620112
Johannes Wigand an Johannes Oporinus

Magdeburg, 12. Januar 1562.

UB Basel, Frey-Gryn. II 9, 272.

Autograph Wigands. Unterstreichungen und Randnotizen vom Sekretär des Oporinus.

Papier, Format 2°.

Transkription: Diener: Centuries, 496-498.

Adresse: [272.2v] Ornatissimo et optimo viro D[omino] Johanni Oporino civi & typographo in Republica Basiliensi. Domino & amico suo colendo. Basile

[272.1r] S[alutem]. Voluit hunc ad te tabellarium excurrere Illyr[icus] noster, sicut ipsemet de rebus omnibus scribit, teque rogo, ut publicum Ecclesiae Dei bonum adiuves, sicut te facturum esse omnino mihi persuadeo.

Si hic tabellarius gestare potest, ut ego quidem opinor, quaeso 2 exemplaria Quintae centuriae & 3 germanici Syntagmatis a nobis mitte, ut paulo tempestivius iis, quibus inscripsimus mittere queamus, idque sine tuarum rerum incommodo fieri posse credimus.1 Probè autem contra tempestates muniantur.

Sexta Centuriab Dei beneficio est absoluta quod ad scriptionem,c nisi quod iam correctioni incumbimus, & describendam damus, ac si esset nobis tranquillitas, daremus operam, ut proximis eam nundinis acciperes.2 Nunc vero novae turbationes rerum nostrarum & migrationes aliquid nobis impedimenti obiicient. Nam improborum calumniae tantum effecerunt atque obtinuerunt, ut ab hoc loco iterum sit discedendum. Non accusant nos de falsa doctrina aut inhonesta vita, sed alios praetextus quaerunt ii, quibus molestum fuit nos corruptelas Adiaphoristicas & alias pro officio taxare. Itaque tandem optimo nostro principi persuaserunt, ut nos dimitteret.3

Passim enim Adiaphoristicus spiritus grassatur.d Est in maximis angustiis princeps, sed quidam Iuristae & alii, sicuti semper synceris Theologicis infestie fuerunt etf sunt, iam quidem votis suis cum magno plurimorum bonorum dolore potiti sunt. Nos quoque recta consciam erecti & muniti istam fortunam, quam omnibus piis omnibus saeculis fuit communis, Dei beneficio moderate ferimus, Deo rem omnem commendantes. Scribentes & meditantes historiam Ecclesiae Christi crucifixi, & nos decet ei conformes fieri, ut Paulus etiam monet.4

[272.1v] Witebergenses Adiaphoristae, cum nostris quibusdam clam consusurrantes, mox sine autoris aut loci nomine famosam & maledicam schedam curarunt imprimi de nostrae dimissionis causis, eamque Lipsiae & alibi ingenti triumpho sparserunt. Verum princeps noster clare testatus est, fieri nobis iniuriam ab istis nebulonibus, & promisit se vindicaturum esse nostram famam, effecit etiam ut Lipsiae scheda opprimetur, licet id paula tardius fieret. Intelligis igitur conatus non hominum tunc malevolorum, sed ipsius quoque adeo Diaboli.g Imo non obscure animadvertis quo tendat Satanas, nempe ut nobis dissipatis aut oppressis etiam, historicum opus disturbet, quot longo iam tempore istas machinas deprehendimus, quod id querat summo studio & omnibus machinis, quis etsi hostes nostri nihil in historia possint reprehendere, imo potius loquntur laudare eam, & scimus quod cupide eam legant, tamen istum Diabolicum conatum, qui semper bonis operibus est adversus, experiri cogimur. Sed benedictus Deus, qui ita mitigas istas Diabolorum omnium machinationes, ut sub umbra rnanuum suarum simus tuti, progrediamur, & usque adeo non impediet nos, ut etiam deinceps spiritu Dei adiutore, simus celerius in historiah progressuri. Si igitur iam ad nundinas non acceperis sextam,i attameu mos post pascha accipies, ut eam hac aestate in lucem dare possis. Quia non parcemus labori.

Hasce querelas etiam in tuum volui sinum effundere. Orabis Deum ut nobis afflictiones mitiget roburque adaugeat, ne deficiamus in confessione veritatis & laboribus Tabellarius potent tibi aliquam significare. Quo j proficisci cogitaverimus, donec illa tempestas transeat, et legitimas vocationes accipiamus.

[272.2r] Audimus quidem princ. poenia duci, quod ita nos dimiserit, verum talibus est cinctus, ut mutare istas res nondum possit. Fiat igitur voluntas Domini. Haec Academia Jenensisk nullum iam habet Theologicum professorem, nec scio an tam cito sit acceptura.

Quaeso si aliquid habes cogniti, de Gallicanis Ecclesiis aliquid ad nos perscribe.5 Si alicubi Academias synceriores vellent instituere, forte & nostra opera possent uti. Rationes quaeso confice quantum potes, & ad proximum mercatum adfer, vt omnia fiant plana, quantum inquam fieri possibile est. Da etiam nostro tabellario 4 exemplaria libelli Iudicis.6 Plurimi exemplaria desiderant. Ideo si qua adhuc habes, poteris Francofordiam adferre procul dubio vendes, imo ut hoc facias rogamus & hortamur. Bene in Domino vale 12. Jan. Jenae. T[uus] Johannes Wigandus


Kritischer Apparat

a Anmerkung am rechten Rand von Johannes Oporinus Centuria III. V.

b Anmerkung am rechten Rand von Johannes Oporinus VI.

c Textergänzung über der Zeile durch Johann Wigand quod bis scriptionem,

d Anmerkung am rechten Rand von Johannes Oporinus Spiritus adiaphoristicus

e Anmerkung am rechten Rand von Johannes Oporinus Iuristae sinceris Theologis infesti.

f Textergänzung über der Zeile fuerunt et

g Anmerkung am rechten Rand Diaboli conatum

h Textergänzung über der Zeile durch Johann Wigand in historia

i Anmerkung am rechten Rand von Johannes Oporinus VI.

j Folgt gestrichen po

k Textergänzung über der Zeile durch den Sekretär des Oporinus Jenensis


Sachapparat

1 Die fünfte, König Erich XIV. von Schweden gewidmete Zenturie lag zur Frühjahrsmesse im März 1562 vor. Zur Widmung vgl. Zenturie 5, Bl. α2r. Wigands deutsches Corpus doctrinae erschien ebenfalls 1562, gedruckt allerdings im elsäßischen Mühlhausen: Corpus doctrinae. Das ist, die gantze leer unsers Herren Jesu Christi, Mülhausen im Elsass: Peter Schmidt, 1562 [opac].

2 Die sechste Zenturie erschien im August 1562. Zenturie 6, Bl. T5v. Vgl. auch 620525.

3 Die Streitigkeiten an der Universität und um das Konsistorium führten zur Entlassung von Flacius, Wigand und Judex in Jena am 10.12.1561. Die Akten hierzu THSTA Weimar, EGA, O 633, Bl. 36r-41v. Vgl. Preger: Flacius, 2, 137-142; Gehrt: Konfessionspolitik, 201-212.

4 Eine Selbststilisierung in der Nachfolge der Apostel.

5 Vermutlich für die Arbeit an der achten und neunten Zenturie mit Fokus auf der Geschichte des Frankenreichs.

6 Vielleicht Judex' ebenfalls in Mühlhausen gedruckte, nur sieben Blätter umfassende Schrift: Der Ewigen, Allmechtigen Göttlichen Mayestet Mandat und ernstlicher befelch, wes sich ein yeder Christ nach seinem berůff und stande, gegen den offenbaren Antichrist […] halten solle, o. O., 1561 [opac].

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Basel/UB/620112_Wigand_an_Oporinus.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl