640212
Johannes Wigand und Matthaeus Judex an Johannes Oporinus

Wismar, 12. Februar 1564.

UB Basel, Frey-Gryn. II 9, 275r-v.

Autograph Wigands. Unterschrift von Judex' Hand. Unterstreichungen und Randnotizen vom Sekretär des Oporinus. Notiz von Oporinus Hand.

Papier, Format 2°.

Transkription: Diener: Centuries, 517f.

[275r] S[alutem] in Christo: Mittimus tibi Oporine carissime iam per Wolfgangum Kirchnerum Magdeburgensem Octavam Centuriam,a iisdem plane conditionibus, quibus priores, sicuti iustum est.1 Nam quantis sumptibus res tam variae conquirantur, & in unum corpus redigantur, tu optime intelligis.

Omnino autem petimus, ut hac aestate impressio fiat, & ad proximum Bartolomei2, in lucem proferatur, neque reiiciatur ad longius tempus ullo modo.3 Nonam quoque Centuriam,b ut circa illud tempus accipias, omnem operam, Deo gubernante adhibebimus.4 Si Dominus Deus tranquillitatem benigne largeretur, & sumptus nos non destituerent, in reliquis etiam Centuriis maturandis, diligentiam nostram Ecclesiae Dei probaremus.

Septimae Centuriaec 50 exemplaria nostro nomine Wolfg. Kirchnero trades.

Idem Corporis doctrinae ex veteri testamento5 exemplaria eidem trades, quotquot literis ante annum pacti sumus.d

Corpus Novi Testamenti6 correctum, ad Bartolomei remittemus, ubi satis maturè ad te veniet. e

Schedam non gravaberis Cunrado tradere, ut is libros, quos petimus nobis colligat. Si is non adesset, minister tuus hac in re nobis operam prestaret. Sed speramus Cunradumf affuturum.

Illud etiam adiicimus. D[omino] Illyricog scripsimus,h ut ille si velit, eorum nomina alio ordine ponat, quibus Octavam hanc inscribimus, idque ad te mature perscribat, [275v] id si fecerit, facile ordinem mutabis, sin minus, nostrum ordinem observabis.7 De exemplaribus septimae Centuriae i quae nobis mittenda erunt, quaesumus te separa 4 exemplaria, quae per aliquos Augustanos D[omino] Johanni Heincelio Consuli & D[octori] D[omino] Achilli Gassaro una cum nostris literis mitte.8

Item D[omino] Illyrico mitte duo exemplaria eiusdem septimae Centuriae, cum nostris literis.9 Credimus enim te, vel per Bibliopolam Ratisponensem, vel Nornbergensem posse eo mittere. Haec sex exemplaria e nostro numero subtrahantur. Reliqua nostra omnia accipiat Wolfgangus Kirchner. Bene in Domino vale. Wismariae 12 Febr. 1564. Johannes Wigandus Matthaeus Judexj

Indicem eorum, quam nobis colliguntur ut fecisti proxime, quaeso tuis literis inclusum mitte.10 Rogamus te mi Oporino, hasce inclusas literas, ita tuis rursum circumductis una cum 2 exemplaribus 7. Septimae Cent. de nostro numero substractis, D[omino] Illyrico cures perferri. k


Kritischer Apparat

a Anmerkung am rechten Rand von Johannes Oporinus Centuria VIII.

b Anmerkung am rechten Rand von Johannes Oporinus IX

c Anmerkung am rechten Rand von Johannes Oporinus VII.

d Anmerkung am rechten Rand von Johannes Oporinus 1. Corpus doctrinae ex veteri Testamento.

e Anmerkung am rechten Rand von Johannes Oporinus 2. Item ex novo Testamento

f Folgt gestrichen esse

g Anmerkung am rechten Rand von Johannes Oporinus Oportet Illirico etiam inspiciendam dare

h Anmerkung am rechten Rand von Johann Wigand […] aeditionem alioqui <v>ellemus te cuiquam in […], cui esset facta […]

i Folgt gestrichen quaeso te

j Textergänzung am Ende des Textes durch Matthaeus Judex Matthaeus Judex

k Folgt gestrichen Item etiam


Sachapparat

1 Die Autoren scheinen bei Oporinus 50 Freiexemplare ausgehandelt zu haben, siehe unten.

2 24. August.

3 Der Druck erfolgte im September 1564.

4 Übergeben wurde das Manuskript der neunten Zenturie im März 1565 (650309), im September 1565 wurde sie veröffentlicht.

5 Syntagma, Sev Corpvs Doctrinae Veri & omnipotentis Dei, ex ueteri Testamento tantum, methodica ratione, singulari studio, fide & diligentia collectum, dispositum & concinnatum: Per Iohannem VVigandvm [et] Matthæum Iudicem. Accessit rerum & uerborum […] Index, Basileae: Oporinus; Basileae: Hervagius, 1564, [opac] .

6 Eine Neuausgabe des nach Loci geordneten Corpus des Neuen Testaments erfolgte erst 1568 nach dem Tod Oporinus': Syntagma, seu Corpus doctrinæ Christi, ex nouo Testamento Tantvm, Methodica ratione, singulari fide & diligentia congestum: Per Iohannem VVigandvm, Et Matthaevm Ivdicem. […] Vnà cum Indice locupletissimo rerum & uerborum. Postrem`o nunc recognitum [et] emendatum ab Autoribus, Basileae: Officina Oporiniana, 1568, [opac]. Die letzte Ausgabe vor der hier erwähnten Bearbeitung war: Johannes Wigand: Syntagma seu Corpus doctrinae Christi, ex novo testamento ... congestum, Mylloecii: Fabricius, 1563, [opac].

7 Ein solcher Brief ist unbekannt.

8 Zur finanziellen, mäzenatischen und logistischen Unterstützung durch Haintzel und Gasser vgl. 570606.

9 Flacius befand sich zu dieser Zeit in Regensburg.

10 Zu diesem Index vgl. 630812.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Basel/UB/640212_Wigand_und_Judex_an_Oporinus.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl