singulis Proceribus missi Vicarii; Astrologus insuper geminus, qui coeli notaret influentias, et Corona[33]tioni tempus designaret. Literarum, quibus Legatus stipabatur Celsissimo Candidato exhibendis a Senatu, argumentum erat: Abassum, Mundi Regem, die 26. currentis mensis Rabeià el agèr, sine Haeredis designatione, fatis concessisse. Suarum igitur fuisse partium, qui Serenissimum Principem, legitimum Patris successorem, coelitus Orbi concessum, submisse rogarent, ut a lugubri isto et exitioso terris occasu mortale genus vindicatum, ocissime conscendat Solium. Misisse ex suo Ordine Praefectum pedestris militiae, qui sacrato capiti Eius, qua fas est solennitate, Diadema suo nomine imponeret. Sui (Senatus) praesentiam nec funeris celandi conditionem, nec deducendi dignitatem permisisse; praestituros vices missos a singulis Senatoribus Vicarios. Funus sese in refugium Sanctorum (ita vocant urbem Casjanum, pluribus Imamidum Regumque tumulis celebrem) deducendum constituisse, expectantem Maiestatis iussa, ex quibus ubi reponi sacras exuvias et quid sibi porro agendum placeat, propediem cognoscat. Gratulari se Principi de ingressu ad mundi Solium, ardentissimeque precari Deum Opt. Max., ut Maiestatem Eius longa annorum serie et omni felicitatis genere cumulet, atque gloriam venerandi nominis Sephi, ultra Zodiacum extendi ac perennare iubeat. His ita constitutis, actutum discedebatur. Nec diu in via tardatum est; iter 112 parasangarum, sive milliarium Germanicorum septuaginta quinque, absolutum est diebus non amplus sex, famaeque anticipando velocitatem in urbem deventum est hora nona vespertina. Obviorum crebris interpellationibus et quaesitis, nihil aliud, quam imminere Regis adventum, respondetur, dum interea recta via Comitatus contendit ad Regiam. Consternatio Coniugis Regiae.
Penetrato Palatii aditu, et Gynaecei ostio vehementer pulsato, evocatur eunuchus Aga Nasìr, ille foeminei coetus inspector, et Gubernator pariter Celsissimi Candidati. Egredienti Legatus [34] perbrevi alloquio gravis momenti causam auribus insusurrat. Qua intellecta, ad Matrem rediens spado: Educendum sine mora filium, indicat, adesse ex aula, qui ei prospera nunciaturus sit. Ex quo vero nuncio, Mater quantum perculsa fuerit, et in quae lamenta, suspiria, querelas effusa, nec Demosthenes tibi satis graphice descripserit. Certe, venustatis et adulationum conscia, quibus Mariti voluntatem arcte devinxerat Ibera Regis Coniux altera, iam dudum Puero praerogativam nativitatis invidens, nulla prorsus dubitabat, quin adesset carnifex ad excaecandumexcoecandum corr. edd. vel decollandum filium suum. Filium igitur amplexa, nunc in Patris truculentiam invehit, nunc diras evomit in Iberam; mox pignoris sui sortem deplorat, et pulchritudini Eius, virtutibus et innumeris naturae dotibus parentat, ab eo nullis obsecrationibus divelli patiens. Quin urgenti Eunucho cuspidem pugionis, quem ex filii cingulo rapiebat, virili animo obiicit, hoc ipso cor eius terebraturam minata, si amplius in Gnati dimissionem instet. Qui vero tum, disrupto thorace, respondet: En nudum eunuchi pectus! nil ego aliud a Te, Regina, flagito, quam ut mille ictibus me perfodias, si hunc Filium Tuum, salvum Tibi ac felicem non reduxero. Suffragiis caeterorum spadonum, illustriumque foeminarum pollicitationibus aegre tandem dimissio iuvenis impetrata est. Turbato vultu animoque cum Ductore egreditur Candidatus, maternis lacrymis perfusus: Legati adlocutio.
Quo viso, Legatus illico in faciem prolabitur, et, in subiectonis tesseram, triplex terrae impingit osculum; tunc in genua denuo relevatus, litteras a Senatu missas producit, atque si-mul in lacrymarum imbrem effusus: Fati, inquit, insuperabilis necessitas ad beatos evocavit Abassum, Mundi Rectorem, Patrem Tuum, et Te in eius locum constituit Wali Naamet. Ad Te igitur investiendum missi, Maiestatem Tuam praestolamur, ut Insignibus Re

Abbildung [unpaginiert; Abb.: Der Hof von König Soleymân Safi II, reg. 1666-1694]

[35]giis quam ocyssime Te ornari, atque Regem Te salutari iubeas. Ingenuum Serenissimi Iuvenis animum annunciata haec felicitas sua, non tantum commovit, quantum turbavit triste nuntium de amisso amantissimo Genitore suo. Plorabat sane acerrime, lacerabat praetextam, eiulabat, nec a gemitibus planctibusque prius cessabat, quam consurgentes Legatus et Ephorus afflictum animum consolationis efficacia erigerent.

§ III. Actus Coronationis primae. Coronationi tempus definiunt Astrologi.

Posthinc vicinum palatium, quod تالار طویله Talaar tawilèh vocant, Coronationis actui deligitur; manibusque comprehensus Princeps, coronandus illuc deducitur. Hic Ille, (prius in conclavi proximo lotus et concinne indutus) in fine atrii locum occupat medium, i.e. supremum; utrinque ad parietem Praefectus, cum ceteris a Senatu delegatis, decenti serie consident. Astrologi summae domus pavimentum (pro ut aedium plana structura est) ascendunt, ut directis in coelum dioptris, stellarum distantias metiantur, et influxuum rationes subducant accuratissimas. Mire calculationum fumis se macerant hi artifices; quia praeter septem visibiles Planetas, in Zodiaco ingenii sui rotantur octo insuper Planetae invisibiles, quos lingua Tartarica, sive Turcica (inventori vernacula) vocant Sekkis Jalduus. Hos infaustos mortalium generi esse, et, si conspirent, exitiosos asserunt; velocique adeo cursu gaudere, ut alii uno circiter die naturali citius, tardius alii, motum proprium absolvant. Ex qua celeritate, quot aspectuum et influentiarum varietates, atque inde calculantibus difficultates enasci possint, quis non intelligit? Existentiam neganti mihi dixerunt Astrologi: ipsum Ptolomaeum earum fecisse mentionem, motus et virtutes tamen siluisse. Post [36] semihorae impensam descendens in Consessum Magus: a triginta minutis auspicatissimum Regiae Coronationi tempus orsurum, indicat. Quo audito, mittuntur illico, qui spiritualium id temporis Antistitem Sjeich el Islàm accersant, cuius erat Coronationis defungi ceremoniis: tum, qui Civitatis Directorem Wasiìr, et ceteros pariter invitent demorantes in metropoli Principes, quorum praesentia Actum decorari decebat. Coronationis Insignia.
Inferuntur quoque sacrata Coronationi Insignia, videlicet Sella quadrupes sine lorica, ex auro solido fabricata, pedata, ad mensae altitudinem, quae Thronum designabat. Tádsji tomàr, i.e. Cidaris, seu Pileus Regius, pro Corona serviens; Acinaces cum Zona, qua femori alligetur, et Pugio fasciae ventris a dextro latere inserendus: omnia auro, margaritis, gemmis micantia. Aiunt, diademata, quibus Insignia fulgebant, a gnaris gemmariis aestimata, superare pretium centies mille Tomanorum: Tomanus autem unus (valens Abassos 5, sive Mamudi 100, s. Sjai 200)add. Kaempfer aequivalet Joachimicis, sive argenti unciis, duodecim cum dimidioseptendecim corr. Kaempfer: Coronationis Ceremonia.
Ingruente minuta auspicati, quod exspectabant, temporis, Princeps nutu monitus, cum universitate praesentium consurgit. Tum Legatus ex thoracis sinu educit literas a Senatu missas; quas reverenter osculatus, id est, ori et fronti admotas, Serenissimo Candidato exhibet. Is digito contactas, reddit publice praelegendas, eum in finem, ut praesentibus, et toti propediem innotescat subditorum orbi, filium se natu maiorem, haeredem legitimum, unanimi Procerum consensu, suffragantibus Diis, Gentiumque iuribus, Paternae Maiestatis fastigium conscendere. Praelectione facta, Religionis Antistes ceremonias orditur; primo omnium Summum Numen, omnis potestatis ac bonitatis fontem, ardenter supplicans, ut sacra huius Actus fausta ac felicia esse iubeat; dehinc grates agens Beneficentiae et incomprehensibili Providentiae Divinae, quae vastum Persarum Imperium digno Recto [37]

Abbildung [Abb.: Portraitmedaillons: Tamerlan, Schah Soleymân, Schah Safi-ad-Din Sephi]

[38]re destitui haud quaquam voluerit, tum demum orationem finiens consecratione praesentium Regni Insignium, quae in atrii pavimento iacebant reposita. Hinc Candidatum adortus, Acinacem sinistro Eius femori alligat; Pugionem ventris fasciae ad dextram inserit; Coronam, sive Pileum Regalem, detracto prius velamento, raso capiti imponit, ad singulas Insignium collationes, singulares preces et dicta ex Corano recitans. Sic decoratum ad Sedile aureum ducit, medio atrio repositum, et in illo sessum capere submisse solicitat. Postmodum in genua provolutus, reductis in coelum oculis, suspiria persequitur; insidentem throno Regem, votis et benedictionibus cumulat; et ad ultimum precatur: ut sub auspicio Eius Numinis, cuius nutu terrarum orbis atque coelorum universitas dirigitur, Sceptrum quoque Persicum in veram subditorum salutem et immortalem gloriam suam dirigat, atque ad coeli cardines extendat Rex Sephi, Wali Naamet! Quam Regii Nominis et Encomii clausulam, altiori voce expressam, universitas praesentium palmarum collisionibus et applausibus excipit: Intsj allah! id est, bene vertat Deus! velut Vivat nostrum, intenso clamore ingeminans. Haec ubi gravi Suada praestiterat Pontifex, tandem etiam in faciem ante thronum devolutus, osculum subiectionis suae deponit, eo ritu, quo fas est hoc coelo Maiestatis vestigia venerari. Pontificis exemplum imitantes ceteri, gratulationes suas, in genua procumbentes, deponunt, et prostratis corporibus Regio pavimento deponunt oscula successive singuli. Facta reverentia, quisque prioris ordinis sessum recipit; tantum Spado saepe laudatus, supremi Camerarii munus obiens, a Regio latere subsistit, et Legatus, MareschalliMarescalli corr. Kaempfer vicibus functurus, ante Maiestatis faciem remoratur; Ipse demum Rex, relicto throno, sedem repetit.

Novissima a Coronatione mandata.
His paulo ante undecimam peractis, illico nomine [39] Serenissimi mandatur; Primo, ut Regia foris ac intus excubiis muniatur, Maiestatis praesentiae debitis; Secundo: ut theatrum Musicum dies viginti indesinenter personet, ad numerum scilicet annorum, quos agebat Rex. (Vide figuram suo loco)
Est illud theatrum pergula quaedam lignea, longa et praealta, supra externum fornicem Kaisarièh, seu palatii mercatorii, exstructa, ad orientale latus fori maximi, adiacentis Regio Palatio instar vestibuli. In illo occupantur et stipendia sua merentur quadraginta tubicines, qui post mediam noctem, et sole oriente, nec minus in Regiis conviviis et solennitatibus publicis, pro honore Serenissimi horrendo sonitu dissonos boatus et clangores edunt. Vix genus buccinae in Europa et Asia invenio, quod hic, sed indocta bucca, inflari non viderim; pulsantur ibidem loci tympana quoque discrepantis soni et figurae; a quibus pergulae illi nomen Nachora chonèh, id est, tympanorum domus, impositum est; Tertio: ut annulis signatoriis et sigillis, quae Legatus ex Orduu attulerat (vox notat locum, in quo commoratur Aula)add. Kaempfer, defuncti Principis expuncto nomine, insculpatur, si fieri possit, Regentis nomen Sjah Sephi II, vel etiam nova, si placet, in illorum locum fabricentur; Quarto: ut, destructis prioribus, nova formentur pistilla monetaria, novi Regis insignienda nomine. Actutum singula exsequi coeptum est, et monetae, inter Aulicos et Civitates Primates, postridie distribuendae, eadem nocte ex auro argentoque cusae sunt. His ita curatis, Rex media nocte discessit, actumque, somno et honoribus obrutus, dissolvit.

Gynaecei applausus.
Properantem, in maternos amplexus, ipsa anticipat Genitrix, foemineo comitatu stipata, et triplici vestigiorum osculo fortunae eius exsolvit reverentiam; idem Coniux Regia et Concubinae praestant, cum pedissequis totius gynaecei incolis, omnes affectuum pugna distractiores, quam ut laetitiae possent, vel doloris verba facere. Nec minus animo in diversum agitabatur Serenissimus [40] Ille Iuvenis. Profecto aeneus fuerit, nisi summopere commoveretur, accepto simul lugubri et summae felicitatis nuntio. Intemperiem animi, dum in throno sederet, saepe mutato colore vultus prodebat intuentibus: cum videret Principes facie in vestigiis suis prostratos, qui paulo ante captivus erat et mancipio similis; cum tot ceremoniis sibi litari cerneret, ipse vero esset rerum politicarum ignarus; cum, qui de oculis et vita omni tempore periclitabatur, non modo metu se exemptum esse cogitaret, sed Orbis quoque terrarum vocari Dominum! In illo dramate quid porro fecerit gynaeceum, quos deinde planctus funeri, quos plausus coronato Filio praestiterit, me latet. Facilius enim est explorare, quid rerum in remotissima geratur Tartaria, quam quid in interiori gynaeceo Regis Persarum.

Publicatio de creato Rege.
Postridie civitas, insueto sonitu excitata, in forum maximum confluit, sciscitatura causam. Qua intellecta, quisque pro otio suo aliquantisper commoratus, ad negotia tranquillo animo regreditur: quasi nihil insolens, nihil novum et mutabile acciderit. Adeo ex mutatione Personae Regiae nihil turbantur subditi, nihil timet vel patitur tranquillitas publica. Rarius Orienti reliquo haec felicitas contingit. Quis enim nescit, quantae magni Mogolis, quantae caeteris Asiae Imperiis, ex isto fatali fonte, exsurgant tempestates, a competitoribus filiis, vel agnatis? In nostris etiam, quot, ex interregno, patiuntur detrimenta innocentes subditi, priusquam unus ad Solium per tot aemulos eluctetur? At saepe numero eluctatur is, qui vi, iniuria, fraude Competitores et Optimates suppresserit, eo ipso maximam prius stragem et calamitatem inferens Reipublicae, cuius subit gubernacula. Tutior Persarum est successio, quae cum funere Principis, simul coronatum Successorem populo ostendit, eumque ab invidia et insidiis ita vindicat, ut excoecari simul vel occidi iubeantur, [41] quicunque iuris quicquam participare in Purpuram ex nativitatis forte videntur. In tanto scilicet pretio Regis et publicae tranquillitatis securitas est, ut nefas sit, pro illa nefandae crudelitatis parricidia omittere.

Ante meridiem Serenissimus, praedicto vestitu ornatus, in eodem atrio comparuit, ut a Civitatis primoribus Subiectionis exciperet reverentiam. Duravit Consessus ab hora nona ad undecimam. Post meridiem plebi quoque se ostensurus, equitavit ad viridarium Hadsar dsjerìh militum satellitio, Proceribus Regni, et Nobilium ingenti turba comitatus. Moneta nova.
His auspiciis ille Regalis vitae licentiam inchoavit. Moneta hoc die divulgata, uno latere Persicae Religionis Symbolum exhibuit: Non est Deus, nisi altissimus; Mahhammed Propheta Dei, Aalì Amicus Dei; Alterum expressit disticho Persico haec verba: Postquam esse desiit Rex Abbas II, Sefi Mundi Princeps monetam cudit. Et paulo inferius: Cusa Sphahani (Anno Hedsjirae) 1077. In aliis nummis (quos mihi videre non contigit) dicuntur exstitisse praeterea circa marginem Imamorum XlI. nomina, et in medio alterius lateris: Vasallus Prophetae Sephi est.

§ IV. Actus Coronationis posterioris. Coronationi pedisequus Regis et Regni status calamitosus.

Expedita sic fuit Coronatio; verum enim vero, auspicio non satis secundo: Id credidit superstitiosa gens ex sinistro Regis et Imperii statu, qui Coronationem e vestigio excepit. Rex, perinde an coeli, an sua culpa, corporis varia coepit implicari aegritudine, et sensim viribus deficere; caput taetratetra corr. edd. invadebat scabies, (sed haec Persis ex fructu horario est popularis) faciem pallor, totumque corpus languor et macies occupabant. Biennium, quod inter medicos gemuit, aliis hecticus, aliis cachecticus iudicatus est; Interim a publicis recreationibus, equitatione, excursationibus cum gynaeceo, conviviis et omnis [42] generis luxuria haud abstinens. Regnum vero, quid sinistri non passum est? Annonae magna ingruebat caritas; grassabatur pestilentia, et morientium funera desolabant pagos; Bactrianam inundabat hostis ex Usbecia; Vastabant Hyrcaniam Cosacci; Ad Orientem Candaharo minabatur excidium Indiarum Princeps Oreng Seef; Ex Occidente quoque Turcorum copias imminere, rumor percrebuit. Dubites, Regis an Regni status miserior fuerit; Sic in utriusque exitium conspirasse omnia videbantur. Sed in astra culpam, ut famae suae consulerent, coniciebant archiatri; His, dicebant, non recte conspirantibus coronatum esse Patientem; Astrologorum id sive errore, sive negligentia contigerit. Quippe palam esse, malignitatem coeli tantam fuisse, ut a Rege etiam in Subditos et universum Regnum redundaverit. Inventum, me Hercle, pro excusanda infelici curatione argutissimum, quale vel ipsi Hippocrati et Galeno nunquam venisset in mentem; Ingenio supplebant, quod arti deficiebat, alioqui de fortuna et dignitate sua periclitaturi.

Consilium de redauspicanda Coronatione.
Ita persuasa Serenissima Domus, consilium cum Senatu capit de redauspicanda Coronatione, credens sic annihilata priori, abolitum quoque iri infelicis astri dominium; Statuit simul, Astrologos hortandos esse, ut coeli motus attentiori studio examinent, quo deligatur tempus maxime idoneum, et nullo mali sideris aspectu infestum. Sephi quoque nomen Regi Regnoque infaustum iudicant; hoc simul mutandum esse, et locum Actui, et personas, quae Coronationis ceremonias celebrarent, designandas esse alias. Ratum fuit consilium, et rite omnibus observatis, nova Coronatio celebrata est in horto, intra pomoeria quoque Regiae sito, qui dicitur Tsjihìl setuun, a 40. columnarum palatio, huic actui destinato. Nihil attinet splendorem et solemnia eius depingere; Prioribus erant similia: tantum in fine orationis pro nomine [43] Sefi, Solymanni nomen supposuit nuper admodum creatus Pontifex, feliciter imperare iubens Regem Solymannum Naamet Wali. Quae verba, ubi omnium vox Intsji Allah! et singulorum prostrato corpore gratulatio confirmasset, peractus fuit et alter Coronationis actus Regis, imposterum Solymanni dicendi, e Regibus 234, quos Persia numerat, eius nominis III; nimirum die 20 Martii, Anni Christi 1668, hora nona matutina, qua Sol intrabat signum Arietis, sub ipsis auspiciis anni Persici, qui erat Hedsjirae 1079. Placebat prae ceteris nomen Solymanni سلیمان quod est Salomonis, cuius etymon ducunt ex Arabico سلام Salàm, (Hebraice שלום Schalom, unde Scholon vox salutantis est apud Polonos) quod pacem, vel سلیم Salìm, quod humanum et affabilem significat: a qua voce Solon Atheniensium Legislator nomen duxisse potuit. Hoc nomine monetarum typi et sigilla intra horas quatuor excusa sunt, et missi in Provincias nuncii, qui Rectoribus insinuarent novi Nominis adoptionem. Seu terminum nacta sit, seu imaginationi cesserit aegritudo, melius certe Rex habere coepit ab altera Coronatione: et convalescente Rege, malis quoque Regni remedia feliciter inventa sunt.

Relatio III
Persona Regis Solymanni

§ I Regis facies et habitus corporis. Vultus.

Solymanni Coronatione perspecta, nunc ipsum illustre πρόσωπον contemplabimur. Natus est Rex anno Hedsjirae 1057, Christi 1646. Forma illi habitusque corporis elegans est et plane Regius; Statura modicae longi[44]tudinis, procera et gracilis; facies ut rotunda iuveni erat, sic viro nunc oblongior, macilenta et pallidula, cute tenerrima et candidissima; frontem habet altam et apertam; oculos ad Cyrcassae Matris imaginem magnos, coeruleos et ad hilaritatem modestiamque compositos; nasum modice aduncum; os compositum et sub tuberante labio decorum; mystaces rectae sunt, non nimium productae; barba, ab imo mento, lunari orbe emergens, maxillas operit, curta et arte nigricans, depilato menti spatiolo, quod labio subtenditur. Moribus gratiosus est et mollior, voce submissa, satis mascula. Cervicem gerit erectam; incedit graviter, equitat lente, creberrime circumspicit, ignotosque firmo lumine et verecunde intuetur. Vestitus.
Vestitu gaudet simplici, nitido, molli, sericeo, coloris plerumque flavi vel rubentis, semper infra ministrorum pompam indutus. (Figuram vide p. 37.)
Solum tiarae pretiosissimo superbit Diademate, quod, a tergo ex dextro latere affixum, Regiae Maiestatis index est. Hoc genus ornatuum, quod Dsjechàh, Tiil et Taadsj, id est, cristam vocant, multiplex ei est, et maiorem thesauri partem constituit; plerumque adamantem in medio exhibet praegrandis pretii, ambitu unionibus, vel gemmis aliis resplendente; caetera vitro artificiose pictum. Tribus fastigiatur tubulis, quibus insistunt ardeae avis plumae; subtus in stylum desinens, tribus stipatum catenulis, in extremitate aduncis, ut harum ope firmius affigatur. Pileus aulicus Taadsj.
Est etiam Taadsj nominis pileus quidam singulari figura, Aulae Persicae dicatus, quo et ipsum Regem coronari supra diximus, et Magnates ornati in solennissimis conviviis Regi comparent, ex aureo panno consutus, et cimeliorum ordinibus magnifice obvolutus; quapropter Tadsji tomàr, id est, pileus circumligatus dicitur, ad differentiam simplicioris, quo ex Turcica tribu, delecta militia (de qua suo loco dice[45]mus) et Sopì sive Jesauli, id est, Atrienses, sive interioris palatii custodes Regii teguntur, rubro et sine ornatu; figura ei circa frontem angusta est, inde amplior exsurgens summitatem habet planam, duodecim plicis, ad Imamorum numerum corrugatam, ex cuius medio stylus erigitur angustus, rigidus, longitudinis palmaris. Ferunt Imamum Aali hoc ornatu comparuisse τῷτῶ corr. edd. Scheich Haidari, inde a filio Ismaële, fundatore Regiae huius prosapiae, in aulicum habitum esse adoptatum. Qui inter Heroum tesseras Taadsji Persarum enumerant ornamenti huius usum et genium ignorasse videntur. Acinace femur Regis, nisi equitantis, non gravatur, sed ille praesto est manibus custodis. Idem tenendum est de sclopeto, arcu et sagittis; Tum de strophiolo, hydria, machina fumatoria et pyxide medicinali; singulorum enim singuli custodes sunt a latere Ephebi: Saltem dextrum latus pugio ornat cingulo infixus, tum ex cervice ante pectus pendet sigillum secretissimum, quo, atramento prius illito, ad obsignandum utitur

§ II Regis indoles, mores et vita in genere. Effigiem Regis pingere nefarium est.

Haec est effigies Regis, a me tutius expressa verbis, quam icone potuit. Hoc enim profanationem Sacrae Maiestatis iudicari, nuperum me docuit exemplum cuiusdam Multhani (ita hic Indos, a finitima eius nominis provincia, alii Benianos, a Secta Religionis, vocant) qui Solymanni faciem pinxerat, mittendam magno Mogoli; Re prodita, interceptaque imagine, in carcerem detrusus est, et dire habitus una cum conterraneis circiter vicies mille in urbe habitantibus, qui, ut personae, ita et criminis quasi socii, expiare culpam ingenti aeris copia coacti sunt. Addo impune indolem, dotes animi potissimas, et si quid praeterea ex vita et moribus seu laude, seu vituperio dignum, quadriennio excerpsi, quod partim in Aula, partim [46] in provinciis exegi. Educatus libere.
De puerili nil dicam vita, nisi quod a matre Cyrcassa, et generosae indolis nutrice Persiana, uxore scilicet Mustaufì Elmemalìk, educatus sit delicate, superbe et libere; cetera respondent iis, quae supra de Candidatis Regiis dixi in universum, ut eadem de Principe nostro in specie referre supervacaneum sit. Ex voluptatibus valetudinarius.
Praesertim vero recenter creatus, et cum sceptro quodvis audendi facultatem nactus, sic Veneri matri, sic Libero indulsit patri, ut extincto vitali spiritu contabescens, biennium pene sub Medicorum cura languidus, nunc aegrotus, nonnunquam morti vicinus fuerit. Ex quo vero, errorum poenitens, sibi temperare studuit, melius quoque habuit, et valuit hactenus satis commode. Cum Gynaeceo crebro deambulat.
Lasciviae tamen illecebras nequaquam detestatus, crebras hactenus deambulationes instituit cum Haramo suo, seu Coniugum grege. Cum his, dum se a praedio ad praedium proripit, Interdictionibus Koruuch cives turbat frequentius, atque ullus fecerat antecessorum. Numerant earum amplius centum, quas primo regiminis triennio, etiam valetudinarius, celebraverat. Frequentissime omnium invisit praediolum in dorso montis Sophà, ultra Sjulfam suburbium Armenorum situm, quod a se structore nomen habet Tachta Solyman; Id, sive repetat, sive deferat, non Sjulfensibus tantum, sed accolis plateae maximae Tsjahar baach, quae a Regia illuc protendit, Interdictionis publicatione molestias facessit intolerabiles. Haraam et Koruuch, vocabula.
Haraam et Koruuch vocabula hic attinet exponere. Haraam proprie id significat, quod spiritualiter interdictum, et quod nefas est temerare dictu factuve; Inde receptum est, coniugum et concubinarum coetus, et per metonymiam ipsas earum mansiones vel gynaecea sic appellare, velut loca omnium secretissima, in quae accessus nulli patet, praeterquam marito, castratis custodibus, et invi[47]tato medico. Quippe polygami Persae adeo sunt zelotypi, ut vulgaris etiam civis foeminam domo egredi non patiatur, nisi linteo obvolutam, alia toto corporis ambitu non patente rimula, nisi ad pupillam oculi. Principum autem uxoribus et concubinis, nec velatis quidem prodire licet, nisi longe a conspectu abactis e sexu masculo, qui iam septimum annum excesserunt. Haec abactio, vel recessus publicatio, Koruuch vulgo appellatur, quod alioqui ex sua indole significat, quicquid politice interdictum est, Gallice les Contrebandes. Utrique voci opposita sunt Halaal, quod spiritualiter, et Mobà, quod libertate politica licet. Principio regiminis prodigalis.
Liberalitate regiminis exordium Rex mire illustrabat, nihil omnino petentibus renuens, et ultro in adulatores quoque munificus. Dominii non exiguam partem donabat, aliis tidsjuul, id est, in possessionem ad vitae tempus, aliis sijuurgaal, id est, in bonum haereditarium et aeternum: quorum reditibus annuis nunc destituitur Regis aerarium, cum retractationem non ferat auctoritas Datoris. Pariter in convivia, ludos, pyrotechnica spectacula, argentum immodice profundebat: velut priscis regnasset seculis, quae Persarum immensas divitias proverbio iactabant

§ IIIGeminus in Principe naevus. Avaritia.

Excurrisset Magnificentia Principis in exitiosam prodigalitatem Camerae, nisi opportune de exhausto aerario monitus, didicisset redituum annuorum imparem cum expensis rationem. Qua Rex territus, tantum abest, ut parce et frugaliter vivere voluerit, ut potius in contrarium vitium subito transgressus, hactenus non vereatur plus iusto, saepe etiam cum detrimento suo divitiis incumbere, et avaritiae infamia Imperatorum nomen inqui[48]nare; alioqui Pius, Clemens et Optimus Princeps. Novi matronam Regiae Stirpis, quae marito suo, sacro Antistite orbata, impetraverat ab Abasso Rege stipendium: Cuius auctionem cum senex a Serenissimo Successore peteret, Rex Camerae prodigentiam indignatus, adempto ei beneficio, unicum pro sustentatione Abbasum, (qui circiter uncialis quartarium constituit) dari in dies singulos iussit, cum hortatione: rem domesticam ad modulum privatae viduae disponeret. Multo infelicius supplicata est ex purpurato sanguine vidua alia, cui pro incremento, quod petebat, totum beneficium ademptum est, sine refusione alia. Ex officiis publicis, si quod vacare ex defungentis fato contingat, illud, si fructuosum fuerit, agre tardissimeque supplebit, sed vices alii obeundas demandabit, dum ipse emolumenta capit; quemadmodum testantur diutissime vacantes Sjeich el islam, Mehter, et Isjik agasi basji fructuosissimae functiones, ut minores taceam. Narratis fidem mihi fecit praepostera aestimatio rarissimorum munerum, quae, dum in Aula commorarer, a variis Principibus mittebantur. Legatis praesentibus Rex promiscue omnia comi intuitu dignatus est, eminus in faciem adducta; dimissis e Convivio, ubi penitius examinaret, repudiatis caeteris omnibus, collaudavit quidem curiose facta, sola tamen aurea, ob metalli pretium secrevit, et domi suae retinuit. Orator Christianissimi Regis Franciscus Piquet, Episcopus Babylon. et Vicarius Apost. missus machinam tulit admirandi artificii, quae astrorum motus et aspectus exhibebat ad hypotheses Copernicanas, Orienti hactenus inauditas. Novitatem rei, neutiquam operis artificium demiratus Rex, an ex obryzo factum sit, quasi id unice rebus pretium tribuat, primo omnium inquisivit; at vilioris metalli intelligens, magorum de principiis iudicium percunctatur: Qui, Solem vel omnibus videntibus, oriri indies et occidere, stare terram [49] immobilem, et iacere Copernicum, ubi ignominiose satis respondissent; reservari illico iussa est rarissima et incomparabilis artificii machina suo loco, id est, in vetusto quodam urbis castello Kalái berrùk, (quod arcem benedictionis sonat) custodiae armorum et rerum superfluarum dicato. Hic ab aliquot seculis translata a Legatis munera, certe praestantissima et perquam rarissima, pulvere, tineis, aerugine sepulta iacent, et ab omni conspectu et usu, velut in Ponti exilium damnata. Parem fortunam experiebatur, quod a Serenissimo Suecorum inter alia obtulimus, Horologium, quondam Victori Gustapho Adolpho a Noribergensi Republ. datum. Pyramidalis structurae erat, altitudinis tetrapedalis, artis chronometricae perfectum exemplar, quod planetarum omnium motus et varios temporum articulos, tum ex incluso organo in horas singulas concentum musicum, gemini globuli decursu dirigebat. At vero, quod aeneum, non aureum, esset, nec summa elegantia sua, nec excellenti motuum artificio, nec insolenti harmoniae suavitate valuit ab exilio se servare, tantis terrarum tractibus operose adductum: quin postea obscuro in loco humi depositum invenerimus, passim deficientibus Daedaleis statuis et coronidibus, quas fortasse aureas putaverat violator.

Libido.
De altero naevo, libidine scilicet, quid dicam? si modo naevus iure Persico dici potest, quae, nulla Lege interdicta, universam occupavit nationem. Citabo tamen, quicquid in Purpura dedecens, non nationis sed Christiano iudicio adverto. Formarum Rex, in sexu Foemineo, nimius aestimator est. Auro citius desiderium, quam formarum varietate libidinem expleas. Mittunt ceteri Provinciarum Rectores strenas aureas et argenteas, merces pretiosas, equos, mulos et camelos, quibus tamen omnibus aiunt acceptiora Regi contingere annua dona [50] unius Archisatrapae Sjirwanensis, qui aeris loco puellas et pueros lasciviae Eius transmittit, formosissimos omnium, quos ex Circassia, Dagestana et Georgia venales illuc ferunt venalitiarii. Nemo mortalium maiori rei cuiuspiam solertia agi potest, quam Ille curiositate ducitur possidendi variae pulchritudinis meretrices. Mittit quocunque exploratores eunuchos, qui quicquid elegantioris formae inveniunt, petendum, emendum, rapiendum suo Principi produnt et pandunt. Sed id fieri dixeris ex antiqua Regum consuetudine; citabo potius Solymannicae luxuriae singularia. Hactenus Reges Christianum sanguinem Armenorum non incestaverant; nuper vero (anno 1683.) non abstinuit Solymannus: sed filias omnino duas et viginti uno spectaculo rapuit, totius suburbii Sjulfae speciosissimas. Delator erat Kalentaar, sive Proconsul, homo sub Christiano nomine atheus, qui, eas citra strepitum ut sisteret, auctor Regi erat, ne imminenti Lustrationis festo (quod omnium in Ecclesia orientali splendidissimum est, Armenis Tsjirogneek, id est, benedictio aquae, Persis Gasjeh Sjiruun, id est, Crucis lotio dictum) in flumine urbis celebrando, ipse Rex pro more suo compareret, sed Armenorum moniales, quibus sacra celebrare permissum sit, virginibus suae nationis stipatas accerseret ad hos ritus pro spectaculo foeminarum suarum in gynaeceo peragendos. Quibus sic institutis, ex centenis et amplius, auro cimeliisque ornatis, retinuit quas dixi, ceteras dimisit. Eodem proditore anno 1685 victimas suae libidini evocavit ex eodem suburbio Francorum puellas octo, simulans quasi a foemineo collegio desiderentur vestitus causa inspiciendae. Cui tamen iniuriae strenue se opposuere demorantes in Aula Legati exteri, nec supplicando destitere prius, quam ex Mahhammedano orco innocentes vindicaverint, octiduo sub Regiae Matris custodia intactas servatas, ut ipsae de sese testabantur reduces. Generosi [51] Domini nostri Fabritii, Legati Sveciae, felicem zelum laudo, quo hic obex quam maxime removebatur. Ducimur mortales nostris erroribus: quos in vulgo rigor Legis cavet, ne ingravescant, vel umbrae operiunt, ut ignorentur; in summis viris magis luxuriant indomiti, vel leviores gravitatem hoc ipso induunt, quod luci expositi sint. Vides quam nullam subeat lacera plebeii et conspurcata vestis censuram; Purpura Principi ex paucis maculis indecora sit; et praeclararum atque inimitabilium eius virtutum gloriam unius restinguat criminis turpitudo

§ IVVirtutes Regi plurimae.

Enim vero si praeterea Celsissimi Principis nostri vitam et mores excutio, genium in Illo Optimum, dotes animi praeclaras, et congeriem invenio virtutum, quibus Ille, velut illustre gemmis Diadema fulgens, educationis dispendia feliciter refundit. Iurare ausim, si geminam labem excludo, Asiam nostro seculo praestantiorem in toga Principem tulisse neminem. Comitas.
Paucas ex optimi Principis actionibus excerpo, ac primo quidem loco Comitatem sisto; qua felix Zodiacus, ut universam beavit nationem, sic inprimis eam concessit Serenissimo Principi nostro, sed gravem, Maiestate dignam, et singulari modestia, quam Tacitus omnis virtutis promptuarium vocat, egregie stipatam, ut de Eo mihi liceat, quod Ciceroni (in Catone maiori) de Attico, referre: Eius Comitatem non sine severitate esse, neque gravitatem sine facilitate. Nemo familiarium alloquii benignitatem, nemo hospitum blandos nutus et salutationes humanissimas non depraedicat. Civium vero amorem sic conciliavit Comitate, ut strepitus tumultusque audiantur in Civitate, si unico mense, (quod raro evenit) sanum se et incolumem publice non ostendat desiderio populi: qui suo Principi benevolentia sua adversus invidiam asylum, et domi, fossis [52] vallisque nudae residenti, arcem praestat munitam, satellitumque turmas insuperabiles: obiicere se pro illo mucronibus insidiantium paratissimus, et substernere corpora sua, si per stragem illi humanam iter ad salutem struendum esset, ut verbis utar Senecae l. de Clement. c. 3.

Clementia.
Subiungo laudem Clementiae in delinquentes; ut antiquum Aulae proverbium: Imperium Regis, mors subita! ex Solymannici regiminis moderatione deleam. Non loquar sine exemplis. Maiestatis reus erat Toptsji basji, id est, supremus armaturae magister: Capitis igitur iacturam merebatur, quae ex more patrio portendebat universae familiae, ubicunque degeret, inclementiam et bonorum, ut vulgo loquimur, confiscationem. Verum, abstinens bonis et sanguine Regia moderatio, sola placata est Praefecti custodia, et depositione patris, qui Candaharum gubernabat, fortalitium, cum eius nominis Provincia, magno Mogoli quondam ereptum. Delictum, ut ceteros errores praeteream, ex filia natum erat, quam Rex sequiori matrimonio sibi admissam, donabat ministro exiguae dignitatis: cuius ignobilem societatem despiciens generosa foemina, concubitum respuit, et mox importunius lacessita aufugiens, a genitore recipitur; qui in Maiestatis opprobrium multa insolenter locutus dicitur. Nil mitius in summum rei monetariae praefectum statui debuit; in quo tamen scelerosa argenti adulteratio sola luminum, quibus peccaverat, expunctione vindicata est, intactis bonis et salva familia eius. Ut factum liqueat, addam circumstantias, quoniam valde declarant propositum. Anno 1670 ex Usbecia Legato solvendi erant ter mille Tomani; Quae enim pecunia Legatis pro alimonita solvitur menstrua, eam accipere recusaverat, dum universam penderent abeunti. Id aliquando solent Oratores, ut ostentent se alienis subsidiis non indigere. Haud congruum Regni Praesidi videbatur, ut aerarium tanta argenti [53] summa indignus hospes emungeret; Consulto Rege igitur curavit monetam pro Nuntio cudi, tribus partibus adulteratam, quarta tantum argenti. Scytha compertam fraudem sic delusit, ut acceptam summam in coëmendis pannis aureis argenteisque collocando, vitiatos nummos mercatoribus relinqueret; A quibus toto regno divulgati, tantam brevi accessionem passi sunt ab imitatoribus, qui cudendi iure gaudent, puta a Gubernatore Naktsjuwani, Erivani, Tabrisii,maxime vero ab Arserunensium Turcico, ut legitimi pene omnes infelici metamorphosi suffocati fuerint. Rex mense Februario anni 1684 thesaurum pro sustentandis Nuntiis aperiens (sic nobis referebat Mahmandaar basji) inter 30000 Tomanos tantum 300 invenit legitimos. Haec moneta omnis, praeter Civitatis Havisèh, solam adulterii expertem, anno 1685 mense Novembris abrogabatur, publicatione equidem ut inopinata, sic nimium praecoci; qua, nondum substituta pecunia alia, cambia negotiatorum et commutationes rerum necessariarum, magno subditorum damno et confusione, subito sistebantur. In eius locum igitur, cum nova nummorum vis assiduo funderetur, non veritus est nummariae rei praefectus Ispahanensis pretiosam Lunae puritatem denuo Veneris admixtione stuprare. Miratus sum in hoc exemplo subitam fortunae catastrophen. Nam palatium illius eodem mane praeteriens, in atrio videbam phaleratos invisentium amicorum equos, et servorum pro ministerio discurrentem turbam, imo falconibus, quos manu gestabant, ambulantes aucupes (quod in hoc Regno maxime ad pompam spectat) et ad patrium luxum omnia disposita. Post tragoediam reversus, sine custode adverti fores, inane vestibulum, et eo loco, qui paulo ante equinis ungulis magnifice resonabat, silentium et solitudinem; quasi cum oculorum luce amici, ministri et omnis fortuna occidisset. Sulthanus Ekber, magni Mo[54]golis filius rebellis, ut parentis victrices manus evaderet, ad Solymannum profugii iter ingressus est: Eius adventum in Arabiam, Persiae vicinam, anno ineunte 1687, serius atque debuerat, Regi indicabat Vicierius Larensis; nam et fama quaedam velocior, et bini servi a Sulthano missi, Satrapae nuntium anteverterant. Supinum hoc negligentiae genus, in rebus ad Maiestatem spectantibus, nemo expiare, nisi capitis iactura potest. Missus igitur est, qui Satrapae (Viri doctissimi et in Europaeos propensissimi) caput peteret. Postridie Rex, ex intercessione Praesidis, sententiae poenitens, carnificem veloci equite revocavit, incassum, si serius vel una hora missus fuisset.

Iracundiaadd. Kaempfer.
Ne vero Regii moris quicquam sileam, superat fateor mansuetudine probitateque omnem antecessorum gloriam; non tamen omni bile adeo caret, ut ne praecipiti motu aliquando ad truculentiam effervescat. Hoc irae proprium est, si potestate ad vindicandam armetur. Ad Divanbecum, ex convivio temere abeuntem, misit e vestigio, qui oculos effoderet, quibus in Consessum allatis, dedit officium illi, qui iussa patraverat, quo nunc tranquillus fungitur. In menianis excelsis palatioli Tachta Sophà constitutus, laudabat situm et amoenitatem loci; cui oblocuta una ex amasiis: frigidioris aurae molestias increpabat. Quod iudicium indignatus Rex, fecit eam praecipitem dari, velut indignam, quae illo loco subsisteret. Nec levem calumniam affricuit prodigentia humani sanguinis in poenitenda venatione, quam cum Aula universa celebrabat anno 1683 ab ineunte Maio ad vigesimum Iulii. Octogies mille viros scipionibus fustibusque instructos in hunc ludum eduxit; quorum, cum quadragies mille, aquae inopia compulsi vitam fuga salvassent, ex remanentibus quingentos omnino siti extingui potius, quam dimitti passus est; Cervi capiebantur non amplius viginti quinque, capricervae septem, leopardus unus, sed qui et [55] ipse manus deinde evasit. Dignum voluptate Regia dispendium

Iustitia.
Iustititiae ac aequitatis perquam amans et strenuus Cultor est; nec enim putandum Clementia abuti Solymanum, ut maleficiis ignoscat. Unicum instar omnium sit rigoris iustissimi exemplum, quod forum transgresso forte fortuna inspicere mihi contigit, die 26 Februarii anni 1684. Nobilis quidam Persa, ex Sjulfa suburbio, serus beneque potus in urbem rediens, socium suum, in via, iurgiis, mox stricto acinace adortus, interficit. Traditur, more gentis, patrator familiae interempti, ut caedem expiet. Haec se argento et intercessionibus placari passa, reum criminis absolvit. Non multo post, de homicida Rex: quali mortis genere peremtus sit, quaerit. Aere, respondent, conciliavit offensos, et ab iis dimissus est. Quo audito, Serenissimus, iustitiae zelo, et ira simul in dimissores accensus, in haec verba erupit: Giddi, id est, o Cornigeri (id enim vocabuli apud sedatam gentem bilis excandescentis fulmen est, et convitiorum omnium compendium), vobis innocens vestrorum sanguinis pecunia prostat? Expiari occisi hominis innocentia nisi nocentis morte potest! Et catastae conclusum vinctumque, ubi in forum adduci curasset (sedebat enim Rex in atrio Regiae, quod foro imminet), ad circumstantes conversus: Quisquis me amas, inquit, ad sumendum supplicium descendito. His dictis erumpens Senatorum corona (eunuchis a latere Regio subsistentibus) strictis mucronibus miserum iacentis corpus occupant, et in mille particulas dilaniant. Ceterum, in rebus quoque civilibus sacram Themidem non raro commendare iudiciis dicitur. Tumultus vero, quos supplicum saepe ingens confluxus ante Regiam excitat, vel nova onera deprecaturus, vel de iniuria Directorum querulus, tantum abest, ut inclementer ferat, ut potius deprehensam iniustitiae culpam in Praefectis severe vindicet.

[56] Pacis amor.
Pacem et tranquillitatem publicam religiose colit, iniquam etiam, ex Tulliano monito, bello iustissimo praeferens; quasi cum Regno simul; hanc pacis servandae regulam adoptaverit, nisi gloriosam sibi, certe Reipublicae salutarem, quam subinde pronunciare suevit: Malle se leviores hostium iniurias contemnere, quam, ad ulciscendum, dubiam experiri belli aleam. Hinc tot ille ex Usbecia Tartarorum insultus sustinet: Satius ducens unam Chorasmiam pati, quam crabrones ulciscendo, vel irritando, plures Provincias pari periculo exponere. Nupera Orientalium Batavorum tentamina idem pacifici Regis ingenium experta sunt: Kismìs, Sinus Persici insulam, hostili classe expugnabamus; maiora molituri, si virium tulisset atque coeli ardentis status. Gravi iniuriae vix mansuetudo praepotentis Regis succensuit, sed hospitum imprudentiae generose ignoscens, aggressorum desideriis insuper gratificata est, neutiquam in optimam nationem ulcisci volens errores, paucorum hominum culpa extra patriam commissos.

Foederum fideique custodia.
Foedera cum finitimis inita religiose tuetur; Odit violatores candor Regius cane peius: nulla occasione lucri, nullis iustarum rationum momentis permittens, tantillum a custodia pactae fidei dimoveri. Turcarum Imperator Babylonem indictis armis Regi Persarum Sephi eripuerat. Pace deinde cum iactura urbis redintegrata, plures et patri Abasso II. et Solymanno occasiones datae sunt, quibus vel eandem Provinciam, vel aliam Talionis lege dudum recuperassent, si per foederis sanctionem stetisset. Bassoram quoque Arabiae occupandi occasio fuit, quam eiusdem Provinciae Princeps dediturus erat ante effugium; sed frustra violationem foederis solicitabat. Ex eodem capite Arabes, circa Tigrim flumen habitantes, oratore misso vasallos se nupera anni 1684 Audientia offerebant, distracto Christianorum armis Imperatore suo, [57] opportune iugum excussuri, si non renuisset foedifragi moris et discordiarum osor Solymannus. Et quid pro Babylonica expeditione, solicitatores, a sacratissimi Imperatoris Romani, Sueciae, Poloniaeque Maiestatibus missi, impetravimus? quid in hoc negotio, durante nostro cum Turcis bello, in Perside praestitimus? Saginavimus nos luxu Persico, et longa in Regno mora Principum nostrorum expectationes frustrati sumus. Fides data, quam Babylonia, et pacis religio, quam ostentata victoriae occasio, carior Solymanno fuit

Pietas.
Ut plures virtutes uno fasciculo complectar, Pius, devotus, religiosus est. Legales non negligit lotiones; nec preces ad statutum tempus solitas. Festis anniversariis assiduus vacat; et Ipse cum Altissimo collocuti, id est, Abrahami, feriis, quas solennissime celebrant, publice interest, camelum in victimae memoriam non raro sua manu saucians. Menstruum ieiunium quotannis cum universa gente sua observat, nec assumta vel aquae guttula interrumpit. Vinum non sanitatis modo, sed et religionis gratia aversatur: licet interdictum Ipse laxare sibi possit, Prophetae tradux, et Caliphatus quodammodo haeres. Templum cathedrale, quod Regium vocant, ut Deum invocet, saepe pedes ingreditur, sed incognito et ante lucem. In ceteris se Musulmannum, id est, verum fidelem, vita et exemplo suae genti satis probat; saepe eo pietatis procedens, ut ad superstitionis scopulum allidat, et in auguriis signisque; spem fiduciamque collocet. Superstitio.
Inprimis vero Astrologorum prognosticis nimium quantum credit; His inconsultis hostem adoriri, admittere hospites, celebrare convivia, venari, prodire in publicum, vel ardui quicquam suscipere non audet. Et quam saepe contrario eventu illusus sit, nec tamen opinioni satis renunciat. Ridicula sed vera narrabo: Steno Radzin, Cosaccorum Dux, Hyrcaniae littus depopulabatur anno Christi 1667. Ad [58] fundendum hostem ingens armatorum exercitus mittebatur, instructus astrologis, qui pugnae diem horamque designarent, quo felicius, coelo propitio, dimicaret. Interim praestolando tempus augurii, victoriae negligunt occasiones. Illucente enim post festum expectato signo, vatidici hostem invadendum indicant, et in eius perniciem astra tandem ipsa aciem struxisse promittunt. Cosacci id temporis morabantur in Insula littoris Lenkoraan, a vadi praestantia ita dicti; qui ineptiarum praescii, fugam navibus simulabant duabus maximis, quas, velut naucleris destitutae essent, fluctuare huc illuc cogebant, quasi ad elabendum inepti. Hoc dolo persecutores, victoriae fiducia fretos, protrahunt ante militum ordines, quos in Insula cum paucis tormentis in insidiis collocaverant; et velut in lanienam delatas oves, ad internecionem delent, ne cladis nuncius esset, nisi qui ex firma terra aspexerat. Vehebantur Persae concatenatis navigiis, eo consilio, ne qua posset unita classis dissipari fluctibus, nec fugax hostis, navium gyro includendus, exitii fatum evadere. Verum, hoc sibi invento interitum peperere; quia demersa prima navis, in quam unice sagittas et fulgurantes tubulos dirigebat hostis, vicinam semper in idem pertrahebat exitium gravitate sua, dum telis incaute obruti nullo modo valerent eam a connexione liberare. Persarum decies mille, alii plures fuisse referunt, quos astrologorum vanitas aequori immolaverat. Victorum numerus certe exiguus fuit, quem millenarium neutiquam attigisse narraverunt mihi, qui Stenonis victoriae interfuerant. Non ita pridem Astrologi ultro Regi diem recreationis indicabant suavem, innocuum et procul omni siderum malitia nasciturum. Appetente die Rex, Penatibus relictis, rus cum amicis petit, coelo tam propitio non nisi aperto nudoque fruiturus. Verum, non stetere suis vel Sophorum promissis sydera; Nam ad locum recreationi [59] delectum vix appulsum fuit, cum turbo, repente subortus, furere, et coelum terra miscere coepit, ut, quia papiliones decessent, nisi maxima perpessus incommoda ad Lares reversus sit Serenissimus; poenas minatus maleferiatis astrologis, quod sua ignorantia vel temeritate eum invitassent. Illo non multo post tempore accidit, ut Rex hora quarta, ante diem, in cathedrali templo, orans, sonitum in summo aethere, sudoque coelo audiret, ingentis tormenti aemulum; quem et incolae Civitatis audiverant omnes, nisi qui somno nimium sepulti. Convocatos astrosophos Rex de fragoris causa et praenotione quaerit: sed qui recenti dolentes vulnere, hac vice utrumque nescire se confessi sunt, satius inscitiae pudorem, quam poenas luituri temeritatis. Incredibili superstitione laborantem invenimus eodem hoc anno 1684. advenae: Rem notabilem, quanta brevitate possum, exponam. Cum paucis foeminis in suburbano praedio demoratus Rex, unam thori sequioris, quam maxime omnium deperibat, pugione, iocandi animo, adoritur, et titillationem simulaturus, versus praecordia eius aciem dirigit; Post pauca, quaerit ex ipsa: Diadema manubrii, quod in globi fastigio micabat, an alteram extremitatem, aciem nimirum, eligeret? Respondet amasia, Mancipium ego Tuum, quicquid dederis, eligo; et dum haec loquitur, nudatum manu pectus simulatis ictibus obiiciens, improvida stomacho laeditur, sed exiguo sane et vix oculis conspicuo vulnusculo: ex quo tamen, an ex metu, nescio, repente prolapsa, dicto citius exspiravit. Inopinato hoc casu in rabiem pene conversus Princeps, modo concubinas ceteras, modo eunuchos eodem pugione tentat perforare, quasi reos culpae, quam praesentes non impediverant: In ipsam etiam matrem invecturus, nisi recenti eius irae se subduxisset. Accersiti astrologi, evolutis ephemeridibus: Nulla, iudicant, impediri malum humana ope potuisse; ita siderum universitatem in Serenis[60]simi caput conspirasse. Malignitatis impetum, inulto Rege, Coniugem feriisse. Id summi Numinis bonitate factum. Totum intricari pravis aspectibus coelum, non cito disparituris. Ut iis igitur se paucis mensibus subducat, auctores se Regi esse; indicaturos protinus, cum influxuum malitia remiserit. Interim haud prodire in publicum, convivari, aut quicquam ardui occipere, oportere. Insana Regis obtemperantia exteris indigenisque hospitibus, aditum negavit, coactis admissionem expectare, ab ineunte Vere trigesimum usque mensis Iulii.

Tranquillitas animi.
Omitto huius farinae alia, et hoc saltem pro Relationis colophone adiicio, quod tranquillitatem (per me licet, desidiam vocaveris) plus decoro amet. Gubernaculum Ipse nec attingit quidem; nec turbari audet ingruentium difficultatum relatione, nisi perquam opportune. Totum regiminis onus Primatis Regni humeris incumbit, velut universi Imperii Atlantis. Huic Rex Status publici atque dirigendi regiminis curam credidit; Ipse interim iners et publicarum rerum ignarus: ut, qui dixerit, illum gaudere Regiae potestatis exercitio; Hunc saltem titulo atque auctoritate decorari, a vero non multum aberraverit. Illum nunc vasti Imperii Directorem, proximum a Rege, in scenam hic sistimus.

Relatio IV.
Primas Regni, Athemaad Dauleth.

§. I.Functio primi Chani. Titulus.

Prodit ingentis officii minister, Regni Director, Curiae Praeses, Satraparum primus, Nawaab, seu Vicarius Serenissimi; cui ex dignitate muneris, nomen Athemaad Eddauleh, vel contracte, Me[61]waad Dauleth, id est, fiduciae et fulcri Imperii, ex gravitate Wasiir adsem, id est, baiulatoris maximi oneris, enatum est; illud in alloquio et sermone, hoc in scriptis usitatius, utrumque maximae functionis index. Est enim ille Regni Persici quasi axis, circa quem vasta moles regiminis, velut coe1i machina circa stellam Polarem, convertitur.Cura rerum publicarum multiplex et molesta.
Non aliud ad dignitates iter, non medium ullum ad magna beneficia datur, nisi per huius ministri favorem. Nec vota supplicantium Maiestatis aures appellunt, nisi illo delatore, non exaudiuntur, nisi suasore. Ille delegatos Principum oratores audit, et cum iis transigit: curat sanciri foedera et dissolvi; dirigit rem monetariam, ceteraque Regalium exercitia; Nihil circa Maiestatis dominia disponi, nihil in Regno mutari vel innovari, nihil, quod Status publici interest, deliberari vel expediri, nisi huius Praesidis auspicio licet; atque haec in Aula. In Provinciis vero non minus ille radios facultatis suae exseritexerit corr. edd.; Nec enim integrum est locorum urbiumque Praesulibus, ingruentes difficultates publicas proprio Marte solvere, aut gravioris momenti negotia quaevis expedire, nisi consentientis summi Directoris auspicio. Mansionem non procul a Regia habet: Intervallum crebra negotia non permittunt, quae arbitrio Regis exponenda veniunt. In Regiae vestibulo igitur diem transigit, mandata expectando, et, quae urgent, exponendi occasionem. Interim haud quaquam ibi otiosus degit: sed actorum diaria, libellos supplices, schedulas memoriales et Satraparum literas legendo, tum scribendo quoque et meditando semper summopere occupatus. Ita destitutus ille possessionum suarum et societatis domesticae usu, vitam in aulae ergastulo agit; prandium excipio et nocturnam requiem, quae ipsi inter Penates capere permissa sunt. Raro cum Maiestate coram, frequentius per internuncios [62] spadones loquitur, nunc praefectum aerarii, nunc ephorum, vel ex primatibus illos, quibus Regem adire fas est, latentem inter pellices. In Conviviis publicarum admissionum (quae ex superioribus hic velut loco genuino repetimus) sinistrae Regiae a modico intervallo accumbit consiliorum Princeps: explicat schedulas supplices, et his decisis, quae publica spectant in deliberationis scenam ingerit, quid facto opus sit indicans, et ex Regio nutu decernens. Equitanti quoque extra aulae pomoeria ad dextram comes iungitur, et confabulator perpetuus. Est enim solenne Regi, inclinante die equitare foras, tum recreationis et sanitatis causa, tum ut populi desiderio sui aspectum indulgeat. His deambulationibus id sedulus agit Primas, ut incidentes per otium de rebus variis sermones, ita publica dirigat commoda, et quod impetrari diu a Maiestate non potuit, adulando obtineat. Hoc prudentior habetur et callidior Regni Director, quo occasionibus his utitur felicius. Sane expectata diu placita super causas gravissimas et per plures consultationum actus a Serenissimo suspensa, nunquam facilius, quam in equitationis otio resolvuntur. Atque haec de oeconomia Regni. Cura rei privata.
Alterum curarum genus privatum est; sed quod Memaad Daulethi animum magis atque publicum distinet, et anxiis cogitationibus macerat. Aciem ducit cura salutis suae et vitae tuendae; cuius irreparabilis iactura a nutu Principis sui pendet, hominis unici, affectuum aestu ac praeiudiciis quoquo versum agitabilis et inconstantis, de quo Persae proverbio aiunt: Ira Regis, mors subita. Damocles, parasitus apud Dionysium Syracusanorum tyrannum, cum inter epulandum imminentem cervici gladium vidisset, seta equina pendentem, nec unius convivii moram sustinuisse scribitur, quin lethiferos honores deprecatus extemploex templo corr. edd. fuerit, ut refert Cicero 5. Tuscul. Sed longe ille infelicior est, cui nunquam non ob oculos ver[63]santur pericula; et ipsa negotiorum onera, quibus gravatur, stricti fiunt pugiones, et levi alea in subitae mortis occasiones convertuntur. Habet sane, ex tremenda Regia, ad suos vesperi reversus, quod sospitatori Deo suo servati capitis gratias agat, nescius, quid fati posterus dies laturus sit. Feralem evitaturus sortem, duo inprimis agit: Duo modi, Regis favorem conservandi: 1. Alios reprimendo.
Cavet, ne quis alius aures Regias in sui praeiudicium occupet. Quisquis ille sit, nullum dubium est, quin occasionem capturus, ac causarum, vel ex solis rerum eventibus, habiturus sit copiam, quibus Chani ingenium et actiones denigret, et inopinantem pernici fulmine ex Fortunae gremio excutere allaboret. Quid enim in vasto regno non eveniat sinistri indies, quod quis per calumniam reiicere in administratoris, quantumvis optimi, imprudentiam non possit; nec velit etiam, si hic, uti omnium censurae expositus est, ita quoque invidiam odiumque plurimorum mereatur, data praesertim opera nocendo illustribus viris, ac sociis Regni Optimatibus: quibus Zodiaci sui genius id instillavit, ut vitae usuram odisse malint, quam datam praetermittere occasionem vindicandi. Neque ab his modo cavendum ei, quibus se nocuisse conscius sibi est, sed ab iis non raro exitium expectabit, quorum amica consuetudine gaudet, et fidem multis sibi officiis devinxerat. Infidi enim et ingrati animi vitium, dulci adulationis velo occultatum ita in hac aula animos occupavit, ut iussus a Rege filius (prout exemplis priorum Regum docemur) non recusaverit, parenti aures, nasum, imo caput amputare; modo illius officium patranti fuerit promissum. 2. Adulando.
Alterum tuendi consilium est, ut tritam adulationis viam ingrediens, nihil eorum supine agat, quae ad firmandam, augendamque Principis gratiam fidemque spectant, atque adeo talem se praestet alloquio, consiliis, actionibus, qualem se placere intelligit, non qualem requirebat candor, pietas vel sanctitas iustitiae. Modo igitur Regem [64] in faciem laudat, (quo maxime delectatur natio) ingenii dotes et pulchritudinem corporis admirando; modo felicitatem eius extollit; modo magnificentiam et virtutes praedicat: nec ab indecori et vitiorum laude abstinet, quibus indulgere Principem cognoverit. Nunc in eo occupatur, ut sacram Genealogiam extricando, Eum e Mahammedis sanguine progenitum demonstret; nunc, ut facta cum ceteris collatione, Eum orbis totius maximum et potentissimum Principem ostendat. Tristes nuncios intrare limina palatii non permittit; ad Acheronta abire iubens Regiae tranquillitatis turbatores. Si quid periculi vel calamitatum Reipublicae ingruat, quod suarum partium sit deferre, id larvata veritate sic narrat, ut vilescant imminutione damna, placeant iactantia successus perexigui, et spe delectabili audientem erigant. En mei temporis exemplum: Ex Bocharia praedones, facta in Chorasmiam irruptione, quater mille Persas fuderant. Haud reticendum praelium Director sic Regi retulit, ut suppressa clade, velitationis titulo veniret, in qua, si qui conflictu ceciderint, (ita aiebat) incertum adhuc esse, cui parti magis fortuna faverit. Interim misit provinciae gubernator caesorum amissa aliquot capita, velut specimina fortitudinis suae: quae longis infixa hastis, solenni pompa, qua sub anni auspicio munera adducuntur, Regi oblata ac publice ostentata vidimus. Parilis fortunae plura adducerem, nisi unicus typus assentationis genium satis exprimeret, et doceret: oportere eum, qui summi gerit officium ministri, etiam maximi adulatoris personam agere, et probe nosse, etiam sinistros eventus ita interpretari, ut Regi, etiam odiosa si referat, semper ipse placeat. Amicos et consanguineos extollere allaborat.
Ad ceteras actiones: nihil deprehendo Praesidem solertius agere, quam ut benefaciat amicis et consanguineis suis. Hos ille non dubitat, quovis modo extollere et maximis in regno officiis praeficere; sive id quoque spectare ad suimet [65] securitatem, sive etiam ad gloriam iudicet, dum illustrem reddit fortunam et nomen familiae suae; sive in eo saltem sequatur affectus suos, quibus homines natura in sanguinem nostrum propendimus. Quid si locus non vacaverit? Expeditum scuas consilium esse, ut exturbet suis officiis alios. Rari enim sunt ex ministris publicis, quos magnus ille corycaeus non possit iniustitiae, furtorum et contra fas administrati muneris convincere, et causam habere, quando volet. Amicis in antistitio constitutis, nullum quod praestare possit maius officium est, nulla patrocinii gravior tessera, GalataGalaat corr. edd. s. vestis honorata.
quam si eos Galata, id est, veste honoraria, quotannis donari a Maiestate curet. Lucem asserto dabit, si de Galatis quaedam intercalavero. Magni res momenti est, a Monarcha Persico honorari veste. Non donat ea Rex alios, quam quos bene de se meritos ac Gratia singulari dignos autumat. Non raro Chanii, Sulthani, Vesirii, et cuiuscunque nominis sint Provinciarum Urbiumque Directores, hunc habitum a summo Praeside auri summa et occultis precibus procurant, eo fine, ut sic decorati timeantur a seditiosis subditis; qui hoc pacto non audent accusare iniurias et vexationes eius, quem obtinere augusti iudicii favorem persuasi sunt. Galatam duplex toga constituit, una stolae loco, altera pallii veniens, utraque ultra suras demissa et ad habitum gentis facta ex panno aureo, argenteo, Attalico aut pretioso alio, flosculis distincto. Huic aliquando velamentum capitis (tulibaan) et femorale cingulum adiungitur, rarissime acinaces aureus. Transferendi muneris sparta non levis est, qua Praeses ornare suos domesticos amat, annuae mercedi, quam ob servitia debebat, huius beneficii fructum substituens. Qua illi suppositione maxime gaudent, quia multo maiorem compensationem ferunt a muneris Candidato, quam stipendium fuisset a suo Domino. His togis donatos dimittit Rex Persiae Legatos exterorum [66] Principum; Nec enim amicis Regiis aliud Regalis Gratiae insigne tribui in hac Aula unquam obtinuit. Solenne etiam Magnatibus est, eiusdem tituli pannum largiri iis, qui egregio officii actu bene de se meruerant. Comperi, id eos facere, non tam gratiarum et honoris, quam ostentationis causa: Cum liberalitatis laudi, imo magnificentiae, quisque hac regione studeat, etiam satis plebeius et inops. Medicis quoque, absoluta curatione, non raro a divitibus Galata, sostri vel loco, vel complemento datur. Ut de Praeside me expediam: Si forte contingit, Habitum a Rege decerni, quibus non admodum bene cupit Athemadaulethus, si his gravius nocere ob innocentiam vel nolit,vel non possit, impediet saltem, ne munus mittatur destinatum. Ita vindex tantum levior, animos generosos excruciabit, frustrata meriti honoris expectatione: Imo, sic Praefectos interdum optimos, velut Regiis oculis viluerint, subditorum contemptui et odio exponet: Nam quo favor et invidia summi Principis, eodem facile et populi inclinat. Ita magnus ille Minister circa aliorum fata sudans,dum ad passionum suarum lancem ea fabricare, dirigere, felicitare, pessumdare satagit, ipse fato satis infelici fruitur, et velut sub Sisyphi saxo constitutus, vitam in πολυπραγμοσύνῃ inquietam agit et molestissimam.

Emolumenta functionis.
Emolumentum ex gravissima functione habet satis amplum: Satrapae ex obligatione stipendia tribuunt annua, pro qualitate Provinciae alii maiora, minora alii. Iideni ex libertate insuper, et quicunque praeterea antistitiis gaudent illustrioribus, munera annuatim mittunt, pro mercando favore eius, qui delinquentes deferre, vel illis patrocinari apud Regem, et hoc inscio suis quoque viribus nocere vel prodesse potis est. His, si nefas addideris corruptionum, recepta annua summam 20000 Tomanorum, id est, 250000 unciarum argenti, imo pro maiori [67] Directoris avaritia 30000 Tomanorum attingere, colligunt illi, qui in redituum cameris versantur; sed probabiliter saltem. Nam cum fere ex nefario reditu Magnates sustineantur, difficile est, cuiusque exactum assequi annuorum receptorum computum.

§ II.Persona hodierni Memaad Daulethi. Aetas.

Habes hic summi ministri ideam in genere; congruum est ut hodierni, cui nomen est Sjeich Ali Chaan, personam quoque subiiciam. Is iuvenis functiones alias praeclare gessit, et contra Usbecos quoque dux fuit militiae; In Regni praefecturam deinde suffectus ab Abasso II; nunc (quo haec scribo anno Chr. 1686.) vir canus et grandis natu, octogenario proximus, aetate tamen minime fractus: Nam equitat alacriter, largiter coenat, functioni publicae excubat solertissime, atque corporis animique actiones praestat bene sanus; Patria et ingenium.
Ingenium et mores quodammodo descripsisse videor, si eum natione Kurd esse (ex Prosapia Sengenech) dixero. Gentem istam Persae a sua indole alienam asserunt, quin imo pertinacem, stupidam, austeram et malitiosam. Si quibus Illum nascendi sors ex proprietatibus hisce imbuerit, id tamen Virtutibus aliis compensat. Continentia singularis et virtutes.
Nam pius, religiosus et abstemius est; una vivit uxore contentus, stuprorum osor acerrimuss. Iustitiam colit strenue, corruptionibus pro iure torquendo inexpugnabilis. Donorum cupidine ut hac parte vacat, ita in ceteris plus decoro tenacior et avarus est. In civium exactione pro Regis aerario rigidus, imo si Iudaei, Multhani, s. Indi, et Armeni fuerint, aequo durior est. Satraparum et Praefectorum audit lynceus, audax et strenuus censor, negotiis eorum ultra suos circulos arbitria sua miscens, proinde Magnatibus ut ter[68]ribilis, ita etam odiosus est. Consanguineorum promotor.
Consanguineos quos habet splendidis donavit officiis: Fratrum primus Mirachuur basjì, sive summus stabuli magister, alter Begler begì, seu supremus Satrapa Regni ac fortalitii Candahaar, nunc in vitis esse desierunt. Ex duobus filiis unus Daroga Kaswinì, s. Iudex civitatis Casbiin, alter Gubernator Kirmaan Sjahaan, iuvenes decesserunt. Nepos ex fratre Hadsji Alichan, et est Begler begì Aderbahidsjaan Tebriis, sive Tebrisiensium Satrapa, et simul Serdaar, seu, ut honoris ergo vocatur, Sipahsalaar, sive summus dux exercitus viginti armatorum millium, quibuscum in Georgia Turciaeque confinio, in utriusque nationis terrorem, otiosus commoratur. De ceteris taceo; Id solum insinuo, Regni oeconomiam magna parte a suis administrari, nec magis Regem ipsum, quam Regii Directoris familiam adorari. Luxum Persicum nihil curat; parvo servorum comitatu equitat, vili serico, sed munde, indutus. Barbam gerit longiusculam, incanam, mangonio expertem, id est, arte haud nigricantem, pro more gentis. Austeritas.
Vultu austerus est; nec in moribus quicquam generosi invenio; ex vulgari ligno sculptum Mercurium hunc dixeris. Ceterum et Hadsji ipse est, i.e. talis, qui devotionis causa Meccam visitavit, sive locum, quo Altissimo collocutus est, filium sacrificaturus Abraham, simul ac Mahhammedis sepulchrum, quod Medinae extat. Hoc Illi insolitae Gratiae per sacrum caput suum iuravit Serenissimus, quod quantopere ei succensuerit imposterum,vitae tamen parcere velit. Securitate [69] hac fretus, Aulam liberius frequentat, negotia publica tractat audentius, affectibus vehementius indulget, et magis curat timeri a Satrapis. Religio.
Dicitur secretus Sonnì esse, i.e. Sectae Turcarum deditus. Qualiscunque religionis sit, certe continenter vivit, Legis suae strictissimus observator. Peregrinos hand amat; Astrologiam, vaticinia, novitates nil aestimat; Religionum alienarum osor est: non parum olim indigenas Iudaeos, Ethnicos quoque ex Multhania, et Christianos ex Armenia, in hac metropoli habitantes, vexavit iunior, nunc vel conciliatus muneribus, vel iniuriarum inferendarum pertaesus, odit eos, non premit amplius. Europaeos parum aestimat.
Ab Europaeis Principibus tot Legati, qui Regem ad sociale bellum invitavimus contra Turcos, (qui Avo Babyloniam, fracta pace, eripuerant) hoc solo dissuasore nihil obtinuimus, sed ab eodem, Christianis victorias invidente, cum repulsa, omnes dimissi sumus. Non moror ipsismet verbis Relationem claudere, quia et Directoris animum, et genium Persarum quodammodo referunt, plenum iudicii et dissimulatae vindictae. Petitis vestris ut assurgat Rex Iruuni (sic Persiam vocant universam) nec sancitae cum Chond Kaar, (ita Turcicum Imperatorem appellant) pacis sanctitas, nec conditio nostri temporis permittit. Praeterea obsunt locorum intervalla, ne, prout foederatos decet, communicare auxilia confiliaque, vel de alterius fortuna et intentione reciprocari nuntia possint. Periculosam hanc esse societatem, aevum nos docuit Abassi Magni, qui Europaeis .foederatus, armorum onus humeris suis retinuit, cum fecissent Christiani cum communi hoste pacem, inscio et nolente Persa!

[70]Relatio V.
Duces Militum et Militia Persica.

§ I.Summi Militum Praefecti. Dux summus equitum Turcicorum.

In Suforum Aula, Directorem proxima dignitate excipiunt tres militum summi Duces. Primus est Praefectus militiae nobilioris antiquae equestris, quam Kurtsji, i.e. armatos, vocant, inde Kurtsji basji dictus, i.e. armatorum caput. Hi ex Turcici sanguinis gente leguntur pastoritia, antiquitus ex Turkestana in Persiam advena, in cuius desertis illi cum tribuum suarum turmis palantes, vitam pascendis ovibus consumunt: Turk enim, (quod Relat. I. dixi) sua lingua pastorem, Turkestaan pastorum regionem significat. Militia haec constat equitibus, qui sunt sagittis, arcu et lancea armati, viri omnes proceri corporis, animique semper praesentis; Verum, quia memores prisci meriti in stemma Regium, veterisque potentiae, qua late per Asiam dominabantur, mira turgent arrogantia. Olim quippe immunes degebant ipsius imperii et potentiae Regum Persiae, in quorum territorio vivebant, freti praesidio independentis, qua pollebant, potestatis suae, et sociali robore suarum tribuum, quarum nonnullae decies, aliae duo decies mille hominum societatem complectebantur, obsequentem unius praefecti iussibus. Hi sunt illi, quorum fide et auxilio Regni Persici sceptrum haereditatemque adeptus est fundator hodierni Imperii, simul atque propagator Imamicae Religionis Ismaël Sephi: Pro quibus meritis eos nobilitate donavit, et inter indigenas praerogativa illa, ut post habitis Persis, alios ad praefecturas Aulae Regnique admitteret, alios constitueret Regni Regiique [71] corporis milites praesidiarios, quos Kurtsji vocavimus. Hi in signum Nobilitatis, cum militant, Taadsj, sive mitra teguntur rubra, fastigio in planum orbem expanso, cuius medium palmaris longitudinis ostendit apicem; Vid. Fig. pag. 37.
superficies plicas exhibet duodecim, ad testandam hoc numero professionem Sectae Seficae, cui fidem spoponderant; nam haec totidem Imamorum, i.e. Mahhammedis successorum, decretis nititur. Haec propter Turcae Ottomanni illos Kisilbasj, id est, aurea seu rubra capita, appellant: quo vero in opprobrium ficto nomine ipsi superbiunt, et sese Kisilbasj, quasi nobiliores et aurei capitis, Persas vero per contumeliam Tadsjiik, Tasiek, et per vulgi abbreviationem Tat, i.e. Arabiculas, sive Arabum filiolos, appellant. Ab iis initiis auctoritas eorum invaluit, adeo praepeti et valido incremento, ut subtimeri deinde ab ipsis Regibus rubra haec capita coeperint; quippe eo audaciae progressa, ut Regi Mahhammedi Chodabendeh frontem opponere, atque filiis eius necem parare non dubitaverint. Quapropter Chodabendei filius Schah Abas I, incomparabilis prudentiae Princeps, suo et Imperii commodo prospecturus, arrogantiam tribuum istarum, et Kurtsjorum insimul vires domuit; primoribus eorum, aliis e medio sublatis, aliis sua dignitate exutis, surrogatisque in locum mancipiis suis, quorum fidem ausibus reliquorum opponeret. Pro roborando successu, praeter Turcorum, duplex insuper creavit militare corpus: ex mancipiis unum, alterum ex Persis; cuius graviori manu tutior, Kurtsjorum susque deque habuit auctoritatem et potentiam, interim intaminata stirpis nobilitate et praerogativa. Constituebant quondam ingentem sagittariorum exercitum; hodie vix 15000 vel 20000 attingunt numerum.

Summus Dux equitum mancipiorum.
Alter Dux est Kuler agasì, id est, Dominus [72] mancipiorum. Haec maximam partem Christianorum progenies sunt, ex Georgiana, Cyrcassa, Armena et quavis natione alia, quam haud fuscat coeli fervor, in mancipium impubis recepta, circumcisa deinde, et ad militiam, Rege curatore, edocta. Equites quoque militant; praeter acinacem, lancea, arcu, et gravida sagittis pharetra, alii sclopetis quoque instructi. Corpus hodie sistunt priori aequale, vel non multo minus; nimirum quindecim vel 18000 circiter armatorum. Horum dexteritati Reges immunitatem suam credunt omnium tutissime. Nihil enim de eorum inobedientia metuendum est, qui in fide et mancipio educati sunt; nihil de conspiratione, qui inter se affinitatis vel cognationis causam non habent. Optimo quoque consilio introducti, qui se palam opponant nobiliori Turcorum, et ex superbia antiquitatis et innata Iuris opinione, sublestae fidei militiae.

Summus Dux militiae pedestris.
Tertius est Tufenktsjì agasì, id est, Dominus sclopetariorum. Haec ex rusticis et operariis selecta est militia pedestris, prae ceteris mascula et robusti femoris, ensibus et sclopetis, et nonnunquam (pro ornatu) scutis instructa, corpus constituens non minus 50000 armatorum. In campum, more desultoriorum, equites comparent, desiliunt conspecto hoste, et pedites militant. Ridentur ab equitibus, pedestris militiae insuetis, qui illos alef sjiemsjiir, i.e. herbam pro ensibus, per contemptum vocant. Utramque hanc militiam primus, quod dixi, ordinavit Chodabendei filius Abassus; Ille, cui ex utroque, tum praeclari regiminis, tum belli gloria, Magni cognomen dedit.

Summus armorum praefectus.
Duces in militari ordine sequitur Tubtsjì basjì, i.e. bombardarum et armorum magister generalis; qui ipse et marium inspectionem habet, et archithalassi munus, si classe militandum est. Verum, naves mi[73]litares Persae non habent, nisi pro commerciis factas minores, quibus Sinum et mare Caspium traiiciunt. Functio eius non est gravis momenti aut molis; unde dignitate plurimis ex togato ordine inferior est: eum tamen, quod ex militari censu sit, hic sistere conveniens est. Apparatus bellicus reservatur in Dsjebeh choneh, sive armamentario, quod exhibet castellum Kalai berrùk; Curules autem machinae vix suppetunt: Pro ornatu atrii Regii serviunt, quae a Lusitanis, olim Regno pulsis in Ormusio, Congo et Laro urbibus relicta sunt; pauciores pro defensione in, fortalitiis invenies, credo decem omnino in Gamronensis ripae propugnaculis, nec plures fortasse in castello, Ormusiensi. Quas olim Dux Holsatiae miserat, eae in urbe Casbino ornant introitum, horti Regii.

Generalissimus.
Omnibus illis superior est Sipah Salaar, sive Imperator generalis Regni, Praesidem dignitate excipiens. Sed eius perennitatem sequior aetas sustulit. Collecto saltem triplicis militiae corpore creari, et finito bello rursus dimitti solet. Pariter, si expeditio singularis suscipienda venit, novus exercitui Dux Sardaar constituitur, qui et ipse rebus compositis exauctoratur. Habet hoc triplex militum genus suos quoque Chiliarchas, Centuriones et Decuriones, quos vocabulis ex Turcia citatis (Persarum enim vernacula militares terminos non habet) Min basjì, Juus basjì, On basjì appellant.

§ II.Militiae Persicae conditiones. Numerus.

Militia omnis, qua Persiae Maiestas hoc pacis tempore decoratur, per Regni provincias, quo sustentari commodius possit, distributa est; universa numerum superans armatorum 90000; qui, si in armis non prostant, in chartis tamen et catalogis rationum inveniuntur. Quando [74] quidem multos absorbet avaritia Satraparum, a quibus, donec eis in campo opus est, sustentari debent, quibus interim subesse quoque et parere tenentur. Execrabile id malum est in hoc Regno, cui mederi Rex recensionibus frequentioribus et improvisis incassum nititur. Nam Commissariorum vel nimium venales oculi, vel non satis lyncei, ludi se iisdem, quibus in Germania nostra, praestigiis patiuntur. Bis mille insuper praetoriani pedites sunt, Dsjesairì dicti, armis et vestitu fulgentes; qui vero, aere Regio scripti, nec praedictis Tribunis, nec Gubernatori provinciae, sed soli parent supremo aulae Marescallo. Stipendia.
Stipendia quibus aluntur milites aequalia inter aequales non sunt. Equitibus primi ordinis ad minimum stips datur novem, aliis decem pluriumve Tomanorum; Decurioni quindecim; Centurioni triginta, Chiliarcho septuaginta, ipsi Duci centum et quinquaginta. Mancipiorum equitatus, pensione gaudet paulo minori, et illo rursus militia pedestris. Solvuntur stipes, uti ceteris ministris, sic militibus quoque in Defter chonè, sive Camera computationum (Gallice, la chambre des comptes) non parata pecunia, sed assignationum, ut vocant schedulis, quibus stipendium quisque suum iubetur petere ex locis (pagis, urbibus) diversis, et a se invicem tanto saepe spatio distantibus, ut pro viatici expensis aliquando non sufficiat. Qua iniquitate coguntur gregarii, ut aliis schedulas suas vendant pretio minori; contenti, si pro assignatis tomanis decem, parati aeris sex, vel, pro longiori locorum distantia, quinque saltem accipiant. Non desunt enim, qui quaestus causa schedulas a militibus coëmunt, gnari peregrinationis compendio et minori impensa absolvendae.

Exercitia.
Ceterum, quod exercitia, disciplinam, armaturam atque reliqua Martis attributa concernit, nil invenio in militia Persiana, quod cum nostris comparare audeam. [75] Nec enim vel ipsa vocabula in idiomate Persarum reperio, quibus ordines, motus et incessus militum, quibus bombardarum volubilem usum, quibus armorum varietatem, ignium missilium structuram, fortalitiorum partes, machinas bellicas, atque regulas artis Imperatoriae explicaverim. Armatura.
Arma illis sunt lancea, sclopeta, arcus et acinaces; tormentorum et mortariorum nullus illis in campo usus est. Color vestium singulis cohortibus non est idem; quisque pro placito suo tunicatus est: Hic brachiale sibi assuit; ille loricatus quasi incedit, iste mitra plumam gerit; alius alio ornatu oculos allicit. Castra.
In campum eductis nullae in castris metandis regulae observantur; tendit quisque, ubi valuerit, tentorium suum. Tanta inde funium permistio, tanta confusio turmarum oritur, ut credam, sic obrutam linteis et somno multitudinem, suffocari subdole ab hostium manipulo posse, si is improvisa nocte irrumperet. De propinquo tamen hoste ubi suspicio est, cavere sibi excubiis solent, in summo montium constitutis, quae dato signo adventum prodant. Victus.
Itinere et labore fessis, panis non distribuitur; quisque pro modulo sibi suo de victu et amictu prospicit. Castra tamen sequuntur propolae; qui in tabernis carnes, panem et fructus exponunt venales. Venditur, quibus nummi sunt; creditur quibus fides est; qui neutro gaudent, ii divagari noctu, furari, rapere, latrocinari duro necessitatis telo coguntur. Instrumenta musica.
Musica militaris nostratium, qua vel animos demulcemus ad contemptum mortis, vel ad praelia fortiter capessenda accendimus, apud Persianos non auditur. Nullam illi sonorum concordiam edere edocti sunt. Tubis autem utuntur aenaeis, longis et rectis; aliis quidem strictioribus, aliis peramplis, et similibus cornu acustico Anglorum, quo ad magnam distantiam loquimur: his illi edunt boatum vastum, inconditum et tremulum; illis screatum, instar rudentium asinorum. Tympana quo[76]que variae magnitudinis pulsantur, sed manu indocta, et militares actiones, sive iussa ductorum, neutiquam exprimente. Haec intersonant tintinabula magna et ampla, instar pelvium ex plano subcava, quae exterius in media bulla manubrium habent, cuius ope ad invicem percussa, aures humanas satiant clangore intolerabili. Clamores.
Accedit, dum in conflictum ruitur, brutalis omnium vociferatio: Jerri! jerri! jerri! i.e. vade, perge, curre; qua et ipsa crepant aethera, ac si coelo terra misceatur. Marte aperto adoriri hostem, aut militum aequali vel minori robore praeliari, Persicum non est: Maxima et strategemata.
Bella gerentibus instituta Persis sunt; ut destructis pagis, resectis pontibus, regionibus depopulatis, hosti solitudinem et deserta obiiciant, quo commeatu interclusus, suamet calamitate pereat; pari modo ut in civitatibus nostris, diruendo proxima aedificia, incendium extinguimus; praeterea, ut in pylis et viarum angustiis latitantes, in transitu hostem obruant inscium; tum, ut constituti in montium anfractibus, cacuminibusque natura firmatis, hostilem exercitum observent, et secundis occasionibus, nil tale metuentem insiliant ex improviso; Verbo, ut nunquam sua fortuna vel fortitudine freti, sed semper Marte securo militent. Hoc modo Schah Abassi Magni aetas exercitum potentissimum Turcorum, qui Persidi excidium iuraverat, sine militis iactura vicit: Nam destructo ponte fluminis Aras, cum adiacente urbe Sulpha vicinisque pagis et oppidulis, eorumque civibus Armenis ultra 40000 cum omni supellectili Isphahanum ac rura mediterranea translatis, obex hosti solitudo relicta est; ex qua, siti fameque confectus, in summa confusione terga dare coactus est.

Hostes.
Hostes Persae simul ac vicinos habent, ad Occidentem Turcos, ad Orientem Indianos. Cum Russis ad septentrionem, et Arabibus ad meridiem, profunda pax colitur. Turcis autem Persae fortitudine et arte bellica cedunt, su[77]perant eos prudentia civili, scientiis, morum humanitate, decore vestium et corporis elegantia. Indianos vero in omnibus attributis illi post se multis relinquunt parasangis; Coeli enim intemperies calida ac humida Indorum corpora sic disponit, ut ad famem, sitim, penuriam, montium asperitates, solitudines desertorum, itinera et quaevis sortis bellicae incommoda ferenda plane inhabiles nati sint, et mulieribus debiliores. Vicinos ad Septentrionem Tartaros Usbecenses, Persarum non hostes, sed praedones nomino, etsi gentem belliocissimam; nec enim illi, suis nunc divisi viribus, bello provocare Persas facile audent, sed turmis praedonum, superatis desertis, in Chorasmiam irruunt, et onusti praeda ad Patriae latebras refugiunt citius, quam miles provinciae arma ad resistendum capiat. A Cosaccorum invasione Hyrcania quoque aetate nostra calamitatem passa est, sed socordia sua accersitam. Dissita enim et Russis subiecta gens, iuris nequicquam in Regionem, nec ullam cum ipsa natione communicationem habet, sed sua rabie acta, quoquo versum excurrit, ut spolia a desidibus et securis reportet. Vicinam quoque Persidem infestavit quandoque natio Provinciae Makeraan, versus Indi fluminis ostium sitae; quae licet exigua sit, montium tamen freta, ac fortalitiorum quorundam praesidio, finitimos Reipublicae suae invidentes replevit turbis et latrociniis, nunc, in amicitiam recepta, hostilitatem omittit. Dum in his describendis Gamroni occuparer, dicti territorii Princeps Melèk Tankeiì Satrapam Ormusiensium invisit, amicitiam et officia sua testatum; sed relictis in via a singulis circiter leucis Gallicis gemino milite, et a pluribus, armato cohorte, ad usque sedem suam ac metropolim Kitsj, ut si forte violata fide detentionem vel iniuriam pateretur, dato displosionibus signo, suppetias advocare celeres posset. Est vero hinc (Gamrono) dissita Kitsj 125 parasangarum intervallo, sive [78] milliarium Germanicorum circiter 83, tridui itinere, sive parasangis octodecim, a mari dissidens. Dives dactylorum et oryzae provincia est, montium cingulo velut naturae studio munita, ac difficulter superabilis. Deserta finitima palmis agrestibus luxuriant, quorum fructuum acerbitas, teste Q. Curtio, Alexandri strangulavit milites, ab Indo flumine (expeditionis termino) hac reduces.

Relatio VI.
Primates Aulae togati, quibus in Regio Consessu locus est.

Duces sequuntur Officiales togati; quorum Primates potissimum Relatione praesenti sistam, eum servaturus ordinem, quo illos confidentes vidi in publicae Admissionis convivio. Sed is non idem semper servari dicitur; quod priorem saepe occupet, non qui officii dignitate maior est, sed qui ex Regio affectu honoratior.

Praefectus Aulae generalis.
Nasir Vox Arabice Inspectorem significat. Magister est, et Oeconomus Aulae generalis. Gallice vocaveris Grand Maitre d’hotel, Italice, Major dome. Is praepositum agit Karchaanèh, sive Officinarum domus Regiae, ordinatorem structurarum et operum mechanicorum, curatorem victus et amictus ad aulici corporis necessitatem, dispositorem eorum, quae ad vitae Regiae delicias luxumque pertinent, ut plura taceam. Operosa est administratio et late patens, sed curatori suo ingentem reddens fructum, ex quo Persice possit, id est, splendide et luxuriose vivere. Emolumenti magnitudinem vel Nasirii, vel reliquorum officialium, non facile quis de[79]terminaverit. Vivitur enim non ex destinato salario, sed ex nefario et incerto quaestu, qui pro varia occasione et cuiusque vesana opum cupiditate maior est, vel minor. Nonnullos hic Nasirii indigitabo, ut erudiamur de ceteris par ferre iudicium. Scire igitur oportet Nasirii partium esse, ut ministros et opifices officinarum scribat et deponat, salaria iis decernat, eademque, Maiestate praemonita, quotannis augeat vel imminuat. In Aula vero ac officinis cum quasi annua tantum officia sint omnia, adeoque muneris quisque sui incertus vivat, inde sit, ut annuo appropinquante perlustrationis termino, singuli ad sospitatoris huius aram, aureis manibus compareant, alii metu agitati futurae exauctorationis, alii spe invitati maioris beneficii. Salaria iisdem mutila distribuit, retenta a singulis certa portione, ad compendium laboris sui. Ex Aula, vel officinis, ad officium civicum si quis vocetur, non sine iactura magnae partis salarii dimittitur, quam Inspector, nullo iuris titulo sibi vendicat. Omnia superant munera a supplicantibus data, sive beneficia ambientibus, sive onera deprecantibus; tum ea inprimis, quae largiuntur Provinciarum Directores et Magnates, non alio fine alii, quam ne sibi noceat, si prodesse nolit; quippe cum ei quotidie loqui familiariter cum summo Principe liceat, multa quoque machinari in aliorum fortunam vel detrimentum potest, data quacunque laudi vel vituperio occasione.

Secretarius Status.
Wakahnuwiis id est, Scriptor occurrentium rerum. Vocatur etiam Vasíri tsjep, id est, Vasirius sinistrae, quoniam in Senaculo sedem in latere ad sinistram Regis occupat. Nobis eum appellare liceat Magnum Secretarium Status, quoniam Serenissimi decreta et mandata, Principum exterorum per Legatos desiderata et epistolas, nec minus Maiestatis suae resolutiones et [80] responsorias; tum quaecunque in Aula, Regno, et Regionibus finitimis memoratu digna accidunt, Diariis consignat.

Supremi iudicii criminalis Praeses.
Diwaen begì, id est, Supremus Criminalis Iudicii Dominus. Ius Persiae siquidem, vel est Urs, sive civile, quod consuetudinibus cuiusque loci nititur; cuius Praesules sunt gemini Iudices, Divanbegì et Darogà; vel Sjerre sive spirituale, quod administrant Sedr, Casì et Scheig el Islaam; Inde illi Urf hakìm, id est, seculares iudices, hi Sjérru hakim, i.e. spirituales iudices appellantur. Divanbegi de latrociniis et homicidiis, non modo in hac Regia metropoli, verum etiam in toto Regno disponendi facultatem habet. In foro eius praecipue vindicantur quatuor crimina: nimirum fracti ab inimico dentis, aboliti visus, violatae virginitatis, et patrati homicidii. Cetera iudicat loci cuiusque, ubi commissa sunt, Daroga, seu Praetor, Belgice de Schout dictus, lites tamen civiles remittens in forum iudicis Kasì. Magnates vero et ministri publici, pariter illi, quibus fas est se Mehmanaani sjab, id est, hospites Regios appellare, quales sunt Legati, Procuratores publici, (Residentes) et ceteri exteni alicuius nominis, hoc gaudent privilegio, ut comparere nullibi, nisi in Divaan, i.e. supremco Iudicio, teneantur, et in eo, velut in foro illustriori, causas suas cum criminales, tum etiam civiles agere, sive quid inter se litium, sive contra alios habeant.

Supremus Aulae Mareschallus.
Tesjik agasì basjì, id sonat supremum Ianitorum caput. Nimirum supremus Aulae Mareschallus est, quem vocant Ensiferum Latini. Cui chilias paret atriensium, quos vocant Jesaulos, i.e. Ianitores sive custodes liminum Domus interioris. Parent eidem Dsesairi, [81] seu milites praesidiarii, Regii corporis, quando foras equitat, et exterioris Palatii custodes. Horum sustentari ex Regio aerario bis mille solent; Parsimonia Solymanni tantum septingentos alit, totidem in defectum subordinatis ex militia Regni. Munus illi incumbit dirigendi ordinem Consessus Regii Medsjlès, et, quae ad convivii splendorem attinent, procurandi. Invitatis ipse locum assignat; Introductos a Mahmandáro Legatos, manu ulnae supposita excipit, et ad deponendam reverentiam throno adducit Regio; inde, si convivio dignentur, locum sedendi monstrat. Stationem habet ante Regis faciem, modico spatio remotus; auro cimeliisque gravatum tenens scipionem; oculis semper Regiis intentissimus, ut ab eorum nutu iussa excipiat, dicto citius exequenda per subordinatos; Hi enim, velut Mareschalli inferiores, scipionibus pariter instructi, sparsum ad usque fores atrii ordinem constituunt, ut imperata velocissime, vel ipsi peragant, vel, pro re nata de manu velut in manum referant expedienda Janitoribus, qui atrii fores limitesque catervatim eum in finem stipant, singuli clava etiam armati. Ampla habet Ensifer emolumenta ex functione sua: Maximum est, quod fas ei tribuit, Russuum dictum, id est, decima pars omnium munerum, tum quae Serenissimus ab exteris Principibus per Legatos, vel strenae loco a Regni Magnatibus recipit; tum quae aliis vicissim ipsa Maiestas largitur. Si illa arte facta, vel naturae opera, fuerint, ut sunt vestimenta, texturae, animalia similiaque, tum eadem aestimari curat a gnaris, et decimam sibi dari ex Regis aerario. Functio nunc vacat; fructum percipiente interim ipso Rege, dum locum in convivio gratis subit Divaanbegì.

Supremus Cubicularius.
Mehtèr, i.e. Maior, scilicet Cubicularius; Gallice, Grand Chambellan. Hic in publico convivio Medsje[82]lès prope Regem consistens, ex latere pendentem gerit crumenam, strophiolis, horologio, annulis signatoriis, opio et mufferà, id est, medicamentis exhilarantibus (qualia sunt antidota, opiata et pilulae roborantes) instructam. Triclinii quoque pro persona Regis instruendi curator est, structoris fungens officio, et dapes Regi dispertiendas praelibans. Idem vestimentorum, quibus Rex induitur, Inspector vel custos est. Functio haec honorabilis, imo pene adorabilis est; quod, qui ea gaudet, cum Rege conversari, et pro aliis multa impetrare possit. Ea donari plerumque albus eunuchus solet, qui organo privatus libidinis, comitari Regem sine affectu possit ad interiora gynaecei. Hodie officio fungitur capularis nigrita Aga Kafuur, celebris trium Regem minister.

Archiatri duo.
Hakiim basjì, Archiater, plerumque geminus. Si uspiam terrarum, certe hic magna archiatro veneratio et eximius inter primates locus est. Verum moriente Principe, hem quanta fortunae metamorphosis! Illico ipse cum collega suo ex Regia relegatus, aeviterno horti carcere in urbe Com, quamvis spatioso et splendido, excipitur, confiscatis utriusque bonis. Sunt Medici aulici plures alii, imo non exigua caterva est Medicorum, qui stipendiis Regiis vivunt, ac titulo utuntur Regii officii, quod tamen nunquam praestiterunt.

Supremi Astrologi duo.
Munedsjim basjì, Astrologorum caput, cum socio uno et altero. Quanta in aestimatione est Astrologia apud Persas, tanto honore in Aula habiti sunt Astrologi. Hi plerumque Regem stipant astrolabio et ephemeridibus armati, ut horas faustas et infaustas indicent. Nec enim eis inconsultis Rex sedebit, assurget, equitabit, vel quicquam negotii suscipiet. Ingens eorum numerus est, vel saltem eorum, qui Regiis stipendiis fruuntur. Annua [83] Regis expensa in Medicos et Astrologos nuper computata, summam dederunt vicies mille tomanorum. Mortuo enim patre, tres et plures succedunt in officio filii, qui naturae et coelo dominari debeant. Unde quis apposite Regi: Stellae, dixerat, non crescunt numero, quemadmodum Maiestatis vestrae Astrologi; nam moriente uno, plures succedunt filii stipendiosi. Verum, auctoritas Astrologorum non nihil hodie detrimenti patitur, tum ab invidia Primatis Regni, tum ab ipsa artis suae cognita vanitate; quia aliquoties contigit, ut eorum prognostica, ad quorum tenorem momenta gerebantur publica, contrario eventu omnem fiduciam fefellerint, cum gravi Reipublicae detrimento, optimas negligentis rerum temporumque occasiones, ex vana artis observantia.

Magnus hospitum Provisor.
Mahmaandaar basjì, Magnus hospitum Provisor, Gallice, Grand Maitre de Ceremonie. Curam solicite gerit, ut cum universo comitatu sustententur, protegantur, et honeste habeantur hospites Regii, sive Legati Principum. Desideria eorum Curatori Regni defert; Invitatos ex hospitio in Curiam introducit, ac reducit; dimissionem, et quicquid in desideriis habent, promovet.

Quaestores gemini.
Uterque Mustaufì Elmemalìk et Chasèh, i.e. Quaestor Regni et Regis, ordine et dignitate sequitur; quorum functiones infra dabimus, singulari de Cameris Relatione.

Praefectus res Venatica Supremus.
Miiri sjikaar basjì, Praefectus Venationis, tam quae canibus, quam quae falconibus instituitur. Falcones autem non modo ad aucupia, sed ad sistendos etiam quadrupedes edocti sunt. Utrique generi venationis mille et amplius ministri serviunt: nam et singulis falconibus (aluntur autem non minus 800) singuli custodes sunt.

[84] Supremus stabulorum Magister.
Miir achuur basjì, Supremus stabulorum Magister, qui praefectos stabulorum et omnem rei equestris oeconomiam dirigit, et a Turcorum tribubus, quae in Persia vagantur, eqauos recipit, quos Regi annuatim loco tributi conferunt. Pro salario, telonia habet ex pascuis et gramine.

Princeps amnium et aquae ductuum.
Miir aab, i.e. Praefectus aquarum; nimirum summus fluviorum et aquae ductuum inspector. Impluvio hoc coelo, ut magna agrorum est siccitas atque sitis, ita mira quoque parcitas fluminum. Haec ex iugis montium devoluta, quamprimum campos subeunt, cataractis fraenata, in plures ramos, quos Maädi vocant, dirimuntur, ad alia atque alia territoria, oppida, pagos, artis ope delabentes: Hi rursum in Dsjedwel, sive rivos distributi minores, tandem in surculos divelluntur exiguos et innumeros, pro inspectorum arbitrio et indulgentia impertiendos illis, qui usu fluminis iureque illius gaudent reali; Aggeribus enim, quibus retinentur leviter effossis, quo lubet inspectori, longius breviusve defluere permittuntur. Cum igitur aegre humore illo, a quo omnem foecunditatem speramus, carere quisque possit, aemulis corruptionibus Inspector ille, eiusque substituti, a colonis conciliantur, ad affluxum longius crebriusque indulgendum. Dicuntur emolumenta Praefecti superare ipsa Nasirii vel Mareschalli. Qui locis editioribus aut nimium remotis habitantes fluminis beneficio destituuntur, illi aqua e puteis hausta agros hortosque irrigant, de Inspectoris favore nil soliciti.

Summus Praetor.
Daroga, Praetor Regiae civitatis; Belgis, de Schout: cuius officium est, intestinas compescere insolentias, delinquentes punire, alios mulcti, alios morte damnando, omnia pro suo commodo et arbitrio. Civilis [85] functio potius, quam aulica est, sed magnae auctoritatis et emolumenti; hodieque ex donatione Regis Abas I. haereditaria stirpi Principum Georgianorum. Non raro tamen in aulicis consultationibus auctoritati eius locus est, semper sedes vacat in Consessibus publicis Medsjlès. Ei subordinatur Achdaas, vel Dominus carceris, qui cum lictoribus suis noctu urbem permeantibus, obvios grassatores et insolentiarum patratores captivos ducit.

Mareschallus Aulae.
Sohbèt Jesauwul basjì, Archi-Janitor, scipionem manugerens, proximamproximum corr. edd. in convivio post Tesjik agasì basjì stationem obtinet eique velut Aulae Marescallus inferior subordinatur. Ei parent supradicti mille (hodie septingenti saltem) atrienses Jesauli: quorum munus versatur in custodia conclavium Regii Palatii. Equitantem Serenissimum equites quoque praecedunt, ut ordines viamque dirigant; sexum etiam virilem abigant, si Rex cum gynaeceo proditurus sit; unde a vulgo vocantur Koruchtsjiìs, i.e. Directores Koruchi. Pro salute Principis ab iisdem preces singulis diebus Veneris habendae sunt in Asyli Regii sacello. Cetera Regni Palatia Regia praefectos quoque custodes ex Jesaulorum ordine habent. Gubernatoribus Provinciarum Jesaulis aliquot, Regii Vicariatus signo, stipari indultum est. Armatura iis est clava brevis cum acinace; vestitus popularis, tegumentum capitis Taadsj, velut proprium Aulae Ismaëliticae, simul ac Imamicae Religionis Insigne. Sunt enim illi posteri Turcorum, qui Ismaëlitici Solii quondam auctores, in Aulae societatem adoptabantur; ex quo etiam Sopi vel Sophi, quasi Sufì, religioso appellari nomine consueverunt.

Publicanus generalis.
Sjah bandèr Marini telonii Director, Magni nominis publicanus est, et Mesjles nedsin, i.e. talis, qui [86] invitari ad convivia Regia debet, si in urbe praesentem esse contingit. Non perpetuo hoc munere, sed annuo fungitur, quippe quod ipsum Rex annui loco beneficii, cui volet, promiscue tribuit. Pro functione, non ut solet, telonii partem, sed statum accipit salarium, omnem receptae pecuniae massam, cum rationibus matriculae inserendis, deponens coram Praeside Camerarum Chasèh, pro expensis Domus Regiae.

Princeps mercatorum.
Melìk Tudsjaar, id est, mercatorum Princeps; ita dictus, quod mercatorum lites in domo sua, velut in foro competenti, dirimat. In officinis Regiis idem textorum, sartorum, tinctorum, et, qui serico occupantur, opificum, directorem agit, sub inspectione tamen Nasirii. Rcgius insuper negotiator est, et commerciorum Consiliarius, vel Director.

Inspector nundinarum.
Muhtesib, Inspector nundinarum generalis. Is pretia imponit rebus venalibus, praesertim edulibus ac omni annonae. Examinari idem curat mensuras et pondera institorum; fraudatores corripit ac multat, imo, pro fraudum qualitate, fustigatione plantarum pedum, vinculis vel morte damnat. Taxam menstruam sigillo suo firmatam Regiae portae affigit, ut ad hunc valorem necessaria quaeque comparare possint curatores culinae Regiae.

Architectus supremus.
Maamaar basjì, Architectus supremus, qui typos fingit struendorum Palatiorum, et a Maiestate adprobatos aedificari curat. Generalis idem taxator est venalium aedificiorum. Contractus venditionum annihilare potest, nisi se aestimatore facti sint.

Inspector iumentorum.
Nasir Dawaab, vel Nasir tsjehaar paa, Inspector est iumentorum Regiorum, puta camelorum, mulorum et asinorum, quae per universum Re[87]gnum distracta aluntur, pro servitio Regis. Conservationi eorum providet, et ut parata sint deportandis oneribus, curat, ubi proficisci Principi decretum est.

Supremus Publicator.
Dsjaartsjì basjì, Caduceator supremus Aulae, qui Regia mandata per plateas viva voce intimat, vel proclamari per subordinatos curat, ne possit quis ignorantiae praetextum dare. His adiicere liceat

Director Musicae.
Tsjahehtsjì basjì, i.e. supremum Musicum, cui, velut Capellae magistro, omnes obtemperant, qui in solenni Convivio, cum id Regi volupe est, Choro Musico serviunt tubis, tympanis, cymbalis, nolis, chordis et voce humana modulando. Pari modo saltatrices, cantatrices, lusores, recitatores historiarum, actores, Poetae, histriones, luctatores, eum in finem stipendiis gaudent, ut, iussi, conviviis praesto sint, et lusus per artem suam moveant. Sed qualis farinae homines in censum hic nostrum non veniunt.

Habes Magnates Aulae seculares, qui interesse Consessibus a Maiestate institutis solent, ac proinde nomine Medsjelès Nedsjin, i.e. magni convivii Assessores appellantur. Senatus et Consiliariorum nomina hic exulant: Athemadauleth negotia quaevis dirigit, pro iudicio et placito suo, vel Regis insimul et matris Regiae, imo etiam spadonum eorum, qui primas tenent in gynaeceo. Si causa occurrit difficilior, et dubii eventus plena, tum et Aulae Magistrum, et Secretarium Status, vel militum Duces quoque, praesertim si fori bellici fuerit; nonnunquam et supremum Iudicem, Ensiferum et Quaestores; aut pro varia rei conditione etiam ceteros Praefectos in consilium vocat, non praetermissis quandoque Directoribus officinarum aulicarum, si de rebus, quas ipsi curant, deliberatio instituenda veniat; In spiritualibus nihil se[88]cularis Curia, nihil ipse summus Princeps disponit, sed omnia committit Foro Religioso, cuius antistites proxime recensebimus.

Relatio VII.
Aerariorum curatores, reditus et expensa.

§ 1.Camerarum Directores. Quaestor Regis.

De Camerarum praesidibus seorsim dicimus; ut ea occasione nonnihil de Regiis dominiis, eorumque administratione; tum de annuis reditibus et eorundem dispensatione, tanquam rebus ad notitias Aulae pertinentibus, inserere liceat. Reditibus duo praesident Mustaufì sive Quaestores: nimirum Elmemalìk et Chasèh.

Mustaufì Elmemalìk generalem directionem gerit Camerarum, quas appellamus, Regni. In his ad rationes ducuntur reditus in stipendia Regii militis, et ministrorum quorundam collocandi; praeterea in codicem referuntur proventus earum Provinciarum, quae reguntur a Satrapis, quales vocantur Beglerbegì, Chaan, Sultaan; Horum autem Status, magnificentiam imitando Regiam, omnes propemodum exhaurit reditus Provinciae, quam quisque gubernat; exceptis, qui in nonnullis Regio aerario reservati sunt.

Quaestor Regni.
Mustaufì Chasèh, Inspector est Camerarum, quae rationes subducunt redituum ad fiscum spectantibus Maiestatis. Concatenata utriusque functio est, et par dignitas; videtur tamen Quaestor Chasèh priori quodammodo subordinatus. Plures habent, quas dirigunt Defter Chaneh, sive rationum Cameras; quarum [89] primariae sunt: Tausjeh, Cholasàh, Nasiir et Darogà.

Camera Tausjèh
Defterchoneh Tausjèh ex libris Mustaufì Chasèh commentarios format possessionum, praetensionum et redituum Regis. Eadem indices tenet patrimonialium locorum; unius cuiusque proventum notat, ac soluti solvendique rationes supputat: Praeterea refert in Catalogum nomina locorum, qui creditoribus, et quo nomine, assignandi veniant, ut, ad eius tenorem, huius Camerae Director Sahebtausjeh formare suas, quas vocant, Assignationes possit; quae ipsae valorem deinde sortiuntur ex subscriptione Quaestoris Elmemalìk; sigillo insuper Regni Praesidis, imo pro re nata, ipsius interdum Maiestatis confirmandae. Camera Cholaseh.
Camera Cholasèh generales ducit rationes acceptorum et expensorum in Dominiis. Camera Stipendiatorum
Camera Leskernuwiis albo excipit a Rege stipendia merentes, videlicet ministros, aulicos, milites, opifices et servos; notans proprium cuiusque nomen, locum natalem, mansionem, functionem et salarii quantitatem, et quicquid ad rationem indies so1vitur ve1 praecipitur, ad assem notans, et cum solvendorum calculo subducens. Praeterea matriculam tenet Archi-Satraparum, quos appellant Beglerbegì, cum recensione primariorum ministrorum, et numeri quoque militum, quos singuli, vel pro statu suo, vel pro Rege et Regno sustinent. Eadem exarat bullas stipendiales („Bestallungs-Brieffe“) pro iis, qui recipiuntur in servitium summi Principis; Unde etiam haec Camera appellari solet Defterchoneh serchaat. Camera Revisoris.
Nasirii Camera ceterarum acta censet et redarguit, factas rationes solicitis articulis iterum dinumerat, et facta recensione apposito sigillo approbat. Est hic Nasirius quatuor Camerarum Fiscalis, sive Censor, Gallice Controlleur. Camera Praetoris.
Daroga, seu Praetor, Camerarum administratores (quales sunt praeter cuiusque Directorem, Secretarii, Scribae et famuli) in officio [90] continet; exactiones idem curat, debitores ad solvendum stringit, et de ceteris, in delinquentesdeliquentes corr. Kaempfer arbitrario rigore utitur.

§ II.Reditus annui Maiestatis.

Reditus, quos ex Provinciis percipiunt Satrapae, difficile, nec huius loci, est exquirere; Si inquilinum quaeris de Provinciae proventu, absque supputatione tibi summam 20000 vel 40000 Tomanorum definiet, numerouumero corr. Kaempfer videlicet mentientibus Persis familiari. De Regiis saltem pro ratione instituti referam, quantum patescere indaganti potuit.

1. Ex dominiorum fundis.
Primi sunt et potissimi Maiestatis reditus, quos percipit ex Chasèh, sive propriis Dominiorum fundis: qualia sunt, Provinciae Masanderaan et Gilaan; tum districtus urbium Isphahaan, Kasbiin, Kasjaan, Jesd, Kom, Sawah, Laar, Sjiraas, et loca quaedam nominum obscuriorum alia. Hos avita Regum consuetudo sacravit partim sustentationi Serenissimae Domus, partim Stipendiis ministrorum, militum, servorum, partim solvendis creditoribus Regiis, et quod superest, custodiae aerarii. Praesident Dominiis sic dicti Vasiri, quibus, cum oeconomia Provinciae, cura simul incumbit regiminis politici; Functionis caput eist, ut annonae tributa exigant, rationes codicillis notent, et annuas reddant Camerae Tansjeh. Fundi eorum non elocantur conductoribus, velut nostratibus in more positum est, sed colendi ad vitae dies committuntur paganis, ( Raja eos appellant) pacto non alio, quam ut annonae partem Serenissimo tribuant, partem retineant ipsi, laboris sui mercedem: et haec aeviterna concessio optimo facta consilio putatur, quod cultores ad sedulitatem impigram magis obstringat, scientes tota se vita fructibus sudoris sui fruituros. Portio cultoris, [91] Alare vocatur, pro diverso provinciarum more, pro vario frugum fructuumque genio, pro conditionibus utrinque praestandis, non ubique una est et aequalis. In aliis pagis ex hordei et frumenti proventu tertia pars colono manet, ceterae tribuuntur Principi, eo pacto, ut gratis Rex grana concedat pro semente, et irrigandis agris veniam impertiatur derivationis, (minus pluvio hoc coelo aliis pretio emendam) cultor vero suismet bobus et auxiliis agrum subigat, stercoretque, tum et certa praestet angaria, sive onera, quae vocant Awarisì Divanì, id est, servitutes forenses; Quodsi praeter segetem Rex etiam iumenta suppeditet, atque instrumenta agriculturae, remissis etiam servitiis Divanì, Villicus annonae saltem parte gaudebit quarta; Quibus insuper, si operarios serenssimus locator dederit, non fruenda cultori pars alia quam octava relinquitur. Ex oryza, milio, gossipio, lentibus, foeno graeco, melonibus et citrullis, si nullo levatus subsidio omnem villicus culturam absolverit, duas quintas partes ipse retinebit, tres reliquas Maiestati tribuet. Quae cultoris portio quantumvis exigua videatur, aequitatem tamen involvit quia oryza, prout omnia, quae multo sumtu et labore colenda sunt, graviori quoque pretio veneunt; reliqua autem ut parvi constant, ita in cultura quoque minus facessunt operae. In satione papaveris pro Opio colligendo, praemium laboris sunt quinquaginta quinque partes papaverini proventus, in centenas et quadragenas divisae; ceterae Regis. Hae inquam dictae consuetudines cum in pluribus aliis, tum praecipue in districtibus Isfahanensibus obtinent; In aliis enim Provinciis vetera instituta et usus retinentur, in eo reposita, ut pro conditione antiquitus aestimatae fundorum bonitatis, determinata reddatur vel pecuniae, vel granorum quantitas: quae ipsa in aliis pagis, territoriis et [92] provinciis levior est, gravior in aliis, pro diversorum temporum aestimatione, et pro aestimatorum Principumve illius temporis ingenio; qui gravius subditos mitiusve taxaverunt. Omnem illam annonae censuram niti volunt basi Regiae aequitatis et instituti, Principis Anusjerwaan Adèl, qui Persis circa annum Christi 600 imperavit, Iustitiae nomine inter Mahhammedanos inclytus; quo regnante Mahhammad se natum in Corano gloriatur, unde ex sua virtute Adèl, i.e. Justi, exemplo Aristidis, cognomen nactus est. Is, ut in ceteris rebus et actionibus omnibus, aequitatis exactissimam quaesivit rationem, ita in taxandis fundorum patrimonialium colonis hanc ingressus est viam: agrorum omnium (omissis restibilibus) triplicem enotabat annonam, videlicet carissimam, mediocrem et uberrimam; hanc dividebat in tres portiones aequales, quarum tertiam constituebat cynosuram et modulum tributi annui, partim sibi in natura, partim in aere, pro taxa illius temporis reddendi. Par ratio et censio habebatur animalium viviparorum atque arborum. Si qua vero calamitas agris, vel pestifera armentis gregibusque pernicies, aut casus arboribus contingeret, praeter statuti vigorem, moderanda tributa erant Iudicio Censorum, qui annuatim pagos et praedia lustrabant; ut si quae censum tertiae non ferrent, novos illi ex praesentis temporis conditione cultoribus imponerent, atque id perpetuo agerent, ne vel Princeps fraudem, vel Colonus iniuriam et detrimentum pateretur. Hodie ad eam aequitatis lancem librare omnia non licet; satis est priscae iustitiae vestigia quaedam legisse. Notamus, melonum, anguriarum, et id generis pomorum hortensium, quibus hic agros conserunt, non speciem ipsam, neque proventus quantitatem a Camera curari, sed Regiae saltem portionis ad taxam eius tempo[93]ris aestimatae pretium exigi; Idque una cum novo auctario sesqui partium, singulis denis, vel quod idem est, quindecim singulis centenis addendarum; quam erogationem vocant Huumiim: Frumenti vero annonam ipsam Regiae portionis speciem tribui, sed cum auctario pariter, aeris parati, nimirum unius et quadrantis Mamudi, sive argenti drachmae, addendae frumenti singulis centenis man antiquis, quorum unum exhibet libras Brabanticas novem. Accessit et altera eaque recentior frumentis, simul ac leguminibus erogatio, qua villico pro centenis singulis taxatae portionis Regiae, duae insuper exsolvendae in nummis veniunt. Omnia haec, quae ex fundis in natura fiunt tributa, ad pecuniae rationem prius redigenda sunt, quam in syllabos rationum a Cameris collocari possint. Haec de fundis Dominiorum Sjahì seu Regiis. Fundi Erbabì seu particularium dominorum, a rigore tributi illius eximuntur, tantum leve quoddam a singulis iugeris penditur, sed quod per Quaestoris avaritiam insolenter aliquando aggravatur.

2. Ex Vectigalibus.
Secundum genus redituum constituunt vectigalia publica, quae partim exiguntur in portibus marium, ab inferendis exportandisque mercibus; partim in viis Regiis a iumentis, mercimoniisque pariter, quibus onerantur, transvehendis. Telonii prioris Director, quam Sjah bandè, id est, Principem portuum appellant, muneris commissi spartam gerit annuam; qua deposita Regius favor eandem reddit, cui voluerit; est enim ut primariae dignitatis, ita amplo stipata salario. Vectigalia Caspii sunt exigua; maioris momenti sunt, quae colliguntur in sinus Persici portibus, videlicet Bander Abaßì, Bander Congo et Bander Riik. Europaei parum expendunt. Nam Angli, quod suppetias pro exturbandis ex Ormusio [94] Lusitanis tulerant (hos enim Princeps Regni Laar securitati suae hospites adsciverat, illo tempore orientalis oceani domitores) libere merces quasvis inferendi et educendi potestatem nacti sunt, cum promissa Gamronensis telonii parte media; quamvis accepto quotannis congiario mille tomanorum (vix quinta praetensionis parte) acquiescant. Lusitani, ex quo occupata deseruere littora, commerciorum quoque libertate gaudent, et dimidiam praetendunt Congensis portorii partem, ex pacto abdicati iuris in Insulam Bahren, unionumque ibidem collectionem. Batavorum candor meruit, ut libere merces 20000 Tomanorum pretii (connivetur ad 25000) portum vendendas invehant annuatim, et per mediterraneas transferant sine censura; si quid hanc summam exsuperet, vectigale habetur, ita ut denis redimenda sint centena singula. Galli, quantumvis de libertate participent, supplicibus munerumque nervis impetrata, rarius modo adveniunt; Nationes ceterae nunquam. Sjah bander munere defunctus reddit Praesidi camerarum Chaseh rationem, receptorum ingerendam matriculae, pecuniamque fisco deponit, sacratam domus Regiae expensis; Ea ex portu Gamronensi, quem Bander Abàs, a Rege instructore vocant, quotannis exhibet decies circiter mille tomanos; Congense vectigal hanc summam non attingit; minus Rikense, cuius vadum hodie onerarias non admittit.

Alter vectigalium fons sunt telonia, quae in viis publicis peregrinantes exsolvunt, mercium supellectiliumque nomine, quas inde, non rotis, (nam eas regio vix novit) sed camelorum et mulorum tergis deducunt. Census hic dicitur Rhadarì, quasi viae custodibus tributus. Hos cura summi Principis eo fine introduxerat, ut armati in pylis excubarent, pro securitate iter facientium mercatorum; Loco mercedis permisit leve aliquod pretium de iumentis illuc transeuntibus exigendum. Cuius vero tam [95] facile et ultro affluentis fructum ipsa deinde Maiestas telonii nomine sibi vindicavit atque adeo aggravavit, ut non contemnendam aerarii partem hodie constituat.

3. Ex strenuis ac variis muneribus.
Tertiam redituum classem constituunt strenae annuae, quas in universo Regno insigniores Praefecti, velut homagii vel tributi loco, mittunt amplissimas, et in ipso vertentis anni auspicio Maiestati exhibenda curant. Magnum inde augmentum thesaurus percipit, quod munus vel unius Archisatrapae (Beglerbegì) valere circiter bis mille tomanos debeat, partim exhibendurn in aere, partim in mercibus suae Provinciae genuinis, sed vel Rege dignis, vel usui saltem domus Regiae idoneis. Minus conferunt Chani notae minoris; tum Sulthani, Vasiri, et si qui praeterea ad huius arae sacrificia obstringuntur. Nam determinatum singulis est pretium muneris ferendi, ex conditione Provinciae suae, vel spartae, quam gerit. Huc refer et cetera dona, quae passim, pro conciliando Principe, quovis offeruntur tempore alio.

4. Ex mineralibus.
Quartum genus, terrae montiumque viscera tribuunt. Margaritas quondam generabat Sinus maris circa Ormusium, nunc eas circa Insulam Bahren indulget pretiosissimas. Turchesias, in districtu Nisjabuur, illustres cedit Provincia Chorasanum, sive Chorasmia, non omni tempore colligi a Rege indultas. Auri et argenti venas plures exhibent Provinciae, sed cuius eruere medullam, nostra aetas ausa amplius non est, de operae pretio incerta. Caramania passim cupri fodinas habet ditissimas, cuius metallum cupro Japonico mitigari hactenus debuit, nunc ad sui perfectionem ope exotica amplius non eget. Idem in Chorasano quoque inveniunt. Jesde plumbum offert argento gravidum: Quod et ipsum impertitur Provincia Kirmaan, sive Caramania. Ferrum cedit Provincia Chorasanum, parcius aliae. Arsindsjum, oppidulum Isfahanensis districtus, Pulaad in confinio exhibet, i.e. chalybem [96], quem vocant damascenatum, et flammis albicantibus egregie variegatum, nil ei pretio cedens, quod copiosum ex Golconda, Regno Indiae, mittitur. Salenitro et sulphure nativo abundat districtus Netensis, utrumque et alii copiose ferunt. De Mercurio et Antimonio idem tenendum est. Sale culinari, tum petroso, tum sole excocto, vix ulla caret Provincia. Naphtham, cum insigni lucro copiosissimam indulget campus, circa urbem Backù, pauciorem circa Sjustèr. Maior pecuniae vis redundat ex ipsis fluminibus, quorum parcus liquor, per cataractas divisus, agricolis pretio dispescitur, quo lubet per incilia deferendus. Solam Araxem, dum rura perfluit Persepolitana, aerario Regio quotannis ferre mille aliquot tomanos, asseverabat loci Satrapa.

5. Ex lupanaribus, hospitiis etc.
Quintum genus voco quaestus venereos vel mixtos, velut 10000 tomanos annuos, quos Rex ex solis ducit lupanaribus. Solus Isphahanensium syllabus meretricum harum 15000 numerat, quae tributum solvunt 6000 tomanorum. Cui adde locaria ex Regiis Hospitiis (Karwansera) balineis, domibus, foris. Huc spectat Dsjedsjek, sive census capitum, quem ex spirituali lege pendere debent puberes Christiani subditi, nimirum unum auri Muskal, sive scrupulos circiter quatuor. Refero huc et censum Bonìtsj, quem in civitatibus opifices, et Tuttliaar, quem mercatores solvunt.

6. Ex bonis confiscatis.
Postremam classem constituo bona confiscata eorum, quos perdidit ira Principis. In despotico hoc Imperio insolens non est, in hunc lapidem impingi. Levem saepe errorem capitis diminutio sequitur; nec capite damnati solum, sed si rigorem observet, consanguineorum quoque haereditates fiscus sibi vendicat.

Summam omnium redituum difficile est definire, ex solis vectigalibus et fundis (si pro quolibet iugere fertili [97] computentur quinque Abassi, i.e. decem argenti drachmae) probabiliter exsurgere dicuntur 400000 Tomani, i.e. 5000000 Unciales, vel amplius. Quid cetera ferant genera, accurate non licet assequi, cum eandemcumeandem corr. Kaempfer quotannis mensuram non impleant.

§ III.

Expensa Regis annua.
Reditibus expositis, non alienum foret de annuis quoque expensis dicere. Sed quis ea determinabit? Prout quis ad gerenda bella, condenda opera magnifica, instituendos ludos publicos, et in varium luxum proclivior est, ita etiam mensuram redituum annuorum, atque aerarii vires exhaurit. Quod ipsum vero de continentia Regentis Solymanni nefas sit affirmare. Ordinaria enim Regum expensa absumere omnem vim redituum non possunt: Ea autem potissimum respiciunt stipendia ministrorum et militum; impendia officinarum Domus Regiae, pro vestitu, supellectili et tapetibus instaurandis, vel noviter conficiendis; conservationem palatiorum et hortorum; convivia publica, et gynaecei, privatique triclinii epulas. Plura silebo, nec enim expensorum rationes persequi, mihi propositum, vel in proclivi est. Saltem de salariis pro colophone huius materiae docebo; ea triplicis esse generis: Alia enim vocantur Tawiil, seu Tijuul, qualia sunt pagi, praedia, vel fundi, qui dantur ministris Regiis, ut durante servitio, eorum possessione et annona gaudeant. Atque haec omnium fructuosissima habentur, quod fundi illi usum fructum possessori ferant, stipendio maiorem, duplo quidem plerisque in locis, quintuplo circa Isfahanum, sextuplo circa Casjanum et Sjirasum, et in quibusdam locis octuplo. Alia dicuntur Hamèh Salèh, qualia sunt fundi, qui proventum suo hospiti saltem reddunt salario aequalem. Alia appellantur Baraat, id est, assignationes chartaceae, quibus instruuntur alii, ut ex [98] dissitis locis a colonis et publicanis summam stipendii sui colligant; qualiter in Regno errabundi stipem potius videntur, quam stipendium colligere. Inter hos pauci sunt, qui a Provinciarum Directore aliquo, rarissimi qui ex Regis aerario mercedem nonnunquam accipiant.

Relatio VIII.
Antistites spirituales. Aedificia sacra.

§ 1.Indices spirituales et bonorum spiritualium administratores. Summus Iuris Religionis et bonorum Ecclesiasticorum (sit verbo venia) Praefectus.

Regii Status complementum constituunt, non tam Aulae ipsius, quam civitatis Regiae Magnates; nimirum Iudices spirituales et Praefecti templorum. Agmen ducit

Sedr, Iuris Legumque; ter maximus interpres, simulac Religionis Sjijaitico Mahhammedanae, quasi centrum et vitalis facultas; id enim indigitatur appellatione , quod pectus proprie significat. Nimirum is esse ambit apud gentem suam, qui est Mufti, seu Pontifex, apud Turcos: quo tamen noster hic magis censendus est secularis, qui relicta Patriarchali cathedra nonumquam transire solet ad seculare Antistitium Regni. Vulgus illum vocat Nawàb, i.e. summum (Regis) Vicarium; Cui titulo ob functionis reverentiam connivet ipse Vicarius Memadauleth, nec locum superiorem invidet vocato in Consessum Regis. Hic iustitiae infallibilis, quod credunt, Apollo Delphicus, ex tripode Iuris Canonici Mahammedani, civiles quaestiones et litigantium controversias absolute dirimit, ut non a domestico iudicii sui decreto ulla detur ad tribunal aliud provocatio. Praecipua autem functionis Pontificalis pars in eo posita est, ut dispenset reditus eorum bonorum, quae ad pias causas legata sunt. Sacrarum igitur [99] aedium, scholarum publicarum et sanctorum sepulchrorum, ut ipse summi gerit Inspectoris nomen, ita quoque eorum ministris, praepositis, custodibus, professoribus, studiosis, alumnis et Molis, sive religiosis quibusvis, stipendia et beneficia decernit, auget, minuit, aufert, pro affectu suo et unius cuiusque meritis. Pari auctoritate praefecturas inter religiosos totius Regni Ipse pro arbitratu confert, vel conferri annuit, per spirituales loci cuiusque praesules. Opimam hanc et ab omnibus religiosis venerandae Dignitatis spartam Rex nemini conferre, nisi genero vel affini, solet. Pendent ab Eius iussu, cum plures alii, tum praecipue Officiales duo primariae notae; nimirum:

Superintendens Camerarum Ecclesiasticarum.
Mustaufì Mokufaat, i.e. Superintendens Camerarum, quae in syllabos referunt bonorum sacrorum nomina et conditiones; simul atque annuas subducunt redituum et expensarum rationes: Et

Thesaurarius sacrorum.
Mutesaddi Mokufaat, Is est Thesaurarius redituum, quos recipit, et ad Sedri placitum distribuit; Dicuntur illi quotannis summam referre centies mille tomanorum, sive uncialium 1250000. Interest hic etiam meminisse.

Quaestor Legatorum.
Vesíri Mokufaat, i.e. Quaestoris legatorum; quem non nunquam Reges mortuo Patriarchae Vicarium substituere, quo in sese vacantis emolumenta officii, quam maxime redundarent, non deficiente interim, qui administrationis curam gereret. Pontificalem, si sic appellare licet, quaesturam, Rex hodiernus anno Christi 1670 partitus, geminos introduxit, generum et affinem, Legatorum antistites; unum

Praefectus Legatorum a privatis.
Sedr memalìk, seu Dispensatorem bono[100]rum, quae passim a personis particularibus in Regno universo; alterum

Quaestor Legatorum a Rege.
Sedr chasèh, sive Administratorem bonorum, quae ab ipsis Regibus pie legata sunt. Uterque eorum facultatem habet domi suae civiles causas decidendi, ad normam iuris spiritualis, nec ab eorum sententia provocari ad aliud iudicium potest. Infelix fatum huius Patriarchae non possum hic quin inferam. Luit is ultra triennium invidiam Regis, qui eum anno Christi 1680 asservari in praetorio mandavit. Ibi plantas pedum, pro more regionis, scipionibus percusserunt lictores quotidie, donec ungues digitis abscederent, et foeda tot vibicibus crura elephantinam induerent figuram. Nuper admodum detecta innocentia, modus poenae impositus est, et ipsi licet nondum dimisso, bona, quae fiscus vendicarat, remissa sunt. Hanc Illi technam struxerat Sjeich el Islam Provinciae Kirmaan; qui exutus officio, ut talionis iure in perditorem suum Serenissimi inclementiam converteret, sceleratam viam ingreditur; curans famosas in Regem nefandae lasciviae imagines pingi, quas, in fasciculum aptatas, claudit inimici sui sigillo, astu nescio per ancillam subrepto, ut narrant alii, an imitatione exsculpto. Fasciculum deinde Regio titulo, cum cautione, ne quis alius frangeret, inscriptum, ita exponit, ne manum evitare alicuius posset, qui exhiberet. Turpi imaginum specie (quas inter una referebat sedentem in asino Maiestatem) Rex excandescens, auctorem esse coniicit affinem suum; et ex sigillo idem persuasus, vindicandi criminis confessionem extorquere vinculis et verberibus voluit; donec patrator, ipse sceleris sui sorex, cogeretur immerentis subire manicas, et sortem, quam meruerat. A tempore quo dignitatem amisit Sedr chasèh, Legatorum Regiorum curam, Rex gerit, gavisurus ipse amplo facillimae [101] administrationis fructu. Insuper alii dantur Iuris et Religionis summi Interpretes duo; a Sedro, sed cum approbatione Regis, constituti: nimirum Sjeich el Islaam et Kasì.

Senior Religionis.
Sjeich el Islaam, i.e. senior Ismalismi , sive Religionis fidelium; quaestiones et controversias fidei resolvit, et ex spirituali Lege lites quoque definit civiles. Nomen ab Ismaële ducitur, modernae Prosapiae primo Rege, qui avitae opinionis schisma auctoritate Regia fundavit, atque armis propagavit.

Iudex causarum civilium spiritualis.
Kasì, Iudicem significat causarum civilium spiritualem. Hic ordine licet cedat Seniori, par tamen utriusque functio, par dignitas est Iudicii, a quo ad aliud non datur provocatio. Causae, quae utrobique (prout etiam in Sedrorum tribunalibus) aguntur, contractus, venditiones, emptiones, matrimonia, divortia ac paris farinae sunt; quarum Iudex, auditis utrinque rationibus, testibus, circumstantiis, perbrevi temporis compendio sententiam dicit: nullo limites ingrediente rabula, procuratore vel notario, qui litem possit et iustitiae tenorem protrahere. Actiones de sanguine, homicidiis, violentia illata, rapinis, furtis, ad fora spectant criminalia Iudicum, quos supra recensui, Divanbegì et Darogà.

Ex his, quae induxi, Iudiciis Civilibus, praevalere auctoritate solet, et a litigantibus maxime frequentari illius, de quo constiterit, quod maiorem prae ceteris Gratiam summi Principis obtineat. Et tanquam ad hunc modulum dignitas personae mensuranda sit, Mareschallus in convivio Regio assignare tum ex Sedris, tum ex modo dictis Iudicibus sedem audet potiorem illi, quem Regiis oculis cariorem noverit. Sciendum: utriusque nominis Iudicem non saltem in hac Regia metropoli, sed in ceteris [102] quoque provinciarum emporiis Iustitiae praesidere; quin vero in minoribus civitatibus nunquam deesse Kasì: Instrumenta enim, civiles contractus, Mandata Regia, et quicquid in humana societate scripto firmatur, id omne a spiritualis Iudicis sigillo mutuare auctoritatem debet; proinde civitates alterutrius praesentia carere haud possunt.

Papa.
Omnes antistites illos auctoritate antecellit Legum quidam peritus, decoratus eminentissimae sanctitatis et primatum inter fideles significante titulo Mudsjtehìd: Quem ad fastigium huius dignitatis, non Gratia summi Principis, non Cleri, non Procerum suffragia, sed lento gradu tacitus quidam elevavit consensus, atque publica ob excellentem tum eruditionem, tum sanctitatem aestimatio universi populi. Creditur esse in ingenio eius tribunal infallibile, decidendi omnes casus conscientiae, resolvendi Religionis dubia et controversias, exponendi Alcoranum, id est, Biblia Mahhammedana, et Hadies, id est, Nomina Prophetae et Imamorum; Et quod mireris, Theologorum concors opinio eo absurditatis delabitur, quam et persuasa credit populi simplicitas, Ipsi in Mahhammedanos imperium tanquam vero Musulmannorum Pontifici, iure divino competere; saltem Regi incumbere negotium executionis, atque observantiam Pontificalis arbitrii, ut illo volente acinacem stringat, nolente recondat, inconsultoque nihil ardui occipiat expediatve in regimine fidelium, id est, inter Musulmannos sive Mahhammedanos. Durum in Maiestatem affertum! Ad quod fulciendum, ita argumentantur: Siquidem, Mahhammedani divina ducuntur voluntate, eam necesse est mortalium cuipiam a Deo inspirari. Cui autem? an seculari Principi, mundi et corporis mancipio? Indi[103]gnum commercio Divino hospitium! Non revelat Mens purissima intentiones suas, nisi mundissimi corporis animo, qui misso voluptatibus aeviterno nuncio, sola gaudeat contemplatione Dei et rerum Divinarum, qui se ipsum noscens, infelices doleat carceris sui conditiones, et in via versetur ad salutem aeternam. Solis itaque sanctis revelari voluntatem Dei; quondam Imamis, i.e. Mahhammedis in Pontificatu successoribus, nunc eorum, qui vices subeunt, Mudsjtehidis. Ab horum ore pendens, placita intelligat Divina is, cui populum suum Deus ac dirigendam illius Rempublicam commisit. Haec illi:

Gravis momenti res est, apud populum universum tantae sanctitatis fiduciam assequi, quanta ad merendum decus Tituli, terque quaterque maximi sufficiat; nec enim alia ad metam hanc via, nisi per opinionem faventis populi contenditur: quam qui suscipiunt, si studia inspiciasinspicas corr. Kaempfer, his incedere vestigiis comperies: Exteriora omnia ad sanctitatis speciem componunt, in vita victuque continentissimi, honorum abstinentes, nugarum fastidiosi, nulla de re sermocinaturi, nisi de aeternis et coelestibus. Discipulos permultos sibi Suada, doctrina et benignitate conciliant, quos domi suae, sive tardos, sive dociles, eadem humanitate et patientia erudiunt, nunquam vel in docendo taedium, vel in corrigendo iracundiae prodituri indicium. Sermonis in conversatione parci sunt, non nisi sententias loquentes, et alloquio lacessiti, verba reddentes plena ingenio et nectare sanctitatis. Habitum gerunt ex pilis camelinis et caprinis textum, colore candentem; caput fasciatur tiara alba, quae faciem mentitur pallentem et macilentiorem. Equitantes directis in terram oculis lente et meditabundi incedunt, servis stipati paucioribus, uno muli, cui insident, ductore, altero cum libris pedissequo. In templis, praesertim cathedralibus, crebro [104] comparent; precationis formam pluribus quam ceteri ceremoniis, et maiori abstractione mentis mussitantes: qua finita, se in aedis angulum recipiunt, et ex turba considente alios rudimentis fidei imbuunt, alios theologiae sublimiora docent, et piis adhortationibus aliquot horas suspensos retinent Suadae suae admiratores. Ita in hoc stadio pedetentim inclarescentes, devinciunt omnium insensili successu amorem et benevolentiam, tandemque Pontificalem illum Religionis primatum, muto populi suffragio obtinent. Ne autem putaveris in proclivi Corinthum iter esse; Hypocritam excellentissimi ingenii et doctrinae singularis esse oportet, qui ingreditur. Vulgus Persarum ait, laurea illa neminem redimiri, nisi septuaginta Scientiarum Magistrum. Quotquot autem iactitent ignari multiplicatores, certum tamen est, apud ipsam Maiestatem cum simulatam viri sanctitatem, tum veram eius et incomparabilem eruditionem, in magna veneratione haberi; Nam admisso in Convivium Regium, considendi locus assignatur eodem ordine cum ipsa Maiestate, saltem interiecto paucorum passuum intervallo. Si tamen de Regio affectu, quod res est, dicam; fucata haec aestimatio est, et fictus honor populo gratificandi causa; quem adeo sibi adhaerentem habet Theologorum Primas, ne quicquam Regi integrum permittatur in causa Religionis mutandi, vel suscipiendi in regimine politico, quod ille sacris Legibus adversum esse iudicaverit.

Director precum.
Piisjnamaas, Director publice orantium. Qualis cum in multis aliis, tum praesertim in templis basilicis unus habetur, ut exemplo suo typum ostendat solennes preces dicendi, ad quas diebus, praesertim Veneris, convenitur. Hic dum precationis ceremonias celebrat, phalangem hominum a tergo habet, satagentium orantis verba et actiones imitari: si genu flectit, flectunt; [105] si cervicem inclinat, inclinant; si terram osculatur, et ipsi osculantur. Tot enim haec orationis formula gestuum varietatibus scatet, ut difficile plurimis sit, eam sine ductore rite satis celebrare. Hos sibi directores praeficiunt templi cuiusque cives, non votis lectos, non ritu ordinatos, nec praevio tentatos examine, sed lento favore longoque tempore, ob devotionem, omnibus probatos. Si enim Piisjnamasum abesse contingat, ex praesentibus maxime zelosus et industrius templi hospes vices absentis ut gerat, demum et mortui locum subeat, multis precibus invitatur. Contingit eligi ut plurimum Sejid mir, i.e. talem, qui prognatus est ex stirpe Mahhammedis, quoad parentem utrumque, vel Charis, i.e. qui prognatus quoad alterutrum: est enim uterque titulus, licet inter magnates parvi pendatur, apud multitudinem in magna veneratione, velut index derivati sanguinis ab orbis totius maximo Propheta. Hic posthuma beneficentia prosapiam vindicaturus a calamitate, obligavit sectatores suos ad solvendum Sakat, i.e. decimam partem facultatum suarum tribuendam Sejidis. Iniqua Lex obsequium non invenit, nisi quod magnatibus, et qui divitiis abundant, solenne sit, unum ex Sejidis in suae domus societatem adoptare, eo fine, ut, beneficentiam dum in uno explent, quam in tota progenie debebant, intentioni Legis, ac suae conscientiae quodammodo satisfaciant. Omnium Piisjanamaas primus est Director orationis Regiae, in templo fori maximi primario, quod Serenissimo inscribitur. Solet functio Mudsjtehido deferri, si quis fuerit.

Aedilis sacrorum.
Mutewelli, Aedilis sacrorum, scilicet, qui conservationi sacrarum aedium, et earum reditibus praepositus est. Per aedes intelligo, cum templa, tum sepulchra, sive sacella, quibus conditi sunt Imaam sadeh, i.e. Imamorum nepotes, Pyr, i.e. veteres doctores, tum Reges, viri illu[106]stres, miraculosi sancti, vel eruditione inclyti. Celebriora ex sanctorum sepulchris sunt, quae extant in urbibus Mesjhed, Kom, Casjaan et Ardebil. Rex hodiernus sua et Antecessorum legata ipse curat, et Mutewelli generalis vices sustinet. In spiritualium quoque Catalogo sunt, licet aulicis haud accensendi:

Cantores.
Muwasin, Cantores, qui preces publicas mane, meridie et vesperi, vel soli, vel una cum sociis, eiulant, et quam possunt voce altissima declamant, constituti in summitate turrium, quae a veteribus eum in finem templis primariis adstructae sunt. Malunt Isphahani ex templorum tectis decantare; indignantibus vicinis, quod ex turribus declamator possit uxores illarum conspicere.

Lectores.
Hafìs, Sacerdotes illi, qui in sepulchrali sacello Coranum legunt, in memoriam et salutem defuncti. Hoc sanctorum et divitum exuviis contingit, per beneficium pro lectoribus, vel ab ipso defuncto, dum viveret, vel a posthumis legatum. Raro unus, plerumque plures uni sacello serviunt, qui labores horarum vicibus dividunt.

Expurgator.
Dsjarubkesj, id est, qui in illustri aliquo Mesar, i.e. sepulchrali, sive in Mesdsjéddi Dsjamèh, id est, cathedrali templo, verrendi pavimenti curam gerit. Nomen apud nos vile est, apud Persas functio venerabilis et largo salario ornata, quam nemo non mola facile respuet. In transitu notamus: Mola vocabulum late patere, et de omnibus praedicari doctoribus, sacerdotibus, theologis, imo quibuscunque viris literatis, et scribis etiam. Unde quos proxime induximus antistites, magni Molae appellantur.

§ II.Structurae sacrarum aedium. Templa.

Templorum Mesdsjed lateritia structura est, va[107]riam, pro fundatoris conditione, magnitudinem et magnificentiam, nec eandem semper figuram referens. Saepe circa aream quadratam elongantur, cuius unum vel duo latera claudit, reliqua murus limitat. Aliquando sine impluvio exstructum, aedificii molem constituit compressam, paucis columnis nixam, luminis admittentem modicum per riscos affabre clatratosclathratos corr. edd.. Nonnunquam informi loco positum, structurae figuram quoque informem et varie angulatam exhibet. Saepe turri superbit una vel gemina, cylindracea, praecelsa, angusta. Frontispicium fornice augusto ( Eiwaan vocant) hospites admittit, cavoque lapide sub introitum reposito stagnantem exhibet, ut lotione se praeparent, qui oratum veniunt. Ostium non raro intercipitur asyli et sanctitatis indice catena, transversum pendente, quam osculari debent ingressuri, relictis hic calceamentis, nisi et pergula prius, seu vestibulum (quod aliquando solet) transeundum sit. Aream templi subdialem, coctili tessellatam laterculo, saepe rivulus interfluit, alicubi in cisternam collectus, ne copia liquoris deficiat, quo abluere delicta, et ad preces fundendas praeparare corpus mandat lex Religionis. Facies templi, aream quae respicit, aliquando pariete orbata, columnis insistit, pro uberiori admittenda luce. Pavimentum gradu uno alterove elevatur, supra solum areae subdialis, ipsamque aedem uno vel gemino passu anticipat, in usum deambulationis et propter ornatum; Intus vero storeis tapetibusve sternitur, vel totum, vel iis tantum locis, ubi orari solet. Paries interior nonnunquam vitreo lapide, saepius candore gypsi micat; aliquando sententiis Corani ornatur, magno et laborioso charactere pictis. Exulant enim imagines cum simulacris et omni nostrate pompa. Quicquid magnificentiae, quicquid Doricae et Aeonicae artis intus desideras, id parietum compen[108]sat decor, et superba puritas. Paries Meccae obversus, semper refert Mehraab; ita vocatur facta in muro cavernula quaedam oblonga quadrata, semipedalis profunditatis, latitudinis pedalis, superius fornicata, quae ostendit situm civitatis sanctae; ut ad eam, hoc signo eruditi, se convertant fundendis precibus occupati. In Mesdseddi Dsjamaa, seu templis basilicis, Menber, sive suggestum videas, ex quo in luctu annuo auditur historia mortis et necis filiorum Aali. In aliis nonnunquam reposita invenias feretrum, vexilla, hastas et futiles quasdam machinas, quibus utuntur in funerum deductione, et si quis praeterea circuitus celebrandus veniat. De Cathedralibus insuper notamus: quod in iis celebrare statis diebus debeat Gottoba, id est, oratio pro sanitate Regis. Principum Mahhammedanorum singulare hoc Regale est, quo non gaudent inter illos alii, nisi qui summam potentiam et maiestatem habent. Eiusdem indolis preces (Sikr vocant) diebus Veneris, in hac religione nefastis, decantare debent mitrati Regis satellites Jesawul. Patet huic devotioni sacellum in Alikapì, seu asylo publico, prope Regiam.

Mausolea.
Templorum aemula sunt Mesaar, id est, Mausolea, sive sacella sepulchralia, cum structura, tum sanctitate loci. Mire his superbit Persarum devotio, praecipue iis, quae condunt exuvias prosapiae Imamorum, quam vocant Jmaam sadèh. Sciendum enim Persas numerare duodecim Imamos, i.e. ter maximos Sacerdotes et Iuris-Consultos, qui in Chalisaat, i.e. in throno sacri regiminis, a Mahhammede instituti, tenore haereditariae successionis regnarunt, vitam emensi sanctissi[109]mam, multisque inclytam miraculis; quibus hodiernumhodienum corr. edd. extolli in coelum laudibus, atque precibus invocari meruerunt. (apud Turcos Imaam minoris notae vocabulum est, quemvis templi inspectorem significans) Series Imamorum haec est, sed Persis calculatoribus, qui Abubakerum, Osmannum et Omerum a Turcis praemissos, ex catalogo Pontificum suorum relegarunt:

    1.
  • Mortusa Aali,
  • 2.
  • Hasen,
  • 3.
  • Hossein,
  • 4.
  • Sein elaabediin,
  • 5.
  • Mahhamed Backirr,
  • 6.
  • Djaäfer tsadik,
  • 7.
  • Musa kasìm,
  • 8.
  • Resaa,
  • 9.
  • Mahhamed Takhì,
  • 10.
  • Ali nachi,
  • 11.
  • Hasen askerì, et
  • 12.
  • Mahhamed mehdì
. Ex his unus Resà intra fines Persicos sepultus est, videlicet in metropoli Corasanorum Masjhèd. Haec civitas florem et celebritatem suam quam maxime sacris debet exuviis, ad quas adorandas peregrinatores confluunt Musulmanni, sed praesertim Persiani Sjijaitae; qui post Aali, dilectum Mahhamedis generum, et Dsjaferì suum plus videntur sanctitatis reponere in uno Resaa, quam in ceteris Imamis omnibus: Inprimis credunt coecos fiducia adorationis hic posse recuperare visum. Nam non raro Sacerdotes, ut advenarum fidem concilient, supponunt, qui visus orbitatem simulet, quo ipso fictis precibus recuperato, turbam concitant admiratorum, qui patientem per plateas cymbalis tympanisque comitantibus circumducunt, velut in triumphum et laudem opitulatoris sui. In ea circuitione quisque hospitum tesseram reportaturus miraculi, particulam decerpit ex veste falsarii, utpote, quae contexerat corpus, in quod Mysta suam effundere virtutem dignatus est. Finito spectaculo actor ab aerarii praepositis nova veste et muneribus donatus, dimittitur. Haec fabula toties luditur, ut civibus risum amplius, non fidem aut devotionem pariat. Postremus Imamorum nullibi tumulatus creditur, sed exemplo Enochi a Deo sublatus in paradisum quendam, unde absoluto Providentiae termino in apricum [110] Heros reversurus sit, ut Anti-Mahammedem occisione deleat, et mortales ad fidem cogat Prophetae sui; Inde vocatur Jaheb el samoon, i.e. dominus temporum. Imami varios fortunae casus et dura persecutionum fata per omnem vitam experti sunt, quibus plerique succubuerunt. Post funera tandem parentum, progenies ingratam deserere coacta patriam, in Persiam transfugit: in qua vitam defuncta exulem, passim per Regni provincias tumulata est. Et licet postea Imamorum hostis occupatam a se Persiam, vastatamque diu retineret, sepulchrorum loca tamen in memoria huius gentis nequaquam obliterata adeo fuerant, ne serenissima Sophorum stirps, accepto in deditionem Regno, sepulturas ubique requisitas feliciter invenerit. Repertas igitur, ea pietate, quam credebat religionis suae auctoribus deberi, sacellis magnifice superstructis decoravit, amplisque redituum beneficiis ditavit, agris, balneis, pagis eam in rem consecratis, unde conservetur structura, foveantur lucernae, et vivendi remedia suppetant eorundem aedili, mutewellì, et Corani lectoribus, Hafisèh. Districtum sepulchralem saepe commendant vicina quaedam monumenta publica, vel Principum legatione, vel aliorum magnatum pietate, cum pro communi bono, tum ad illustrandam sepulchri famam, successive condita, qualia sunt templum, schola, aquae ductus, viridarium, balneum, et tekjèh, seu pergula pro requie otiosi hospitis. Pleraeque enim sepulturae in pagis et obscuris locis extant; tantum Casjana emporium plurium sanctorum tumulis felicitatur; unde insignem meruit titulum, el muminiena, i.e. mansionis fidelium. Structura sacellorum lateritia est, figurae quadratae, unico operta, sed alto et spectabili, fornice: Is tigillo tegitur viridante, vitreatovitrato corr. edd., croceis surculorum flexuris picto, saepe in pyramidalem turris figuram fastigiatus. Pavimentum nunc marmore tabulatur, nunc ex luto factum, aulaeis sternitur. [111] Fornicis convexa facies multis divisionibus affabre distinguitur, cavitatum, bullularum et coronidum varietate et harmonia inimitabile nostratibus artificium referens, quod penicillo nec Apelles tibi expresserit. Eandem artem exhibent templorum frontispicia, et dimidiati palatiorum quorumcunque fornices illi, quos vocant Eiwaan. Mire hi peregrinos oculos tenent suspensos, praesertim si caelatoris studium auri et ultra marini color illustraverit. Fornicem subtendit unus alterve riscus in summo pariete, rarius vitro (variegato) clausus, saepius cancellatus, ut diurnam lucem intromittat, et perpetuo flammantis olei squalorem emittat. Parietes picturatis obtensi velis, vel murrhino lapide (viridi colore flaventibusque ramulis picto) tessellati elegantiam referunt, signo mehraab versus Meccam notati, ne in loco tam sacro devotioni hermes deficiat. Sepulchrum in medio sistitur ligneum, vel lapideum, tribus quatuorve pedibus humo elevatum; latitudinem habens quatuor, longitudinem octo circiter pedum. Holoserico operitur violaceo, viridi vel nigro, vel panno etiam Damasceno, Attalico, aureo argenteove. Saepe accessum sistunt cancelli, quibus in quadratum cingitur, aenei vel lignei, singulis in angulis referentes Kobbèh; quod est ornamentum quoddam argenteum, vel vilioris aeris, pomi vel cordis figuram praesentans. Sepulchro superiacent al Corani aliquot exemplaria viridi holoserico involuta: quae in aliis sacellis in foraminibus parietum reponuntur, vel in subselliis eam in rem ordine dispositis; piaculum namque est, si humum attingant. Flagrant in sepulchro lampades plerumque argenteae, reticulata serie desuper pendentes; lucent eaedem in sacelli aditu, sive vestibulo sepulchrali. Hoc in paucas saepe cameras divisum, servit tum mansioni inspectoris, mutewellì, tum custodiae feretri, sarcophagi, suggestus, hastarum, vestimentorum vexillorum, aliarumque machinarum, quibus an[112]niversarias Imamorum Haseni et Hosseini exequias celebrant, et funera pariter magnificentius tumulanda, ad coemeterium deducunt. Sacellum saepe ambiunt spatiosissimi horti, excelso muro limitati, quorum pomaeria non raro piscinis, cisternis, aquae ductibus, arboreto, areolis aliisve oblectamentis, pro situ loci instruuntur. Haec de sepulchris dixerim Imamidum eorum, qui apud Persas maiori in veneratione sunt: nam et plura inveneris obsoleta et satis neglecta; praeterquam quod Derwiisjis, i.e. religiosis pauperibus, pro diverticulo et hospitio serviant, qui ea sordibus et pediculis inquinant. Sepulchralia aliorum, cum Sanctorum, tum virorum illustrium, ad eundem fere typum aedificata sunt, nonnunquam magnificentius, non raro multo obscurius, pro tumulati, dum viveret, meritis, et fundatoris modulo. Omnem hanc multitudinem magnitudine et Regia magnificentia superant templa illa sepulchralia, quae exuvias tegunt Imami Resà, in urbe Masjhèd, Fatumae, filiae Mahhammedis, in urbe Kom, et Sjeich Sefi in urbe Ardebil, vel Regum etiam Persiae, in praedictis locis, velut sub Sanctorum praesidio, depositas: De quibus speciatim referemus in Hodoeporico.

Tekjèh.
Quoad Tekjeh et Derwiisj, quorum nominum mentionem fecimus. Tekjèh, (vox requiem et locum requiescendi significat) pergula est subdialis, sive triclinium aliquod, in amoeno loco positum, in quo quis otii et recreationis causa possit vel solus, vel cum paucis aliis sedendo, fumando, sorbillando tempus fallere. Talia exiguo impendio structa passim in viis et areis publicis invenies, plurima fortasse in gratiam religiosorum pauperum, per urbes et provincias discurrentium, quos vocant Derwiisj. Pauperes religiosi.
Alios enim mendicos immisericors religio non alit, quod ex Mahhammedis effato, indigentes providentiae committendi veniant misericordis Dei; qui, si [113] salutare fuerit, paupertatis quod imposuit iugum, facili opere allevabit. Videri autem volunt huius nominis mendici spontaneam subivisse paupertatem ex devotione. Sed affirmare ausim, plurimos ex illis scurras et nullius frugis esse, qui hanc vitae regulam aggressi sunt, alii fortunae angustia compulsi, alii amore desidiae et libertatis. In plures distinguuntur, quam maxime vestitu saltem differentes ordines, quos sat erit nomine tenusnominetenus corr. edd. tantum citasse. Bektasjì; Habitu gaudent indigeno, saltem mitra tecti lanea, quae plicas refert duodecim, ad exprimendum Imamorum numerum; patellam gerunt ex femore pendentem, nec supellectilium praeterea quicquam possident. Maulowì; In vestitu nil peregrini habent, nisi mitram quatuor conspicuam plicis, ex fastigio ad oram decurrentibusdecurentibus corr. edd.. Calice pariter ex levi ligno vel cortice cucurbitina instructi sunt, fasciae femorali illigato. Haiderì, mitrati incedunt annoso panno, in quinque plicas distincto; dorso operti vellere ovino crudo nondum depilato; lateri affixam quoque patinam, et manu una scipionem, altera cornu gerunt. His maxime infensi sunt, haud aeque ridicule vestiti Naamutelaï, ita nuncupati a Sancto quodam Naamet Elahì, cuius sepultura colitur in Caramania. Vatiniani causas odii, quod utrumque ordinem intercedit, explicandi hic locus non est: Referimus saltem, non esse Persiae inquilinum, qui alterutrius partes non eligat, quibus vel favere, vel infensus esse velit. Inde omnes civitates dividuntur in duas factiones, Haiderianam videlicet et Naimutelaicam, ita ut una pars civitatis auctori Haider, altera τῷτῶ corr. edd. Naamet Elahì nomen suum profiteatur; cuius ratione quotannis inter pueros et civium vulgus ludicrae suboriuntur dissensiones; facta fortunae vel virium sponsione, pugnis, baculis lapidumque iactu se invicem lacessentes: Saepe velitationes illae scurriles in serios civium, quos involvunt, congressus, cruentasque [114] lanienas abeunt, quibus ad internecionem se mutuo discerperent, nisi praeliantes Praetor militari manu disturbaret. Nunquam tragoedia magis metuenda venit, quam in festo anniversarii luctus; dum enim indignantes fata Aliadum, suamet capita sauciant, dolore et cruoris signo exacerbati, nemini parcunt, cui invident. Rex hodiernus Haiderianus est. Tsjetalì, capite pedibusque nudis incedunt, sinu femoribusque pelle circumdati. Medarì aperto et intonso, praeter gentis morem, incedunt capite; capillis longis, neglectissimis, a tergo pendulis; clunibus operiuntur velamento in balneis usitato, quod Longuti vocant. Kaderì, vestitum gerunt toto corpore viridem. Musalì, Arabico induuntur pallio suff, quali et molae; perpetuo orant; unde etiam nomen sortiti. Salìk, mendici sunt, eodem loco permanentes. Muchtaar; nec hi locum mutant, nec ipsi eleemosynas petunt, sed Abdalos habent, qui emendicatam a se stipem ipsis porrigunt. Gerunt humeris pusti nessimì, i.e. pellem cum omnibus appendicibus, puta auribus, cauda, pedibus. Myfrìtt, sibi ipsis mendicant; humeros tecti pusti tsjanidì, i.e. vellere rescissis ungulis et capite, collo tamen adhaerente adhuc, sed insigni crena diviso. Abdal; significat asseclam, qui cum stipem alii petat, ipse in vitae subsidium legato gaudet ecclesiastico. Tessera illi est pusti wakf, i.e. vellus beneficii seu legati dictum, quo a pectore ad genua usque cingitur, capite pedibusque abscissis. Kasaak sunt, qui in foris et publico hominum confluxu, de Sanctorum suorum miraculis, vivis actionibus perorant, finitoque dramate, ab auditorum corona obolosobulos corr. edd. colligunt. Instructi vagantur singuli, vel gemini, securi, lancea et scipione. Plures sunt, sed levioris farinae, sarcinis, ligulis, globorum corollis, stigmatibus corpori inustis, atque aliis notis distincti, singuli observantes auctoris sui et ordinis instituta. Habent singuli ordines Praefectos invicem subordinatos tres, qua[115]les vocant Destinakiib, Nakiib et Pyr. Si quis proponere quicquam, vel Ordini se devovere cupit, imum appellat Praesidem Destinakiib, hic audito desiderio adducit secundo, et is supremo, Pyr dicto, quod senem reverendum significat.

§ III.Collegia Scholastica.

Templis dixeram vicina esse Medreßèh, sive Collegia. Materiae affinitas vetat haec ipsa et horum cives ita habere insuper, ne vel tantillum de iis hic meminerimus; siquidem ex notitiis Aulae est, nosse, in quae opera potissimum Rex studia sua et aerarii vires collocet. Nimirum in templis, diversoriis, balneis, aquae ductibus, viis publicis et pontibus magnifice condendis et instaurandis, aerarii partem non exiguam; maiorem in fundandis gymnasiis, artiumque liberalium cultoribus fovendis, gloriose erogat; ita publico bono, ita sui memoriae apud posthumos, maiorum exemplo consulturus. Magnates, Principis pia legentes vestigia, quotquot vigent opibus et generoso spiritu, cum in ceteris pro communi commodo monumentis publicis, tum praecipue in palaestris scientiarum condendis, aurum et operam certatim collocant. Omnes igitur collegiis et scholis plenae sunt civitates. In una Regia Isphahanensi, sed splendida illa et ingenti urbe, illustriora collegia, exclusis trivialibus, numeravi ultra centum; quorum plenas ingenio inscriptiones (quae et aeram et nomen fundatoris exprimunt) Lectori suo loco dabimus. Hic in compendio duo tantum collegiorum adiuncta sistimus: nimirum Muderris, Rectorem, et Thalib ilm, studiosum.

Professores.
In antecessum scire oportet, Collegia Persarum, licet aedificii splendore nostra superent, studiis tamen literarum, classium distinctione, Professorum numero, studen[116]tium aliunde confluxu et frequentia, minime nostris comparari posse; quin potius Contubernia, quam Academias aut Gymnasia appellanda esse. Rector solus totius Collegii Inspector et Professor est; raro sibi adiunctum habens doctorem unum vel alium, quocumquo cum corr. edd. praelectiones dividat. Studia.
Linguam Arabicam, et in ea Grammaticam et Poesin; tum Philosophiam Aristotelis, Theologiam moralem Imamorum, quandoque et Mathesin, idem unus docet; varietatem tot lectionum nec horarum nec auditorum vicissitudine distinguens; sed iisdem discipulis eodem tempore diversissima, quin uno die septem pluresve tradens auctores vel scientias. Nunc Meteorologiam orditus, mox ad Poesin, inde ad alias diversissimi generis artes et scientias dilabitur: ita ut nuspiam maneat, dum ubique versatur, et nihil capiant auditores, dum tot doctoris sui scientias admirantur. Methodus ergo docendi, ut nulla est magistro, sic nulla proficiendi discipulis facultas. Logicam nondum eruditi, Physicam audiunt; et Arithmeticae ignaris, proponitur Euclides, Almagestus Ptolemaei, Menelai et Theodosii Sphaerica, et ex modernis Godsja Neßìr Bactrianus, qui ante quatuor secula de Mathesi et ceteris scientiis Commentarios scripsit doctissimos. Ritus proponendi est: Periodum auctoris clara voce praelegit auditorum unus; Hanc Professor, nihil praemeditatus, longo et inani sermone explicat; Finita vero unius scientiae lectione, quas horae medium vel quadrantem durabat, in reverentiam doctoris assurgunt omnes discipuli; sed quos rursum considere, nutu rogat praeceptor, et ad alia progreditur, donec duabus transactis horis auditorium dimittat. Magno in hac gente honori ducitur docere; et in magna celebritate versatur, qui frequenti auditorum corona cingitur. Hanc laudem multi sic ambiunt, ut etiam clam data pecunia sibi emercari discipulos soleant, velut eruditionis suae tubicines. Solidiores scien[117]tias, et quae de pane lucrando sunt, nemo, qui noverit, publice inculcabit, alios ne sibi aequales pariat; sed eas filius a parente, aut alienus magno pretio comparare a privato doctore debet: quasi tantum rerum fumi et contemplationes ad gymnasia pertineant. Haeret electio Professoris, in Collegio quidem a Regibus fundato, penes Serenissimum et spiritualium Directorem Sedr; in aliis, penes Sedr et ipsos, si in vitis fuerint, fundatores. Salarium Rectoribus annuum est atque amplum; in scholis Regiis 100 tomanorum, in aliis paulo multove minus, plerumque tomanorum 50; sed quod certo certius quoque stato solutionis die omnibus expenditur. Utinam et nostris in Germania Professoribus, tot illustribus luminibus, par felicitas contingat!

Alumni.
Studiosi, Collegiorum incolae sunt, velut in Contuberniis Academicis nostris Alumni. Non autem mensa communi, sed in vitae subsidium levi fruuntur stipendio; in Gymnasiis Regiis quotidie uno Abasso, i.e. argenti circiter drachmis duobus; in ceteris Mahmudì vel Sjahi, i.e. Abassi media vel quarta parte. Cui hic modulus pro vita sustentanda curtior est, is suppetias sibi quaerit aliunde. Stipendia Rector qualibet hebdomada praenumerando distribuit, antecepta eorum annua, pro universitate, summa, a Mutesaddi, sive thesaurario. Idem Rector cives Contubernio recipiendi facultatem habet, neutiquam intromissos excludendi, nisi ob commissa flagitia. Profitentem discipuli horas quotidie duas audire, lege collegii tenentur; reliquum tempus absentiam indulget, et negotiis aliis vacandi licentiam. Sunt qui interea describendo libros, vel domi alienae pueros instruendo mercedem quaerunt. Sunt, qui in palatiis divitum parasitando ventres suos pascunt, ac pro storea, quod dicunt, et armis, scholasticis nummos petunt subsidiarios. Sunt, qui subsecivum tempus studiis impendunt, et vel publicas [118] lectiones audiunt in aliis Collegiis, vel se privatim erudiri curant a doctiori Mola. Sunt denique ignobiles et perversi, quibus Contubernium pigritiae asylum est, in quo vitam sine multa cura et labore agere et consenescere cupiunt: Qui tamen in discrimine versantur, ne, si in rigorem Rasjis sive censorum incidant, Contubernio excludantur. Hi Rasjis, s. censores, a Sedro constituti sunt, ut vitas Academicorum, et statum cuiusque Gymnasii observent, desides et dissolutos increpent, inutilia collegii pondera et improbos eliminent, diligentes et claros ingenio laudent, imo annuis ornent beneficiis, ex reditibus bonorum, quae vocant wakf tsjehardeh maafuun, i.e. bona spiritualia τῶν quatuordecim sine peccatis existentium; Per quos intelligunt duodecim Imamos, cum Propheta Mahammede et filia eius Fatima. Nimirum legata sunt ei scopo ab Evergetis pie consecrata, ut sublevent illos, quorum virtutibus obstat res angusta domi. Horum dispensator est Sedr, qui in praesentia Maiestatis, vel eiusdem commissarii, et illa salaria, et haec beneficia quotannis distribuit. Computantur annui reditus quatuordecim mille tomani, qui ex districtu solum Isfahanensi proveniunt in Scholasticorum sustentationem. Ex alumnorum numero solent dignissimi ad summos in spiritualibus honores et antistitia emergere, velut Kasì, Sjeicb el Islaam, Sedr, Piisjnamaas, aliaque; praesertim si favore gaudeant eorum, qui officinas fortunae dirigunt.

Structura Academiarum.
Collegiorum structuram adiicio. Vix ea differt a diversoriis, nisi quod stabula deficiant, et adsit puritas. Ambit illa impluvium, sive potius aream quadratam spatiosam, laterculis affabre stratam. Murus exterior nullibi pertusus est; saltem latus, quod plateam respicit, porta amploque vestibuli fornice pervium est. Inferior facies, in medio singulorum laterum, singulos ostentat fornices, quos vocant Eiwaan, amplos nimirum et versus aream [119] patentes. Hos quae intercedunt spatia, intergerivisintergerinis corr. edd. divisa, constituunt musea, sive dormitoria studiosorum. Sunt ea ut plurimum concamerata, tantum camino et fumario instructa, nonnunquam et uno super ostium risco, qui, clausa ianua, nonnihil luminis intromittit. Numerantur musea in universum viginti circiter, vel triginta, quin duplo plura, si aedificium geminam contignationem referat. Pavimentum in aliis supra communem aream non attollitur, in aliis pedes aliquot elevatur, camerarum seriem tanto spatio anticipans, ut servire pro ambulacro possit. Portae superstructa est aedicula Rectoris, conclavibus ad commoditatem mansionis distincta; nonnunquam in ea asservatur bibliotheca publica, cum instrumentis Mathematicis. Aream subdialem saepe rivulus perfluit, in medio lacum constituens quadratum, incrustatum calce, cineribus et ovino stercore, fortiter subavto; (quale genus calcis aquam non permittit, sed ab ea pene lapidescit; a gelu autem dissolvitur) margo eius caeso lapide firmatus, ex modico intervallo, raris arboribus venuste circumdatur. Collegio adiacere solet templum Academicum, quandoque toti aedificio ita conforme, ut claudat unam areae faciem; quandoque extra eius pomoeria positum. In ea orare statis horis studiosi debent, et lectiones habere publicas professores. Saepe tergum collegii excipit pomarium, interdum Kahwàh chonèh, seu. popina Cofè, vel balneum publicum et similia, pro usu et foenore Academiae. Nec enim haec modo, sed et diversoria, aquae ductus, agros pagosque interdum legavit dives fundator, ut ubere satis reditu Academiam suam foveret.

[120] Relatio IX.
Officinae Domus Regiae. Officiales Aulae minores.

§ 1.Conditoria et officinae eduliorumoduliorum corr. Kaempfer.

Aulae nostrae moles et magnificentia amplius patebunt, si recensuero Officinas, quae vel custodiendis, vel fabricandis serviunt rebus, ad oeconomiam Principis nostri spectantibus; sive illae ad vitae necessitatem faciant, sive ad pompam et delicias. Sane, omnium numerus, tam earum, quae intra Aulae pomoeria, quam quae circa eam in urbe extant, quinquagenarium longe excedit; quas tamen ego non omnes, sed, ne modum Relationis excedam, potiores saltem recitabo. Venient hoc ipso et eorundem Praepositi in scenam, velut Officiales Regii minores, quos hactenus omiseramus. Habent enim singulae Officinae suos Praefectos, pro cuiusque conditione vel singulos, vel plures subalternatos; habent et calculatores, seu scribas suos Musjrif, qui singuli vel unius, vel plurium simul officinarum consumptiones, accepta et expensa annotant, subductasque eorum rationes quolibet mense censendas reddunt Superintendenti Nasíri Defterchonèh, qui in rei memoriam eas asservari curat in Camera. Pensum ordine detexturus, primo loco dabo officinas, quae alimentis, tum custodiendis, tum praeparandis, dicatae sunt.

Penarium.
Hhawiidsj chonèh, seu Penarium; Batavis, een Bottelery; Gallis, Garde-manger. Hoc ex diversis constat granariis, fornicibus, cellis, loculis, quibus deponuntur victualia: videlicet, farina, triticum, oryza, fabae, cicera ac varia legumina; tum quoque oleum, sal, caseus, butyrum, Kesjk, seu oxygala coagulata; praeterea [121] exsiccati fructus, velut dactyli, uvae passae, Kisjmisj, i.e. uvae passae minores albae, acinorum expertes, pistacia, nuces iuglandes, amygdala; ex liquoribus vero mel Duusj aab, i.e. syrupus ex dactylis vel uvis coctus, et id genus alia. Duo autem sunt huius generis promptuaria, unum, quo annona omnis reconditur, proinde Anbaar, i.e. ’t magazyn Belgice dictum; alterum, quod culinae Regiae suppeditat, quantum indies decoquitur, successive id ipsum illinc, tanquam ex promptuario vel cornu copiae repetens; inde insignitur appellatione Dsjelaù, i.e. parati, videlicet in praesentem usum. Hoc nomine etiam indigitantur ministri, quos paratos esse oportet pro comitatu Regis, quando is in publicum equitaturus est. Singulis officinis dispensator unus praepositus est, quorum ille Hawìdsj daar basji Anbaar; hic, Hawidsj daar basjì Dsjelaù, ab officio quisque suo, nuncupatur. A iussu utriusque stant Terasudaar, seu librator unus, plures vero baiuli, operarii et famuli custodes.

Officina Iulapiorum et conditorum.
Sjerbet choneh, i.e. Custodia Sjerbetti, cuius praefectus inde nuncupatur Sjerbet daar basji. Quid hoc vocabuli? Liquorem denotat potabilem, qui miscetur ex aqua communi, succo limonum et pauxillo aquae rosarum, addendo sacchari quantum satis ad Iulapii gratiam. Sorbilium huius nominis datur et aliud mucilaginosum genus, consistentia et colore excrementis sive spermati ranarum non dissimile, temperando calori corporis et siti aptissimum, quod sit ex semine utriusque herbae Sjerbett (crederem ab hac nomen mutuari) cum rufo illo, tum atro-purpureo; nonnunquam etiam [122] ex semine Psyllii et Nigellae, superfusa aqua Bidmisk, i.e. florum Salicis odoratae, additoque sacchari paululo. In aulis et caulis aeque eius usus est, et ubique in tabernis, quae aestate prostant sorbitiunculae, eodem liquoris coagulo perfusae sunt. Horum inquam materia Julapiorum in hac officina asservatur, recentissime parandorum, cum id opus est, Eadem, aromata exhibet; radices etiam et fructus varios, alios saccharo conditos, alios aceto impositos, quos atsjaar vocant; tum et alia ad varium palatum facta sorbilia, tam consistentia, quam liquida.

Conditorium lactis.
Jughurt chonèh, sive Conditorium lactis. Jughurt Turcis significat lac coagulatum dulce, Persis Maast, Indis Batavis Tayer dictum. Affertur cum flore lactis ex proximis pagis, servitque partim culinae, partim brutis alendis, quae in area eius officinae degunt; velut pavonibus, meleagridibus, et ahuu, i.e. cervulis cum cornibus nigris, non ramosis, longis, et ad cochlearum similitudinem contortis.

Panarium.
Tsjurek choneh, i.e. Panarium. In eo servatur, et pinsitur etiam panis triticeus, lacte dulci subactus. Materiam quamque suam subministrant praedictae officinae.

Olerum fructuumque custodia.
Meiwah choneh, vel Turcice Jemisj choneh, i.e. domus fructuum; cuius praefecto Jemitsji basjì id negotii datum est, ut olera fructusque pro culina Regia comparet servetque. Ex provinciis variis ea gratis mittuntur a Gubernatoribus, velut annonae decima: partim etiam pecunia emuntur indies, foro venum a rusticis illata.[123]

Cella vinaria.
Sjireh choneh, seu Cella vinaria; quae non modo vino (praesertim Georgiano et Sjirasensi, mensae Regiae usitatoribus), sed et variis spiritibus referta est. Quando religiose in Aula vivitur, despici ac claudi contingit hoc immundi liquoris promptuarium. Pincerna et praefectus est, quem vocant Sjiratsjì basjì.

Hydrophylacium.
Abdaar choneh, sive Aquarum custodia. Servatur hic aqua potabilis, amphoris fictilibus obsignata. Ubi bibenda a Maiestate poscitur, probe sigillum examinat pocillator Abdaar basjì, reseratamque post usum, iterum sigillo firmat, ne toxico possit temerari. Custodia non nisi viro probatae fidei committitur.

Officina decoctionis Coffè.
Kahwah choneh; Domus a baccis Koffè (rectius dixeris Kahwàh) appellationem ducens; Has etenim hic servat, et recentissime tostas, pro conclavi Regio, quotidie decoquit officinae magister Kahwatsji basji. Fructus et decocti usus satis apud nos innotuit, non aeque ipsa planta: quae nullibi terrarum, quam circa Mocham Arabiae felicis colitur; unde, quos obtineo Ramuli, longi, tenues, badii coloris, atque omnes fructu supra fidem gravidi sunt; Foliis coniunctim decorati Laurinis, mucrone longiori: quorum in sinu Pediculis brevissimis resident Baccae, calyculorum exsortes, semper geminae, furva, membranula obductae, si extricentur bifidae.

Laniena.
Laniena, quam Turcice Kanaat, Persice Sellah choneh, item Kassaab choneh vocant. Praefectus in ea est lanionum primarius, Kassaab basjì.

Gallinarium.
Gallinarium, Persice Murch choneh, Turcice Towuuk choneh, in quo aluntur, et quoti[124]die mactantur gallinae et quaevis plumosa, coquinae sacrata. Inspectorem appellant Towuuktsjì basjì.

Coquina.
Coquina Muttbach, vel Asjapàs choneh. Directorem hic agit primus Asjapas, sive coquus, qui materiam dapum ex penariis repetit; ordinem et numerum iniungente Tusjmaal s. dapifero, utpote inspectore rei culinariae.

Pharmacopoeia.
Pharmacopoeia Atthaar choneh, in qua medicamenta, et praesertim variae virtutis opiata, pro Maiestate et aulicis praeparantur a Pharmacopoeo Regio, sub directione Archiatri.

Officina pro decoctis medicatis.
Perrhii saneh; Officina, in qua pro aegrotis parantur Iulapia et decocta varia, ex hordeo, oryza et herbis medicatis, prout idem praescripserit Medicus.

§ II.Custodiae supellectilium.

Supellectilibus custodiendis, ac rebus, quarum domi ac foris usus est, destinatae sunt domus sequentes:

Xylotheca.
Himeh choneh, Turcice Uduun choneh, i.e. Custodia lignorum, cremiorum et combustilium; cuius primarium curatorem vocant Uduundaar basjì, vel Uduuntsjì basjì. Non hic, quemadmodum in Germania, fissos arborum truncos invenies; cara materia lignum est, et bilance venditur: nec videas ignem nisi fustibus foveri iis, quos terga asinina et camelina, ex tesquis editorum montium deferunt. Vulgi focus stercore iumentorum, erica et fruticescentibus herbis fumat, quas ex desertis petunt.

Custodia facum.
Mesjaal choneh, Custodia facum. Hae faces non ex cera vel pice factae, sed clatraclathra corr. edd. sunt aenea, sci[125]pioni infixa, quibus immittuntur oleo imbuta linteola. Ipsas machinas cum fomento lucis asservari hic, et paratas esse curat officinae Inspector, Mesjaaldaar basji; qui et ipse Regi, noctu equitanti, primus facem praefert auream.

Repositorium lampadum et candelarum.
Tsjiraach choneh; Repositorium lampadum, quae vel oleo, vel sebo foventur. In eodem candelabra, emunctoria, cerei, et omnis ad lucem necessarius apparatus conservatur, sub inspectione Tsjiraachtsjì basjì.

Repositorium mapparum.
Sofrah choneh; Domus, qua servantur mappae, mantilia, et linteamenta coenaculi. Curator is est, qui et Regii triclinii structor Sofrahtsjì basjì.

Custodia vasorum pro coenaculo.
Tsjiin choneh, vel Ajaakh choneh, i.e. Domus vasorum murrhinorum, sive porcellani. Verum non eius luti solum, sed et aurea argenteaque vasa hic custodiuntur, lavantur, poliuntur. Ferunt, paropsides illas, quae ex pretioso metallo constant, valere decem aureorum millia milliummilliones corr. Kaempfer. Plures hic constituti sunt ministri; qui quod dapes coenaculo inferant, Ajaaktsji Turcice, Tsjimikesj Persice, i.e. portitores porcelini, sive celeres, Germanice Laqueyen appellantur. Inspector domus vocatur Ajaaktsjì basjì, i.e. Capitaneus peditum.

Domus stratorum.
; Domus stratorum. Haec magni apparatus, et amplae structurae est, in qua non modo, pro sternendis pavimentis, varii pretii et magnitudinis aulaea, distinctis servantur conclavibus, (his enim stragulis superbiunt palatia Persarum, quia subselliis, men[126]sis, imaginibus non datur locus) sed et omnia tentoria, cum fulcris suis funibusque, et quicquid ad campestrem hospitationem spectare potest. Praepositus vocatur Ferraasj basjì, cuius ampla est et praeclarae dignitatis functio. Habet praeterea inspectionem eorum, qui Regium vestitum lavant; qui labor his regionibus viris incumbit.

Custodia vestimentorum.
Kiptsjatsjì choneh; Domus vestimentorum. Custodiuntur in ea vestes quas Rex distribuendas destinavit pro muneribus. Praefectus ab ea nomen habet Kiptsjaktsjì basjì.

Vestitus Regii custodia.
Akiib choneh; Domus custodiendis dicata vestibus Regiis, quibus ipse Serenissimus induitur. Custos est Mehtèr, seu primus a cubiculo.

Custodia cistarum vectilium.
Kadsjuwah choneh; Domus, in qua repositae sunt cistae pensiles, quibus reclusae vehuntur ex tergis camelorum foeminae Principis nostri. Administrator ab officio nomen habet.

Domus ephippiorum.
Siin choneh, et Serradsjì choneh, i.e. Ephippiorum et ephippiariorum domus; qua rei equestris instrumenta servantur, ac conficiuntur etiam. Praepositus ab ephippiis nomen habet Sindaar basjì.

Armamentarium.
Dsjebbeh choneh, i.e. Armamentarium, quod et Kaar choneh, seu domus utensilium vocatur; siquidem in ea non modo apparatus militares, videlicet sclopeta, acinaces, loricae, sarissae, hastae, sed et varia utensilia, velut specula, imagines, tubi optici, et paris conditionis alia; nec minus, quae ab exteris Principibus dono mittuntur, curiosa variae inventionis opera, reponuntur. Est officina haec una ex amplissimis et prima[127]riis; cuius praefectus, Dsjebehdaar basjì, magnae dignitatis officio fungitur. Eius directioni parent plurimi Tsjelaangeraan, id est, fabri Vulcano operantes; videlicet Kaard geraan, seu fabri cultrarii, Peikaan sasaan, seu poliones, Baruud sasaan, seu molitores pulveris nitrati, Hackaar, i.e. caelatores, Atesj baas, seu pyrobolorum artifices, et id genus metallarii plures, facientes suae artis opera in singulis quique officinis.

Domus curulium machinarum.
Tuub choneh, seu Domus tormentorum bellicorum, quorum praefectus et supremus magister est Topsji basjì; curam quoque et custodiam gerens instrumentorum et materiarum omnium, quae ad usum machinarum istarum pertinent.

Bibliotheca.
Kitaab choneh, Bibliotheca; in qua libros, non ordine et in asseribus repositos, sed scriniis inclusos (aiunt novies vel decies mille) servat Kitabdaar, seu Bibliothecarius. Ei auscultant Shahafaan, bibliopegi Dsjedwel Kesjaan, delineatores, et Katibaan, librorum descriptores, quos Copiistas vocamus.

Gazophylacium.
Chasaaneh, Gazophylacium; in quo non modo Maiestatis pecunia deponitur, verum etiam cimelia ac pretiosa quaevis obserata custodiuntur a Chasanadaar basjì, seu thesaurario Regis. Ei adsistit Saraaf basjì, i.e. supremus aeris probator, qui nummos re[128]cipiendos pensat et examinat, de bonitate fideiussor futurus; a singulis nummorum millenis in aerarium deponendis, certam pro cautione et labore portionem retinens.

§. III.Officinae mechanicae.

Opificibus opera mechanica pro Regia domo facientibus patent Officinae plures, ex quibus potissimas hic nominabo:

Textrina.
Sjaarbaaf choneh; Textrinae variae, in quibus panni sericei, aurei argenteique texuntur. Praefectus est Melìk Tudsjaar, quod Principem mercatorum sonat. Hic typum iniungit, materiam cedit, et absolutas operas in custodiam recipit. Eiusdem inspectioni commissae sunt et ceterae officinae, quibus indumenta corporis elaborantur: ut sunt

Officina fullonum.
Hhalladsjì choneh; Offcina, in qua malleis tunduntur panni gossypini, pro subdumentis vestium, ut sic a sordibus purgentur, et mollitiem induant.

Domus sartorum.
Cheijaat choneh; Domus sartorum, qui thoraces et talares tunicas faciunt, tum pro cultu Regii corporis, tum eas, quibus honoris causa a Maiestate donantur hospites Regii. Dirigit officinam, artis magister Ostaed Kaar, pannos cedit inspector Melik tudsjaar; quos prius censet Nasirius, imo ipse seligit Princeps, siquidem pro Regio corpore aptandi fuerint.

Officina pro consuendis tibialibus.
Tsjaak tsuurduus choneh; Offcina eorum, qui consuunt tibialia. Ex laneo fiunt panno Europaeo, qualem elaborare nesciunt in tota Asia.

Sutrina.
Kefs duus choneh; Sutrina, calceamentis variis pro Rege et domesticis eius consuendis dicata.

[129] Domus acupictorum.
Thalahduus choneh; Domus acupictorum, qui Phrygio artificio venustissima opera faciunt.

Officina pellionum.
Puustenduus choneh; Officina pellionum, in qua elaborantur spolia ferarum; sed ea saltem, quibus Religio vestire corpus permittit. Harum inquam officinarum omnium curator est, quem dixi, Princeps mercatorum.

Officinae aurofabrorum.
Serger choneh; Officinae auri et argentifabrorum, in quibus operas dirigit excellentior artis magister Serger basjì. Huic parent artis encausticae magistri Minakaar, Gallice, esmailleurs dicti. Sunt, praeter indigenas, encaustae, automatarii et gemmarii septem Franci, quos ex Gallia allexit Regis Abassi II. Comitas; sed qui subalternum non ferunt Dominum, nisi Nasirum. In Sjulfa suburbio habitant, vitam ibidem in rerum affluxu viventes otiosam et splendidam; nam et Dsjere fruuntur, i.e. victualibus pro familiae sustentatione, et amplo praeterea salario; unus quadraginta, alii triginta tomanorum; etsi Regiorum operum rariores sint, sui vero lucri et fortunae fabri diligentissimi.

Officina aerifabrorum.
Misger choneh; Domus aerariorum, in qua varia ducuntur vasa cuprea. Sane, callent illi artifices hac regione omnia aurifabrorum opera exprimere; variis utentes incudibus, malleis et instrumentis, in Europaeorum officinis nusquam visis.

Officina monetariorum.
Saraab choneh; Monetariorum domus, cudendis nummis dicata. Opus dirigit supremus monetarius Sarrabì basjì. Ei a latere est Maajaar basjì, seu probator aeris, qui metallum igneingne corr. Kaempfer purgat usque, donec typo aptari possit.

[130] Officina pictorum.
Nakkaasj choneh; Officina pictorum, cui praeest supremus pictor, Nakkaasj basjì.

Fabrica.
Nedsjaar choneh; Fabrica, cuius director architectus est. Hic varia fabricantur ex ligno utensilia et opera mechanica.

Officinas pyrotechnicas, stannarias, tornatorum, vitriariorum, fabrorum ferrariorum et obscuriores alias, quibus varia manu et arte tractantur metalla ignobiliora, studiose omitto.

§. IV.Theriotrophia etc.

Sequuntur, quae vel maxime luxus excogitavit, theatrum Musicum et theriotrophia quaedam.

Theatrum musicum.
Nagaraan choneh; quod Tympanorum domum sonat. Pergula est praealta et longa, ad septentrionalem ()
fori maximi faciem, non procul a Regio Palatio fabricata; ex qua in honorem Maiestatis quotidie cum occasu solis, et duabus horis ante ortum, varia, inque terris nostris ignota buccinarum et tympanorum genera incondito strepitui resonant. Praeterea in auspiciis novilunii et festis religiosis, tum etiam in conviviis Regiis sine intermissione instrumentis plauditur, donec festivitas terminaverit. Adsunt tympanistae, tubicines, cymbalistae, numero quadraginta, qui stipendia sua recipiunt ex censu Khawaal. Hoc vocabulum significat voluptuarium genus hominum, veluti scorta, choraulas et quoscunque facientes quaestum in lupanariis; iniquum enim reputant, si eius generis reditus in seria collocentur. Chorum hunc, cum in Aulis Asiaticis, tum in singulis Persiae civitatibus primus instituisse dicitur Tamerlanes, hodiernae Monarchiae Persarum, ac magni Mogolis conditor. Collegii inspectionem habet Mesjeldaar basjì.

[131] Equilia.
Istabul, seu Tawilèh, Equile, cui praeest Mehter basjì, i.e. equorum tractator, sub inspectione supremi stabulorum Magistri Mirachuur basji. Non eodem stabulo omnes equi, sed pluribus aluntur, pro coloris et pretii varietate discreti. Equisonum turba eis famulatur; maiori enim cura et servitio, quam sub nostro coelo tractantur: scalpuntur, pectuntur et lavantur indies; crura foventur calida; pabulum non nisi statis praebetur horis, et dosi exactissima; pedes expanduntur restibus, et corporis deformatio arte corrigitur; decor in aliis fuco augetur, ventrem, caudam ac iubam pingendo. Vernis mensibus herba Meliloti laxantis repurgantur, data in pastum diebus quatuordecim vel viginti; et quis omnia narraverit? Pascuntur alii passim in convallibus Regni quasi sylvestres, quorum pulli magnis agminibus huc quotannis mittuntur coërcendi.

Claustrum leonum.
Sjiir choneh; Leonum domus, in qua non leones modo, sed et tygrides, pardi, lynces atque similes aluntur belluae ferocis naturae.

Stabulum elephantorum.
Fiil choneh; Domus, in qua stabulanturstabulantnr corr. edd. elephanti: quibus belluis, aeque Persica ac Indorum Aulae in solemnibus pompis suis superbiunt. Ibidem Rhinocerotes, asini striati ex Abyssina, et alia quaedam bruta mitioris ingenii aluntur, maiorem partem peregrina, et ex indigenis maxime rara. Curatorem vocant Fiilbaan basjì.

Domus canum.
Sekbaan choneh; Domus, qua retinentur sagaces et venatici, pariter molossi et ferociores canes, quorum lanienae damnari quoque solent homines malefici et mortis rei. Curam gerit Sekbaan basjì.

[132] Aviarium.
Tawuus choneh; Pavonum domus. Ornithotrophium est sane Regio nomine dignissimum; non tantum sospitandis serviens pavonibus, sed et meleagridibus, onocrotalis, psittacis, catsjuwariis, meinais, et variis ignotae stirpis alitibus, quarum nomina in Latio deficiunt. Habes hic volucres pinnatas aeque ac pennatas; vides pumilas, grandes et mediocres; audis garrulas et canoras; admiraris deformes alias, alias inimitabili naturae pictura ad stuporem decoratas rarissimasque, quas et fervens Zodiacus, et uterque Polus suo ambitu produxerint. Aream eius desuper et a lateribus claudit rete ferreum, summas quoque arbores (Pampinos, Populos, Moros) involvens, ut aviculis liberior sit, velut in nemore, volatus, carcerem vix sentientibus in tanto spatio. Ex quadrupedibus pariter nonnulla hic certis retinaculis foventur, velut civettae, castor, hyaena Plinii, simiae et sciuri rariores.

Falconum domus.
Kusj choneh, Ornithotrophium significat. Verum falconibus tantum patet alendis et erudiendis, quos generis vocabulo ob nobilitatem appellare amant. Palatio quam vivario similior domus est, in spatioso ac splendidissimo horto consita. Praefectus idem est, qui et rei venaticae.

Praetermitto habitacula struthiocamelorum, cervarum et aliorum quorundam animalium, quae passim in hortis Regiis aluntur, non tanti aestimata, ut peculiari hospitio donarentur, vel custode alio, quam loci hortulano.

§ V.Supplementum Relationis.

Hospitium mancipiorum alborum.
Mansionibus et officinisossicinis corr. Kaempfer adnumerabimus Aubaarik golohmaan; Hospitium mancipiorum. In eo pueri Georgiani et aliunde recepta mancipia (sed candida saltem) legendo scribendoque erudiuntur et educan[133]tur, ut servire Maiestati possint, in Aula vel officinis alii, alii militiae. Illorum Nasirus, horum curator est Kuler agasì.

Camera consumptionum.
Annumeramus etiam Defter choneh biotaat, i.e. Cameram dispensationum et rationum; in qua Regia supellex et omnia in praedictis officinis contenta Inventariis consignat Camerarius Defterdaar biotaat. Idem rationes menstruas ab officinarum scribis exhibitas in codices suos redigit, et inter expensa aulica transcribit; sed illas acri prius censorum trutina perpensas, deinde et sigillo Superintendentis Nasiri approbatas. Censura haec potissimum consumptiones respicit, utrum illae concordent cum recepto esculentorum pretio, quod statuit singulis mensibus, et per caduceatorem publicari in foro curat Mihtesib el memalìk.

Materia pro officinis unde paretur?
Pro colophone sciendum est, necessaria pro officinis enumeratis parato aere haud omnia comparari. Nam res culinae ex annona sua quolibet mense instaurare debent Provinciae, partem etiam materiae mechanicae suppeditare Dominia Maiestatis; quin et munera a Satrapis ultro citroque missa eius conditionis sunt pleraque, ut destinari pro officinis soleant. Verum, quantus omnium ille apparatus sit, Universitatis tamen necessitati adeo non sufficit, ne pro supplendo defectu, praesertim in Pomonam et Cererem, facienda subinde sint impendia. Ea propter singulis fere quadrimestribus Dispensatores officinarum ex aerario Regio certam pecuniae summam recipiunt, a Nasiro pro cuiusque officinae necessitate ordinatam; Cuius deinde expensa, secundum taxationem a Mihtesíb el memalìk promulgatam, in rationes referunt, Nasiro reddendas. Pensiones officialium.
Pensiones annuae, quibus gaudent Directores, secundum praefecturae gravitatem et dignitatem differunt. [134] Quibus Tahwiil daar, seu ut aliter vocatur Saheb dsjemmeh, i.e. liberi directoris et dispensatoris facultas collata est, (quales plerique titulo decorantur Turcico Basjì, i.e. Capitis vel Capitanei) viginti tomani, triginta aliis, aliis quadraginta tributi sunt. MagistroMagigistro corr. edd. autem obscurioris officinae (quales sunt pisjchedmèt, i.e. prior servus, vel senior opifex) decem, quindecimve tomani persolvuntur. Salario singulorum accedit liberi commeatus et cremii beneficium, quod aliis quotidie, aliis qualibet septimana, annuatim aliis, distribuitur.

Relatio X.
Provinciarum Urbiumque Praepositi.

§ 1.Directores Provinciarum.

Hactenus Aulae membra atque proxima organa dedimus, quibus Regni anima Maiestas, principes in politico suo corpore functiones peragit; nunc remotiora nominabimus, quibus illae fiunt in partibus singulis, nimirum in Provinciis et Civitatibus. Rectores Provinciarum, sive Satrapae, pro magnitudine et genio terrae, cui singuli praeficiuntur, subalternatae sunt dignitatis, adeoque nominibus a se invicem distincti; vocantur autem Begler begì, Walì, Chaan, Sulthaan et Wasiir; quibus addere licet, quamvis proprie civium officiales sint, Daroga et Kalantèr: quia his ipsis praeter civicam functionem, non raro committuntur quoque rectiones territoriorum minimorum.

Persia divisio.
Praesciendum est, Iruun, seu Imperium Persiae universum a Rege Abasso magno divisum esse in quinque [135] partes; quarum vocavit (1) Australiorem Faars, i.e. Persidem, sive Persiam stricte dictam, quae terminatur ad Sinum Persicum; Haec distincta est in Provincias viginti. Singularum nomina recitare nil iuvat: Dabimus ea cum descriptionibus suis in Hodoeporico. Sufficit in compendio scire, primariam in ea esse, quae a metropoli Sjiraas nomen sortita est. (2) Orientalem Choraasaan, i.e. Chorasmiam, quae in Indiam porrigitur, et divisa est in Provincias quadraginta; quarum caput est Mesjhed civitas, cum Provincia ita dicta, ad quam etiam spectant tres aliae. (3) Occidentalem Aaserbajedsjaan, quae Mediam australem et Armeniae partem continet, et respicit fines Turcicos. Absolvitur Provinciis quinque supra quinquaginta, quarum princeps habetur, quae ab emporio Tabriis, seu Echatana, nomen duxit; nam Provincias insuper novem ambitu ditionis suae complectitur. (4) Septentrionalem Gilaan, i e. Hyrcanicam, quae finitur mari Caspio. Continet Provincias viginti et unam, quarum metropolis, et ab ea sic nuncupata Provincia, est Asterabaad, cui et gemina alia subiicitur. Et (5) Mediam inter has, Eiraak i.e. Parthiam; huius et totius Regni metropolis est Isphahaan, seu Hecatompolis, ad quam spectant Provinciae quatuor aliae.

Directorum distinctio in BeglerbegosBeglerbegis corr. edd., Chanos, Sulthanos, etc.
His tot Provinciis praefecit Rex Archisatrapas viginti quinque, quos decoravit singulos titulo Beglerbegì, i.e. Domini Dominorum; nam iisdem et ceteri parent Provinciarum Regionumque Rectores, videlicet Chani, Sul[136]thani et cuiusvis nominis Praepositi: Vasiros excipio, qui quod Regiis dominiis praesint, Maiestatis etiam iussa immediate respiciunt. Verum Archisatraparum tantus ille numerus hodie defecit, quod ex terris, quae Dominis Dominorum antea parebant, plurimae in Dominia conversae sint. De singulis nunc dicam fusius, sub propriis titulis.

Chaan.
Chaan augustum nomen est, Regum Tartariae appellativum. Hoc in Usbecorum contemptum arrogantia Persarum adoptavit in titulum Satraparum suorum, quo Regis sui, velut Principis multorum Principum, ostentarent magnitudinem: dum iidem Scythae, observato talionis iure, non dubitant Gubernatores reciproce suos appellare Sjah, vocabulo Regibus Persarum ita proprio, ut quondam Pharaonis et Ptolemaei nomen erat Aegyptiae Maiestati. Aulam Chanus alit Regis sui lineamentis omnino aemulam. Paris hic officii ministri sunt; satellitibus domus latusque stipatur; equitat, non nisi nobilium turba sociatus; festiva convivia publice magno fastu celebrat; tympanistarum vero et tubicinum matutino et vespertino fremitu (haec Regiae magnificentiae nota est, a Tamerlane inducta) aulam urbemque personare, audias quotidie. In subditos quoque arbitrariam exercet absoluti Principis iurisdictionem, a qua provocatio ad Aulicum tribunal ordinarie non datur. Admodum igitur Maiestatis umbra superbiens, Reguloque similis, nullos mortalium timet, nisi fortunae suae fontem, coelum Iovemque aulicum: Sicut enim ex levi saepe nobili, servo, scorto vel mancipio Principis, praeter meritum evectus ad antistitii fastigium fuerat, ita saepe praeter opinionem contingit, ut repentino fulmine rursus deiiciatur; non tam insolentia sua et illata aliis iniuria concitato, quam calumniis aliorum, quos ei sors in perniciem dederat. Fortunae enim suae hic tanto quisque incertior vi[137]vit, quanto vivit ab Aula remotior; nec inde quisquam discedit magna ornatus sparta in Provinciam, nisi maiori cumulatus invidia eorum, qui eosdem honores pro se vel pro aliis ambiverant. Cui quidem malo non aliud securitatis remedium adhibere discessurus potest, quam ut invidos sibi proceres Aulicos largis muneribus pronos restituat, vel iisdem Patronos opponat pari arte quaesitos graviores, quorum auctoritate adversus malevolorum conatus sese tueatur. Reditibus Provinciarum Satrapa quisque tanquam propriis fruitur; eos in ministros, militesmililites corr. edd., convivia, luxum et propria commoda expendens. Onera quibus praestandis obligatur, si cum emolumentis conferuntur, exigua dicenda sunt; et in eo consistunt: ut (1) militem Regni vel alat in provinciae suae visceribus, vel extra provinciam stipendio sustentet; (2) ut ex annona suae terrae levia quaedam culinae Regiae mittat subsidia, si praefectus minoris provinciae fuerit; sin vero maioris, integro mense eandem sustentet, cibi materiam (oves, legumina, fructus), quando ad illum ordo devolvitur, subministrando; (3) ut strenam determinati pretii verrente anno mittat Maiestati, partim in aere; partim in rebus, vel arte factis, ut sunt aulaea, storeae, vasa, texturae; vel crudis, ut sericum, gossypium, lana; partim in animalibus, velut equis, camelis, mulis, falconibus, mancipiis; aut in rebus quibuscunque aliis, pro qualitate et opulentia suae, quam regit, Provinciae. Pro his muneribus (quae barchoneh vocant, quia iumentis deferuntur) loco remunerationis a Serenissimo remittitur, vestis honoraria Galaat (plerumque plus minus 12 tomanorum pretii) veluti Regium vernantis Gratiae documentum; quod Satrapis constat multis ceremoniarum solennibus, praesertim pomposa Nuntii introductione, convivio publico, ac muneribus pretiosis, quibus ipse oblator magnifice cumulandus est. Annui cuiusque Provinciae reditus, rudi calculo supputati, exhibere dicun[138]tur summam 7000 vel 8000 tomanorum: quam vero, uti magnitudo et bonitas terrae variat, ita eandem Rectorum quoqe avaritia augere et continentia moderari solet. Plerique Chani functionis suae vicarium habent, qui iussorum executiones, et minoris momenti causas curat, tum absentis quoque vicibus perfungitur; a vulgo Janidsin vocatur, quasi eiusdem loco existens, ab aliis Najib; constituitur ab ipso Chano, annuente Directore Regni. Quantuscunque sit Satrapae locum tenens, Sulthano tamen dignitate inferior est. Pro angustia vel amplitudine Provinciarum, Chani alii sunt minores, qui minorem regionem magnifico Satrapae, seu Chani, titulo dirigunt, plerumque sub Archisatrapae, seu maioris Chani, praesidio: alii magni, quales sunt maioris Provinciae Rectores, immediate parentes Serenissimo; alii ter maximi, quales singulari gaudent titulo

Beglerbegì.
Beglerbegì, quod Dominum dominorum significat: ob amplitudinem enim Provinciae, cui praesident, subordinatos habent Chanos minores, ac Sulthanos, velut remotiorum territoriorum urbiumque Rectores. Tanta haec est dignitatis sparta, ut ea ornati, sessum in triiclinio Regio occupent inter Nafirum et Mirsjikaar basjì; vel in latere opposito inter Tofenksji agasì et Divaanbegì. Sunt hodie eius characteris in Persia non amplius sequentes: in tractu Faars: Beglerbegì Luristaan, Arabistaan, Kurdestaan et Sistaan; in tractu Chorasaan: Beglerbegì Mesjhed, Heraat, Chorasaan et Kandahaar; in tractu Gilaan: Beglerbegì Asterabaad; in tractu Adserbajedsjaan: Beglerbegì Tabrisì, Irvaan, Dagestaan, Adserbajedsjaan, Karabach, Gurdsistaan, Sjirwaan; in tractu Eiraak: Beglerbegì Kugilaan et Hamidaan. Ex his Dominis dominorum, honore et generis antiquitate praeeminent:

Waalì.
Waalì, seu Reguli, duntaxat tres, velut Waalì [139] Gurdsistaan, Waalì Arabistaan, et Waalì Luristaan; quibus honoris gratia adnumeratur Waalì Dagestaan. Sunt illi ex Regia stirpe orti, eiusdem cui praesunt regionis, sibi olim haereditariae, nunc in Provinciae Persicae forrnam redactae. Rectores igitur suos dictae regiones a victore accipiunt, neutiquam tamen alios admittentes, nisi ex eo sanguine, cui maiores sui paruerunt; in ceteris Regis Persiae dominatum neutiquam detrectant. Non ita pridem Luristanos Rex tentavit, misso extraneo, qui illis nomine Chani imperaret. Verum indignatus iniuriam populus, obtrusum Rectorem contumeliose habuit, mox eo impatientiae prolapsus, ut eundem, uxorem et liberos, praeter camisiam nudos, atque omni supellectili spoliatos finibus suis expulerit.

Sulthaan.
Sulthaan, est gubernator territorii (ac in eo, si quae sitae sunt, urbium) ob angustiam, maioris tituli praefectum non ferentis. Vox Sulthaan Turcica est, summum notans Imperatorem; quam Persae, in Turcorum contemptum, minoris notae gubernatoribus tribuunt. Domum habet ministrorum frequentia, proprioque milite instructam, et pro redituum modulo Aulae speciem referentem. Ex Sulthanis pauci immediate Regi, plurimi Chanis subsunt maioribus, quibus honorem et obsequia praestant; rerum gerendarum, si quae graviores fuerint, consilia ab his petunt, iisdem gestarum notitiam reddunt, eadem observantiae ratione, quam ipsi Chani praestant primo Regni Directori Athemaadauletho. Onus Sulthanis etiam incumbit mittendi Serenissimo munus annuum, ac suum quoque erogandi symbolum pro sustentando Regni milite.

Wasiir.
Vasiri (alii Vesiir, Wasiir vel Wesiir pronunciant) vocantur Gubernatores Dominiorum et Provinciarum earum, quarum reditus sacrati sunt in Aulae mili[140]tisque Regii sustentationem. Vis vocabuli autem notat eum, cui incumbit onus negotii alicuius; unde secundarios in quovis officio vel dignitate, >Vasiros quoque appellant. Dicuntur etiam Asef, graviori quidem titulo, quia Vicario Regis olim Salomonis hoc aiunt proprium fuisse nomen. Verius tamen ab Hebraeorum i.e. collegit, deducta vox est, proprie collectorem significans, videlicet in loco, qui est Chasèh, sive Regis proprius. Munus >Vasiri est, ut regiminis politici clavum in sua Provincia, districtu, urbe ad exemplum Chani dirigat, simulac exactam teneat rationem administrationemque annuorum redituum, Regis aerario ad assem inferendorum, retenta saltem parte, quanta pro pensione ipsi determinata est; non exigua quidem illa, quod ex ea etiam quotannis strenam reddere Summo Principi teneatur, non contemnendam. Domi Ceres frugalior, et satellitii exigua pompa est, quia non sibi quaestor, sed alii metit: pro modulo tamen, qui ex >Vasiris magnifici genii est, Chani aemulari luxum non cessabit. Saepe Rex Chano defuncto Vasirum substituit, quo eius emolumenta in proprium convertat commodum. Celebris illa ac ingens Provincia Sjiraas (ut plures taceam minores), non ita pridem Chano, nunc etiam Regio paret oeconomo Asef. Eandem sortem plures incurrerent, nisi minus Regium duceretur, aerario quam honori Principis consuluisse. Substitutionem istam pleonexia ductus, primus introduxit, Sjah Sephì.

§ II.Rectores urbium.

Urbium caput idem est, qui provinciae, sive regionis, gubernator, Chaan, Wasiir, vel Sulthaan; sive is in ea, seu alibi resideat. Eum excipit, qui in urbe maximae dignitatis, et semper praesens est:

[141] PraetorPrator corr. edd..
Daroga. Is regimen civium non admodum curans, insolentias tantum cohibet, delinquentes mulctat et punit, pro arbitrio suo. Isphahani haec sparta ab Abasso M. haereditaria data est subiugatae stirpi Principum Georgianorum; verum ea lege, ut Mahhammedanam fidem profiteatur, quisquis eam ambiverit. Quandoque Daroga, qui huius civitatis iudex est, solet alius quoque territorii Chaan, seu Gubernator esse, satis est absentem in eo res suas curare per suum Janidsin. Longe enim ex civitate abesse ob incidentes turbas non audet. Nec raro in Kasubtsjèh, seu vico, ipse Daroga politici quoque regiminis primas est, sub eodem nomine. Daroga parentem habet

Praefectus custodiae.
Achdaats, excubitorum et custodiae magistrum; qui cum apparitoribus suis nocturno tempore per plateas discurrit, ut grassatores furesque irretiat, et in custodiam abducat.

Castellanus.
Kutuwàl, Praefectus Castelli est, Chano parens; Is in maioribus urbium fortalitiis munere deficientis Darogae fungitur: veluti Hormusii, Kandahari, Larae atque alibi; ibidem Achdaci officium gerens. Cum lictoribus noctu per plateas divagatur, ut insolentiarum patratores abducat in vincula, pro delicti qualitate a sese mulctandos.

Syndicus.
Kalanter. Vox haec significat maiorem, scilicet civitatis. Praefectus enim est, civitati datus, ut pro salute civium vigilet. Syndicum posses, vel Proconsulem, nominare. Is iura et causas civium defendit in iudiciis, et ne ultra vires et aequitatem a Gubernatore graventur, impune obstat. Servitia forensia, quae vocant, et onera quaevis, tum consueta, tum extra ordinem civibus imposita, pro facultate singulorum distribuit; curat censuum et redituum publicorum collectionem, et similia. Quandoque [142] non uno tota civitas, sed partes eius singulae singulis gaudent maioribus. In suburbiis pariter et vicis paganis Kaleintari praefecturas habent. Kalentaro subordinantur

Vicorum praefecti.
Kedchudahi, i.e. Vicorum praefecti, Belgice “wykmeesters” qui id praestant singulis vicis praesidio suo, quod Kalenter universae civitati: Niinirum distribuunt inter cives onera pro virium proportione, census colligunt, et cetera iussa Maioris sui, (quisque in platea sua) rite exsequunturexequuntur corr. Kaempfer.

Kasi, seu iudex, in civitatibus plerisque datur, qui civitatis controversias ex iure spirituali dirimit; de quo Rel. VIII. prolixe dixi. In civitatibus inveneris quoque

Aestimator.
Mihtasìb, seu censorem eduliorum, lancium, mensurarum. Is hebdomadibus singulis pretia rerum in foro prostantium determinat, aggravat, imminuit, pro annonae et temporum conditione; mutata vero, ne quem lateant, per praeconem publicari curat. Falsariorum poena est, ut oneroso capitis operculo ducantur per plateas, praecedentibus tympanistis, qui puerorum turbam sonitu concitent. Operculum, quod Tachteh Kulà vocant, mitra est cuprea, ampla et profunda adeo, ut caput humerosque operiat, utrinque a lictoribus in aequilibro tenenda, in ora seriem exhibens tintinabulorum, et unam caudam vulpinam.

De Praelatis Sacerdotii, templorum, collegiorum ac sepulchralium hic nihil refero. Ex superioribus liquent.

Pagorum praepositi.
Pagorum directiones habent, ut maioruna Kelentari, ita minorum Kedchudahi, qui nonnunquam honoris causa salutantur titulo Rajiis, i.e. Regentis.

Ne quis officialium recensionem nostram effugiat, subiicimus hic

[143] Publicani.
Rahdari, Inspectores sive custodes viarum. Hos pro securitate peregrinantium Rex Abas I. instituit, ut in montanis viarum angustiis, quas occupare praedones amant, vel evitare fugitivi non possunt, seduli excubarent; inde noctu emissis per devia exploratoribus insidiarum aperirent cuniculos, et nihil operae parcerent, quo intra definitos sibi limites tutae essent viae publicae a sicario et praedone. Stipendii quo gauderent subsidio, permisit pro equite et iumentis aliquid obulorum postulare; quod successu temporis aggravescens, vectigalis acquisivit titulum, in gratiam locupletandi Regis aerarii. Idem vero vectigal, postquam annuatim certo pretio locari ipsis suevit custodibus, viris vulgaribus et militaris vitae, vices optimi instituti ita verterunt, ut quod ad commercii florem et viatoris commodum spectabat, in utriusque degeneraverit detrimentum. Nam qui antea peregrinantium patroni erant, nunc quasi ipsi praedones facti, supellectilem mercesque, tanquam ex naufragio appulsas, invadunt, perquirunt avaris manibus, ac censura mulctant iniquissima, nummos ab imperito vectore minis, convitiis et verberibus extorquentes. Ceterum adhuc primaeva stringuntur lege, ut tutas praestent vias publicas, et peregrinantium iumenta, merces, supellectilia, sive errore nocturno amissa, sive a praedonibus erepta, quaerant, donec reperta reddere suo possessori possint, secus eidem amissae rei pretium restituant; Ea interim gaudentes conditione, ut reddendi, quod repperiverantreperiverant corr. edd. spolii, tertiam sibi partem vindicent. Certo Inspectores instructi sunt vigilum numero, pro loci situ et necessitate, quorum armata ope muneris sui partes exsequuntur.

[144]Relatio XI.
Attributa Aulae potiora.

§ 1.Lingua.

De Aulae lingua, moribus et religione, ut cetera adiuncta taceam, scribendi sylva fuerit; sed quoniam carceres calamo Relationis lex statuit, de singulis hic pauca saltem et potissima subiungam.

Lingua Aulae Turcica est, nimirum stirpi Regiae vernacula, atque alia quam nationis; Quandoquidem Ismaël Sephi, cum sceptra capesseret, sodalitio Turcicae gentis suae stipatus, loqui eam non desiit. Ex Aula mox ad praestantiores Persarum familias, atque omnium deinde domus, qui ex augusto fonte felicitates praestolabantur, ita dimanavit, ut pene nunc turpe sit in Persia viro alicuius nominis ignorare Turcicam. Est haec, ex orientalibus, linguarum omnium facillima, quia vocabulorum flexionibus et grammaticis loquendi regulis haud multum gravatur, et terminis rerum artificialium ac scientiarum destituta est, et valde sterilis: Verum, quod gravitate oris, et ipsius quoque orationis Maiestate quadam superbiat, Regio omnino digna palatio aestimata fuit. Haud ita suaviter sonat Persica, sed difficillima est, ingenii plena, et dives vocabulorum; ea quippe gaudens felicitate, ut Arabicis supplere, ctan idiomatis insigni decore, possit, si quid in exprimendis rebus sibi deficiat: unde, in describendis artibus, ac de re quavis eleganter et philosophice differendi, aptissima est. Meruit eius dives elegantia, ut in Curia quoque magni Mogolis vigeat, Persiae quamvis infestissima. In Arabiae Indiaeque Aulis ad Gangem usque, quin in ipsa Siamensi inveni, cum quibus Persice mihi loqui et res meas exponere licuit. Ita ab exteris diligitur, quae in ipsa patria sordet magnatibus.

[145] Scriptura.add. Kaempfer
Chetti, vel Scriptura Persis eadem est, quae Turcis Arabibusque, quin Hindostanae quoque, tum Javae Summatraeque Insulis cum religione inducta est, ut eadem patrios quoque sermones exarare doceant; levis saltem differentia obtinet in collocatione punctorum, pro exprimendo sono vocum quarundam. Varietates in litterarum ductibus non paucae sunt; omnes tamen ex duobus quasi scripturae generibus oriundae, nimirum Tsults, et Nestaäliik; illo, quod plenis erectisque characteribus pingitur; hoc quod manu fluida et magis compendiose. In illa classe primas tenet Nesk, quae Arabum propria est, characteres perfectos referens, additis etiam, in rebus alicuius momenti, punctis, sive vocalibus: hac scribi debet, et a nostratibus excuditur al Coraan, eo quod lectu sit omnium facillima et clarissima. Succedunt Jakuut et Rihaan, sed quae tum a praedicta, tum inter seie, pene sola differunt characterum elegantia et curiosa parvitate. Nestaaliik, vel potius eius species communissima Taäliek, in civili usu obtinet. Haec omnium vocalium impedimenta repudiat, et articulatos quoque litterarum angulos insuper habet, soli attenta scriptionis celeritati et compendio. Ab ea non multum discrepat Sjikesteh, nec ab hac Sijaak, nisi volantis temperamento arundinis, quae plures saepe litteras disparium virgularum compendio insinuat, proinde in re ipsa non satis versato, lectu est difficillimadifficilima corr. edd.. Usus eiusdem est in Iudiciis, Camerisque computorum, quod ad celeriter scribendum sit commodissima; unde vulgo appellatur Divanì, sive forensis. Plures ex hac classe ludentis calami spe[146]cies ab otiosis fictae sunt scribis, quas, quod minus in usu sint, omittimus. Mixta ex utroque genere videtur scriptura Kettibèh, quae litteras vocesque subtus et supra fovet, et legentis oculos requirit doctos et utrobique attentos. Locus ei est saltem in monetis et operum publicorum frontispiciis pro Inscriptionibus. Ad neutrum refertur scriptura Kufii, sive quadrata, quae ab Aali inventa, et modernorum Mahhammedanae religionis Persarum prima et antiquissima esse perhibetur. Eam <non> nisi in antiquis turribus, et priorum seculorum ruderibus invenio, quod dudum eius usus exoleverit. Scriptura Gabrorum, sive gentilium Persarum, aulae ignota, quamquam vernacula, nec huius loci est.

§. II.Mores.

Mores aulicorum ut compendio perstringam, nostratium eas persimiles aio, ita tamen, ut indolem suae nationis retineant. Haec sane (indoles) modesta est et mansueta, longeque Turcorum genio sedatior, in quo primaevus Tartarorum sanguis feritatis suae servat vestigia. Verum, quod in Persianis vituperes et caveas maxime, Theoninam voco invidiam, quam melle adulationis et byssini sermonis lenocinio artificiose condunt, dissimulandi pariter et fallendi doctiores, quam vel Turcorum, vel ulla gens mortalium. Acerbissime oderunt honorum, quos ipsimet ambiunt, competitores; nec aliorum, si per se steterit, fortunae parcituri, nisi ab iisdem gravissimis muneribus devincti fuerint. Vindictae modum non tenent; lapsu atque deplorabili miseria inimici satiatus osor, sanguinem praeterea sitit, haud prius livorem extersurus animo, quam ad incitas redactum, et exstirpatum viderit; ira sane, humanae mentis detestanda, et ferociori leonis, qui et vitae parcit succumbentis hostis, et submissione [147] eius, quem devicerat, generose acquiescit. In voluptates immoderate effusi sunt; coporis saginam, delicias foemineas, et nequissimam libidinis varietatem ad senium usque sectantes. Magnificentiam omnem maxime reponunt in vestitu, equis generosis eleganter phaleratis, et in servorum multitudine. Aurum summopere sitiunt; Frustra fueris, si quicquam ex gratuito amici favore speraveris, aut in causa etiam iustissima absque largitionibus in curia impetratum laboraveris. Maxime colunt, submisseque venerantur eos, a quibus lucra expectant; tum quos plenilunio vident gaudere Regii favoris: quicquid his contigerit fortunae et dignitatis ex Gratia summi Principis, id eorum virtutibus, id meritis deberi iactitant, artis et naturae perfectissima eos exemplaria vocant, et multis elogiis certatim celebrant. At vice fortunae versa, omnis in tantum evanescit labascentis existimatio, ne vereatur eundem turpissimis nominibus (canis, cornigeri, lenonisleonis corr. edd.), conviciari is ipse, qui eius cura et pane enutritus est. Quo ipso inducor, ut Turcorum indolem grati animi nota Persis meis plurimum anteponam. Abneri sunt, mihi crede, Aulae ac coeli huius magnates, et maxime tibi cavendi, cum amicissime fidem promittunt, imo per Imamos iurant; usque adeo fucata est omnis in hac Aula civilitas, amicitia, fides, gratia.

§. III.Religio.

Religionem Aula cum populo communem habet Mahhammedanam eam, quam vocant Sjiaì, vel, ut vulgo pronunciant, Sjijaì. Hanc Regiae stirpis fundator Ismael, proscripta Turcorum Secta Sonnì, Regno fecit familiarem, acceptam a Patre suo Haidare; qui eandem a maioribus suis, Sieichis seu theologis celeberrimis, ex Mahhammedis sanguine ortis, sibi quasi haereditate traditam,vitae exemplo et indefessa doctrina, Medorum et Persarum animis in[148]gerere, iam pridem, nec infeliciter, laboraverat. Secta haec Sjiai dicitur, quasi vestigiis Prophetae inhaerens. Arabes eam vocant Isn Asjèr, i.e. duodecim Imamorum, quod eorum vestigia sectari quam maxime studeant. Persarum Manuscripta eam ex M. Abassi instituto appellant Dsjaferì, ab eius nominis Imamo. De inductione huius Sectae et ab Ismaële facta Persarum conversione, ita lepide scribunt: Remiserat inter arma studium et propagatio dogmatis patrii, cum illud subditis ingerere Rex, ad otium pacis reversus, animum intendit. Sonnì autem (quod vocabulum derivant Persae a Sonnèt, i.e. oratione superflua, a Mahhammede haud imperata) in quatuor Sectas a famosis Interpretibus, quorum singulae nomen referunt, distracta fuerat; videlicet Hhanbalì, cuius sunt Turci, Arabes, Tartari Crimmenses, plerique Usbecenses, et diversi alii; Sjafaì corr. Kaempfer, cuius hodie sunt Javani, ac ceteri nigritae Insulares Indiae; Malikì, cuius sunt Africani, et Hhanisì, cuius est Orengseef, sive magnus Mogol, cum parte subditorum, et nonnullis Usbeciae populis. Hhannisitas Rex inveniebat subditos; in australi Perside etiam Sjafaïtas. Quorum ille tum discrepantes a suis opiniones subditorum animis expungere proponens, Molas, sive Sacerdotes totius Regni arcessivit, ut quot Doctores Sjiaïtae superessent, inquireret. Invenisse autem paucos admodum dicitur; qui ab Hhannisitis multitudine convicti, opinioni suae facile renunciarunt. Tandem Mola nullius nominis, pauper et pro fanatico a ceteris habitus, atrium disputandi quoqe; animo ingreditur; qui, cum calceos foris, pro nationis more, non reliquisset, sed sub ulnis asportasset in Concilium, ab Hhannifitarum corona, eum protinus expellendum rata, pene explosus fuit, [149] dum: Vides, aiunt, Serenissime, stultum eum esse? A Rege ergo quaesitus; cur id faceret? respondit: Propterea, Rex, id facio, quia Mahhammad monuit, cavendum nobis esse ab Hannifitis; quod fures sint, calceosque rapiant. Quibus dictis, acrius ridens turba Hannifitarum, quaerit: Amabo, ubi tum erant Hannifitae ? utpote, qui quingentis annis post Mahhammedem orti sunt! Tum ille: Bene, dixistis; nam dum Mahhammede vivente adhuc pura esset lex nostra, et neutiquam adulterata, qualem ego colo Sjiaiticam, ubi eratis vos Hhannifitae? Quo argumento ab ipsis adversariis suppeditato, cum argute convicti essent, a Rege, concilii Praeside, et in paternum dogma prono, hanc quoque Religionem iussi sunt inposterum colere, atque publice docere. Admiratione dignum est, restitutionem legis Mahhammedanae in hemisphaerio Asiae eodem tempore factam fuisse, quo vindicavit B. Lutherus religionem Christianam a statutis Papalibus. Nec in extimo Oriente tum defuit Gentilismo innovatio; quasi astra et coeli influxus ad schismata mortales inclinaverint.

Persarum in Turcas odium religiosum.
Ut est leve inter Sonnitas et Sjiaïtas fidei discrimen: ita odium praegrande est et implacabile. Certe illos Persae Omeriana maledictione indies, etiam in precibus publicis execrantur, constanter credentes, tantam fidei Turcicae perversitatem esse, ut cum ceterae infidelium animae non ante tempus extremi iudicii damnentur, interea dèr alem erva, i.e. in animarum mundo retentae; Sonnitarum seu Turcorum animae, eo quo exspirant momento, plumbi instar ad Tartara, velut per aquam ad centrum suum, maledictae demergantur. Narrant iocose: si caro Persae ac Turci in eadem olla simul coquatur, frigescente iusculo, pinguedinem ad ultimum a se invicem discessuram. Maxima eorum lis versatur in quaestione: Omerone an Mortusae Aali post Mahhammedem in Caliphatu (ita vocant Pontificatum suum) ius successionis conve[150]nerit? Stant Persae pro Aali: qui tamen dira ab Omerianis passus, ad Principatum Religionis difficulter eluctatus est. Pro rei illustratione sciendum est, Mahhammedem, cum ope Sergii, Monachi Graeci, al Coranum, i.e. Biblia aniliter, sed inimitabili styli Arabici elegantia composuisset, et ex Camelario fieret Propheta, inter alios adhaerentes sibi invenisse tres viros potentiores, nimirum Abubekerum, Osmannum et Omerum; prioris ille filiam, Cadisjè appellatam, praeter octo alias, uxorem duxerat. Socer genero morienti praesens, in Caliphatum per nefas irrepsit; mortuo iam Abdulla, filio Mahhammedis, ante pubertatem; alioqui futuro successore, si fuisset in vivisvitis corr. edd.. Abubekerum excepit Osman admodum senex; quo defuncto pulpitum vi occupavit pelagus maledictionum Omer; cum successio Mortusae Aali, velut cognato et genero primi Pontificis, tum iure sanguinis, tum soceri voluntate debebatur. Unde Omer pro stabiliendo sibi Caliphatu exstirpandam Aaliticam progeniem armis adortus est, in eos simul omnes saeviter grassatus, qui partibus et opinionibus Aaliticis adhaerebant; donec persecutor nefarius a molitore quodam, dum rogatu eius, ad benedicendum molendino, manum rotae imponeret, soluto repagulo, raptu machinae fraudulenter extinctus fuit: magno Aalitarum gaudio, qui occisoris facinus anniversario festo celebrant; Turcorum vero atque omnium eorum luctu, qui OmeriOmero corr. edd. nomen professi sunt. Ab eius nece primus Imaam, sive legitimus successor Aali, Arabum auxilio, summas tandem in Religione obtinuit, factus Sjiaïticae Sectae antesignanus, et nationis Persicae Patronus adorabilis, cuius nomen suspirant perpetuo, sive equum conscendant Persae, sive quicquam operis suscipiant. Imamum Aali, in catalogo Pontificum sequitur uterque filius Hasèn, et Hossein; hos recta linea descendentes Ima[151]mi reliqui novem quos supra recensuimus Rel VIII. §. 2add. Kaempfer; ex quibus prae ceteris colitur a Sjiaïtis Imaam ordine sextus Dsjafèr, cuius librum in tanto habent pretio, ut eum oraculo comparare, et de rebus futuris dubiisque in eo sciscitari non dubitent; textum pro effato habentes, quem fortuito inveniunt: Inde et nomine Dsjaferì, i.e. Dsjaferiani appellari solent. Alterum, quod acerbe mordet Persianos, est castigata ab Omero carnalis concupiscentia. Aali enim praeter quatuor Nekah, seu uxores desponsatas, Musulmanno suo innumeras, pro cuiusque desiderio et facultatibus, permittebat Kaníse, i.e. ancillas, ad concubitum emptas; quas insuper et Amutha, seu conductitias ad placitum tempus alere, integrum esse atque liberum voluit. Hanc Omerianus rigor libertatem ita restrinxit, ut sequiori thoro non amplius duas permitteret Kaníses, Amuthas autem penitus interdiceret. Iniquitatem Omerianae legis sic demonstrant Sjiaïtae: Titio non suppetit facultas ducendi uxorem legitimam, nec pecunia emendi corporis ancillam, ergone paucos, quos habet, obulos carni impendere conductitiae audeat, vel prorsus abstineat, contra legem naturae? Plausibile vides argumentum! Ceteras controversias suo loco dabimus. Illae autem leves sunt, ut plurimae ex praedictis fluentes, vel in odio fundatae politico.

PersaePersa corr. edd. aversantur Christianos.
Persarum aversa magis esta a Christianis quam Turcorum Religio, licet utraque maximum inter Prophetas Christum esse, si Mahhammedem excipias, pariter fateatur; illi dona styli et eloquentiae, huic mirabiliter medendi divinitus data credens; ex purissima vero natum virgine, Molae seu Theologi statuant; Etiam al Coranus Iesum praedicet Dei Apostolum, Dei verbum, a Deo Mariae immissum, Dei spiritu confirmatum, Surata de mulieribus, item de vacca; et Christianos, si rectte agant, in die Iudi[152]cii salvari doceat, idem auctor Corani Surata de vacca, et connubia proinde Musulmannorum cum foeminis Christianis permittat, capite de mensa. His tamen nihil attentis, illi cum Christianis, quin cum cuiusvis sectae cultoribus, accumbere refugiunt, manum illico lavantes, si forte eorum vestes contrectaverint, velut a re immunda polluti. Cum enim sibi lex sacra haberi res decem immundas velit (quas vocant Nedsjasaat Asjereh, ut sunt: urina, stercus, sperma, sanguis, cadaver, vinum, spiritus, sus, canis, et infidelis) has omnes compendio, aiunt, reperiri in Christiano, veluti et ipso infideli, et a nulla impuritatum abstinente. Turcis ut nefas est ratiocinari de Religione, ita idem permissum est Persianis; qui disputandi cum Christianis mira prurientes libidine, omnium primo ac frequentissime impugnant incarnationem Filii Deitatis, et Christum Dei filium esse cum ceteris Mahhammedanis negant; persuasi, hoc in puncto Christianos inextricabilibus constringi vinculis absurditatum. Ut innotescat Lectori, quomodo illi, et quibus freti argumentis militent, inseram, quid mihi evenerit in corona nobilium Curiae Larensis. Solverat Siirasense vinum archiatri linguam, ut me provocaret in aciem disputandi de hoc articulo, indignante licet, et torvum vidente Principe, cui assidebam. Tune, infit, Frengi, (sic omnis nos Christianos compellat Asia ad Gangem usque) Christum Dei filium esse statuis? Affirmo. Tum ille: Convincam te, inquit, omnibus audientibus, et ad absurditatis scopulum allidam, nullo negotio. Deum, pergit, Ens perfectum, simplex et incompositum esse fateris? Affirmo. Ergo, inquit, vides sole meridiano clarius, Deum non posse generare filium, sed blasphemos esse Christianos, qui sic Deum imperfectionis arguunt; quia in Ens simplex et perfectissimum non cadit generatio, corruptio, vel ulla mutatio. Silebant interea [153] ceteri, et suspensis expectabant auribus nodi plusquam Gordiani solutionem; Est enim Persarum gravis haec in conviviis et colloquiis modestia, ut taciti sedeant, nec interloquendo unquam verba alterius intercipiant. Sane animum eo tempore non satis praesentem habens ad inopinatam de re tanti momenti obiectionem, extimui; quippe haud satis conscius, quid, in causa tam ardua, responderem ei, qui forum revelationis et fidei Christianae exciperet. Ex iisdem igitur, ex quibus me oppugnaverat fontibus, arma animumque defendendi, nescio, quo vigore recolligens, de attributis Divinis quaero reciproce: Tune praeterea credis, Deum esse Ens infinitum? scis adeoque, esse incomprehensibile? credis etiam esse omnipotens? Affirmavit omnia. Ergone, pergo, tu negares, incomprehensibilem et omnipotentem Deum, posse etiam facere res homini incomprehensibiles? Auditorio ita placuit responsio, ut vix finito sermone meo Princeps, et ad eius exemplum totus Consessus, manibus collisis, Barik allàh! (hic applaudentium vox et ritus est), iterato exclamaverit, et duello, provocantis cum pudore, finem imposuerit. Nihil porro scelestius est inter Persas, quam quod ex Christianis Armenis (quibus regio abundat) Neosiiaïtae facti, vindicare sibi rigore Legis debeant, suum patrimonium, (cui tamen renunciare oportet defectores in Turcia) et omnia simul bona familiae suae, usque ad septuagesimam secundam generationem. Infinitae hinc trahuntur lites in iudiciis, sed inanes fere; quoniam tenore eiusdem Legis etiam probare actor consanguinitatis gradus debet testibus omnino quinquaginta; talibus vero, qui nunquam mentiti, et in mendacio deprehensi sunt. Quam vero rarissimarum hoc coelo avium catervam, cum accusanti difficile sit sistere; Iudex insuper (praesertim primo Persarum mobili i.e. aere corruptus) iniquissimae oppressioni propitias non praestet manus, mirum non est, si plerumque apo[154]statae spe irrita iubentur foro excedere, a consanguineis et iudicio illusi. Armenorum ditioribus consuetudo est, haeredes suos, ne posthumi litigiis deplumentur, praeservare ingeniosa illusione iniquissimae Legis. Nimirum levi pretio, v.g. grossis aliquot, omnes suas facultates, saltem facta earum generali designatione, ex compactto vendunt, vel potius quasi vendunt, alicui Persae Mahhammedano; ea desuper cedente instrumentum Iudice, illusionis bene conscio. Paulo post, bona eadem filiis, alioqui haeredibus, vendit reciproce momentarius possessor, venditionemque novam, a Musulmanno factam, rursus idem Iudex alio confirmat instrumento. Empta igitur a Mahhammedano cum vindicare tertius non possit, mortuo patre, ad praedam, si accurrat ignarus transactionis defector, instrumenti huius pondere, velut baculo canis esuriens, importune abigitur.

Peregrinationes religiosae tres:
Siiaïtae meritorias ("Wallfarten") instituunt potissimum tres; geminam ex devotione libera, tertiam ex obligatione Legis Mahhammedanae. Princeps harum postrema est, quae ad urbem Arabiae Meccam 1. Meccam Arabiae, pro festo sacrificiis.
suscipitur, ad celebrandum ter maximum sacrificii anniversarii festum in honorem Patriarchae Abrahami; qui pro filio Ismaële (non Isaaco) camelum (non arietem) Deo immolaverit. Locus facti sacrificii templum refert, quod primitus Abrahami memoriae exstructum; ab Ethnicis deinde sacratum idolo Iovis Ammonis; hoc vero a Mahhammede exturbato, memoriae sacrificii Kalil Alla, i.e. collocuti cum Deo (ita patriarcham vocant), restitutum fuit. Hanc Mahhammad peregrinationem fidelibus imperavit omnibus, semel in vita suscipiendam; nullis exemptis, nisi quibus curta rerum possessio itineris faciendi expensa, vel familiae relinquendam unius anni alimoniam non praestat. A sacrificio reduces singularis reverentiae titulo Hadsjì salutantur; inposterum alba fascia pu[155]ritatis indice mitrati, sique res illorum permittat, paris coloris pallio vestiti. Adesse peregrinantes Meccae oportet die decima Mensis Sul hadsjèh; postridie qui comparuerit, forte in itinere retardatus, post festum venire dicitur, obligatione sua neutiquam absolvendus, nisi posthac redeat ad sacrificii spectaculum, irritis hac vice itineris labore et expensis. Legi etiam putantur morem gerere, qui ad Meccense festum (quod saltem in solenni ambitu, et laniena cameli consistit) mittunt suo nomine alium. Si quis haud expleta lege diem suum obeat, Casi, i.e. Iudex spiritualis, ex bonis relictis praecipit haeredibus et creditoribus, quantum sufficit ad conducendum nuncium, qui pro defuncto satisfaciat. Veniunt in Persiam quotannis Arabes pauperes, qui legationis munus a divitibus petunt, certa mercede conducendi. Non possunt autem singuli, nisi pro singulis vadere; quibus reduces persoluti officii testimonium Mecca deferunt, in animam conductoris directum. Qui pro suomet merito semel profectus est, ei, si denuo adire placeat, integrum est, peregrinationem priorem vendere alii, cui eodem proficisci volupe non est. Persae proficiscentes Sjafaïtas se falso profitentur; Hoc nomine tuti redeunt, alioqui a Turcis vitae luituri discrimen, si se Sjiaïtas faterentur. Finito sacrificio, et absoluta hoc ipso obligatione Legis, receptum usu Turcis atque Persis est, Medinam quoque pergere, ad videndumadvidendum corr. edd. sepulcrum Mahhammedis. Iter si camelis fiat, undecim dierum est; atque in libero cuiusque arbitrio positum, sive eodem velit pergere, vel lares repetere; qtod sepulcro non conspectto, nihilominus tamen Hadsjì redeant.

2. Babyloniam, ad visendum tumulum Aali.
Praeterea Sjiaïtae ad Kerbela, locum tribus Babylone milliaribus situm, peregrinationes instituunt, ut invisantinvisent corr. edd. Mortusae Aali, Imamorum Principis, tumulum , in tanta sibi veneratione habitum, ut per illum iurare soleant. Haec non procul extra fines suos profectio, minus tuta habe[156]tur, quam operosa; quia sepulchrum in Turcorum potestate est, qui vicinos Aalitas, sive Persas, adversarios suos acerrimos, plusquam capitali pertsequuntur odio. Laterculi inde referuntur, pro ceremoniis precationum; Bethsteine; cum enim osculari subinde terram inter orandum conveniat; immunda autem omnis terra sit, nisi in qua sanctorum custodiuntur exuviae; hinc ex solo tumuli Aalitici petitam praeferunt ceteris omnibus. Compacta autem mittitur in orbiculos, ducatone crassiores, sole ad duritiem coctos, et in rei fidem sigillatos, inde Möhhr, i.e., sigilla, dictos. Aiunt venditores Turcos saepe urina sua eosdem conglutinare, ut adversariis suis imponant.

3. Masjhedum, ad sepulchrum Imami Resà.
Ad sepulchrum vero Imami Refà, quod extat in urbe Mesjhèd, provinciae Chorasaan, peregrinationes diriguntur omnium frequentissimae. Huius perpetuo in aegrotorum ore nomen volvitur, sperantium Medicamentosa virtute eius se convalituros, si id crebro invocent. Ex quo Sjah Abas I. Usbecis Tartaris locum eripuit, mirum, quantum curationibus inclaruerit miraculosis, praesertim coecorum hominum, qui precibus, ante tumulum fusis, venditantur lumen recepisse. Multi nunc peregre adveniunt, alii devotionis causa, alii spe inducti recuperandae sanitatis. Hanc qui simulant recepisse, id honoris et praemii consequuntur, ut per urbis plateas circumducantur, ambitu solenni et populoso; deinde, quia laceri redeunt, ab admiratoribus depilati (quod superiori Relatione dixi), ut ex aerario eiusdem templi novo donentur vestitu, et viatico insuper ad remeandum in patriam suam. Sunt enim plerique pauperes et scurrae ignoti nominis, in quos inclytus ille Sanctus miraculi gratiam collocat. Nimirum, res composito agitur, actorem substituentibus templi Sacerdotibus pretio contductum, qui fabulam ludat, et subinde nova miraculi editione famam [157] Imami foveat, saltem ut peregre hospites alliciant. Circumductiones, aiunt, interdum quater vel quinquies Mense unico contingere, easque a prudentioribus satis iam fraudem edoctis, amplius non attendi; Primus fabularum autor Rex laudatus esse dicitur; qui ut popularium nummos in patria retinerer, quos devotionis causa exportabant in Turciam, celebritatem studuit Sancto conciliare indigenae; ac de ipso miraculosae virtutis opinionem facile in animis excitavit mobilis ad superstitionem vulgi. Curant magnates Persici exuvias suas post mortem ad coemeterium huius Sancti transportari, ut sub eius praesidio beatius requiescant. Religionis hic puncta omnia persequi vetat prolixitas. Insulsa sunt, et in ceremoniis ac purificationibus ut plurima consistunt. Saepe citatus Rex Abassus in gratiam subditorum summa Religionis capita, per Sjeich Babadiin Mahhammed, concinari fecit Compendio, quod appellatur Dsjamaa Abasì, et in manibus populi teritur: ad quod lectorem remitto, Latine propediem a me evulgandum; hic pro colophone saltem additurus Persarum festa, secundum seriem Mensium et dierum, quibus incidunt, collocata.

Festa Persarum.
Sciendum vero, Persas pro festorum determinatione simul cum Religione Mahhammedana adoptasse menses Lunares Arabum, ab uno incipientes novilunio in coelo visibili, ad spectabile aliud. (fidem enim oculis malunt, quam calculis tribuere astronomorum.) Quales vero menses, cum diebus absolvantur aliquando, triginta, aliquando viginti novem, adeoque Solares nostros uno circiter die, ex lunae citiori motu, anticipent; consequens quoque est, dies illorum feriatos citius quotannis redire, et quae nunc media bruma incidunt, abhinc annis octodecim media ingruere aestate, donec duodenario mensium periodo tricies septies absoluto (spatio annorum nostrorum triginta sex) [158] in idem tempus, diemque Calendarii Iuliani recidant. Exemplo res liquebit. Dies, quo haec scribo, decimus nonus Septembris, anni 1684 aerae Christianae, Persarum calculo dies primus est Mensis Sjawwàl, anni Hedsjirae 1095, sacratus beneficentiae, liberali manu exercendae in egenos. Haec, sacra lege, feriata lux anno futuro 1685 in nonum Septembris, anno 1686 in trigesimum Augusti, anno 1687 in vigesimum eiusdem, et sic porro decendio semper citius ingruet, donec revolutione absoluta, anno 1720 in hunc rursus diem recidat. Ex his patet, festa omnia Mahhammedanorum fixa dici, dum interea maxime sunt mobilia.

Series feriarum haec est:
Primus Mensis, Muhharrèm, dies primores denos esse lugubres et nefastos iubet, ob Hosseinii, filii Aali, trucidationem, factam huius Mensis die decimo. Heros ille a civitate Kofì, sita in Arabia deserta, quod partibus invideret Omerianis, per missum nuncium in subsidium vocabatur contra Jesid, regnantem in Damasco Principem. Ad ferendas igitur suppetias dum iter cum septuaginta omnino viris ingreditur, commonitus ea de re Iesidus, emissa 700 armatorum manu, approperantem, ab urbe, auxiliis, aqua et omni commeatu intercludit. Siti igitur et fame confectus Hosseinius, tandem in medios hostes dum se desperato ausu praecipitat, cum sociis ad unum omnibus trucidatur, et in escam belluarum proiicitur. Praecipitem Persae tanti sideris occasum anniversariis prosequuntur iustis. Nimirum ante meridiem in plateis et locis publicis concurrentes, magna devotione audiunt Molam aliquem, praelegentem quotidie caput unicum ex Rusehtusj Sehhdì, sive Historia Martyrum, qui pro fide occubuerunt: ea enim ad numerum dierum lugubrium divisa est in decem capita, quorum ultimum continet Relationem de morte Hosseinii. Sub vesperam denuo in diversoria, com[159]pita et areas publicas tumultuose confluunt, et congestis cremiis ac lucis materia, ignes construunt, quos circa choreas instituant parentales. Nec mora, tripudiare incipiunt, subinde Hosseinii nomen, voce non tristi aut eiulante, sed indignantium simili, exclamant, alterne et quasi per choros: dum ad numerum huius soni in gyrum velut metro acti, pectus pugno, terramque pede importune quatiunt. Credat rei inscius, se audire latratus canini agminis, vel cominus etiam videre salientes furias; adeo in vindictam vultibus gestibusque ferociunt. Durat scena pluribus horis, donec lassatos adulta nox ad requiem invitet. Tandem lugubre decendium exequiis claudunt, civibus vicatim comparentibus, et occisi sarcophagum (qui omisso operculo contuendum exhibet saucium quasi et cruentatum pueri cadaver) populoso ambitu ducentibus per urbem, dum ubique adgemiscit mobilis foeminarum ac vulgi turba. Comites funeris in aliis urbibus curant sibi novacula sauciari rasam recenter calvariam, uno quidem orbiculari vulnere per ambitum capitis, et duobus in vertice per transversum ductis, ut necem nefariam vivo et dolente spectaculo referant. Iustitii huius decendium vocatur Asjuur.

Secundi Mensis Sephèr, dies vigesimus memoriae dicatus est mirandae combinationis capitis cum corpore Hosseinii, quae hostili acinace disiuncta, postquam quadraginta diebus a feris intacta, atque ab aëre incorrupta iacuissent, isthoc die mirifice coaluisse creduntur; exemplo S. Stanislai, primi Polonorum Episcopi, cum a Rege Boleslao Audace dilaniatus esset. Festum hoc appellatur ser u ten, i.e. capitis et corporis. Die octavo et vigesimo solenni luctu deploratur infelix fatum Hasenii, fratris praedicti Hosseinii, qui per inimicorum insidias venenato indusio e medio sublatus est. Ultimus in hoc Mense [160] dies Mercurii mortalibus infestus creditur, ex antiqua Mahhammedis traditione, qui eo die coelum parturire dixit millenas infelicitates. Proinde usu receptum est, ut ollas veteres et vasa testacea desuper in plateas proiiciant domestici, pessundaturi ea clade, vel expleturi etiam influxus, qui alioqui in homines ruerent.

Tertii Mensis, Rebia awèl, die nono celebranda venit memoria veterani, quem vocant, Legis, i.e. Molitoris Persae; qui Omerum, Aalitici nominis pestem, e medio quanquam sceleste, sustulit in molendino suo, vitamque salvavit fuga, stupendi plena miraculi. Patrato namque facinore, panni complicati instar Arabia Persiae contracta ac coarctata repente fuit, ut brevi progressu Arabiam assecutus, feliciter hostibus elaberetur; quandoquidem ubi patratorem excepisset, in situm illico naturalem suum explicata est. Casi, sive iudex loci, in compensam egregii facinoris, nuptui dedisse dicitur reduci filiam suam, quanquam homini saltem molitori. Die decimo septimo celebratur ortus Draconis, cuius cauda tertiam partem stellarum e superis deduxit ad inferos. Natales sic voco Mahhammedis.

Menses quartus, Rebia achìr, quintus, Dsjemmadi awèl, sextus, Dsjemmadi achìr, et septimus, Redsjèb, festis diebus carent.

Octavi Mensis, Sjaaboon, die decimo quinto creduntur in ccelo evolvi ab Angelo codices, quibus inscripta extant nomina viventium. Vocatur dies Rúse beraat.

Nonus Mensis, Ramesaan, totus ieiunio diurno sacratus est; quod ita observant religiose, ne vel aquae guttula palatum pertranseat. Rigoris eo procedunt alii, ut [161] strophiolum ori suo circumligent, ne cum aëre intrare possit pulvis, qui ieiunium violet. Durare debebat abstinentia, a stellis mane visis, ad revisas vesperi. Verum superstitiosus rigor utrumque terminum latius hodie disiungens, esuriendum imperat, a diluculo primum appetente, ad crepusculum eo adultum, ut filum nigrum ab albo (ut loqui amant) discerni oculis non possit. Noctibus e contra genio indulgendi pro lubitu, et maceratum inedia corpus quovis deliciarum et voluptatis genere recreandi, summa libertas est. Cadente igitur sole, fora et plateas Regias irruunt comoedi, musici, coqui, caupones, cupedinarii; facum lampadumque accensis ordinibus aemulus diei nitor producitur; exponuntur venales sensibus deliciae atque irritamenta varia, quibus diurnam poenitentiae molestiam quisque pro genio suo vindicet. Diebus decimo nono, vigesimo primo, et tertio supra vigesimum Deum precantes credunt certo certius exaudiri. Quamobrem in templa his diebus frequentes confluunt, in precibus etiam domi fundendis assidui.

Decimi Mensis, Sjawwàl, primus dies dandis eleëmosynis sacratur. Lege vero definita est una tritici mensura, pro singulis eroganda domesticis; quam qui in natura nolit dare, pretio redimat quinque solidorum, sive grossorum Marianorum circiter trium.

Undecimus Mensis, Sülkaadèh dies religiosos non habet.

Duodecimi Mensis, Sülhadsjèh, die decimo universitas Mahhammedana imitatur sacrificium Patriarchae Abrahami, cameli in publico mactatu. Quo maior civitas, eo pomposior festivitas est; nec ullum ex festis omnibus maiori plausu et laetitia celebratur. Publica non satis est laniena; domi quoque paterfamilias quisque, si solvendo sit, ovem iugulat, ut in memoriam sacrificii [162] comedatur. Festum vocatur Beiraam, i.e. Paschatos, vel Kurbaan, i.e. sacrificii. Die decimo octavo accidit, ut Mahhammad et Aali sese invicem amplexi, in unum corpus et animam stupendo miraculo coaluerint: cuius memoriam devotissime hac die venerandam religio imperat. Servit Persis unio haec, pro ratione apodictica, qua Turcis probant legitimam, et ex voluntate Mahhammedis factam successionem Mortusae Aali, socero suo, ut inde colligitur, prae ceteris dilecti; unde consequens sit, merum maledictumque Pontificiae potestatis usurpatorem fuisse Omerum. Festum vocatur Kom Kadiir.

Restat Nauruus, i.e. vertentis anni initium, incidens in diem aequinoctii verni. Non legalis est, sed ab antiquis Persis haereditate accepta festivitas, omnium ceterarum maxima et solennissima. Quisque novis vestibus hodie induitur, invisuntur amici, convivia fiunt et deambulationes: nec laetitiae ac feriarum modus est ante diem decimum quintum, multis etiam non ante vigesimum.

Festorum cultus in eo reponitur, ut ex foris publicis tympana, tubae, cymbala, a nocte media ad usque meridiem personantia, diem ceteris reddant illustriorem; populus vero ab opere cessans, in templis, foris et areis publicis magno strepitu et frequentia conveniat, invicem gratuletur, propalam laetetur, ludat, nugetur, catervatimque accumbens Nicotianam sugat, cumalt ernatis sorbilium exiguis haustibtis: Poetas idem, et dramatum actores audiat, concionum religiosarum et ambituum, si qui habendi veniunt, sedulus adsit comes vel spectator; et diem denique in publico emensus, intra parietes quoque laetus quisque cum suis partem noctis exigat.

Abbildung [unpaginiert; Abb.: Isfahân, topographisch]

[163] Relatio XII.
Externus Aulae splendor: ac primo Magnificentia Civitatis Regiae.

§ 1.Isphahani, metropolis Regni, et Sedis Regiae conditio.

Externum Aulae splendorem, quam maxime in Sede Regia, hortorum multitudine, pompa equitationis et sumtuosis conviviis collocamus. In quibus vero describendis, quantum rerum dignitas permiserit, brevitati studebimus.

Residet Rex in amplissima Parthiae urbe et totius Regni metropoli, quam Isphahaan, et Sefahuun promiscue appellant; sita ad elevationem Poli 32, 40; differentiam temporis exhibens ab urbe Roma 3 ½ horarum; acus magneticae errorem, versus occidentem, 16 graduum. Magnitudo
Ingens urbis moles est, quam appellare audeas totius Asiae citra Gangem maximam: ita aä tempore Regis Abassi I. ultra sua moenia accrevit, et per vastos campos producta est; quin hodienum augeri non desinit, quod ex aliis Provinciis, numerosos recipiat transfugas, qui Gubernatorum iniurias pertaesi, Lares hic quaerunt clementiores, sub Regis praesentia. Dicitur una cum suburbiorum et pagorum nexu, quibuscum coaluit, ambitum habere 16 parasangarum. Certe ego illam obequitare uno die frustra tentavi; sed ob varios hortorum anfractus, et vias a rivis fossisque impeditas vix omnem molem biduo quis circumiverit. Situm sortita est in summa laetissimaeque foecunditatis planitie; saltem australior suburbiorum finis ad sabulosam et sterilem Sophà montis radicem extenditur. Aër.
Aërem haurit sudo perpetuo felicem, aequalis temperiei, siccum et saluberrimum. Videbis cadavera hic exarescere prius, quam putrescant; ferrum, quamvis hu[164]more aspersum, rubiginem non contrahere; intentasque testudinis chordas puritatem toni diutissime servare: quod tamen de parte urbis orientali non aeque affirmaverim. Salubritatem induisse aiunt Abassi 1. tempore, eamque debere Platanorum multitudini, qua Rex vias publicas, et coloni hortos certatim conseverint; cum antea Isphahanensis aura squalido terrae halitu (quem nunc arbores pro nutrimento absumant) inquinata fuerit. Sit fides penes philosophantes! Certum est, solum civibus hic suis aquam exhibere purissimam, et nullius expertem bonitatis notae; ut fluentem ei ne quisquam praeferat. Ex suburbiis, quibus in tantam molem accrevit civitas, prae ceteris memoranda sunt, ad occidentem Abasabaad, ita a conditore suo dictum; ad austrum, (intercedente fluimine) Sulpha, five Sjulfa, ita a patria urbe Armeniae, unde cives idem Rex eduxit, nomen sortitum; utrumque magnitudine sua et plateis amplis longissimisque conspicuum. De Sulpha addo, illud saltem habitari a Christianis Armeniani Schismatis, animabus (uti supputant) ditatum 30000, templis tredecim, et Sacerdotibus plusquam centenis: quibus nuper Regni Praeses onus imposuit 200 tomanorum, pro Religionis libertate quotannis redimenda. Ad austrum connexum habet vicum Gaberorum, i.e. antiquorum Persarum, qui ignem colunt, versus Solem adorant, et cum ritibus antiquissimae Religionis (Zoroastris nimirum, sed quam Abrahamitanam vocant) etiam antiquum corporis cultum retinent. Familias numerat pene 600, meros agricolas. Moenia antiquae urbis, flexuose et in orbem quodammodo circumducta, ubique conspicua non sunt; ita novissima aedificiorum connexione absorbentur. Materia lateres sunt (ex quibus civicae quoque domus constant) non in furnis cocti, sed solis ardore saltem exsiccati. Octo exhibet portas; nona Mergi, [165] vel mortis dicitur, quam superstitio abolevit, eo consilio, ut pestem grassantem sisteret: pervia tamen moenia et perforata foriolis nonnullibi inveni, in quibus basin metitus, decem passuum deprehendi crassitiem, ex qua sensim graciliora, in incredibilem exsurgunt altitudinem. Nullis moenia ornantur suggestibus, propugnaculis, aut operibus militaris artificii; tantum aliquibus in locis fossa conspicitur, aliquibus etiam vallaris agger antiquitate dirutus et inutilis.

Flumen Sendeh ruud.
Meridionale urbis latus flumine clauditur Sendeh ruud, i.e. flumine vitae dicto, cuius rapida unda tridui intervallo inde a iugo occidentali montium exorta, ripis haud profundis quidem, sed latissime disiunctis profluit. Haec omne civitati ad commoditatem vitae momentum tribuit. Cataractis enim longe ante urbem intercepta, varieque divisa, tum per campos suburbanos irrigandi causa circumducitur, tum in ipsam urbem multis distinctionibus diffluens, aedifiiciorum impluvia atque intima civium gynaecea penetrat, in aliis ad voluptatem tubis hydraulicis saliens, in plurimis ad necessitatem stagnans, cisternis excepta; quia his pro eluenda corporis illuvie in Legis observantiam opus est quotidie. Dicunt, hic vix annum elabi, quin tantum non centeni infantes incaute in iis suffocentur. Derivationes fluminum certis gaudent, quibus dignoscantur, nominibus. Prima namque divisionis crura, quotquot fuerint, appellativo nomine Maadì, horum ramuli Dsjedwèl dicuntur: quarum demum surculi varie multiplicati agros domusque civium privatorum communi canalium, vel aquae ductuum, vocabulo subeunt. Singuli vero, cum primae, tum secundae divisionis rami, suis insuper notantur nominibus propriis, ex locorum, quos perfluunt, appellatione, vel quavis alia conditione petitis. Ex quo Praefectis amnium operosum non est distinctam [166] tenere omnium aquae ductuum notitiam, et aquae distributionem, (quae perpetuus iurgiorum inter vicinos fomes est) promptius dirigere. Non enim venas unda iugiter influit, sed certis diei, vel septimanae, horis in eas parca saltem manu dirigitur. Depauperantur derivationibus pleraque Persidis flumina, adeo, ut quae meridiem versus labuntur, mare, si dulcia sint, neutiquam contingant, sed paucorum dierum tractu exarescant.

Pontes.
Tribus flumen superbit pontibus: Primus, ad occidentem extra suburbium positus, antiquior est et simplicioris structurae, ex latere partim, et rudi lapide tempore Regis Thamasì conditus. Septendecim pandit arcus grandiores, et duodecim quasi intermedios minores, factos saltem in pedamentis ad elegantiam, et ad fundum usque non demissos. Structorem ferunt habuisse viperarum quendam investigatorem; a quo et ipse pyli MaarinuunMarbuun corr. Kaempfer, et pagus etiam vicinus, qui modo cum suburbio coaluit, nomen obtinuisse dicitur. Veritatem ex Inscriptione non satis assecutus sum, quia leviter sculpta et exesa erat. Alter pons, inde 760 decempedarum intervallo dissitus, ab Aali werdi chaan (heros erat, inclyti ex Lari occupatione nominis) ex scisso lapide coctisque laterculis, uno ab hinc seculo exstructus est; viam Regiam Tsjahar baach, quae ab Aula ducit ad hortum Regium Hadsar Dsjerib, magnifice connectens. Opus est eximiae artis, triginta tribus subtentum arcubus latissimis, paucis eorum angustioribus. Pavimentum rudibus struitur fracturis lapidum, cuius latera muris limitantur trium orgyiarum altitudinis artificiose fabricatis, et angusta porticu in longitudinem perviis, qua pedestres ire et recedere, tuti ab equitum occursu possimus, ostiolis eum in finem numerosissimis patula. Raris iidem muri pertunduntur ostiis foras spectantibus, quibus gradatim per fulcimenta pontis descenditur in ipsum flumen; quod per aestatem fere inane est, et equis, neglecto ponte,

Abbildung [unpaginiert; Abb.: Die Brücken Isfahans, Kupferstich]

[167] pervadari solet, nonnunquam sicco etiam pede transiri. Externa facies muri eiusdem lateralis, fictas arcuum figuras pro ornatu exhibet, eo numero, ut singulis, subtus pontem, arcubus geminae, interstitiis vero, sive pedamentis, singulae respondeant. Podia quaedam, praesertim in fine, habet, in quibus pro otio et recreatione considere liceat. Latitudo pontis duodecim passus, longitudo quadringentos refert; vel potius 490, si appendicem addas, quousque duobus clauditur columnis cono similibus. Utroque hoc ponte ad Sulpham itur, Christianorum, quod dixi, suburbium, quod ultra flumen urbi oppositum, tantam pene exhibet in ripa fluminis longitudinem, quanta utriusque pontis intercapedo est Tertius a priori bis mille passibus dissidens, Pyli Hassenabaad a loco urbis dicitur, conditus a Rege Abasso II. Opus est rarioris elegantiae, eo quod parietunn superficies ex porcellano obducta egregie niteat, ut cetera taceam ornamenta. Ducit is viatorem ex orientali urbis parte, per amplissimam plateam Kadsju besörg, cum ad hortos quosdam Regios, tum in viam, qua itur Sjirasum, et ad mare Persicum Indicumque. Structuram ceteros artificio superare iudices, si coronidum, si laterales utrinque porticus, si ostiorum arcuumque varietates respexeris; tum, quibus singulariter superbit, menianorum elegantiam in medio et utroque fine positorum. Arcus habet viginti quatuor, ex lapide quadrato politoque factos, in medio valvis ligneis interceptos, quibus sisti flumen potest, ut in horto adiacente Regio, bági Sehadèt abaad, i.e. horto beatitudinis, in altitudinem lacus extumescat. Non minorem profluens unda aspicientibus voluptatem parit, dem per arcus elapsa, mox, per saxea graduum superbissimorum impedimenta, in profundum praeceps cum gravi murmure devolvitur, velut ex annexa icone ad oculum patescit.

[168] §. II.Interiora Urbis.

Platea.
Plateae in mole urbana, aliae latiores sunt, rectae et longissimae, sparsis arboribus rivisque in medio defluentibus non raro venustae; quales ut plurimae sunt novissimi suburbii Abassabaad, paucae in Sjulfa, paucissimae in ipsa urbe antiqua; aliae vero sunt angustiores, tortae, incurvae, non raro desuper magno ambulantium commodo fornicatae: Harum rursus aliae in incredibilem longitudinem, quamvis flexuose, extenduntur; aliae implicata angiportuum multitudine labyrinthorum speciem referunt; adeo, ut difficile mihi fuerit, acu magnetica indies obambulanti, omnium adumbrationem, sive planographiam urbis, trimestri spatio assequi. Solum ubique planum et aequale est, nisi forte flumen versus paulo declivius; nec lapidibus stratum, sed genuinam retinens fundi limosi superficiem, unde impluvio hoc coelo valde pulverulentum, nisi (quod in usu est civibus) crebro irrigetur. Castellum Beruk.
Ex aedificiis publicis unum cives admirantur, iudicio suo, inexpugnabile castellum, in orientali urbis parte situm, quod vocant Kaláhi berùk, i.e. arcem benedictionis, asservando thesauro destinatum, ut et varii generis utensilibus, imprimisque apparatui bellico: ex quo etiam appellari gaudet Dsjébbe choneh, id est, armamentarium. Europaeorum oculis peregrina et rudis ingenii structura est; quippe robur eius muris absolvitur duobus parallelis, ex luto in miram altitudinem aggestis, et in figuras lunares, quibus aggerum quasi et suggestuum vices exprimerent, crebro inflexis. Fastigium utriusque (interior enim longe prominet) coronamenta habet fissuris divisa, per quas hostis eminus peti sagittis possit; Sub iis rara spectatur series foraminum figurae triquetrae, per quae fervens arena,vel aqua, demitti, et pronus arceri hostis valeat. Haec ne iaculis pateant, suggrundiis superne clau[169] duntur singulis, formam nasi humani referentibus: ea enim ubique muniendi ratio est, quae armis et hostibus respondet. Aedificia publica.
Nosocomium habet unum; Templa et Collegia publica amplius centena; Balnea et Xenodochia pene innumera: quorum Lector praecipuorum in Hodoeporico meo descriptiones inveniet: Haec ipsa vero, et si quae praeterea extant opera publica, plus referunt nitoris, quam artis et magnificentiae. Saltem quae utrinque Principis mansionem claudunt, forum maximum, et platea Tsjaarbach superbam faciem et Regii sumptus specimina exhibentexhihibent corr. Kaempfer, quibus tota Persia nihil spectatur pulchrius, nihil insolentius.

Forum antiquum.
Plura urbs ostentat Fora, inter haec illustriora duo: antiquum in media urbe veteri, et novum, sive maximum, in eiusdem austro occidentali fine. Meidaan Kohoneh, seu forum antiquum, quadratum est, passus longum trecentos, latum centenos, ambientibus variorum operum, artium, et mercium expositorum officinis, pandochiis, ruderibus palatii olim Regii, et vicinis quoque tribus templis illustribus, conspicuum. Templa.
Horum primum Dsjumaa, vel cathedrale est, quod ex fornicis amplitudine et, quibus innititur, columnarum pluralitate (insolenti in templis spectaculo) per aenigma Tagi maallèk, sive fornix suspensus, dicitur. Alterum murrhinis laterculis, ex coeruleo pictis, in superficie obductum, extus intusque micat; ex quo unius quasi faciem lapidis referens, aenigmatis non minus praeconium meruit Sengi wasiladaar, sive lapidis accuratissime commissi. Haec Aaronis, summi Israëlitarum Sacerdotis, mausoleum esse creditur, vel ex eo saltem, quod illius nomen referat, et sepulchrale (praeter tria [170] alia in vestibulo) ignoti Sancti foveat, quod a Christianis aeque ac Musulmannis, sive Mahhammedanis, ab omni memoria colitur. Unde sedens in aditu aedilis custos, ingredi me humaniter permisit, velut in aedem symbolicae devotionis. Tertium ei oppositum nomine Aali inscribitur, decantatum ex lateritia turri, quam exhibet, urbis totius altissima; turn ex tribus, molis haud contemnendae, lapidibus molaribus, in vestibulo ex summo lacunari ingredientium vertici imminentibus; qui admirabili non minus arte, quam robore infixi, signare dicuntur historiam alicuius facinoris.

Forum Regnum.
Meidaan besorg, sive forum maius, ab Abasso I, una cum adsita Domo Regia, et productione urbis Abas abaad (alia taceo) nondum uno abhinc seculo conditum est; splendore, magnitudine, ac mercantium frequentia priori antecellens, imprimis vero illustri situ suo, quo Regiae Sedis quasi vestibulum constituit, adeoque non sine uberiori nspectione praetermittendum. Figura areae quadrata est, passuum in longitudine (quae a septentrione in meridiem extenditur) 660, in latitudine 212. Porticu circumducitur excelsa lateritia, duplicis contignationis, utriusque concameratae. Superior in cellulas distincta est, pro cubiculis vario hospiti elocatas, etiam meretricibus. Inferior, tum pro pergula servit deambulantibus, tum imprimis quod valde spatiosa sit, institores et opifices fovet omnis generis, qui ibi varia fabricantur, et venum exponunt opera; non confuse et pro arbitrio sedentes, sed pro cuiusque professionis societate ordinatim, et quasi per classes, distincti. Mirum foro decus haec pergularum series tribuit, circumquaque uniformis, praealta, candida, et arcuatis cubilium frontispiciis, nitideque cancellatis, insolenter ornata. Hanc aedificia quaedam excelsiora magnifice interrumpunt: ad latus occidentale frons Pa

Abbildung [unpaginiert; Abb.: Der königliche Marktplatz]

[171] latii Regii, quod vocant Aali Kapì, i.e. portam Aali; et non procul inde, porta ambulacri, per quod itur ad Gynaeceum: Ex opposito, elegantis structurae templum, myrrhina nitens superficie; tum promicans extra seriem basilica, cuius parietes curioso spectatori exhibent picturas bellicas, cum figuris automatis, dato aliquot obulorum pretio, vitam imitantibus. Lateris australis medium, superbo cathedralis templi Regii, quod Imamo Mehhdì sacrum est, frontispicio intercipitur praealto, splendido, et inimitabili artificis manu fornicato: cui ad septentrionem non minus illustre opponitur vestibulum, domus mercatoriae Kaiserieh, sic dictae, a Caesarea, urbe antiqua Palaestinae; eo, quod ad normam fori, quod habebat, nundinarii condita sit. Est haec lacunata quaedam aedificii moles, ambulacris aucta longissimis, in quibus panni lanei, aurei, argentei, holoserici, bombycini, et quicquid insuper exoticarum mercium desiderare possis, venalia exponuntur. Eadem ambitu suo claudit officinan Serraab choneh, quae cudendis monetis, et aurifabrorum laboribus inservit. Gaudent et cetera emporia suis Caesareis, ex quarum inspectione in proclivi est viatori mercaturae florem et loci cuiusque opulentiam colligere. Fori aream Fossa cingit, a pergula tanto remota spatio, quantum pro subdiali ambulacro inservire turbae civium possit. Ipsa ex lapide quadrato non invenuste fabricata, unius exhibet decempedae latitudinem, profunditatem dimidiae, aquae excipiendae, cum in flumine abundat, idoneam. Ripa exterior arboribus Tsjinar, i.e. Platanis, et Narbond, i.e. Ulnis, (Buxos appellavit Olearius) raro ordine alternisque vicibus conserta est: quas vero in Icone, studio omisimus, ne demonstrandum opus obumbrarent. Interior area in meridionali parte geminam habet columnam, pro meta servientem in globorum lusu et equestri [172] decursione; media, malum sistit immanis altitudinis, cuius apici patella aurea, cum volet Rex, imponitur, praemium futura, una cum 100 tomanis illi, qui telo eam veloci ungula equitans deiecerit. Solymannus auro parcens, hoc exercitii genus non amat. Cetera pars Caesaream versus, concionibus hominum dicata est. In ea institores, scrutorum venditores, cupedinarii, fartores et levioris armaturae opifices, praesertim fabri aerarii et stannarii, tum histriones, comoedi, luctatores, poetae, oratores et quodcunque ludicrum genus hominum in regione alitur, lucrandi causa conveniunt quotidie, factisque circulis et tabernis, totius quasi Persiae artes et facetias exponunt. Pro locario sola area fert indies unum tomanum, et simul cum pergulis tomanos quatuor; sed quam pecuniam Regis devotio scholarum usui sacravit. Si quid publici actus spectandum ingruit, exesse turba cum papilionibus et impedimentis omnibus iubetur, ut vacua omnino et nuda sit intra fossam area.

Via Regia Tsjahaar baach.
Tjahaar baach, i.e. quatuor horti. Hoc nomine Regia haec insignitur via, eo quod transverso intercisa flumine, quatuor quasi hortorum, quibus utrinque clauditur, tractus sive latera constituat. Incipit a tergo Sedis Regiae, et in austro occidentem (S.S.W.) recto augustoque tractu decurrit, ad frontispicium domus et viridarii Regii Hasar dsjerìb. Ex primis, quae splendorem viae tribuunt, elegans ex quadrato lapide aquae ductus est, per mediam eius longitudinem demissus, latitudinis quinque pedum, profunditatis saltem unius, in quo lympha lucidissima ab utroque viae termino ad medium usque fluminis praedicti pontem, perenni tractu defluit; nunc per gradus saxeos grato delabens murmure, nunc cisternis lacubusque amplissimis excepta, tacite se diffundens, donec ponti tandem propinqua, latentibus in alveo cuniculis ab[173]sorbeatur. Cisternae, velut ipse ductus, ex polito lapide constructae sunt, et in variam figuram artificiose coacctae; quarum littora passim storeis tapetibusque a cauponibus contecta, cives recipiunt otiosos; qui ibi, vel si calidior dies obsit, in aestivis utrinque oppositis, gregatim considentes, fumigando, sorbillando, declamatores, poëtas et nugatores publicos audiendo, diem cum voluptate transigunt. Alterum est densa Platanorum altissimarum series ab utroque latere consita, sub qua velut sub thagi sebs, i.e. viridi porticu, (ita viam per aenigma vocant) immunem a sole hospitem ambulare, ipse meridies permittit; pavimento eum in finem lapidibus aequaliter strato, rudibus partim, partim scalprum normamque passis. Sane, quod de Cupresso sua gloriatur urbs Sjirasum, idem de Platanis audeam affirmare, nullibi terrarum eas proceriore stemmate aut laetiori fronde adolescere, atque hic Isphahani, Tertiam, nec postremam, maceries utrinque rectissima et aequalis venustatem tribuit, sed aediculis potissimum, sibi modica per intervalla incumbentibus, quae peregrinam referunt frontispiciorum structuram, multis hemisphaeriis, podiis, clathris, et pigmentis exornatam. Addo pontis, qui flumen sternit, insolentem magnitudinem et magnificentiam; tum superbam praealti palatii faciem, quae utramque viae extremitatem, visumque intuentis eleganter terminat. Magnitudinem viae, largo crure dimensus, inveni trium et sexaginta passuum latitudinem; longitudinem citra pontem 1620, ultra eundem 2200: cui etiam accedit ipsius pontis ad 490 passus extensio.

Plaga terrae, quam via cum transverso flumine quadripartitam reddit, in triginta per intergerinos parietes divisa est viridaria, partim Aulae primorum, partim suo et publico civium usui a Serenissimo dicata; quae ipsa, uti Regiae viae exteriori quodam vestibulo, sive palatio, symbo[174]lum publicae elegantiae (quod modo dixi) singula contribuunt, ita vero intus, parvis domiciliis varium in modum ornatis, ambulacris spatiosis et purissimis, areolis arbuscularum et florum lectissimorum copia luxuriantibus, unda limpidissima in cisternis stagnante, inde irrigationis et voluptatis causa in omnem partem diffluente, et ut brevis sim, omnis generis amoenitatibus magno studio exornantur.

§. III.Domus. Cives.

Privatas domus civium non intrabimus; saltem per transennam indigitabo, eas ex limo in figuram laterum coacto et exsiccato constructas, desuper fornicatas et unius contignationis esse. Pauperum mansiones uti angustae, obscurae et impluviis destitutae sunt; ita ditiorum, illustres, spatiosae et circa mediam aream quadratam per amplam expansae sunt. Exterius nihil ostentant elegantiae, sed maceriem saltem plateae obiiciunt. Omnis splendor intus reconditur, maximeque impluvio obversus est, ita ut media facies aedium fornice hiet praegrandi hemisphaerico, quem Eiwaan vocant: in quo hospites confidentes Floram areae atque fontis oppositi amoenitates iucundo aspectu capiant. Cetera fenestris patent, ad imum pavimentum lege ostiorum demissis, non tesserulis quidem vitreis, plumbo iunctis, sed clathris charta luci pervia obductis. Interiora conclavium gypso candidissimo obducta, et talci pulvere, ut niteant, aspersa sunt. Lacunaria artificiose caelata, virgulis ultra marini coloris distinguuntur. Pavimentum aulaea operiunt, paucis pulvinaribus parieti acclinantibus. Mensae, scamna, subsellia et supellectilium impedimenta quaevis (praeterquam quae in equili et culina inveneris) ab aedibus omnino exulant. Officinae urbis mechanicae, si textrinas excipio, patulae sunt versus plateas, et inspectioni praetereuntium expositae. Nihil hic de ipsis civibus, eorum numero, ordinibus, factio

Abbildung [unpaginiert; Abb.: Kleidung der Einwohner Isfahâns]

[175]nibus, negotiis atque aliis attributis referam, eo quod prolixum id fuerit, et a praesenti instituto alienum; tantum dicam, abundare metropolim, non indigenarum modo ineredibili multitudine, sed exterorum quoque hospitum confluxu, Tartarorum, Indorum, Russorum, Arabum, Turcorum, et aliorum, suis quorumlibet hic viventium moribus , vestitu, lingua, religione. Ferunt solos in urbe ex mercatura vivere amplius decies mille Indos ex Multhania; sustentari ex vario vitae genere Georgianos cum Cyrcassis et Dagestanis circiter vicies mille. Quin nec Europaei desunt: Septem ex Gallia hospites, aurifabri, encaustae et horologiorum fabricatoros ab Abasso II. invitati, lares hic locarunt suos in Sulfa suburbio, familias suas Regio stipendio sustentantes lautissime. Angli, Batavique; suos negotiorum praefectos hic alunt; illos palatio residentes, Regia liberalitate concesso, hos nummis comparato propriis. Veniunt mercatum etiam Lusitani, rarenter et Galli. Conventus vero religiosorum etiam habes nostratium, nimirum Capucinorum, Carmelitanorum discalceatorum, Augustinianorum, Iesuitarum et Dominicanorum, singulis societatem tribus tantum personis absolventibus; quod operari ipsis in vindemia Christi inter Mahhammedanos Persas non liceat, ex quo anno 1622 bini Ebraim et Ioseph, a PP. Carmelitanis religionem edocti, publice lapidati et combusti sunt; Sjirasi vero unus ab iisdem conversus, anno 1621 asininae pelli insutus, paloque infixus fuit.

Icon adiecta praecipuos habitus exhibet, in serie superiori Indigenarum; in inferiori Exterorum in urbe habitantium.

In serie superiori notatur numero

    1.
  • Nobilis, Aulicus, Princeps.
  • 2.
  • Sophi, sive atriensis Regii palatii.
  • 3.
  • Iuvenis.
  • 4.
  • Civis.
  • [176] 5.
  • Mola, sive Sacerdos.
  • 6.
  • Cursores; quorum primus clunibus et cruribus incedit nudis; perperam ea contexit chalcographus.
  • 7.
  • Rusticus.
  • 8.
  • Miles.
  • 9.
  • Virgines et coniuges, prout domi vestitae sunt.
  • 10.
  • Foemina velata, prout in publico incedit.
  • 11. et 12.
  • Gabr, sive antiquus Persa, cum coniuge domi et foras aperto vultu incedente.

In serie inferiori notatur numero

    1.
  • Armenus, cum coniuge, foras velato ore incedente.
  • 2.
  • Turcus Anatoliensis, cum gemina coniuge.
  • 3.
  • Duo Multhani, seu Beniani, cum virgine suae nationis.
  • 4.
  • Tartarus Usbeciensis cum uxore.
  • 5.
  • Georgianus (qualis et Cyrcassus est) cum foemina.

Relatio XIII.
Regiae Sedis Palatia et Horti.

§ 1.Aedium in duas partes distinctio.

Satis est prima dedisse Regiae Urbis lineamenta: nunc pariter ipsam Sedem et loca mantionis indicabo. Plerasque civium domus invenio geminam ad amussim conditas: Voluptatis et zelotypiae. Illa in contingentia viridariorum, aquis, umbris, floribus, et nullo non amico sensibus apparatu luxuriantium, sedem locare domicilii voluit; Haec eandem praeterea in duas distinguendum docuit partes, intergerivointergerino corr. edd. pariete divisas: quarum prior Diwaan dicta, admittendis dicata est hospitibus, consessibusque amicorum; posterior Haraam appellata amicos omnes rcspuit, etiam intimae, quos vocant admissionis; solis sacra polygami patris familias coniugibus, con [177] cubinis, ancillis et spadonibus. Ad gemini igitur instituti normam, aptatum ab Abasso I. locum, Persarum quoque Rex inhabitat: in quo pro Diwanì habemus Palatia minora quaedam nitidissima, cellulis tricliniisque instructa pluribus, tum inprimis uno praegrandi, pro conviviis celebrandis, atrio ( talaar vocant) ad formam theatri scenici, tribus ut plurimum lateribus patente, quo ambientis horti amoenitates liberius haurire Regii consessores possint. Pro Haraam, seu coniugali carcere, inservit polygona et latebrosa quaedam, et, commorantium si spectas multitudinem, angusta loci specus, muro circumquaque vallata luteo, tredecim orgyiarum altitudinis, sita in amplexu hortorum, quos dixi, iucundissimorum, in quos inde per ostiola, solertissime obfirmata, intrare Regi, quando volet, integrum est. De utraque parte nunc sigillatim dicturi, pro meliori explicandorum intelligentia praemittimus Schema Planographicum, ex quo appareat situs Hortorum, Domiciliorum et locorum omnium, quae proxime spectant ad Sedem Regiam. In eo notantur litteris

    A.
  • Forum maximum, velut Regiorum Domiciliorum vestibulum.
  • B.
  • Porta et Palatium, per quod proxime ad Ali Kapì, seu Asylum I.; et ultra ad Diwanì, sive Regis domicilia et hortos, pergitur.
  • C.
  • Porta, domus et ambulacrum, per quae ad Gynaeceum Regium itur, forti militum manu custodita.
  • a.
  • Porta Gynaecei altera, extus Janitorum Sophì, intus castratorum nigritarum excubiis munita.
  • b.b.
  • Porta Gynaecei tertia et quarta, ab eunuchis albis custodita.
  • c.c.
  • Castratorum domicilia et hortuli.
  • d.
  • Regis et Regiarum coniugum ac foeminarum mansio primaria.
  • e.e.
  • Varii horti, domicilia et classes concubinarum.
  • f.
  • Domicilium et subterraneae mansiones prolis Regiae excoecatae.
  • [178] g.
  • Domicilium Matris Regiae.
  • h. h.
  • Variae domus, areolae et promptuaria, pro asservandis sorbilibus, libris eti d genus supellectilibus.
  • i.
  • Mudbach, seu culina Regia.
  • k.
  • Karchoneh, seu officina gemmariorum, aurifabrorum et horologiorum Regiorum.
  • i.
  • Ali Kapì, seu Asylum Regni.
  • m.
  • Bagi Tauleh, seu Hortus stabuli.
  • n.
  • Bagi Mehtèr, seu Hortus magni cubicularii.
  • o.
  • Bagi Tsjihil setuun, s. Hortus quadraginta columnarum.
  • p.
  • Bagi Chilwet, seu Hortus secretae admissionis.
  • q.
  • Baga Engeristuun, seu vinea.
  • r.
  • Bagi Guldistuun, seu Rosetum, cum annexo horto et domo Uutsj Mertebèh.
  • s.
  • Bagi Gargàh, seu Hortus papilionis.
  • t.
  • Bagi Bulbul, i.e. Hortus alaudae, vel heste behèst, i.e. octavi paradisi.
  • u.
  • Via clausa, olim pomoerium paliopolitanum.
  • w.
  • Quiadraginta equorum, pro equitatione Regia paratorum, locus.
  • x.
  • Hypparchorum mansiones.
  • y.
  • Stabulum et stabulariorum mansio.
  • z.
  • Machina hydraulica pro aquis silientibus in Gynaeceo.
    1.
  • Defter choneh, seu domus rationum.
  • 2.
  • Karwansera Regia.
  • 3.
  • Introitus ad Kaisarì s. Caesaream, vastam mercium expositarum domum, in cuius vestibulo gemmariis locus est; in fastigio theatrum musicum; utrinque sorbilium tabernae, intus rei monetariae officina.
  • 4.
  • Porta templi cathedralis Imami Mehhdì, vulgo Regii dicti.
  • 5.
  • Templum ex latere incrustatoincruastto corr. Kaempfer.
  • 6.
  • Domus spectaculi automatorum.
  • 7.
  • Quatuor Fori portae.
  • 8.
  • Viae Regiae Tsjaharbaach principium.
  • 9.
  • Karwansera Aga Salmuun.
  • 10.
  • Pars horti Musamèn.
  • 11.
  • Angi portus.
  • 12.
  • Viae publicae, cum subdiales, tum fornicatae.
[179]

Abbildung [Abb.: Palastbezirk in Isfahân]

[180] §. II.Diwanì. Palatium porta Regia.

Princeps Palatiorum est, quod foro maximo imminens, Portae incumbit Regiae, et ab inclyto asylo eius nominis vicino Talári Ali Kapì, i.e. atrium portae Aali, appellatur. Haec porta limen exhibet marmoreum, venerationi Regiae Maiestatis dicatum, quod ingredientium vulgus, atque etiam hospites Mahammedani Regem veneraturi, si id coram non liceat, prostratis corporibus osculari solent, et probe cavere transeuntes, calcaneo in illud ne impingant; secus fuste plagas clunibus percepturi paratas, a proximo, qui adstiterit, excubitore. Limine, superato, ambulacrum ingredimur subdiale ducentorum passuum, scisso lapide stratum, utrinque clausum parietibus, ex albicante laterculo factis, decenterque eum in modum fornicatis, ut ad considendum scamnorum seriem exhibeat. Dextrum ambulacri latus faciem Asyli, finistrum, horti Tawilèh constituit; finis portam obiicit, qua, per domus quasdam minutulas, et connexas gynaeceo pergulas, inimus viridaria Regia, ex quibus primarii nominis sunt, Tsjihìlsetuun, Chilwet et Engeristuun. (Figuram vide p. 170)
De praesenti autem palatio ut dicamus, duo introitum decorant curules formidandae magnitudinis machinae bellicae, ex orichalco fusae, una mortarium, altera tubus octangulus, octo cum dimidio passuum longitudinis; quem tubi excipiunt diversi generis minores viginti tres supra centenos; alii in occupatione Ormusii Lusitanis, alii Turcis in expugnatione Babylonica erepti, et longa hic serie usque Haram ante ingressum, ad ostentationem expositi, quamvis plurimi negligenter iacentes humi, sine scapis et curulibus. Ipsum aedificium quadratae figurae est, ex laterculo structum, cancellis undique fenestrarum vice nitidissimis decoratum. Ima eius pars, amplis pervia fornicibus, populo concedit transitum, portam simul ostentans, quam dixi [181] Regio honori sacram; quod superest spatii, conclavia refert pro conventibus Senatorum et iudiciis exercendis. Media pars in plures cameras divisa est, quarum aliae Regiis quibusdam supellectilibus reponendis, aliae pro diurna quorundam officialium commoratione serviunt, quos aulae et excubiis praescntes esse oportebat. Summae contignationis pars anterior,quasi in theatri formam aptata, et per totius palatii, qua forum respicit, latitudinem expansa, atrium exhibet plane augustum atque magnificum, quod publicae hospitum admissioni sacratum est, ei praesertim, quae sub novi anni auspicium ingruit, omnium solennissimae; praeterea consessibus patet aulicis, sive quid Regi cum Proceribus deliberandum, sive festiva in foro spectacula celebranda incidant: Hoc fine tribus omnino lateribus nudum est patulumque, cancellis saltem tripedalibus limine tenus circumductum, ut immunis a casu esset accubitus, quem superbissime opacant rosei coloris vela holoserica, superne pendentia. Lacunar planum est, nitide tabulatum, columellis nixum octodecim, in triplicem seriem dispositis, longis, tenuibus, ligneis, non quidem ad Graeca architectonicae praecepta, ingeniose tamen sculptis, et una cum lacunari ac parietibus auro et ultramarino variegatis. Cisternam in medio habet aqua limpidissima bullientem, marmoream, quadratam, amplitudinis tantae, quantam capiebat intercolumnium. Cetera omnia superbe ex genio artis Persicae elaborata atque disposita sunt. Posterior contignationis pars duplicem refert seriem conclavium, sed quae soli serviunt Regi et spadonibus, quod ex iis prospectus pateat in aream Gynaecei. Supremitas domus pavimento tegitur plano, in cuius medio aedicula prominet, quam aiunt hydraulicam esse.

Palatium et hortus Tawileh.
Bagi Tawileh, i.e. Hortus stabulationis; spatium duobus ambulacris, uni, quod a foro ad gynaeceum, [182] alteri, quod ad hortos ducit, intercalare occupat, adeoque satis angustum et paucis areolis instructum. Ita vero dicitur, quod illo loco quondam stabulabantur equi illi, quos semper praesto esse pro Regio ascensu oportet. His nunc ad alterum gynaecei latus collocatis, acquisivit nitidissimi speciem viridarii, duplici praesertim opere superbientis: palatio nimirum et lacu hydraulico. (Figuram vide p. 35.)
Palatium pene maiorem horti latitudinem ad finem occidentalem claudit. Anterius eius atrium, sive Talaar, lacunari operitur tabulato, quatuor innitente columnis octangulis; marginem pavimenti, tribus ab area gradibus elevati, (sicut in omnibus huius nominis et structurae atriis) cancelli limitant tripedalis altitudinis lignei; mediam eius cisternam, quadratam, amplam, marmoream, multismultls corr. Kaempfer in medio radiolis salientem, coronat candelabrum desuper pendens cristallinum, quondam Venetiis dono missum. Dorsum atrii fornicem elegantissimum, (Eiwaan) et in eo Regiae sedis locum exhibet, cum admissio celebratur. Omnia hic, columnae, parietes, lacunaria, aureis flosculis, stellis, flexuris decorantur, quorum interstitia, vitreis speculis obducta, oculos intuentium mirifice capiunt. In hoc palatio, cum Admissio haberetur, restituebat atrii angustiam praeliminare solum; quod eo fine aulaeis magnifice tegebatur, et considentes expanso superne velo, a radiis solaribus vindicabat. Palatio lacus opponitur spatiofus, ex candidissimo marmore artificiose structus, et per horti longitudinem tantum non omnem extensus, cuius mediam, qua portam respicit, longitudinem diaeta dividit subdialis, marmorea, in margine clatrataclathrata corr. edd., et paucis a solo gradibus eo fine elevata, ut salientium murmur et suavitates considentium sensus utrinque afficiat. Terni in lacu spectantur aurei tubulorum ordines, lympham vario lusu eiaculantium: quorum medius ex ipsa undae superficie emicans, vim humoris modo in praeceps unico eiaculatur radio [183] maiori, modo radiis undique in orbem spargit innumeris ac subtilissimis: dum uterque marginalis densiori tubulorum acie aquam obliquo arcu in sublime evibrat, nihil lapsu turbantem medios lusus, sed ante hos suavi strepitu depluentem.

Asylum.
Asyli, quod Turcico aulae idiomate Aalì Kapì, i.e. Aali portam, alii Allah Kapì, i.e. Dei portam, honoris causa appellant, paucis quoque meminisse topographiae interest, quam hic damus. Domus Regiae locus est, in quem cuiuscunque criminis insimulati, (homicidium excipio) refugere, et a manu iudicii possunt delitescere, quam diu ibidem vivendi remedia ipsis suppetunt. Area eius licet angustior sit, passus nedum centenos in latitudine, ducentos in longitudine referens, profugorum tamen in usum, necessaria complectitur dormitoria ad sinistram, ad dextram vero hortulum paucis pulvillis ornatum, et pro abluendo corpore cisternam debitae mensurae, aquae recentis plenam, qualem et ante introitum in vestibulo exhibet. Media vero, sacellum habet octogonae figurae, alto fornice fastigiatum, cuius alterna latera patent ingredientibus, ascensu sine gradibus et satis molesto, quia pavimentum tribus a solo pedibus elevatur. Latera singula decem passuum exhibent latitudinem, ex quo in proclivi est amplitudinem colligere. Servit devotioni cum ibidem delitescentium hospitum, tum atriensium Sopì; qui ex maiorum instituto diebus Veneris in eo conveniunt, preces pro incolumitate Regiae Domus declamatum, voce cantantium non absimili. Asylum intrare nemo armatus permittitur; ego tamen gladio instructus in eo tertia vice spectatum comparens, non aliud audivi indignantis verbum, nisi: insuetum sibi esse, gladio accinctum videre hospitem.

Palatium
Ambulacri finem pergulae et fornicatae quaedam do
[184]et hortus Tsjihilsetuun.
munculae librariae, vinariae, penuariae utrinque excipiunt. Quibus relictis devenimus in spatiosissimum viridarium, quod a pluralitate columnarum, quibus palatium eius innititur, nomen sortitum est Tsjihil setuun, i.e. quadraginta columnarum; licet octodecim saltem invenias: pluralitatem enim incerti numeri genius linguae qiiadragenario exprimit. Hortus amplius trecentos passus habet in longitudine, pauciores in latitudine. Maximum ei decus est multitudo Platanorum procerrimarum, in totidem ordines per horti longitudinem directa, ut tria constituant spatiosissima ambulacra, et aequali ramorum extensione magnifice obumbrent; praeterquam quod ad horti quoque limites, ut in plerisque ceteris, umbrosa serie decurrant. Gemina hic spectas palatia insigniora: Unum atque maximum in horti medio situm, quod Tsjihi1 setuun vocant, Regiae magnificentiae opus est, lateritium partim, partim ex caeso lapide fabricatum: Areae insistit amplae, saxo polito stratae, cinctae in quadratum alveolo, multis fonticulis hic ibi salientibus gratioso; Figuram habet quadratam oblongiorem; structuram multis concamerationibus, pergulis, ostiis, cancellis, fornicibus intus extrinsecusque decoratam, plane ad indolem architecturae Persicae, nostris oculis peregrinae. Frons Orienti amplissimum opponit Talaar, sive atrium apertum, triplici columnarum octangularium serici insistens, in latitudine quadraginta quinque passus complectens. Pavimentum aulaeis, Phrygia arte textis, constratum, triplicem praebet ratione altitudinis distinctionem: prior enim pars a communi solo ad gemini pedis altitudinem elevata, instar maioris proscenii est, in Regiis conviviis receptioni dicata hospitum. In hac vides cisternam octo passuum quadraturae, duplici gradatam limine marmoreo, candido, pellucido, cuius in medio unda luxuriose bullit, viis haud [185] conspicuis rursum evanescens: Altera pars ab illa quatuor gradibus eminentior, tricliniis sternitur Senatorum, sive Regni Procerum: Inde pavimentum uno gradu celsius, in ipsum quasi sinum aedificii protenditur; craterem exhibens aquae salientis elegantissimum,ut ut pro loci conditione angustum; ac paulo remotius, Eiwaan, seu fornicem medium, artificiose structum, et in eo sedem discumbentis in convivio Maiestatis. Lacunar, columnas, parietes, fenestrarum clatrasclathras corr. edd., et in alto conspicuos tot cancellos, pergulas, fornices, studiofa manus colore pinxit vario, praesertim ultramarino, interspersis ubique aureis flosculorum ductibus. Magnificentiam auget lacus viginti passuum latitudinis, purissimus, palatii tum dorso, tum frontispicio oppositus, et utrinque ad viridarii usque finem protensus; in quo permultas humoris limpidissimi scaturigines, innatantium volucrium cohortes, ludentesque arborum imagines, trunco fuerit et stipite quovis durior, qui sine voluptate aspiciat. Alterum ad meridiem habes structurae quidem minoris palatium, muro interpositum vicini horti Chilwèt, utricque ut decus altera sui parte tribuat. Pars huc prominens figuram praefert pentagoni, et aptatum eidem figurae atrium: in cuius tum aditu, tum ipso pavimento, hydraulici spectantur crateres forma et ornatu multiplici: parietes, ut cetera taceam, duas referunt ingentes mappas, in quibus quaedam belli Persici historiae maximo ac inimitabili, non arte quidem, sed studio et patientia depictae sunt. Reliquas horti domunculas, muri ambientis ornatum, aquae ductus, opera topiaria, pulvillorumpuvillorum corr. Kaempfer denique nitorem, et in iis varios Florae lusus omittimus.

Hortus Chilwèt
Hortes hunc excipit Chilwèt, i.e. secretae admissionis, ducentorum non amplius passuum longitudinis, quam latitudo mensuram non attingit. Muri hunc [186] cingentes, ornatus gratia fictas referunt fornicum species, excepto australi, qui gynaeceum ut muniat Regium, in miram altitudinem educitur. Murus occidentalis media sui parte aedificio intercipitur, et in fine, ubi gynaeceum attingit, valida munitur turri, ostiolo pertusa, per quod soli fas est prodire Principi; ubi horto Tsjihil setuun connectitur, eiusdem figurae et roboris columbarium reperitur. Areolae et pulvilli lectissimis varii generis floribus nitent. Ambulacra lapide polito scite sunt tessellata; ornatum iis cancelli conferunt tetrapedalis altitudinis, ad margines positi, quia Platanorum decus ubique, exceptis duobus horti lateribus, exoleverat. Duo hortus palatia complectitur; primum et potioris notae est, quod cum superiori horto commune habet; maiori enim sui parte prominendo, talaar, sive atrium, pandit Regio consessu non indignum. Huius tria patent latera, summum lacunar columnis octo sustinentia, nullis earum in medio positis. Pavimentum, ex quadrato lapide stratum, quaternis a terra gradibus elevatur, more gentis, quae humi confidet, aulaeis culcitrisque magnifice opertum. Medium, cisternam exhibet marmoream quadratam, ex qua humor latiori exitu in solum horti devolvitur. Dorsum atrii, multis ostiis conclavibusque distinctum, medio hiat intervallo, designante locum sedis Regiae. In superna ipsius parte pergulam vides transversam, et secundae contignationis conclavia quaedam, cum fornice uno medio, omnia picta, sculpta, et flosculorum bullis concinne incrustata. Alterum habet palatium ad murum occidentalem, qui hortum limitat, Enguristuun. Structura eius, a priori diversa, spatioso decoratur arcuati operis conclavi medio, ad quaternam aedificii faciem protenso, singulos ad angulos secludens triclinium pulchre concameratum. Cisterna in medio pavimenti, paucis a solo passibus elevati, marmorea, quadrata, limpidissimam eructat, et ductu haud [187] conspicuo resorbet aquam, in crateribus, ante palatium positis, redivivam; Ex his insignioris elegantiae est, qui ante frontem aedificii meridionalem positus, gynaecei ostiolo proxime opponitur, quadratum primo ostentans marginem, inde duplici gradu profundior, pulcherrimo flexu circumductus, qualis structurae et alterum habet ante faciem, explicatam in horto Enguristuun. Parietes aureis et ultramarinisultra marinis corr. edd. decorantur lineis flosculisque, et mappis aliquot ingentibus, patrio penicillo pictis. Utriusque palatii frontispicio ad elegantiam opponitur areola quaedam, in horti, et, qui eum dividit, ambulacri medio posita, rotunda, peripheriae triginta passuum, quatuor a tellure pedibus elevata, margine cancellato. Tekjeh talia vocantur loca, eum in finem etiam in publicis viis exstructa, ut serviant consessoribus ad otiandum, cum voluptate, dum et aura fruuntur libera, et eminus prospiciunt. Superficies venuste tessellata bullientem in medio craterem exhibet octagonum; basin a modico intervallo rivulus circumfluit, ab utroque palatio adductus; hinc porro per ambulacri longitudinem decurrens, sub horti exordium absorbendus.

Hortus Enguristuun.
Enguristuun, id est, vinetum, ita dicitur hortulus a vite, qua pro usu adiacentis gynaecei conseritur, longis perticis in seriem alligata. Ad utilitatem igitur magis, quam ad voluptatem adornatus, exteriorem nitorem ubique non refert; domuncularum tamen, arborum et ambulacrorum gratia, praesertim liquoris praesentia et aquaeductibus, per interordinia decurrentibus, non destituitur.

Equile Regium.
Austro-occidentalem gynaecei faciem moenia limitant decussatim exporrecta, et his adsociata quaedam platea, quondam publica, nunc in formam equilis redacta, in quo equi stabulantur quadraginta, parati pro Regia de [188] ambulatione. Ceteri diversis in locis aluntur, ratione pretii, coloris et aetatis discreti. Ultra haec moenia positi sunt horti terni, Regiae frequentationi patentes, proclivi per gynaecei posticum ingressu: quorum nomina sunt Guldistèh, Gargà et Bulbùl. Proximus eorum est:

Hortus Guldistuun.
Güldistuun, i.e. Rosetum, ita dictus a Rosarum copia. Area eius, ex loci positu, figuram sortita octagoni; spatiosa quidem non est, angustiam vero compensat nitore suo, et operum, quae exhibet, pulchritudine. Ambulacra in eo ad figurae totius normam circumiacent gemina: quorum exterior, consitos in utroque margine Platanorum ordines, et in medio aquam, incili lapideo manantem, belle circumducit. Medium horti palatio decoratur sedecim laterum et contignationis geminae elegantissimo, ex laterculo partim albicante, partim incrustato et variegati coloris, intra ambientium Platanorum umbras exstructo. Cuius situm praecipue commendant ambulacra octo, undiquaque ab horti peripheria in illud, velut in horti axem, directa. Utriusque contignationis fornices sunt et triclinia, in tantillo compendio plurima, lepide distincta et exornata, quorum ordines et structuram exteriorem vide sis in icone. Speculam in fastigio, velut tertiae contignationis structuram, gerit octogonam, ex lapide murrhino, qua arborum ad altitudinem aspirat. Hypogea quoque habet ipso aedificio patentiora, in quae alternis lateribus per gradus duodecim descenditur, varie divisa, fornicata, pavimentata marmore, et parietibus elegantissimis decorata, quorum ima superficies encausto crustatis laterculis contecta, reliqua auro ultramarinoque picta nitet. Cisterna donantur duplici; una, quae aquam desuper ex horti superficie irruentem, altera, quae ex sinu proprio ad lacunar usque scaturientem recipit, et latente gurgite absorbet. Alterum habet ad [189] murum horti Bulbul ex eodem caemento aedificium quadratum, intus murrhino latere obductum: cui decus primarium tribuit ex alabastrite octangularis medii pavimenti cisterna, ex qua ebulliens luculentus humor per quaternas aedificii partes myrrhinis ductibus dimissa, ante limina absorbetur; in crateribus, aliquot inde passibus extra aedificium collocatis, resiliens. Hortus et Palatium Utsj mertebèh.
Latus horti orientale appendicem habet aream paulo depressiorem, quam Utsj mertebèh Turcico vocabulo appellabat hortulanus, velut singularis hortuli appellatione. Plura compendio exhibet opera impendiis facta non exiguis; quorum inter prima sunt ambulacra, tellure altiora, saxo polito elegantissime tabulata, quae alveolis in medio haud profunde quidem, sed ad amussim pulcherrime exsculptis, limpham placide fluentem circumducunt, emensisque viis omnibus, ad labra vicini balnei delegant. Media illius areola polite tessellata, tertium omniumque maximum sistit aedificium, praealtum, quadratum et cinctum rivulo, marmoreis crateribus ad angulos quosque et medias palatii facies subinde restagnante. Ipsum tribus superbit contignationibus, quarum ut interiora multis tricliniis et concamerationibus, ita frontispicia partim clausis, partim apertis decorantur fornicibus, artificiose structis, pictis, sculptis. Fastigii ora clatrato saxo circumdata accumbendi securitatem praestat in summo pavimento; latendi quoque speculam praebens ad faciem lateris australis. Omitto utriusque vireti Tekjeh seu recubandi loca, areolarum gratiam, et ceteras Veneres. Ante horti pomoeria, superato vestibulo, machinam vides hydraulicam, in qua equi rotantis ope, aqua ex profundo terrae subvehitur, in vicinam turrim ligneam, ut inde per tubos dilapsa in gynaecei domuumque adiacentium cisternis relabatur. Limpidior enim est (et sola in urbe potabilis) quae ex sinu terrae depromitur, quam quae alveis provehitur.

[190] Palatium et hortus Bulbul, sive Heste beheest.
Guldestano ad occidentem iunguntur horti Bulbul et Chargà, indicandi potius, quam describendi; Structuras quippe conspicuorum in iis operum, veluti stagnantes, fluentes, scaturientes aquas, cisternarum speciem et numerum, ambulacra, spatio, longitudine, cancellis et Platanorum ordinibus illustria, equestris stadii magnitudinem et ornatum, areolarum distinctiones, et in illis gratiosa Pomonae Floraeque certamina, omnium denique aedificiorum formam et peregrinum decus exposituro, singulari Relatione opus esset. Positum uterque habet ad principium viae Regiae Tsjaharbaach, cuius topographiam superiori Relatione tradidimus. Via haec boreale horti utriusque latus claudit, passibus sexcentis et amplius. Conscensurus equum Rex solenne id habet, ut per portam horti Chargà (ita dicti ab eius domunculadocumuncula corr. Kaempfer, in tentorii formam structa) egrediatur in publicum, ante eam a militibus et corona comitum, dum prodeat, expectandus. Uterque presse copulatur, ita ut magnificentiam alter alteri impertiri videatur, praesertim arboreorum ordinum, ambulacrorum, aquaeductuum, et qui per utrumque dirigitur, Hippodromi harmonia et productione. Obiter dicam: ingressum huius stadii, praeter geminam columnam, duas referre curules machinas, ex aere fusas, quanquam molis non admodum magnae, quarum alteraalter corr. edd. fabri sui nomen Europaeum, cum anno aerae Mahhammedanae, his profitetur: Johannes Burgherus me fecit 862. Sane hortus Bulbul, qui nomen quondam sortitus a vivario, vel lusciniis videtur, a Regibus Sefi, Abasso II, et Solymanno nostro, ambulacrorum consceptuorum, palatiorum, operumque topiariorum et hydraulicorum multitudine ita auctus et exornatus est, ut par ei venustate nullos reperiri in toto regno dicatur; praesertim postquam medio eius palatio, (cui nullum ex omnibus Regiis [191] pretio et pulchritudine comparandum) ultima denique artificum manus, atque hoc ipso incomparabilis operis nomen Héste behest, i.e. octavi paradisi, magnifice imposita sunt; ex quo et ipse nunc hortus Bagi heste behest nuncupari promiscue solet. Paradisium illud aedificium, ut non nihil de hoc solo dicamus, in medio existit areae subdialis amplissimae, saxis quadrangulis tessellatae; a modico intervallo sedilium marmoreorum serie, mox rivulo etiam fluente cinctum. Situm commendant ambulacra, ab horti limitibus in omnem palatii faciem directa, spatiosa, Platanorum seriebus, et cancellis insuper in utroque margine decorata. Ex his, quae a Septentrione vergunt in meridiem, intercapedine sua areolas complectuntur flosculis pulchre consertas; quae ab occidente in orientem decurrunt, aquam, subterraneis faucibus in horti ad Tsjarbachum exordio pullulantem, protendunt, lacu exceptam latitudinis undecim passuum, ex quadratis saxis fabricato, in cuius superficie ludentes aurei coloris anates, cygnosque plurimos cum voluptate videris. Ipsum palatium quadratam obtinet, vel ob compressos angulos, octogonam quodammodo figuram: quacunque ingrederis, atrium habes obvium, magnifice adornatum, reductis ad latera cellulis, ac uno ad centrum aedificii praealto conclavi, quod pro corporis refrigeratione adornatum, aquam ingenti cisterna fovet bullientem, et auram foris undiquaque spirantem ex summo pavimento per structuram pneumaticampnevmaticam corr. edd. allicit; ut lepidissimas taceam partitiones contignationis secundae, singulas structoris sui studium atque ingenium singulariter testantes. Habes, quod in hoc palatio admireris peregrinas marmorum, et lapidum ex Hetruria delatorum species; cisternas varii caementi et moduli, operose fabricatas; specula artis Venetae maiora, testudine marginata; [192] imagines penicillo inclytorum artificum pictas, vitroque obductas Veneto; habes speciosissimos pergularum recessuumque ordines, pulcherrimo hiatu desuper in conclavia incumbentes, habes fornices inimitabili arte, auro, varioque ornatu conspicuos. Ex ornamentis conclavium, maxime placebant Regis moderni, tum aliquot Reginarum superioris, quod dicebant, seculi effigies, statura integra pictae, manu nequaquam indocta, quamvis Persica; perennis aquae in augusto conclavi tumultus, per decussatum marmor ex superiori lacunari magna copia delabentis, gratissimus adeo, ut difficile sit ad eius spectaculum considenti, non obdormiscere; Ianuae ex ligno singularis texturae, in quibus vestigia fibrarum auro tincta, verniceque, qua totae nitebant, obducta erant, ut naturae studium artificii venustas conservaret non modo, verum etiam commendaret; Cisterna modicae capacitatis, ex purissimo argento fusa, magni ponderis et pretii; manuscripta pictaque insolentioris exempli, convoluta ac intra receptaculi cancellos asservata. Et quis omnia enotaverit? Argus fuerit centum instructus luminibus, adeo se ubique oculis offerunt, quae admiratione hospitem perfundunt, tanto omnia rariora, quanto minori contenta compendio aedificii, non ultra triginta passus in utramque dimensionem extensi.

§. III.Horti suburbani.

Praeter vicina gynaeceo, plura Regi viridaria patent extra urbem, Palatiis, pro admittendo hospite, magnifice decorata, quaedam et cryptis instructa pro foeminis, si quas comites adduxerit, abscondendis. Illustriora sunt Bagi Kusj choneh Toktsjì, id est, hortus et domus falconum (extra portam) Toktsjì; Baagi Komèk, i.e. hortus subsidii; Dsijaruun, sive angeli amicorum; Kuli padisjah, i.e. mancipiorum. Regis, quali nomine [193] et totus venit suburbanus, in quo extat tractus; Sahadaat abàd, i.e. habitatio beatitudinis; Chali Arak, i.e. naevus, sive centrum (quod credunt) Parthiae, habitatus olim a Principe Usum Chan; et denique contiguus Tsjaarbachi finibus

Hortus centum iugerum Hasar dsjeriib.
Bagi hasar dsjeriib, i.e. hortus centum iugerum, ita dictus ab areae magnitudine. Is creberrime omnium a Rege visiatur, unde topographiam paucis dabo. Obtinet situm acclivem, figuram quadratam aequilateram, magnitudinem amplius mille trecentos passus in longum latumque pariter extensam. In duas autem partes aequales, quasi in geminum hortum, transverso muro divisus est, eum fortasse in finem, ut dum in anteriori Serenissimus cum consortio versatur, posterior sequiori sexui mansionem praebere possit, si hoc comite advenerit. Sed hodiernus Rex intervalli tam longi impatiens, gynaecei caveam posuit in recessu horti prioris. Totus autem hortus, vel uterque, si ita loqui malumus, in areolas distinguitur quadratas, eam in rem ambulacris ad octoginta passuum distantias in longum latumque distinctus. Solum illi ut plurimum arenosum est et sterile; foecunditatem conciliat rivus Tsjuhusja, a tribus inde parasangis ex flumine Senderuut adductus, (cum duobus aliis Bistupensjè et Abiniil, in Sjulfam directis) qui dum intra horti pomoeria receptus, iuxta murum australem, adeoque in parte extima et altiore profluit, rivulos minores liberali unda gravidos per alterna ambulacra effundit; qui rursum per omnes areolas diffluentes, saepe etiam cisternis minoribus retenti, arboreos circa viam ordines, ac pulvillorum alumnas quasque plantas irrigant foecundantque. Areolarum aliae herbis consitae sunt et oleribus; aliae arbores fructiferas alunt, in quincuncem quodammodo dispositas, veluti Cydonias, Punicas, Apricotias, Persi[194]cas, Armeniacas, Berberes; aliae floriferis decorantur arbusculis, quales sunt, Rosae nostrates et Sinenses, Jasmini triplicis differentiae, arbores Judae, cristae Pavonis Breynii, Bidmisk, seu Salices Persicae, iulis odoratis, nostris Botanicis hactenus ignotae, Oleae Bohemicae. Ex ambulacris alia Platanorum densa serie sunt marginata, praesertim, quae per mediam diriguntur horti longitudinem; alia arboribus ac ornatu omni carent; alia Pinos ferunt, praesertim, quae hortum iuxta muros ambiunt. Caput et splendor totius viridarii est ambulacrum eius medium, Tsjaarbacho in recta linea respondens, vel, si vestibulum tollas, continuum, utrinque Platanorum duplici ordine decoratum. Illius medium alveus decurrit hydraulicus latitudinis duorum passuum, ex saxis quadratis concinne commissus; qui ab extimo posterioris horti palatio, ad horti prioris usque vestibulum, superbo spectaculo insignem deducit lymphae copiam, angustas inter oras lento tractu fluentis, nunc salientis etiam ex tubulis aequali locatis serie et intervallo, mox stagnantis in cisternis variae magnitudinis et figurae lapideis; subinde quoque per marmor erectum ad orgyiae profunditatem importuno murmure cadentis in solum subinde depressius; donec utriusque horti emensa longitudinem, ante vestibuli introitum absorbeatur; mox ultra palatium rediviva, tumultus, quos supra allegavi, exhibitura etiam in Tsjaarbacho. Gratiam singulariter augent lacus duo ingentes, octogoni, ex polito lapide operose facti, quorum unus in horti anterioris, alter in posterioris medio alveum intercipit, cymba uterque instructus, et siphone uno ingenti in medio, pluribus in margine; ab utroque latere stipatus domuncula lateritia, multi latera, arcubus spatiosis ad omnem auram patula, plane peregrinae structurae et venustatis. Decus non minus tribuunt gradus lapidei, utrinque ad aquae cadentis praecipitia eleganter collocati; eo fine, ut [195] deambulationes facilitent, alioqui molestissimas, si per superficiem perpetuo acclivem eluctandum foret. Tria in ambulacro exhibentur aedificia maiora; unum in principio, quod Tsjarbachi viam terminat; alterum in medio, intergerivamintergerinam corr. edd. interrumpens horti maceriem; tertium in fine positum: omnia praealta, quadrata, ex tesserculis lateritiis, ad Persicam architecturae normam, nitide artificioseque exstructa. Gynaecei claustrum, ad hospitii publici similitudinem, in camerarum series dispositum, aream claudit mediam quadratam oblongam. Hippodromus illi adiacet, malo columnisque instructus, cisternas minores quoque complectens, et fonticulos aliquot ex sinu terrae scaturientes. Columbaria ne praeteream quatuor; quorum ad singulos horti posterioris angulos unum collocari voluit fundator. Referunt illa figuras propugnaculi, vel amplae turris. Materia sole excocti lateres sunt; fastigium coronidibus ac riscorum ordinibus decoratur. Interior superficies ad summum usque lacunar, cellularum aliquot millenarum ordines exhibet, in quibus nidificare columbae possint, non alium praestiturae usum, quam ut vectigal stercoris sui deponant, bis quotannis colligendum, pro foecundandis melonibus et peponibus; ipsis tute viventibus. Saepe non alio scopo, quam pro locorum pompa exstruuntur, quod supra aedificiorum mensuram longe prominendo, oculos peregrinantium e longinquo alliciant.

Tachta Sophà.
Ultra hortum ab unico stadio praediolum iacet, in ascensu montis Sophà, quod a structore, hodierno Rege, nomen obtinet Tachta Solymann. Illuc dum per arenas enitimur, ad dextram videmus Gabristaan, i.e. suburbium gentilium Gaberorum, cum spatiosissimo coemeterio Christianorum Armenorum, ad sinistram Gaberorum collem sepulchralem; cuius turrim, quibus cadavera mortuorum exponebant, Sjah Abbas II, tormentorum globulis, ex prae[196]dicto horto missis, disiecit, offensus gentilismi tam vicino spectaculo. Altera non procul inde apparet turris, ab aula accurate una paransanga distans, Mili tsjatìr daunì, i.e. meta celerum dicta. Nomen ex eo nacta est, quod servat inter Regios hemerodromos recipiendis pro meta, ad quam, artis exhibituri specimen, ex foro aulico duodecies cursare ultro et citro debent, hinc subinde telum ad turrim, inde in forum aliud referentes, contacti utrobique termini signum. Actus multa aulae ac civitatis festivitate peragitur: civibus stadium vicatim stipantibus, et instrumentis musicis applaudentibus praetercurrenti, qui non audet in via moram trahere, mingere, vel humoris quicquam adsumere. Sic itu redituque stadium intra solis ortum et occasum duodecies emensus, consummati ac Regii cursoris titulo, plurimisque ab aula praemiis donatur. Ipsum praediolum horroris et solitudinis theatrum est, lacunoso rupis dorso decumanis laboribus affixum, angustas referens areolas oblongiores quatuor, subinde altiores atque invicem imminentes, ad quas gradibus impolite structis, partim etiam rupi insculptis ascenditur. Nihil hic augustum, nihil Conditore dignum invenio, nisi longissime circumspiciendi stationes, latendi cryptas quasdam , et inconditae figurae turriculas , hirundinum nidis non absimiles. Ut tamen quisque suos diligit foetus, ita in illis nidis frequens latere amat serenissimus fundator, cum aliqua gynaecei parte; quam, dum toties deducit, magnam Sulfensibus creat molestiam, iussis interea, publicata fuga Khoruuch, domibus suis exulare. Montis fastigium ampla habet munimenti antiqui, et diruti oppiduli vestigia, ad quae difficulter penetramus; arcis etiam rudera in summo apice exhibet ab hinc una parasanga, altera montis extremitas Rustano inscripta, quae periculose rimatus sum; non procul inde ad radicem crypta conspi[197]

Abbildung [Abb.: Landgut Tachta Sophà, Holzschnitt]

[198]citur, in qua statis temporibus festa sua celebrant gentiles Beniani. Sed de his narrare, Relationis scopus non permittit.

Habes primam Regiae mansionis partem, Hortos: si non pensilibus Semiramidis et Cyri, aut Alcinoi Hesperidumque similes, tantopere a Poëtis, lepidissimis mortalium, collaudatis; nitidissimos tamen, et quos omnium in Oriente Regum viridariis, ob magnificentiam possis anteponere. Nostratium Principum hortis eos aequiparare nolo, quod operum in illis conspicuorum non semper molem, varietates et ingenium exprimant; affirmare tamen audeo, neminem esse toto terrarum orbe, qui hortos totidem pulcherrimos, cum circa Sedem suam, tum in remotissimis urbibus et provinciarum recessibus, sua et maiorum solertia adornatos, possideat; aut qui in eorundem culturam et conservationem maximos sumptus lubentiori animo expendat, atque Persarum Principes. In eo quippe reponunt non minimam beatitudinis suae partem, si, inter hortorum delicias, latere cum foeminis et vitae tempus exigere tranquille possint; haud impigri, plantationes atque operas hortenses ipsi dirigere, suo ex ingenio nova molimina describere, novosque hortos condere, in locis etiam salebrosis et desertis. Abas Magnus, qui sedem Regiam post Thamaspium primus reposuit Isfahani, non modo condendae Domus Regiae, atque extendendae etiam urbis loca ipsus definivit, sed plurimorum, quae recitavi, viridariorum situm, magnitudinem, limites descripsisse, locorum conditionibus aptasse, et in Tsjaarbachi delineatione amussim sua manu tenuisse dicitur, Cyri non satis laudandus imitator, qui, ut in libris Xenophontis legitur, Regale idem existimabat studium; non raro plantas serere, atque arborum demetiri spatia, sua etiam manu solitus.

[199] Relatio XIV.
Gynaeceum Regium.

§ 1.Topographia.

Ne superioris capitis lectionem nimia gravemusgravaremus corr. edd. mole, Gynaeceum Regium hic singillatimsigillatim corr. edd. proponimus. Haraam, seu Gynaeceum, in foro quoque maximo, 80 a porta Regia passibus, palatii praeliminaris frontem explicat; structura lapidea est, modicae altitudinis, non ultra porticus, quae forum cingit, metam prominens, sed citra limites eius retracta. Introitum stipant sclopetariorum cohortes aliquot, ex legionibus mancipiorum; quibus nonnunquam una et altera auxiliaris iungitur, ex peditatu gregario, alioqui vigilias saltem agente, circa ambientes muros. A vestibulo ambulacrum protenditur subdiale, passus latum duodecim, saxis politissimis tabulatum, et utrinque muro arcuati operis limitatum, in quo milites praetoriani, quos Jedsjirì vocant, excubias centuriatim constituunt. Ambulacri superata longitudine (quam habet 150 passuum) portam contingimus primariam, extus Ianitoribus Sopì, intus albis munitam spadonibus. Haec tota caeruleo imbuta, iconem exhibet Mithrae, i.e. Solis (detorta vox est ab obsoleto Mehhiir, quod Solem notat) praegrandem, auream et sparso in orbem iubare radiantem, Sanctitatem loci, non alia ornamenti species, mystico gentis iudicio, gravius exprimebat, quam Mithra, sive Sol, qui coelo decus, universitati lux et vitae focus praepositus est. Solem igitur pro summo Numine (verius pro larva Numinis) antiquitas colebat, eiusque simulacrum adoptabat absolutae potentiae suae insigne, quod et domi statuebat togatae Maiestati praesidium, et in campo signis praeferebat militaribus; ita animos accensura obiectu rei, quae uno quasi complexu Di[200]vini Numinis imaginem, et Maiestatis Regiae praesentiam innueret. NecdumNec eum corr. edd. credendum hic est Q. Curtio, qui L. 4. Lunam Persis, Solem Graecis attribuit; nec rudera Mediae attendenda sunt, cum bubulum caput inter duos Leones positum non raro obiiciunt: cum haec non Monarchici Imperii Persarum, sed alius Regni ac temporis monumenta sint. Persidis Parthiaeque ruinae saepe Leonem sistunt stantem, saxo exsculptum, ex vetustis inde seculis, quod perhibent, Persici Solii Insigne, verum Sole sociatum, quem pleno rictu lucentem continet, varia quam faciunt emblematis, sed fastus et arrogantiae plena semper interpretatione. Aetas igitur hodierna, quanquam Monarcharum veterum insolentiae renunciasse videatur, ab ea tamen non adeo facta est aliena, ne, quem Solis socium et fratrem receptissimo appellat encomio, eum Solis quoque Insigni decorare, et secretioris palatii frontem eodem consignare dubitet. Ipsa hospitii muliebris area angustis terminatur limitibus, decempedas quadratas vix amplius ter mille continens; figura irregularis est, et polygona, ad triangularem tamen utcunque inclinans: cuius latus orientale foro opponitur; septentrionale hortos respicit; tertium moenibus clauditur, a septentrione in orientem oblique decurrentibus. Ingredientem excipit magnus gynaecei Ianitor, eunuchus albus, (hodie mansionem in urbe habens) satellitio stipatus castratorum sui coloris, circiter quinquaginta, quibus haec interioris gynaecei limina credita sunt custodienda, non audentibus intrare ipsa eius penetralia, nisi a Rege vocatis. Vicinum hic habes conclave, in quo intromittuntur cum Serenissimo collocuturi Regni Antistites, ut et Magnates Magnatumque filii, ad vigilias vesperi comparentes; has enim, in Maiestatis honorem, distributis inter se vicibus, terni singulis noctibus habent; prius nomina sua professi schedula, quam summus Cubicularius, Mehter, Regi postulanti exhibeat. Tur[201]ba mox spadonum nigrorum sequitur, interioris ostii, per ordines suos , stipatores, et interiorum conclavium non minus, quam foeminarum custodes constituti: quibus vespertilionum instar circumvolare, cameras et latebras perrepere, singularum inspicere et censere actiones, nefas non est. In ipso claustro primum occurrit area, ad hospitii publici ideam, quadrata aedificii mole circumducta; cuius quaterna latera singulae intercipiunt fornices mediae, Eiwaan dictae, augustae, aurae versus aream patentes, ad quas duobus ex candidissimo marmore gradibus ascenditur. In iis strata pretiosis aulaeis humus, parietes aureis ductibus bullati, lacunaria in hemisphaerium multis areolis et distinctionibus artificiose cavata pictaque omnem magnificentiae absolvunt paginam. Area ipsa concinne tessellata, medio decoratur lacu, argenteis bracteis per omnem superficiem obducto, tubulisque aureis, uno ingenti in medio, et per marginem pluribus subtilioribus, distincto: Cuius in structura, dum absente cum foeminis Rege, artificum manus versaretur, ego ab excellentissimo Domino Warenio, operis directore, quasi artis socius introductus, locum hucusque inspexi, reliquae topographiae ignarus. Dicuntur autem, ultra hoc aedificium, spatia, variis minoribus palatiis, pergulis, aediculis et mansionum classibus adornata, dari et conclavia illustriora, pro Regiae coniugis ac principum foeminarum sede; dari obscuriora, in angulos remota, angusta et parvi apparatus, in quibus morantur aegri et tenebricosae vetulae quaedam, tum eunuchi capulares et impotentes; dari subterranea, in quibus excoecata proles Regia, ab illustri consortio damnata, habitat; dari quoque claustro adsitas extra pomoeria aediculas quasdam, velut coenobia, in quibus Regia mater, aviae, vel matronae Regii sanguinis, demorari possint. Matris, extra gynaecei muros, domum, in angulo horti Enguristuun, monstrabat mihi hortulanus, et ab ac[202]cessu liberiori propterea dehortabatur. Unum, in altero versus meridiem gynaecei angulo, conspexisse mihi visus sum illustrioris notae aedificium, cuius fastigium claustri muros longe supereminentem referebat structuram,vulgo baad giir dictam, per cuius ductum camino persimilem aura quaquaversum spirans in conclave suppositum devolvitur. Ut brevis sim, quanquam angustum et angulosum videatur ergastulum; arborum tamen ubique dives umbra, florum fragrantium lectuli, aquae scaturientis copia, cisternarum multitudo, pergularum opaci ordines, et quaecunque pro aëris temperie et deliciis corporis excogitari possunt, incolis suis neutiquam deficere dicuntur. Si quid vero amoenitati angustia detrahat, id adiacentes horti, quos enumeravimus, septem illi, largiore suo spatio facile compensant; ad quos autem Rex, non conscendendo equum, non procedendo in publicum, pedes incedere ex gynaeceo per postica potest, et vel hospitibus hic vacare, vel obambulare cum concivibus suis in secreto. Eapropter militum, quanquam rariores manipuli custodiunt aditus eorum hortorum, qui postica gynaecei ambiunt, profanos inde hospites repulsuri, ne forte contingat ingredientibus, incaute Dianam aliquam cum exitio vitae videre. Ab ingressu nunquam ego impeditus sum, ex Medica professione notus, cui operantes nemo sine causa repudiat.

§. 11.Cives gynaecei.

Gynaeceum castratos nigritas alit circiter quingentos, ut ipsi asseverant, nec omnes tamen praesentes. Nam a Rege missi peregre vagantur, alii exploratores, nuncii, inspectores, custodes; alii sua sponte foras, impetrataimpetata corr. Kaempfer venia, recreationibus vacant, aut pro gloria nominis, in construendo occupantur opere publico, velut hospitio, balneo, ponte et similibus. De numero concubinarum per[203]cunctari eos non aeque licuit. Ex hominibus crabrones reddidi et rabientes aspides, cum ea de re sciscitatus sum, quantumvis antea varie conciliatos. Rescivi Coniugem Regi unicam esse, Sacerdotis benedictione desponsatam. Subinnotuit tamen ceterarum numerus, casu prorsus ridiculo: Nimirum, per Sulfam suburbium equitabat Rex cum pedite suarum turma. Tum serius ex intima domo spectatum approperans divitis Armeni filia, tantum pedisequos offendit ordines; ex quibus una contumeliose ad festinantem: et tu, inquit, accurris dactylum nobis ereptura unicum, ex cuius esuritione laboramus quadringentae? Si verus sit numerus, stabilis tamen non est; sed crescentis et decrescentis lunae instar mutabilis. Quandoquidem Rex Convivis suis, ut equos solet et mulos senescentes, ita ex concubinis dono dat eas, quarum frontes ruga occupare, vel ingrata sibi praesentia esse ex quacunque causa incipit; receptis subinde aliis in locum decedentium, quarum novitate delectetur. Ante dies paucos monitus: anne ex Armensis nuper raptis, et iam ad placendum compositis, dignari aliquam consuetudine et alloquio velit? Proxime, respondit, adornabo convivium, et ministris eas distribuam. Nec omnes tamen Regiae cives, Kaníse, vel concubinae, audiunt: aliae earum servae sunt, ad ancillandum emptae; aliae Magnatum filiae, Reginis honoris causa associatae, nec imparatae tamen ad Regis, si quid libeat, obsequium. Magnatum certe nemo est, qui unam ex filiabus, si possit, gynaeceo Regio non consecret, ut et ipse habeat apud Serenissimum fortunae suae commendatricem, et ipsa gravissimum proxenetam, qui eam aliquando illustri Viro despondeat. Si quam Rex ex gynaecei civibus viro donaverit, illa polliceri sacramento debet, nihil se marito, nihil mortalium ulli revelaturam, quid rerum viderit, vel audiverit, intra Harami limites. Sic dimissa, viro crux fit et ineluctabile iugum. Nam lautitiis [204] et splendori sueta, etiam ex honore Regii convictus imperiosa, observari affectat et splendidius haberi a marito, ultra facultatum suarum modulum: nunquam imposterum dimittenda, nisi cum Regiae Gratiae et vitae suae iactura.

Foeminarum ordines.
Non est muliebris status sine ordine. Auctoritati matris Regiae, quae nunc Cyrcassa est, maximus habetur honos; inde Regis coniugibus; hinc concubinarum clarissimis: quarum singulae, repudiato nomine proprio, certis ornantur encomiorum nominibus, ex quibus mihi innotuere sequerntes: - Gynaecei lux, aurora, stella, decus, rosa; pro meritis vero suis certo gaudent numero castratorum, sibi ad ancillandum dato. Neque eas saltem ad numerum putes et fruges consumere natas; artes etiam tenent, quibus indies occupantur. Hae acu pingunt; illae penicillo. Hae ingeniose texunt; illae nent subtiliter, Aliae canere, chordas tangere, tripudiare, gesticulari, vel quicquid aliud norunt, vel, ut noverint, ab aliis docentur, quo Serenissimo et primis gynaecei luminibus placere possint. Quin, in scientiis versatae dicuntur aliae, praesertim Mathematicis; nec deficere, quae in arcu tractanda robur et manus exercitatas habent, quarum consortio Rex praesertim in venatu gaudeat; et, si quae nullis imbutae artibus inveniantur, eas tamen imperitiam singulari morum et corporis venustate non infeliciter compensare.

Spadones.
Nigri pariter spadones, dignitatibus, et variis, quae gerunt, officiis distinguuntur. Primatun obtinet Mehtèr, qui supremus est cubicularius et gynaecei magister; Secundus est ab eo Kasinadaar, vel thesaurarius; quem excipit Aseb basjì, ephorus haeredis Regii; hunc Isjìk agasì, sive summus gynaecei ianitor; sed, is plerumque est eunuchus albus. Inter primores quoque numerant receptorem redituum Regiae matris, quos tribuunt Christiani Sulfensis suburbii; tum qui Regis triclinio inserviunt, po[205]cillator, dapifer, et lateris stipatores cubicularii, qui sigillum, arcum, pharetram, sagittas, sclopetum et crepidas porrigunt. Sunt ex spadonibus, qui res administrant coniugum et primariae notae pellicum; sunt paedagogi et inspectores Regiae sobolis ex matrimonio sequiori; sunt, qui religionem, scriptionem, lusus artesque varias inculcant foeminis. Nec desunt, qui novitias aulicis instruunt moribus, antequam Regi offerantur: Ex his unus est formae corporis aestimator, cingulum habens, cuius si mensuram ventris crassities excedat, cibis eas interdicit, saltem aqua et oryza alendas, donec abdomina ad ambitum cinguli gracilescant. Dicitur tamen crassa et obesi corporis esse, quam Rex ex concubinis hactenus deperiit. Sunt ex cubiculariis, quorum cura in eo versatur, ut singulis vesperis, ex gremio gynaecei, concubinas duodecim, plane ad sacrum Imamorum numerum, comendas ungendasque curent, pro cubiculi Regii custodia, si forte ex his sociam lecti Rex desideret. Hunc audio curtatum nunc esse numerum, et omnino sex tantum ad concubitum admitti. Khoruuch
Sunt alii, qui curant publicationem Khoruuchi, i.e. abactionem masculi sexus, sexennio maioris, a viis, per quas Rex ire cum foeminis constituit. Fit ea pridie per tuborum iteratas explosiones, et eodem die per caduceatores equites, ex Sophorum censu, paucis horis ante sexus egressum praemissos, quos hoc actu vocant Khoruuchtsjiis; Hi nullis utuntur sermonum ambagibus, quibus secessum imperent: unica sufficit iterata vox Khoruuch! quam auditam fugit, quisquis indeclinabiles fustium ictus metuit, sive foris versetur, sive intra parietes latitet domus propriae. Ceteri Magnates cum foeminis suis peregrinantes, vel noctu abeuntes ad balnea, saltem spadonibus immediate praemissis, fugam capessendam praedicta voce annunciant; qua per plateam resonante, quisque ad latebras recedit, donec oculis haud temerandae merces [206] praeteriverint, linteo licet obvolutae, si pedes vel equites incedant, aut cistis pensilibus inclusae, si camelis vehantur. Si quem contingat in Regium vetiti aspectus comitatum incidere, quod aliquando ex imprudentia evenit agricolis, is simul mortem ibi praesentem procul omni dubio invenit, vel telorum ictibus, vel acinace inferendam, prout idem tragicis exemplis publice innotuit. Spadones Consiliarii.
Eunuchorum senili consilio, ac Matris praecipue assensuassenssu corr. edd., Rex in rebus agendis, etiam publicis, frequenter utitur, et quae in regno molienda veniunt, cum hac effoeminata curia deliberat. Aliquando foris in Senaculo conclusa, ad Matris et nigritarum ingenium et suasum, mutari accidit. Miris in hac Aula laudibus efferuntur duo eunuchi aethiopes, Aga Mombarèk et Aga Kafuur, tribus successive Regibus a ministerio, sed nuper admodum in capulari senio defuncti, quorum auctoritas, prudentia et subacti ingenii consilia tantum semper valuere, ne ipse Imperii Praeses gravioris momenti negotium moliri, vel voluerit, vel ausus sit, nisi eorum explorata prius sententia.

Relatio XV.
Pompa Equitationis Regiae.

§ 1.Obequitatio recreationis causa.

Ut omnem expleamus magnificentiam Aulae nostrae: Equitationem quoque subiungimus Regiam. Ea autem vel est parvi comitatus, quam Rex, solitae recreationis causa, frequentissimam invitante coelo instituit: vel solennior, cum festiva visum spectacula, sive venatum, sive illustres exceptum hospites, in publicum aliquando procedit: vel rarior et apparatus maximi, quando cum ingenti equitatu ad Eilaak, seu aestiva, vel in Provinciam quamcunque commorandi animo proficiscitur.

[207] Primi generis equitatio mensibus aestivis tantum non indies, remisso post meridiem sole, instituitur, dummodo Principem incommoda valetudo, vel astrologi de inimico coelo persuasio, intra conclavii latebras non retineant. Meta est hortus aliquis una vel paucis leucis ab aula dissitus, plerumque Hasar dsjerìb; ad quem Rex per Tsjaarbachi tractum lentis cum comitatu gradibus contendit; inde, a levi deambulatione, sessione, lusu et corporis exercitio, ad gynaeceum ante vesperam reversurus. Comitatus ita instruitur: Egredientem cum eunuchis cubiculariis Regem, turba comitum in Tsjaarbachi exordio excipit; offert, cuius tergum conscendat, equum ex phaleratis tribus eligendum, Sjelawdaar basjì, seu primus phalerarum inspector; stapedem tenet, simul ac scandentem elevat Usengu Kortsjitsji basjì, seu supremus stapedum apprehensor; interea fraenum tenente Tsjatìr basjì, sive cursorum primario. Praecedunt pedestres cohortes duae, ut plurimum praetoriani militis Dsjessajéri, acinacibus et bombardis armati, ex undulato chalybe cusis, et argento fulgentibus; ipsi Attalico vestitu, argenteo cingulo, plumis et vario ornatu conspicui. Non illi exemplo nostratium membratim incedunt quaterni, quini, vel seni, sed invicem singuli sequentes, in duo quasi cornua dividuntur, tanta intercapedine, ut in immensum oculus Regius nullo retentus impedimento extendatur, et libere pervadere atrienses, ac sursumhorsum corr. edd. deorsum obequitare possint. Extra cornuum seriem pauci equitant militiae praefecti, atque ordinum directores; intra eosdemeadem corr. edd. se equitum primus sistit Alemdaar, i.e. Vexillifer, dextra labarum gerens, Regiae praesentiae tesseram, panno obductam rubro, complicatoque in formam, quam refert umbraculi Indici, Lusitanis quitasol. A modico intervallo eques sequitur magnus Aulae Mareschallus, Isjìk agajì basjì, velut armatorum et totius comitatus ductor. Mox solus pariter [208] equitat, supremus Principis Cubicularius et eunuchorum Praesess, Mehtèr. Militares copias excipiunt equites, cum basjì, sive praefectis suis, Jesauli sive Sophì, id est, atrienses Turcici sanguinis, circiter viginti vel plures, mitris omnes tecti rubentibus duodecim plicarum, illi plumatis et pulchrioribus, hi nudis et simplicioribus; Sine ordine equitant, excurrunt per cornua, comitatum dirigunt, iussa circumferunt, ac Regio insimul corpori securitatem praestant. Arma illis sunt, a latere acinaces, et in manu nodosus baculus sive clava, qua multitudinem populi discutiunt, si vadentibus remorae sit. Tum Rex hemerodromis duodecim, femora nudis, cetera leviter amictis, stipatus, equo vehitur, bullata gemmis phalera insigniter decorato, Ipse pretioso capitis ornamento conspicuus. Ei a tergo, quasi dextram clausurus, praesto est Athema Dauleth, Regni director, vel illo ob gravem causam absente, alius primariae dignitatis Senator. Hos mixti et sine ordine equites sequuntur Piisj chimetti, seu cubiculariicubilarii corr. edd. Regis, spadones circiter viginti, atri et albi, pueri vetulique, quorum alii Regiis instructi sunt sarcinis et armis, velut sclopeto, arcu, pharetra, ventilabro, hydria, machina fumifica, ignitabulo, quin falconibus interdum, atque aliis: Quos presse excipiunt aulae Officiales illi, quibus Regem in publicum prodeuntem sequi ex officio incumbit; quales sunt Mesjilès Nedsjini, i.e. qui habent licentiam sedendi in convivio Regio; tum Magnatum plurimorum filii, quibus Regio interesse comitatui volupe est, et honori ducitur. Agmen claudunt eorundem servi equites plurimi, machinis instructi vitreis, quibus haec natio Nicotianam fumat. Prae ceteris praesentes esse oportet, cum Medicum, tum quam maxime Astrologum, illum pharmacotheca, hunc astrolabio instructum, quo orientium observare stellarum, praesertim invisibilium planetarum, aspectus et qualitates possit, ut si quas Principi inimicas offen[209]dat, eas mature evitandas moneat, et eam ingredi viam, cuius obliquitate malignitatis radii illudantur. Est cursorum quoque genus ( rikà vocant) securibus instructum, quod aliquando comitatum anticipare ea intentione debet, ut pervium reddat et perfringat, quicquid obstaculi invenit, velut sepimenta, muros, aedificia; quod ea praestare celeritate dicitur, ut inde progressus ne minimum <quidem> morae capiat.

§ II.Equitatio solennior ad sacrificium annuum.

Pleniorem exhibemus adiecta icone comitatum, quo Rex anno Hedsjirae 1085, die 10 Mensis Silhadsje ducebatur ad locum sacrificii, celebrati in honorem loquentis cum Deo, i.e. Abrahami Patriarchae. Non displiceat Lectori, si extra oleas vagando, paschales festi eiusdem ritus atque solennia addidero. Primum, tota civitas vicatim confluebat in campum immolationis, sub orientali facie horti Hasar dsjerìb. Litanda Deo victima, Camelus erat praegrandis, unius in dorso gibbi, pancratice sanus, saginatus et sine macula, contectus aulaeo et iisdem ornatibus, quibus praeviis diebus decem continuo circumductus per urbis plateas fuerat, multa cum pompa et instrumentorum strepitu. Hunc pedibus ligatum ingenti cingebant ambitu multa millia spectatorum; alii etiam vicina occupaverant sepulchrorum monumenta, murosque hortorum haud procul a spectaculo remotos: nec praestolabatur aliud tanta mortalium corona, quam adventum Serenissimi, qui caedem bestiae, magnae quidem sanctitatis negotium, sua auspicaretur manu sacratiori: et expectatus tandem cum splendido Comitatu comparuit circa meridiem, eo ordine, quem icone refero: In qua litera

    A.
  • Significat supremum Sophorum praefectum Sohbèt Jesawul basjì;
  • bbb.
  • Sophì, i.e. atrienses vel Ianitores, numero sexaginta [210] vel amplius, baculis turbam dissipantes, pro meliore Regii comitatus incessu;
  • ccc.
  • Sexcentos pedites armatos, in principio, ex obvia multitudine, inordinatos, deinde in geminam seriem exporrectos; ad sinistram, ex militia praesidiaria Dsjessajéri; ad dextram, ex legionibus sclopetariorum.
  • D.
  • Signiferum Alemdaar;
  • E.
  • Isjìk agasì basjì, seu magnum Aulae Mareschallum;
  • F.
  • Mehter, vel gynaecei magistrum;
  • ggg.
  • ng="per">Tsjatirri, seu cursores, et equi Regii custodes duodecim.
  • H.
  • Regem insigni conspicuum tiarae diademate. Equus Illi vector erat niveus, cuius ima medietas corporis artificiose igneo tingebatur colore, flammis sursum undulatis, capite ornatus pluma erecta incarnati coloris, antilena et omni phalerae apparatu aureo, Iaspidibus boreis et margaritis distincto.
  • I.
  • Regium Vicarium Athemaad dauleth, dextram Regiam tardiori ingressu claudentem;
  • kkk.
  • Pisj chimétti, seu cubicularios iuvenes, spadones albos duodecim;
  • lll.
  • Nigritas fere totidem;
  • mmm.
  • Turbam Kisilbasjorum, seu Magnatum et Nobilium Aulae, eorumque tum filiorum, tum servorum, numerum constituentium circiter mille capitum.

Reliquae literae loca indigitant passim hactenus citata: nimirum litera

    n.
  • Columbarium, in angulo horti Hasar dsjerìb;
  • o.
  • Praediolum montanum Tachta Sophà.
  • p.
  • Rudera arcis, vel oppidi, in eiusdem montis fastigio;
  • q.
  • Turrim sepulchralem Gaberorum, sive veterum Persarum;
  • r.
  • Turrim s. metam cursorum, dictam militsjatìr daunì; .
  • s.
  • Monumenta sepulchralia.

Abbildung [unpaginiert; Abb.: Militärische Prozession]

[211] Non possum Lectori dissimulare chalcographi errorem, qui non attenta delineatione mea, disiungendas militum series coniunxit, omisso spatio, quod Regio prospectui debebatur vacuum; pari licentia, ut officiales intermedii apparerent, ordines, alioqui continuos, divulsit in manipulos. Habes comitatum; pergo recensere historiam. Historia celebrati sacrificiiadd. Kaempfer.
Serenissimus ut circum ingressus est, equo desiliit, et hastam a Daroga, sive civitatis praetore, ut victimam Regia trucidaret manu, oblatam, tribus sacratam basiis reddidit datori. Hic eam camelino pectori protinus ingenti adeo intrusit vulnere, ut vix retracto ferro, bestia ante pedes victimarii concideret. Mox ex civium classibus primores advolant, manus iniiciunt, et abscisso iugulo procumbentem exanimant; capite deinde mutilatam, haud abstracta pelle, in portiones duodecim securibus dividunt, in duodenas partes urbis divehendas. Viscera, intestina, caput, storeae involuta, singularem constituebant portionem, substituendam illi, quam ex praedictis sibi vindicaverit culina Principis. Quo facto, Rex equo rursus conscenso, domum, eodem, quem dixi, ordine remeavit pleno meridie. Cives vero ex spectaculo ad signa sua relapsi, portiones vicatim distributas, equitum, (qui singulis classibus singuli praecedebant) in sinum depositas, velut in triumphum, tympanis cimbalisque clangentibus, abduxerunt; donec per Tsjaharbachi tractum in forum Regium continua serie, et sine cruenta confusione, (quae Heiderianam inter et Neämet Elahitanam civitatis partem ingruere tantis solet in conventibus) deventi, turmatim in vicos quique suos abiverunt, ad victimam inter primarios dispertiendam, et laeto omine animoque consumendam. Vix civium ordines recesserant, cum incondita plebs magno irruens tumultu, cadaveris lacinias, excrementa, cruorem certatim abripuit, et omnia sanguinis vestigia bombyce ita extersit, ne nosci locus lanienae posset; alii prae[212]dae nihil potiti, saltem indice cruoris impresso vestigiis frontem notabant; singulis id agentibus, ne sine signo abirent, quo immolationi se interfuisse docere possent. Hostiae quam quisque paterfamilias particulam, avellanae vel iuglandis magnitudine, nanciscitur, addito ovinae carnis, quantum sufficiebat pro exsatiandis convivis, oryzae incoquit, et reliquam diei partem comissationecommessatione corr. edd. et gaudiis transigit cum domesticis et amicis. Quibus intra parietes suos deficit hilaritatis occasio, illi in fora et tabernas se recipiunt, et paucis obolisobulis corr. edd. hospiti pro sorbilibus et nicotiana exsolutis, circulatorum spectaculis vacant, in seram usque noctem; saltem festivum celebrare morem ne negligant. Dixit mihi lanius, sola Isfahani intra pomoeria hoc die ultra centies mille oves mactari, quem vero ingentem numerum ab ignotae fidei cive acceptum, ut ipse non admitto, ita fidei quoque Lectoris non obtrudam.

Ad excipiendos Principes.
Non alio comitatu Serenissimusserenissimus corr. edd. excipiendis ex Regia stirpe hospitibus in occursum (dimidia, extra urbem, non amplius leuca) progreditur; nisi quod una parasanga longius, magnifico nobilium et septies mille sclopetariorum satellitio stipatum praemittat Vicarium suum, qui gratulationis ceremonias exsequaturexequatur corr. edd.: dum interim viarum oras claudunt cives ad pompam amicti, et subinde panni aureo argenteoque filo pertexti, ungulis equi, quo Hospes vehitur, subiiciuntur. Velut id constititconstistit corr. edd. anno 1670, cum Rex Principem Usbeciae, Abdaal Adsis Chaan, Meccam, abdicato Regno, tendentem exciperet; et nuper admodum die 24 Ianuarii anno 1688, cum Sulthanum Ekber, profugum magni Mogolis filium, natu tertium, pari honore Regiam introduceret.

Ad Venationes solennes.
Aequiparari eiusdem comitatus magnitudini possunt illi, quibus Rex peregre venandi causa abit; quo, si foeminas quoque abducat, prolixius syrma fit, et partitae societatis. Nam prius aula discedit mascula; sequitur ab in[213]tervallo temporis cohors uxoria. Utraque vero separaim et extra alterutrius conspectum feras et volucria insectatur; dum Rex utriusque copiae commilito, ultro citroque equitat.

§. III.Profectio ad aestiva.

Tertii generis et maxima equitationis solennitas spectatur in profectione ad Eilaak, seu aestiva camporum Masanderanensium, in qua ingentia deducuntur iumentorum agmina, rebus ad hospitandum necessariis instructa. Ordinem ex Persica Relatione nuperi Regis a me excerptum, (Is enim frequenter Caspios invisebat fines) strictim hic deponam. Delegantur primum, qui speciosissimos locorum aliquot situs, cum suis, quibus oculos pascunt, naturae deliciis, fontibus, pratis, sylvis et montibus, tum proximis quoque oppidis, pagis, viis, fluminibus, accuratis describant schematibus. Quibus redditis, Rex locorum conditiones probe contemplatus, tandem pro tentoriis explicandis eligit signatque illum, qui ingenio suo placuerit. Praemittuntur cameli, papilionibus, aulaeis et vario supellectilium apparatu onusti circiter septies mille, stipati ductoribus suis et comitibus, praesertim etiam castrametatoribus. A dierum aliquot intervallo succedunt publicatores Khoruutchtsjì, qui, bombardarum successiva per viam explosione, fugam virili sexui intimant protinus capiendam. Hoc Gynaecei per eunuchos deductio sequitur, vel integri; vel ut plurimum selectiorum tantum foeminarum, quarum prae ceteris convictu Princeps capitur. Singulae autem cistis Kadsjuwa velamine obtensis ex camelino tergo utrinque dependentibus latent absconditae; camelariis ante insessum, per spadones omni mane procul abigendis, et ad iumentorum pastum custodiamque prius nequaquam revocandis, quam diversorii latebras contigerint; quod per eunuchum equi[214]tem a via Regia longissime palantibus nunciatur. Sublato post deductionem interdictointerdictio corr. edd., interdicto corr. Kaempfer Khoruuch, Rex pleno comitatu sequitur, eo propemodum ordine in plurimis observato, quem supra enarravimus. Agmen hic praecedit Sjelawdaar basjì, i.e. phalerarum inspector, cum suppositis suis, qui Kuteh, seu phaleratos, deducunt quinos vel senos, ipsi equites. Sequuntur pro custodia Regii corporis milites praetoriani, circiter sexcenti, in duas series elongati, cum suis ductoribus, in fronte aliis, aliis ad latera exteriora equitantibus. Intra spatium, ut supra narravi, primus equitat Regiae index praesentiae Signifer Alemdaar; Ab intervallo Mareschallus Isjik agasì basjì; et interposito rursus spatio, Mehter, seu primus eunuchorum. Hunc excipit Mirisjikaar basjì, summus falconum magister, pluribus cinctus aucupibus, et falconum, quos pedites manu gestant, custodibus. E vestigio sequitur Sekboon basjì, sive canum supremus inspector, cum paucis venaticis, quos ducunt venatores etiam pedites: ita, si quid ferarum volucriumque in via occurrerit, in delectationem Principis sectaturi; quandoquidem a culinis repudiant leges Religionis, quicquid intra dentes unguesve haeserit rapacium. Militares ordines claudit desultoria Jesaul, seu ianitorum copia; quam tandem excipit Ipse Rex, duodecim stipatus cursoribus, equi ministris, bini ac bini, aliis antecedentibus, aliis latus eiusdem claudentibus. Regem arcte sequuntur aulae Magnates, ii potissimum, qui Curiam constituunt; quibus intermixti equitant, Regio qui corpori inserviunt, Piisj chimetti, seu eunuchi cubicularii. Agmen claudit varia servorum equitantium multitudo; qualesqualis corr. edd. sunt: Kaliandari, i.e. qui instrumenta vehunt pro fumiganda Nicotiana; Jachtandaari, i.e. qui ducunt cistellas jachtaan; (Sunt illae quadratae, corio obductae, geminatae, latisque connexae ligulis, quarum ope ex tergis mulinis vel equinis haerent, desuper impositae; ser[215]viunt pro condendis glacie, saccharo, patellis et rebus pro obsonio necessariis.) Mafrasjdaar, i.e. duces conditoriorum mafrasj; (ex tapetibus haec, vel tela lanea grossioris fili consuta sunt, cum duplicatione aliqua, quae ad firmitatem conferat; in iis reservantur aulaea, pulvinaria et tegumenta, quibus pro decubitu opus est in itinere;) Cheimehdaari, i.e. vectores papilionum, (scilicet leviorum, quibus pro sole utuntur arcendo, si alicubi sub dio morandum est;) Et ad ultimum Sakkaas, i.e. qui aquam mulis vel camelis vehunt, saccis coriaceis inclusam, pro hominibus et iumentis. Diversari Rex, cum peregrinatur, suis in hortis solet, quos Serenissimi Antecessores circa viam, qua Isfahano in Hyrcaniam ducimur, ad quartam quamlibet, vel quintam, parasangam posuere, muris decore cinctos, aquae ductibus (nitrosae licet, ex locorum indole) ditatos, et balneis, columbariis, palatiisque ita adornatos, ut in iis pernoctare Princeps cum domesticis non incommode possit, dummodo hospitentur ceteri in suis papilionibus et vicinis agricolarum aediculis. Nec praetermittenda est, quae ab horarum aliquot intervallo sequitur saltatrix societas meretricum. Duodecim sunt, selectae pulchritudinis, Regiae peregrinationi individuae comites, eo fine, ut in coena Principem tripudiis et lasciviente corporis motu delectent. Pensione fruuntur singulae, quanta in expensa pro vestitu splendido, et alendis servis duobus abunde sufficit, ut papilione ac omni ad iter instructae apparatu peregrinari sine incommodo possint. Usum quoque corporis indulgendo aliis, quaestus faciunt luculentos, quod poenitendum unius noctis officium pretio vendant Tomanorum non minus trium, vel duorum.

[216] Relatio XVI.
Admissio hospitum coram Serenissimo, quam vulgo vocant Audientiam.

§ 1.Vita Legatorum in Aula Persica. Admissionis scena.

Principum Nuncios moris est, Regiae Maiestatis alloquio non admitti, nisi publico totius Curiae in Consessu, quem Persae vocant Medsjilès. Solennis hic aulicae Universitati actus est, qui sumptuoso convivio et publica cum festivitate celebrari aliquoties intra annum vertentem solet, quandocunque id vel Regi commodum, vel etiam publicae necessitatis est; transigendis enim rebus Imperii potissimum sacratus est. Locus ei certus non est dicatus, sed propinquo actui designat Rex quodcunque placuerit horti alicuius palatium, modo atrio non destituatur, coronae hospitum ac tanti convivii apparatus capaci. Omnia illo in actu incredibilem prae se ferunt magnificentiam, et accedentem hospitem stupore afficiunt, cum in immanes statim belluas, superbo amictu exornatas, incidit, velut elephantes, rhinocerotes, leones, tigrides; nec non in equos, auro, unionibus, gemmis micantes, orbis totius generosissimos; cum expositos videt insoliti ponderis ac molis amphoras, lintres, cupas, ex purissimo auro et argento fabricatas; cum per superbas deducitur militum series, vestibus Attalicis argenteoque ornatu corruscantium; cum cisternarum pretiosa marmora et aquarum alte salientium decor, cum aulaea artis Turcicae pavimentis instrata, mappae acu phrygia elaboratae, aureus parietum ac totius structurae fulgor; cum denique gravis illa considentium Principum corona, et tremenda Maiestatis praesentia oculos perstringunt; quin et aures

Abbildung [unpaginiert; Abb.: Königliche Audienz in Isfahan]

[217] abripiunt peregrinae chordarum, cymbalorum, tympanorum levi digito expressae consonantiae, quas et vox humana intersonat; et gustum aureis vasis, multorum millionum pretii, expositae invitant dapes et cupediarum Regales lautitiae. Haec enim scenae facies est, dum ad salutandum Regem hospes admittitur, et, a brevi Maiestatis alloquio, inter convivas locum obtinet. Non hic in subselliis ad pedaneam mensam, sed humi, pone mappas pavimento instratas, longo ordine discumbitur, eo corporum situ, ut ad Maiestatis thronum vultus omnium convertantur, dum anteriora mapparum latera convivas non recipiunt. Convivii totius seriem ordine persequar, si prius Legatorum, quibus in Regno gaudent, conditiones a principio enarraverim. Legatorum receptio.
Nimirum ingressus regni limina Eltsjì, i.e. Legatus (nil attenditur, quali is veniat titulo instructus, an Residentis, Nuncii, vel magni Oratoris; omnes sine discrimine vocantur Eltsjì) adventum proximo loci praefecto, et per eum magno Gubernatori Provinciae denunciat. Hic de ablegantis nomine, de Oratoris persona, deque comitum numero informatus, misso ad Regiam equite, rem Regni Praesidi, vel Aulae Inspectori exponit. A quibus tractandi rationem, remisso nuncio edoctus, hospites, quos interea liberaliter sustentabat, commeatu libero curat deduci, dato Mahmandaar, i.e. directore itineris, viro nobili, (ut plurimum centurione) cum paucis militibus; qui stationes et hospitia aptare, et de personis sarcinisque tuto et commode transferendis, manus possint et operam commodare. Iumenta, nec minus pro alimonia nummos suppeditare territoria quaeque debent, per quae iter dirigitur. Nostro comitatui pro personis equi concessi sunt quadraginta, et cameli totidem pro impedimentis deducendis, quae cum tot iumenta non desiderarent, quaedam horum, oryza, pro usu intra Regiam, et rebus fere alienis onerata sunt. In itinere novas intran[218]tibus Provincias, Gubernator, vel eiusdem Vicarius, splendido comitatu obviat, et humaniter salutatos comitatur ad urbis vel hospitii limina; saepe convivio domi suae excipit; semper missis dono eduliis, fructibus, ovibus, gallinis, hospitum praesentiam perquam sibi charam, testatur, et perhoneste habitos, postridie vel die tertio, dimittit, suo cum ductore et milite, qui eos ad fines usque Provinciae tutos et incolumes perducat. Eandem imitantur in excipiendo comitatem praefecti civitatum et pagorum, in quibus pernoctandum est. Humanitatis est, locorum Rectores muneribus a Legato donari; quae vero munificentia suum habet foenus, quia munus reciprocum, datae rei exoticae, quam Persae magni aestimant, longe transcendit pretium: quale tamen benevolentiae certamen Rectores, missis, quod dixi, sub ingressum rebus esculentis, ipsi auspicari solent. In nonnullis provinciis tanta incolarum humanitas est, ut ruri, longe a Laribus, hospites suos clangore Musico excipiant, floribus, vino, fructibus obruant, et cum pompa intra hospitii parietes deducant. Metropoli Regiae propinquum excipit, cum militari comitatu, magnus hospitum curator Mahmandaar basjì, pridie de eius adventu edoctus, inductumque prius suburbii xenodochio, vel horto Regio, ubi ab itineris molestia se tantisper reficiat, a mora satis exigua domum perducit urbis spatiosam, atque ita adornatam, ut in ea perquam commode habitare cum comitibus possit. Si ex Europa advenerit, deductioni se ingerunt, quicunque in Regia Europaei nominis demorantur, debitum ut praestent benevolentiae et patriae humanitatis officium. Hospitium commorandi.
Ad commoditatem hospitii requiritur area, sive impluvium satis amplum, sufficiens conclavium numerus, atrium aulaeis constratum, cisternae, puteus et equile. Si quid horum deficiat, vel ad sententiam non satis aptatum sit, domicilium, quantumvis immigraverit, repudiare licet, et a Curatore po[219]scere aliud occupandum. Nos secunda quoque vice mutavimus, donec in Abasabaad, nova et saluberrima urbis parte, perelegans nacti sumus , in quo laxe et magnifice habitavimus. Domus illae ex iis bonis pleraeque sunt, quae ob offensam possessoris, fisco summi Principis accesserant. Gratuita sustentatio.
Nulli Legatorum conceditur in aula, nisi Regiis sumptibus,vivere: si renuat; interdicto sancitur publico, ne quis civium alimenta vendat, pro hospitum sustentatione, quantocunque etiam lacessitus pretio. Liberum vero permittitur, utrum ex officinis Regiis cruda vitae alimenta, qualia sunt, oryza, farina, butyrum, ova, gallinae, oves, fructus, vinum, ligna, et pro iumentis, si quae habeat, pabulum; an sua victurus quadra, ipsam velit, pro cibariis ad lubitum comparandis, pecuniam recipere, quolibet mense ex aerario Principis numerandam. Posteriori pacto malunt vivere Europaei, quia annonae nulla hic caritas est, praesertim vini; cremia saltem, quod ex summis dissitisque montibus petenda sint, magno pretio et ad lancem veneunt. Numerari pecunia ea quantitate solet, ut pro singulorum calculo indies unus veniat Abaßì, (quarta uncialis pars) si levis plumae comitatus sit, etiam Mamudì, (octava pars uncialis) vel minus; quae vero ab initio pro victu, sive levis illa, sive gravior decreta est proportio, ea nec Legato diutissime commorante, nec decedentibus illi sociis, mutari solet, nisi forte auctionem urgere, Russorum et Tartarorum exemplo, non erubescat. Praeter haec Provisori incumbit, <ut> Legatum alterna luce conveniat, colloquiis oblectet, instruendam curet oeconomiam, et desideriis eius pro re nata gratificetur; haud interim desidi, momenta legationis explorare in notitiam Magni Directoris, qui ea Serenissimo praenunciet. Cautio et conditiones notandae.
Cautio est, ut Legatus antequam adloquii copiam potitus <est> , nulli mortalium desideria Principis sui explicet, siquidem viri sapientis nomen non refugiat. Ab admissione, si quid [220] in mandatis habet, et quod differri non patitur, fas est, id quantocyus vel scripto deducendi, vel purpurato Directori coram exponendi veniam, eodem internuncio rogare. Adloquii dies plerumque novilunii est, nisi alia magis feriata, vel convivio auspicatior, ab astrologo iudicata fuerit. Ex admissionis convivio reversus, propylaeum hospitii munitum excubiis invenit, posthac liberum praestituris ab infractionis metu, et tranquillum inter parietes suos otium, quasi nunc demum in album amicorum et tutelam Maiestatis intime receptus sit. Semel convivio admissus, donec Responsorias et abeundi nactus licentiam fuerit, ad ceteros quoque Consessus semper invitandus est, nisi forte contractiores et minus solennes fuerint. Diu Aula ab exteris missos detinet, protracta non raro in annum tertium dimissione; praesertim, si Legati a magno et amico Principe missi, minus annuat desideriis. Pertaesus morae Legatus, si protractionem, aegre ferat, vel ferre simulet, (ex mora foenus, et terrae tot Veneres taedia vix ferunt) haec ut plurimum illi reddetur plena humanitatis responsio: Regio amori non esse congruum, quos maxime aestimat, eos cito dimittere. Quid rerum in Consessibus agatur, quidque convivia magnificentiae referant, id nobis in nuperis admissionibus Oratoris, a Serenissimo Rege Suecorum Carolo XI. missi, luculenter patuit: quarum hic primam, omissis tribus ceteris, ex hodoeporico meo transcribam.

§. II.Horti admissionis topographia.

Trigesimo Martii anno 1684 Isfahanum appulsi, Regalis alloquii copiam haud citius trigesimo Iulii impetravimus. Hactenus Rex valetudinarius delituerat inter muliebris claustri circulos, ferale quid capiti suo astrologorum persuasione metuens, si hos finessines corr. Kaempfer transgressus fuerit. Omen ex eo natum erat, quod amisisset concubinarum, quam deperibat, venustissimam, a se ipso pugionis [221] apiculo levissime in stomacho percussam, extremo subsequente et praepeti admodum fato; non tam ex periculo innocentis vulnusculi, et iocosa manu (quamvis temulenta et vacillante) illati, quam, prout Astrologi praetendebant, ex malignitate sideris cuiusdam Regali solio infensissimi, quod etiamnum adversa quaevis minitaretur, nisi a publico abstineret. Expiatis igitur astris, pridie purpuratos suos atque hospites, cum populares, tum exoticos, convocari in convivium curavit, habendum in loco Sahadèt abaad, i.e habitatione beatitudinis. Hortus Sahadèt abaad
Hortus est ita dictus, trans pontem urbis orientalem, in littore fluminis Senderuut, quo ipsa urbs ab hortis et oppidulis suburbanis disiungitur. Una igitur hora ab orto sole conscendendos obtulit equos duodecim, centurio quidam praetorianus eques, Mahhammandari vices in deductione praestiturus. Hunc secuti ductorem, sequenti ordine incessimus: In acie equitabant una cum tympanista gemini tibicines; mox pedites sequebantur satellites duodecim, viridi holoserico induti; tum Secretarius Legationis equo vectus, manu, fronte tenus elevata, Literas gestans sui Principis, panno obvolutas aureo. Hunc excipiebat Legatus Dominus Ludovicus Fabricius, equestris militiae Chiliarcha, sex ephebis equum anticipantibus, ac quatuor a latere cursoribus stipatus; quem e vestigio equites sequebantur Nobiles ac socii omnes itineris; quorum ex primis erant, Generosus Dominus Klingensternius, ut sanguine, sic virtute et ingenio Nobilis Suecus; Nobilis Dominus Pristaffus, Iuris–Consultus, Legationis Mareschallus, mox redux in Russiam contra Turcos Chiliarchae honorem meritus; Generosus Dominus Leuenanker, Nobilis Suecus, primarii Commerciorum Suecicorum Directoris filius magnae spei. Taceo variae farinae ceteros. Ad metam spatio tandem unius horae, festinato quamvis incessu devecti, dimissis equis, sistimur in aditu horti conca[222]merato quodam, et quatuor ex comitatu in convivium admittendi considere iubemur in humo tapetibus strata; in qua accumbentes quoque videmus ex Polonia, Russia, Siamo, Arabia, Usbecia et Georgia Legatos, ante adventum nostrum adductos, admissionis copiam inde a diluculo praestolantes; nonnullos taceo Gubernatores Provinciarum, qui morae pertaesi, relicta sede, non procul hinc in horti principio obambulabant. Cuius vero Horti conditiones ne sileam: Occupat ille declive solum in ripa fluminis Senderuut, arbusculis ita dense consitus, ut pene in sylvestrem lucum degeneraverit; studiosa credo hortulani abstinentia. Singularem mutuatur ornatum a confinio fluvii praeterlabentis, qui clausis vicini pontis, operis splendidissimi, cataractis, in lacus altitudinem turgescebat, cymba instructus haud ineleganter fabricata, nec non ponticulo ligneo, per quem transitus soli patet Principi, in urbanum quoddam oppositi littoris viridarium, recondendis aptatum pellicibus Regiis, velut parvum quoddam gynaeceum; His enim latebris hortenses Regis deliciae nunquam carere debent. Medium horti exhibet superbum excocto latere palatium, (maison de plaisance) intus distinctum conclavibus elegantissime pictis, extrinsecus fenestris affabre clatratisclathratis corr. edd. decoratum, boream versus, qua flumen respicit, in geminam quasi alam divaricatum; Inde exsurgens ligneae structurae atrium ad ipsam prope ripam protendens, celebrando destinabatur admissionis actui. Palatium admissionis.
Atrii quadrata est, et theatralis quodammodo facies, in longitudinem circiter sexaginta, in latitudinem quadraginta passuum expansa, aurae ab omni parte, nisi qua lapideae adhaeret, patulum; oras saltem, pro accubatione securiore, cancelli claudunt bipedalis altitudinis, lignei. Desuper contegitur lacunari plane ligneo, sculptoris aeque ac pictoris manu industrie elaborato, columnis innitente omnino duobus et viginti, in sex ordines dispositis, prae[223]altis, aureoque flosculorum ductu egregie pictis. Longitudo atrii, qua ad ripam declinat, in tres partes, sive in tria quasi proscenia distincta est, tribus subinde gradibus, panno coccineo contectis, depressiora. Summum, quod in sinum lapideae excurrit, Regiae sedi sacratum est; medium purpurato vacat Senatui et primariae notae Gubernatoribus, Beglerbegi; imum, quod priori paulo amplius, Legatos recipit, et convivarum reliquam multitudinem. Huius medium cisternam exhibet ex galactite, quatuor columnarum spatio definitam, in qua dives unda obscuro gratoque ebullit murmure, non apparente affluxu eius, vel defluxu.

§. III.Praecedentia spectacula et ornamenta Auditorii.

Haec horti ac palatii facies est; addam actui praecedentia quaedam spectacula. Platea magnifice ampla, quae hortum anticipat, velut prima Regiae sessionis signa ostentabat immanes aspectu belluas; BelluaeBellua corr. edd..
videlicet oriundos ex Ceylana (qui ceteris mole et nobilitate praestant) elephantos tres, colore pictos per ambitum corporis fusco, striis in capite et valvis aurium obscure rubentibus, dorso contectos tapetis aureo argenteoque filo interpunctis; tum unum, quem foedi moles corporis insigniter commendabat, Rhinocerotem; is ferreis catenis pede gemino, ex anterioribus dextro, ex posterioribus sinistro fortiter erat vinctus, ut robore ferini impetus, a quo custodes ipsi timebant, nemini nocere posset; panno insistebat pretioso coccinei coloris, in magnum orbem expanso, corpore nudus, oleoque perfusus, ad pellis duritiem temperandam. Milites.
In ipso horto via littoris, quae ducit ad atrii frontispicium, praetorianos ad dextram milites simplici serie sistebat ducentos, argenteis armorum bracteis, superboque corporis habitu fulgentes. Arma illis acinaces erant et sclopetum, ex undulato Marte, quem pulaat vocant, scite fabricatum, vexilloque ornatum rubro extremitati infixo; ca[224]pita regebat pilei genus laneum, ad latus dextrum pluma decoratum es argenteis tubulis surrecta; vestis erat ex holoserico, variegati coloris, ad genua usque protenta; ventres zona stringebat, laminis argenteis vel aureis resplendens. Atrienses.
Ad sinistram consistebat series custodum Jesaul, circiter sexaginta; quibus, praeter acinacem, pugio erat ad dextram femorali cingulo infixus, et clava, quam manu gestabant, brevis, valida, picta; capitis tegumentum mitra, quam Tadsj vocant, candida fascia leviter circumvoluta, et tribus in fronte plumis, modice distantibus, cristata; toga protenta ultra suras, telae Attalicae, striata. Equi phalerati.
Hos, ordine locati excipiebant equi duodecim, ad luxum phalerati magnifice: Fraeni, stapedes et equestris apparatus omnis obryzum referebant; ephippia, habenae, frontalia, et quicquid phalerarum conspeximus, aureis tegebantur bullis, arte pictis encaustica, et gemmarum vario genere distinctis. In quibusdam adamantes, uniones, Jaspides boreae, cyani, vel rubini, micabant; in aliis mixta lapidum diversi nominis pretiosa relucebat congeries; non minus dorsualia opere phrygio floribus foliisque consuta, innexis nitebant unionibus gemmisque, congruo prorsus singulis equorum phaleris ornatu; Colla decorabat tela, utrinque ex iuba dependens subtilissima, ex aureis purpureisque filis contexta; in abdomine ad usque locum stapedis fucus erat coloris alieni, citrini, ignei vel rubri; pedicae, quibus crura more patrio distrahuntur, ex argenteis aureisque staminibus discolori serico permixtis contortae, palisque alligatae erant aureis, terrae infixis: quorum firmitati duo prospiciebant equisones, malleis instructi ponderosis, ex obryzo factis, quantos non vidi ex sequiori metallo in officina ferraria; utrinque morabantur custodes stabularii, totidem quot equi, habitu corporis nequaquam plebeio. Vasa aurea.
Aquationi servire gemina videbatur cupa ingens, aurea, in pompam verius quam [225] usum exposita, tantae capacitatis, ut unaquaeque retinere 80 aquae libras diceretur. Haec praetergressis, ante atrii frontispicium spectandi sistebantur selectae magnitudinis et elegantiae pardi duo, totidem leones, ac leopardus unus, (altero nuper traiecto, qui puerum laniaverat) substrato incumbentes panno laneo, murice imbuto. Plures alunt belluas theriotrophia Principis, sed ad illam haud cicuratas mansuetudinem, ut tuto in spectaculum adducantur. Ad aquandum vasa prostabant duo aurea, prioribus tanto maiora, ut liquoris unaquaeque libras centum reciperet. Custodes in littore consistebant pauci, conchyliatis vestibus ad elegantiam induti. Introitum utrinque venustabat reposita, intra argentei pedaminis cancellos, ingens amphora, operculata, in ovatam plane figuram ex eodem aere fabricata; cuius capacitatem non mentiar, si recipere orcam cerevisiae Hamburgensis dixerim. Frontispicii limina, velut sacro Regis conspectui opposita, vacare reverentia iusserat impedimentis hominum: Latera vero forinsecus claudebat praetoriana series armatorum securitatis Regiae stipatrix, et huic intermixti non pauci atrienses Jesauli, iussorum, quando opus, utrobique exsecutores futuri. His sese intruserant nobiles et magnatum filii spectatores; tum supplicantium alii, quibus prope concionem morari a purpuratis imperatum fuerat. Atrii ornamenta.
Ex ornamentis ipsius atrii primo loco nominamus aulaea, quae pavimenta triplicis proscenii operiebant omnia, per ampla illa, beluata et pretiosissima, ex Kirmanensi primarii valoris lana summo artificio texta: Horum margines et commissuras pondere suo retinebant turbines aurei, quodammodo compressi, pro rei indigentia sparsim, et ex modico intervallo, impositi; si credam praefecto palatii, ac manuum mearum iudicio, singuli exhibebant pondus librarum Belgicarum duodecim. Singularia prosceniis singulis ornamenta erant: in primo quidem pro[226]scenio amphorae duae, in pomparn ante cisternam repositae, ex auro purissimo, una cum subselliis suis, quibus priorum ritu insistebant, elegantissime fabricatae; nec enim aliud metallum Regii auditorii liminibus inferendum est. Figuram referebant cum operculis ovatam, illarum, quas ante limina vidimus, plane similem, saltem magnitudine inferiorem. Alteri decus gemina conferebant thuribula aurea, in medio scenae reposita, emblematibus et vermiculato opere affabre exornata et pertusa, quorum opercula flagrantissimus perspirabat gliscentis massae odor, per universam concionem gratiose se diffundens. Eadem ambiebant modicae altitudinis candelabra octo, ex eodem aere, arte haud dispari elaborata; quibus inserta suavissimo suffitu pistilla scintillabant odorifera, alba, praelonga, candelarum faciem praeferentia. Thuribulorum magnitudinem, si metiri liquore licet, spondere audeo, singulis quinquaginta aquae libras explendis non sufficere. Suprema atrii regio, ante sedem Regiam, pressa serie repositas sistebat patellas duodecim, plenas Jasmini floribus albis, in conicas figuras acervatis, ut discumbentis Maiestatis sensum specie ac spiritu recrearent. Sedem determinabat dorsuale fulcrum ex auro purissimo fusoris opera, non malleo aurifabri, efformatum, ramusculorum flexuris maioribus, velut ab anaglypta fictis, decoratum, perfractis, quae eas intercedunt, spatiis. Structuram obtinebat singularem, retro in duas alas protensam, et ad usum plane idoneam, molem vero tantam, ut ipsi ponderi immobilitatem acceptam referret, et accumbentis Serenissimi tergum firmiter sustineret. Haec de ornatu.

§. IV.Consessus.

In atrio supremo.
Quoad Consessum. Rex in medio supremi atrii cruribus more patrio inflexis sedebat, supra byssinae teneritatis instratum, opere Phrygio, floribus foliisque intertextum, dorsuali fulcro leviter acclinans, interposita ad [227] commoditatem culcitra molli, auro corusca. Caput ornabat fascia in molem obvoluta, nivea, aureis filis leviter striata; cuius dextro lateri affixum ingentis pretii diadema tribus micabat adamantibus eximiae magnitudinis, in trigonum dispositis, unionibus maiusculis fimbriatum, inde in triplicem exsurgens tubulum, insertis ardeae plumis, partim candidis, partim nigris conspicuum; cuius postridie visi iconem accurate a me expressam, vide sis p. 37. Corpus tunica investiebat flava, ad suras cum staret protensa, discumbentes vero pedes discalceatos, pro urbanitate patria, operiens. In illa nihil observavi insolens aut magnificum; Attalica erat, floccis interpositis duplicata et vulgaris notae, sed summae fortassis mollitiei et levitatis, qua gaudere a teneris dicitur sumptuoso oneri insuetus. Femora duplex stringebat fascia, laxe invicem involuta, una ex aureis; altera ex filis texta subtilissimis lanae Kirmanensis; quibus ad dextram inhaerebat pugio aureus, arte encaustica pictus, et adamantibus unionibusque distinctus. A tergo stabant cubicularia praestituri opera Eunuchi utriusque coloris duo et viginti, in lunarem orbem dispositi; cuius dextro cornui associabantur sex selectae pulchritudinis pueri Georgiani nondum ephebi, amictu corporis perquam specioso, qui praeter consuetudinem rasae gentis, concinnoscincinnos corr. edd. quoque ostentabant, pro decore vultus per tempora fluitantes. Unus ex his propior fronti Regio, aërem gravi motu agitabat, flabello usus ex pilis equinis candidissimis in flagri formam concinnato; Alter ab illo, machinam dirigebat pro fumiganda Nicotiana; tertius sputi receptaculum, quartus thuribula, alius alia observabat. Ex nigritis quoque hic acinacem tenebat, ille crepidas: sclopetum, pharetram, arcum atque alia gestabant alii. Ipse Mehter, cubiculariorum supremus, stans, Regi neglecto ordine vicinior, peram servabat ex humero suspensam, qua in usum Principis recondita aiebant strophiola et diversi generis opiata exhilarantia.

In medio.
[228] In demissiori atrio gemina discumbebat purpuratorum series, prior adversus Regis sinistram, altera dextroversum locata. Ad sinistram primus in ordine ac Maiestati propinquior sedebat PraesesRegni Memadauleh ; hunc sequenti ordine excipiebant Superintendens expensarum Aulae Nasir; archisecretarius Regni Wakahnuiis; quaestor Regni alter Mustaufì; supremus stabulorum praefectus Miir achuur basjì; Protomedicus Hakiim basjì; tum Princeps Georgianus, pro fratre in patria regente obses, Christianus; et Wali Arabistuun, sive Princeps Arabiae vicinae, quae est sub iurisdictione Persica. Oppositi lateris seriem constituebant; Kurtsji basjì, seu Tribunus militiae antiquae; Kuler agasì, seu Generalis mancipiorum; Tufenktsji agasì, sive Dux militiae pedestris; Miir sjekaar basjì, seu supremus rei venaticae praefectus; Munedsjim basjì, astrologorum duo primores, et duo Beglerbegi, seu Archisatrapae. A tergo utriusque ordinis, passibus quatuor interpositis, cancellato limini insistebat selectior militis praetoriani manipulus, in tutelam Maiestatis excubiturus; cui sese haud invitati ingesserant Procerum filii et aulicarum functionum Candidati non pauci; sed qui convivis accensendi non sunt.

In infimo.
Imum atrii, velut maximum proscenium, ad cisternae utrumque latus duo referebat triclinia, utrobique ab invicem trium intercapedine passuum remota; tum duo alia ad frontispicii cancellos, adeoque ex opposito Regis et in transversum locata. Priora quatuor triclinia confidentes recipiebant extraneos atque indigenas hospites amplius quadraginta , quos inter, extranei erant, quantum illos cognovi, duo Praelati Christianorum ex Arabia Sectae Sabaeorum, sive S. Iohannis Baptistae, barbis prominentibus, stolis nigris et aurea pectoris cruce conspicui; Legati Serenissimorum Principum Sueciae, Poloniae, Galliae, Ducumque Russiae, Georgiae et Cyrcassiae, et singulorum [229] unus saltem comes itineris. Est enim instituti, ex Legati sociis, plures uno vel duobus non admitti. Secus tamen nostrum, qui faventiorem invenimus Purpuram, gemini quoque nobiles praeter Secretarium introducti sunt. Ex indigenis aderant administri mediae dignitatis duo et viginti, convivae Regii consessus ordinarii; tum pauci satrapae et civitatum praesides, inde nuper negotiorum causa revocati. Transverso ordine sedebant Musici utrinque ad introitum quindecim, adeoque interrupta serie in duos divisi choros: qui alternata vice tibiis, cymbalis et variis chordis peregrinum consonabant melos; cui et tympana levi compuncta digito, rarius et vox quaedam humana intercinebat. De concentu si iudicium expectas? Strepitus potius quam concentus erat, nullis harmoniae regulis adstrictus, non inconditus tamen et ingratus; verum si vocem cantoris excipio, sat suavis, et submissus adeo, ne colloquia et agenda in Senatu quicquam interpellaret, sed peregrina quadam varii stridoris dulcedine considentium aures et animos demulceret. In locandis nunciis aiunt, dignitatis rationem insuper habendam, et prius quem introduci contigerit, priori sede locandum esse; quod ne postremis in praeiudicium cedat, Aulae obiiciunt religionem, quae praesente Maiestate, nullam inter hospites prioritatem statuat. Ita dixerint liceat, secus tamen faciunt, et ordinem in introducendo et disponendo hospite ut plurimum ex affectu metiuntur sui Principis. Legati Reg. Suec. praerogativa.
Nam in solennissimo omnium convivio, quod sub anni auspicium habebatur, iussus est Legatus Sueciae in Purpuratorum ordine considere, velut prae Nunciis Frengorum ceteris (ita Europaeos vocant) Maiestati dilectus: procul dubio exinde, quod ex longinqua gente et illo in negotio missus esset, quod, praeter belli contra Turcos societatem (qua nihil praeterea volebant tot Principum diplomata) utriusque Regni commercium et emolumenta concerneret; tum quod ipse [230] persona esset politico-militaris, moribus, gestu, auctoritate ad spartam, quam gerebat, et genium aulae natus; cum ceteri, vel viri religiosi et alieni fori essent, vel tales, quos in vicinia nossent oriundos, et muneris, quod gerebant, immerentes. In eodem actu, Calmuccorum ex Legatis uno et viginti, totidem epistolis a Duce et membris familiae instructis, duo saltem admissi, parem Regio affectui locum, nimirum infra Musicos sortiti sunt; cuius de indignitate cum importune se gererent, et incondite multa blaterarent, convivio etiam excessuri, mandante Serenissimo honoratius, videlicet proxime supra Musicos, translocati sunt.

Tricliniorum apparatus.
Regis ante sedem ac ceterorum discumbentium, ea, quae nobis secunda mensa veniunt, uberi manu et ad luxum apparata stabant; qualia erant, saccharorum variae species candisatae, perlatae, ambrosatae; fructus quoque horarii, quos medici vocant, et acrodrya, tum confectiones quaedam, Iulapia, et si quid condimentorum noverat ingenium nationis, omnia ante hospitis ingressum abacis seu quadris ligneis, vernicea superficie nitentibus, ordine exposita. Vasa erant aurea, manu rudi, sine emblematibus aut sculpturis fabricata; alia, pro contenti natura, etiam porcelina. Pro sorbillandis iulapiis cochlearia aderant lignea, in forma lembuli, scite excavata. Mappae omnes Damascenae erant, cum paris telae duplicatura, summa facie incarnata, cum margine dodrantali candido; Regi amplior et aequilatera, ceteris longiores et tetrapedalis latitudinis, omnes perlatis nobilitatae fimbriis, et aureis ubique flosculis pertextae. Pro recipiendis saliva et excrementis faucium, urnulae serviebant ad numerum convivarum depositae, aureae, ventre donatae capaciori, orificio angusto, margine peramplo, adeo graves, ne labiis citra molestiam admoveri possent. Tricliniarcha.
Actum dirigere videbatur Mareschallus Isjik agasi basjì, vel, quod is fatis concesserat, locum tenens Divaanbeeg, cum scipione au[231]reo gemmis consito, ante Maiestatem in secunda scena constitutus; ibi lynceis oculis vultui intentus Regio, iussa ex solis nutibus excipiebat protinus expedienda, per suppositos suos, Ianitores primarios; qui rara serie per atrii longitudinem ad introitum usque dispositi, baculis etiam, munerum suorum symbolis instructi, Maiestatis placita, velut de manu ad manum dicto citius deferebant, sine discursus tumultu. Non procul a Mareschallo, hospitum stabat provisor Mahmandaar bafjì, vel potius locumtenens demortui frater; una cum futuro patris successore, nepote suo, adhuc iuvene, in scena ultima constituto; iussa pariter expectans Regia, de introducendo subinde novo hospite. Ex opposito Regii vultus, nemo toto atrio morabatur, Mareschallo id ipsum ne eveniat, quantum loci conditio permittit, sedulo cavente, tam in equitatione, quam in omni consessu. Sed ad intromissionem nostram.

§. V.Ritus admissionis.

Legati Suec. admissio.
In horti aditu extranei hospites modico tempore commorati, tandem ad Regale adloquium successive, ocyus alii, alii serius evocati sunt, eam ductore Mahmandáro ingressi viam, quam milite et beluis adornatam narravimus. Inter primos ducebatur Legatus Sueciae, tribus suorum adsociatus; quibuscum, simulac in atrii limine compareret, obvium sibi supremum habuit aulae Mareschallum. Hic fultum dextra, superatis scalis, in alterum eduxit proscenium; et protinus Maiestatis in conspectu constitutum monuit, salutationis sacrum absolveret: Id quod memor suarum partium patria inflexione corporis praestitit, nequaquam ad morem subiectionis Persicae. Reverentiae enim deponendae ritus est, ut prostrato corpore, triplex humo impingatur osculum, nunc ore, mox fronte, alternis nimirum vicibus illam premendo, idque tertium iterando. Secretarius insimul exceptus Provisoris [232] manu; et paulo remotus uterque Nobilis ab atriensium officialibus apprehensi, ceremonias ad Legati exemplum exsecuti sumus. Legatus Epistolam sui Regis ante limen a Secretario receptam (coram Maiestate, donec inclinationem corporis absolvisset, a Mareschallo retentam) sua manu summo exhibuit Principi; Regis colloquium.
Qui eam primoribus digitis contactam reddidit Directori Regni, et abblandiente vultu, bene nos iussit venire, regione tam ex longinqua advenas, et perquam gratos sibi hospites. Mox de Suecorum Principis, Amici, quod dicebat, dilectissimi sui, prosperitate percunctatus, et satis de quaesito, qua par erat devotione, eruditus, mox perhumaniter gratulatus nobis est de tanto itinere terra marique feliciter exantlato; serioque monuit detritam tot molestiis valetudinem, Isfahanensi otio percurare, et impraesentiarum defaecatis convivari mentibus. Hic tenor totius colloquii fuit; quo defunctis, sessio imperata est in subselliis ligneis, perlarum matre artificiose vermiculatis; sed quae nobis sedes, in scabellis haud spithamam altis, molestior certe fuit, quam humi si fuisset accubitus. Epistola Regis Suec.
Litterae Suecico idiomate erant conscriptae; quarum argumentum erat: Peroptare Regem Sueciae, incohataeinchoatae corr. edd. nuper cum Serenissimo SIAH amicitiae vigorem; tum mutuum inter utriusque subditos commercium; et denique societatem belli ineundam cum Christianis contra Turcos. Quaecumque ad haec tria, Amicitiam, Commercia, Foedus, facerent stabilienda, ea exhibitori in commissis data esse, quem fide dignari Regia Maiestas Persica velit. Quibus desuper (quod praeter scopum insero) cum Legatus sententiam suam, et quae in mandatis habebat, plenius in Senatorio consessu explicandi, veniam iterato petiisset, tandem vigesimo Septembris Nuncius ab Aula missus desiderata poposcit, scriptis comprehendenda articulis; quos extemplo, qui Legationi a secretis eram, Romana lingua exaravi sequentes, a Rev. Patre Raphaë[233]le, magnae in Aula auctoritatis interprete, et Viro doctissimo explicandos.

I. Serenissimus Rex Sueciae, Dominus meus Clementissimus, animi, quo par est, affectu Regiae Maiestatis Vestrae nuperam amplexus Amoris tesseram, nee minus de successu laetus mutui, quem sperat, commercii, cum subditorum utriusque Maiestatis insigni emolumento stabiliendi: rogat nunc Maiestatem Vestram, Legatione, si placet, reciproca Amicitiam velit confirmare, et felicis instituti notitiam orbi non invidere.

II. Pro facilitando commercio, Serenissimus Rex Sueciae a Regiae Maiestatis Vestrae subditis mercatoribus non paucis rogatus, ut, cum pace Maiestatis Vestrae, Mari Caspio aptis navibus consultum iret, quarum defectus potissimum commerciis mutuis et communicationi utriusque nationis dudum obstaret, opem suam requisitis paratam lubenti animo offiert. Quamvis enim vel non desint, vel a Regiae Maiestatis Vestrae subditis exstrui possint navigia, ea tamen non erunt ita affabre facta, ut vel venti varietatem eludere, vel a periculo procellarum immunes esse, vel aeque veloci cursu traiicere, imo et tuta littori praestare possent propugnacula, contra impressiones Cosaccorum. Serenissimus igitur Suecorum Rex, Maiestati Vestrae architectos, fabros, navarchosque mittendos promittit, quorum ope Caspium mare suum navibus instruere et armare possit idoneis.

III. His a Maiestate Vestra probatis, Serenissimus Princeps meus clementer mibi demandavit, ut explorarem, utrum littora salo vicina arbores alant aptas navibus struendis; quod re secus comperta, frustra fuerint operarii, tanta terrarum spatia laboriose emensi. Rogo itaque Maiestatem Vestram humiliter, ut mihi navalis architecturae perito facultatem concedat eundi in Provinciam Masanderaan, lustratum in ea sylvas, arborum genera, littorumque situm et conditiones, ut inventis operi remediis, [234] perspectisque omnibus rerum necessariarum rationibus, missa ocyus fabrorum copia, institutum secundis successibus expleatur.

IV. Turcorum Imperator, natus Europae et.Regni Persici hostis est. Is publicae tranquillitatis quoties, quoties iniquus et foedifragus turbator, postquam Germaniam, et Romano-Germanum Imperatorem nefario impetivisset bello, nunc arma Divinae benedictionis plena a tergo experitur. Europae Principes, nemine excepto, copias mittunt auxiliares, et in scribendo novo milite indies occupantur. Ultro Rex Sueciae duodecim legiones invictissimo Imperatori, eiusdemque Serenissimo Commilitoni, Poloniarum Regi, sex transcribendas nuper admodum promisit. Iusta nunc sub vindicta gemit Turcorum intolerabilis fastus, et anxietate metuque confecti frontes hostium multis fugiunt parasangis, nescii amplius, ubi impunes esse et habitare securi possint, nisi ad fines Regni Maiestatis Vestrae. Ardenter igitur cupit Serenissimus Suecorum Rex, imo obnixe Serenitatem Vestram, et per illa sidera rogat, quorum auspicato effluvio animi Vestri ad mutuam benevolentiam incaluerunt, ne patiatur delitescere in vicinia hostem suum, de quo Babyloniam, Serenissimo Vestro Parenti (cuius memoria in pace sit) foedifraga manu ereptam, recuperandi, et meritas sumendi illustri victoria vindicias, nunc coelitus exhibetur occasio. E re enim ac salute Vestrae Maiestatis fuerit, non minus atque omnium Europae Principum, si praecisis capitibus, haec infesta Regnis nostris hydra dometur aliquando, ne subdolos improvisosque eius ausus tranquillitas publica inposterum lugeat.

Ludovicus Fabritius.

Hoc in postremo puncto, ex Polonia Legati, successive tres unico missi triennio, sudarunt; nec tertius discesserat, quin redux primus, Dn. Bogdanbek, Aulae anno 1687 denuo comparuerit: ad societatem belli invitare Princi[235]pem incassum omnes adnisi. Litterarum, quas ferebant, omnium idem erat argumentum: quarum hic ultimas appono in gratiam curiosi Lectoris.

Epistola Regis Polonorum.
Jobannes III. D. G. Rex Poloniae, Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Massoviae, Samogitiae, Kyoviae, Volhiniae, Podoliae, Podlachiae, Livoniae, Smolenciae, Severiae, Czernichoviaeque, Serenissimo Principi Domino Schach Solyman, Persarum et Medorum Regi, Amico nostro charissimo, Salutem et amoris mutui atque amicitiae perpetuum incrementum.

Serenissime Princeps, Amice noster charissime.

Nutu coelorum, syderumque influxu omnia haec sublunaria agi, ab astrorumque potentia, velut vitali quodam spiritu, humanos animari actus, cum minime Serenitati Vestrae dubium sit, ita etiam bellum nostrum sociale trium populorum, nempe Polonorum, Germanorum ac Venetorum, contra Gentem Turcarum susceptamsuceptum corr. edd., iam tribus continuis annis in hoc usque tempus, per memorandas victorias et triumphos gestum et provectum, minime dubitamus, quin Serenitas Vestra ad coelos ipsos, supremamque Eorum mentem, Deum, referat, sibique ex iisdem astris et successibus nostris dari cognoscat coniiciatque instinctum, quatenus contra eandem iniustamque Turcarum potentiam suscipiat bellum, suaque gloriosissima arma eo tempore, dum hic tot et tantis regnorum viribus atteritur, promoveat. Iam satis, ab inchoato hocce bello, litteris nostris, binis aut trinis legationibus, omnia gesta, victorias, spolia et triumphos de Turcis Serenitati Vestrae enarravimus; eidem que opportune suscipiendum suasimus bellum, pro vindicandis suis iniuriis, recuperandis iniuste sibi a Turca ereptis Provinciis; spopondimus religione, non prius nos ab eo bello cessaturos, donec suae Serenitati satisfiat, nec [236] prius pacis suscepturos conditiones, donec Serenitas Vestra una nobiscum ac amicis nostris foederatis eodem tractatu complectatur. Sed mirum est, cur huc usque certum non habuerimus responsum. Supinam ac malitiosam hac in re negligentiam Residentis nostri incusamus; Est enim impossibile, ut Serenitas Vestra in tam magnis et laudabilibus negotiis non respondisset, si ille pro debito suo plenam adhibuisset curam et diligentiam. Rursus itaque Serenitatem Vestram amice compellamus, novos ac novos nostros intimando successus. Iam favore Dei T. O. M. iniusto Turcorum Dominio totum nobilissimum ac ditissimum Regnum Hungariae eripuerunt Germani. Iam nos Poloni Provincias praegrandes Ucraniam et integram Podoliam, excepto unico fortalitio Camenecensi, recepimus. Iam Venetae celebre illud ac vetus Regnum Moreae, sive Peloponnesum, potiori ex parte occuparunt, licentiamque dominandi Turcorum in ArchipelagoArchiphelago corr. Kaempfer prope suffocarunt. Venturo tandem vere ipsimet in persona nostra quam sufficientissimo apparatu intima hostium penetralia pertingere ac perrumpere in Dei nomine statuimus. Romanorum quoque Imperator, Rex Germanorum potentißimus, ingentibus exercitibus hostem, Hungaria iam eiectum, in suis adorsurus est ditionibus. Venetae insuper, qua mari, qua terra, fortißimas instruunt acies belli. Ad magnos etiam Moscorum Duces rursus recentißime magnam ac sumptuosam pro concludendo sociali bello expedivimus Legationem. Ad eosdem beatißimus Romanus Papa, Rex Galliarum Christianißimus, aliique Reges ac Principes Europaei ardentißimas dederunt litteras, quatenus una nobiscum gerendum continuandumque suscipiant contra Turcos bellum: prout id totum fusius Ablegatis, sive Residentibus nostris in Aula Serenitatis Vestrae referendum explicandumque commisimus. Non igitur restat aliud, nisi ut Serenitas quoque Vestra, memor avitae Persarum ad sy[237]dera usque excelsae gloriae, tam salutari, tamque opportune tempore bellum sociale cum tot populis et gentibus ineat, Turcarumque potentiam, Regnis suis semper infestam, dum armis nostris detinetur, fortitudine sua percutiat evertatque, Regna et dominia haereditaria, inique sibi ablata, recuperet, imperiumque suum firmet. Nunc certe omnes vindicandae iniuriae; nunc Babylon spolianda trophaeis Turcicis. Nunquam enim Serenitas Vestra maiorem, solidiorem, opportunioremque habitura est occasionem, quam si per foedus tot gentium et populorum metuendam se faciat. Tale profecto nunc tempus Serenitati Vestrae Superi offerunt, ut omnino nomen suum clarissimaeque gentis Persarum ad Solem usque proferat, innumeras victorias ac immensos triumphos cum ipsa coelorum latitudine protendat; Sudum denique perpetuae pacis et tranquillitatis Regnis suis impertiatur, ac quo Solis radii pertingunt, eo Serenißimae Domus suae porrigat gloriam. Quod dum intimo Serenitati Vestrae pollicemur voto, avidißimoque desiderio quantocyus Responsorias praestolamur: eidem longaevam valetudinem, diuturnum regimen, ac prosperos rerum successus ex animo precamur. Dabantur in Russia, in arce nostra haereditaria Zolkieviensi, die 28 Mensis Ianuarii, Anno a nativitate Domini nostri Iesu Christi 1686, Regni vero 12.

Incidenter refero: Epistolam, ut ut die 20 Iunii in Consessu iam oblata fuerit, nondum tamen translatam fuisse die 20 Novembris, quo eius mihi copiam (tum in Arabia degenti) misit Interpres Regius, Vir maximi candoris et eruditionis R. P. Raphaël du Mans, Capucinus: ex quo Lector Aulae supercilium et nationis cunctationes colliget. De successu expeditionis nostrae non est hic dicendi locus: referam, quid in Consessu gestum sit.

§. VI.Introductio ceterorum hospitum:

Legati Siamenses.
Proximus a Sueco inducebatur, recessurus in Patriam, Legatus Siamensis, natione Persa, veste, quae dimittendis [238] datur, honoraria, una cum nigrita, Collega suo, decoratus. QuocumQuo cum corr. edd. valedictionis oscula pedibus Regiis ubi ritu aulico deposuisset, receptis ad Principem suum responsoriisResponsoris corr. Kaempfer, (quas Archi-Mareschallus et Provisor frontali eius inserebant) ex scena illico reductus est. Est aulici moris, valedicentes convivio non detinere; magno abiturientium commodo, quibus, non exspectataexpectata corr. edd. Sessione solenni, valedictionis sacrum exsolvere, etiam Principi in publicum equitanti, permittitur. At hi non Regis pedem, sed stapedem dicuntur osculati. Oratoris desiderium fuerat navale a Persis auxilium contra Peguensium Principem, quem suis infestum Provinciis, et avito praesertim titulo, quem in dominatu albi elephanti possidebat, debellare constituerat. Numerosa et ingentis pretii munera tulerat, vasa innumera, aurea, porcelina Sinensia, et Vernice obducta Japonica; tum rariorum generum undique conquisitas volucres, omnia a quadringentis oblata baiulis, et uncialibus aestimata ducenties mille. Legati Gallia.
Mox intromissus est ex Gallia Legatus, Dominus Franciscus Piquet, constitutus a Pontifice Romano Armenorum convertendorum caput, sub titulo Episcopi Babyloniensis, et Vicarii Apostolici in Perside, qui facta corporis inclinatione, cum Responsoriis ad Christianissimum dimissus est. Petierat, remansurus in Perside, oblatis commendatitiis, protectionem Regis, et libertatem animis consulendi Christianorum urbis Hamedaan; A quibus vero capularis ille Praelatus, velut alienus et ignotus pastor, male cum Clero suo exceptus atque habitus, intra semestre diem obiit. Legati Poloniae.
Dehinc comparuit Dominus Suski, Serenissimi Regis Poloniarum Nuncius missus; cum non ita pridem discessisset, Oratoris munere perfunctus, Salomon Zgurski, Comes Syriensis, uterque Armeno-Graecus, ille alieno, quod usurpabat nomine proprio, hic adscito etiam Comitis titulo decoratus. Mox remittendis in Usbeciam Tartaris responsoriae traditae sunt; [239] novisque appulsis sedes assignata est. Frequentes inde hospites aulam invisunt, Legationum argumento non alio, quam amicitiae et fidei denunciatione; Scopus est, pro munusculis oblatis (equis, camelis, pellibus, rhabarbaro) dona reportare graviora, et dum sumptibus aluntur Regiis, merces libere invectas cum lucro divendere. Legati Moscoviae.
Idem congruit de officiosis dicere Legationibus Ruthenorum, quibus subinde haec aula molestatur. Novissime dimissus urbe nondum excesserat, dum appelleret cum comitatu triginta servorum Constantin Christophorowitz, natione Graecus, eiusdemque linguae in aula Magni Ducis interpres. Hic post Tartaros introductus, salutata Maiestate, ad convivandum permansit. Sinistra illi in Legationibus fata erant; nam ante triennium cum magno comitatu ad Imperatorem Turcicum missus, in Ponto Euxino quinquaginta supra centum ex suis amiserat, malignitate morbi extinctos. Hic vero ipse per suum a secretis sublatus veneno fuit; quod cum lentius in intestina ageret, detecto crimine, vivum parricidam intra horti sui pomoeria rogo impositum, cum ephebo, sceleris conscio, combussit pridie, quam ipse anno aetatis quadragesimo exspiraret; Vir Graece doctissimus, et longioris aevi dignus mihi Amicus. Legati Arabiae.
Ex Arabia quoque intromissi sunt Nuncii gemini, tribus cuiusdam vicinae Bagdado, sive Babyloniae, ab Imperatore Turcico defecturae, si exorari Regis protectio potuisset. Satraparum Persiae.
Satrapae deinde successive non pauci, quos commorari in curia eo tempore contingebat, ad convivii societatem, praeviis pedum osculis, admissi sunt. Ex spectatoribus quoque Castellanus quidam (Sulthanos vocant) in ultimam scenam provocatus est, cum duodecim, quos Regi offerendos tulerat, falconibus: quorum duo conspiciendi, ubi cominus ante thronum delati, Maiestati placerent, reductis muneribus, dator accumbere convivio iussus est. Leg. Imperatoris Romani.
Inter postremos comparuit etiam R. Pater Elias, Carmelitanus discal[240]ceatus, Vir eximiae eruditionis, Belga, ut ad litteras ab Invictissimo Romano Imperatore, quas ante triennium Prior sui ordinis (in itinere mortuus) patria extulerat, Responsorias repeteret. Ridiculum erat, eas dum capiti affixuri essent (in Monachali enim habitu incedebat) rasam invenisse calvitiem. Ulnis igitur elevatis impositae sunt exportandae. Obtinebant trium spithamarum longitudinem et latitudinem unius: in crumena reconditae Damascena, auro distincta et obsignata. Tantorum Principum epistolas ad superbam gentem per eos ferri, quos fakkiir, id est, pauperes et mendicos, vocant, res meo iudicio inconsulta et ignominiosa est. Legi enim cum Legati debeant, id est, mitti auctoritate et prudentia politica insigniores: quid aliud credet Curia, quam digniores in aulis nostris non haberi? Apostatarum.
Postremi comparuerunt ex Georgia apostatae, quos vocant, uno accessu novendecim; pro abnegationis scelere Galatis donati, atque eo honore, ut in atrii ingressu Maiestati reverentiam facerent; qua exsoluta foras reducti sunt. Dolendum est, quam illa Christiana gens, quae olim ob controversas in fide minutias, rupto Concilio, a Graecorum Ecclesia desciverat, hodie eo levitatis prolapsa sit, ut praeputium venundare exiguo lucri praemio non dubitet. Iam vicies mille inhabitare dicuntur Isfahanum, patriae et religionis desertores; rarique celebrantur Consessus, quibus non eius pulveris hominibus salutandae Maiestatis gratiam indulgeri videas. Nec tamen cuivis apostatae, sed nobilioribus saltem, hanc accedere Corinthum permittitur: In causa est ingens religionis languor et crassa fidei Christianae ignorantia; in qua se satis profecisse putant, si didicerint imagines colere, se cruce signare, et, quod prora et puppis est, ieiuniis praestare observantiam; cetero fidei articulos et fundamenta ignorantes, et saltem nominatim Christiani; ut metuam magnopere, ne tota Christiana Colchis, in Mahhammedanam [241] barbariem, tractu tandem seculorum deficiat; praesertim, cum civem exspectataexpectata corr. edd. praemia, ipsos Principes favor aulae atque promissi honores alliciant.

§. VII.Res in consessu gestae.

Haec dum ita agebantur, intercalaria quaedam sub incudem vocata, ac praesertim supplices schedulae beneficia ambientium Maiestati productae et explicatae sunt: plurimae a Memadauletho (quo cum Regi frequentissimum erat colloquium) aliae a Mareschallo, pauciores a primoribus aliis, prout petitorum rationes functionem cuiusque attinebant. Supplicantium iussi sunt nonnulli e longinquo se Maiestati sistere conspicandos; alii ad cancellos constituti, vel eventum desiderii, vel provocationem, frustra exspectareexpectare corr. Kaempfer visi sunt. Contigit inter ea, gemino spectare exemplo ritum conferendi Tadsj, sive Mitram Sophorum aulicam, quem nostrates interpretantur collocationem symboli Nobilitatis Persicae, des Persianischen Ritter-Ordens. Duo una inducebantur iuvenes in secundum atrium, quorum unus praefecturam palatii Regii urbis Keskèr, alter antistitium ambiebat non dissimile. Utrumque officium administratorem exposcebat nobilis dignitatis. Explicatis igitur a Memadauletho desideriis, ambo immotis talis constitere, usque dum eos intuens Rex, ac bene a natura formatos iudicans, petitis annueret. Quo facto, Sohbet Jesaul basjì (is est ianitorum caput, et secundus a Mareschallo) egressus palatio, fasciam sui capitis cum mitra ipse commutavit Sophica, et reversus ornatu, iussit candidatos in abdomen procumbere, extensis ad femora brachiis manibusque: tum ille elato in altum scipione diu gravi exspectavitexpectavit corr. Kaempfer fronte nutum Regis, in colloquio cum Proceribus distracti: quo obtento, podicem utriusque tribus plagis valide percussit, et hoc ipso, mussitata insuper certa verborum formula, in Sophorum ordinem eos ado[242]ptavit; caput inposterum decorare societatis symbolo, et ad munia quaevis pro meritis suis aspirare, Maiestatis nomine permissos. Levatus in genua uterque infula ornatus, percussoris baculum devotionis et gratiarum osculo veneratus est, videlicet appositione oris et frontis tribus vicibus repetita; et mox ab eodem cinctus etiam acinace, cum impetrata sparta ex proscenio discessit. Interposita mora ex praetorio ordine gemini milites, intercessore Mareschallo, provocati sunt, Domus Regiae inter Sophos, sive Ianitores, decessorum in locum substituendi: Res in imo atrio gesta est iisdem, quas recitavi, ceremoniis. Quibus finitis, voti compotes ad arma deposita regressi sunt, galeam cum nobiliore pileo spartaque propediem mutaturi. Haec inter videre contigit, fictili satis capaci aquam calentem forinsecus protrudi in supremam scenam, et ad Regale latus ab ephebo quodam deponi, cum supplici Directoris intercessione: eam ne Rex immissis sacrare digitis dedignetur; sitire eam, testati, ministrum Regium, languore chronico misere detentum, qui eius virtute convalesere confideret; naturali pharmacorum ope frustra diu tentata. Credit superstitio subditorum, effluviis Regii corporis sanandi inesse facultatem; quia sacra de stirpe natum duodecim Imamorum, quos sanasse aegrotos sine remediis legitur. Intinxit ergo primores digitos, inque gyrum bis terve agitatam tolli annuit.

§. VIII.Solennis munerum oblatio.

His absolutis, munera, cum a Legatis allata, tum extra ordinem missa ab aliis, longa deductionis serie Maiestati oblata sunt. Ordinem dirigebat non nemo primarius ex Jesaulis, qui baiulos lente procedere, et prope introitum sistere singulos gradum curavit, ut oblata Rex eminus posset inspicere. Inspectio satis erat perfunctoria, circiter ex septuaginta passuum distantia. Non dubi[243]taverim tamen, quin expensa deinde fuerint diligentius a Principe isthoc, munerum satis amante. Certum est, a Nasirio et praefectis officinarum accurate omnia pensiculari debere; alia etiam, ab exteris, quae missa sunt, exquisitim aestimari: quoniam ad valorem illorum redhostimenta paranda veniunt in duplici pretio. In fronte ducebantur, velut in triumphum, triginta praedonum Usbecensium capita, longis hastis a tinctorum famulis gestata, tanquam tesserae fortitudinis, ab Archisatrapa Chorasmiensi missa; quos excipiebant primipili praedonum tres, ligneis collo numellis vincti. Reducendis, ex spectaculo, dicebatur poena esse decreta, ut devorandi molossis obiicerentur. Sequebantur atri coloris equi Arabici tres, a Principe eius terrae missi; Hos vero falcones sex, singuli manibus singulorum gestati. Inde Serenissimi Regis Suecorum munera, videlicet horologium a sex baiulis, et novem Italicae artis sclopeta, a singulis portata. Rursus equi septem, ex vario colore integumentis cooperti, singuli a gemino equisone ducti. Mox pelles mustelinae Scythicae, (Zobellinae) duo specula, et ex eodem vitro cista resplendens, sarcophagi minoris magnitudine et figura, omnia Ducis Moscovitarum munera. Tum ex Polonia falcones vivi quinque, a totidem baiulis gestati, unus siquidem in via mortuus erat. Deinde cameli, muli, equi, cervi, distinctis vicibus adducti sunt non pauci; quorum vero ordines intercipiebant ductores quidam operum mechanicorum, veluti pannorum, aureorum, argenteorum, bombycinorum, sericeorum, laneorum; tum, qui aulaea et integumenta pretiosa, qui arcuum et sagittarum fasciculos, qui pellium variarum volumina, qui ocreas et calceamenta diversi generis baiulabant, atque alia non nulla, ab amanuensi meo, qui in horto constitutus palimpsesto singula consignabat, non satis agnita. Lintres quoque octo numeravimus inter dona postrema adductos, unum stapedibus [244] ferreis, duos funibus equestribus, duos item leguminibus, tres ligneis haustris et cochlearibus plenos. Agmen muli claudebant gemini, onusti centonibus. Tenebat munerum catalogum Memadauleth, ut posset, quaesitus a Rege, singulorum datores indicare.

§. IX.Prandium.

Hactenus epuli spectatores ultra trihorium accubueramus (id sibi temporis agenda in Consilio vindicaverant) cum tandem, finita oblatione, coeptum est serium adornari prandium. Proinde novae in cylindri figuram convolutae mappae, vasaque plena operculatis dapibus apportata ex coquina, et ante palatium, in humo tegminibus strato collocata sunt, inibi relinquenda, donec inferendi daretur tessera. Numeravi patinas amplius centenas, una cum operculis ex obryzo fabrefactas, omnes tanti ponderis et molis, ut omne baiulatoris robur singulae exposcerent. Opercula turbinatam exhibebant fastigii formam, quae ferculis commode operiendis esset idonea, pari figura accumulatis. Omnes oryzam fovebant more coctam Persico, id est, spissam, granis lentore non cohaerentibus, qualem appellant Pilaù; illam vero condimentis, quibus gulam geniumque demulceret, diversissimis temperatam: Alia enim mixta et percocta erat frictis, assis, vel elixis carnibus; alia amygdalis decorticatis et passulis maioribus; alia bulbis et variis oleribus, illo praecipue, in quod Romani fidicen Lyrae tantopere invehitur; alias etiam cupediarum raras et conquisitas varietates in superficie sua referebant. Nec coloris multiplex deerat mangonium, quo salivam intuentibus moveret, niveo, roseo, crocino, caeruleo, caesio, murino, purpureo, nam hos colores potissimum observavi. Scutellae patinarum numerum pene superabant, pauciores aureae, pleraeque pro obsoniorum conditione, porcelinae. Contenta erant herbae crudae, praeser[245]tim cepae; atsjaar, i.e. fructus et radices aceto conditi; tum liquores sorbiles et embammata. StabantExpectabant corr. Kaempfer foris epularum baiuli, oculis in scenam intentis, et Archi-Mareschalli de inferendo iussa exspectabantexpectabant corr. edd., expectantibus corr. Kaempfer: quibus post horae quadrantem nutu datis, primus per atriensem provocatus est Tusjmaal basjì, id est, supremus dapifer, et culinae Regiae inspector, scipione longo, qualis Mareschallorum est, superbe armatus. Is statim, atque pedisequorum cum manipulo, pedem in prima scena figeret, oculos probe ad omnes circumduxit discumbentium ordines, et quid facto opus sit cognito, mox in scenam se protulit alteram, Archicamerarium hortatus nutu, tollenda curaret bellaria ante Maiestatem posita: In cuius obsequium, spadones, mutata statione, Regem a fronte circumdederunt, ordine adeo arcto, qui mensam ab hospitis aspectu intercluderet. Tum, ad Regis sinistram, primus quadras cum bellariis, mox sputi receptaculum, ultimo toralium removit, et successive tradidit adstanti socio, hic eadem tertio, tertius quarto porrexit, donec spadonum emensa manus, ad ministrosminstros corr. Kaempfer, quos per atrium longa serie sparserat Archidapifer, pervenirent, et per horum quoque manus progressa, extra atrium proferrentur. Pari successu ante convivas tabulae cum paropsidibus, mappis et urnulis remotae, et coenaculo cum mira celeritate eliminatae sunt, sine ullius hominis discursu et loquela. Apparatum omnem servi Halwatsjì, ad cancellos constituti, excipiebant, distributoque inter adstantes socios et atrienses quicquid eduliorum repperissentreperissent corr. edd., mappas et vasa inania in custodias rettuleruntretulerunt corr. edd.. Hoc facto, simul ingressi comparuerunt prandii curatores, Suffratsji basjì, sive stratorum director; Tsjurektsji basjì; primarius temperator sorbilium; Turtsji basjì; primus acidorum et salsamentorum conditor; Sebtsji basjì, supremus olerum praefectus; et Tsjini Kesitsji basjì, praecipuus vasorum [246] Sinensium, simul ac dapiferorum inspector; stipati rerum, quas quisque curabat, latoribus et administris. Tum supremus strator mappam proximo Cubiculari pro Regio triclinio tradidit; quae per manus eunuchorum omnium volutata, tandem ab ultimo Camerario expansa est. Caeteras mappas pro mensis hospitum, ipsi explicabant latores. Mappae omnes erant ex panno Attalico, cum paris telae trilice concinnatae, foribus opere Phrygio exornatae aureis argenteisque, et prioribus nequicquam splendore vel pretio cedentes. Mox castrati ordinis, aureo instructus gutturnio, procurrit puer, et manus Regias inundavit aqua limpida repente, quam Rex strophiolo, per Archicubicularium dato, abstersit. Idem pro lotione liquor primoribus medii atrii, ex aureis quoque gutturniis, oblatus est, verum per vulgares servos. Mantilium non fuit usus; quisque madorem proprio abstergebat linteo, ex sinu pectoris deprompto; In eo, ob cinctum femoris, commode abscondit natio, quicquid solent nostrates gestare in perulis. Dehinc panum facta est distributio, et singulis praeposita ovalis figurae placenta triticea, crassitiem obtinens auricularis digiti, et duarum spithamarum longitudinem, non crediderim pro cibo, sed loco orbis et mantilis. Nec mora, scutellae cum iulapiis, sorbitionibus et salsamentis illatae, et per mensas digestae sunt; demum et ipsae dapes in vasis praegrandibus apportatae, et demptis ante mensas operculis, simplici ac pressa serie sunt appositae. Missus in mensis omnibus, discumbentium respondebant hospitum numero , tantum ante Serenissimum, praeter scutulas, numerabantur duodecim, in quadratum ordinem dispositi, atque his insuper unus in medio catinus aureus monstrosae magnitudinis, plenus oryza, carnibus et variorum esculentorum lautitiis, in turbinatam colliculi molem aggestis; qui vero, quod a paucis dirigi non posset, feretro [247] impositus aureo, et ab octo baiulis, non quidem per atrii longitudinem, sicut cetera fercula, sed, facto viae compendio, per posticum, cui Rex in vicinia assidebat, permoleste illatus est. Sic adornatis tricliniis, sese scenis extulerunt curatores, cum servis et baiulis, saltem structoribus, qui fercula distribuerent, demoratis. Tum, Archistructoris loco, Mehter (prius divinam benedictionem clara voce precatus) ante Regios missus inflexis consedit genibus, et ex lautioribus, postquam illos praelibasset, patellas quatuor Regi praeposuit. Ceteri structores exsertisexertis corr. edd. suis quoque lingulis (quas intra cingulum gestabant praelongas aureas) mensis reliquis ministrabant singuli, tantum de dissitis impertientes, cum de propinquis capere cuivis esset in proclivi. Convivarum nemo cultro aut furcilla utebatur. Exulant haec a Persarum mensis impedimenta; sola instrumentorum vices gerente dextra; (sinistram turpe est adhibere in convivio) Carnes quippe ad eam mollitiem percoquuntur, ut digitis comminui nullo possint negotio. Nec cochlearium usus hic erat, nisi pro hauriendis iulapiis, quibus subinde gutturis officium levigabant. Non credat Italorum sobrietas, quantos Persicum genus hospitum oryzae bolos deglutiverit, simul cum portione carnis non contemnenda assumptis, et ne quicquam praemorsis: Naturam iudicaverint dentes Persis dedisse inutiles et otiosos, si solius manducandi causa dederit. De panibus nemo micam comedebat, quasi cibo minus de tempore, tanto cupediarum in affluxu. Exulabat vinum: Eo Regem, aegritudine levatum, Medici interdixerant; ad cuius abstinentiam toto Regno vitalis ille liquor ex conviviis Musulmannorum proscriptus erat. Vices tamem egregie supplebat Iulapiorum genus, omni vino et nectare suavius, ex aqua rosarum, succis limonum et granatorum, saccharo atque rebus cordialibus, perquam sa[248]pidis et suaveolentibus paratum. Nec sitienti fontana deerat, quam ad cuiusque nutum pocillator ex porcelino vase liberaliter propinabat. Saltatrices quoque ac cantrices aberant; eo consilio repulsae, ne his Princeps illecebris denuo in corporis noxam impingeret. Aberant gladiatores, luctatores, comoedi, quos alioqui et consimiles agyrtarum globos invitare voluptas, vino lacessita, non raro solita erat. Cum prandii exordio quoque Musicorum cessabat studium, instrumentisque reconditis, non in fidibus amplius, sed in patinis decertabat; exemplo ceterorum, qui solis omnes intenti missibus, alto prandebant silentio sepulti. Vix Sueci ceperamus etiam ferculis admovere digitos, hactenus novitatibus obiectorum et voracis scenae contemplatione suspensi, cum Serenissimus Convivator inopinatum convivio, ablutis manibus, colophonem, sub ipso prandendi ardore, imposuit. Quo ipso omnes manum sustulere de tabula; simul irruentibus ministris, qui incredibili celeritate cibos mappasque ex coenaculo tollerent, ab imis sessionibus auspicati. Peregrinum erat, epulantis convivii tam subito mutatam spectare scenam, et in momento in Socraticae sobrietatis theatro constitui, quod Persico apparatu et epularum Regali magnificentia paulo ante luxuriaverat. Mirari tunc hospitum desiisses summam ingluviem, qui prandii tam concitatum praedocti terminum, quippe intra quadrantem finiendi, id studiose egerant, ut temporis invidiam mira celeritate compensarent; cuius haud aeque consciis id evenit, ut segniores in opere, nondum satiatis ventriculis epulo excesserint. Quid ultra? Praeter Serenissimum omnes se ex atrio proripuere, et insalutato Rege, nullo observato ordine discesserunt. Tantum solio propiores Maiestatis contuitum venerabantur, non profunda corporis inflexione, sed dextra manu, quam fronti admovebant. In theatro fori cessavit eodem [249] tempore ab officio chorus tympanistarum et tubicinum, qui incredibili tumultu Regali admissionis festo, inde a praecedente vespera adfremuerant. Reduces facti, lares nostros militari custodia, qua hactenus caruerant, munitos invenimus: qui et caeteris tutelae honos datus est Oratoribus, vultum Principis nobiscum prima vice veneratis. Ab omni historiarum memoria Persarum fastus in conviviis obtinuit, ut non ii tantum, qui in dignitatis fastigio constituuntur, aut divitiis affluunt, maiorem ostentare honore suo vel opibus magnificentiam studeant, sed illi etiam, quos fortuna in obscuro tenet, impares viribus impensas facere non dubitent hospitalitate; luxuriae mater quod procul dubio coeli existat genius. Omnes Regis epulae, prandia, coenae, in Camera computationum ad certam reducta leguntur pecuniae summam, ex qua magnificentiam possis coniicere. Victus aulae ordinarius quotidie aestimatur tomanis triginta quinque; prandium solius Principis tomanis duodecim. Notabile est: Primores, invitantes ad festivitates suas Regem, non ipsum parare epulum, sed prandii pretium expendere, totidem, quot dixi, tomanos. Privatim vescenti, vasa non aurea, sed murrhina vel porcelina serviunt, viginti in prandio, in coena duodecim. Pretium solennis convivii me latet; scio, quam breve sit, tam plenum, tam splendidum, tam sumptuosum esse: etsi mensas, missibus commutatis, more nostro non variet. Quanti autem momenti fuerit; multifariam tamen refunditur, tot datis muneribus, cum a Legatis et hospite extraordinario, tum inprimis a Satrapis et regni Magnatibus, quae sub anni auspicium homagii loco offerunt. ParopsidesParposides corr. edd. aureae, conviviis destinatae, dicuntur ad millenarium numerum exsurgere, et in aere constare amplius trecenties mille tomanis; cetera supellectilia, rarioribus annumeranda, idem pretium pene duplo [250] excedere; quintuplo et ultra superare gemmas et cimelia, quae partim Rex fasciae capitis, capulisque pugionum et acinacum, inserta gerit, partim recondita domi servat, et in thesauro arcis Kalahi berrùk. De quibus prolixius disserendi occasionem habebimus in nostro Hodoeporico. Tantum de hodierno Persicae Aulae Statu!

XML-Source: http://diglib.hab.de/edoc/ed000081/tei-transcript.xml
XSL-Stylesheet: http://diglib.hab.de/edoc/ed000081/tei-transcript.xsl

Seite drucken