591123
Zenturiatoren an Johannes Oporinus

Magdeburg, 23. November 1559.

UB Basel, Frey-Gryn. II 9, 264.

Autograph von Johannes Wigand. Unterstreichungen und Randnotizen vom Sekretär des Oporinus. Ergänzungen von Johannes Oporinus.

Papier, Format 2°.

Transkription

Adresse: [264.2v] Integerrimo & clarissimo viro D[omino] Johanni Oporino typographo Basiliensi celeberrimo Domino & amico suo colendo.

[264.1r] S[alutem]. Quod nuncii nostri missionem tam diu distulimus mi Oporine,a partim aduersa valetudo quorundam ex nostris, partim quaedam mutationes, quae in nostris functionibus acciderunt, in causa sunt, ideo feres hanc moram aequo animo.

Etsi autem tam accuratam emendationem priorum Centuriarum, quas recudendas suscepisti, in tantae temporis angustiae, laborumque varietate & male suscipere non potuerimus, tamen aliquas correctiones iam mittimus, quae ut suis locis recte & prudenter inserantur, tibi cura erit.1 Quaedam in priori aeditione erunt omittenda aliaque substituenda, quaedam vero dumtaxat adiungenda & quasi adglutinanda.b

Id quoque hac in parte monere operae precium visum est, ne in fronte historiae vllam facias mentionem vel recognitionis vel correctionis, causae sunt, quia aliquando paulo accuratiorem emendationem instituemus, ubi plus otii datum fuerit, deinde qui priorem aeditionem emerunt, indigne ferrent, se non accepisse satis correcta & integra exemplaria, tertio veremur ne ea res plurimum nocitura esset aeditioni reliquarum Centuriarum, quae vel seorsim vel paucis coniunctis deo dante, prodibunt. Omnes enim alteram etiam in ipsis aeditionem, tanquam revisam atque emendatam expectarem. Quare absque tali nota rursus in lucem veniant priores centuriae.2

De tabulis id quodc aliquoties oravimus, iam quoque oramus vehementer ut fiat.3 Caeterum quia petiisti proxime, ut quas tabulas quoque ratione fieri cupiamus, tibi significemus, paucis nostram sententiam exponemus. [264.1v] Inspeximus Ptolomei & Munsteri tabulas quae verum non satisfaciunt nostrae historiae nostroque instituto, ideo pleniores tabulae & ad lectionem historiarum accommodatiores parandae sunt, ita videlicet, ut ex Ptolomeo appellationes locorum petantur, & simul ea quae in recentioribus tabulis, tum vetustis tum recentibus appellationibus regionum atque locorum illustratis, habentur, inferentur atque coniungantur.4

Tabulas porro istas putamus esse necessarias.d

1. Uniuersalem

2. Palestinam

3. Asiam minorem [gestrichen: aut] versus occasum

4. Asiam versus ortum, in quam & Persia & India compraehenderetur.

5. Africae partem in qua Agyptus & reliquae anteriores partes

6. Africae partem versus occasum & Meridiem.

7. Hispaniam

8. Galliam

9. Jtaliam

10. Germaniam, quae si vna tabula compraehendi non posset, duabus, aut pluribus absolveretur

11. Septentrionales regiones

12. Poloniam Scythiam etc.

13. Vngariam, Daciam etc. Nam vicinae regiones includerentur

14. Graeciam, Macedoniam etcm. cum Peloponeso

15. Siciliae, Cretaee & Cypri peculiares descriptiones

[264.2r] f Picturae complecterentur integrum artum, seu duo folia, vt concinnari & compingi possent sicut tabulae in Geographia Ptolomei aut Munsteri. Extarit plurimae tabulae in Germania, Italia & Gallia aeditur,g ex quibus istae pleniores tabellae facile confici possunt.

Possent autem istae tabulae non tum praefigi nostrae historiae, sed etiam seorsim aedi, non tum ad usum huius nostrae Ecclesiasticae historiae, sed plane ad communem omnium historiarum usum. Itaque non dubitamus quin impensas facilime recuperare possis. Erunt enim eiusmodi tabulae semper & vendibiles & utiles omnium bonorum iudicio. Verum ut doctus aliquis delineet locaque recte describat, id vel inprimis est necessarium. Et cum ea res non tam cito possit absolui, omnino petimus ut quamprimum inchoetur.

Potest ad hoc institutum nostrum inspici caput de loco, item de synodis, et praecipiunt in Tomis Conciliorum inuenientur plurima loca eorum, qui Conciliis interfuerunt etc. Tantum de tabulis, ac speramusque te Basileae doctorum iudicio adiuvari posse.

Freculphum si non misisti Augustam, huic tabellario trades, & Bedae libros qui sunt impressi recens sicut audimus.5 Isidori historiam sive chronicon etiam desideramus, ac si Isidori opera sunt impressa, ea rogamus viam ut ad Vernum mercatum nobis adferas eius Etymologiarum libros, item de summo bono,6 item de Illustribus viris habemus.h

Postremo huius missionis sumptus speramus te expositurum mi Oporine. Ita enim aequum esse censemus, sed ad vernum mercatum dabis nobis libros copiosius.i

[264.2v] Si absolvisti supputationem, quaeso ut nobis per hunc mittas. Bene in Domino vale. Magdeburgi 23 Novembr. 1559.j T[ui] Operarii in historia Ecclesiastica etc. quos nosti.


Kritischer Apparat

a Folgt gestrichen tun

b Anmerkung am rechten Rand von Johannes Oporinus Correctiones & additiones [?] priorum Centuriarum

c Folgt gestrichen nunc

d Anmerkung am rechten Rand von Johannes Oporinus Tabulae chorographicae

e Textergänzung in der Zeile durch Johann Wigand Cretae

f Anmerkung am rechten Rand von Johann Wigand Apellationes veteres & recentes locorum coniunctum ponantur.

g Folgt gestrichen q

h Anmerkung am rechten Rand von Johannes Oporinus Freculphum. Bedae librum. Isidori historiam

i Anmerkung am rechten Rand von Johannes Oporinus Tabellarii sumptus

j Anmerkung am rechten Rand von Johannes Oporinus Supputatio si facta est mittenda.


Sachapparat

1 Der Druck der ersten Zenturie wurde im Herbst 1558 fertiggestellt, die ersten drei Zenturien erschienen im Frühjahr 1559 im Druck. Vgl. 580828 sowie Steinmann: Oporinus, 71 und Diener: Centuries, 178.

2 Die Neuauflagen der Zenturien von 1560 erschienen tatsächlich ohne Erwähnung der Korrekturen auf dem Titelblatt.

3 Die vergebliche Bitte, Karten ins Werk einzufügen, bereits in 580610.

4 Die letzte Ausgabe Münsters war, nach der Angabe im Kolophon, im März desselben Jahres erschienen: Cosmographiae universalis lib. VI., Basileae: Heinrich Petri, 1559. [opac]. Sie enthielt Stadtansichten, Landkarten und Abbildungen zu beschriebenen Inhalten (Sagen, Historien, Naturphänomene), ihre Größe konnte eine Miniatur, aber auch eine zur Doppelseite bzw. ein das Buchformat überschreitendes Faltblatt umfassen. Jedes geographische Kapitel wurde mit einer entsprechenden Landkarte eingeleitet. Vier Zeichner von Stadtansichten und sieben Formschneider können durch ihre Monogramme unterschieden werden. [Online]. Auf Ptolemaios aufbauend, aber bereits die neuen Erkenntnisse Amerigo Vespuccis über Amerika einbeziehend, hatte Martin Waldseemüller eine kommentierende Einführung in das Werk samt Karten verfertigt. Die erste Ausgabe erschien 1507, die letzte vor diesem Schreiben 1550: Cosmographiae Introductio, cum quibusdam geometriae ac astronomiae principiis ad eam rem necessariis, Parisiis: Cevellat, 1550. [opac].

5 Frechulf, Beda und die Historien Isidors bestellten sie schon in 590829. Die Lieferung sollte über Johann Baptist Haintzel in Augsburg erfolgen.

6 Eine Gesamtausgabe der Werke Isidors von Sevilla erschien erst 1580. Opera omnia qvae extant, […] castigata. Per Margarinvm de la Bigne, Parisiis: Sonnius, 1580. [gbv]. Seine "Origines", deren fünftes und sechstes Buch sich "Historia" und "Chronicon" widmen, wurden von Bonaventura Vulcanius 1577 herausgegeben: Originum libri viginti, ex antiquitate eruti, Basileae: Perna, 1577. [opac]. Die zu dieser Zeit letzte Ausgabe der Etymologien Isidors von Sevilla war als Inkunabel gemeinsam mit "De summo bono" erschienen. Isidorus Ethimologiarum. Idem de summo bono, Venetiis per Bonetum Locatellum et expensis Octaviani Scoti, 11.XII. 1493. [gbv]. Eine jüngere Ausgabe des letzten Titels: D. Isidori Hispalensis Episcopi De summo bono lib. 3, […] Iam primum […] mendis […] repurgati, studio ac labore Ioannis Aleaume, Parisiis: Raigny, 1538. [gbv].

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Basel/UB/591123_Zenturiatoren_an_Oporinus.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl