630227
Johannes Wigand und Matthaeus Judex (Wismar) an Johannes Oporinus (Basel)

Wismar, 27. Februar 1563.

UB Basel, Frey-Gryn. II 9, 270.

Autograph Wigands. Unterstreichungen und Randnotizen vom Sekretär des Oporinus.

Papier, Format 2°.

Transkription: Diener: Centuries, 506-507.

Adresse: [270.2v] Optimo et doctissimo viro D[omino] Johanni Oporino, typographo praeclare merito de Ecclesia Christi, Domino et amico suo colendo.

[270.1r] S[alutem] per Christum. Optime Domine oporine amice colende, non ignoras quantam molestiam adferat carni & sanguini, toties mutare loca habitationis. Sed quia Deo parendum est, nos etiam paulatim magis magisque voluntatem eius cognoscimus & nos ipsi commendamus. Consedimus tandem in littore maris Balthicia ubi ego quidem Wigandus Superintendens constitutus sum Wismariensis Ecclesiae,b sed ego Judex nondum certam sedem assecutus sum.1 Deus pro sua immensa clementiac porro eventum gubernet. Fecit autem ista peregrinatio, & nostrarum rerum iactatio, ut non potuerimus d inchoatas operas ita finire, quemadmodum institueramus, id quod ipse sine dubio intelligis.

Deduximus tamen ad optatum finem Dei singulari fauore, & auxilio Corpus doctrinae veteris Testamenti, diu a plurimis efflagitatum & desideratum, ac voluissemus cum mercatoribus nunc quidem tibi mittere. Verum pauca quidam a nostris amanuensibus non potuerunt tam [270.1v] subito describi. Itaque Deo volente per nostrum Martinum, nuncium tibi notum, statim exaltis feriis paschalibus integrum ad te volumen mittemus, et rogamus amanter, ut hac aestate typis excudas, et in lucem proferas.2 Cupidissime enim a plurimis bonis expectatur, qui propemodum nos suis crebris scriptionibus enecarunt ecquando tandem ipsorum votis nostrisque promissionibus satisfaceremus. De forma autem impressionis, hoc est litera, & modo, vbi liber ad te perferetur, Deo iuvante significabimus. Si Francofurti e haberes, qui librum a Martino tabellario acciperent, & sine omni mora ad te perferri curarent, non quidem nobis ingratum foret. Sed veremur ne amici quoque eiusmodi negocia sequius curent, & impressionem remorentur. Itaque nostro quidem iudicio tutius, commodius et rectius existimamus, ut recta ad te una et eadem opera perferat, ut nimirum mature accipere praelisque subiicere conas. Dimidium itineris precium, si ita voles nos soluetionem istud damni egregie compensaturam esse.

Huicf Conrado rogamus ut schedulam tradas, qua possit libros nobis colligere. Necessitas postulat, ut [270.2r] cogamur quosdam libros petere, quorum usus esse possis, si g ego Judex per aliquot miliaria a Wigando abfuero. Nam alias difficilis foret librorum communicatio.

Septimam Centuriam omnino speramus Deo auxiliante nos ad proximum autumnum tibi missuros, nisi nos aliqua nova calamitas impedierit, id quod Deus ne fiat, prohibeat.3 Rogamus diligenter ne graveris nobis respondere, & quaedam etiam de bellicis motibus in Galliis exortis, & aliis rebus utilibus communicare. Bene vale. Wismariae 27 Febr. 1563. Johannes Wigandus Mattheus iudexh


Kritischer Apparat

a Anmerkung am rechten Rand von Johannes Oporinus Migrat Wigandus ad littus maris Balthici

b Anmerkung am rechten Rand von Johannes Oporinus Wismariensis Ecclesiae antistes constituitur

c Folgt gestrichen peor

d Folgt gestrichen optatat

e Folgt gestrichen habes

f Folgt gestrichen contra

g Folgt gestrichen Dni

h Textergänzung am Ende des Textes durch Matthaeus Judex Mattheus iudex


Sachapparat

1 Vgl. 620901.

2 Zur Veröffentlichung des Corpus vgl. 630812.

3 Die siebte Zenturie übersendeten sie im August, im November übermittelten sie die Namen der Widmungsempfänger der Vorrede nach Basel und im März 1564 erschien das Werk. Vgl. 630812 und 631129.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Basel/UB/630227_Wigand_und_Judex_an_Oporinus.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl