580828
Zenturiatoren an Johannes Oporinus

Magdeburg, 28. August 1558.

UB Basel, Frey-Gryn. II 9, 262.

Unbekannte Sekretärshand. Adresse und Schlussgruß von Johannes Wigands Hand. Unterstreichungen und Randnotizen vom Sekretär des Oporinus. Ergänzungen von Johannes Oporinus.

Papier, Format 2°.

Transkription: Diener: Centuries, 483-485.

Adresse: [262.2v] a Integerrimo viro D[omino] Johanni Oporino, typographo Basilieensi celeberrimo & praestantissimo Domino & amico suo colendo. Joannes Wigandus Mathaeus Judexb

[262.1r] c S[alutem] P[lurimam] D[icit]. Etsi maluissemus omnes tres Centurias adhunc mercatum Francofordianum prodire, tamen cum id commodè fieri nequiverit, et promittas te sub autumnum eas absoluturum, moram hanc minus moleste ferimus, praesertim cum corporis doctrinae aeditione , tuam benevolentiam et promptitudinem satis evidenter declares.1 Cum autem sub autumnum Centuriae illae fuerint excuse, obnixe etiam atque etiam te rogamus, ut quam primum exemplaria illa 100 nobis promissa, Noribergam ad tibi notum aliquem mercatorem seu typographum mittas, qui curet ea Lipsiam ad Christophorum Newmeierum perferri, quem rogavimus ut nobis transmittat.2 Sumptus pro vectura si te nimium onerari iis putes, nos exponemus. Numerum exemplarium corporis doctrinae, quod iam, ut speramus, edis, nobis dandum, tuae liberalitati permittimus, qua si nos invitaveris ad gratitudinem, bene feceris. Multos enim passim habemus amicos, quibus distribuere et donare necesse habemus. Loquuti autem sumus cum nostro Wolffgango, ut nobis ea afferat, cui poteris dare.3 Catalogum librorum, quos nobis proxime Wilhelmus4 attulit, pro quibus tuam interposuisti fidem remittimus, et rogamus, si tibi non sit molestum, vt pro nobis satisfacias, et summam pecuniae expositae [262.1v] annotatam nobis indices, quam a 100 taleris, quos nobis pro tribus Centuriis promisisti, ubi prodierint, subducemus.5 Rogavimus D. Hartmannum Beier, ut nostris sumptibus conducat apud vos idoneum aliquem hominem, qui nobis in Bibliopoliis Francofordianis passim inquirat autores, quos desyderamus, is tibi tradet Catalogum eorum quos invenerit, pro quibus rogamus, vt etiam tuam fidem interponas.6

Noster Wilhelmus cum Parisieni & Coloniensi et aliis Bibliopolis egit de quibusdam autoribus, ut afferrent secum, et tibi traderent, quod ubi fecerint, nostro Wolffgango dabis, qui curabit ad nos advehi.

Quos praeterea etiam edis libros ad nostram historiam aliquid facientes et antiquitatem aliquam redolentes, curabis ut habeamus. Rogabis etiam et hortaberis nostro nomine D. Lycosthenem et Balaeum, et alios Doctos, et bonos viros, ut iudicatione et communicatione librorum nos iuvent.7

Cum videremus quorundam odia, quibus inflammati sunt, adversus D[ominum] Illyricum eo etiam sese efferre, ut nostrum conatum antequam quidquam vidissent deformarent, ad bonos abalienendum ne quid contribuerent, apposuimus eis narrationem veram & planam de toto negotio cuius exemplaria aliquot tibi mittimus.8

[262.2r] Contra eam prodiit canicularis et puerilis, et male sana sub titulo studiosorum Witebergensium, insciis tamen studiosis et praeceptoribus, id quod certo exploratum habemus, investiva, qua miris calumniis et sarcasmis nos impetunt.d Id vero scriptum, si ad vos forte etiam fuerit allatum, ad te et alios turbandum, quaesumus ne eo movearis. Nam omnibus bonis displicent isti furores caniculares et ineptitates, et nemo se profitetur autorem, et studiosi Vitebergici indigne ferunt praestigiatores illos, suo nomine abusos esse.e Hoc cum Diabolus studeat opprimere nostros conatus, Deus optimus maximus multo magis promovebit. Nam cum illi antequam viderunt, iudicent, quod hominum furiosorum est, alii excitantur ut cupide editionem expectent.

Honorium in psalterium iam transmittere non potuimus, sed alio tempore curabimus.9 Nos parum iuvare potuit propterea quod totus est consutus, ex aliis autoribus superiorum aetatumf , et fere nihil de suo addat, quemadmodum ipse testatur, et apparet ex collatione autorum.

Praefationes nonnihil limatas remittimus, quas poteris imprimere, si priores nondum sunt impressae. Sin vero illae impressae sunt, reseruabis has ad alteram aeditionem. In paginis quas nobis transmissisti, de prima et tertia centuria, quaedam mendose impressa sunt, quare si sub finem erratorum corectionem adijceres, non esset incommodum.g

[262.2v] De impressione aeditionis germanicae, nobis etiam tuum animum aperivih et consilium communicari petimus, iam enim in translatione versamur.10 Bene vale. 28 Augusti Anno 1558. T[uae] h[onestati] d[editi] Gubernatores operis historicii


Kritischer Apparat

a Handwechsel zu Johann Wigand

b Textergänzung in der Zeile durch Johannes Oporinus Joannes bis Judex

c Handwechsel zu Sekretär

d Anmerkung am rechten Rand von Johannes Oporinus Caniculares ineptis Witebergensibus studiosis falsò adscriptae prodeunt

e Anmerkung am rechten Rand von Johannes Oporinus Per accidens iureant operarios

f Verbessert durch Johann Wigand aus statum

g Anmerkung von Johannes Oporinus Centuriae I. III. mendae

h Textergänzung in der Zeile durch Johann Wigand aperivi

i Textergänzung am Ende des Textes durch Johann Wigand Anno bis historici


Sachapparat

1 Das Manuskript der ersten Zenturie war Oporinus im April 1558 zugegangen, das der ersten drei Zenturien am 10.6.1558. Vgl. 580315 und 580610. Eine Fertigstellung der Druckfassungen dieser umfangreichen Manuskripte in dieser kurzen Zeit erscheint illusorisch. Gleichwohl wurde die erste Zenturie im Herbst 1558 gedruckt. Steinmann: Oporinus, 71. Das "Corpus doctrinae" war ein Seperatdruck der Lehrkapitel der ersten Zenturie. Sýntagma, seu Corpus doctrinæ Christi, ex novo Testamento Tantum, Methodica ratione, singulari fide & diligentia congestum, per Iohannem Vvigandvm, & Matthaevm Ivdicem, Basileae: Johannes Oporinus, 1558. [gbv]. Vgl. 580610. Der Erstdruck war schließlich voller Fehler, vgl. Wigands Brief an Hartmann Beyer 581114.

2 Um welchen Verleger oder Drucker es sich in Nürnberg handelte, ist unbekannt. Zu den bekanntesten dortigen Werkstätten gehörte die des Johannes vom Berg und Ulrich Neuber. Der bisher nicht zu ermittelnde Händler Christoph Neumeier in Leipzig taucht häufiger als Transferstation auf. Vgl. 550609 und 550900. Der Vertrag über die einhundert Freiexemplare - angesichts der Druckkosten für die großen Zenturienbände eine hohe Zahl - wird erwähnt in 580610.

3 Der Magdeburger Buchhändler Wolfgang Kirchner reiste oft im Auftrag des Zenturienkollegiums, um Bücher für sie auf den Messen zu besorgen bzw. ihre Distribution zu übernehmen. Vgl. 580828A und 630812.

4 Der Bote der Magdeburger Wilhelm Eck hatte den letzten Brief 580610 überbracht. Er ist als Helfer der Zenturiatoren erwähnt in 570326, 580828A, 590829.

5 Die Sonderzahlung für die dritte Zenturie spricht das Kollegium in 580610 bereits an.

6 Vgl. 580828A.

7 Erhalten ist ein Brief von Flacius an Bale, s. 540701. Zu Bales Arbeit an seinem Katalog der britischen Kirchenschriftsteller in der Offizin von Oporinus in Basel vgl. Steinmann: Oporinus, 95.

8 Zu den Anschuldigungen gegen das Kollegium aus Wittenberg, v.a. von Georg Major und der Antwort aus Magdeburg, der "Vera narratio", vgl. 570923 und 581228.

9 Flacius besaß eine Handschrift des Honorius Augustodunensis, heute Cod. Guelf. 354 Helmst. Die Erstedition der Psalmenkommentare des Honorius Augustodunensis besorgte erst der Benediktiner Bernhard Pez: Werk: Honorii Augustodunensis Presbyteri […] Expositio Selectorum Psalmorum: Ex inedito ejusdem amplissimo Commentario in Psalmos excerpta […] â Leopoldo Wydemann, Ed. Bernardus Pez, [Augustae Vindelicorum: Graecii], [1721] [gbv].

10 Die ersten beiden deutschen Zenturien erschienen 1560 bei Thomas Rebart in Jena, vgl. die Klagen über den langsamen Fortgang der Arbeiten in 600319.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Basel/UB/580828_Zenturiatoren_an_Oporinus.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl