610630
Bernhard Niger an Matthew Parker

London, 30. Juni 1561.

Parker Library Cambridge, Ms. 119, 131f.

Autograph Nigers.

Papier, Format 2°.

Transkription: Keine.

Adresse: [132] Reverendo pio ac docto viro Matthaeo Episcopo Cantuarensi, domino et patrono suo semmper colendo. 1561

[131] Gratiam et pacem per Dominum nostrum Ihesum Christum Amen. Reverende Domine Episcope non potui intermittere, quin paucis vestram dignitatem per literas convenirem, illamque de rebus meis effectis certiorem facerem. Literas illas Domino secretario reginae Maiestatis, una cum libris adiunctis exhibui, et ipsi sententiam meorum dominorum exposui.1 Petiit igitur Dominus Secretarius, ut vestram animi sententiam ipsi declarare, et illas literas quas a meis dominis acceptis una transmittere, velitis. Quamobrem maiorem in modum vestram dignitatem, nomine meorum dominorum rogo atque otro, ut hac in re ad illa negotia conficienda, mihi vestram operam navare velitis. Quod si feceritis, facietis mihi atque meis dominis rem valde gratam. Non dubito igitur de vestra bona voluntate erga me, quin hac in re, quae ad propagationem Ecclesiae, et ad gloriama Dei et nominis sui attinet, vestram operam navaturi estis. Haec ego reverende Domine Episcope vestrae dignitati breviter per Literas significare volui. His paucis bene et feliciter in domino valete. Datae Lundinae in aedibus aurifabri reginae maiestatis 30 Iunii Anno 61. Vestrae Dignitati addictissimus Bernhardus Niger,2 collector Ecclesiasticae historia


Kritischer Apparat

a Folgt gestrichen nominis


Sachapparat

1 Vgl. 610522.

2 Zu Niger vgl. 610522.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Cambridge/PL/610630_Niger_an_Parker.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl