670216
Johannes Wigand an Johannes Oporinus

Wismar, 16. Februar 1567.

UB Basel, Frey-Gryn. II 9, 278.

Autograph Wigands. Unterstreichungen und Randnotizen vom Sekretär des Oporinus.

Papier, Format 2°.

Transkription: Diener: Centuries, 523-524.

[278v] S[alutem] per Christum. Ornatissime Domine Oporine, amice colende. Praeter omnem voluntatem meam accidit, quod tua expectatione serius duae istae Centuriae 10 et 11a ad te veniunt.1 Nam & domo abfui cum molestia satis diu & ubi domum veni, exceperunt me visitationis & alia negocia, quae excutere non licuit.2 Praeterea proprio tabellario misissem libenter. Verum inter hosce Saxones, seu saxeos potius homines3 non potui habere, qui tale pondus humeris suis ad vos perferre vellet. Habebis igitur me excusatum, quod non tantum tuis, sed meis quoque votis non potuerint prius satisfacere.

Quod vero ad publicationem istarum centuriarum attinetb amanter oro, ut hac aestate typis excudantur, ut desiderio piorum aliquomodo satisfiant. Undique enim urgemur precibus & importunis quoque extorsionibus. Deinde peto ne vendantur deinceps unquam absque Indice praesenti.c Nam Indices non possunt ita substituti illis qui emunt, si serius proferantur. Et magnum incommodum ea res dabit venditioni, atque adeo uniuersae historiae, si quod semel atque iterum factum est, saepius Indices omittentur & in aliis nundinis proferentur. Si itaque nos amas, & si toti operi voles gratum facere, oramus ne posthac ullam Centuriam absque indice divendas.4 Tertio peto, ut obseruentur chartae illigatae, ne quid amittatur, quando liber excinditur & locatori traditur.5 Nam necessitas nos coegit, chartas quasdam subinde inserere. Observent etiam locatores scripturam, quia non potuimus uti unius dumtaxat opera.

[278r] Valde mihi molestum fuit, quod tuas literas ex nundinis proximis accepi nullas. Quidam libri ad me venerunt.6 XII. Cent. inchoata est.7 Deus addat successum. Meus Andreas Corvinus me fideliter adiuvat. Cunradum spero mihi aliquid librorum collecturum.8 Quod si is non adesset, tu procul dubio curabis mei rationem haberi. Quid vero agitur de corpore novi Testamenti?9 Esne etiam vetus recusurus, ut corrigam prius?10 Audivi 4. Cent. Gallice aeditam esse, quod si ita est, quaeso ut exemplaria nobis perferri cures.11

Hic in pristino statu versantur omnia. Reges vicini ardent mutuis odiis, & Suecus quidem 60 naves dicitur producturus in mare Balthicum ad Ver primum.d Nactus est Scoticos quosdam nautas, quot peste plurimos in suis terris amisit. Rex Daniae quoque parat novam classem, & Lubecani dicuntur 16 vaves egregias adornare.12 Haec bella in maritimis nostris locis magnam caritatem rerum omnium gignunt, id quod facile cogitatu est. Dominus Deus largiatur nobis pacem. Bene in Domino Vale & rescribe. Wismariae 16. Febru. 1567. lohannes Wigandus


Kritischer Apparat

a Anmerkung am rechten Rand von Johannes Oporinus Centuria X. XI.

b Textergänzung über der Zeile durch Johann Wigand attinet

c Anmerkung am rechten Rand von Johannes Oporinus Index requiritur

d Anmerkung am rechten Rand von Johannes Oporinus Historica de bellis Regum


Sachapparat

1 Die 10. und die 11. Zenturie erschienen im September 1567. Vgl. beider Kolophon: Cent. X, Bl. K7r, [Online]; Cent. XI, Bl. O r, [Online]. Schon im März 1565 hatte Wigand einen baldigen Abschluss der Arbeiten gedacht. 650309.

2 Wigand war mit Herzog Johann Albrecht von Mecklenburg zum Reichstag nach Augsburg gefahren, vgl. Diener: Centuries, 524. 1566 fanden zudem Visitationen im Amt Rostock statt, vgl. Die evangelischen Kirchenordnungen 5, 140.

3 Ein Wortspiel: die niederdeutschen Saxones werden anlautend zu „saxeos homines“, steinernen Menschen.

4 In uns vorliegenden Ausgaben der neunten Zenturie (erschienen September 1565) fehlte der Index nicht. Wurde er später angefügt und an die Abnehmer verteilt?

5 Diese radikal anmutende Exzerpiermethode mit der Schere wird empfohlen von Conrad Gessner: Bibliotheca universalis sive catalogus omnium scriptorum locupletissimus, T. 2: Pandectarvm Sive Partitionum uniuersalium (De indicibus librorum), Tiguri : Froschoverus, 1548, Bl. 19v-20r, [opac]. Vgl. Krajewski: Zettelwirtschaft, 20., Friedrich: Ordo, 402-407 und Zedelmaier: Bibliotheca, passim.

6 Es sind keine Briefe von Oporinus an Wigand erhalten.

7 Die 12. Zenturie erschien 1569.

8 Andreas Corvinus, der Schwiegersohn Wigands, arbeitete seit 1560 an den Zenturien und anderen Projekten Wigands mit; erstmals ist er als sein Übersetzer überliefert: Synopsis, Oder Spiegel des Römischen Antichrists, durch den Geist des mundes Gottes offenbaret/ Jm Latein ausgangen. Durch Johannem Wigandum. Verdeutscht durch Andream Corvinum. Item Artickel oder Heubtlehre der Bepstischen Religion, Jena: Thomas Rebart, 1560, [opac]. Vgl. weiterhin 620901. Conrad Agrius wird zuerst 1561 als Büchersammler erwähnt. 610314, 630227, 630812, 650309 und 660228.

9 Wigand wollte bereits 1565 eine Neuauflage besorgen, doch erschien sie erst 1568. Vgl. 650309. Wie der Verweis auf die Werkstatt zeigt, war Oporinus zu diesem Zeitpunkt höchstwahrscheinlich schon gestorben: Syntagma, seu Corpus doctrinæ Christi, ex nouo Testamento Tantvm, Methodica ratione, singulari fide & diligentia congestum: Per Iohannem VVigandvm, Et Matthaevm Ivdicem. […] Vnà cum Indice locupletissimo rerum & uerborum. Postremo nunc recognitum [et] emendatum ab Autoribus, Basileae: Officina Oporiniana, 1568, [opac].

10 Die Summa des Alten Testaments erschien nur in zwei, die des Neuen Testaments dagegen in sechs Auflagen. Vgl. Kolb: Syntagma, 194f. Die Ausgabe erschien 1568: Syntagma, Seu Corpus Doctrinae Veri & omnipotentis Dei, ex veteri Testamento tantum methodica ratione, singulari studio, fide & diligentia collectum, dispositum & concinnatum, Basileae: Officina Oporiniana, [ca. 1568], [gbv].

11 Diese Übertragung der vierten Zenturie ist nicht bekannt. Zur zweibändigen französischen Ausgabe der Zenturie in Genf durch François Bourgoing, sieur d'Agnon (1515-1565), vgl. 620922.

12 Zum siebenjährigen nordischen Krieg zwischen Dänemark und Schweden und der Rolle Herzog Ulrichs von Mecklenburg und der Hansestadt Rostock als Gegenspielerin vgl. Winfried Dotzauer: Die deutschen Reichskreise (1383-1806): Geschichte und Aktenedition, Stuttgart 1998, 342; Schnell: Mecklenburg, 218-227 und 680429.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Basel/UB/670216_Wigand_an_Oporinus.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl