610314
Johannes Wigand und Matthaeus Judex an Johannes Oporinus

Jena, 14. März 1561.

UB Basel, Frey-Gryn. II 9, 266.

Autograph Wigands. Unterstreichungen und Randnotizen vom Sekretär des Oporinus.

Papier, Format 2°.

Transkription: Diener: Centuries, 494-495.

[266r] S[alutem] per Christum. Integerrime Domine Oporine amice colende. Variae sunt causae, cur hactenus Quintam Centuriama, uti speraveramus, mittere non potuerimus.1 " Prima fuit, mutatio loci et aedificatio tuguriolorum in hisce locis peregrinis. Nam Thyrigetae,b priusquam huc Musae proficiscerentur, laceras & fumosas tantum domos incoluerunt, ex quibus de ipsorum ingeniis facile est aestumare. Secunda fuit, quod hactenus plurima inciderunt negocia Ecelesiastica, quae animos nostros in diversae partes traxerunt, neque concesserunt nobis iustum ad historicas operas otium. Tertia fuit, quod tractatio rerum, quae indicunt in hoc saeculum amplissima et emendatio difficilima, et quidem multiples fuit.c Feras igitur nobiscum aequo animo, quod mutari non potuit. Nos enim tam cuperemus ex hoc vasto pelago,d quamprimum eluctari, quam quisquam mortalium, quia onus gravissimum sentimus, & pene succumbimus, praesertim in hoc tempore iniquitatis & asperitatis. Ut autem videres nos progredi in caepto opere, ac deinceps aspirante Deo, et vita comite labores continuaturos esse, ac simul intelligeres nos ex animo tibi favere, partem Quintae Centuriae, eamque non minimam ad te iam [266v] mittere voluimus. Sunt autem capita 10. Desunt vero 4. 6. 7. 14. 15. 16. capita, quae quidem magna ex parte tractatae sunt, tamque describi coeperunt, sed priora tria satis sunt prolixa, propter materiarum redundantiam, quae nullo modo amputari debuerunt. Mittemus autem quamprimum vole[nte] Deo poterimus, una cum illis, quae paucis quibusdam personalibus inserenda sunt.e Iam tu nobis signica, an velis ubi ea absolverimus proprio nuncio Basileam usque tuis sumptibus perferri, an vero tantum Augustam ad Heincelium ablegari, ut is porro ad te, qui quidem de re, si tibi ita videretur, ad ipsumf scribere posses. In sexta etiam Centuria coepta est scriptio,g ac si Deus aliquanto tranquilliora tempora est daturus, quod optamus, magis ferrebunt conatus.2

De supputatione facienda nobisque mittendo saepius rogavimus,3 saepius à te promissiones certas accepimus. Ideo petimus, ut tandem nostro desiderio, & expectationi satisfacias. Speramus te iam omnino missurum. Gravissimae enim causae sunt, cur id fieri necesse sit. Cunrado nostro des quaeso chirographo vt habeat potestatem petendi, si qui autores prodierunt, quos cupimus.4

Si quae a te aedita sunt, mittes nobis exemplaria bina. Postremo Franciscus noster studiosus vendet tibi quendam librum, quem ut propter publicam utilitatem promoveras, diligenter orat. Bene in Domino vale. 14 Martii 1561. T[uus] Johannes Wigandus Matthaeus Judexh


Kritischer Apparat

a Anmerkung am rechten Rand von Johannes Oporinus Centuria V.

b Anmerkung am rechten Rand von Johannes Oporinus Tyrigetarum domus quales

c Anmerkung am rechten Rand Quarta fuit etiam Matthaei Judicis imbecillitas valetudinis etc.

d Folgt gestrichen tandem

e Textergänzung am rechten Rand durch Johann Wigand una bis sunt.

f Textergänzung über der Zeile durch Johann Wigand ad ipsum

g Anmerkung am rechten Rand von Johannes Oporinus Centuria VI.

h Textergänzung am Ende des Textes durch Matthaeus Judex Matthaeus Judex


Sachapparat

1 Die fünfte Zenturie erschien im März 1562. Vgl. 620112.

2 Im März 1563 wurde die sechste Zenturie veröffentlicht. [Online].

3 600319.

4 Vielleicht Conrad Agrius, der im Sommersemester 1560 in Jena immatrikuliert wurde. Die Matrikel der Universität Jena, hg. Georg Metz u. Reinhold Jauernig, Jena 1944, 1, 2. Agrius arbeitete nicht nur in der Jenaer Zeit an den Zenturien mit, sondern begab sich für sie auch noch auf Materialsuche, als er in Hanau als Lehrer angestellt war. Vgl. 660228.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Basel/UB/610314_Wigand_und_Judex_an_Oporinus.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl