610522
Matthias Flacius Illyricus an Matthew Parker

Jena, 22. Mai 1561.

Parker Library Cambridge, Ms. 119, 127-130.

Sekretärsabschrift. Unterschrift S. 129.

Papier, Format 2°.

Transkriptionen:

Adresse: [130] Reverendissimo in Christo Patri ac Domino D[omino] Matthaeo, Archiepiscopo Cantuariensi suo Domino plurimum colendo.

[127] Salutem á Domino Jesu, unico piorum servatore. Amen. Reverende in Domino pater. Cum statuissemus mittere istuc hominem idoneum accipiendorum veterum monumentorum gratia, quae nobis R[egia] M[aiestas] ante annum per tuas literas pollicita est, putavi me etiam separatima aliquid ad T[uam] V[enerabilem] Pat[ernitatem] scribere debere.1 Eo enim studio veterum monumentorum, praesertim quae obscuratam Ecclesiae veritatem illustrare, et Pontificiam Tyrannidem redarguere possint, feror, ut non possim non instare ac urgere, ubi modo sese aliqua spes bene gerendae in hac parte rei b > offerat, etiamsi minus decoré id facere videar.

Praeterquam igitur, quod & optamus & expectamus promissa monumenta, valdé utile esset tuam Reverentiam Paternitatem id agere ut et istic in Vestro Regno & in Scotia ex locis remotioribus & ignobilioribus, in certa quadam & illustriora comportarentur, omnes libri manuscripti, & qui rariores esse existimarentur, aut etiam quorum nomina planè ignorarentur; quorum quidem non adeo infinitus esset futurus numerus, neque adeo immensos sumptus ea res postularet. Non etiam haberent quod civitates quaererentur se libris spoliari, cum eis omnia impressa & etiam manuscripta monumenta Patrum & aliorum scriptorum, quaec alioqui extant, relinquerentur. Quo veró eo facilius librorum historiae ecclesiasticae utilium conquisitio fieri possit, mitto indicem quendam quasi generalem.

Baleus coram mihi narravit se multa admodum vetera monumenta habere, quae utile esset post eius mortem in publicas bibliothecas regni retrahi, sicut & aliorum monumenta.2 Nam praeterquam quod in privatorum aedibus facile, praesertim succedentibus indoctis haeredibus, intereant, etiam non sunt istiusmodi RES, toti Regno, ac Ecclesiae necessariaed, privati iuris aut possessionis propriae, sed publici. Utinam autem vacaret aliquando ipsi coràm inspicere ac perlustrare omnes istic veteres codices, ut multas bibliothecas in Germania & Italia perspexi, [128] sperarem me multa utilia vobis & nobis reperire, & inter alia etiam meum Catalogum testium Veritatis egregié augere posse. Sed nec valetudo nec tempus nec denique sumptus ad tantam peregrinationem & conatum suppetunt.3

Ut vero vicissim tuae R[everentiae] P[aternitati] et Reg[iae] M[aiestati] meum humile studium ac officium declarem & probem, mitto munere DISPUTATIONEM de Originali Corruptione & Libero Arbitrio ante annum coram nostris Illustrissimis Principibus habitam, contra quendam, qui humanarum virium arbitrium potentiamque plane Papistico more modóque extollebat, & Deo in conversione & renovatione cooperari volebat, qui quidem error nimia incrementa á morte Lutheri per quosdam in nostris Ecclesiis sumpsit.4 Quos in ea re secum sentire Lovanienses in suo primo tomo, Lindanus & Osius in suis prolixis voluminibus, abundé testantur, tametsi id & res ipsa multó clarius loquatur.5 Quoniam etiam proximé tua Amplitudo indicavit Matthei Paris Chronicon apud vos non reperiri, mitto excerpta eius quae dudum per quendam amicum fueram consequutus.6 Multa enim in hisce ipsise paucis compendio dicuntur, quae à vestris hominibus legi utile est.

Mitto etiam brevem indicem eorum quae Regiae M[aiestati] communicare possem, si ea habere cuperet & sumptus in descriptionem exemplarium quae nobis relinquerentur, facere vellet, neque enim prorsus velim hisce scriptis carere, quae magno labore ac sumptu sum nactus.

Curaveram olim, tempore Interim, cum omnes Germanicae Ecclesiae institutis cum Antichristo conciliationibus corruiturae videbantur, dedicari tuo antecessori meum librum De Fide; quem an unquam acceperit ignoro, ac forte nec tua quidem P[aternitas] eum vidit, quem ideo mitto, [129] ut ea de illo suum mihi iudicium, si modo ei vacaverit, perscribat.7 Cupio enim de tantis rebus eruditissimorum virorum iudicia cognoscere.

Haec iam ad T[uam] V[enerabilem] P[aternitatem] forte paulo prolixius perscripsi, quàm ad tam occupatam, tantaeque dignitatis virum à me fieri decuisset, sperans eam benigné ac Christiané omnia in meliorem partem accepturam esse.

Incidit vero adhuc aliquid quod tua C[elsitudo] benigne audiet. Johannem Tilium Gallum Episcopum Engolisinensem, qui edidit Canones Graecos cum suo nomine, & Caroli Magni Contra Idolatriam Imaginum non expresso suo nomine, procul dubio vel de nomine saltem nosti, dicitur favere puriori religioni.8 Habet is multa vetera praesertim autem Concilia, forte haud difficulter ab eo tua P[aternitas] descriptionem eorum exemplarium nancisci posset, & nostro huic instituto accomodare.9 Extant Romae quidam boni codices, ut inclusa scheda testatur, eos vos potentiores ac nummatiores haud difficulter per amicos describi curare possetis. Nos quidem eam rem exploravimus, sed sumptus, & tam potentes intercessores, ut res postulabat, habere nequivimus. Tua vero P[aternitas] publicae utilitatis gratia omnino aliquid eiusmodi conetur. Nam Anastasium extare valde profecto operae pretium esset. Dominus Jesus regat tuam Venerabilem Paternitatem suo Sancto Spiritu ad gloriam nominis sui & Ecclesiae utilitatem. Amen.f Jenae, 22 Maii, 1561. T[uae] V[enerabili] P[aternitati] Studiosissimus Matthias Flacius Illyricus.


Kritischer Apparat

a Emendiert aus seperatim

b Folgt gestrichen unsichere Lesart

c Emendiert aus qui

d Textergänzung durch Sekretär necessariae

e Textergänzung über der Zeile durch Sekretär ipsis

f Handwechsel zu Matthias Flacius


Sachapparat

1 Bei diesem geeigneten Menschen („hominem idoneum“) handelt es sich um Bernhardus Niger (Schwarz), der bereits 1558 für die Zenturiatoren gearbeitet hatte. Vgl. De ecclesiastica historia: quae Magdeburgi contexitur, vera narratio, contra quorundam diffamationes, a gubernatoribus et operariis eius historiae aedita, Magdeburgi: Ambrosius Kirchnerus, 1558, Bl. A4v [opac] und Scheible: Entstehung, 55. Niger schrieb auf dieser Reise am 30.6.1561 aus London selbst an Parker. Vgl. 610630 und die Antwort Parkers. Die Bitte um die Durchsuchung der Bibliotheken nach kirchenhistorischem Material erwähnt Brief 600603 an Kgn. Elisabeth.

2 Die einzig erhaltene Korrespondenz zwischen Flacius und Bale ist ein Schreiben von Flacius vom 1. Juli 1554 (540701). Bale starb im November 1563 – warum spricht Flacius hier über die Erbschaft schon seinen Tod an? Oder hatte es Bale getan?

3 Die Neuauflage des Catalogus erschien 1562: Catalogus testium veritatis […] iam denuò longè quàm antea, & emendatior & auctior editus, Basileae: Johannes Oporinus, Argentinae: Machaeropoeus, 1562, [opac].

4 Flacius hatte am 2.-8. August 1560 öffentlich mit Victorinus Strigelius, seinem schärfsten Gegner an der Universität in Jena, in Weimar vor Hz. Johann Friedrich d. M. und seinem Bruder Hz. Johann Wilhelm über die Willensfreiheit und die Mitwirkung des Menschen an der Bekehrung disputiert. Vgl. Preger: Flacius 2, 127-132. Der mitgesandte erwähnte Druck der Disputation heißt: Dispvtatio De Originali Peccato, Et Libero Arbitrio, contra Pontificios, & eorum Collusores. Accessit solutio præcipuorum Sophismatum, quæ contra opponuntur, [Jena: Rödinger], 1560, [opac].

5 Die Theologen der Universität Löwen hatten in 32 Artikeln die Willensfreiheit und die sieben Sakramente gegen die Lehre der Reformation verteidigt. Archivalisch lassen sich sogar 59 Artikel nachweisen, vgl. Vogel: Religionsgespräch, 47. Luther hatte 1545 diese Thesen widerlegt. WA 54, 416-430. Willem van der Lindt hatte in Löwen studiert, Stanislaus Hosius in Krakau, Padua und Bologna. Eine erste Ausgabe der gesammelten Werke von Hosius erschien im folgenden Jahr: Opera, Parisiis: Guil. Desboys, 1562 [opac]. Flacius bezieht sich auf seine wirkungsreichste Schrift: Confessio catholicae fidei christiana, Moguntiae: Franz Behem, 1557 [opac]. Zu Hosius vgl. Stanislaus Hosius. Sein Wirken als Humanist, Theologe und Mann der Kirche in Europa, hg. Bernhart Jähnig und Hans-Jürgen Karp, Münster 2007. Die beiden wichtigsten exegetischen Arbeiten van der Lindts, beide, wie Flacius anzeigt, sehr umfangreich, hießen: De optimo Scripturas interpretandi genere libri 3, Coloniae: Cholinus, 1558 [opac] und Panoplia evangelica, Coloniae Agrippinae: Maternus Cholinus, 1560 [opac]. In der 1565 besorgten Neuauflage von Luthers Abhandlung Wider das Bapstum zu Rom vom Teuffel gestifft, Wittemberg: Lufft, 1545 [opac] werden Hosius und van der Lindt als neue Gegner aufgezählt: Wider das Bapstum zu Rom, vom Teuffel gestifft, ein notwendige schrifft D. M. Lutheri: jtziger zeit, da Latomus, Staphylus, Hosius, Lindanus, die Jesuwider, vnd andere mehr, des Antichristlichen Römischen Stuels verfechter, das Bapstum als von Gott gestifft, zuerhalten vermeinen, sehr nutzlich zulesen, [S.l.]: [s.n.], 1565 [opac].

6 Matthaeus Paris (1200-1259) war ein britischer Benediktinermönch des Klosters St. Alban, der die "Chronica maiora sive Historia Anglorum" verfasste. Bereits in 600603 an Kgn. Elisabeth I. geht es um die Suche nach dieser Chronik. Eine Handschrift befindet sich heute in: Corpus Christi College Cambridge, Parker Library, Ms. 26 Matthias Paris OSB: Chronica Maiora. Enthalten ist der erste Teil der Chroniksammlung, deren Darstellung von der Schöpfung bis 1188 reicht. Die gesamte Chronik wurde ediert: Matthaei Parisiensis, monachi Sancti Albani, Chronica majora, ed. Henry Richards Luard, ND Nendeln 1964. In der Vorrede zur “Historia Anglorum” (ebd. liv-lxi) betont Madden, dass es sich um ein Autograph des Matthäus Paris handele. Eine vollständige handschriftliche Kopie der Chonica maiora in: British Library London, Cotton MS. Nero D. v. Vgl. [Online].

7 De Vocabulo fidei et aliis quibusdam vocabulis, Explicato vera et utilis, sumta ex fontibus Ebraicis. Scripta a Matthia Flacio Illyrico. Cum praefatione Phil. Mel. , Vitebergae: Kreutzer, 1549 [opac], [Online]. Die Widmung vom 1. März 1549 an den Erzbischof von Canterbury Thomas Cramner ist nicht von Flacius, sondern von Melanchthon verfasst, [Online]. Es handelte sich um die letzte Schrift von Flacius, zu der Melanchthon wissentlich und willentlich beigesteuert hatte.

8 Auf dem Titelblatt der vom jüngeren Jean du Tillet edierten Kapitulariensammlung Theodulfs, des Bischofs von Orléans, erscheint tatsächlich nicht der Name des Herausgebers: Opvs Inlvstrissimi et excellentissimi seu spectabilis uiri, Caroli Magni [...] contra Synodum, quæ in partibus Græciæ, pro adorandis imaginibus stolide siue arroganter gesta est. Item, Pavlini Aqvileiensis Episcopi aduersus Felicem Vrgelitanum, et Eliphandum Toletanum episcopos libellus. Quæ nunc primum in lucem restituuntur, Paris 1549, [opac]. Auch das Vorwort ist mit dem Pseudonym "Elias Philyra" unterzeichnet. Vgl. Freeman: Opus Caroli (MGH Concilia 2,1), 77-81 zur "editio princeps" von du Tillet . Sie war bereits 1554 Thema des Zenturienbriefverkehrs, vgl. , und 540414, wo Nidbruck mitteilte, dass er sie mit dem vorherigen Brief mitgeschickt habe. Vgl. auch Hartmann: Humanismus, 257. Das historiographische Interesse in Frankreich konnte nicht unterschiedlicher sein als das in Magdeburg, da dort auch die kirchengeschichtlichen Editionen vornehmlich von einer politischen Legitimation des Königs motiviert waren. König Henri II schreckte letztlich vor einem Schisma zurück, du Moulin musste 1552 ins Exil, und du Tillets gallikanischer Enthusiasmus kühlte sich ab. Es folgte eine Dekade der Entpolitisierung. Flacius vermutet einen klandestinen Protestantismus bei Du Tillet gerade in einer Zeit, da dieser sich vom Protestantismus zu distanzieren suchte. Vgl. Kelley: Tillet, 341-343. 1560 verteidigte der ältere du Tillet die Thronerhebung des 15jährigen François II auf der Grundlage fränkischer Gewohnheitsrechte gegen die hugenottischen Rebellen. Pour l'entière majorité du roy très chrestien contre le légitime conseil malicieusement inventé par les rebelles, Paris: G. Morel, 1560 [Online]. In diesem Zusammenhang steht dessen Albigensergeschichte: Sommaire de l'histoire de la guerre faicte contre les hérétiques albigeois, extraicte du Trésor des chartres du Roy, par feu Jehan Du Tillet, [...] sieur de La Bussière, Paris: R. Nivelle, 1590. [Online], Vgl. Jörg Feuchter: Albigenser und Hugenotten, 324-333, Brown: Du Tilet, 19-24.

9 Die hier erwähnte Sammlung griechischer Konzilsbeschlüsse aus der Hand Du Tillets: Kanones ton apostolon kai ton agion sinodon. Apostolorum et sanctorum conciliorum Decreta. Hinc sarcienda ecclesiae concordia, Parisiis: Neobarius, 1540. [opac].

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Cambridge/PL/610522_Flacius_an_Parker.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl