[765]Amoenitatum Exoticarum
Fasciculus V.

Continens
Plantarum Japonicarum,
quas Regnum peragranti solum natale conspiciendas
obiecit,
Nomina et Characteres Sinicos;
intermixtis, pro specimine,
quarundam plenis descriptionibus,
una cum Iconibus.

[766]Catalogus Plantarum

Fasciculi V.
in quinque Classes distributi,
quarum exhibet

Classis
  1. Plantas vulgo dictas Bacciferas et Pruniferas.
  2. Pl. Pomiferas et Nuciferas.
  3. Pl. Oleraceas et Frugiferas.
  4. Pl. specioso flore conspicuas.
  5. Pl. Miscellaneas.

[767]Praefanda.

Lectorem praescire cupio (1) Catalogum, quem trado, in ipso primo per Japoniam itinere, adeoque citra methodum hodiernae βοτανοσοφίας natum esse. In eo plantas quascunque obvias promiscue adoptavi, sane non alia intentione, quam ut vocabula et characteres addiscerem Gentis, apud quam diutule commorari constitueram. Sufficiebat proposito crassior haec Plantarum distinctio in V. Classes, seu locos communes, in quibus omnium nomina et characteres, tum ignotarum prima quoque lineamenta raptim deponerem. Quae vero, cum deinde iterata inspectione, et partium, quae in primo occursu deficiebant, adiectione ita perfecerim, ut pro maiori opere botanico suppeditare possint materiam (sed quae in Manuscriptis meis dispersa atque indigesta adhuc latet), placuit hic saltem primam meam ac rudiorem operam, in conquirendis Stirpium characteribus Sinicis, et nominibus Japonicis collocatam, impertire: insertis, pro specimine et Fasciculi magnitudine explenda, Stirpium quarundam integris descriptionibus; quarum vero icones ex naturali magnitudine in minorem formam redactae sunt non satis ubique feliciter, vel eleganter.

(2) Nomina, quae citamus, duum esse generum: alia plebeia et vulgati usus, alia vero literatorum Japonensium, quibus illi Plantarum characteres Sinicos exprimunt. Characteres enim, quamvis Japoniae, Sinae (rectius pronunciamus Tsinae) proximisque regnis ac regionibus, ad Cambodiam et Siamum usque, universales et communes sint; (sunt enim rerum velut picturae et descriptiones) gentes tamen singulae eos fere diverse exprimunt; adeo, ut [768] scriptione communi cum gaudeant atque se invicem intelligant, in ipso congressu tamen muti sint. Characteres illi penicillo, non calamo, scribuntur, virgulisque constant plurimis, rectis ac simplicibus, in formam quodammodo quadratam eleganter congestis. Cuius vero elegantiae spernax indoles et expedita manus Japonum omnem virgularum in uno charactere apparatum satagit uno vel paucis ductibus absolvere: ex quibus tunc alius enascitur character indecorus, gentique magis usitatus, quem appellant Ssò, ad differentiam praedicti universalis, qui vocatur Sìn. Negabat xylographus, se posse confusos illorum ductus assequi, unde eos characteres omisimus. Addidissem quoque signata nomina literis Alphabeti Japonici; (quo duplici populus utitur: uno Fíro Canna, altero Catta Canna dicto, cuius utriusque figurae non simplices literas, exemplo nostratium, sed integras syllabas notant) verum quod a dextra incipiendo deorsum scribantur, inseri latino textui non poterant; secus ac ipsi characteres, qui, quamvis eodem ordine pingendi sint, patiuntur tamen a latere sociari. Pro ostendendo utriusque tum characteris, tum scripturae differentiamdifferentia corr. edd., subiungimus hic Characteres quosdam scriptu faciliores, cum eorum appellationibus literis utriusque Alphabeti scriptis: quorum primus Lauri Camphoram ferentis, literatis nomine characteris Ssjoo, populari Kus, vel Kus no ki; alter Alcaeae arboris, vulgo Kirì, seu Kirì no kì, literatis Too; tertius Oryzae vulgo Wasĭ et Urusjĭne, literatis Ko dictae. Vox prima in unoquoque exemplo sistit characterem Sinicum universalem Sin, altera Japonicum Ssò, tertia characteris appellationem literis Firo, quarta eundem characteris sonum literis Catta expressum.

Abbildung [Abb.: S. 768 (Zeichen nicht darstellbar)]

[769] (3) Variare quandoque nomina additione vel mutatione unius literae: Ita litera n aliquando ex lascivia linguae inseritur, ut perinde dicatur Naga et Nanga, Tsus et Tsuns. Ob eandem euphoniam f in b, k in g, g in k, w in b, etc. mutari solet, praesertim in nominibus cornpositis: ita Sibito banna pro Sibito fanna, Kinari gaki pro Kinari kaki, Koquan pro Goquan, Kibi pro Kiwi dicitur: quae scriptionis diversitas, si occurrat, pro menda reputari non debet.

(4) Sategisse nos orthotoniam vocum exprimere impositis accentibus, vel duplicatis vocalibus, velut in praefatione libri monuimus.

(5) De Stylo et orationis nitore parum me solicitum, non abstinuisse a vocabulisvocibus corr. edd. male Latinis: quas tamen non ego primus fingo, sed illustres botanographi foro botanico pridem induxere, velut ad plantas earumque partes typice ac compendiose describendum idoneas et maxime necessarias.

(6) Plures me in eodem regno enotasse Stirpes, sed quarum nec characteres nec nomina propria a popularibus explorare vel in eorum Herbariis adhuc reperire potui, unde eas hic praetermisi: cum sine natali nomine plantas induxisse, a Fasciculi titulo fuisset alienum et inconveniens.

Classis I.
Plantae vulgo dictae bacciferae et pruniferae.

1

Tsus no ki, sive Tsúdsu no ki, i.e. arbor Laurus. (Tsus nomen Lauri est; ki notat plantam vel potius arborem; no praepositionem de, velut copulam ex [770] gentis idiotismo inserendam. Dicitur etiam Tsons pro Tsus, ob euphoniam) Lauri species et varietates, quas Regio alit, sunt sequentes:

2

Kúro Tsons, vel Proh Tsons: Laurus baccis maiusculis atro-purpureis, foliis latioribus.

3

Eadem foliis angustioribus undulatis.

4

Aka Tsúdsu: Laurus baccis maiusculis rubicundis, foliis latioribus.

5

Laurus Camphorifera; literatis nomine characteris Ssio, vulgo Kus no ki, aliis Nambók dicta.

Arbor est sylvestris, in Japonia occidentali et adiacentibus Insulis in laetam vastamque Tiliae magnitudinem adolescens. Radice nititur valide ac parum brachiata, quae camphoram prae ceteris partibus spirat et coctione impertitur. Cortex quodammodo est scaber, coloris pulli, in ramis iunioribus laevis, viridans, nitens, interiori superficie glabra et mucosa, adeoque facile abscedens; Medulla magna fungosa et lignosa; Lignum candidum, per siccitatem ex rufo variegatum, substantiae laxioris ex fibris crassiusculis compactae, aliquando serviens pro fabricandis scriniis; sed quorum superficies per vetustatem asperatur, dum volatilis resina poros destituit. Pediculis carinatis, tenuibus, sescuncialibus, nonnunquam ex viridi rubentibus insistunt Folia promiscuo loco singula, membranacea, triuncialia vel longiora, ex brevi acuto principio ovata, mucrone oblongo angusto, margine integro undulato, non raro tenui pallescente virgula fimbriato, supina facie saturo virore imbuta ac micante, dorso herbaceo et quasi holoserico; nervo uno medio utrinque prominulo, ex viridi albi[771]

Abbildung [Abb.: Laurus Camphorifera]

[772]cante et paucis nervis lateralibus ad ambitum arcuatim protendentibus; quos vagi minores pro firmitate folio concilianda intercurrunt. In nervorum finibus non raro verruculas observamus, quas huic Lauro proprias dixerim. Flosculi in fastigiis ramulorum, sed arboris provectae aetatis et magnitudinis, mense Maio Iunioque inter foliorum axillas prodeunt, Pediculis nixi biuncialibus, tenuibus, in fine racemosis ac in pediculos brevissimos singulis perianthiis praeparvis instructos divulsis. Sunt flores albi, hexapetali, intra seminis Coriandri ambitum radiantes, petalis ovatis, staminibus apicatis novem, ea dispositione locatis, ut terni medium stylum premant, hos ceteri in orbem ambiant, intercepti singults tuberculis, carnosis, exiguis, luteis, mollibus, umbilico laxe adnatis. Florem, accrescente calyculo, Bacca excipit per maturitatem atro-purpurea et splendens, magnitudine pisi maioris, figurae quodammodo turbinatae, pericarpio molli purpurascente, saporis ex camphora caryophyllacei; nucleo intus piperis magnitudine, corticula nigra micante obducto, bifido, oleoso, saporis fatui.

Extractio Camphorae rusticorum opus est in provincia Sátzuma et insulis Gótho, qui radices et ligna in festucas comminuta, cum affusa aqua coquunt in vesica ferrea, impositoque capitello fictili amplo, et (ne ex vapore rumpat) rostrato, sublimatam resinam excipiunt, stramini, quod capitellum replebat, adhaerentem.

Lauri Camphoriferae species est Cassia Canellifera, cuius radix oleum Camphorae cum ipsa Camphora, cortex oleum Cinamomi, folia oleum Caryophyllaceum praebent in destillatione. Eam sane in sylvis Malabaricis (in quibus Cassia lignea dicta, maxime luxuriat) aeque inveni nobilem, sed minus frequentem, ac in ipsa a Ceylana. Camphoram quoque in destillatione Schoenanthi Persici ac Arabici copiosam obtinui, in fundo olei subsidentem; [773] nec dubito eandem inesse Iunipero aliisque stirpibus camphorini odoris, et ex iis arte educi posse; quod pollicentur Brahmenes: qui etiam ex omnibus dulcibus, quin ex ipso lacte saccharum eliciunt. Modum ab ipsis edoctus teneo. Camphoram naturalem et cristallinam perquam pretiosampetiosam corr. Kaempfer ac raram impertitur arbor in Sumatra et Borneo insulis. Sed haec arbor ex Daphneo sanguine non est.

6

, vulgo Nági, item Tsíkkura síba. Laurus Iulifera, folio specioso enervi.

Rara arbor est, et boni ominis habita, quae ob perenne foliorum decus ex sylvis in urbes recipitur, assignata sede in impluviis. Caudice autem recto, aequali, frondium amissarum stigmatibus signato, Cerasi altitudinem tardo incremento assequitur: Cortice vestita obscure badio, carnoso, molli, in ramulis pulchre virenti, odoris abiegni balsamici. Ligno constat duro, infirmo tamen et vix fibroso; medulla fungosa et per aetatem lignosa. Surculi alternatim adversi, tenues et ad sinus tuberosi sunt, foliis biiugis ex unciali intervallo decorati ac fere penduli. Folium pediculi et nervorum exsors durum est ac tensum, Lauri Alexandrinae folio, substantia et colore simile, longitudinis triuncialis, latitudinis pollicaris vel amplioris, utraque facie aequali, laevi, in longitudinem leniter striata et obscure virenti, superficie in coeruleum roscida. Iuli terni quaternive ex foliorum axillis exsurgunt obsolete albidi, breves, ex densis villis, flosculisque intermixtis bipetalis minutissimis, circa medium uncialem stylum compacti: quibus defluentibus Bacca unica, raro gemina, in extremitate remanet, per maturitatem atro-purpurea, rorulenta, pruno sylvestri externa facie similis, pericarpio[774]

Abbildung [Abb.: Ná]

[775] dotata paucissimo, molli, succoso, insipido; cui laxe inhaeret Nucula ex asse orbicularis, cerasi magnitudine, laevis, rufa, in apicem fastigiata. Putamen eius durum et lapideum est, sed tenue, adeoque infirmum et fragile; nucleum continens cuticula rufa obductum, individuum, saporis vapidi subamari, figurae pariter rotundissimae, apiculo auctae, qui nuclei medium, verticilli instar, pervadit.

7

Aükuba, frutex arborescens, surculis laeto virore micantibus, crebro geniculatis, pinguibus; folio Ilicis, utcunque adverso; floribus in stylo crasso racemoso tetrapetalis, ex purpura rubentibus, piperis magnitudinem aemulantibus; fructu rubro Laurino oblongo maiusculo, carne pauca, alba, subdulci, nucleum includente duriusculum, saporis tetrici.

8

多羅葉 Taraijo, vulgo Onimotsj. Lauro-Cerasus, flosculis in luteum languentibus, tetrapetalis, numerosis, sub foliorum axillis in modum racemi confertis, fragrantibus; fructu pisi magnitudinis, rubente, umbilicato, quatuor intus granis, figurae seminum pyri, in orbem conglobatis. Ob sempiternam pulchritudinem in hortulis colitur. An Lauro-Cerasus Clusii?

9

山橘 Sankitz, vulgo Jamma Tadsj banna. Chamae-Cerasus pumila, caudice cubitali, non ramoso; foliis Cerasi sylvestris, verticilli in modum dispositis; flosculis sub coma in ramosis pediculis pendentibus, pentapetalis, magnitudinis et figurae Lilii convallii; fructibus rubellis, piso maioribus vertice cuspidato, basi quodammodo compressa, carne succosa, alba, molli, dulci cum ad[776]strictione; nucleo intus albo, duro, pellucido et albumini oculi piscis simillimosimilimo corr. edd..

10

花橘 Quackitz, vulgo Fanna Tadsj banna. Chamae-Ceraso affinis fruticula bipedalis, ramosa, surculis in transversum exporrectis; folio perenni, inordinate denso, lanceato, longitudinis palmaris, latitudinis sescuncialis, ora sparsim in bullas, retorta, plane peregrino decore; stylo in extremitate surculorum brevi, surrecto, pediculis consito densis, adversis et in rectos angulos ramosis; quorum flores et fructus prioribus omnino sunt similes.

11

Eadem folio angusto saligneo, margine bullis crebrioribus crispato; flosculis Dulcamarae similibus, petalis retroflexis.

12

南燭 Nandsjokf, vulgo Natten vel Nandin Tsíkku. Frutex cubitalis vel longior, eminus conspectus arundinis facie; caudice simplici, in spicam conoidem ramosam bacciferam desinente; fronde copiosa, pedali, in triangulum ramosa, surculis adversis et in rectos angulos extensis, folioque salicis figurae sescunciali, arundinaceo, per longa intervalla pinnatis; flosculis Solani lignosi paribus, pentapetalis, ephemeris, albicantibus; baccis rubicundis pisi magnitudinis, semine donatis gemino, hemisphaerico, oculos cancri (quos medici vocant) referentibus.

13

鼠梓 vulgo Nysimi motsj, aliis Tanna wattasj. Ligustrum vulgare Germanicum. Nomen nactum est a glirium stercore, cuius similitudinem baccae referunt.

[777]14

Jubéta. Ligustro affinis arbor Pruni magnitudinis, ramosa, cortice glauco, surculis foliosis in spicas racemosas excurrentibus; foliis decussatim adversis,ex oblongo ovatis, ob teneritatem cito flaccentibus; flosculis et baccis Ligustri, nucleo albo unico carnoso, saporis cum adstrictione caustici. Baccae habentur venenosae.

15

五加 Kooki, vulgo Kukò, aliis Númi gússuri. Ligustrum spinosum, dense foliosum, folio unciali ovato, margine integro; flosculis in uno pediculo singulis vel geminis, purpurascentibus, pentapetalis, petalis in Hyacinthi floris figuram et magnitudinem coëuntibus; baccis et semine Glycopicri. Pro areolarum sepimentis servit, et pro Medico usu cedit tum fructus vescendos, tum folia more Theae extrahenda. Dulcamara frutex spinosus.

16

Fékofatz Arbor mediocris, dense ac incondite ramosa; foliis circa surculorum extremitates densis, biuncialibus, ex acuto principio ovatis, raro dente languide crenatis, pinguibus, duris, et quodammodo concavis; floribus in spicam brevem congestis; baccis nudis rubicundis, cerasi magnitudinis, basi quodammodo turbinata, vertice umbilicato, carne sylvestri, nucleo intus unico bifido, adstringente.

17

龍眼木 Kembokv, item Ruugambokf, vulgo Sakáki. Arbor mediocris, Idolis sacra, Myrti Romani Matth[ioli] foliis ac floribus; extremitate surculorum tenui et redunca; baccis per ramulorum seriem in tenui pediculo singulis, piperis magnitudine, cuspidatis, se[778]minibus in carne pulposa, austera senis, septenis aut pluribus, semini Aquilegiae similibus, saporis subamari et summe adstringentis. Scribitur tribus characteribus, quorum vulgatiorem apposuimus.

18

Fisakaki, arbuscula in surculos tenues ramosa, Theae facie ac foliis; flosculis per surculorum longitudinem densis, rubentibus, pentapetalis, in tintinabuli formam oscitantibus, pumilis; quos baccae excipiunt Iuniperinis similes, succosae, ultramarinum tingentes, seminibus refertae plurimis (10, 20) duriusculis, spadiceis, sub dente crepantibus. Colitur in hortis urbanis ob elegantiam.

19

Eadem flore albo, baccis succo purpureo saturatis.

20

Sasjébu, Fruticula Fisakaki foliis ac facie, flosculis per surculorum decursum velut in spicas (intermixto folio praeparvo denso secundario) consitis singulis, albis, monopetalis, ex pentagono turbinatis, grani hordeacei magnitudinis, ora quinque crenis incisa; quos baccae excipiunt Fisakaki acinis, sive vacciniis nigris, non absimiles, nudae, purpurascentes, piperis magnitudine, pulposae, edules, saporis vinacei dulcis; umbilico quinis labellis patulo, totidem cellulis adornato; seminibus incerto numero pluribus.

21

Obammi, aliis Jso Fisakaki, i.e. Fisakaki littoralis. Frutex surculis surrectis tenuibus dense ramosus; foliis sescuncialibus in oblongum ovatis, pinguibus, duris, margine languide dentato, interdum repando; flosculis inter foliorum axillas duobus, vel tribus, tetrapetalis, pumilis ex albido incarnatis; baccis rotundis purpureis, pulposis, piperis magnitudine, vertice cuspida[779]to, seminibus intus plusculis (10, 15) rusis, angulosis, nitentibus.

22

Sjiroggi, Frutex incondite ramosus et scaber; folio triunciali, principio et mucrone acuto, margine integro; flosculis pediculos in umbellam radiantes occupantibus, densissimis, pumilis, pentapetalis; baccis nudis, per hiemem, amissis foliis, eleganter rubentibus, piso minoribus, rotundis, vertice compresso, crenisque, pro seminum contentorum numero, quinis vel senis umbilicato; carne pulposa, alba, tetre amara; semine Carvi seminis magnitudine, triangulari, angusto, laevi, spadiceo.

23

Sjiroggi, altera arborea, aliis Namóme dicta; foliis in longum concavis et repandis, ora raris vicibus languidissime dentata; baccis, per extremos surculos, pediculo tum simplici, tum in paucos radios diviso, pendentibus, Cerasi fere magnitudinis, vertice quadantenusquadantetenus corr. edd. turbinato et exiguo disco umbilicato, seminibus intus incerto numero paucis, magnitudinem seminis Cumini referentibus.

24

深山樒 Sin san, vulgo Míjama Skimmi, id est, sylvestris Skimmi, ita dicta ob foliorum cum τοῦ Skimmi foliis similitudinem. Arbor vasta sylvestris, foliis in verticilli modum consitis, triuncialibus vel longioribus, quodammodo undulatis, crassiusculis, basi angusta, mucrone frontato brevi, nonnihil repando, margine integro, nervis paucis parum conspicuis, sapore Sagapeni graviusculo, cum calore mordaci; flore in racemis triuncialibus surrectis tetrapetalo ac pentapetalo, praeparvo, rubente; baccis pyri formibus Oxyacanthae [780] fructus magnitudine et facie, quatuor desuper carinis distincto ac per eas dividuo, carne alba, pulposa, cum nidore dulcicula, seminibus quatuor albis, bifidis, grana aurantiorum exprimentibus.

25

Come gommi, item Mantees. Ligustro affinis, frutex baccifer foetens, Buxi facie, tripedalis altitudinis, ab imo ramosus; foliis densis, in fasciculos consertis, pumilis, oblongis,in acutum ovatis, humanum stercus foetentibus; flosculis foliorum fasciculis insertis paucis tubulosis Jasmini facie, languide purpureis, in quina labia expansis. In solo pinguiori flos magis luxuriat, in sena, septena et plura labia margine crispo, divisus.

26

Jamma Co gomme. Frutex montanus dense ramosus, surculis tenuibus, folio Theae decussatim adverso; racemulis in foliorum sede pollicaribus; flosculis Hyacinthinis pumilis purpureis, in quatuor labella crenatis: baccis umbilicatis Coriandri magnitudinis, tetracoccis, globulo intus quatuor semina continente.

27

仙栢 Ken sin, item, Sen bakv, vulgo Inu máki, i.e. Máki spuria. Arbor ramis densis sensimque brevioribus, instar Cupressi, in conoidalem trium orgyiarum altitudinem exsurgens; foliis Nerii sed unius saltem nervi, in dorso insigniter protuberantis; fructu oblongo bipartito, ima parte muscerdam referente, superiori piperis granum, cui nucleus laxe includitur carnosus, mollis, subdulcis.

28

Sin, vulgo Máki, seu Fon máki, id est, Maki legitima. Arbor ingens et crassa, priori homogenea, [781] cuius lignum pro cistis variisque vasis experitum et in pretio est; album enim, leve et purum est, teredini et putredini haud obnoxium. Vasa aquae calidae immersa foetent; ex quo arbor aliis Ksá máki, id est, Maki foetens appellatur.

29

女楨 Tsjo tei, vulgo Fimitz baki et Fimeri baki. Myrtus latifolia vulgaris sylvestris. Myrtus communis Italica C[aspar] Bauh[in] .

30

黄楊 Ojo, vulgo Tsuge. Buxus arborescens, folio ovato maiusculo, extremitate cuspidata, ora raris aculeis serrata; flosculis in foliorum sinu plurimis calyculatis tetrapetalis albis, ad seminis Coriandri ambitum patentibus, petalis rotundis; baccis atro purpureis rotundis, pisi magnitudinis, succo purpureo sylvestri turgidis; seminibus intus in orbem cornpactis duobus, tribus vel quatuor, seminis Carvi magnitudinis et figurae.

31

Tsuge altera. Chamae buxus minor, foliis ex ovato utrinque acuminatis.

32

枸骨 Koo kotz, vulgo Firággi. Aquifolium, seu Agrifolium vulgo dictum.

33

三歸來 Samkira, vulgo Quáquara. Smilax minus spinosa, fructu rubicundo, radice virtuosa, Chinae dicta.

In incultis locis inter Filices et vepres perennis luxuriat; Radice gaudens magna, dura, nodosa, inaequali, paucis longisque fibris capillata, extus rufa vel ni[782]

Abbildung [Abb.: Samkira]

[783]gricante, intus albida, saporis vapidi, Medicis Radix Chinae dicta, satis illa ex virtute nota ac celebrata. Scandit unum vel alterum cubitum sine adminiculo; dumetis vero propinquis nixa altius enititur, Sarmentis lignosis, culmum hordeaceum crassis, obscure circa humum spadiceis, ex biunciali intervallo geniculatis; articulis alterne et ad seriem reflexis, interdum gemina spina adversa, brevi et redunca interceptis. Ex geniculis singulis valva emergit duplicata, membranacea, semunciam longa, pennam lata anserinam, dura, striata, duos extendens capreolos, vitigineis similes, quibus contacta quaevis firmiter comprehendit. Ex Valvis singula oriuntur folia, ex aliis simul florum corymbi, tum novelli interdum surculi. Folium perbrevi vel pene nullo instructum pediculo, ex acuto brevi principio in orbiculum triuncialis diametri expanditur, in mucronem curtum repandum desinens. Tenue est, membranaceum, utraque facie diluto virore nitens, ante mucronem ingenti valva undulans, margine integro, aliquando inaequali, alterutro latere protuberante. Venis donatur quinis ramosis, ex basi folii in mucronem, media directe, ceteris arcuatim, protendentibus. Pediculo tenuissimo unciali, rubente vel lutescente insident Flosculi plus minus decem, in umbellae formam congesti, nudi, in herbido lutei, hexapetali, petalis angustis, in gyrum repandis, ad seminis Coriandri ambitum radiantibus, pellucidis, staminibus senis, apicibus in luteum albicantibus: stylo turbini medio insistente, capitulo caesio. Fructus, invalescente pediculo, florem excipiunt, cerasis figura, magnitudine, rubedine ac nitore similes, rarius turbinati , aëre magis quam carne turgidi; Carne constant pauca, sicca, farinosa, incarnata, saporis acerbi, Mespillorum aemuli; in qua Semina involuta latent quaterna, quina vel sena, lenticulae magnitudinis, figurae lunaris, in orbem instar Malvae seminum conglobata, per siccitatem ex ba[784]dio nigricantia, intus candida, durissima, substantiae corneae.

34

So no ki, aliis Firà et Firási. Vitis idaea aculeata pedalis, folio Chamae buxi, flosculo calyculato, tetrapetalo, purpurascente, pumilo; fructu piperis magnitudine, coccineo, alte umbilicato, carne albida saporis subdulcis fatui; granis intus tribus, in rotundum vergentibus, duriusculis, subamaris.

35

紫草 Sisò, i.e. purpura, vulgo Murasákki, nobilis. Herba pedalis, radice simplici palmari, multis fibris capillata, ab infectoribus ad tingendum sericum expetita, scapo ramoso, ramulus in spicam floridam terminantibus, foliis verticillata dispositione consitis, simplicibus, acute ovatis. Baccifera dicitur. Vidi siccam ex Japonia septentrionali oblatam.

36

Murasakki vulgaris. Herba a colore purpureo baccarum sic dicta: caule tereti volubili; folio alternatim unico biunciali rotundo, lacunoso, pingui, integro, mucronato; spica ex singulis foliorum axillis unica palmari, flosculis sine pediculis consita raris, Coriandri magnitudinis, languide purpureis, tetrapetalis et pentapetalis, nunquam dehiscentibus; fructu intra petala succrescente pisi magnitudinis, inaequaliter rotundo et quadantenus turbinato, pulposo, obscure purpureo et ad inficiendum serviente; semine intus duro, rotundo, nonnihil compresso, nucleo albissimo, dulciusculo.

37

百部根 Fackubukon, vulgo Fékuso Kádsura. Convolvulo similis herba repens, crepitum ventris olens; folio triunciali integro, cordato et mucro[785]nato; flore racemoso, tubuloso, quinque labiis ad piperis ambitum radiante, intus sanguineo, extus incano; fructu Glycopicri, succo foetidissimo, paucis seminibusseminiis corr. edd. permixto.

38

忍冬 Nin too, item Sin too, vulgo Sui Kádsura, et ex floris colore Kin gin qua, i.e. auri argentique flos appellata. Periclymenum vulgare; sive Caprifolium non perfoliatum, baccis atro-purpureis vel nigris.

39

玄及 Kenkoo, vulgo Sane Kádsura, aliis Orenj Kádsura. Frutex viscosus, late scandens, folio simplici pingui, fructu racemoso, acinis circa globosum corpus in orbem congestis, rubidis, succosis, gemino semine reniformi duriusculo donatis. Mucilago extracta genti servit ad glabrandos capillos.

40

寄生 Ksèl, vulgo Jodoriki. Viscum baccis rubentibus; quae pediculis semuncialibus, aliis simplicibus, aliis in paucos radios divaricatis, ramulorum decursum copiosae stipant, foliis in extremis surculis alternatim singulis, Portulacae paribus, unico per medium decurrente nervo. Nomen Japonicum omnem notat plantam parasiticam, in specie vero et κατ᾿ ἐξοχὴν Viscum; quod nullibi mihi in regno visum, nisi in unice Lariceto Provinciae Mikáwa, inter pagos Goju et Akasakka. Rusticorum vulgus id appellabat Gomi Maatz, i.e. Viscum Lariceum.

41

酸漿 Sansjoy, vulgo Foo dsukki. Solanum vesicarium, vulgo Alkekengi.

42

藜蘆 Kirò et Rirjo, vulgo Omotto. Arum acre[786]dinis expers, folio magno liliaceo, pistillo Dracontii minoris, radice tuberosa et fibrosa, amariuscula. Sive: Herba sine caule, foliis liliaceis palmaribus ac pedalibus luxurians, radice crassa, oblonga, carnosa, multis fibris capillata, nonnihil amara; pistillo palmari pingui, in fastigio flosculis brevissimis monopetalis imperfectis, ex luteo pallentibus, favi in speciem dispositis, arcte ac sine pediculis stipato; acinis rubentibus, Olivarum minorum magnitudinis et figurae, pulposis, saporis tetrici, pulps miniata; semine permixta ruso, osseo, figurae circiter cordatae. Vigere permittitur ad macerias et in angulis hortorum, ut foeda spatia luxurioso folio compleat.

43

蒟蒻 Konjakv, item Kúsako, vulgo etiam Kónjakü et Konjakfdama. Dracunculus Dracontio maiori vulgari affinis, caule virentibus maculis variegato, folio longo ramoso, ex magnis lobis inaequaliter alato, radice orbiculata prolifera, facultatis urentis et purgatricis compote.

44

南星 Nansoo, vulgo Jamma Konjakf, item, Osomi, Medicis Ten nan sĭo dictus Dracunculus minor trifolius, folio simplici, magno, mucronato, caule variegato, pistillo spithamali baccifero, baccis insigniter urentibus.

45

葡萄 Foto, vulgo Jebi et Budò. Vitis viniferavinilera corr. edd., uva carnosa, adeoque ad oenopoeiamonopoeiam corr. edd. haud idonea.

46

Ganébu, Vitis lanuginosa, racemis minoribus, acinis nigris Juniperinis similibus, dulcibus, succo purpureo.

[787]47

Jamma Budò. Vitis sylvestris pergulana, botris minoribus, acinis pumilis apyrenis uvae Corinthiacae.

48

Niwa toka, seu Niwa tonga. Sambucus vulgaris officinarum. Sambucus fructu in umbella nigro. C[asparis] Bauh[ini] P[inacis]

49

Tadsu. Sambucus racemosa C[asparis] B[auhini] P[inacis] vulgo Sambucus cervina.

50

Jamma Toosimi, i.e. Tosimi montana. Sambucus aquatica, flore simplici C[asparis] Bauh[ini] P[inacis] Nomen habet ab ellychnio, cuius vicem praestat medulla.

51

Midse, item Jamma Simira, Sambucus aquatica altera, baccis in acutum turbinatis compressis et rubentibus.

52

Niwa toka. Cornus foemina, sive Virga sanguinea Matthioli, foliis in longum angustum et acutum mucronem productis, baccis piperis magnitudine, unico intus semine rotundo duriusculo bipartito. Dicitur alias Amé furass, i.e. pluviam fundens, quod praecisi rami aquam fundant.

53

Foo, item Moo, vulgo Itzingo. Rubus vulgaris fructu nigro.

54

Fasso Itzingo. Idem fructu rubente eduli.

55

Ki Itzigo. Rubus Idaeus fructu luteo.

56

Kutz náwa Itzigo, i.e. Rubus serpentinus; ita a serpendo dictus. Fragaria vulgaris fructu rubro, hoc coelo non eduli.

[788]57

Quanso Itzigo. Fragaria fructu pruni magnitudine, non eduli.

58

Soo, vulgo Kŭwa. Morus fructu albo.

59

Eadem fructu nigro.

60

Den, item Ootz, vulgo Sendan, aliis Kindéis. Aza darach Avicennae. Pseudo Sycomorus Matth[ioli] .

61

Kuroggi seu Fon Kuroggi, i.e. Kuroggi legitima. Arbor magna sylvestris, folio simplici biunciali acute ovato, paucis dentibus languide serrato; flosculis communi brevi pediculo plusculis, plenis, in luteum pallescentibus, multis staminibus circa stylum medium refertis, petalis exterioribus squamosis repandis; baccis oblongis rotundis, piso maioribus, carnosis, purpureis, vertice quinque crenis coronato, lapide intus duriusculo, in diversos loculos, (3. 4. 5. 6.) singulos nucleos continentes, inordinate distincto.

62

Akai Sindsjo, item Sindrjo. Frutex cubitalis, x ipsa radice ramosus, ramulis viridantibus, crebro geniculatis, geniculis protuberantibus, foliaque alterne opposita exhibentibus; baccis stylo unciali sine pediculo insidentibus rotundis, nonnihil compressis, piso minoribus, incarnati coloris, carne molli succosa, nucleo Coriandri seminis colorem et rnagnitudinem referente, subdulci, cortice membranaceo fragili obvoluto.

63

Jusura. Phillyreae Clus. II. facie frutex tricubitalis vel longior, folio lanuginoso triunciali, ex ovato acute mu[789]cronato, ora acutis dentibus dense serrata; baccis intra sinus foliorum, pisi magnitudinis, oblongo-rotundis, carnosis, rubris, lapillo unico oblongo, piperis magnitudine, quadantenus compresso, nucleo albo, pingui.

64

胡頽 Kotai, vulgo Gommi, item Fon Gommi, id est, Olea montana legitima, vere florens. Seu: Olea sylvestris, Zizypho Cappadociae J. Bauh. vulgo Oleae Bohemicae, similis; folio duro, subtus argenteo, badiisque punctis verrucoso; floribus pari modo variegatis, figuram referentibus caryophyllorum aromaticorum, in quatuor labella crenatis; fructu subnascente Olivae minori simili, per maturitatem rubente, argenteis verrucis asperso, pulposo; nucleo albo, in longitudinem striato, saporis tetrici subamari.

65

秋胡頽 Sjnu Kotaì, vulgo Akin Gommi, i.e. Olea montana autumnalis, sive autumno florens. Sive: Olea montana spinosa, folio molliori, autumno florens.

66

Soo vulgoadd. Kaempfer Naatsme. Paliurus Prosp. Alp. fructu Pruni hortensis magnitudine, carne austera, saccharo condiri solito, Officulo Olivae utrinque acuto.

67

Midsikki, aliis ŭmè madákku (ŭmè prunum significat) Frutex folio Pruni sylvestris, baccis in extremis surculis racemo brevissimo consitis, densis, coccineis, seminis Coriandri magnitudine, per maturitatem croceoadd. Kaempfer seminibus plusculis incerto numeronnmero corr. edd. refertis, triquetris et rufis.

68

Abrasin, arbor mediocris luxuriose ramosa, cortice surculorum viridi et verruculis dense punctato, ligno sali[790]gneo, medulla levi copiosissima; foliis palmari et spithamali pediculo insistentibus, magnis Pampineis, aliis integris, aliis in tres partes acute mucronatas alte incisis, basi rotunda, margine insigniter laxo et undulato; singulari insignitis charactere, videlicet praeparvis proboscidibus, una ad incisionis angulum, gemina ad pediculi insitionem excrescentibus; surculorum fastigio pediculis floriferis, longis, divaricatis ac trivaricatis, consito; floribus albis pentapetalis, petalis ovaris, in orbem radiantibus; fructu tricocco et tetracocco, avellanae magnitudinis, in tetragonum pyriformi, rugoso, carnoso et molli, extrinsecus, ad cellularum interstitia in longitudinem depresso; semine Ricini in singulis loculis unico, ex quo oleum pro lucernis exprimitur. Ricinus arboreus, folio Alceae.

69

Jaatzde. Ricini facie frutex luxuriose germinans, foliis Ricini vulgaris, densis, deciduis; ramulis pinguibus, multa medulla farctis, et in thyrsos excurrentibu cubitales, quos styli conoidali circumscriptione ambiunt praelongi, teretes, ramosi, flosculorum corymbis decorati; flosculis pentapetalis albis, ad pisi magnitudinem radiantibus; baccis oblongo rotundis, carnosis, pipere minoribus, pentacoccis, vertice galeato et quinque staminibus ex flore residuis cristato.

70

蓖麻 Fima, vulgo Tooguma, item Karaji et Karagasju. Ricinus vulgaris C[asparis] B[auhini] P[inacis] Palma Christi, nonnusquam arborescens.

71

Módoras, Evonymus vulgaris.

72

Iso Kuroggi, i.e. Kuroggi littoralis, ita dicta, quod littora amet et Kuroggi foliis dotetur, aliis etiam Bupò et [791] Maijumi appellata. Evonymus latifolia Clus, vel J. Bauh.

73

corr. Kaempfer Sitz, vel Sitz dsju, i.e. Sitz planta, vulgo Urùs seu Urus no ki. Arbor vernicifera legitima, folio pinnato Juglandis, fructu racemoso ciceris facie.

Arbor paucis ramis brachiata, salicis ad altitudinem luxuriose exsurgit. Cortice donatur incano, ex verruculis scabro, facile abscedente; ligno saligneo fragilimo; medulla copiosa, ligno adnata; Surculis longis crassis in extremitate inordinate foliotis. Folium est impariter pennatum, spithamale vel longius, Juglandis folio aemulum, costa tereri, leviter lanuginosa; quam a semi palmari nuditate stipant lobi sive folia simplicia, pediculo perbrevi nixa, tenuia, plana, ovata, trium vel quatuor unciarum longitudinis, basi inaequaliter rotunda, mucrone brevi angusto, margine integro, supremi facie obscure viridi, laevi, et ex nervis lacunosa, dorso incano et rnolliter lanuginoso. Nervus medius in mucronem terminans subinde multos a latere demittit nervos minores, citra marginem deficientes. Sapor folio sylvestris inest, cum sensibili calore; humor affrictus extemplo chartam ferrugineo colore imbuit. In surculis quibusdam ex foliorum axillis singuli surgunt Racemi laxe ramosi, palmares, tenues, qui, periolis in calyculos rotundos desinentibus, Flosculos continent pumilos, et citra Coriandri seminis magnitudinem radiantes, in luteum herbaceos, pentapetalos, petalis carnosis nonnihil oblongis et repandis; staminibus ad petalorum interstitia singulis, apicatis, brevissimis, stylo perbrevi tricipite, floris turbini insidente. Odorem spirant dulcem, AurantioArantio corr. edd. flori affinem et pergratum. Fructus flosculum excipit gibbosus, utcunque[792]

Abbildung [Abb.: Sitz]

[793] in rhomboidis figuram compressus, bifidus, facie ac magnitudine ciceris, membranula tenui micante vestitus, per maturitatem durissimus et obsoleti coloris.

Cortex arboris cultro crenatus lacteum fundit lentorem, humore cristallino (ex aliis ductibus stillante) permixtum, qui ad aëris contactum nigrescit. Eundem surculi divulsi, foliorum pediculi, et nervi produnt, nullius gustabilis qualitatis participem, nisi calefacientis sine acredine. Venenatos tamen spiritus haec arbor exhalare dicitur, vehementes adeo, ut pueris circa eandem commorantibus exanthemata in corpore pariant: qualia etiam lignum tractantes alii (non omnes) experiuntur. Collectio Urusj, sive Vernicis, ut instituatur, Caudices praecipue triennes, paucis crenis vulnerandi sunt, ex quibus stillans liquor subinde excipitur, iterata in recenti loco sectione, donec exsucci marcescant. Emulsi atque omni succo orbati, illico amputandi sunt; sic nova e radice provenit soboles, quae triennis facta, collectioni denuo subiicitur. Colitur frequens in Provinciis Tsi kocko et Figo, in quibus inserti agris scapi radicesscaprai dices corr. edd. agunt, et caudices edunt, post triennium Vernicem suppeditantes. Optima regionis, quin totius mundi, Vernix perhibetur circa urbem Jássino colligi. Vernicem Ceres Japonica largitur oppido nobilem et pretiotissimam, sed admodum parcam, ne pro operibus, quae regio construit, sufficeret, nisi prius cum Nam Rak, i.e. Vernice ignobiliore ex Siamo invecta, pro basi illinerentur. Siamensis Vernix promitur in provincia Corsama et regno Cambodiae, ex arbore Anacardo, incolis Tonj Rak, i.e. arbor Rak, dicta, cuius fructus officinis nostris Anacardium dictus, Luk Rak, liquor Nam Rak appellatur. Perforatus truncus, immisso tubulo, tanta copia fundit liquorem, ut Sinae, Tunquino et Japoniae pro deliniendis utensilibus sufficiat. Quin iam Bataviam et alia Indiae loca, vasis ligneis inclusa, appellit; ut mirer, [794] cur non etiam invehatur Belgio? Vernix nativa vix praeparatione indiget. Japonica per duplicatam chartam subtilissimam, telae aranearum pene similem, et eam in rem singulariter constructam, docta ἐγχείρησι torqueri solet, ut a parriculis heterogeneis et crassioribus mundetur; mundatae, pauxillum admiscetur (centesima fere pars) olei Toi dicti, ex fructu arboris Kirì. Sic vasibus ligneis indita per Japoniam venalis transvehitur, sine periculo exspirationis, nisi in superficie; quae statim nigricante tensa cuticula obducitur. Prostat non sincera modo, sed et colorata, vel Cinnabari nativa Sinensi, vel terra rubra, (quam Batavi antea, nunc Sinenses advehunt) vel atramenti popularis materia. Utraque Japonica et Siamensis Vernix venenatum exspirat halitum, ex quo labia tumescunt, et caput dolet; unde in deliniendo artifices strophiolo os et Haies obligant.

74

Fási no ki. Arbor vernicifera spuria, sylvestris, angustifolia.

Rubore suo autumnali, qua viridantes sylvas suaviter interpolat, intuentium oculos e longinquo in se convertit. In omnibus cum legitima convenit, nisi quod foliorum pinnae sint angustiores, Persicae folio similes, triunciales, et in longum angustum mucronem acuminatae; nervo medio saepe in partes inaequales folium dividente; a quo laterales densi paralleli ad marginem usque protendunt. Dicitur legitima in hanc sylvestrem converti, si in loco sterili constituta, nullam experiatur culturam. Vidi, cuius folia inter utramque ambigerent, ut, an legitimae accensenda esset, dubitarent ipsi indigenae. Fasi arbor Vernicem fundit parcissimam, ne eam colligere operae sit pretium. Fructus utriusque Verniciferae, una cum arboris Sindan baccis tusi et cocti, calentesque prelo submissi sevum linquunt minus[795]

Abbildung [Abb.: Fási no ki]

[796] foetens, adeoque pro fundendis candelis aptius, quam quod ex baccis utriusque Lauri Taab et Tsuns excutitur.

75

Nisi kingi. Frutex in hortis domesticis asservatus, surculis foliisque decussatim adversis, folio simplici tenero; fructu racemoso rubente, cerasi magnitudinis, in quadratum rotundo, basi turbinata, membranaceo, tetracocco, singulis cellulis illatente gemino semine miniato, grani piperis magnitudine, inaequaliter rotundo, splendido, remota cute bifido, albissimo, subamaro.

76

Nisi kingi, folio alato, cuius cymis, ante fores parentum insertis, procant iuvenes filiarum amores.

77

Kuro ganni, i.e. lignum ferreum, ob ligni duritiem dicta arbor, foliis glabris integris Telephii vulgaris facie; baccis cerasi minoris, sive pruni sylvestris magnitudine, umbilico maiusculo, officulis intus quatuor, trigonis, substantiae corneae.

78

Kuro kaki, altera eiusdem species, sive varietas.

79

Tobira, frutex arborescens, Sagapeni foetoris, flore mali Aurantiae, fructu polyspermo, cerasi facie.

Frutex grandis est, in sylvis ubique obvius, Sagapenum omni ex parte olens. Ramis luxuriat longis, in surculos uno loco multos divaricatis. Lignum eius molle et infirmum est; medulla magna fungosa, cortex scaber, ex coesio pullus, pinguis, succulentus, hircini foetoris, facile abscedens, resinam brumi fundens albam, viscidam. Folia, brevi pediculo nixa, surculos copiose et quasi verticillata ambiunt pinguia, plana, rigida, duarum vel trium unciarum longitudinis, ex angusto prin[797]

Abbildung [Abb.: Tobera]

[798]cipio in figuram extensa circinatam vel ovatam, margine integro, anterius saturiori virore micantia, nervo medio in carinam depresso, subtus insigniter protuberante, a quo propullulantes reliquos, quamvis multos et ramosos, folii substantia obliterat. Flores pediculis pene uncialibus surrectis, singulis, vel bifurcis, ac in calyculos acute dentatos desinentibus, mense Maio arborem velut nive tegunt, per surculorum fastigia in fasciculos congesti, pentapetali, floribus Aurantiis figura et magnitudine pares, odore florum Sandelmalum, sive mali Citriae suavissimo, staminibus quinque flori concoloribus, apicibus longis rufis, stylo brevi, qui seminali turbini insistens succedenti fructui remanet. Fructus sunt rotundissimi, ceraso maiores, rubicundi, monococci, tribus sulcis desuper inscripti, et in totidem fissuras per maturitatem autumnalem dehiscentes, cute vestiti glabra, pingui, coriacea. Semina intus, permixto glutine, compacta ac conglobata latent tria, ex mutua compressione angulosa, granis paradisi paria vel minora, nitide rubentia, substantia interiori alba, lenta, dura, saporis tetrici.

80

Too, vulgo Momu. Malus Persica.

81

楊梅 Joobai, vulgo Jamma mómu. Arbor, Arbuto, folio non serrato C[asparis] Bauhini, affinis. Seu: Malus Persica sylvestris, fructu rubello granulato, osse in oblongum rotundo, nucleo integro.

82

Ri, vulgo Ssu momu. Malus Persica fructu acido, per maturitatem rubicundo.

83

Kjoo, vulgo Kara momu, i.e. Momu ex Cataia. item Ansŭ. Malus Armeniaca, fructu maiori.

[799]84

Bài, vulgo Umè et Umè bos. Prunus sylvestris spinosa, fructu magno. Fructus faecibus Japonensis cerevisiae (Sacki) conditi, in Indiam Sinamque transvehuntur.

85

Muk no ki. Prunus sylvestris, cortice furvo, ligno gravi, duro, medulla lignosa, folio peracute dentato atque aspero, et ad polienda opera fabris lignariis expetito; fructu atro-purpureo, vapide dulci, quadantenus eduli, officulum arcte complexante.

86

Ruko. Prunus hortensis vulgaris, cuius variae sunt species fructu differentes.

87

Ja sjibo. Prunus flore rubro.

88

Mogotto. Prunus flore pleno. Colitur ob florum venustatem et copiam, quo vetustior et magis distortus ac deformis, eo rarior habita.

89

Je, jo, O, vulgo Sákira. Cerasus flore simplici, fructu austero.

90

Jamma Sákira. Cerasus sylvestris flore pleno.

91

Ito Sákira. Cerasifera frutescens, ab imo ramosa.

92

Niwa Sákira. Cerasus pumila, flore albo pleno.

93

Eadem, flore simplici incarnato.

94

Ko sjoï Sákira. Cerasus arbor mediocris, flore incarnato duplo, rosae mediocris magnitudine.

[800]Classis II.
Plantae Pomiferae et Nuciferae.

95

枇杷 Bywa literatis et vulgo, huic etiam Kúfkube dicta. Malus cotonea racemosa. Sive: Malus folio arboris myristicae lanuginoso, flore Mespili spicato et racemoso; fructu lanuginoso, figura ac facie mali cotonei, carne per maturitatem pulposa, saporis vinosi, nucleis intus castanearum figurae ternis, quinis, interdum pluribus in orbem compactis. Videtur Mangas Tangas, Javae maioris etc.

96

Ri, vulgo Nas. Pyrus sativa, fructu magno duro; cuius in hac regione saltem triplex datur varietas.

97

Dai, vulgo Kara Nas, i.e. Pyrus Sinica. Malus Cotonea, fructu mediocri, rotundo, compresso.

98

榲桲 Umbatz, vulgo Marmeer. Malus Cydonia fructu oblongo magno, utcunque pyriformi. A Lusitanis cum nomine regioni illata est.

99

来禽 Rai Kin, vulgo Ruko, Reikin et Reiko. Pomus fructu pumilo austero: sine varietatibus.

100

楉榴 Dsjakurjo, vulgo Sákuro. Malus Punica sativa. Rara est hoc coelo et fructu ingrato.

101

Kan, vulgo Kúmmi fo. Malus Aurantia, folio maiusculo, fructu mediocri To mican dicto.

[801]102

Kitz, vulgo Tatz banna. Malus Limonia, fructu rotundo parvo, Mican dicto, medulla vinosi saporis.

103

Juu, vulgo Aje Tats banna. Malus Aurantia, fructu praegrandi, superficie scrobiculata inaequali.

104

金柑 Kin Kan, vulgo Fimé Tats banna. Malus Limonia, fructu pumilo aureo, medulla dulci.

105

Ssi, vulgo Karatats banna, aliis Gees dictus: Frutex sylvestris spinosus trifolius, pediculo folii marginato, flore Mespili, fructu mali Aurantii. Seu: Aurantia trifolia sylvestris, fructu tetrico.

Caudex crassitiem arboris per senium et culturam acquirit, ab imo tortuose ramosus, ramis surculisque inaequalibus, hic ibi compressis vel turgentibus, praesertim circa spinas; spinis ex brevi intervallo armatur singulis pollicaribus rectis, ex ampla basi acutissimis, continuae cum ligno substantiae, eiusque communi cortice tectis. Lignum laxum est, saligneo non multo durius; Cortex ex viridi splendens, pinguis, tensus, per humiditatem facile abscedens. Folia rara atque singula promiscuo loco, plerumque tamen sub spinis, germinant, ex tribus pinnis, sive foliis minoribus, in centrum coëuntibus lobata; Pediculo tenui, semiunciali, marginato. Pinnae sunt fere unciales et ovatae, (media, quae pediculo opponitur, ceteris longior) tenues, membranaceae, antica facie ex saturato virore splendentes, postica nonnihil herbaceae, margine rotundis denticulis serrato, nervis utrinque conspicuis, in dorso prominentibus, medio in mucronem, ceteris ab eo successive ad latera decurrentibus. Flores Mespili floribus non valde dissimiles, in [802]

Abbildung [Abb.: Kaki]

[803] spinarum axillis solitarii, vel cum folio sociati, ineunte vere prodeunt; singuli vel gemini, pediculorum exortes, quinque squamis herbaceis, ex ovato acutis, calyculati, albi, exigue fragrantes, pentapetali, in sescuncialem fere diametrum dehiscentes, petalis semiuncialibus, ex longiori angusto collo ovatis, rugosis et concavis; pistillo in rudimento fructus brevi, fastigio globoso, staminibus plusculis (20, 25) brevibus, surrectis, apicatis, circumsepto. Fructus a malo aurantio mediae magnitudinis nihil externa specie discrepat; nec diversa est structura et conditio partium interior, nisi quod pulpa (quam distinguit volva septem parietum) glutinosa sit, odoris ingrati fatui, saporis subtetrici et ad fauces delabentis; cuius saporis nec ignara sunt ipsa Semina AurantiiArantii corr. edd. <mali> semini in omnibus paria. Ex fructus siccato cortice, (qui in frustula divisus venalis prostat) admixtis speciebus aliis, decoquitur Medicamentum celebre Ki kókv dictum, quo nomine vulgus ipsum quoque fructum appellitat.

106

Itabu. Sycomorus Japonica. Ficus sylvestris, fructu purpurascente, folio simplici plano, asperulo, longitudinis palmaris, ex subcordata basi, arcuatim in acutum mucronem deficiente, margine integro.

107

Inu Itabu. Ficus sylvestris procumbens, folio simplici. Sycomori species, fructu fatuo.

Frutex est sylvestris, ab imo incondite ramosus, salebrarum amans, parietes rupesque scandens, densa, lactescens. Radice gaudet in rufum nigricante, lignea, sarmentosa ac multis fibris capillata. Rami surculique sunt breves, pingues, curvi, vagi, amissorum foliorum vestigia referentes, et multis annulis punctatim signati et inaequales; cortice donati rufo, vel ex viridi badio, firmiter adhaerente, tenso, duro, ligno solido firmo, me[804]

Abbildung [Abb.: ?]

[805]dulla lignescente. Folia perennia incerto loco habet singula, vel utcunque coniugata, vultibus a murali fulcro aversis, plana, rigida, dura et crassa, figurae, nisi in mucronem acuerentur, ad assem ovatae, longitudinis imparis et ut plurimum trivincialis, facie laevi herbeo submicante, dorso dilutius viridi, aphano, et ex denso nervorum protuberantium plexu, speciosae pulchritudinis. Nervorum medius insigniter crassus est, a quo successive tenuiores, utrinque terni quaternive, ad ambitum decurrunt, venis intercepti subinde tenuioribus ac densioribus, omnem folii aream ita explentibus, ut acupuncturae vix inane relinquatur spatium. Flores nullos exhibet externe conspicuos. Fructus, pediculis singulis, crassis, brevibus, lignosis, ex supremis surculis et foliorum axillis, dependent, iuglandis tunicati magnitudinis et figurae, interdum pyriformes, vel ex basi compressa turbinati, duriusculi, superficie scrobiculata, rorulenta, interdum purpurascente, plerumque herbea, punctisque candidis distincta; carne fungosa, alba, lentore lacteo imbuta; cui permixta sunt copiosa semina, singulis fibris velut petiolis adhaerentia, ovata, semine papaveris maiora, inania, vel aqueo humore plena, alba, pellucida et sub dentibus crepantia. Haec curatius inspecta, singula ambientem exhibent flosculum tetrapetalum, petalis angustis tenerrimis, candidis, semen arcte complexantibus. Centrum fructus non raro caveam exhibet, ex rubentibus brevissimis lanuginosis particulis dense obductam ac quasi holosericam.

108

, vulgo Káki. Ficus hortensis, fructu ossiculato eduli, folio Pyri. Seu: Mespilo affinis arbor, fructu dulcissimo.

Arbor paucis tortuosisque ramis brachiata, Pomi senilis habet faciem ac magnitudinem; cortice vestita per iuventutem badio et laevi, postea incano atque scabro.[806]

Abbildung [Abb.: ?]

[807]

Ligno constas fibroso, duro, fragilissimofragilimo corr. edd.; medulla humente adnata; surculis viridantibus, crassis, lanugine obsitis: quibus, pediculo brevi, pingui, lanuginoso, alternis lateribus singula insistunt folia, Pyri foliis figura et colore paria, sed maiorasedmajora corr. edd., saepe palmarem longitudinem excedentia, subtus lanuginosa, nervis (protuberante venularum contextu interceptis) utrinque pilosis, intus aranearum quasi telas continentibus. Flores mense Maio Iunioque ex foliorum sinu emergunt singuli, pediculis brevibus, pinguibus lanuginosis consiti, calyce ex ventrosa basi, velut fructus rudimento, in quatuor vel quinque diviso labella cordiformia, herbea, mollia, et quadantenus membranacea, unguis humani magnitudine, quae ad uncialem ambitum petalorum more dum radiant, floris quasi partem constituunt. Flos ipse tubo constat nonnihil luteo, brevi, globoso, magnitudine pisi, quatuor vel quinque carinis desuper sulcato, totidemque frontato laciniis, brevibus, repandis. Stylum medium, habet brevissimum; apices numerosos (12, 16) longos, interiori parieti una cum staminibus in seriem adnatos. Fructus florem excipit pomi figura ac magnitudine, superficie ex incarnato albida, carne pellucidula, rufa, molli et quodammodo pulposa, eduli, saporis mellei gratissimi. Semina, cucurbitinis similia, medium fructus stellata dispositione instar volvae occupant, plerumque octona, pleraque cassa, ex rufo albida, rugosa, dura ac lenta, nucleo integro compresso, pumilo, saporis vapidi.

Ratione fructuum quaedam arboris varietates sunt; quarum ex primariis mihi innotuere:

109

Ono Kaki, a loco provinciae Figo dicta; cuius fructus malo Aurantio similes insolatione exsiccantur, et interspersa farina, vel ab aliis saccharo, exemplo ficuum Hispanicarum, conservantur et venales transvehuntur.

[808] 110

Kineri Gaki; cuius poma ad siccandum et conservandum inepra, tantum comedi recentia solent.

111

Ssibu Kaki; cuius fructus sylvestres amari et haud esculenti sunt. Ollae impositi sub terram defodiuntur, ut putrefacti liquescant. Liquori percolato immerguntur chartae vestiariae, ut a carie reddantur immunes. Lintea ex urtica et cannabi contexta eodem imbuuntur, ut colorem badium recipiant.

112

Ssi, vulgo Kutsjinàs, Mespilus, vulgari similis, folio maiori, flore suaviter fragrante niveo, tubulato, in sena labia, longa, angusta, ad rosae magnitudinem expanso; fructu turbinato hexagono, senis striis protuberantibus et in alabastra desinentibus conspicuo; pulpa intus crocea, infectoribus expetita, saporis ingrati, innumeris referta seminibus Sesamino simillimis similimis corr. edd..

113

Kutsjinàs altera, folio minori, flore niveo pleno, cuius gemma nondum explicata speciosam cochleae oblongae figuram exprimit.

114

Sidom, item Sidómi notti. Pruni sylvestris folio ac facie frutex cubitalis, flore pentapetalo, rutilo, calyce oblongo, turbinato, carnoso, nondum amissis petalis extuberante in fructum carnosum, quem perfectum non vidi.

115

枳槇 Sicku, vulgo Ken et Kenpŏkŏnas. Pyrus fructu ramoso, vasculo seminali summo fructui insidente tricocco ac tripyreno, piperis facie ac magnitudine.

Arbor externa facie pyrum mediocrem adaequat; pediculis uncialibus, tenuibus, carinatis Folia exhibens [809]

Abbildung [Abb.: Kkk kk]

[810] inordinate singula, palmaria, ex brevi acuto principio ovata, et in semiuncialem angustum acutum mucronem desinentia, membranacea, diluto virore tincta, superne micantia, margine pumilis denticulis dense serrato, nervis firmata insignioribus tribus, tenuibus, in dorso eminulis, quorum medius utrinque ramosus in mucronem, reliqui breviores in marginem protenduntur, venulis arcuatis a latere stipati. Surculorum fastigia stylos produnt spithamales, tenues, strigosos, paucis geniculis alterne reflexis distinctos, coloris badii: quorum tum genicula, (singulis foliis adornata) tum ipsae extremitates fructum exhibent ramosum, insolentis figurae: quae ex semiunciali principio in duos, atque hic rursus per Dichotomiam in alios atque alios articulos oppositos semipollicares, culmo hordeaceo crassiores, inaequaliter teretes, tortuose divellitur. Color ei rufus est; substantia carnosa, mollis, fibris lignosis tenuibus intermixta; sapor carnis gratus est, ac pyris nostris, quae Bergamotia vocamus, persimilis. Extremis articulis pumilo et in orbiculum desinente petiolo insistit vasculum seminale unum, vel geminum, grani piperis facie ac magnitudine, pro loculorum numero tribus carinis signatum, duplici constans tenui membranula, exteriori nigricante duriuscula, interiori albescente; loculi cuticula distincti singula continent semina rotunda, compressa, dura, lenta, seminis Lini colore, splendore ac magnitudine, medulla alba, saporis leguminosi.

116

Ka, item Kja, vulgo Nassubi. Mala insana.

117

Feo, vulgo Nari figango. Calabassus, seu Cucurbita lagenaria maior, medio angusto.

118

Eadem maior, fructu compresso orbiculari.

[811] 119

Ko, vulgo Jungauo. Cucurbita fructu oblongo, flore magno albo.

120

Kwa, vulgo Furi uri, Sjĭroori, Tske uri et Tsutké uri. Cucurbita oblongo-rotunda maior, crusta carnosa solidiori, Anguriae sapore, quae faecibus cerevisiae patriae condita vocatur Connemon, crebrum hoc coelo obsonium.

121

冬瓜 To kwa, vulgo Togwa et Kamo uri. Pepo maximus, ex oblongo compressus.

122

甜瓜 Ten kwa, vulgo Kara uri. Melo vulgaris, striatus maior.

123

醤瓜 Sjo kwa, vulgo Awo uri. Melo oblongus, striatus minor.

124

鴉瓜 A kwa, vulgo Karas uri. Cucumis sativus vulgaris CCasparis[] B[auhini] P[inacis]

125

胡瓜 Ko kwa, vulgo Soba uri. Cucumis maior longissimus, verrucosus, multis fissuris dehiscens.

126

絲瓜 Si kwa, vulgo Fitzma. Cucumis oblongus striatus, flexuosus, in acumen desinens.

127

銀杏 Ginkgo, vel Gín an, vulgo Itsjò. Arbor nucifera folio Adiantino.

[812] Liberali Iuglandis vastitate exsurgit; Caudice dotata longo, recto, crasso, ramoso; cortice cinereo, ob vetustatem scabro et lacunoso; Ligno levi, laxo, infirmo; medulla molli, fungosa, Folia utcunque alternatim surculos occupant, eodem loco singula vel plura (3, 4). Pediculis incertae inter pollicarem et palmarem longitudinis, superne compressis, in folii substantiam extensis. Folium ex angusto brevi principio in figuram Adiantini folii trium vel quatuor unciarum amplitudine expanditur; fronte orbiculata, inaequaliter sinuosa, crena media alte divisum, tenue, planum, laeve, ex glauco viridans, autumno in rubidum lutescens, virgulis tenuissimis striatum, fibrarum ac nervorum exors, utraque facie aequali, basi superne concava. Iulos vere adulto fert ex fastigii surculis pendentes longiusculos, polline refertos. Pediculo unciali, carnoso, crasso, ex sinu foliorum enato inhaeret Fructus, exacte vel in oblongum rotundus, pruni Damasceni facie ac magnitudine, superficie verrucosa in luteum languente; cuius pericarpium carnosum, succosum, album, valde austerum, nuci incluso firmissime adhaeret, a quo nux liberari, nisi putrefactione et agitatione in aqua, prout Areca Indica, non patitur. Nux proprio vocabulo Ginnaù dicta, pistaceae nuci (ei praesertim, quam Persae vocant Bergjès Pistàï) similis, sed fere duplo maior est, figura lapidis Apricorii, putamine ligneo tenui, fragili, albicante; nucleum laxe continens album, non dividuum, amygdali dulcedinem cum austeritate exhibens, carne duriuscula. Nuclei a prandio adsumpti, coctionem promovere, ac tumentem ex cibo ventrem laxare dicuntur: unde nunquam ex mensa secunda solennis convivii omittuntur. Ingrediuntur nuclei fercula varia, prius coctione vel frigendo ab austeritate liberati. Prostant nuces mediocri pretio, videlicet libra una Belgica, duobus circiter argenti drachmis.[813]

Abbildung [Abb.: ?]

[814]128

corr. Kaempfer Fi, vulgo Kaja. Taxus nucifera.

In borealibus provinciis frequens, procera exsurgit; brachiis dotata multis, ex adverso ramosis; ramis surculisque in planum expantis ac dense pinnatis. Cortex pinguis, furvus, succi plenus, et abiegno similis est, odoratus etiam et peramarus, squamarum icunculis praesertim in surculis eleganter signatus; lignum siccum, leve; medulla pauca, nulla, vel lignosa. Folium pediculi vix rudimento gaudens, Rosmarini folium proxima similitudine exprimit, sed tensum est ac multo durius, in brevissimum aculeum terminans, superius atro virore micans, subtus ex glauco dilutum ac duobus lacunis in longitudinem cavatum. Gemmae nuciferae per surculorum extremitatem inter foliorum axillas rarae progerminant, arcte et sine pediculo affixae, pumilae, informes, vel ex tetragono nonnihil turbinatae, ex squamis compactae carnotis, pinguibus, fructum intus foventibus, eoque excluso, in figuram calyculi abeuntibus. Fructus Vere novo demum natus, sero autumno maturescit, exteriori facie Nuci Arecae vel Iuglandi tunicato similis; Pericarpio constat exterius nitidissimo, herbacei coloris, striis pallentibus variegato, carne molli fibrosa, saporis balsamici nonnihil adstringentis, et linguae apicem a brevi mora mordentis, cui Nux laxe includitur oblongo-rotunda; teres et inaequaliter turbinata, saepe etiam incurva, nuce avellana longior, alterutra vel utraque extremitate cuspidata, superficie obsolete albida, vel rufa, quodammodo striata, vel inaequali, ipso putamine lignoso, tenui, fragili. Nucleus laxe conclusus scaber est, saepe tomento vel pelliculis obvolutus et rugosus, non dividuus, substantiam obtinens nuclei avellani oleosam et dulcem, sed cum insigni adstrictione, quae in recentibus tanta est, [815]

Abbildung [Abb.: ?]

[816] ut esui non sint. Locum inter acrodrya mensae secundae obtinent. Dicuntur valde sana esse, et quamvis fauces astringant, alvum tamen laxare. Oleum expressum coquinae expetunt, praesertim Monachorum Sinensium, qui Nagasaccae vivunt; Japonenses Monachi, cuiuscunque Sectae sint, pinguibus non vescuntur.

129

Sui, vulgo, Ssi no ki. Fagus folio Fraxini, flore spicato densissimo, hexapetalo, herbeo, multis staminibus referto, testa avellanae magnitudinis, turbinata et squamatim echinata, per siccitatem in tres, quatuor vel quinque partes dehiscente; nuce in singulis testis unica spadicea, apice nonnumquam incurvato; nucleo bifido eduli.

130

Kas no ki. Ilex glande brevi crasso: cuius duo sunt genera:

131

Koku, vulgo Kásjŭwa, Boku Soku et Sjirakas. Ilex alba, ligno candido.

132

Réki, vulgo Kunugi, Sjirakunúgi et Aka Kas. Ilex rubra, ligno in rufum languente durissimo.

133

Riitz, vulgo Kuri. Castanea sativa vulgaris: alia fructu maiore, alia minori.

134

Sin, vulgo Fasi bami, item Fa. Corylus peregrina sativa, nuce oblonga, calyce brevi non barbato.

135

Sarfĭò, i.e. Simiarum fructus, item Jus no ki, i.e. arbor ferrea. Arbor vasta, brachiis late luxuriantibus, [817] surculis ad alternum foliorum situm inflexis; foliis acute ovatis, biuncialibus, crassis, duris, inaequalibus, ora integra; fructu sine pediculo in surculorum fastigiis solitario, inaequaliter et in acutum turbinato, per siccitatem ligneo, tantae magnitudinis, ut manum impleat, a casso intus nascente instar Gallae exeso. Fructus recentes depascuntur simiae in illis regionibus, quae simias gignunt.

136

Rijuu, vulgo Vis. Tribulus aquaticus.

137

Ta, item Sa, vulgo Sinensibus Tèh, Japonensibus Tsja. Frutex ab imo incondite ramosus, foliis Cerasi hortensis, ut iuniora sunt et recens nata, angustioribus ac pinnis Evonymi paribus; flore Rosae sylvestris; vasculo seminali monococco, dicocco et tricocco promiscue, per maturitatem dehiscente, quodammodo lignoso; nucula singulis vasculis unica, nucis castaneae faciem, quamvis minori forma, exhibente, similique cortice tecta.

138

龍眼 Rjugan, vel Djugan, vulgo Djugan niku, id est, Oculus serpentis. Frutex Sinensis, ramulis inconditis tenuibus, folio ex quinque lobis pennato, flore roseo candidissimo, fructu in racemis congesto, iuglandis magnitudine, pericarpio pauco carnoso, cortice badio tenui duriusculo, tuberculis pulchre squamoso, in cuiuscujns corr. edd. medio laxe, instar fructus Halicacabi, fovetur globus cerasi magnitudinis, atra molli ac dulci pulpa dense oblitus; medio nucleo cinerei coloris, duro, saporis vapidi. Pulpa illa nihil creditur palato gratius: sapit mihi cerasa exsiccata cum vino et saccharo cocta. Eius species seu varietates sunt: Roganna et Ritsji.

[818]Classis III.
Plantae Oleraceae, Frugiferae et Siliquosae variae.

139

人参 Sju sjin, vulgo Nisji, Nindsin et Dsin dsom, Sinice Som, Tartarice Soásai. Sisarum montanum Coraeense, radice non tuberosa.

Ob polychrestam Radicem, omnium Orientis (si Theam excipio) celebratissima planta est; quae ex Coraea Japoniae illata, in hortis urbis Mĕaco colitur, et magis, quam in ipsa Patria, luxuriat, sed virtutum fere exors: unde cautum lege est, ne exoticae a seplasiariis supponatur. In Katajae (Provinciae Sjamsai) Coraeaeque montibus rigidiori Iove nata, vitae est longioris, radice restibili et foliis autumno deciduis; sub Japonico citius effusa in caules semina ferentes, ut plurimum annua emoritur. Planta haec recens nata (.) radiculam exhibet unicam simplicem, pastinacae similem, triuncialem, auricularis digiti crassitie, fibris paucis capillatam, carnosam, albidam, ambientibus rimulis subtilissimis interceptam, inferne nonnunquam in duo crura divisam; ex quo charactere ei nomen natum est Nin dsin, id est homini similis, ac fiducia credulis, quod radicale manducantis humidum (ita loquuntur) augere, ac vitam prolongare valeat; unde haec bifurca radix magni constat, et in usum medicum prae ceteris deligitur. Odorem praebet Pastinacae luteae, saporem Sisari nostratis, minori tamen et gratiori cum dulcedine, quam ipsam exigua quaedam ac fere imaginaria amaritudo temperat. Paulo provectior planta (.) et in pedalem [819]

Abbildung [Abb.: ?]

[820] vergens altitudinem, in solo Japonico fota, radicem sibi unam atque alteram adsociat, priori aequalem; quas ad vigorem producta, (.) ramosior videlicet et florigera, maiori numero auctas, pinguiores ac fere palmares inordinato situ exhibet: multis simul circa radicum capita luxuriantibus diversae magnitudinis gemmis atque tuberculis, his in radiculas, illis in novos caules sive plantas abituris. Caulem acquirit sesquicubitalem, auriculari digito tenuiorem, inaequaliter teretem ac striatum, geniculis arundinaceis protuberantibus, et in circulum punctatis, per sescuncialia spatia interceptum ac ramosum; ramulis utcunque alternatim ex geniculorum loco nascentibus, ima parte plenum, processu surculisque cavis et magis angulosis. Pediculis, genicula amplexantibus, ad mediam longitudinem profundo sulco cavatis, sescuncialibus, tenuiter striatis insistunt Folia diversae, pro Plantae statu, figurae et magnitudinis: In nascente enim, folia sunt singula, rotunda, languide dentata, uncialia, basi cordata; in succrescente et caule circiter pedali, maiora sunt, Sii et Sisari foliis simillimasimilima corr. edd., ex quinque lobis pinnata; Lobis, sive pinnis, ex ovato acuminatis, sescuncialibus, denticulo acuto dense serratis, tenuibus, laete virentibus, praeter nervum insignem medium et ab eo decurrentes laterales, denso venularum complexu reticulatis; Denique in Planta perfecta ac ramosiore caule, trilobata sunt, pinnis successive minoribus, et in unguis humani magnitudinem deficientibus. Umbellae, in quas surculi desinunt, ex basi, foliolis angustis brevibus laciniata, radiolos extendunt (10, 15) tenues unciales, in petiolos tenuissimos perbreves, (15, 20) singulis flosculis donatos, divulsos. Flos albus est et pentapetalus, petalis cordatis et ad seminis Coriandri ambitum in planum radiantibus, staminibus ex interstitio petalorum surrectis, candido apice capitatis, brevibus, deciduis; stylo pumilo bifurco, vix conspicuo. Semen flo[821]rem excipit geminum, nudum, aniso simile, per maturitatem obscure rufens et striatum, quod excussum in duo dehiscit, uno latere compresso; saporem radicis obtinens, cum segni caliditate. Inter ramulorum axillas nascuntur Gemmae, una vel plures, turbinatae, pisi magnitudinis, herbaceae, quadantenus verrucosae, carnosae, saporis vapidi dulciduli, quae, cum plantantur, vel in terram sponte decidunt, seminis lege plantam producunt sui generis.

Ex semine Coraeensi et Mĕacensi nullam in Japonia obtinui prolem: quod vero ex meis plantis ibidem in horto meo cultis collegeram, et Cl[arissimo] Domino Hermanno Lugdunum Batav[orum] attuleram, feliciter in horto suburbano suo procrevisse, mihi retulit brevi ante obitum. Facultates radicum a Japonibus et Sinensibus recitantur variae, ex quibus palmariae sunt: quod roborent, pinguefaciant, renibus conducant adeoque et pulmonibus, ex eorundem viscerum, quod docent, consensu. In pulverem redactae, paucis medicamentis, nullis omnino cordialibus non admiscentur. Collectio Radicis fit ineunte bruma; qua appetente, in Sjamsai aditus omnes excubiae occupant, quae fures a collectione arceant. Ad usum, ut fiant idoneae, praeparatione opus habent, quae haec est: Recens effossae, triduum macerantur in aqua dulci, vel melius in aqua cocta oryzae secundaria frigida; maceratae in ahena operculata suspenduntur in vapore super igne; Tum exsiccatae (.) ab ima parte usque ad medium, duram, rufam, resinosam ac quasi translucidam acquirunt faciem; quae ipsa bonitatis nota est. Fibras maiores eodem modo praeparant. Dosis est Maas unum, sive drachma una cum dimidia, vel pro re nata maior. Venditur optimae radicis unum Catti (i.e. quinque quadrantes librae Belgicae) Teilis, sive Joachimicis, plus minus centum.

[822]140

胡蔔 Kofuk, vulgo Nisji et Jabu ninsin. Pastinaca lutea nostras. Eodem gaudet populari nomine, ast [arch. für at] alio charactere scribitur.

141

Jamma Ninsin. Pastinaca sylvestris.

142

蕪菁 Buseï, vulgo Aona. Rapum sativum rotundum.

143

Idem radice longa.

144

萊菔 Rei fuku, vulgo Daikon. Raphanus maior, orbicularis, vel rotundus C[asparis] Bauh[ini] P[inacis] .

145

Idem radice permagna oblonga: quae copiosissima hic, et in agris sata, excrementis humanis stercoratur, et magno studio colitur; est enim το πᾶν vulgi, qui cruda et cocta, recenti et exsiccata vescitur.

146

菠薐 Farjo, vulgo Karana. Rapunculus pyramidalis laevis J[oannis] Bauh[ini] .

147

沙参 Sadsin, literatis et vulgo. Lychnis sylvestris, caule sesquispithamali, foliis Leucoii lanuginosis decussatim adversis, in imo caule amplis et paucis dentibus serratis; flosculis albis pentapetalis, ad grani piperis ambitum expansis, petalis cordatis. Radice Pastinacae triunciali vel palmari, saporis vapidi, ab impostoribus pro radice Ninsin virtuosae supponi solita.

148

桔梗 Kekko, vulgo Kikjo et Kirakoo. Rapunculus medicamentosus, caule decussatim nonnihil [823] ramoso, cubitali, foliis oblongis denticulatis. Radice palmari, pingui, lactescente, multiplicis virtutis, et secundum in usu medico locum obtinente a radice Nindsin; flore (in summo caule) campanulae, in sescuncialem diametrum expanso, quinis dentibus insigniter crenato, coeruleo.

149

Kikjo, flore albo duplo, id est composito ex duobus floribus, ita invicem inclusis, ut dentes exteriores, crenas tegant flosculi interioris.

150

Kikjo, flore simplici, ex purpura coeruleo, striis sature purpureis, oris dentium pilosis, apicibus lutescentibus, pistillo coeruleo piloso.

151

Kikjo, flore duplo, ex purpura coeruleo.

152

門冬 Mondo et Biakf Mondo, vulgo Rĭuno Fige, Sĭogei Fige, Jamásuje et Sogaiì. Gramen flore hexapetaloide spicato, Radice fibrosa et tuberosa.

153

Rjuno Fige, id est Barba serpentina ob aliqualem similitudinem dicta. Gramen est perenne, pro limitandis areolis expetitum; funiculis humi repentibus brevibus, tenuibus, geniculatis, sobolem subinde novam progenerans. Radix fibris constat multis tenuibus, albidis, tensis, in fine tuberosis; tuberculis inaequaliter rotundis, carnosis, succosis, substantiae albicantis pellucidae, saporis leguminosi subdulcis. Folia prope radicem in fasciculos dense compacta effert spithamalia, culmum lata avenaceum, tenuia, obtusa, antica facie obscure viridia, et per mediam longitudinem sulcata, dorso opaco, herbaceo, dense striato, interstitiis albicantibus. Ex medio fasciculo, exemplo Lilii convallium, stylus exur[824]

Abbildung [Abb.: ?]

[825]git semipalmaris, vel longior, tenuis, striatus, angulosus, in fine spicatus, flosculis (6, 9, 12) ex coeruleo albicantibus, hexapetaloidibus, in pisi maioris ambitum radiantibus; petalis angustis, pinguibus, rigidis, pistillo concolori brevi, cui apices accumbunt oblongi lutei. Fructus calyculo continetur, longis angustis laciniis crenato, oblongo-rotundus, Dulcamarae fructui similis, pellucidus, coeruleus, vitreo globulo aemulus et splendens, carne donatus pauca, humida, alba; semine intus unico rotundissimo, cartilagineo, oculum piscis proxima similitudine referente, saporis leguminosi, sylvestris. Usus radicum in medicina familiaris est; tubera saccharo condita Sinenses aegrotis commendant.

Altera datur species, literatis Temondo dicta, in provincia Satzuma frequens, quae quod radicem et tubera habeat pinguiora, priori anteferri solet.

154

防風 Boofu et Fofu literatis et vulgo: huic etiam Fammaskanna et Fammani ganna dicta. Ligusticum vulgare.

155

山防風 Sanbofu, vulgo Jamma Bofu. Apium littorale folio Aquilegiae pinguiore.

156

Nadagi, Nadaki. Apium palustre, seu vulgare officinarum ingratius J[oannis] B[auhini] ferula orgyiam alta.

157

Kin, vulgo Séri. Petroselinum folio Alsines, Morsus Gallinae dictae.

158

懐香 Quaiko, Uĭkio, vulgo Kureno Ommo. Anisum vulg[are] .

[826]159

水莨 Ssiro, vulgo Tagara Kinfo. Sinapi hortense.

160

番椒 Bansjo, vulgo Toogaras. Piper Indicum vulgatissimum. Solanum Capsicum dictum vulgatissimum, siliquis rectis propendentibus.

161

獨活 Doku quatz, vulgo Dosjen, item Udo. Recens natus appellatur Sika, provectior Udo, perfectus Dosjen. Frutex annuus, Radice restibili pingui, carnosa, una cum primis caulibus eduli ac oleracea; foliis alatis pedalibus, lobis in triangulum dispositis, insigniter crenatis, cerasino folio maioribus; stylis floridis laxe ramosis, in umbellas unciales sphaericas (alias flores, alias semina exhibentes) desinentibus; flosculis in herbeo albicantibus pentapetalis, pumilis; vasculo seminali oblongiori, tenui, seminis Coriandri magnitudine, quinis carinis striato, totidemque continente semina in orbem coarctata, saporis tetrici.

162

Kjoo, vulgo Ssonga. Fasĭ Kami. Kureno fásikami. Zingiber latifolium sylvestre. P[auli] Herm[anni] H[orti] Bat[avi] .

163

蘘荷 Dsjooka, vulgo Mjoga, seu Mĭonga, item Megga. Zingiber edule, sapore molli, caule ac foliis arundinaceis Zingiberis sylvestris; bulbo florigero ex radice circa caulem in terrae superficie nascente; floribus successive singulis, ex laminarum interstitiis prodeuntibus, galeatis, biuncialibus, pallentibus, floris Zingiberis facie, odore ignavo Petasitidis.

[827]164

山蘘荷 San Dsioka, vulgo Jamma Mjoga. Orchis caule pedali, folio liliaceo angusto, flosculo nonnihil incarnato, in spicam disposito, vasculo seminali, oblongo rotundo, pisi magnitudinis, semine circa volvam mediam compacto, multo, anguloso, pumilo, rufo.

165

Tswa. Doronicum radice multiplici tuberosa articulata et fibrosa, saporis quodammodo tetrici; foliofoiio corr. Kaempfer PetasitidisPatasitidis corr. edd., caule cubitali nudo, in palmares pediculos ramoso; floribus singulis luteis Chrysanthemi; semine cylindraceo, nonnihil striato, argenteo, pumilo, saporis unctuosi tetrici. Caules et pediculi inter olera recipiuntur.

166

蜀漆 Sĕo Kusitz, vulgo Kŭsággi, id est planta foetens. Frutex arborescens, Foliis alternatim adversis, amplis, Lappaceis, denticulatis, inter olera receptis; Floribus Ledi Clus[ii] IV. quodammodo similibus, singulis, surrectis, in extremitate surculorum stylis spithamalibus decussatim trivaricatis, consitis.

167

葧臍 Bossai, vulgo Quai. Juncus aquaticus, radice densa fibrosa, sobole tuberosa, crebro geniculata, castanearum facie, eduli: quae proprio nomine appellatur Quai.

168

慈姑 Sikò, vulgo Omodáka. Sagittaria aquatica minor latifolia; radice τοῦ Bossai esculenta; quae proprio nomine vocatur Sjiró Quai.

169

Kai, vulgo Tokoro, Herba sylv[estris] scandens, Bryo[828]niae albae affinis, radice Zingiberis facie, eduli; Flosculis spicatis, stylos palmares obsidentibus, albis, hexapetalis, Coriandri seminis ambitu radiantibus.

170

薯蕷 Dsojo, vulgo Jamma Imo. Herba montana scandens, priori affinis; radice esculenta pingui, longa, carnosa, fibrosa, incertae figurae, quam ex loci conditione induit; Folio Graminis Parnassi membranaceo; spicis floridis palmaribus; floribus Lychnidis pumilis hexapetalis, vix oscitantibus.

171

Tsukne Imò, prioris species baccifera, tuberculis sub foliorum axillis nascentibus, si in terram cadunt, prolem enitentibus.

172

U, vulgo Imò, Satai Imo. Sagitta palustris, Sagittae aquaticae maiori J[ohannis] Bauh[ini] similis, folio amplo, caulibus longis pinguibus carnosis; radice tortuosa informi carnosa, muscosis recrementis obducta et fibrosa, una cum caulibus eduli.

173

Sjun, vulgo Nonawa. Sagitta aquatica minor latifolia C[asparis] Bauh[ini] radice eduli.

174

牛蒡 Gobo, vulgo et literatis dicta, aliis Umma bufuki. Bardana maior: quae hic in terra pulla colitur, ob radicem, ante caulium eruptionem, culinis destinandam.

175

商陸 Sjooríku, vulgo Jamma Gobó. Isjuwo sikki. Planta sylvestris, radice rapacea eduli, caule folioso bicubitali; folio Lapathi, flore spicato pentapetalo, semine Malvae seminis in modum disposito. [829]

Abbildung [Abb.: Jamma Gobo]

[830] Caulis digito crassior, parum ramosus, valde striatus ac laevis, duos et amplius assurgit cubitos; Cute vestitus herbacea, ex fibris lignosis tensa, interiori substantia fungosa, saporis leguminosi, qui fauces occupat. Radice nititur rapacea pedali simplici, superficie nigricante, capillata, carne solida mucosa alba, ex pluribus orbibus concreta, sapore et odore radicis Bardanae; quae decocta, vapida dulcis et farinosa est, copiosum impertiens nutrimentum. Folia pediculis brevibus alatis, antica compressis, caulem ab imo stipant, inordinate singula, Lapathi foliis aemula, tenera, tenuia, cavernosa et inaequalia, summa facie obscurius virente; discrepantis pro diverso situ magnitudinis, spithama brevioris vel longioris, ex angusto brevi principio in ovatam quodammodo latitudinem expansa, mucrone brevi redunco, margine aequali integro undulante; nervus medium pervadit incluso tendine firmatus, pinguis, succosus, ex herbaceo albicans, in vultu folii depressus, in dorso una cum ceteris, quos ad oram successive demittit, insigniter protuberans. Flores pediculis singulis semiuncialibus, ex recto angulo extensis, in thyrsos dodrantales congesti sunt, albi, pentapetali, ad pisi vel piperis ambitum expansi; petalis rotundis, concavis, pediculo connatisconnati corr. edd., non deciduis; staminibus pro seminum numero donati octonis, pyramidalibus, apice rotundo purpureo decoratis, amissoque per maturitatem semine remanentibus. Semina a primo floris ortu in umbilico conspiciuntur, nuda, malvae seminum ordine disposita, fungosae involuta glumae, eaque remota, semini Aquilegiae per maturitatem aemula, sed triplo vel amplius maiora, ex atro splendentia, compressa, utcunque reniformia; cuticula membranacea, medulla albissima, saporis vapidi.

176

Soo, vulgo Fitomósi. Cepa vulgaris.

[831]177

San, vulgo Fir et Ninniku. Porrum commune capitatum.

178

Kiù, vulgo Miira niira. Porrum sectivum minus, junci folio.

179

Kei, vulgo Oö níra. Porrum sectivum latifolium.

180

Kiŏ, vulgo Tsisa. Lactuca sativa vulgaris non capitata. Cuius duae hic species sunt, singulis characteribus, Kukiŏ et Ríkiŏ, insignitae.

181

莙薘 Kantats, vulgo Futsŭ kŭsa, item, Too Tsisá, id est Lactuca Sinensis. Brassica alba capitata Sinensis, caulem tricubitalem aliquot annorum aetate assequens, capite rarius clauso.

182

馬莧 Bakin, vulgo Uma Biju, item Siberi Fiju. Portulaca latifolia sativa.

183

蒲英 Fo sei, vulgo Fudsina, Tsugumígusa et Tampopo. Dens leonis latiore folio. C[aspar] Bauh[inus] P[inax] .

184

Ro, vulgo Fuki sabuki. Petasitis vulgaris. Caules hic inter olera recipiuntur.

185

Tai, vulgo Koki. Muscus in genere.

186

Soo, vulgo Momubah. Herba marina sive Alga in genere.

[832]187

Naba, id est Fungus κατ᾿ ἐξοχήνκατ εξοχὴν corr. edd., et a Lusitanis relicto nomine Sombrero de campo, id est, umbraculum campi, literatis Si dictus. Fungus campestris totus esculentus; pediculo candido, pingui brachiato; brachiis, pileo plano, squammatim rugoso ac variegato, operculatis.

188

Tan, vulgo Taki. Fungus vulgaris, totus esculentus, albidus, pediculo pingui brevi, pileo supra glabro, subtus plicato, ora intro reflexa, margine inaequali, saepe laciniato; in clivosis et petrosis crescens.

189

Idem pumilus, pileo superius atro, totus ad cibum expetitus.

190

Sjooro. Tubera esculenta, terrestria, sub abietibus crescentia.

191

木耳 Bokudsi, vulgo Ki kurági, item Ki no mimi, id est auriculae arborum. Fungi pileis ex albo et nigro variegatis, veterum arborum caudicibus vel partibus emortuis adnascentes, edules.

192

紫菜 Si saì, vulgo Ama nóri, item Murasáki nori. Muscus marinus purpureus rupium; edulis, quanquam substantiae durioris et membranaceae.

193

石耳 Sékisi, vulgo Iwatági. Muscus in petris altissimis crescens.

194

Seki qua, vulgo Kokuró buto, item Tokoro téngusa. Muscus submarinus sive Alga rupium capillaris, ramosa, lutescens; ex qua in Japonia et Sina coquitur Gelatina, quae per cribrum in vermiculatos bacillos coacta [833] et siccata, ubique prostat venalis, Japonice Tókoroten, Sinice Tsjantsjaù dicta.

195

苔菜 Tai sei, vulgo Aii nori. Muscus marinus Corallinae similis, multifidus, folio tenuissimo.

196

昆布 Firomé et Konbu vulgo et literatis. Fucus marinus lanceatae formae, orgyia longior, margine dentato. Rupibus adnascens in maris superficie fluctuat, totus genti post praeparationem esculentus, quanquam coriaceae substantiae.

197

海帯 Kaitei, vulgo Arame. Fucus lanceiformis tricubitalis et longior, striatus, ora integra, mucosus, a strenua coctione edulis. Oris rupium adnatus, in superficie maris fluctuat.

198

水松 Sisjo, vulgo Miru. Muscus marinus ramosus coralloides.

199

鹿角 Rokŭ kakŭ, vulgo Ino matta, Tori saka nori, id est Cornua cervina. Muscus rupium ramosus pinguis, Cornuum cervi figuram referens, seu Muscus Coralloides saxatilis Cervi cornu referens, C[aspar] B[auhinus] P[inax] .

200

燕窩 Jenwa, item Jeniku, vulgo Jens. Nidus halcyonum, vulgo Nidus avium, pro obsoniisobsonis corr. Kaempfer ad coquinas expetitus. Non est huius loci; sed quod in mari versemur, non praetermittendus. Nidos hos rupibus Oceani orientalis affixos parant hirundines marinae, domesticis multo maiores, materiam decerpentes ex holothuriis mari innatantibus.

[834]201

Come, vel Wasi. Oryza in genere. Nota: quinque Grana Japoniis Go kokf secundum excellentiam dicuntur: Come, Oryza; O muggi, Hordeum; Ko muggi, Triticum; Daidsu, Phaseoli facie Lupini; et Sjodsu seu Adsuki, Phaseoli vulgaribus similes.

202

Ko, vulgo Motsj Gomme, item Urusjĭne. Planta oryzae, grano pingui, albissimo.

203

, vulgo Motsj Gomme, item Motsj no Jóne. Oryza grano macriori, superficie rubente.

204

Baku, vulgo Muggi. Frumentum in genere, et in specie Hordeum.

205

O muggi. Hordeum.

206

Ko muggi. Triticum.

207

燕麥 Jenbákŭ, vulgo Karas muggi, id est, Frumentum parvum. Avena nigra.

208

薏苡 Medicis et literatis Jokui et Jokuinin, vulgo Dsudsŭdáma, item Fatsjĭ Kókŭ. Arundo granifera. Milium arundinaceum; aliis Lachryma Jobi.

209

Sĭoku, vulgo Kíbi, item Kimmi Kibbi. Milium vulgare, semine luteo.

210

蜀黍 Sjókkuso, vulgo Too Kibbi. Milium Sinense dictum, quod inde antiquitus delatum: Caule fol[835]liisque arundinaceis magnis; spica ramosa erecta, granis flavescentibus.

211

Dsjéku, vulgo Awa. Panicum, iuba magna pendula villosa, semine aureo. Panicum domesticum Matth[ioli] . Panicum Indicum Tabern[aemontani] .

212

Faì, vulgo Fije. Panicum vulgare, panicula minore, semine nigricante.

213

玉黍 Kjókŭso, vulgo Nan ban Kiwi, id est Milium populi septentrionalis, quia a Lusitanis ex India primum invectum. Frumentum Indicum, Iuba fastigii divulsa.

214

Kjo, vulgo Soba. Fagopyrum sativum. Frumentum Saracenicum.

215

Sjoo, vulgo Iwó nome. Fagopyrum repens sylvestre.

216

水茛 Sui Roo, vulgo Midsu Soba. Fagopyrum aquaticum asperum, vestibus adhaerens.

217

胡麻 Koba, vulgo Gomma. Sesamum; Cuius oleum, vernicem, cibos et ob virtutem emollientem, medicamenta ingreditur.

218

罌粟 Jeĭsokŭ, vulgo Kes. Papaver in genere.

219

Wan, vulgo Nora mame. Pisum hortense maius, flore albo, fructu candido.

[836]220

蠶豆 Sandsu, vulgo Sora mame. Faba, arvensis sive minor equina, fructu nigricante.

221

Fén, vulgo Adsi mame, item Kaadsi mame. Phaseolus arvensis, longis sarmentis repens, flore exili purpureo, siliquis brevibus latioribus caudatis; semine ciceris rotundo, rubente.

222

刀豆 Toodsu, vulgo Natta mame, a figura siliquarum machaerae aemula dictus. Phaseolus folio et lobis magnis; flore in albidum purpureo, biunciali striato, vexillo amplo crenato; siliqua pedali triuncialis latitudinis, crassa, uno latere compresso, altero gibbo, substantiae ex carne et tomento compactae; seminibus faba hortensi maioribus rubentibus, hilo albo abscedente.

223

黎豆 Reedsu, vulgo Fásjo mame. Phaseolus folio nonnihil aspero; stylis ex foliorum sinu surrectis singulis spithamalibus, flore unciali, pulchre purpureo verticillata dispositione spicatis; siliquis uno pediculo singulis, pisi hortensis facie ac magnitudine; fructu atro-purpureo, nonnihil compresso, hilo longo, pingui, albo.

224

Nankin mame. Idem, ex Nankíno Sinici Regni Japoniae invectusinvecta corr. edd., flore ac fructu albo.

225

Koo, vulgo Sasági, item, Sjiro Sasangi. Smilax sive Phaseolus hortensis, siliquis longis angustis, ex uno pediculo geminis, fructu albo ovato.

226

Idem, fructu rubro.

227

Idem, fructu nigro.

[837]228

Rioku et Rok, vulgo Jajenari Sasági. Phaseolus arvensis erectus, siliquis ex uno pediculo geminis angustis longiusculis, fructu ovato albo minori.

229

Too, vulgo Atsuki. Phaseolus hirsutus, lobis foliorum hinc illinc auritis, caule striato, cubitali erecto, ramoso Lupini facie, floribus geminis in surculorum et foliorum axillis uni longo petiolo insidentibus, languide luteis, maiusculis, clypeo petalisque ceteris insigniter falcatis; siliqua florem excipiente triunciali angusta, tereti, curva, ad seminum situm adstricta, commissura utrinque protuberante; seminibus unicuique thecae septenis vel paucioribus, ciceris magnitudine, longiusculis, nonnihil badiis, umbilico albo, saporis leguminoso-subrancidi, inter legumina patriae palmario loco habitis. Cruda ob rancorem non comeduntur; in farinam redacta quotidianam subeunt pro scriblitis et libis pinsendis crustulariorum manus.

230

Daídsu, vulgo et literatis; et ob excellentiam Mame, id est legumen, dictus. Phaseolus erectus, siliquis Lupini, fructu pisi maioris candido.

Phaseolus priori similis, sed tetrapedalis et plenior, caule erigitur torte ramoso, inaequaliter tereti et hirsuto; Folia exhibens phaseoli hortensis, dorso asperius piloso. Flosculos mense Augusto intra sinus foliorum explicat uni pediculo insidentes plusculos, in albo coeruleos, pumilos, floribus Ervi pares, vexillo petalisque rectis, vix expansis: Quos siliquae excipiunt copiosae sescunciales, pilo longo asperae, siliquis Lupini fl[ore] lut[eo] similes, semina continentes duo, rarius tria, piso hortensi forma magnitudine et sapore paria, quadantenus tamen compressa, umbilico badio.[838]

Abbildung [Abb.: ?]

[839] Hoc legumen in coquina Japonica utramque replet paginam; Ex eo namque conficitur: tum puls Miso dicta, quae ferculis pro consistentia et butyri loco additur, butyrum enim hôc coelô res ignota est; tum Sooju dictum celebre embamma, quod nisi ferculis, certe frictis et assatis omnibus affunditur. Utriusque conficiendi modum appono:

Pro Míso elaborando recipiunt mensuram unam Máme, sive phaseolorum Daids, quos aqua diutissime et ad omnimodam mollitiem percoctos in pultem molliculam contundunt. Pulti, ope iterandae contusionis, permiscent Salis communis mensuras aestate quatuor, hyeme tres; quo minus salis additur, eo productum obtinetur lautius, sed minus durabile. Mox aequali phaseolis quantitate, unam addunt et repetita contusione permiscent mensuram Koos, id est Oryzae degluptae, in vapore aquae dulcis parum coctae, et postquam refrixerit, in cella calida unum vel duos dies noctesque, ad situm usque contractum, repositae. Mixturam hanc (quae pultis vel cataplasmatis consistentiam exhibet) vasi immittunt ligneo, quod nuper cerevisiam popularem Sacki dictam continuerat; et ante usum uno vel duobus mensibus intactum servant. Koos pulti gratiam saporis tribuit, et in elaborando, velut polenta Germanorum, expertam requirit manum magistri; quapropter sunt, qui in eo elaborando operam unice collocant et paratumparatam corr. edd. venundant.

Pro Sooju conficiendo recipiunt eosdem phaseolos ad aliqualem mollitiem coctos; Muggi, id est frumenti, perinde hordei acan corr. edd. tritici (a tritico productum magis nigricat) crasse contriti; et Salis communis partes aequales, sive singulorum mensuram unam. Phaseolos cum frumento contrito miscent, et in loco calido mixturam uno die ac nocte reponunt coopertam, ut efferbeat. Tum massam ollae fictili immissam sale praedicto obruunt, affundendo [840] aquae communis mensuras duas cum dimidia: quo facto, massam probe operculatam postridie ac sequentibus diebus singulis ad minimum semel (satius bis vel ter) rutabulo agitant. Labore duobus vel tribus mensibus continuato, massam filtrant et exprimunt, liquorem vasis ligneis asservantes; qui quo antiquior fuerit, eo clarior est et melioris notae. Massam ita emulsam, affussa aqua, denuo irrigant et ab agitatione aliquot dierum exprimunt.

231

Sĭuku, vulgo Kuro mame, id est Phaseoli nigri. Phaseoli Daídsu species sive varietas, fructu nigro.

232

Idem fructu nigricante, pumilo medicinali; cuius grana tria vel quatuor in pulverem redacta propinantur asthmaticis.

233

鹿角 corr. edd. Katz, vulgo Kudsu, Kudsu Kádsura, et Kádsune. Phaseolus, stylis flore purpureo spicatis, pendulis, sesquispithamalibus; siliquis plurimis hirsutis, triuncialibus compressis, apice redunco; fructu albido, pumilo; radice carnosa, cubitali, brachii crassitie, ex qua farina edulis molitur.

234

合歓 Koquan seu Goquan, vulgo Nemu no ki et Neburi no ki, id est Dormituriens arbor. Aeschynomene laevis montana, foliis Acaciae, pinnis falcatis acutis; surculorum extremitate multis flosculorum imperfectorum umbellis spicata; Siliquis pendulis, angustis, compressis, limbo marginali decoratis, mucrone acuto: Seminibus obscure badiis, pisi magnitudinis, ovatis et compressis, nullo ungue dotatis.

[841]235

Quai, vulgo Jens et Quai kákŭ. Arbor vasto et incondito caudice; foliis ex quatuor lobis, uno costam claudente, pinnatis; siliquis (quas non vidi) articulatis. Exotica arbor, et hoc coelo rara est ac fere sterilis. An Tamarindus?

236

皂莢 Sokio, vulgo Kawara fudsj. Arbor vasta, caudice senili scabro et incondito; ramis laxis longis tenuibus; foliis longissimis, ex multis loborum paribus (6, 9) impariter pinnatis; siliquis (quas non vidi) longis, multisque, quod dicunt, interstitiis intus distinctis. Ex Sina adducta arbor, rara hîc est, fructu imperfectoimpersecto corr. edd. vel nullo. An arbor Cassiae fistulae?

237

角楸 Kakusju, vulgo Kawara fisági, item Adsja. Arbuscula foliis Lappaceis, nonnunquam auriculatis, flore pentapetaloidepentapeloide corr. edd., siliquis praelongis angustis, semine reniformi, tenuissimo, utrinque barbato.

Arbor Granati magnitudinis, Ramos alit paucos pingues, liberaliter extensos, Cortice glabro, ex viridi glauco, leviter verrucato, membranaceo laxe vestitos. Ligno dotatur pauco levi infirmo, medulla fungosa sicca. Pediculis palmo longioribus, tenuibus, quodammodo carinatis, ex herbeo purpurascentibus et ad angulum fere rectum extensis, inhaerent Folia, a palmari fere intervallo surculos ambientia, subinde terna, spithamam longa, ex ampla cordata basi paulatim in acutum mucronem, integro margine, deficientia, nonnunquam in auriculas utrinque protuberantia, tenuia, in subluteo laete virentia, dilutiora in dorso; superficie lanuginosa molli, praesertim superna; substantiae cito arescentis et per siccitatem friabilis. Nervi ex pediculi puncto plu[842]

Abbildung [Abb.: ?]

[843]res, aequales folium pervadunt, utrinque conspicui et villosi, in dorso insigniter elati ac teretes, venularum densissimarum reticulis intercepti. Folii facies, velut notam characteristicam, refert puncta obscure purpurea et micantia, in angulis nervorum ad pediculi ingressum conspicua. Surculos thyrsi terminant florigeri palmares vel spithamales, ex intervallis uncialibus verticillata dispositione racemosi et in conoidem quasi spicam excurrentes; racemis, foliorum lege, semper ternis, ad rectum angulum extensis, et per dichotomiam ramosis, successive brevioribus, facile deciduis, flore solitario uno singulis divaricationibus intersito. Perianthium, brevi nitens pediculo, tenue et in duas partes hians, Florem sustinet monopetalum, pallentem, odoris subdulcis, qui ex gibboso et bullato ventre, quantus digiti auricularis apicem recipit, in quina dividitur labia rotunda, margine crispo parum laciniato, in pollicarem diametrum inaequali situ expansa, labiis duobus surrectis, ceteris (quae purpureis punctis decorantur) brevioribus ac depressis, quo ipso flos rictum, quasi leonis, exhibet. Floris e cavitate prominet stylus siliquae rudimento insidens, brevis, cacumine divaricato, duobus stipatus staminibus, longo rufo apice capitatis. Racemis inferioribus plerumque defluentibus, Siliquae flores superiores excipiunt singulae, pendulae, spithama longiores, culmum avenaceum crassae, teretes, per maturitatem rufae, dehiscentes in duas valvas, intergerino levi, rugoso, tenui, obsolete badio, divisas; Semina utrique valvae longa serie insident reniformia angusta, grani avenacei longitudinis, squamarum instar tenuia, concava, ex cinereo spadicea, utraque extremitate villis longiusculis barbata: quae nucleum cavitate tegunt compressum, tenuem, oleosum, saporis subdulcis vapidi. Sapor foliorum et corticis tetrice amaricat. Siliquarum decoctum propinatur asthmaticis. Folia partibus dolentibus imponuntur, ac nervis perhibentur amica.

[844]Classis IV.
Plantae specioso flore conspicuae.

238

Sjiko, vulgo Rintsjo, Ranttsjóge. Arbuscula bicubitalis, folio lanceato integro, verticillato agmine nascente; flore Jasmini albi, in surculorum fastigiis in umbellam congesto, quatuor acutis labiis radiante, fragrantissimo. Colitur in cupis, vel hortis, quos vocant Adonidis.

239

Jamma Rintsjo. Eadem sylvestris, foliis longioribus paulo minoribus, caryophylli aromatici figuram utcunque referentibus.

240

Mokksei, vulgo et litteratis dicta arbor hortensis, surculis verrucosis; Folio Castaneae, ora raris pumilisque papulis conspicua; Flosculis albidis in croceum languentibus, tetrapetalis, pumilis, in axillis foliorum confertim nascentibus, Jasminum spirantibus, fragrantissimis; unde Sinensibus in deliciis sunt.

241

Buke. Arbuscula Acaciae Germanicae facie, flore pentapetalo rubro. Pomi nostratis, calyce quinque labiis rotundis in herbeo rubentibus, staminibusque incarnatis plurimis (20, 30) decorato, in fructum carnosum excrescenteadd. Kaempfer

242

Teĭto, vulgo Jamma Buki. Cytisi facie frutex sylvestris, folio ex circinata basi in acutum mucronem excurrente, triunciali ac longiori, multis aequalibus nervis decorato, ambitu crenato et acutissimis denticulis serrato; flore simplici luteo Ranunculi, Rosae caninae facie ac magnitudine, ut plurimum pentapetalo, saepe hexapetalo ac heptapetalo.

[845]

243

Jamma Buki alter, flore capitato Bellidis maiusculo, luteo, pleno, sine staminibus.

244

Bioru, vulgo Bijo Janági. Salix pumila, flore Ranunculi magno. Sive: Androsaemum Constantinopolitanum flore maximo Wheleri.

245

Sini et Confusi, vulgo Kobus, al[iis] Síde Kobúsi. Arbor sylvestris Tulipifera, Cerasi magnitudinis, ramis rarioribus tortuosis; cortice scabro Camphoram redolente; folio Mespili; floribus primo vere ex lanuginoso folliculo ante folia nascentibus singulis, Tulipam Liliumve album vulgare petalorum numero et magnitudine exprimentibus, dorso versus basin erubescente, stylo medio crasso turbinato vel conoide, denso apicum longorum agmine stipato. Dicitur vulgo etiam Mokufitzqua, Kisinqua et Jokuranqua.

246

Mokkwurèn. Frutex Tulipifer priori congener, ramis raris incondite divaricatis; foliis plerumque nudus cito deciduis; surculis circa extremitatem pinguioribus et crebris geniculis deformatis; flore Lilionarcissi rubente.

247

Mokkwuren flore albo, novem plerumque petalis inordinate ac parum dehiscentibus donato, staminibus circa umbilicalem conum rubicunde purpureis.

248

Tecki Tsjocku, vulgo Tsutsúsi. Frutex bicubitalis densus, flore liliaceo, folio integro piloso, seminali vasculo pentacocco. Sive: Cistus Indicus Ledi Alpini foliis et floribus amplis P[auli] Herm[anni] .

[846]

Abbildung [Abb.: ?]

[847] Frequens in regione arbuscula specierum varietate et ubertate florum, quos Vere et autumno fundit, hortos camposque iugiter decorat. Intra semi orgyiae metam ab imo ramosa est, cortice vestita in badium glauco, aequali, ex dehiscente cuticula nonnihil scabro; Lignum est solidius, leve, obsolete albicans; medulla duriuscula, fungosa, ligno adnata; Ramuli in plures eodem loco divaricati surculos tenues rectos, speciosam flosculorum quasi sylvam in fastigio exhibent. Folium brevi insistens pediculo, simplex est, ora integra et pilosa, ex acuta basi in parilem mucronem modico arcu productum, unciale vel longius; pro diversa specie, tenue vel pingue, villosum vel glabrum, deciduum vel perenne, inordinate solitarium vel catervatim et a longis nudis intervallis consitum. Flos denso suffultus foliorum satellitio, calyculo villoso dentato exilis et pilosi petioli, nititur, ex Gemma oblonga magnisque plicis lacunosa, uno quasi impetu luxuriose effusus, Lilii Martagonis facie, monopetalus, ex tubulo semiunciali lacunoso in quina fatiscens labia maiuscula, petalorum faciem referentia, circinata vel oblongius ovata, in biuncialem diametrum liliique speciem distenta, duo quidem repanda, cetera magis surrecta; coloris pro speciei genio diversi, stylo (in umbilici piloso turbine extante) tenero, tenui, longiusculo, staminibus flori concoloribus et labiorum numero plerumque respondentibus, apice decoratis bifido, duobus tubulis perforato, oblongo. Seminale vasculum florem (rarissime) excipit turbinatum, pumilum, pentacoccum, semine exili rufente praegnans.

Nitida et accurata Cl[arissimi] Pauli Hermanni in Hort[i] Bat[avi] descriptio extat, sed plantae extra natale solum a genio suo utcunque degenerantis. Nostram construximus, quatenus omni speciei vel varietati quadraret. Varietates enim sunt plurimae, a tempore quo florent, loco natali, differentia foliorum et aliis accidentibus pendentes. Quae [848] autumno florent, foliis pleraeque gaudent perennibus, et repudiato generis nomine appellantur Sátsuki, id est, pluviales, a pluvio tempore. Utriusque varietates peculiaribus nonnunquam insigniuntur cum vulgi appellationibusappellationibns corr. edd., tum doctorum characteribus, quos omnes recensere non est operae pretium. Varietates Tsutsúsi oblatae mihi sunt sequentes:

249

Tsutsúsi, sive Cistus, flore liliaceo albo, maculis sanguineis.

250

Tsutsúsi, flore albo maiusculo, maculis sanguineis longioribus, petalis amplis cordatis, apicibus rufis, albo polline variegatis.

251

Tsutsúsi, flore candide violaceo, maculis saturis purpureis, staminibus denis, apicibus sulphureo polline conspersis.

252

Tsutsúsi, flore parvo, murice saturato, petalis styloque rubentibus, apicibus ex fusco punctatis.

253

Rjuku Tsutsúsi, liliifera Insulae Luconiae, flore languide luteo, petalis surrectis, punctis saturatioribus variegatis.

254

Rjuku Tsutsúsi, flore igneo, punctis petalorum croceis, apicibus rufis.

255

Rjuku Tsutsúsi, flore purpuree rubenti, maculis obscurius purpureis.

256

Jedogaua Tsutsúsi, celebriscelebtis corr. Kaempfer per Japoniam Citisus urbis Jedogaua, surculis hirsutis, folio pilosissimo figurae lanceatae. Datur alia flore albo, alia incarnatoiucarnato corr. edd., alia purpureo.

[849]

257

Jamma Tsutsúsi, Cytisus Liliifer campestris, flore valde incarnato, punctis rufis asperso.

258

Jamma Tsutsúsi, flore Maiali valde incarnato, punctis densis rubentibus.

259

Jamma Tsutsúsi, flore cinnabarino, maculis saturatis sanguineis.

260

Mijama Tsutsúsi, Liliifer montanus, floribus ante et cum foliis luxuriose effusis, ex incarnato purpureis.

261

Mijama Tsutsúsi montis Sakanosta, flore purpureo ante folia nascente.

262

Mijama Tsutsúsi montis Sakanosta, flore ante folia prodeunte purpureo, staminibusstaminibns corr. edd. denis.

263

Kirisma Tsutsúsi. Densa arbuscula, in hortis Principum culta et in pretio habita; flore pumilo coccineo, mense Maio effusissimo, ut arbor tota appareat sanguinea.

264

To kèn, vulgo Sátsuki. Cytisus Liliifer autumnalis, Tsutsúsi congener, cortice obscuriori, surculis hirsutis et multa offensione asperis; foliis pilosis, verticillata dispositione surculos ambientibus; floribus rarioribus singulis, successive, non pari nixu nascentibus. Varietates non paucas habet, ex quibus mihi in conspectum venerunt:

265

Sátsuki, flore plene incarnato.

266

Sátsuki, flore coccineo dilutiore.

[850]

267

Sátsuki, flore albo duplo, id est, lilio gemino, altero alterum complectente.

268

Satsuma Satsuki, a provincia ita dictus, flore valde coccineoconccineo corr. edd..

269

Jedogana Satsuki, flore in candidum purpurascente; ab urbe natali nomen adeptus.

270

et Sjùn, vulgo Tsubakki. Frutex flore roseo, fructu pyriformi tricocco. Notari mereturmoretur corr. edd.: Fruticem hunc structura ac facie sua exprimere Theam; unde Orienti placet, proprio adhuc carenti, characterem mutuari a Tsubacki. Hic alius est Sylvestris, qui ubique in dumetis et saepimentis fruticat, alius Hortensis, qui insitione vel cultura mansuetior factus, pleno ac pulchriori flore magnifice decoratur. Utriusque innumerae dantur varietates, a loco natali, conditione florum, vel figura partium denominatae. Ex primis et maxime obviis est:

271

Sán Sa, vulgo Jamma Tsubakki, id est Tsubakki montanus sive sylvestris, flore roseo simplici.

Frutex ex brevi caudice ramosus, arboris aemulatur magnitudinem; Cortice vestitus in glaucum badio, aequali, carnoso, tenui, a ligno, quod perdurum est, difficulter abscedente. Pediculis semiuncialibus, supino latere compressis, Folia promiscuo loco insistunt singula, maiusculis foliis Cerasi hortensis ad assem similia, sed quodammodo rigidiora, duriora et utraque facie splendentia. Ex eorum axillis, successive per autumnum una vel gemina prodit Gemma, globi sclopetarii magnitudinis, ex squamis herbaceis, concavis, pilosis, plus minus vicenis gradatim imbricata: qua oscitante, peta[851]

Abbildung [Abb.: ?]

[852]la, velut ex perianthio, erumpunt incerto numero sena vel septena; in Rosae Sinensis dictae, vel si mavis, in Malvae arboreae speciem disposita, valde rubentia, ad ungues connata; medium occupat Tunica in gyrum diducta, figuram coronae referens, tenera, carnosa, mollis, incarnati coloris, altitudinis uncialis, a semi pollicari integritate in stamina fatiscens amplius centena, ex incarnato candida, apicibus decorata luteis, ingenti hiatu divisis, brevibus, compressis. Stylus umbilicali bullae insistit tenuis, staminibus concolor et longitudine aequalis, fastigio cuspidato, intorto, herbaceo. Vas seminale florem, sed rarissime, excipit tricoccum, pyriforme, sesquiuncialis longitudinis, tribus sulcis pulvinatis striatum, per maturitatem fuscum, ligneum et dehiscens; nucleo singulis utriculis unico, fere nucis avellanae magnitudinis et figurae, superficie rugosa, rufa, substantiae carnosae albae, saporis unguinosi.

Oblatum mihi est vas seminale aliud, alicuius Tsubakki sylvestris, (in frutice hortensi, et qui flore pleno est, fructus nunquam vel rarissime observatur) quod a genio suae stirpis valde recedebat, ne legitimum credidissem, nisi extitisset in surculo genuinis Tsubakki foliis consito. Erat autem praedicto simile, sed monococcum, cortice crasso ligneo, sine depressionis et fissurae nota; nuculis intus quinis, tenui corticula donatis, quae effracta reddebat plura incerto numero semina discrepantis magnitudinis et figurae, alia Anisi semini similia.

272

Dsisj. Tsubakki hortensis, flore pleno maximo Rosae hortensis, palmaris diametri, plene incarnato albisque maculis sparsim intermicantibus variegato; staminibus intermixtis in orbem quodammodo vergentibus. Dsisj caniculam significat, quam appellamus (sit verbo venia) Leunculam: nomen ex gratioso flore obtinet.

[853]

273

Sasanqua. Tsubakki species pumila, flore rubro simplici ut plurimum pentapetalo, disco seu umbilico stamineo, fructu tripyreno pyriformi, nucis pistaceae magnitudinis, nucleis tribus albis rotundissimis. Folia eius praeparata Theae adduntur pro concilianda odoris gratia. Decoctum foliorum foeminis in usu est pro lavacro capillorum.

Varietatum ceterarum notiora nomina sunt: Tsubakki Siratamma, Sjinkuri, Borri, Usirasji Borri, Itokuri, Dsjurin, Benke, Nankin, Kommatz, Karai ito, Jedo momidsji, Fidsjirimin, Commakura sasanqua, Sokkobin, Kaisan, Kikjo, Jedo dairin, Saifu botan, Fino botan, Meokin, Osjam, id est magna Siamensis, Kosjam, id est parva Siamensis, Josttsjino donno; ut plures taceam; ex quibus conspiciendae mihi datae sunt:

274

Tsubakki, arbor flore Rosae hortensi simillimo, pleno, ex incarnato rubente, stamine apiculato raro, mediis petalis intersperso.

275

Tsubakki flore nonnihil rubente pleno, petalis quindenis.

276

Tsubakki flore duplo sanguineo, maculis albis.

277

Tsubakki flore duplo ex incarnato albicante, maculis rubentibus.

278

Tsubakki flore duplo rubro, quinis petalis exterioribus magnis, interioribus vero brevibus plicatis; staminibusstamibus corr. Kaempfer numerosis, passim in parva petala degenerantibus.

279

Tsubakki flore simplici coccineo, petalorum fronte cordata, staminibus successive petalorum substantiam atque formam induentibus.

[854]

280

Sĭjo, vulgo Adsai, item Ansaì et Adsiki i. Sambucus aquatica, surculis pinguibus punctatis, folio Hortuli MalabariciHortulae Malabaricae corr. edd.; floribus tenerrimis coeruleis tetrapetalis et pentapetalis, in magnam densamque sphaeram compactis, exterioribus, qui ambitum constituunt, maiusculis, interioribus, qui racemorum axillis insident, minoribus.

281

Fundàn, vulgo Te Mariqua, id est Pila florida maior, vel Te Mari, id est, pila maior. Sambucus rosea, folio aquatica, magis rotundo, nervis densissimis in ambitum excurrentibus conspicuo, ora serrata; flore pentapetalo albo, in sphaeram pilae magnitudinis congesto.

282

Kode mariqua, id est Pila florida minor. Sambucus rosea angustifolia: Fruticula ab imo ramosa, foliis alternatim singulis triuncialibus angustis, acute et inaequaliter serratis, racemis parvis floridis, sphaerae figuram affectantibus, flosculis pentapetalis albis.

283

Joro, vulgo Utsúgi, vel Jamma Utsugi. Sambuci facie frutex, ramulis surculisque tenuibus, geniculatis, ut plurimum adversis et cavis, intra orgyiae altitudinem fluctuans; cortice incano, in surculis rufo, libero virente peramaro; ligno duro tenso levi et fibroso; foliis coniugatis sescuncialibus, ex ovato mucronatis, nonnihil asperis et tenuibus, ora subtilissime serrata; flosculis per surculorum triuncialem foliisque orbam extremitatem consitis, numerosis, albis, pentapetalis, floribus Aurantiae simillimis, staminibus singularis structurae denis; calyculo dentato, globoso, carnoso, fructus futuri, ut apparebat, rudimento. Usus ligni est scri[855]niariis, pro fabricandis clavis subtilissimis; cortex medianus emplastra ingreditur.

284

Utsúgi, seu Fon Utsugi, id est Utsúgi legitima. Eadem species flore niveo pleno (petalis plus minus 20) densissimo. Ad exornandas areolas non in postremis habetur ab hortulanis.

285

Koreì Utsúgi. Sambucina ramorum facie frutex Coraeensis, vel a Corea primum advectus, folio Adsai magis venoso et longius mucronato; Pediculis, in extimis surculis, longis ramosis, in quinas angustas lacinias, floris basin amplexantes, desinentibus; Flore monopetalo speciosae structurae, ex angusto semiunciali tubulo in amplum excrescente scyphum (quem apice auricularis impleas) pentagonum, in quina magna ovata labia, pollicari et amplius diametro, expansum, emicante stylo insigniter capitato, cum staminibus apiculatis quinque; odoris fragrantis caryophyllacei, coloris fugacis et in eadem stirpe nivei, incarnatiin carnati corr. Kaempfer et rubentis.

286

Nippon Utsugi, id est Utsuggi Japonica (quasi vernacula) incolis dicta. Eadem montana species, flore eiusdem structurae minori, in purpureum rubente, labellis minoribus minus expansis, bullis singulis ante crenas, singulari floris cum decore, protuberantibus.

287

Sibi, vulgo Fákŭdsitqua, item Fakŭsinda et Fakŭsitz. Arbor perrara, Granati magnitudinis, tortuosa, ex luteo albicans et excorticata apparens; foliis per surculorum decursum densis adversis, imparis magnitudinis, exiguo pediculi rudimento nixis; floribus in surculorum racemoso fastigio densis, et in duarum [856] vel amplius spithamarum ambitum luxuriose extensis, caryophyllorum hortensium magnitudinis, speciosissimis, incarnatis, hexapetalis, petalis mesenterii instar crispis, pediculis longis tenuissimis extra calyculum exporrectis, umbilico staminum denso agmine conferto; perianthio ventrioso, in quinos dentes diviso, totidemque lineolis striato.

288

Rjotsjo, vulgo Nodsen Kadsura, Notsjo. Frutex longissime scandens; surculis adversis crassis, viridibus, verrucatis, in stylum excurrentibus spithamalem, pediculis adversis pinguibus ramosis laxe spicatum; folio adverso pinnato Rosae hortensis, pinnis laevibus, mucronatis et profunde serratis; perianthio unciali herbaceo, tenui, pentagono, longis dentibus crenato; flore puniceo ex sescunciali tubo in quina frontata labia rosae petalis similia expanso, staminibus quinis, duplici apice donatis, pistillo bicipite; fructu tetrapyreno, seminibus oblongis conglobatis, per immaturitatem albis ac carnosis.

289

Kingo, vulgo Asagawo, id est mane aperiens. Convolvulus vulgaris, flore maiore albo matutino.

290

Kos et Kudsi, vulgo Firagáwo, id est meridie aperiens. Convolvulus vulgaris flore maiori albo meridiano. Uterque in hortulis circa perticas ob ornatum colitur.

291

Too, vulgo Fudsĭ et Fúsji. Frutex hortensis tortuosus, scandens, ad Vitis viniferae morem multis sarmentis luxurians, et ad pergulas desuper obducendas aptari patiens, Folio impariter pinnato integro, tenero, spitha[857]mali; Racemis seu spicis floridis, spithamalibus, sesquispithamalibus et longioribus, toto Vere copiosissimis; botrorum instar pulcherrimo spectaculo pendulis; flore papilionaceo inodoro; siliquis phaseolisque atris, rarissimis. Varietates eius sunt: Fudsj flore purpureo, et Fudsj flore niveo. In urbe Osacca et passim alibi, diaetae imo areae visuntur multorum passuum, unius vel paucorum fruticum sarmentis, ne coelum appareat, dense contectas; in quibus florum pendulorum copia et peregrina pulchritudine oculos nihil magis oblectare potest. Intromittuntur hospites ad spectandum soluto paucorum obulorum pretio; qui, si ingenio polleant, epigrammate vel elogio, flori uni, qui maxime placebat, appenso, Floram loci praedicant atque aliis commendant. Curiosi radicem stercorant faecibus cerevisiae, (sacki) sic florum spicas gignunt longissimas, aliquando trium et quatuor spithamarum.

292

Jamma Fudsĭ. Eadem sylvestris, foliis flosculisque minoribus, stylis floridis surrectis.

293

Saru Kake banna. Frutex longis paucisque virgis luxurians, Cristam Pavonis Breynii proxima similitudine referens, foliis pennatis Glycyrrhizae vulgaris; thyrsis florigeris pedalibus, ex rubido badiis, tenuibus, flosculorum ambitu pulchre spicatis; pediculis sescuncialibus in quina desinentibus foliola tenuia, in herbaceum lutea, florem amplexantia; flore pentapetalo luteo, petalis uno brevi, rubeis punctis variegato, et quatuor maioribus ad pollicarem diametrum in crucem expansis, florem papilionaceum situ ac dispositione imitantibus: staminibus decem brevibus incurvis incarnatis, rubro apice intus luteum pollinem fovente decoratis, pistillo herbaceo nudo.

294

[858] Sui Sin Kadsira. Clematis altera Clusii flore duplo Dodon[aei] in append[ice] ad cap[itulum] 18.

295

In dsin Kadsira. Clematis priori similis, pediculis longis cirrorum in modum intortis, trifoliis; flore hexapetalo albo, medio disco plene purpureo.

296

Kin, vulgo Mukunge. Malva frutex hortensis, virgis surrectis longis parum ramosis, folio auriculato, flore in purpureum caeruleo simplici; umbilico in conum exsurgente pinguem carnosum, fastigio verrucoso novi coni speciem exhibente. An Malva arborea Veneta dicta C[asparis] Bauhini?

297

Mukunge altera flore pleno caeruleato, petalis densis crispis, sine medio stylo vel staminibus.

298

Fujoo, vulgo Kibatsisso. Althaea arborescens, foliis Ficulneis alte laciniatis et serratis; Seminali vasculo tetracocco pyramidali, triunciali, membranaceo, hirsuto, per maturitatem in quatuor fissuras dehiscente. An Malva folio Ficus profunde laciniato C[asparis] Bauhini?

299

Ki, vulgo Awoi, in specie Kara Awoi dicta. Malva hortensis sive rosea, vulgo Malva arborescens. Cuius plures sunt varietates ratione colorum.

300

Ko Awoí. Eadem flore parvo.

301

Fujò. Rosa Sinica, flore ephemero, mane rubro, post meridiem purpurascente.

302

Sjuki, vulgo O Renj et Kooso. Alcea, ra[859]dice viscosa, folio digitato, flore ephemero pentapetalo magno puniceo. Descriptionem vide p[agina] 474.

303

Too, vulgo Kirì et Nippon Kiri, id est Kiri Japonica. Althaea arbor dipyrena, flore digitalis aemulo.

Arbor satis vasta, caudice assurgit crasso incondito, et in paucos ramos tortuosos, brachiato. Gaudet cortice pingui, glabro, glauco, facile abscedente, odoris ac saporis leguminosi ingrati; ligno levissimo, firmo tamen et a scrinariis pro fabricandis capsulis expetito; medulla albissima, magna, fungosa, adnata. Ramulos exhibet simplices, crassos, infirmos et fere cavos, ex badio virescentes, cinereis verruculis aspersos, et ad foliorum exortum compressos. Hos Folia a palmari intervallo stipant coniugata, pediculis spithamalibus vel longioribus, teretibus, incano pilo hirsutis insistentia; in Plantis tenerioribus luxuriose magna, magis lanuginosa et Bardanae foliis similia; in provectioribus minora, utrinque in auriculas sinuata, vel in Pampini figuram, obtusis mucronibus, explicata; tenuia sunt, mollicula, pauci humoris, subtus incana, et ad tactum holoserica, nervis firmata insignioribus plusculis ramosis, ex basis centro ad ambitum excurrentibus, summo latere depressis, subtus eleganter prominentibus. Stylis spithamalibus et longioribus, crassis verrucatis adhaerent Flores alternatim adversi, pediculis uncialibus facile deciduis, in imo stylo racemosis, in processu bifurcis ac trifurcis, in calycem lanuginosum quinquifidum (labiis ovatis) desinentibus. Flos ex caeruleo obsolete purpureus est, intus albescens, odoris exigui dulciculi, biuncialis longitudinis, tubulosus et AntirrhiniAntirhini corr. Kaempfer vel Digitalis flori similis, adeoque ab Altheae genio degener, quina exerens labia crispa magna crenata, elegantis et incertae figurae, quae ante explicationem intus latent, velut studio naturae occul[860]

Abbildung [Abb.: ?]

[861]tata; externa eius superficies (nonnunquam raro pilo conspicua) quadantenus est striata, subtus duabus lacunis insigniter sulcata. Pistillum seminali turbini insistit semiunciale, teres, extremitate recurva, staminibus stipatum quatuor, imparis longitudinis, apice pallente, ovato, bivalvi. Conceptaculum seminale, a cuius charactere nomen mutuavimus, sescuncialis est longitudinis, figurae ex pyramidali turbinatae, lateribus adversis, duobus subcompressis, duobus vero convexis et per mediam longitudinem tenui sulco inscriptisin scriptis corr. Kaempfer, micans et tactu viscidum, substantiae carnosae humidae, per maturitatem fuscum, membranaceum et in duos alveolos, tenui alba membranula distinctos, dehiscens. Semina alveolis clauduntur singula, levi tomento involuta, amygdalae magnitudinis et quodammodo figurae, superficie atricolore, substantiae carnosae unguinosae. Oleum semini expressum, duplex prostat: unum subtilius, nomine proprio Toi dictum, cuius perexigua quantitate vernix Japonica diluitur; aliud spissius Jeko nuncupatum, quo charta vestiaria imbuitur.

Decor folii Kirì meruit, ut antiqua Caesarum progenies (quae potestate seculari hodie exuta, saltem dignitate Pontificali fruitur) pro Insigni Gentilitio delegerit folium Kirì in dorso conspicuum, cum prominentibus tribus spicis floridis.

304

Go Too, vulgo Go too Gíri; item, charactere alio, Téĭ Too, vulgo Fi Giri, id est Ignea Kiri, a colore igneo, stylos floridos perianthia ac flosculos tingente, dicta. Frutex exotica ex Luconia et Corea illata, unde et Rjuke Giri et Corèi Giri appellatur; folio Pampineo, surculis in stylos floridos ramosos desinentibus; flore specioso, pollicari, ut in Lilio Convallium in seriem pendulo, campanaeformi, pentapetalo.

[862]

305

Saku Jaku, vulgo et litteratis, item Kawu Júnkusa. Poeonia communis seu foemina, trifolio ramoso, flore sanguineo simplici.

306

Eadem flore plenissimo incarnato.

307

Eadem, petalis in medio longis surrectis, cristam referentibus.

308

Botan, usitate et ad characterem; item Fkamigusa et Hatskángusa. Poeonia maior, stirpe ligneo surrecto, folio ramoso, laciniis inaequaliter divisis.

309

Foo sen, item Kinfo qua, vulgo Ibara, item Igi, id est spina, Igino fanna, id est flos spinae, vel mutuato a Lusitanis vocabulo: Rosa. Rosa frutex spinosus nostras. Non habet eam odoris gratiam, quam in Europa vel Asia occidentali. Varietates sunt:

310

Rosa hortensis flore pleno albo.

311

Eadem flore rubro.

312

Rosa sylvestris flore pentapetalo, odore perdulci.

313

Eadem flore candido.

314

Kéĭ quan, vulgo Keĭtóge, quod κατ’ ὄνομακατ᾿ όνομα corr. edd. significat cristam Galli. Amaranthus; cuius, ratione florum, varietates hic sunt:

315

Amaranthus vulgaris, paniculis rubris propendentibus.

316

Amaranthus flore rubro in speciem cristae gallinaceae conglomerato, fronte aequali in spithamalem latitudinem extenso.

317

Amaranthus flore rubro conglomerato, inaequaliter ad spithamalem extensionem frontato, paniculis quibusdam propendentibus.

[863]

318

Amaranthus flore conglomerato, fronte cristato spithamali luteo.

319

Amaranthus flore conglomerato, fronte cristato spithamali luteo, interspersis maculis plene rubentibus speciose variegato; caule ex luteis ac rubentibus venis succiferis striato.

320

Goositz, vulgo Jno Kadsitz. Amaranthus Siculus spicatus Bocconi, flosculis pentapetaloidibus albis; semine fusco.

321

Joksan, vulgo Gibboosi. Gladiolus Plantaginis folio; scapo sesqui spithamali recto, extremitate florida; floribus (10, 12) Liliaceis vernis, in purpureum albicantibus, ex angusto tubulo ampullaceis, triuncialibus, in senos dentes laciniatis, staminibus totidem, styloque medio repandis. Dicitur aliis Sagi Juri, id est Lilium Sagi.

322

Gibboosi altera, folio angustiori, flore autumnali.

323

Ran vulgo et litteratis dicta. Iris pumila, radice fibrosa, folio cubitali arundinaceo, caule tenui sesquispithamali, flore Ornithogali galeato pentapetalo, trium unciarum expansionis, in luteum albescente, purpureis virgulis striato, suaviter fragrante; galea brevi pingui adunca, labioque subtenso carinato, obeso, repando, utroque purpureis guttis punctato. Si consentiret radix, ad Orchidum familiam referenda esset.

324

No Ran, id est sylvestris Ran, aliis Jamma Gibboosi. Iris radice nonnihil tuberosa et fibrosa; folio caulem imum involvente liliaceo ampliori, (seu Iridis Pann[onici] IV. Clus[ii] ) caule sesquispithamali, recto pingui, nudo floribus Or[864]nithogali seu Cynosorchidis maioribus luteis, in anteriorem partem longa serie propendentibus, pentapetalis; galea brevi obesa, cava singularis structurae, in tria petala muscae alis similia terminante. Varietates vidi:

325

No Ran flore Ornithogali minore luteo, petalorum dorsis rufescentibus.

326

No Ran flore minimo, pollicaris expansionis, ex purpura minioque variegato, apicibus luteis.

327

No Ran flore minimo petalis exterioribus tribus herbaceis concavis striatis, interioribus luteis, purpureaque in dorso stria signatis. Dicitur etiam Sássa Rindo.

328

Sju Ran, Helleborine angustifolia palustris sive pratensis. C[asparis] Bauh[inis] P[inacis] .

329

[###] Fu Ran litteratis et vulgo. Iris pumila aërobia, flore cucullato albo, monococco, semine pollinem referente.

Iridem hanc perennem, quae in rupium arborumque musco habitare amat, aërobiam appello, quia in aëre suspensa ex vento vegetari creditur. Frequens ante fores in superliminaribus aedium, nescio ex qua vulgi superstitione, suspensa cernitur, in fasciculo cum caulibus et foliis compacta; quae, licet radice et nutrimento orbata, flores tamen, quos in gemmis fovet, una cum semine producit; deinceps non paritura amplius, vitam tamen cum virore annis aliquot servatura. Sobolis amans funiculos per terrae superficiem educit breves, tenues, geniculatos; quibus, qua parte radiculas agit, novam plantam generat; idem nonnulli caules (quamvis in cassum) agitant, demissis ex loco geniculorum radiculis, queîs terram captare gestiunt. Radiculis gau [865]

Abbildung [Abb.: ?]

[866]det fibrosis, densis, tenuibus et tensis, palmaris circiter longitudinis, ex pallido albicantibus. Caules ad basin cohaerentes ex radicum fasce consurgunt plusculi (5, 10) spithamales, pennam anserinam crassi, ex unciali intervallo in speciem caudae scorpionis geniculati; geniculis ipso caule strictioribus, articulis striatis, obscure viridantibus ac micantibus, carne succulenta fartis, saporis unguinosi, salivam pingui et purpurascente muco, imbuente. Folia, amissis floribus, caules circumnascuntur arundinacea, angusta, pedalia, striata, pinguia, fronte per medium tenuissime carinato; Folia quaedam non raro caulium geniculos atque ipsa fastigia occupant, sed brevissima et vix pollicem longa unum vel duo. In fastigiis caulium, quos folia destituunt, Flores mense Maio gemini, terni, vel plures proveniunt, pediculis singulis, uncialibus, tenuibus, surrectis, nonnihil incarnatis consiti, nudi cucullati, phaseolorum floribus aemuli, sescuncialis longitudinis, senis laciniis sive petalis conspicui, ex incarnato candicantes; cuculla (ad quam pediculus inseritur) retroducta, magna, gibbosa, cuius in umbilico galea prostat purpureis punctis adspersa et quatuor apiculis luteis, laxe compactis ac communi carnoso operculo clausis, conspicua. Vas seminale flores singulos, velut in Narcisso, excipit monococcum, figurae inaequaliter turbinatae, longitudinis uncialis, carnosum, virens, tribus striis eminentibus insignitum, interiori superficie rugosa: polline refertum albo, in luteum languente.

Parilis genii Plantas duas Batavia mihi transmisit singularis amicus meus D[octor] Nic[olaus] Möllerus, quas placet inter Japonicas recensere, velut adoptivas et prospere hic vigentes. Sunt autem ex parasitante illustri prosapia Angurèk, quae flores gignit figurae bestiolarum et in arboribus aliena quadra vivit, in vasibus etiam coli patiens. Huius mihi Flora Javanica exhibuit species quinque, [867] omnes structurae elegantissimae, alias odoris insuper suavissimi: quarum 1. vocatur Angurèk warnà, id est, Angurek versicolor, a coloris varietate; altera speciali gaudet nomine Lusitanico Fouli passer, ob passerculi volantis figuram, quam flos exhibet; a Bontio (ni fallor) dicta Sedum arboreum flore Anagallidis, odore aromatico citri aemulo, quo nihil in vita gratius naribus percepisse scribit. 3, Angurek Mungo, ex simulacro styli floriferi, qui munci seu mustelae caudam, explicatis pilis erectam, florum stipatione refert. 4, Angurèk de Sáïva, Javanis Sompù nuncupata, radice bulbosa. 5, Angurèk fouli lacra, id est flos scorpionis ex figura sua, Javanis Katong' ging appellata. Omissis ceteris primam atque ultimam hic locabimus.

330

Angurèk Warnà. Herba scandens parasitica, folio arundinaceo, flore variegato hexapetalo, papilionem volantem exprimente, proboscide brevi.

Radice gaudet fibrosa, si arborem occupet, brevi ac rara; caule constat simplici vel parum ramoso, tereti, pleno, lento, qui ad arboris superficiem capreolis viscosis leviter se applicat, tardoque incremento adsurgit Foliis donatur raris arundinaceis, crassis, duris et angustis; quorum e sinu Stylus emergit sesquispithamalis, in vasibus ex succo terrae rigidus et surrectus, in arboribus (intermissa irrigatione) pendulus, floribus unciali intervallo dissidentibus spicatus. Flos sescunciali tenui pediculo insistit, pallidus et nonnunquam in herbeo albicans, ex quinque petalis, rostro sive proboscide, atque ei opposito cucullo compositus. Petala in planam papilionis quodammodo figuram expanduntur, oblongo-ovata, uncialia vel longiora, una stria purpurea per mediam utriusque lateris longitudinemlonditudinem corr. edd. excurrente, punctisque purpureis plurimis variegata. Pro[868]boscis pediculo in recta linea opponitur angusta, carnosa, superno latere incurva et cylindracea, inferiori plana, punctisque minutissimis scatensscatente corr. Kaempfer. Cucullus ei obversus et suppositus extremitatem habet deorsum reflexam, in aliis plantis integram, in aliis insigniter ab utroque latere crenatam, intus purpureis maculis guttatam, umbilico pingui carnoso, et dehiscente rima media diviso. Florem excipit vasculum seminale tricapsulare, cuius semen non venit mihi in conspectum. Flos pro cultoris studio maxime variat elegantia et magnitudinemagnitugine corr. edd..

331

[###] Katong' ging Javanice, vulgo et Lusitanicè Fouli lacra. Herba parasitica, folio arundinaceo, flore scorpionem referente, odore moschi.

Habetur haec planta apud Javanos in deliciis et magno studio colitur; tum ob floris eximium odorem, quem spirat, moschi, tum ob singularem elegantiam et figuram scorpionis, quam exhibet: ex qua a Lusitanis illuc olim advenis Fouli lacra, id est flos scorpii appellata est, nomine hodie apud vulgum et Belgas, in Insula commorantes, usitato. Planta crescendi modo, caule ac tota figura a priori non differt: Folia saltem paulo breviora ac latiora habet. Flores maxime diversi sunt, et stylum ut maiores, ita pauciores occupant. Obtulit mihi Ill[ustris] Dominus Gen[eralis] OuthoornOuthorn corr. Kaempfer, ex amoenissimo horto suburbano suo stylum floribus decoratum omnino septem, omnibus explicatis; spectaculo sanè iucundissimo, ut negem quicquam elegantius et admiratione dignius in regno vegetabili me vidisse. Audivi, qui in uno stylo se vidisse flores duodecim testati sunt. Est autem flos pentapetalus, coloris citrini, maculis purpureis magnis elegantissimis dense variegatus; petalis biuncialibus, pennam anserinam latis, rigidis, pinguibus, extremita[869]

Abbildung [Abb.: ?]

[870]tibus paulo latioribus, frontatis, et quodammodo repandis. Ex petalis unum medio loco positum ceteris longius est, et in rectam lineam, exemplo caudae scorpii, extensum; cetera utrinque duo in lunarem figuram a cauda decurrunt, quasi pedes repentis scorpii expressura. Caudae opponitur proboscis brevis et incurva, penna anserina crassior, superius teres, inferius concava et purpurea, eo situ locata, ut referre bestiolae caput videatur. Arguta huius structura est; basis tribus decorata ambientibus laciniis, brevibus surrectis, inter se difformibus, in exortu connatis; fastigium operculo tenui concavo purpureo clauditur; eoque dempto comparet caruncula pyramidatae figurae, apice duobus globulis stipato. Odorem flos moschi exquisitissimum atque adeo copiosum spargit, ut unicus stylus floridus totum conclave impleat. Qui vero odor, quod maxime mireris, in extrema parte petali, caudam referentis, residet; qua abscissa, omnis cessat odoris expiratio. Cultura huius plantae singulares habet cautiones, in translatione, putatione et irrigatione curiose observandas. Gaudet prae ceteris consortio arboris Pinang; ad cuius caudicem quaedam sarmentorum portio alliganda est, applicata imae parti terra vel cespite, cuius praesidio acquirit radiculas.

332

[###] Sekika, vulgo Kisinso, item Jukinosta. Saniculae peregrinae species pilosa, umbilici Veneris facie, folio Cyclaminis eleganter variegato, caule sesquipedali, flosculis in longitudinem consito plurimis, (10, 20) pentapetalis, miniatis, vespam extensis pedibus volantem exhibentibus.

333

Sjirè, rectius Sjirói et Osjiroi. Lilium album, Calthae palustris folio, caule sesquicubitali pingui, floribus [871] in fastigio paucis triuncialibus, parum dehiscentibus, petalis angustis, interius punctim miniatis.

334

Jamma Osjiroi. Eadem planta sylvestris pediculis foliorum longis canaliculatis caulem amplexantibus, folio tribus lobis spithamalibus digitato.

335

[###] Biákko, vulgo Juri. Lilium album vulgare odoratum nostras.

336

Sazuri. Lilium flore candido monopetalo prioris facie, ex tubo unciali in sena labia expanso.

337

[###] Kentan, vulgo Oni Juri, id est Lilium diaboli, aliis Jamma Juri, id est Lilium montanum sive sylvestre. Martagon caule cubitale pingui; gemmis in sinu foliorum pisi magnitudinis; flore specioso palmaris expansionis, maculis tuberculisque ex minio puniceis, ovatis, atro-purpureis, sericeis dense guttato; radice bulbosa, ob copiam oleracea.

338

[###] Kasbĭako, vulgo Konókko Juri, id est Lilium versicolor, item Coreì Juri, id est Lilium ex Corea. Lilium Martagon priori simile, caule cubitali tenui, folio Sigilli Salamonis; flore magnificae pulchritudinis in incarnatum candicante, guttis sanguineis holosericis verrucato, petalis in orbem repandis, undulantibus, et in apicem semipollicarem carnosum terminantibus, stylo praelongo medio, staminibusque quinis, apice semiunciali rufo in transversum incumbente, capitatis.

339

[###] Santan, vulgo Fìme Juri. Lilium quasi cruore infectum; caule pedali, foliis angustis spicato.

340

Idem s[ive] Corona Imp[erialis] fl[ore] pumilo puniceo sanguineis punctis decorato.

[872]

341

Fì Juri, id est Lilium igneum. Idem fl[ore] magis rubente.

342

[###] Seki san, vulgo Sibito banna, aliis Doku Symira, id est venenosa Symira ob bulbum venenosum dictus: Narcissus Japonicus flore rutilo Cornuti.

343

Kui Symira, id est, Symira edulis. Asphodelus, caule pedali striato, floribus hexapetalis purpurascentibus densissime spicato.

344

[###] Jakan, vulgo Karásu oogi et Fi oogi. Iris flore liliaceo parvo puniceo, punctis sanguineis intus asperso. Eius species est

345

Siaga. Eadem montana flore pleno albo, nonnunquam ex caeruleo diluto.

346

Dandoqua. Canna Indica latifolia maxima fl[ore] rutilo.

347

Sjigógusa. Iris vulgaris, cuius ratione florum diversae sunt species vel varietatesvarierates corr. edd..

348

[###] Farín, vulgo Buran, item Reso Kjosa. Iris hortensis alba Germanica C[asparis] B[auhini] P[inacis] .

349

Eadem montana flore parvo albo.

350

[###] Ken, vulgo Quanso et Wasrĭgůsa. Iris hortensis latifolia, flore pleno magno coloris ignei.

351

Kaki tsubatta. Iris hortensis fl[ore] pleno violaceo.

352

Eadem angustifolia, flore pleno caeruleo.

353

Eadem latifolia, flore ultramarini coloris, croceis punctis variegato.

[873]

354

Fanna Ssob. Iris flore in purpureum rubente.

355

[###] Ssibi, vulgo Itz fatz. Iris pumila, flore magno pleno. Nomen habet a multitudine dierum, quibus floret.

356

[###] Ssisèn vulgo et litteratis. Narcissus montanus maior polyanthos albus.

357

Idem montanus polyanthos minor.

358

[###] Sen sjun ra, vulgo Ganpi. Lychnis coronaria, flore in herbaceum albicante, superficie quasi serica, petalis dentatis, apiculis cinereis.

359

Eadem flore albo.

360

[###] Litteratis et vulgo Senno. Lychnis coronaria, foliis calycibusque lanuginosis, flore dilutiori sanguineo, petalis laciniatis, apicibus colore violaceo saturatis.

361

[###] Fusji guro. Lychnis coronaria, caule geniculato, geniculis obscure purpureis, ex quibus ei nomen natum est; flore minori, coloris miniati, petalis integris. Dicitur etiam Fjugo Senno, a provinica natali.

362

Mokokf. Arbor folio Telephii, flore pentapetaloide fragrantissimo, fructu cerasi facie, semine reniformi.

Arbor est mediae magnitudinis, caudice recto aequali et sura crassiore, ramis surculisque densis, brevibus, grandiculis inordinate foliosis. Folia habet Telephii vulgaris duriuscula, margine integro, nonnunquam circa finem languide crenato; pediculo brevi, pingui, subrubente. Flores mense Iulii per surculorum longitudi[874]

Abbildung [Abb.: ?]

[875]nem effundit, pediculis in quina labia rotunda terminantibus, copiosos, singulos, ephemeros, ac postero mane deciduos, discoides, monopetalos, quinque labellis orbicularibus, in planum expansis, ad unguis amplitudinem radiantes, pingues, pallicantes, odoris Leucoii lutei fragrantissimi; disco ex apiculatis staminibus (40, 50) brevissimis conferto, mane luteo, mox rufescente. Florem fructus excipit, cerasi facie ac magnitudine, albicans, altera facie incarnata; carne alba, sicca friabili, saporis nonnihil amari et sylvestris: quae, per maturitatem dehiscens, Semina exerit tria quatuorve, calyculi umbilico singulis fibris, amisso licet pericarpio, adhaerentia, reniformia, coloris coccinei, cicerum magnitudinis, compressa, dura, cortice valido coccineo vestita, saporis subamari et leviter adstringentis.

363

[###] Kinsai, vulgo Súmire. Jacea tricolor, sive flos Trinitatis.

364

[###] Sju, vulgo Fagi. Cytisus, folio Anagyridis, flore purpureo in virgulis sive spicis tenuibus striatis sito, siliquis pumilis angustis.

365

[###] Tsoo sju, vulgo Sso Fagi, id est, Herba Fagi; Herba hortensis cubitalis, Hyssopi vulgaris facie, inodora, flore hexapetalo purpureo.

366

[###] Litteratis et vulgo Kik, Kikf vel Kikku, id est Matricaria, huic etiam Kawara Jamógi dicta; (Jamogi Artemisiam significat) Cuius cum sylvestris tum praecipue hortensis, plurimae sunt varietates, nullam non anni partem florum speciosissimorum copia exornantes; unde palmarium in hortis urbanis decus constituunt.

[876]

367

No Gikf, id est, Matricaria campestris, vulgaris Europaea, flore toto luteo, parvo, odoris eximii.

368

[###] [[###] corr. Kaempfer] Keitsjo, vulgo Joméga Fagi, in specie sic dicta; Matricaria sylvestris per aestatem in serum usque autumnum florida; folio pinguiori, longo, angusto, quadantenus aspero; flore ex caeruleo purpurascente, nonnihil odoro; semine maiusculo oblongo compresso villoso, pappo brevi tenaciter inhaerente.

369

Ko Gikf, seu Joméga Fagi altera sylvestris, procumbens, caulibus tenuibus brevibusque, flore minori. Haec species inter olera recipitur dum tenella est, et tum vocatur Fágina.

370

Matricaria sylv[estris] fl[ore] autumnali pleno, toto aureo, diametri vix pollicaris, petalis marginalibus oblongis, latis, ovatis et plicatis.

371

Sso sjo, vulgo Ko Gikf, id est Matricaria parvula hortensis, folio simplici maiusculo; fl[ore] nonnihil caeruleo.

372

Matricaria hortensis fl[ore] duplo ex luteo rubeoque variegato, diametro unciali, disco exiguo luteo, petalis (200) oblongis frontatis, plicatis, et in planum expansis, ita ut breviores exterioribus subinde longioribus presse accumbant.

373

Matricaria hort[ensis] fl[ore] ex luteo rubeoque variegato pleno, maiori, diametri triuncialis, sine umbone medio.

374

Matricaria hort[ensis] foliis latioribus fragrantibus; flore inodoro aureo plenissimo, rosae provinciali Centifoliae dictae magnitudine ac figura similis, sine disco.

[877]

375

Matricaria flore albo variae magnitudinis, sine disco medio.

376

Matricaria flore pleno, nonnihil incarnato, biunciali, sine umbone.

377

Matricaria fl[ore] in purpureum rubente, cum disco mediocris magnitudinis.

378

Matricariae species valde ramosa, floribus singulis copiosissimis, obscure ex coccineo rubentibus, disco unciali flavo.

379

Matricaria flore pleno albo, petalorum extremitatibus purpureis, sesquiuncialis diametri, quibus tubuli breves lutei intermixti sunt.

380

[###] Dsĭo Gikf, vulgo Tengai fanna. Solis flos Peruv[ianis] Lob[elii] . Chrysanthemum Peruv[ianum] Dod[onaei] . Helenium Indicum maximum C[asparis] Bauh[ini] P[inacis] .

381

[###] Sekki nan, vulgo Sákŭ Nange. Frutex perennis orgyiam altus; foliis surculos per intervalla ambientibus, angustis, palmaris et spithamalis longitudinis, pinguibus, dorso argenteo, margine integro, ex pondere dependentibus; Floribus liliaceis incarnatis, uno fasciculo pluribus (10, 15) in surculorum extremitate ex communi squamoso utre prodeuntibus, monopetalis, in septena ampla rotunda labia, sescunciali amplitudine, eleganter divaricatis.

382

Eadem planta flore albo.

383

Eadem flore rubro minore.

384

[###] Sen fúkŭ vulgo Ogúruma. Aster luteus, [878] caule sesquicubitali lanuginoso ramoso; folio Persicariae siliquosae proximo, ora raris papillis fimbriata; flore uncialis perimetri, barbulis longiusculis crenatis.

385

Obai seu Robai. Jasminus flore pleno ex suavi foetido, fructu turbinato, semine phaseoli.

Frutex Nanquino primum adductus in hortulis ob pulchritudinem colitur. Cortice gaudet tenso, badio; ligno exiguo, infirmo; medulla copiosa; surculis inordinate ramosis, tenuibus: quos Folia brevibus carinatis pediculis dense stipant, alternatim adversa, ex basi nonnihil acuta in longiusculum acutissimum, ac in alterutrum latus reflexum mucronem languido arcu producta, longa ternas, lata sesquiuncias, venis una media et ab ea successive obliquantibus ramosis lateralibus descripta, tenuia, nonnihil aspera, utrinque micantia, in dorso languidius virentia, margine integro. Flores exiguo pediculi rudimento, mense Februarii ante folia prodeunt, squamis petaloidibus in badio luteolis imbricati, languide flaventes, pleni, et ex duplicis structurae petalis conflati: quorum exteriora ut plurimum sunt octona, maiuscula, semipollicaria, angusta, mucrone obtuso, in orbem cerasini fructus oblique radiantia; interiora totidem vel plura diversae magnitudinis, minora, scutiformia, punctis sanguineis aspersa. Medium stylus occupat brevis pyramidatus, quinis in fastigio apicibus ex luteo albentibus capitatus; odor flori est violaceus, et gratus si raro olfacias, molestus si crebro; sapor quodammodo ex Petasitide tetricus, guttur impetens. Florem vas seminale excipit, ex duplici tunica membranacea constructum, sesquiuncialis longitudinis, ex principio oblongo angusto turbinatum, umbilico magno, patulo, crenato, superficie squamatim signata, per maturitatem rugosa et obsoleta, coloris pulli. [879]

Abbildung [Abb.: ?]

[880] Semina, tabescente pulpa, laxe continet quina vel sena atro spadicea, oblonga, umbilicata, phaseolorum Brasilianorum facie, nonnihil compressa, teretia vel angulosa, duplici tunica, exteriori dura membranacea, altera tenui molli albescente, vestita; substantiae albae farinulentae, carnosae, oleosae, saporis unguinosi, ex subamaro dulcis.

386

[###] Ren litteratis et vulgo, huic item Hatsis, et per Indiam Taraté dicta: Nymphaea Indica; sive Faba Aegyptiaca Prosp[eris] Alp[ini] . Planta paganis sacra, cuius flore aras Fanorum exornant; eidem insidentes expingunt Deos, ac pias morientium animas coelum petere docent. Caules (inter olera recepti) mirae longitudinis sunt: extraxi e paludibus Siamensibus geminam orgyiam et amplius ob profunditatem longas; quandoquidem radix fundo implantata iacet, praelonga, in transversum extensa, brachii crassitie, ex longis intervallis geniculata et fibrosa, fibris genicula verticillato situ occupantibus.

387

[###] Feífo, vulgo Kawa bone. Nymphaea lutea maior C[asparis] B[auhinis] P[inacis] folio in acutum mucronem excurrente.

388

[###] Somo, vulgo Skimmi, Fanna Skimmi et Fanna Skiba, vel κατ’ ἐξοχὴν Fanna, id est Flos dicta. Arbor sylvestris, cortice aromatico, folio Laurino, flore Narcissino, semine Ricini, capsulis octonis, ut in Evonymo in orbem concretis.

Arbor sylvestris, caudice recto ramoso ad Cerasi altitudinem consurgit; cortice obvoluta obscure cinereo vel pullo, libero viridi carnoso nonnihil mucoso, saporis cum exigua adstrictione aromatici. Lignum exhibet rufum, durum, fragile, medulla pauca fungosa, co[881]

Abbildung [Abb.: ?]

[882]loris herbei. Surculos spargit ex uno loco plusculos, breves, pingues, obscure virentes; Foliis stipatos copiosis, in orbem consitis, triuncialibus, Laurino folio similibus, sed mollioribus, nervis paucis et, praeter medium, ob folii pinguedinem vix conspicuis. Flores pediculis teretibus semiuncialibus ex albo purpureove herbaceis inhaerent, per surculorum extremitates consiti, fere singuli, eminus quodammodo Narcissum referentes, extensione pene sescunciali, ex pallido albicantes, ex sedecim duplicis structurae petalis compositi, videlicet octonis in oblongum ovatis, plerumque in cymbali figuram incurvatis, et totidem per eorum interstitia exporrectis angustis acute lanceatis; quibus ad pediculi insitionem loco perianthii quaterna subsunt petala breviora, plerumque imperfecta. Pediculi extremitas in floris umbilico prominens in octonos sulcos decussatim striatur, quos nullis nixi staminibus apices ambiunt circiter viceni, lutei oblongi surrecti bifidi. Dilapsis petalis pediculi crenae in siliquas sive capsulas ventriosas figurae falcatae extuberant, in fastigio quasi aculeatas, cetera Euonymi seminalibus vasculis similes et in orbem pollicaris diametri dispositas et concretas, coloris herbacei, substantiae fungosae succosae. Ex his saepenumero capsulae aliae contabescunt et cassae sunt, reliquae membrana valida arcte involuta claudunt Semina singula, grani pomi figura, et Ricini semini non disparia, in pallido splendentia; quae, fracta, qua teguntur, corticula duriuscula, nucleum exhibent album carnosum mollem, non dividuum, saporis vapidi.

Praesentia huius arboris delectari Deos docent Boňdsi sive sacerdotes Sinae et Japoniae, id quod de arbore Budumghas, Benjanis Bipèl dicta, affirmant Brahmenes: inde facta ex ramulis serta et fasciculos ante idola exponunt; eademque sepulchris imposita piis Manibus litant. Cortex in pulverem redactus excubitoribus publicis servit [883] pro fomite, quo canaliculis cineri impressis insperso, et ad certum spatium lenta scintillatione depasto, tempus dividunt et publico campanarum pulsu horas indicant. Chronometrum hocce, in pedali cista includitur, cuius brevitatem compensant plurimi canalicularum anfractus. Accensus fomes ne impariter gliscat, aër clausa capsula arcetur; relicto foramine, per quod fumus transeat. Idem pulvis, in altaribus ex vasis aeneis gliscens, pergrato suffitu idola creditur reficere. Notabile est, ramulum additum decoctioni piscis venenosi de opblaser Belgis dicti (si a veneno repurgetur piscium delicatissimi) venenum multis gradibus exasperare; quod citiori morte docent αὐτόχειρεςἀυτόχειρες corr. edd..

[883]Classis V.
Plantae Miscellaneae.

389

### Sjo, vulgo Maatz. Pinus in genere: cuius variae sunt species et appellationes, ratione numeri foliorum ex una theca prodeuntium; tum eorundem situs et figurae. Ex quo aliae dicuntur Fusji maatz, Aka maatz, O maatz, Me maatz, Gojono maatz.

390

Sĕosi, vulgo Kara maatz Nomi. Larix conifera, nucleis pyramidatis, foliis deciduis.

391

### Moro, al[iis] Sonoro maatz. Iuniperus arborescens, baccis Sabinae.

392

Fi moro. Iuniperus Iulifera, iulis squamosis, croceo polline refertis, baccis Sabinae angulosis.

393

### San, vulgo Ssugi. Cupresso-Pinolus resinifera, [884] fructu sphaerali squamoso, pruni magnitudinis; seminibus paucis oblongis compressis, striatis, spadiceis.

394

Nankin Ssugi. Iuniperus Barmudiana H[orti Academici Lugduno] Bat[avi Catalogo] Herm[anni] quae ex regni Sinae provincia Nankin invecta, ob pulchritudinem colitur.

395

Ssugi bjakkusi, aliis Tatsj bjakusj. Arbuscula foliis musci terrestris acuminatis.

396

Faijo Ssugi. Sabino similis arbor paucarum orgyiarum; cymis in gemmas squamosas strobilisstrobulis corr. edd. simillimassimilimas corr. edd. desinentibus.

397

### Jempak, vulgo Ibuki. Iuniperus arbor Cupressi facie, odore partium tetrico Sabinae.

398

### Quai, vulgo Fì no ki et Ibuki. Cupressus, succo imbuta pingui viscido aromatico, odorem Iuniperinum spirante, fructu verrucoso parvulo, pisi magnitudinis.

399

Fì no ki altera. Cupressus vulgaris nostras, foliorum odore balsamico; fructu ut plurimum quina semina, tritici grano similia, continente.

400

### Fakv, vulgo Kasiwa. Arbor mediocris, luxuriose foliosa, foliis Lapathi, surculis in spicam floriferam ramosam spithamalem terminantibus; flosculis stamineis albidis, in orbem ad piperis et pisi magnitudinem radiantibus; fructibus echinatis.

401

San Kakso. Aristolochia Clematis, immensum scandens ac repens, flore striato et variegato. [885]

402

### Senninsso vulgo et litteratis, id est Herba eremitarum. Clematis, caulibus ad rectum angulum alterne adversis, geniculis purpurascentibus; folio Aristolochiae, saporis acerrimi; flore racemoso tetrapetalo albo, odoris Lilii convallium ad pollicarem ambitum extenso, multis staminibus referto; semine quaterno nudo, Anisi magnitudinis.

403

Tsto mégusa. Sedum minus, folio acuto, flore luteo. Sedum minus haematoides I. TabernaemontTabernamont corr. edd. [ani] . Sempervivum III. Diosc[oridis] .

404

Gendsjino Kubi tsugi. Telephium vulgare. Crassula maior sive Fabaria Dodon[aei] .

405

Tsitó mégusa. Sedum minus repens, flore luteo. Crassula sive Telephium minus folio compresso Dodon[aei] .

406

### Tsisù, vulgo Fawa Kingi, item Niwá gusa et Fooki gusa, id est verriculum. Scoparia sive Belvedere Italorum. Insigne Iaponibus medicamentum praestat.

407

Fudsi bakama. Verbenae folio ac facie herba, caule tereti purpureo, in flosculorum umbellas sive fasciculos desinente, flosculis squamoso longo perianthio tunicatis, grani siliginei magnitudinis, ex purpura candicantibus, pentapetalis, intus villos tubulosque foventibus; semine anguloso, Carvi magnitudinis, furvo, insigniter amaro.

408

Eadem caule et flore albo.

409

Ominamisj, item Sjiro banna, id est flos foeminarum ob sui decus appellata herba, Verbenae facie ac folio; caule tereti striato, decussatim ramoso; ramis in plu[886]res flosculorum umbellas et fasciculos desinentibus; flosculis Sambuci puniceis, semine anisi magnitudinis ovato, compresso, foliaceo.

410

### Tóbi, vulgo Taranoo, i.e. Cauda Draconis, Herba, densis inordinatisque foliis, surculisque in spicas floridas desinentibus et arcte circa caulem (cubitalem) surrectis, caudam quasi Draconis referens; folio triunciali angusto paucis longisque dentibus inaequaliter serrato; spica medii caulis spithamali et longiori, pedetemptimpedetentim corr. edd. efflorescente, floribus solitariis densissimis, ex caeruleo albicantibus, tubulatis, praeparvis, in quatuor labella laciniatis; seminali vasculo cordato, compresso, bivalvi, semine minutissimo.

411

### Sĭtsísu ssoo, vulgo Ssusu Kaki, i.e. Nola suspensa, ita dicta Herba ex verticillata dispositione florum; quaequod corr. Kaempfer septimum et supremum verticillum sive nolamadd. Kaempfer explicando, intereat. Marrubium caule cubitali surrecto, quadantenus terete et ramoso; flosculis densissime compactis, et uni in singulis foliorum axillis racemo, instar verticilli caulem amplexante, insidentibus; verticillis magnis, semicircularis rotunditatis; floribus Lavendulae florum magnitudinis ex caeruleo dilutis, circa umbilicum fistulosis, in progressu dentatis et galeatis; vasculo seminali tetracocco, seminibus oblongis angulosis instructo.

412

Sĭtsísŭsoo altera, odorem Anisi spirans; Folio Melissae in longum mucronem desinente; caule quadrato, flosculorum densis racemis verticillata dispositione et sine foliis intercedentibus spicato; verticillis plerumque octonis, umbellae formam referentibus, ultimo in iubam [887] surrectam conoidem frontatam uncialis longitudinis terminante; Flore parvulo ex purpura coeruleo tubulato, in quatuor vel quinque lacinias diviso, Anisum, si confricatur Ocimum, quadantenus spirante. Seminibus in umbilico calycis (quinis dentibus crenati) incerto numero (2, 3, 4) paucis nudis ovatis, compressis, rufis, parvulis, languidum anisi saporem praebentibus. Sive: Ocimum anisatum.

413

Tsiosígusa. Verbena, folio in imo plantae ramoso vel quodammodo pinnato; stylo spithamali, flore Salviae, verticillata dispositione densè spicato, semine quaterno.

414

### Tsjoo, vulgo Tsta. Hedera; item Fon Tsta, id est, Hedera legitima; radicularum vermiformium visco, ac capreolorum tenerrimorum ope, longe lateque scandens; folio Pampineo deciduo; corymbis, quos ungue tegas, parvulis; baccis oblongo-rotundis, carnosis; semine Apii minoribus, in transversum dividuis.

415

Fotogi Tsta, id est Simulacri seu idoli Hedera. Hedera arborea communis baccifera.

416

In Tsta, id est Hedera lapidea, ita dicta, quod saxis inhaereat, lactescens, aphylla; radice lignosa, densissimis fibris capillata, folio Numulariae cordato lacunoso perenni.

417

Tsta Mongira, id est Hedera repens, item Mame Tsta, id est Hedera fabacea, ex figura folii dicta: Parvula, humi superficiem perreptans, Numulariae minoris folio: stylis singularis structurae surrectis, biuncialibus, Filicum more dorsiparis.

418

### Sakusetz, vulgo Kakidoro, item Tsubó[888]gusa. Asarinae Plukkenetti similis. Herba repens, Hederae terrestris facie ac folio; flosculis ex imo caule inter folia nascentibus singulis, perparvis, hexapetalis, purpureis; seminibus tenui cuticula obvolutis tribus, rotundis, compressis, in orbem iunctis.

419

### Sjukaido, i.e. autumnalis Kaido, vulgo et litteratis. Acetosa cubitalis, succo acerrimo, caule pingui ramoso, geniculato; folio Petasitidis, pingui, acute serrato; racemis surrectis floridis; flore tetrapetalo incarnato singularis et admirabilis structurae.

420

### Sasjo, vulgo Katabámi et Simmógusa. Trifolium acetosum corniculatum C[asparis] Bauh[ini] P[inacis] . Oxytriphyllum flore luteo Dodon[aei] .

421

### Koo Sĕkĭ, vulgo Skigusa et Tsugusa, aliis etiam Asango. Ephemero Corassavico procumbenti amphicarpo P[auli] Hermanni similis. Parad[isus] Batav[us] p[agina] 146. Herba annua repens, folio Lilii convallium angusto, flore matutino caeruleo, floris Trinitatis facie, dipetalo, ad purpurae tincturam ab infectoribus expetito. Sive: Ephemerum dipetalum Iaponicum.

Skigusa e pugillo radicularum fibrosarum fusci coloris, cauliculos ad cubitale et amplius spatium spargit paucos, rotundos, repentes, culmum avenaceum crassos, geniculis purpurascentibus; ex quibus singuli eriguntur cauliculi alii, palmares et spithamales, foliosi et florigeri, subtus emissis funiculis, quibus, ceu novis radiculis, apprehenso solo, stirpem nutrit ac promovet. Folium pediculi exsors, basi canaliculata semi pollicari striata cauliculum amplectitur, cetera folio Lilii convallium substantia colore et figura aemulum sed paulo mi[889]

Abbildung [Abb.: ?]

[890]nus, angustius et lanceatum, ora subaspersa. Ex foliorum sinu, pediculo unciali, prodit Folliculus in figuram falcatam compressus, longitudinis uncialis, latitudinis semipollicaris, tenuis, membraneus, arcuatis venis inscriptus; quo dehiscente, velut ex promptuario, multo mane flores prodeunt, circa meridiem evanescentes. Eorum primus extra folliculi hiatum mediocri pediculo elatus et solitarius, sine semine deficit; ceteri, (3, 4 vel plures) intra folliculi metam communi brevi pediculo iuncti ac alterne oscitantes, non sine seminali vasculo deficiunt. Flos, quem Aöbanna appellant, coloris est Ultramarini, facie et magnitudine flori Trinitatis similis: duobus constans petalis, ex angusto principio inaequaliter rotundis, et papilionum alas referentibus, surrectis, tenerrimis; et tribus, loco perianthii, laciniis parvulis, ex ovato utrinque acutis, albescentibus: quorum duae, petalis situ contrario respondent, tertia eorum dorso accumbit. Vultum ornant stylus bifurcus, ac quini apices; quorum terni ex igneo rubentes, perparvuli, tetragoni ac singularis figurae, staminibus brevibus; duae reliquae oblongiores, staminibus longis reduncis, ac rostri in modum exporrectis, consiti sunt. Vasculum seminale oblonge et inaequaliter rotundum est, magnitudinis pisi, dipyrenum; semine singulis loculis unico, ovatae rotunditatis, compresso, interdum per transversum dividuo, adeoque duplici, atro, duro, profundis scrobiculis puncto, substantiae oleosae subdulcis.

Usus florum est pro ultramarino conficiendo: cuius petala cum furfure oryzae mixta humectantur; massa paulo post exprimitur; expresso eius succo immergitur charta pura, et humectata exsiccatur; quod toties iteratur, usque dum ipsa charta pro colore valeat.

422

Fákkona Ksa Adiantum celebre et medicamentosum [891] montis Fakkona, caulibus purpureis nitidissimis. Adiantum folio Coriandri; seu, Capillus Veneris.

423

### Sin Sioos, vulgo Firu Músiro. Potamogiton, fol[io] Lilii Convallium.

424

Fibi Lonchitis aspera minor Diosc[oridis] .

425

Fibi altera folio Polypodii crispo.

426

Dsjemmaì Phyllitis foliis ramosis.

427

Dsjemmaì altera, radice eduli.

428

### Secki Ji, vulgo Iwanokawa, Ftotsba, Iwanbami et Iwangasjuwa. Hemionitis petraea, folio oblongo maiusculo simplici, ex obtusa basi in longum mucronem, in forma venabuli, excurrente.

429

### Mokŭ sokkŭ, vulgo Tókusa. Equisetum palustre, longioribus setis C[asparis] B[auhini] P[inacis] .

430

### Tsjò, vulgo Sjiro oo κατ᾿ ὄνομακατ’ όνομα corr. edd., Cannabis alba, aliis Karanusi, Karao et Mäo. Urtica vulgaris maior, vere florens, caule filis validis ad texturas expetitis instructo; semine acerrimo, ex quo oleum causticum exprimitur.

431

Sjiroo urtica vulgaris, altera, autumno florens.

432

### Rio, vulgo Tade. Persicaria vulgaris acris. Hydropiper, cuius folia indigenis pro pipere serviunt.

433

### Koo, vulgo Ke Tade, item Inu Tade, id est Per[892]sicaria lanuginosa; caule quadripedali simplici, piloso, geniculato, geniculis fimbriatis; summitate in spicas floridas ramosa; folio cordato, amplo, spithamali et palmari, in longum angustum mucronem desinente, margine integro; flore incarnato.

434

### Sooni vulgo Namome. Xanthium. Lappa minor.

435

### Keequan Mokf, vulgo Kaide, item, Momidsi. Arbor ob verecundiam sic appellata, ex colore foliorum rubescente, qui verecundos suffundit. Acer foliis pumilis, ex purpureo croceoque, dum succrescunt, variegatis.

436

Eadem foliis per autumnum ex purpureo croceoque rubescentibus.

437

### Sĕò et Sansjo. Litteratis et vulgo; populariter etiam Naru fatsi kami, item Kawa fasi kami. Arbuscula spinosa aromatica, foliis Fraxineis, semine Fagarae Avicennae. Piper Japonicum.

Celebris per Japoniam arbuscula est, ex sapore piperis aromatico (sed ex pyrethro urentis et quodammodo strangulantis) per omnes sui partes diffuso; intensissimo vero in cortice, foliis et pericarpio; unde vulgo Fadsi kami, id est Zingiber crudum appellatur. Cortex eius speciatim Sooko, fructus Joomakf dicitur. Praestantissima est, quae a loco natali appellatur Asákura Sandsjo. Caudex inordinate ramosus altitudinem duarum orgyiarum tardiori incremento assequitur; Cortice constat pingui, tuberculoso, pullo, in surculis ex herbeo purpurascente; ligno levi infirmo; medulla magna laxa; aculeis rarioribus semiuncialibus, rotundis, ob[893]

Abbildung [Abb.: ?]

[894]scure badiis, surrectis, et cum cortice abscedentibus. Folia habet alata, palmaris et ultra longitudinis, Fraxini foliis quadantenus similia; costa tenera, ad pinnarum insitiones geniculata, pronum tenui margine alata et carinata, dorso tereti purpurascente: Pinnis brevissimo pedicello annexis, laete virentibus, ovatis, uncialis longitudinis, mucrone brevi crenato; margine, falcatis et ad superiorem folii superficiem retortis crenis, crispato; nervo uno medio, summa facie piloso, inaequaliter folium dividente; a quo venae ceterae successive ad oram recta protenduntur. Racemi sescunciales inordinate ramosi surculorum fastigia terminant, vel in iis ex foliorum axillis prodeunt, flosculis conferti ex herbeo lividis, petalis septenis vel octonis, angustis, in sphaericam cymbali figuram, ad peripheriam seminis Coriandri, expansis, totidemque decoratis staminibus longiusculis, apice luteo rotundo capitatis; perianthio ad petalorum numerum laciniato, vel ut plurimum nullo, incerto naturae lusu vel errore. Ex defluentis flosculi umbilico exsurgunt Vasa seminalia singula vel gemina, subrotunda, piperis magnitudine, tuberculis densis minutissimis puncta, membranea, ante maturitatem cum racemis rubentia, per maturitatem rufa, duriora ac dehiscentia; exsiliente e singulis capsulis semine unico, sed tenui fibra fundo adhaerente, grani Cardamomi magnitudinis, ovato, duriusculo, atro splendente cute obducto, nullius saporis, nisi forte exigui caloris, participe.

Usus foliorum recentium, corticis exsiccati, ac praesertim vasculorum seminalium, est pro condimento ciborum aromatico, loco piperis vel Zingiberis addendo. Medici trita folia, cum farina oryzae in pultem redacta, partibus ex catarrho dolentibus imponenda consulunt, ut impactam resolvant et imbibant materiam.

[895]

438

Jamma Sansjo, id est Montana sylvestris Sjo, per pleonasmum dicta; Priori magis sylvestris est, in Insulanis montibus passim inter dumeta fruticescens; partimpartium corr. edd. sapore, praeter piperinum, mucoso; Flosculis ex herbeo albicantibus, et quos mihi videre contigit, pentapetalis, calyculo quinis denticulis crenato; totidem staminibus apicatis, apicibus luteis bifidis. Capsulis seminalibus plerumque ex uno flosculo tribus in trigonum iunctis, saporis Anisi, cum acrimonia aromatica urente. Usus foliorum est medicus; nam contusa et in forma emplastri imposita, apostemata attenuandoaltenuando corr. edd. dissipant, vel maturando rumpunt.

439

### Baibokf, vulgo Fusj. Arbor montana, foliis Ingae Marcgravii spithamalibus pinnatis, speciosis, costa alata; surculis in stylos excurrentibus racemosos spithamales et pedales, flosculorum stipatione conoidem formam referentes; flosculis perparvulis albidis, et, quod microscopio cognoscitur, pentapetalis; semine Lenticulae gibboso, semine Urusi aemulo sed minori; ἐπίφυσιεπίφυσι corr. edd. foliorum informi tuberosa, multiplici, tenui, dura, cava, Gallae nostratis usum praestante.

440

### Sjo, Ri, vulgo Kaadsi, Kansi. Papyrus fructu Mori celsae, foliis urticae mortuae, cortice papyrifero. Descriptionem vide .

441

Kaadi Kadsura, item Kago Kadsura. Papyrus procumbens, lactescens, folio lanceato, cortice chartaceo. Descriptionem vide

442

### Kiób, vulgo Dara. Frutex sylvestris arborescens, luxuriose ramosus ac spinis horridus; alis folio[896]rum sesquispithamalibus, impariter pinnatis; pinnis Pruni foliorum magnitudinis, in longiusculum acutum mucronem desinentibus, margine acute crenato; caule cubitali, racemoso florigero, multis flosculorum umbellis, parvis, promiscuo loco (pediculis uncialibus) consociatis, conspicuo; Flosculis pentapetalis albicantibus, seminis anisi magnitudinis; vasculo seminali Coriandri magnitudinis, quinis cavernulis distincto, totidem continente semina, lino semini non dissimilia.

443

Asjebo et Asjemi. Frutex orgyiae altitudinem assurgens, ramusculis ab imo densis, et ad opera topiariorum flexilibus; foliis verticillatis, integris, angustis, duris, cum adstrictione amaricantibus, quorum decoctum muscas et vermes interimit; racemulis semipalmaribus, flosculis caliculo quinquifido innitentibus, candidissimis, monopetalis, magnitudine pisum, figura nolam exprimentibus, ora angustiore, quinis dentibus crenata; pistillo inter quina stamina brevi, cuius basis in semen Coriandri magnitudinis extumescit.

444

Ibutta. Frutex ramulis densis tenuibus cinereis, Pruni sylvestris facie ac foliis; Flore Ligustri facie, albo, tetrapetaloide, apicibus, petalorum interstitiis adnatis, luteis longis acutis bifidis, stylo capitato brevi tenuissimo.

445

### Tákusitzŭ, vulgo Totaígusa. Esula vulgaris minor. Tithymalus arvensis latifolius Germanicus C[asparis] Bauh[ini] P[inacis] .

446

### Fan ru, vulgo Fa kobii, item Fagu Jera. Morsus Gallinae. Alsine vulg[aris] I. Tabern[aemontani] .

447

### Mondo, vulgo Jamasŭje, item Sogaif. Caryophyllata vulgaris C[asparis] B[auhini] P[inacis] .

[897]

448

### Kakko, vulgo Utsu bógusa, item Urukki. Brunella maior, folio non dissecto C[asparis] B[auhini] P[inacis] .

449

### Gai, vulgo Jamógi. Artemisia vulgaris maior; quae iunior vocatur Futz, ex qua fit Moxa, celebris stupa Cauterio actuali.

450

### Koo, vulgo Jamogi. Eadem folio tenuissimo.

451

### Intsjin, vulgo Fki Jamogi et Kawara Jamogi. Abrotanum campestre.

452

### Ba et Ma, vulgo Asa. Cannabis sativa.

453

### Kei, vulgo Asami. Carduus pratensis latifolius. C[asparis] Bauh[ini] P[inax] .

454

### Reì, vulgo Akasa. Atriplex sylvestris, folio sinuato.

455

### Sei, vulgo Nadsuna. Bursa pastoris maior, folio sinuato. C[asparis] Bauh[ini] P[inax] .

456

### Tessĭo, vulgo Sotits et Sodetz. Palma in insula Ambona et ulteriori Oriente prunifera et farinifera, farina Sagu dicta, quam ex medulla conficiunt, hic sterilis et ob peregrinam formam in hortis urbanis culta; Credo Batavis Jager boom dicta. Characterem ferrum ingreditur, quia ab infixis clavis melius nutritur, et pinguescit. Palma Japon[ica] spinosis pediculis, Polypodii folio; Todda Panna H[orti] Mal[abarici] 3.9.

[898]

457

### Sjurò et Sodĭo, vulgo et litteratis. Palmae montanae Malabaricae, folio magno complicato acuto, Codda Panna H[orti] Mal[abarici] 3.1. dictae, affinis, folio minori ἑπταδακτυλοιδε; hoc coelo sterilis et ob ornatum culta.

458

### Soo tsĭku, vulgo Sjuro tsíku. Prioris species minor, foliis in scaporum extremitate pinnatis arundinaceis.

459

### Tsíku, vulgo Tacke et Fatsku. Arundo in genere; et per excellentiam Arundo Indica Bambuus dicta, in India in tantam magnitudinem arborescens, ut ex ea domicilia construant. Eius germina, quae ex radice pullulant, sale et aceto macerata, additis allio et Capsici siliquis, inter condita illa, quae Atsjaar vocant, principi loco habentur. Radices circa pagum Kusatsŭ Provinciae Oomi, ob fundi limosi singulare ingenium mira pulchritudine luxuriant; quae effossae et a fibrarum verticillis liberatae, pro bacillis serviunt, quos manibus gestamus, vulgo Rotang dictos.

460

### Rotsikku, vulgo Naio dacke, item, Niga dacke, id est Arundo Indica amara a radicum sapore dicta, fruticescens.

461

### Fútsiku, vulgo Futamma tacke, id est Arundo bifurca. Arundo fruticescens, caudice bifurco.

462

### Ssi tsiku, id est Arundo plicata, vulgo Murisacki dacke, id est Arundo purpurea; item Mandara dacke. Arundo fruticescens, caule atro purpureo, tenuiori, farto; foliis brevibus, latiusculis, pendulis, plicatis.

[899]

463

### Kaansĭa, vulgo Satto dacke. Arundo saccharina, quae hic a botanophylo ex curiositate colitur.

464

### Dso, vulgo Sasa, item Si nosa. Arundo humilis, foliis angustis. Sive: Suffrutex foliis arundinaceis.

465

### Coma Sasa. Arundo humilis foliis latioribus. Sive: Suffrutex foliis arundinaceis latioribus striatis.

466

Fackona Sasa. Eadem arundo montis Fackona, foliis, margine et medio nervo pulchre candicantibus.

467

### Fuku, vulgo Tsikusitz. Tsikube. Sasadsitz. Sasa méguri. Gramen arundinaceum, ramosum fruticescens.

468

### i Juu, vulgo Fankusa. Jeno Konkusa. Innubie. Gramen paniceum I. Tabern[aemontani] . Gramen paniceum spica simplici C[asparis] Bauh[ini] P[inacis] .

469

### Boo, vulgo Obanna. Ssussukki. Gramen paniceum spica divisa, C[aspar] B[auhinus] : P[inax] . Gramen Mannae II. Matth[ioli] .

470

### Boo, vulgo Tsŭbanna. Gramen arundinaceum caule longiori, panicula sparsa. An Gramen arundinaceum maius Tabern[aemontani] ?

471

Idem caule breviori, fastigio spicato.

472

### Dsin, vulgo Karrias. Kakkina. Arai. Gramen arundinaceum minus Tab[ernaemontani] Gramen arundinaceum spicatum C[asparis] B[auhini] P[inacis] .

[900]

473

### I, vulgo Assi. Jussi. Arundo palustris vulgaris, foliis latioribus, calamis firmis, ex quibus puto penicilla scriptoria confici.

474

### Fo, vulgo Kamma. Gramen Cyperinum palustre.

475

### Rin, vulgo Sickĭso. Iuncus sativus, praelongus, laevis, tenuis, tensus, in agris paludosis in modum oryzae colendus, ex quo, irrigationibus et insolatione dealbato, texuntur nitidissimi tapetes: quibus duplicatis et gluma fartis sternuntur pavimenta.

476

### Sju, vulgo Soobu. Herba arundinacea palustris, foliis liliaceis, ob pulchritudinem in hortis et cisternis recepta; cuius tres habentur species foliorum magnitudine differentes: Soo foliis longissimis, Ajami mediocribus, et Siki soba parvulis, quae in fictilibus asservatur.

477

### Setz, vulgo Suge. Herba palustris, foliis arundinaceis brevioribus tensis, ex quibus ad albedinem redactis construuntur elegantissimi pilei, quibus teguntur deambulantes faeminae.

478

### Kjoo et Koo, vulgo Asasa. Nymphaea folio Thorae Valdensis. Florigeram non vidi.

479

### Ken, vulgo Midsubaki. Nymphaea folio Populaginis, longis villis hirsuto; fructu surrecto magno turbinato, instar strobuli squamato et villoso.

480

### Fe, vulgo Ukíngusa, id est Herba natans. Lenticula palustris vulgaris.

481

Eadem quadrifolia vulgaris.

[901]

482

Wanhòm. Plantam insero Iaponibus ignotam, sed quam in horto Japonico feliciter colo, transmissam ab amico Aulae Siamensis, una cum planta arboris Kissinà, sive Ligni Aloës.

Herba est, Plantaginis facie, Siamensibus nomine patrio Wanhòm, Lusitanis aliisque ibidem peregrinis Kantsioor appellata. Radice gaudet, alia stirpis nutrice, longa, pingui, fibrosa; alia prolifera brevi, nodosa, crebris annulis articulata, multiplici, Galangae maiori non dissimili; cui, ut in Poeonia, apophyses adnascuntur tuberosae unciales et sescunciales, ex collo angusto cylindraceo turbinatae, extremitate acuminata. Substantia radicum alba tenera et vix non pellucida est, solida tamen et carnosa, saporis (quemadmodum totius plantae) ex Petasitide aromatici, acuti, fauces palatumque pergrato halitu imbuentis. Folia ex radicum compage exsurgunt uno fasciculo plura, Pediculis sescuncialibus, pinguibus, succosis, canaliculatis se invicem complexantia, Plantaginis aemula, palmaria, rotunda, mucrone brevissimo, substantiae tenerioris, ut in Liliis; vultu obscure viridi ac micante, dorso incano et holoserico, margine integro undulato; nervis donata uno medio in carinam depresso, ceteris utrinque senis pluribusve, velut in Plantagine arcuatis, et ad Folii fastigium protendentibus. Praeter pugillum foliaceum, in Planta quam colo, folium e radice progerminavit unum solitarium et procumbens, pediculo canaliculato, cylindrum amplexante pinguem carnosum, fastigio vix prominente; cuius ex dehiscente rima singulis noctibus Flos prodit Orchidis flori similis, ex pediculo semiunciali, niveo, tereti tenerrimoque in petala sena difformia, pellucida, rorida expansus, albus, tenerrimus, in vappam cito et sine posthumo semine flaccescens, et vix unicum diem durans.

[902]

Abbildung [Abb.: ?]

[903] Petalorum unum ceteris amplius in duos lobos cordatos, circa crenam purpurea virgula signatos, dividitur; cui duo situ adversa respondent ex angusto principio ovata; reliqua tria prioribus interposita, angusta lanceata, uncialia et ceteris longiora sunt. Radici insignis virtus inest, ob quam Siamenses plantam magno studio colunt, succrescentia tubera, velut laboris praemium, subinde avellentes, quin geniculatam simul excipientes matrem, si soboles arctius annata et satis magna fuerit.

Usus radicis est ad aperiendum obstructiones hypochondriorum, calefaciendum ventriculum, discutiendum flatus et ventris tormina, roborandum viscera et omne nervosum genus. In metropoli Iudia siccam vidi expositam ubique apud seplasiarios et vetulas.

483

[###] Sinkoo, vulgo Japonum Kawo ri ki, id est Lignum sive Arbor fragrans; Siamensibus Kĭssĭnà; Latinis Arbor Aquilae et Aloës dicta; cuius fragrans lignum appellatur Agallochum.

Ex remotissimorum montium tesquis laboriose delatam addimus, Arboris oppido rarae plantam, priori eodem vase iunctam, sed tenellam, imperfectam et adumbratione vix dignam: qua tamen acquiescimus, dum perfectioris descriptionem dies aperuerit. Planta caudice constat cubitali, recto, tenui, laete virenti, villoso, ab imo folioso, in duos eiusdem conditionis surculos, ad foliorum situm quodammodo inclinantes divaricato. Folia ex unciali intervallo adsunt singula, Persicae foliis similia, ora integra pilosa, utraque facie vivido virore micantia, protuberante per dorsi longitudinem nervo medio, a quo venulae laterales ad oram successive obliquant densissimae, subtilissimae, et nisi probe attendas, vix conspicuae.

[904] Sunt ex nostratibus, qui arborem hanc pingunt bacciferam et Oleae similem; credo ex fide Serapionis et Dioscoridis. Verum, abstrusum est eius natale et belluarum paradisus, quem doctorum nemo unquam frequentavit. Patriam auctores nostri varias regiones constituunt; Garzias ab Orta scribit se ramum obtinuisse ex Malacca, sed sine flore et fructu. Mihi sicut nec fructum licuit, ita nec aliamalium corr. edd. hodie patriam explorare, quam Cambodiam et Siamensis regni provincias Tsjampà et Bonnà, prope ostium maris. Coccintsinam quoque et huic conterminam Sinae provinciam Iunan ex inaccessis rupibus sibi Agallochum cedere affirmant Sinenses; Ex quorum, ac Siamensium narratu mihi certo constat: arborem non nisi per vetustatem acquirere fragrantem odorem suum, residentem in succo resinoso, qui marcente et putrescente arbore interiores quasdam ligni partes occupet, circa nodos vero cumulatius condensetur: cuius proinde fragmenta auro contra cara sunt, singulari dotata nomine Calambà vel Calambàk; cum fragmenta cetera, nomine ipsius arboris, appellentur Kissinà. Atqui et haec secundum bonitatis notas, videlicet substantiam resinosam, nigredinem et gravitatem, velut testes maioris fragrantiae, in valore multum differunt. Haec Europam nostram, illa ob grave pretium nunquam appellunt. Pro Agallocho quaerendo emissi mercenarii sylvas certo tempore subeunt, armis et securibus instructi; inventas arbores vetustissimas et caudices prostratos carie ac putredine foedos operose findunt, repertaque hinc inde fragmenta resinosa eximunt; quorum primum, quod inveniunt, Idolis sacrificant, suis quod credunt sospitatoribus. Magna est ligni Calambà in aulis Orientalibus, tum apud Magnates Sinae et Japoniae, aestimatio: ut ne convivium celebretur, quin, ad affectandam magnificentiam, pretioso eius suffitu multum aeris prodigant. Sinenses in suis Herbariis arbori, quamvis non sa[905]tissasatis corr. edd. cogniti, characterem tribuunt: pro icone vastum et inconditum exhibentes caudicem arboris emortuae, cum superstite ramusculo, foliis descriptae a nobis plantae, sed ad Laurina prope accedentibus, et quodammodo, ut apparet, pinnatis. Quali etiam figura, et pinnata foliorum dispositione, pingunt.

484

[###] Arborem Santalinam, sed frondibus vivis quam Japonum vulgus Tanko et Biakdon, litterati, nomine characteris, Sindan appellant. Non vidi hic eam; crescere autem affirmant in editissimis montibus provinciae Bungo.

485

[###] Baso litteratis et vulgo. Arbor Musa, Indis Pisang dicta; hic rara ac sterilis.

486

Tobè, aliis Kárakats. Sumach Arabum; seu, Rhus folio Ulmi C[asparis] B[auhini] P[inacis] .

487

Taabŭ no ki. Laurus sylvestris; arbor instar Camphoriferae vasta; Cortice scabro et obsoleto, in surculis spadiceo, valde mucoso; Surculis gregatim prodeuntibus incondite crassis; Foliis densissimis, decussatim ex semiunciali intervallo adversis, firmis, crassis, duas uncias latis, quatuor longis, facie viridi et micante, dorso incano; Gemmis surculorum magnis et quasi strobulos sqameo habitu mentientibus; Flosculis unico fasciculo, quem ungue operias, densissimis, pallidulis, una cum calyce in quinque petala, sive lacinias, divisis, adeo minutas, ut flores staminei et imperfecti appareant; Baccis, post flores, atro purpureis, piso maioribus, vertice compresso, nucleo albo in duas partes dehiscente, saporis vapidi. Nullum partes Lauri odorem vel saporem obtinent: mucum vero copiosum, praesertim cortex. Se[906]bum pro lucernis ex baccis siccatis, tusis et calefactis exprimitur, eo modo, quo ex amygdalis oleum. Ex cortice bacilli fiunt fumantes, quos Senko appellant, hoc modo: Cortex in subtilem pulverem redactus ac cribratus aqua subigitur, ut lentorem induat, additis speciebus fragrantibus pro cuiusque lubitu. Subacta massa vasi inditur in seriem perforato; impositoque pondere exprimuntur virgulae tenuissimae pedales et longiores, in usum exsiccandae. Usum praestant sacrificulis, qui iis in ara accensis suffimentum praestant idolis, simulac devotionis suae tempora dividunt. Chirurgi ustores iisdem ignem inferunt stupis, quas humano corpori pro cauteriis applicant.

488

Tamu no ki. Arbor Taabŭ arboris facie, cymis densis peregrino decore surrectis; foliis coniugatis, rigidis, oblongis, ex acuto principio paulatim amplioribus, mox in mucronem brevem acutum desinentibus; interna superficie viridi ac splendente, externa glauca ac roscida, ora integra; Racemis floridis, semipalmaribus ac longioribus, tribus aut quatuor, ex eadem gemma squamea biunciali in herbeum purpurascente prodeuntibus; flosculis quadantenus decussatim adversis: quorum terni, communi stylo iunguntur, pediculis gaudentes singulis semipollicaribus, in calyculum senis labiis dentatum desinentibus; flore ipso hexapetaloide, in herbeo flavescente, labellis acute ovatis, cavis, in orbem semipollicaris diametri radiantibus, stylo medio tenui, staminibus apicatis 6, 7 vel 8, quibus notabili situ minutula alia interposita sunt.

489

Taabi. Arbor caudice incano, ligno pauco fragili, medulla magna fungosa, foliis densis, amplis, serratis, in mucronem longum incurvum desinentibus, surculis in triuncialem spicam excurrentibus, extremitate ex mul[907]tis vasculis seminalibus membraneis, sive siliquis, velut in Aquilegia, in discum obliquum uncialem congestis, capitata.

490

[###] Too seĭ, vulgo Mots no ki. Arbor mediocris incondita, ramis tortuosis, perquam foliosis, foliis integris, asperis, ovatis. Ex cortice tuso Japones viscum conficiunt. Eius species est Onimotsi seu Taraiio.

491

Taamo, Sjibatta, item Okina Kogi. Frutex arborescens surculis gregatim crescentibus; foliis verticillatis, Laurino similibus, ut novella sunt, argenteis, mollique lanugine pilosis; flore Liliaceo.

492

[###] Koo sĭoo litteratis et vulgo; usitate etiam Marŭ faskaami. Planta piperis rotundi; quam climatis genius non fert; a botanophilo saltem ex curiositate colitur.

493

Mame et Mamebos. Frutex ramusculis longis, rectis, spadiceis; ligno levi, duro, fragilissimofragilimo corr. edd., intus quodammodo lutescente; medulla copiosa, molli, quae exemptaexemta corr. edd. elychnii speciem exhibet; foliis Cerasi; flosculis albis pendulis, stylum brevem sine pediculo occupantibus, ut plurimum octopetalis, petalis in campanulae figuram commissis, imparis longitudinis; stylo rigido capitato, octonis stipato staminibus, croceo apice dotatis.

494

Rengio. Arbuscula ab imo brachiata, cortice verrucoso tenaci, cuticula facile abscedente; ligno cavo fragili, ramusculis adversis tenuissimis, ad terram usque propendentibus; floribus ante folia sensim comparentibus, luteis, tenerrimis, campaniformibus, ultra medium laciniatis, intus rubicundis striis, geminoque stamine conspicuis, facillime [facilime corr. edd.] deciduis.

[908]

495

Ko gommi. Frutex orgyia minor, ligno levi fragili, medulla copiosa, cortice badio, virgulis tenuissimis pendulis, foliorum ac flosculorum fasciculis secundum longitudinem decoratis; foliis pilosis angustis, Hysopi aemulis, coloris aeruginosi, ora in principio integra, in processu minutissimis denticulis densissime serrata; floribus pentapetalis, albis, inodoris, in semiuncialis diametri orbem radiantibus; pediculis singulis uncialibus imparis longitudinis, in fasciculum collectis, ut plurimum quaternis vel pluribus; quorum exortum ambiunt folia pusilla secundaria, quina vel sena, in orbem planum disposita.

496

Ko gommi, flore albo pleno, Bellidis speciosa facie; folio primario piloso ampliori ovato, Cerasini aemulo, unde aliis Ko gomi Sakira appellatur.

497

[###] Jo, vulgo Janaňgi et Fáko Janági, quia ex ligno conficiunt fako, sive capsulas, ad differentiam alterius speciei, vulgo Mids Janagi, id est Janagi aquatica, litteratis Ssi Jo dictae. Arbor grandis ac incondita, facie ac folio Fagi nostratis.

498

[###] Rju, vulgo Aujaki, item, Sidáre Janági, id est imbecillis Janagi. Salici affinis arbor, caudice et ramis inconditis, surculis longis tenuibus pendulis, folio densissimo, praelongo, integro, saligneo onustis.

499

Kawa Janogi. Salix pusilla nigricans, Iulis pinguibus pappo copioso refertis, qui indigenis pro tomento servit.

500

Kawa Janogi altera, iulis tenuibus raris, polline croceo scatentibus.

501

Kuro nosii. Frutex montanus humanae magnitudinis, [909] parum ramosus, salicis facie ac folio, cortice in luteum virente, flosculis minutissimis pentapetalis, in herbeo flavescentibus.

502

[###] Boï, vulgo Awu Kadsira. Hedera maior sterilis. C[asparis] Bauh[ini] P[inacis] .

503

Feitóri Ksa. Hedera montana terrestris, floribus intus maculatis.

504

Teka Kadsura. Hedera arboreae similis, folio oblongo, integro, obscure viridi.

505

Magubi. Frutex scandens geniculatus, trifolius, cortice viridi tenso splendente, medulla magna.

506

Gube. Herba scandens, surculis in badio splendentibus infirmis; folio ex quinque lobis digitato; flore quodammodo in umbellae formam congesto, tripetalo, nudo, in herbeum albescente, ad magnitudinem grani piperis conglobato ac parum dehiscente, apicibus in umbilico senis, longiusculis, staminibus ac stylo nullis.

507

Unò fanna. Frutex scandens, Syringae albae facie, folio integro, flore in racemum digesto, pentapetalo albo, nonnihil odoro, petalis in gyrum planum, rotaeve figuram tortis, stamine styloque nullo.

508

Bantees. Frutex Iasmini albi vulgaris facie, surculis folio serrato pinnatis et in spicas floridas ramosas excurrentibus; flosculis luteis tripetalis, nunc pusillis, nunc maiusculis, petalis tenerrimis ac facile deciduis, uno maiori, reliquis minoribus.

509

Nonigi. Fumaria bulbosa maior, radice cava, flore caeruleo, montis Fackona, herbarum vario proventu in Japonia celebris.

[910]

510

Nonigi altera. Fumaria vulgaris, ab imo luxuriose ramosa, flore luteo.

511

Keman sso, vel Keman ksa (sso et ksa herbam notant) item, Narín. Herba pedalis, radice tuberosa, caulibus cavis mollibus succosis glabris, per palmaria intervalla geniculatis et ramosis; foliis Aquilegiae; floribus rara serie ex stylo spithamali pendulis, incarnati coloris, compressis et peregrinae structurae, figurae cordatae, et ex duobus cucullis in apicem longum reduncum excurrentibus, machinamque turbinatam striatam, staminibus senis medioque stylo fastigiatam, continentibus.

512

[###] Sékĭ tsiku, vulgo Nadesko et Tokunatz. Caryophyllus hortensis simplex, flore maiore.

513

[###] litteratis et vulgo Foosen et Kinfoqua. Mirabilis Peruviana Raji; seu, Admirabilis Peruana Clus[ii] floribus albis et rubris.

514

[###] Kooquă, vulgo Kurenaì, item, Bénino fanna. Herba Kinfoquae facie, caule longo ramoso surrecto; foliis magnis raro dente serratis, ex quibus color coccineus exprimitur.

515

[###] Reisjun, vulgo Bidsinsoo: Lychnis papaverina. Seu: Planta capite papaverino, caule ac folio Lychnidis, flore coccineo simplici. In vasibus ob pulchritudinem colitur.

516

Neko fanna. Anemone Papaveris facie, petalis extrinsecus lanuginosis, interius glabris et obscure rubentibus, disco pappis scatente valde purpureo, pappo, dimissis petalis, instar Taraxaci radiante.

517

Jamma Kikio. Gentianellae facie planta palmaris, radice ex squamis herbeis in mucrone purpurascentibus [911] compacta, ex qua subtus unica fibra triuncialis crassa, parum ramosa, demittitur; caulibus ex squamoso capite prodeuntibus tribus pluribusve, palmaribus et brevioribus, in albido viridantibus, geniculatis (geniculis gemino pusillo mucronato folio obvolutis) in calyces desinentibus singulos semipollicares, quinis aut pluribus dentibus angustis crenatos, inque totidem lacunas secundum longitudinem depressos; flore tubulato sescunciali lacunoso caeruleo, intus albido, lineisque caeruleis consperso, ad solis occasum se contrahente, ad ortum dehiscente rursus, ambitu in decem, aliquando in 12 et 14 lacinias diviso, quarum alternatim aliae sunt acutae, aliae dentatae ac breviores, staminibus quinis imo tubo adnatis, apiceque luteo capitatis, stylo medio anguloso brevi, fastigio diviso, utrinque in gyrum reflexo.

518

Furine. Cnicus caeruleus, flore ad colorandum expetito, unde hic in agris seritur.

519

[###] Sso, usitate Naraje et Sjako gusa. An Ocymum Maius Matth[ioli] et Tabern[aemontani] ?

520

[###] Dsin, vulgo Je et Fakkůso. Ocimo maiori affinis; ex cuius semine Japones celebre oleum Jeno abra conficiunt.

521

[###] litteratis et vulgo dicta Sun giků, id est Vernalis Matricaria; item Koreì gíků, id est Matricaria Coraeensis, quia inde in Japoniam advecta est, ob pulchritudinem floris pleni, qui primo statim vere oculos pascit.

522

[###] Gositz, vulgo Inó Kusitz. Thlaspi foliis adversis integris, ex ovato acute mucronatis; caule ramoso, capsulis Bursae pastoris spicato.

523

[###] Jotei, communiter Ssi. Thlaspi maius, foliis Lapathi, caulibus in spicas excurrentibus, capsulis Bursae pastoris, intermixtis foliolis, confertas.

[912]

524

[###] Tenka et Tenkja, vulgo Kona subbi. Solanum officinarum, C[aspar] B[auhinus] P[inax] . Seu: Solanum bacciferum hortense officinarum.

525

[###] Sen, vulgo Akanni. Herba spithamalis, vel pedalis, ramosa, procumbens, radice fibrosa densa, foliis Nummulariae, infectoribus pro colore serviens.

526

[###] Sjaden, vulgo Obacko. Plantago maior vulgaris latifolia.

527

[###] Sansoo, vulgo Josja, item Ninniku. Plantago latifolia stellata.

528

Kawa Ssobu. Plantago, folio Iridis angusto pedali; spica palmari, ex minutis in seriem compactis carunculis, intermixtisque staminibus luteis composita, scapo spithamali triangulari, tertio latere angustiori et canaliculato.

529

[###] Ketz, vulgo Waribi. Filix in genere, et in specie Filix ramosa maior, pinnulis obtusis non dentatis, C[aspar] B[auhinus] P[inax] . Scapi novelli eius inter olera recipiuntur.

530

[###] Sinqua, vulgo Ikíngusa et Iwă rengĕ. Sedum maius vulgare in ollis hic culta. Datur et minus, singulari gaudens charactere.

531

Doki. Arum striatum folio digitato.

532

Kogannégusa. Trifolium acetosum, caule tenui ramoso, foliis cordatis pilosis.

533

Keisón Kŭsa. Hemionites foliis tenuissimis, in margine undulatis et acute serratis.

534

[###] Kimpáku, vulgo Iwagoki et Iwásiba. Muscus saxatilis Ericoides.

535

Matsebutz. PilosellaPiosella corr. edd. maior repens hirsuta C[asparis] B[auhini] P[inacis] seu, Auricula muris. Japones Artemisiae speciem affirmant, quam Butz seu Futz nominant.

XML-Source: http://diglib.hab.de/edoc/ed000081/tei-transcript.xml
XSL-Stylesheet: http://diglib.hab.de/edoc/ed000081/tei-transcript.xsl

Seite drucken