620525
Johannes Wigand und Matthaeus Judex an Johannes Oporinus

Magdeburg, 25. Mai 1562.

UB Basel, Frey-Gryn. II 9, 269.

Autograph Wigand. Unterstreichungen und Randnotizen vom Sekretär des Oporinus.

Papier, Format 2°.

Transkription: Diener: Centuries, 501-503.

Adresse: [269.2v] Optimo et integerrimo Viro D[omino] Johanni Oporino typographo in inclyta Basilea, Domino & amico suo colendo

[269.1r] S[alutem]. Patri Domini nostri Jesu Christi, una cum filio & S[ancto] S[pirito] gratias agimus ex toto pectore, quod hactenus opus historicum clementer gubernavi, & nunc quoque adiuvit, ut finem sextam Centuriam imponeremus.a Obstitit autem ista nostrarum rerum turbatio, ut paulo tardius eam ad te mittamus. Potuisset enim Jenae absolvi, nisi Diabolus nos ita divexasset. Sed novit Deus, cur patiatur nos crucem degustare paululum, nec dubitamus, quin omnia sint nobis in bonum cooperatura.1 Rogamus autem amanter & obnixe, ut omnino eam mox praelis subiiecias, & certo ad Bartolomei nundinas adferas.2 Nam vix dimidiae Quintae respondebit quantitas.3 Nec offendet te crassicies scripti exemplaris, quia habuimus scribam, qui pleroque descripsit qui paucissima in unam paginam retulit, ut videbis ipse. Et plurimum refert ad promotionem negocii, ut videant ex reipsa omnes, nos serio laborare & progredi. Nam destituimurb necessariis sumptibus. Adiaphoristici nebulones omnium bonorum voluntates propemodum a nobis abalienarunt, ideo necesse est labores nostros proponi.4 Praeter ea cogitamus, si Dominus Deus benedixerit, Corpus Veteris Test[amen] tic d ad hyemem ad te mittere.5 Ideo cuperemus sextam nunc in Autumno prodire. Vide igitur ut expectationi nostrae, & omnium bonorum satisfacias. Ea enim ratione & nos excitabis, ut alacrius progressuri simus, quantum nimirum clementissimus Deus nos adiuvat.

Supputationem tuam nondum propter negocia inspeximus. Vnicum tamen monemus, nobis prorsus nihil esse negocii cum libris, quos Illyrico misisti. Ideo si quas cum ipso habes rationes, potes cum ipso etiam transigere. Ratione nostri, de ratione historiae nobis mittis libros, & nihil habet Illyricus hac in parte nobiscum commertii. Quare quae respectu historiae facienda est supputatio, tantum eam ad nos dirigas, non ad Illyricum, neque ulli mortalium quicquam des respectu inquam historiae, quod quidem in nostram supputationem venire debeat, nisi a nobis habueris literas expresse ea de re loquentes.e [269.1v] Haec significamus, ne quis praetextu historiae aliquid a te flagitet. Cum enim nos duo simus in scriptione occupati, missio librorum, quam a te accipimus, ad nos pertinet. Cur autem D[omini] Illyrici nomen in aeditiones adscribamus, alia ratio est, de qua nunc non necesse est dicere. Nostras autem schedas etiam conquiremus, & volente Deof communicabimus.

Praeterea libellum quendam Germanicum mittimus, continentem necessariam de nostris rebus excusationem, eum ut cures imprimi, vehementer oramus.g 6 Etiamsi autem forte gravibitur typographus nomen suum adiicere, tamen nostra feret nomina, et omnino rogamus ut ad Bartolomei certo tecum afferas. Potest autem impressi fieri in octavo litera legibili. Iterum autem atque iterum rogamus, ne eam operam nobis deneges, quia ad vindicandam gloriam Dei, & nostram famam, talis Apologia nobis est inprimis necessaria. Ita vicissim nos tibi magis obligabis &c. Quot autem exemplariah nobis mitti cupiamus, ad nundinas significabimus. Si existimas tibi non convenire, ut exemplaria proponas venalia, dimidiam partem ad nundinas nobis mittes, & alteram Illyrico, & significabis illi & nobis, quantum uterque pro impressione exemplarium mittere debeat, tantum ne negligas.

Mittit etiam Judex seorsim tibi libellos eum qui de typographja scriptus est,i in octavo sed litera maiuscula, & digna typographica tractatione, imprimi curabis.7 Non dubium est, quin haec materia cupide legetur a pluribus.

Postremo quod ad missionem Sextae attinet, non ignoras qualis sit conventio nostra, quam te in hac etiam observaturum, nihil dubitamus. Quantis enim sumptibus ista scribamus, ut taceamus de laboribus, & molestiis, dici non potest, & tu tanquam homo pius & doctus facile intelligis.j

Scribe quaeso, quod alias ex praelis tuis proxime sit expectandum, ut amicos excitemus. Si quid novi voles mittere,k in tua sit potestate. Bene Vale 25 Maij 1562. Magdeburgi.

Johannes Wigandus

l Matthaeus iudex

[269.2r] m Martinum nostrum tabellarium habere in praesentia non potuimus, quia abest peregre. Ideo alius conducendus fuit, cui quidem necesse fuit duos grossos pro miliari uno condicere.8 Sicuti autem fecisti prius, ita credimus te huic quoque pecuniam itineris soluturum esse. Facies igitur supputationem eique munerabis pro miliarum ut dixi 2 grossos. Et scribe nobis, quantum ei dederis. Iterum vale.


Kritischer Apparat

a Anmerkung am rechten Rand von Johannes Oporinus Centuria VI.

b Verbessert durch Johann Wigand aus laboramus in

c Textergänzung durch den Sekretär des Oporinus ti

d Anmerkung am rechten Rand von Johannes Oporinus Corpus Veteris

e Folgt gestrichen Ideo

f Folgt gestrichen praeterea

g Anmerkung am rechten Rand von Johannes Oporinus Apologia Germanica Centuriatorum edenda

h Folgt gestrichen nobis

i Anmerkung am rechten Rand von Johannes Oporinus Judicis libellus de Typographia scriptus.

j Anmerkung am rechten Rand von Johann Wigand Ne autem aliquid dubii sit, et aliquam postea difficultatem adferat, diserte significamus, nos etiam pro hac Sexta Centuria postulare quinquaginta taleros & quinquaginta exemplaria. Aliter enim tradere & res nostrae & aequitas non ferunt. Nec dubitamus te hac in parte justiciam & aequitatem considerare. Essent quidem operarii huius magni operis magnis praemiss digni. Sed

k Folgt gestrichen ut

l Handwechsel zu Matthaeus Judex

m Handwechsel zu Johann Wigand


Sachapparat

1 Die Streitigkeiten und die Verbannung aus Jena werden zur Kreuznahme der Zenturiatoren und ihrem Kampf gegen den Teufel erhoben. Eine ähnliche Selbststilisierung in der Nachfolge der Apostel vgl. 620112.

2 Bartholomaeus ist am 24. August, hier vermutlich synonym für die Herbstmesse, verwendet. Sie fand eher Mitte September statt, wie zeitgenössische Quellen belegen, vgl. das Reisetagebuch Joshua Mayns, des Stiefsohns des Zürcher Druckers Christoph Froschauer. Weidhaas: Buchmesse, 48f. Die Abschrift der sechsten Zenturie verkündete Wigand in 620112. Die sechste Zenturie erschien tatsächlich im August 1562, eine Neuauflage im März 1563. Vgl. Zenturie 6, Bl. T5v.

3 Die sechste Zenturie umfasste 872 Spalten, 1526 die fünfte.

4 Während die fünfte Zenturie noch König Erich XIV. von Schweden gewidmet wurde, ist die sechste allein an die Herzöge von Pommern gerichtet. Vgl. Zenturie 5, Bl. α2r und Zenturie 6, Bl. a2r.

5 Erschien erst zwei Jahre später: Syntagma, Sev Corpvs Doctrinae Veri & omnipotentis Dei, ex ueteri Testamento tantum, methodica ratione, singulari studio, fide & diligentia collectum, dispositum & concinnatum: Per Iohannem VVigandvm [et] Matthæum Iudicem. Accessit rerum & uerborum [...] Index, Basilieae: Johannes Oporinus; Heerwagen 1564, [opac].

6 Vermutlich eine der beiden folgenden Schriften, am Druck der zweiten hatte Oporinus vermutlich Anteile: Bekentnis Von der Entvrlaubung der Theologen zu Jhena. Zu errettung der Warheit nœtig zu wissen, o. O. 1562 [gbv] oder Ein Brieff An eine hohe Person, Von unbillichen vnd vnerfindlichen aufflagungen, Wider Simonem Musæum D. Mathiam Flacium Illiricum. Iohannem VVigandum. Matthaeum Iudicem. […] Item, Eine Vorrede von D. Maiors fluch und lesterung, [S.l.]; [Mülhausen/ Elsaß]: [Peter Schmidt], [ca. 1562], [opac].

7 Judex' Schrift über das Druckhandwerk wurde nicht von Oporinus gedruckt: De Typographiae Inventione, Et De Praelorum Legitima Inspectione, Libellus Brevis Et Vtilis/Per Matthaeum Ivdicem, Copenhagii: Zimmerman, 1566, [opac].

8 Im Januar war der Student Franciscus für die Zenturiatoren in Basel, vgl. 620112.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Basel/UB/620525_Wigand_und_Judex_an_Oporinus.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl