630812
Johannes Wigand und Matthaeus Judex an Johannes Oporinus

Wismar, 12. August 1563.

UB Basel, Frey-Gryn. II 9, 273.

Autograph Wigands. Unterstreichungen und Randnotizen vom Sekretär des Oporinus.

Papier, Format 2°.

Transkription: Diener: Centuries, 513-514.

Adresse: [273.2v] Ornatissimo viro D[omino] Johanni Oporino, typographo Basiliensi celeberrimo, Domino & amico suo colendo.

[273.1r] G[ratiam] per Christum. Ornatissime vir, amice colende, mittimus iam 7 centuriam historiae,a quam benedicente Domino ideo magis maturavimus, quia intelleximus ex literis tuis, te eam vehementer cupere.1 Accipies igitur eam a Wolfgango Kirchnero, Bibliopola Magdeburgensi nostra amico. Mittimus autem eam eadem conditione, ut reliquas.

Corpus doctrinae Veteris Testamenti, si ulla ratione fieri potuisset, optassemus iam prodire, verum quia forte id tibi impossibile fuit, ideo ut eleganter et emendate in luceni veniat, sedulam uti speramus operam navibis.2 Certe in magna expectatione est, quia materiam complectitur, multis usui futuram, praesertim redoctis omnibus ad Methodi partes, quae ratio ad discendum & docendum plurimum habet monientib , ut probe nosti. Si quas paginas ut in literis significabas te facturum esse, tecum attulisti, commiunicabis nobis, ut initia videamus.

Caeterum quod attinet ad correctionem corporis Novi Testamenti, impediti fuimus maturatione 7. Centuriae ut non potuerimus absolvere, & existimavimus, te nunc in aeditione istorum duorum librorum satis occupatum ista hyeme futurum. Interea nos [273.1v] Deo aspirante & hoc novi Testamenti Corpus emendabimus, & ad vernum mercatum, si vixerimus, ad te ablegabimus.3 Orabis interea Deum, vt nos in 8 Cent.c elementer adiuvet, si forte una uti speramus, sed in manu Dei tamen haec sunt omnia, mittere possemus.4 Velis remisque quod dicitur omnibus ad portum contendimus, sed non modo rerum amplitudine & varietate, verum etiam inopia sumptuum extrema impedimur. Nihil enim superest amplius, unde collectores alere possumus. Spes tamen nos fovet, aliquos fore catellos, qui Lazarum lingent. Quantum nos Deus iuverit, in coepto opere progrediemur.

Postremo hoc rogamus optime Oporine, ne graveris deinceps ad nos mittere indicem [?] ut vocantd eorum librorum, quos singulis nundinis aliquis sive studiosus e sive alius nobis conquirit, ne videlicet aliquis sub nostro nomine sibi libros colligat et referret, teque & nos decipiat, eumque Indicem semper tali collectore ignorante tuis includes literis, ut ab ipso etiam annotationem accipiamus, & videamus an concordet. Haec diligentia tibi quidem aliquid laboris parit, verum tibi, & nobis necessaria, & utilis erit. Iam quidem rogavimus literis nostris Cunradum Agrium tibi notum, [273.2r] qui in vicino oppido Hanaw hypodidascalium agit, ut aliquos nobis libros colligat, & Wolfgango bibliopolae tradat, qui ad nos curabit recte perferri.5 Bene in Domino vale. Wismariae 12 Augusti 1563. Johannes Wigandus D[ominus] Matthaeus iudexf


Kritischer Apparat

a Anmerkung am rechten Rand von Johannes Oporinus Centuria VII.

b Emendiert aus moneenti

c Anmerkung am rechten Rand von Johannes Oporinus VIII.

d Textergänzung über der Zeile ut bis vocant

e Folgt gestrichen ve

f Textergänzung am Ende des Textes durch Matthaeus Judex Matthaeus iudex


Sachapparat

1 Im nächsten Brief geben Wigand und Judex die Widmungsempfänger für die Vorrede zur siebten Zenturie durch. 631129. Das Werk erschien im März 1564.

2 Im September 1562 arbeiteten Wigand und Judex noch am Manuskript des Werkes. 620901. Es erschien im folgenden Jahr: Syntagma, Seu Corpus Doctrinae Veri & omnipotentis Dei, ex veteri Testamento tantum, methodica ratione, singulari studio, fide & diligentia collectum, dispositum & concinnatum: Per Iohannem Wigandum et Matthæum Iudicem, Basileae: Johannes Oporinus, 1564, [opac].

3 Erschien in diesem Jahr: Iohannes Wigandus; Matthaeus Iudex: Syntagma, seu corpus doctrinae Christi, ex novo Testamento tantum, methodica ratione, singulari fide et diligentia congestum, Mylloecii: Fabricius, 1563, [opac].

4 Die achte Zenturie wurde im September 1564 veröffentlicht.

5 Zu Agrius und Kirchner als Übermittler und Büchersuchende vgl. 580828A, 640212 und 660228.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Basel/UB/630812_Wigand_und_Judex_an_Oporinus.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl